Jump to content

Chronica (Freculphus Lexovensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronica
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf

Chronica (Freculphus Lexovensis), J. P. Migne 106.1216C

PRAEFATIO In priorem hujus operis tomum auctoris ipsius ad ELISACHARUM suum praeceptorem.

106.0917B| Cum torpentia quorumdam ingenia industria prudentium excitare soleat, ne, ignaviae depressa sopore, otio languenti inutiliter contabescant, sed caligine detersa somnolentiae expergiscantur, ut quibus prodesse potuerint scribendo vel docendo, accurate hoc agere studeant; ne de talento male defosso terribilem Domini promulgatam audiant quandoque sententiam: tu quidem, mi dilectissime Elisachare, et amore insatiabilis sophiae venerande praeceptor, post caeteros quos stimulis instanter charitatis agitare soles, ut vigilantes fideliter ea quae eis credita sunt domini sui famulis tempore distribuant opportuno, tandem meam agressus parvitatem, jussisti ut perscrutando diligenter volumina antiquorum seu hagiographorum, sive etiam gentilium 106.0917C| scriptorum, quaecunque pertinent ad historiae veritatem, breviter ac lucide colligere desudarem, a conditione quidem primi hominis usque ad Christi nativitatem Domini: eo scilicet modo, ut quidquid de primo saeculo quod ante generalem fuerat cataclysmum, sive de secundo quod fuit post diluvium usque ad nativitatem Abrahae, et regis Assyriorum Nini regnum, nostri sive gentiles senserunt scriptores, pandere diligentius curarem. Quaestiones etiam difficiles, quae per haec tempora in scriptis habentur legislatoris, enodare non negligere, quantum attinet ad historiae veritatem. Inde autem per reges Assyriorum, Medorum atque Persarum, sive Graecorum, et usque ad Octaviani Caesaris monarchiam, ad quas gentes Assyriorum derivando regnum 106.0918B| per succedentia pervenit tempora: in populo autem Dei per patriarchas, judices, reges ac sacerdotes, iterumque reges, numerum custodire annorum cautius observarem, et ea quae gesta in saeculis mundi partibus, et memoria sunt digna, adnotarem; ut quaeque immortaliter per singula frequentantur tempora, quando vel ubi fuerint, qui tunc etiam impetraverint in eminentioribus regnis, vel qui populo Dei praefuerint, ostenderem. Insuper a destructione templi Hierosolymitani usque ad Domini nativitatem Christi, quaeque in populo gesta sunt Judaeorum, quoniam confusa propter calamitates quae eis acciderunt esse videntur, ordinando summatim colligere instigasti. Haec quidem omnia ceu pieta brevi in tabula meae ostendens parvitati, nullam excusationis 106.0918C| occasionem reliquisti, sed potius operam dare imperasti. Igitur auxilio Dei adjutus, qui facit mutos loqui, non temeritatis, sed obedientiae gratia, hoc tam ingens parva cum cymba ignarus nauta pelagus navigare coepi. Sed si maris se immutaverit serenitas, fluctusque intumuerint, tu qui jussisti naufrago porrige manum. Quamvis enim ecclesiasticis alligatus ac saecularibus negotiis, lingua praepeditus, sensu obtusus, hoc tam magnum ineruditus tiro arripui opus, quod sapientibus erat commmittendum: tamen quia tuae hoc non potui negare benevolentiae, tibi examinandum mitto, et si utile adjudicaveris fore, non magis acceptum feretur scribenti quam censori. Porro nomina auctorum ex quibus ea collegi quae in septem libris conclusi, idcirco non 106.0919A| ubique inserui (ut praemonuisti), quoniam in his in quibus concordare videbantur, sensum eorum quae elegeram compendiose complexus sub brevitate dictare studui. Eorum autem nomina adnotare decrevi, sive nostrorum, sive gentilium, sententiasque illorum assumpsi, ut in suis habentur libris, qui variando a caeteris exorbitare videntur. Obsecro itaque 106.0920A| candidum lectorem ne praesumptioni tribuat meae imbecillitatis si quid in his ei displicuerit libris, sed obedientiae. Nec temere reprehendat, antequam diligentius eos legerit auctores ex quibus nos haec decerpsimus, et ad quos eorumdem quoque fidem referimus.

EJUSDEM AD EUMDEM CARMEN HEXAMETRUM. 106.0919|

106.0919A| Te duce, Christe, via facilis nos ire per omnes,
Quod natura negat, varios fessosque labores,
Das qui ausu fragili, das grandia vincere posse,
106.0919B| Parvula mens trepidat hominum quae tangere dura,
Miratur tetigisse quidem, gaudet superasse,
Si quid enim fuerit dignum laude et memorandum,
Nec sibi, sed Domino, tribuat quae gesta videntur:
Qui dedit ingenium stolido, qui cuncta gubernat,
In coelis, terris, perque omnia saecula semper:
Cujus ego auxilio jutus, non viribus aequis,
106.0920A| Arripui celsos saecli transcendere colles.
Quae ut fuerint calamo pingam per tempora prisca.
Aeternos replicare dies ingentia regum
106.0920B| Tempore quo fuerint, ubi talia facta per orbem,
Quique viri fortes, portenta, fames, mala mundi,
Quas dederint clades populis civilia bella.
Triverit externas gentes infanda cupido:
Quos casus tribuit regnis improvida cura.
Haec cecini breviter memorans, venerande sacerdos,
Non ignota canens veterum, sed dicta priorum

INCIPIT CHRONICORUM TOMUS PRIOR, Continens ab exordio mundi usque ad Nativitatem Servatoris nostri Jesu Christi rerum gestarum historiam.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De eo quod pene omnes historiographi texere suas coeperint historias a Nino Assyriorum rege.

