Christianus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Dei timore cessat omnis servitus,
Et summa Libertas venit;
Quam Pravitatis adligata vinculis
Cupidinumque natio,
Experta nunquam, cogitationibus
Sibi nec ipsis finxeret.
Umbris & auris terror ortus omnibus
Hanc vexat, hanc semper fodit.
Nec suspicare mente conquiescere
Quietis ignorans potest.
Timere cuncta, cuncta concupiscere,
Nolit velitve, cogitur:
Blanditur, indignatur, horret, exsilit,
Haeret, recusat, annuit.
At Christianus innocens vitam trahit
Quanto beatior suam!
Pollet serena mente; cuncta Lynceo,
Argoque clarius videt.
Non servit irae; non favoris impetu,
Non spe vacillat aut metu.
Ut liber ipse, liberos edit sonos
Decente cum modestia:
Deoque laetus elevat sacrum caput
Timore plebis altius,
Terrena spernens masculae crepundia
Vigore mentis arduo;
Suique juris & Dei, quid ganniant,
Quid machinentur invidi,
Non esse dignum se suisque iudicat,
Maiora pertractans domi;
Suis & illos puniendos Manibus
Relinquit, infelix genus.
Miser nec unquam, sed misertus omnium
Haec vera nescientum
Fomenta vitae, vita quae dici potest,
Et promeretur unica.
Coelestis ille civis (esse quid putem,
Dicique gloriosius?)
De rebus unus iudicare singulis,
Sed iudicari non potest.

PRUDENTIUS

Generosa Christi secta nobilitat Viros.