Dum aliquam temporum seriem commutatico sermone ex nobilium studiis, tam divinarum scriptorum historiarum, quam saecularium, et ex pluribus eorum paucos libando flosculos libris, seu ex diversorum vernantium pratorum floribus perstringere curarem, ut lector animadvertere facile valeret quid ex celebrioribus factis in singulis tam regum quam regnorum sit gestum temporibus, offendit meae imbecillitatis parvitas, omnes pene historiographos, maxime autem Graecorum, atque Latinorum, a Nino Beli filio, rege gentium multarum, scilicet, primo suas gestorum inchoasse narrationes, praecipue videlicet 106.0919D| bellorum casus, regum regionumque destitutiones, atque hominum miserias, et ut eorum instruimur assertionibus, nihil aliud esse bella, nisi ad alterutrum vergentia mala, quae studiosissime descripserunt. Transacta autem retro saecula, ac si sine vitio forent (ut quibusdam illorum placuit) et homines ritu pecorum irrationabilium prius vixissent, intacta reliquerunt. Igitur auxilio omnipotentis Dei fultus, atque auctoritate divinae Scripturae fretus, ab ipso protoplasto exordium meae narrationis sumere curavi: 106.0920C| qui primus parens auctorque mortalium hominum ultimus in fabrica Dei conditus est, sexta scilicet die. Post ejus namque conditionem Dominum cessasse a nova operatione, non autem a gubernatione creaturarum haud dubium est. Qua de re Scriptura commemorat Dominum requievisse die septimo ab omnibus operibus suis.

CAPUT II. Cur homo novissimus in creaturis conditus sit.

Quaeri tamen potest cur homo in conditione ultimus creatus sit, sexto scilicet die, cum constet propter intelligentiam nobiliorem esse hominem caeteris creaturis, quae in praecedentibus factae commemorantur diebus, nisi ut prius conderetur mundus quasi domus, et sic demum introduceretur dominus, id est, 106.0920D| habitator domus.

CAPUT III. Quomodo ad imaginem et similitudinem Dei homo sit conditus.

Qui etiam ad imaginem et similitudinem Dei est conditus, quam videlicet imaginem atque similitudinem in rationalis animae intellectu, non in corporis forma esse novimus, juxta quod ait Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Et alibi: 106.0921A| Exuentes vos, inquit, veterem hominem, induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Quamvis et ipsum corpus nostrum ita sit fabricatum, ut ostendat nos meliores esse quam reliqua animalia. Illa enim omnia inclinata sunt ad terram; hominis autem corpus erectum est, ut manifestet animam nostram in supernis ad spiritalia debere semper esse erectam. Igitur inter imaginem et similitudinem hoc distat, quod imago Dei in immortalitate animae est. Unde etiam anima peccatrix imago Dei esse non desistit: similitudo in moribus constat. Quam ob rem non nisi anima sancta similitudinem Dei habet, in eo enim suo creatori similis est, in quo angelis sanctis erit aequalis.

CAPUT IV. De obedientia homini a Deo data. dem etiam sator hominum colonus paradisi constituitur, ut in eo feliciter, si praeceptum mandati obediendo servaret, absque ullis calamitatibus, aut metu mortis, aeternis fruendo gaudiis viveret; sin autem inobediens existeret, privatus aeterna felicitate, miseriis subjaceret mortis: quas est expertus, dum vetitum contigit lignum, de quo inhibitus fuerat ne illud tangeret. Sic ergo primus parens a paradisiaca amoenitate depulsus est, cum sua conjuge, quam Apostolus diabolica fraude deceptam dicit, ipsum vero Adam non deceptum, sed causa suae sociae fuisse transgressum.

CAPUT V. De ligno scientiae boni et mali in paradiso, et de ligno vitae.

Erat utique in paradiso corporaliter lignum, quod nuncupatur lignum vitae, sicut et petra quae percussa aquas praebuit in eremo populo Dei, quamvis significarent mystice Christum. Quod propterea lignum vitae dictum est, quoniam dum illi homines inde gustarent, nec morbo nec senectute deficerent. In caeteris enim erat alimentum, in isto sacramentum, lignumque scientiae boni et mali, non quod ipsum in sua natura lignum esset rationale, vel scientiam boni et mali habuisset, sed propterea appellatum est boni et mali scientiae, quia homo per experimentum ab ipso didicit quod esset inobedientiae malum. Si quis vero de his plenius scire voluerit, patris Augustini 106.0921D| libros de Civitate Dei legat.

CAPUT VI. De Abel a fratre suo Cain occiso, et de vindictis quas Cain pertulit.

Ergo Adae nati sunt filii masculi duo, in regione ad quam transmigravit eum Deus a paradiso, post suam praevaricationem. Quorum prior appellatur Cain, secundus autem Abel. Germani siquidem, sed diversis laetabantur studiis. Abel quidem junior, justitiam colebat, et in omnibus quaecunque gerebat Dominum putabat esse praesentem: cujus erat conversatio pastoralis. Cain autem erat quidem circa alia pessimus, et ad lucra solummodo semper intentus: terram vero primus arare coepit. Fratrem quippe hujusmodi 106.0922A| causa peremit. Nam cum eis Deo sacrificare placuisset, de frugibus quidem terrae munera Cain obtulit, Abel autem de primogenitis agnorum et lac. Deus enim hoc potius sacrificio delectatus est, quod spontanee et naturaliter ortum fuerat, et non in illo, quod ex inventione hominis avari natum videbatur. Quapropter Cain indignatus eo quod Abel fuisset a Deo praepositus: et hoc ita novit, ignis enim Dei sacrificium fratris consumpsit, et ejus intactum reliquit; quo stimulatus livore, fratrem suum Abel interemit.

CAPUT VII. De exordio duarum civitatum.

Qua de re Dominus ad Cain ait: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio. Dominus non tanquam 106.0922B| ignarus interrogat, sed tanquam judex reum, quem puniat. Putans enim Cain Deum latere quae gesserat, respondit: Nescio. Cui Deus ait: Arbitraris me quod gessisti nescire, qui cogitationem tuam, quam impie conceperas, inspiciens, ne opere consummares ante praemonui? Sed ne causeris injuste me adversum te proferre sententiam, ego tibi accusationem non infero, sed est testis qui te accusat, vox videlicet sanguinis fratris tui: qui clamat ad me de terra. Responditque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Intellexit enim ex furia mentis, et ex tremore corporis quo agitabatur, se dignum interfici, et ait: Ecce ejicis me hodie a facie tua, et a facie terrae abscondar, et ero gemens super terram et omnis qui invenerit me, 106.0922C| occidet me. Verum Deus nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradi poenae, qua se ipse damnaverat, ait: Non sic, id est, non ut tu aestimas morieris et mortem pro remedio accipies, verum vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis, ita ut quicunque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione aut magno te liberabit cruciatu, non quod ipse qui percusserit Cain, septem ultionibus subjiciendus sit, sed quod septem vindictas, quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, solvat interfector, occidens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam. Ut autem quod dicimus manifestius fiat, quotidianae consuetudinis ponamus exemplum. Loquitur inter verbera servus ad dominum: Quia incendi 106.0922D| domum tuam et universam substantiam dissipavi, interfice me. Dominusque respondeat: Non ut vis morieris, et finies morte supplicia, verum longo tempore custodieris ad vitam, et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicunque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum tam multis te liberaverit cruciatibus?

CAPUT VIII. Quomodo Deus primis hominibus loqueretur, et de eo quod scriptum est: Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti.

Quomodo Deus primis hominibus loqueretur quaeri solet, scilicet per creaturam subjectam velut eorum socius forma congrua loquebatur cum eis. Sed quid 106.0923A| profuit Cain? Nonne conceptum scelus in necando fratre, etiam post verbum divinum implevit? Illud vero quod dictum est: Nonne si recte quidem offeras, recte autem non dividas, peccasti? quia non lucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit ejus obscuritas, cum divinarum Scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quidem offertur sacrificium, cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca, vel tempora, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, et cui offertur, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intelligamus. Sive cum offertur ubi non oportet, aut quod non ibi, sed alibi oportet, sive 106.0923B| cum offertur quando non oportet, sive cum id offertur quod nunquam penitus debuit, sive cum electiora sibi ejusdem generis retinet homo quam sunt ea quae offert Deo, sive ejus rei quae oblata est particeps profanus, aut quilibet, quod fas non est fieri: in quo autem horum, displicuerit Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam sicut Joannes ait, ex maligno erat, et ex invidentia occidit fratrem suum, fratris autem illius opera bona erant, datur intelligi, propterea Dominum non respexisse in munera ejus, quia hoc ipse male dividebat, dans Deo aliquid de suo, sibi autem seipsum. Quod omnes faciunt qui non Dei, sed suam sectantur voluntatem, non recte dividendo, hoc est, non recte vivendo. Dominus enim dans ei mandatum justum et bonum, dixit: 106.0923C| Quiesce, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Nunquid fratris? Absit. Cujus igitur, nisi peccati? Dixerat enim, Peccasti. Tum deinde addidit, Quiesce: ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Potest quidem sic intelligi, ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere quod peccat. Haec enim est salubris poenitentiae medicina, et veniae petitio congrua. At ubi ait, ad te enim conversio ejus, non subaudiatur erit, sed sit praecipientis videlicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed poenitendo subjecerit.

CAPUT IX. De eo quod scriptum est: Cognovit Cain uxorem suam, et peperit ei Enoch, ex cujus nomine nuncupavit civitatem quam aedificaverat, et hoc qualiter conveniat, ut tres homines, qui tunc tantum erant, civitatem aedificarent.

Sequitur: Cognovit Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Enoch, et aedificavit civitatem, et vocavit nomen ejus Enocha, ex nomine filii sui Enoch. Unde quaeri potest, dum non plures eo tempore quam viri quatuor, vel potius tres postea, quia fratrem frater occidit, fuisse viderentur in terra, quomodo Cain solus civitatem aedificasse dicitur. Sed quos hoc movet parum considerant, non omnes homines, qui tunc esse potuerunt scriptorem sacrae hujus historiae necesse habuisse nominare, sed eos 106.0924A| solos quos operis suscepti ratio postulabat: illos videlicet per quos ad Noe, ac deinde ad Abraham, genealogia texendo perduceretur. Nec enim consequens est ut istum primum filium genuisse credatur Cain, quia dictum est, cognovit uxorem suam, quasi tunc primitus ei commiscuisset. Nam de ipso Adam hoc dictum est, non solum quando conceptus est Cain primogenitus, verum etiam posterius: Cognovit, inquit, Adam Evam uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et nominavit eum Seth. Unde intelligitur ita solere illam Scripturam loqui, quamvis non semper. Potuit enim fieri ut licet alios haberet filios, hunc tamen, propter aliquam causam, plus caeteris dilexerit. Non enim Judas primogenitus Jacob, ex quo Judaea dicta, et Judaei sunt nuncupati. Ergo 106.0924B| si Cain primogenitus Enoch, non ideo putandus est confestim filio nato ex ejus nomine civitati nomen dedisse, quia nec constitui tunc ab uno poterat. Aliud enim civitas non est quam hominum multitudo societasque. Sed cum illius hominis tanta cresceret numerositate familia, ut quantitatem populi jam haberet, tunc potuit fieri ut et civitas conderetur, et ex nomine primogeniti nuncuparetur. Ergo si attendat tunc temporis tam longaevos fuisse homines, ut qui minime vixerant septingentos quinquaginta vixisse reperiantur annos, nec eos solummodo habuisse filios quos Scriptura commemorat, cum subditur, genuit filios et filias, unde eis fecundissimam prolem fuisse datur intelligi. Ex quo conjici potest, quod si a nepote Abraham, Jacob videlicet, tanta 106.0924C| multitudo hominum multiplicari potuit in Aegypto intra annos trecentos, ut sexcenta millia fuissent, quando ascenderunt ex Aegypto, quid mirum homines, multam potuisse condere familiam, per spatium nongentorum annorum aut eo amplius, qui civitates aedificarent plurimas? Sed hanc civitatem Cain propter terrenam civitatem commemoratam fuisse, credibile est, quae ab ipso constitutionis conditore initium sumpsit. Hinc jam civitates duae exortae sunt, impiorum scilicet atque justorum. Justorum quidem fundamentum peregrinationis suscepit in Abel, ac deinde in Seth, et in posteritate ejus, ac sic laborando, peregrinatur usque ad praesens tempus. Ergo in prioribus saeculis, quamvis usque ad septimam progeniem in filiis Seth multipliciter fecundaretur 106.0924D| civitas Dei, tamen in paucis aedificata est ad comparationem iniquorum, quoadusque Dominus Christus, Deique Filius Deus ante saecula, homo in nostro tempore ex utero virginis Mariae sacratissimae procederet: qui verus Deus, verusque homo, ex duabus substantiis et una persona, novum lumen mundo resplenduit, ac deinceps per universum orbem in membris ejus haec civitas sancta fecundius aedificatur, et ad cives suos, angelos scilicet Dei, quotidie colligitur, quorum praesidiis in hac peregrinatione jugiter suffragatur. In Cain vero atque ejus cognatione latissime impiorum civitas fabricata est. Refert quidem de eo ille antiquitatum scriptor Josephus, quod postquam signum acceperat ut non interficeretur 106.0925A| a quibuscunque inveniretur bestiis, sed sine formidine per omnem terram, signo ei imposito quo notus fieret, vagus et profugus abiret, ab ea dejectus regione, in qua fratrem occiderat, et in qua cum patre habitaverat, multam peragrans terram cum sua uxore, tandem devenit in locum, qui Naida nuncupatur, ibique moratus est, in quo ei etiam filii nati sunt. At vero poenam illam non habuit pro emendatione, sed ad incrementum et ad libidinem suo potius nutrivit in corpore, licet cum injuria secum commorantium hanc haberet, augens donum multitudine pecuniarum, ex rapinis et violentia congestarum, ad luxuriam quoque et latrocinia suos invitans familiares, quorum doctor in scelestis studiis erat. Et simplicitatem quidem cum 106.0925B| qua prius vivebant homines, ad inventionem mensurarum et ponderum permutavit, integramque earum vitam ex earum rerum ignorantia ad calliditatem corruptionemque perduxit. Terminos terrae primus posuit, civitatesque constituit, murisque munivit, illicque suos coegit convenire domesticos. Hanc vero civitatem ab Enoch seniore filio suo Enocham appellavit, ut praediximus.

CAPUT X. Quod aliter sentiant philosophi Graecorum et Latinorum de primo saeculo quam Hebraeorum.

philosophi Graecorum atque Latinorum longe aliter senserunt de primo saeculo quam Josephus referat, qui aurea prima nuncupant saecula, et tunc homines solo vacasse otio, et his tantummodo 106.0925C| frugibus fuisse contentos, quas terra sponte protulerat, et simplici aqua eos esse potatos, nec ullius carnis esum attigisse, autumant. Secundum quorum opinionem quidam ex nostris suum ita composuit carmen, quod huic nostro opusculo inserere libuit: Felix nimium prior aetas.

Contenta fidelibus arvis
Nec inerti perdita luxu:
Facili quae sera solebat
Jejunia solvere glande.
Non Bacchica munera norant,
Liquido confundere melle,
Nec lucida vellera Serum
Tyrio miscere veneno.
Somnos dabat herba salubres,
Potum quoque lubricus amnis,
Umbras altissima pinus.
Nondum maris alta secabant,
Nec mercibus undique lectis,
106.0925D| Nova littora viderat hospes,
Tunc classica saeva tacebant,
Odiis neque fusus acerbis,
Cruor horrida tinxerat arva.
Quid enim furor hosticus ulla
Vellet prior arma movere,
Cum vulnera saeva viderent,
Nec praemia sanguinis ulla?
Utinam modo nostra redirent
In mores tempora priscos!
Sed saevior ignibus Aethnae
Fervens amor ardet habendi.
Heu! primus quis fuit ille
Auri qui pondera tecti,
Gemmasque latere volentes,
Pretiosa pericula fodit?

Salustius enim collaudans breviter antiquiora tempora ait: Quando vita hominum sine cupiditate agebatur, et sua cuique satis placebant. Postea vero, 106.0926A| inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habuere, maximam gloriam, in maximo imperio putare, et caetera, quae ipse instituerat.

CAPUT XI. De Seth filio Adam, qui placuit Deo, ejusque filiis ac nepotibus, qui usque ad septimam generationem mirabiliter sapientiam adinvenerunt, et demum in columnis scripserunt.

Igitur Adam, qui primus e terra factus est, post Abel quoque necem filii sui, et Cain depulsionem, cum ducentorum triginta esset annorum, genuit Seth. Qui adultus, virtuti studuit, et nomen Domini invocare coepit; et cum esset vir egregius, imitatores 106.0926B| sui filios reliquit. Ex ejus namque prosapia civitas Dei crevit. Refert enim Josephus de ejus filiis in hunc modum: Illi autem omnes cum boni fuissent orti in eadem terra, sine aliqua vexatione viventes, felicissime commorati sunt, nihilque eis usque ad vitae terminum crudele provenit. Disciplinam vero rerum coelestium, et ornatus earum primibus invenerunt. Jobal autem consanguineus eorum existens, musicam adinvenit et psalterium citharamque laudavit. Et ne dilaberentur ab hominibus quae ab eo inventa videbantur, aut antequam venirent ad cognitionem deperirent, cum praedixisset Adam exterminationem rerum omnium, unam ignis virtute, alteram vero aquarum vi ac multitudine fore venturam, duas facientes columnas, unam quidem ex lateribus, 106.0926C| alteram vero ex lapidibus, in ambabus quae invenerant conscripserunt, ut et si constructa lateribus exterminaretur ab imbribus, lapidea permanens, praeberet hominibus scripta cognoscere: quae tamen lapidea permanet hactenus in terra Syriae. Ergo Seth cum ducentorum quinque esset annorum, genuit Enos. Enos autem vixit annis centum nonaginta, et genuit Cainan. Cainan autem vixit centum septuaginta, et genuit Malalehel. Malalehel vixit annis centum sexaginta quinque, et genuit Jarech. Jarech vero vixit annis centum sexaginta duo, et genuit Enoch.

CAPUT XII. De Enoch qui translatus est, qui etiam suas prophetias scriptas reliquit.

Enoch autem vixit annis centum quinquaginta quinque, et genuit Matusalam, et post haec annos trecentos, ambulavit cum Deo; unde et non comparuit, quia Deus eum tulit. Qui etiam aliqua scripsit, Juda teste apostolo. Ait enim: Prophetavit septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce veniet Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios, etc. Liquido namque claret, ab ipso exordium litterarum primo homine coepisse, qui adhuc supererat, quando filii ac nepotes sui in studio sapientiae fervebant. Unde etiam filii Seth cum Jobal consanguineo in columnis ea quae sapienter de disciplina coelestium rerum adinvenerunt, cum reliquis 106.0927A| quis artibus conscripserunt sicut superius ex verbis Josephi declaratum est.

CAPUT XIII. De filiis Seth, qui post septimam generationem Deo displicuerunt.

Filii namque Seth in septem generationibus permanserunt, Dominum judicantes dominum omnium, et ad virtutem semper inspicientes, ut Josephi utamur verbis. Deinde tempore procedente, de paternis solemnitatibus ad mala progressi sunt, neque legitimos honores ulterius Deo praebentes, neque circa homines justitiam facientes, sed zelum, quem prius habuerant, in duplam malitiam per ea quae gerebant postea demonstrabant. Ob hoc itaque contra se Dominum irritaverunt.

CAPUT XIV. De filiis Dei, qui filias hominum acceperunt uxores.

Sequitur: Dicit enim Moyses: Videntes filii Dei filias hominum, eo quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Ergo iidem dicti sunt angeli Dei. Unde multi illos putant non homines fuisse, sed angelos; quod tamen angelos sanctos illos tempore sic labi potuisse, nullo modo credibile putatur, nec de his dixisse Petrum apostolum, quod angelis peccantibus non pepercit, sed de illis qui cum principe eorum diabolo ceciderunt. Angeli enim in sacro eloquio homines sunt, ut de Joanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. Et Malachias propheta proprie dictus est angelus. 106.0927C| Igitur ut omittamus multorum opiniones, filios Dei hic filios Seth intelligimus, filias vero hominum Cain utique filias, ex quibus nati gigantes referuntur; quos et ante esse historia declarat, cum dixit: Gigantes enim erant in illis diebus. Fuisse etiam post diluvium quosdam, sed plures antea, historica traditione deprehendimus, sicut Nebroch, et alii de progenie Noe exorti sunt, qui omne bonum despicientes propter confidentiam fortitudinis, et pulchritudinem corporis, Dominum irritantes, perierunt.

CAPUT XV. Utrum homines primi saeculi sine conjugibus per tot curricula annorum fuerint, ut legimus post plures annos filios genuisse.

Vixit autem Matusalam 187 annis, et genuit Lamech, 106.0927D| et post haec annis 782. Hic namque quaeri potest si homines tunc temporis per tot curricula annorum uxoribus vacabant, aut si eas prius ducebant, quaenam causa erat ut absque liberis tandiu manerent? Haec autem quaestio duplici solvitur modo. Aut enim homines qui tantae prolixitatis habebant aetatem, diutius a vinculo conjugii vacabant, aut quod verissimum est, hi tantum assumuntur a veridico Mose historiographo, ex quibus Noe cum filiis ducebat originem, per quem et mundus post caeterorum hominum perditionem in diluvio, erat restaurandus. Sic namque Matthaeus non primogenitos tantum assumens in catalogo generationis Christi, sed eos ex quibus nativitas Domini secundum carnem ducebatur, non enim Abrahae primogenitus fuit Isaac, 106.0928A| sed Ismael. Nec Judas primogenitus Jacob, sed Ruben, neque David Isai.

CAPUT XVI. De Matusala, utrum quatuordecim annos post diluvium vixerit, ut in Genesi contineri videtur.

Vixit itaque Lamech 182 annis, et genuit filium, vocavitque nomen ejus Noe. Noe ergo cum sexcentorum esset annorum, venit diluvium super universam terram, omne genus humanum delens, praeter Noe ejusque filios, cum uxoribus, quos Dominus in arca reservavit ad genus restaurandum hominum. Nunc autem famosissima hic nascitur quaestio de Matusalam, et in Ecclesiis saepissime ventilata, quod juxta diligentem fertur supputationem 14 annis post diluvium vixisse. Cum autem supra 969 annis sit dictum eum 106.0928B| vixisse, quomodo verum est quod octo tantum animae in arca salvae factae sint, si hic post diluvium vixit? Restat igitur quod quomodo in plerisque aliis, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem et in Hebraeis et Samaritanorum libris ita scriptum reperitur. Et vixit Matusalam 187 annis, et genuit Lamech. Et vixit Matusalam postquam genuit Lamech, 782 annis. Et fuerunt omnes dies Matusalae anni 969. Et vixit Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Matusalae, usque ad diem ortus Noe, sunt anni 369. His adde 600 annos Noe, quia in sexcentesimo vitae ejus anno diluvium factum est. Atque ita fit ut nongentesimo sexagesimo nono anno vitae suae Matusalam mortuus sit eo anno quo coepit esse diluvium.

CAPUT XVII. De hoc quod dicitur: Ultio dabitur de Cain septuplum; de Lamech vero septuagies septies.

Dixit quoque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam, uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. Septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Lamech itaque qui se homicidium uxoribus suis fatetur perpetrasse, septimus erat ab Adam. In hujus enim homicidae filiis, septem Cain vindictae aquis diluvii solutae sunt, quoniam omnis progenies Cain in eo deleta est. Dira namque mors atque humanorum scelerum vindex, inter reliquos perituros ipsum homicidam 106.0928D| Lamech reperisse credibile est. De Lamech vero septuagies septies. Igitur superius partim retulimus quae ad hujus quaestionis pertinebant solutionem. Secundum historiae tamen veritatem, ab Adam usque ad Christum septuaginta septem generationes inveniuntur, in quibus peccatum Lamech, id est, totius mundi, sanguinis Christi effusione, solutum est. Siquidem et in populo Judaeorum propter interfectionem Christi septuaginta septem vindictae sunt statutae, juxta illud Evangelium, in quo dictum est Petro apostolo: Non solum septies, sed etiam septuagies septies, si poenituerit, fratri remittendum: Judaeum scilicet revertentem, per septuaginta septem vindictas statutas recipiendum ad indulgentiam Christi.

CAPUT XVIII. De ira Dei, et de eo quod scriptum est in Genesi: Poenitet me hominem fecisse, cum in Deo nulla sit poenitentia, in quo est certa praescientia.

Videns, inquit Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, dixit: Delebo hominem quem feci a facie terrae ab homine usque ad pecus, et a repentibus usque ad volatilia coeli, quia iratus sum quoniam feci eos. Ira Dei non perturbatio animi ejus est, sed judicium, in quo irrogatur poena peccatori. Cogitatio vero ejus et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Dominum cujusquam facti poenitet sui, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Sed si non 106.0929B| utatur Scriptura talibus verbis, non se quodammodo familiaribus insinuabit omni generi hominum, quibus vult esse consultum.

CAPUT XIX. De eo quod dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti annorum.

Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti annorum, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos quosdam excessisse inveniamus, sed intelligendum est hoc Dominum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est, quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo Scriptura quingentos vocat, nomen totius 106.0929C| summae per maximam partem plerumque significans. Sexcentesimo quippe anno vitae Noe secundo mense factum est diluvium, ac sic 120 anni praedicti sunt futurae vitae hominum periturorum, quibus transactis, diluvio delerentur. Hieronymus autem sic ex Hebraeo vertit: Non judicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quoniam caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus, sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Domini sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: Sed erunt dies eorum centum viginti annorum, hoc est, habebunt 120 annos ad agendam 106.0929D| poenitentiam. Non ergo humana vita, ut multi aestimant, in centum viginti annos contracta est, sed generationi illi centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. Siquidem invenimus quod post diluvium Abraham vixerit annis centum septuaginta quinque. Dominus autem noluit tempus exspectare decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato.

CAPUT XX. De Noe quomodo decimus ab Adam princeps suae gentis exstiterit.

Noe vero principatum tenens, quem per successiones patres ejus habuerant, scilicet per generationes decem, id est, a Noe usque ad primum parentem, 106.0930A| filii patribus succedentes, dum esset ab Adam decimus, graviter ferens actus hominum, et habens eorum consilia nimis ingrata, satagebat ut ad meliora mentem eorum actusque transferret. Cum autem videret quod non acquiescerent ad talia, sed vehementer malorum libidine detinerentur, metuens ne ipsum quoque cum uxore et filiis suis interficerent, discessit ab ea terra. Deus itaque Noe quidem justitiam dilexit, condemnavit autem non solum illorum malitiam, sed omne genus humanum. Quod cum ei disperdere placuisset et aliud constituere genus, malignitate privatum, Noe praecepit ut arcam fabricaret quatuor cameras habentem, et longitudinem cubitorum 300, latitudinem vero 50 et altitudinem 30: qua protectus cum filiis et uxoribus remansit ex hominibus 106.0930B| solus post diluvium cum domo sua, ut praemisimus. Haec, juxta intelligentiam Josephi, de Noe actibus sufficiunt.

CAPUT XXI. De magnitudine arcae et cameris ejus.

Ergo fuerunt nonnulli impossibile putantes ut tot genera animalium, repentium, haec arca capere potuisset, et ea quae sibi pro solatio vitae forent necessaria, per tantum temporis spatium. Qui non attendunt Mosen in omni Aegyptiaca eruditum sapientia, et cubitum geometricae disciplinae quo utuntur Aegyptii tantum valere, quantum sex cubiti quibus non utimur. Qui autem dicunt tantae molis fabricam humano fieri non posse ingenio, spatium 100 annorum 106.0930C| considerent, quod constructionis gratia acceperat Noe, hominumque fortitudinem, qui primo vigebant saeculo, cum sciant immensas urbes fuisse constructas, nisi forte lapis lapidi adhaerere potest, sola calce conjunctus, ut murus per tot milliaria circumagatur, et lignum ligno caementatum, clavis solidatum, gluten bituminis non potest connectere at fabricetur arca, non curvis sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed levet unda cum venerit, naturali ordine ponderum, magisque divina providentia, quam humana prudentia. Legitur etiam haec habuisse arca coenacula et tristega, quod alia translatio bicamerata et tricamerata voluit nominare, ita ut quinque habitationes distinctas in ea esse advertamus: inferiora 106.0930D| loca stercoribus esse deputata et contigua bicamerata, quae conservarent pabula animalium. In hos ergo usus tradunt fuisse inferiores partes distinctas; superiores vero partes quae tricameratae dicuntur, primo ad habitaculum bestiarum, vel immitium animalium serpentiumque: hinc contigua in superioribus loca mitioribus animantibus stabula fuisse; supra omnia vero in excelso avibus et hominibus sedem locatam, ut pote sicut honore et sapientia homo antecedit omnia, ita et loco cuncta praecelleret animalia, et sic quinque mansiones in eadem arca fuisse intelliguntur. Prima stercoraria, secunda apothecaria, tertia feris animantibus, quarta mansuetis, quinta hominibus.

CAPUT XXII. Quod de immundis animantibus bina, de mundis septena in arca fuisse legimus.

Quod autem de immundis animalibus bina introducuntur et bina, de mundis vero septena et septena, has tradunt esse causas, ut quae hominibus profutura essent, de his plura conservarentur in arca, et ut haberet Noe post egressum arcae unde gratificas Domino offerret hostias.

CAPUT XXIII. De minutissimis bestiolis et inutilibus, utrum fuerint in arca.

Quod autem scrupulosissime quaeri solet et de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam quales locustae, scarabaei, 106.0931B| muscae denique, et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint quam est diffinitus cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt quos haec movent, sic accipiendum esse quod dictum est, quae reptant super terram, ut necesse non fuerit conservari in arca quae possunt in aquis vivere, non solum mersa sicut pisces, verum etiam supernatantia sicut multae alites. Deinde quod dicitur Masculus et femina erunt, profecto intelligitur ad reparandum genus dici, ac per hoc nec illa necesse fuerant ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus vel rerum corruptionibus nasci; vel si fuerint, quae in domibus esse consuerunt, ne ulla numeri deffinitione esse potuisse. Aut si mysterium sacratissimum quod agebatur, et tantae rei figura etiam veritate facti, aliter 106.0931C| non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae vivere in aquis natura prohibente non possunt, non fuit ista cura illius hominis, vel illorum hominum, sed divina. Non enim ea Noe capta intromittebat, sed venientia, et intrare volentia, permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est: Intrabunt ad te, non scilicet hominis actu, sed nutu; ita sane ut non illic fuisse credenda sint quae sexu carent, vel ea etiam quae ex diversis generibus procreantur, ut muli.

CAPUT XXIV. Quomodo in arca viverint animalia quae non sine carnibus vesci putantur.

Solet etiam movere nonnullos quae genera escarum illic habere poterant animalia quae non nisi carnibus 106.0931D| vesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint animalia sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; an vero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta ibi fuisse, quae omnibus convenirent. Novimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus, pomisque vescantur, et maxime ficu atque castaneis. Quid ergo mirum, si vir ille sapiens et justus, etiam divinitus admonitus, sine carnibus apta unicuique generi alimoniam praeparavit et condidit? Quid est autem quo vesci non cogeret fames? aut quid non suave ac salubre facere posset Deus, qui etiam potuit ut sine cibo viverent divina facultate?

CAPUT XXV. De ingressu Noe in arcam, et ubi resideret arca post diluvium, et numero annorum ab Adam usque ad Noe, vel quid de arca gentium philosophi senserint.

Igitur Noe sexcentorum erat annorum, quando coepit esse diluvium super terram. Inde autem usque ad primi hominis conditionem erant anni transacti duo millia ducenti quadraginta duo. Ergo ut quaedam praestinximus libando, ita primum se habuit saeculum. Noe vero cum filiis Sem, Cham et Jafeth, uxoribusque eorum ingressus in arcam mense secundo, septima decima die mensis, impetu violentiae aquarum in sublime sublatus est. Arca autem residente in vertice montis Armeniae, egressus est, Domino monente, ex ea, mense secundo septima et 106.0932B| vicesima die mensis. Quem locum egressorium Armenii vocant, illic enim arcae solitae reliquias provinciales ostendunt. Hujus enim diluvii indicium hactenus videmus in lapidibus, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros etiam saepe cavatos aquis visere solemus. Attamen quid de hac arca atque hoc diluvio gentium historiographi sapientesque eorum scripserint, paucis referre curabo. Quorum unus Berosus Chaldaeus, narrans de diluvio, taliter est effatus: Dicitur autem et navis ejus, quae in Armeniam venit, circa montem Cardicum, et adhuc aliqua pars est, et quosdam bitumen exinde tollere, quo maxime homines ad expiationes utuntur. Meminit autem horum et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitatem Phoenicae noscitur conscripsisse. Sed et 106.0932C| Manaseas Damascenus in nonagesimo sexto historiarum libro ita de hoc diluvio dicit: Est et super muniadam excelsus mons in Armenia, qui Baris appellatur, in quo multos fugientes sermo est diluvii tempore liberatos, et quemdam simul in arca devectum, in Siciliae montis venisse summitatem, lignorumque reliquias multo tempore ibi conservatas ferunt. Fuit autem ista arca quam etiam Moses Judaeorum legislator scripsit.

CAPUT XXVI. De eo quod quibusdam hominibus impossibile videtur homines nongentos annos vixisse.

Vixit autem Noe post diluvium annos trecentos quinquaginta. Et facti sunt omnes dies Noe anni nongenti quinquaginta. Ergo si cuilibet incredibile videtur tantae diurnitatis vitam antiquorum hominum 106.0932D| fuisse, Josephi assertionem animadvertat. Dicit enim: Nullus autem ad vitam modernam, et annorum brevitatem, quibus nunc vivimus, vitam comparans antiquorum, putet falsa quae de illis sunt dicta, et eo quod nunc vita tanto non ducatur tempore, credat neque illos ad vitae illius longitudinem pervenisse. Illi namque cum essent religiosi, et ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad majus tempus existerent praeparata, tantorum annorum circulis rite vivebant. Deinde propter virtutes et gloriosas utilitates, quas jugiter perscrutabantur, id est, astrologiam, et geometriam, Deus eis ampliora vivendi spatia condonavit, quae haud edissere potuissent, nisi sexcentis viverent annis. Per tot enim annorum curricula magnus 106.0933A| annus impletur. Testes autem isti sunt omnes, qui antiquitatem apud Graecos et barbaros conscribere maluerunt. Nam et Manechon, qui descriptionem fecit Aegyptiorum, et Berosus, qui Chaldaica defloravit, et Mochus, et Aetius, ad haec et Hieronymus Aegyptius, qui Phoenicam disposuit, concordant cum eis dictis. Hesiodus quoque et Agathaeus, et Heslanicus, et Acusivaus, et inter hos Ephorus, et Nicolaus, in historiis suis memoriam faciunt antiquorum annis mille viventium.

CAPUT XXVII. Quomodo ex tribus filiis Noe omne genus hominum sit propagatum, et quas orbis terrae partes obtinuerint.

Filii autem Noe fuerunt Sem, Cham et Jafeth. Ex his enim post diluvium disseminatae sunt gentes per 106.0933B| universas terras, atque insulas maris. Sed quas unusquisque condiderit gentes, et quas partes obtinuerit orbis, ex Josephi atque Hieronymi libris decerpere libuit. Fuerunt autem filiis Noe filii, quorum propter honorem gentibus quas condiderunt imposuerunt nomina, et terris quas apprehendere potuerunt. Jafeth ergo Noe filius habuit filios septem. Habitaverunt isti regionem a Tauro et Amano montibus incipientem, et pertingentem in Asiam usque ad flumen Tanaim. In Europa vero terra Gazzimorum, cum nullus eorum qui supradicti sunt ibidem habitator existeret, gentes ejus diversis se nominibus appellabant, qui nunc a Graecis Galatae nuncupantur, olim vero dicti sunt Gomanicae, quos Gomer instituit. Magog vero Magogas a se nominatos instituit. 106.0933C| Isti a Graecis Scythae sunt appellati. Item filiorum Jafeth. Madeus et Janus fuerunt; et ex Madeo quidem sunt gentes, quae a Graecis Moedi vocantur; a Jano vero omnes Ionii. Helladicique descendunt, qui et Graeci: unde et mare Ionium appellatur. Condidit autem Jobel Jobelos, qui nostris temporibus Hyberes, qui et Hispani; a quibus postea Celtiberi nuncupati sunt. Moga vero primum dicebatur, quae postea Cappadocia, nunc autem Caesarea a Romanis hoc vocabulum sortitur, id est, a Caesare. Moscini vero a Mosochum plantati sunt, qui nunc Cappadoces nuncupantur. Quorum antiquae appellationis signum ostenditur; nam civitas est apud eos quae hactenus Moscha dicitur, ostendens intelligere valentibus, eo quod aliquando omnes gentes regionis 106.0933D| ipsius ita vocatae sunt. Thyras autem Thyrenses appellavit suos, quorum princeps fuit, quibus Graeci Trachium nomen commutaverunt. Tantae siquidem gentes per Jafeth filios institutae sunt. Gomer autem habens tres filios. Astinegas quidem Astinegas instituit, qui nunc Regini vocantur a Graecis. Riphat autem Riphaeos, qui dicuntur Paphlagones. Tygram vero Tygraneos, qui Phryges a Graecis sunt nuncupati. A Jano autem Jafeth filio, et ipso tres habente filios: Helisas quidem Helisaeos vocavit eos, quorum princeps fuit, qui nunc Aeolici. Tharsis vero Thyrsos, sic enim antiquitus Cilicia vocabatur; Tharsus enim apud eos maxima civitatum metropolis appellatur, tau littera, pro theta mutata. Cythim autem 106.0934A| Cythimam insulam habuit, quae nunc dicitur Cyprus, et ab ea omnes insulae et maritima loca, Cythym Hebraice nominantur. Testis enim sermonis mei una in Cypro civitatum, quae antiquam appellationem valuit retinere. Cythis enim ab his qui ei Graecum nomen imposuerunt vocatur, neque sic fugiens Cythi nomen. Jafeth itaque filii seu nepotes has habuere gentes, et quae forsan nunc ignorantur. Omnes tamen pene insulas et totius orbis littora terrasque mari vicinas legimus Graecis accolis occupatas, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possederunt Britannicum. Filii Cham, Chus et Mesraim, Futh et Chanaan. Chus hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur, Mesraim Aegyptus, Futh Libyes, a quo et 106.0934B| Mauritianae fluvius, usque in praesens Futh dicitur, omnisque circa eam regio Futhensis nuncupatur. Modo tamen in una tantum climatis ejus parte antiquum Libya nomen residet, et reliqua terra vocatur Aphrica. Porro Chanaan obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt. Ejectis Chananaeis filii Chus Saba et Evila, Sabatha et Regina. Sabatacha, id est, Saba, a quo Sabaei, Evila Getuli, in parte remotioris Aphricae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, quod nunc Astavari nuncupantur. Regina vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdiderunt, quae nunc pro veteribus habeantur ignoratur. Filii Regina et Saba Dadan, a quo hic Saba per sin litteram scribitur, supra vero per samech, diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur nunc ergo 106.0934C| Saba Arabia. Nam in septuagesimo primo psalmo, ubi habemus: Reges Arabum et Saba munera offerunt, in Haebraeo scriptum est reges Saba. Dadam genus est Aethiopiae, in Occidentali plaga. At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim, et Laabim, Neptuim, et Petrusim, et Cesluim. De quibus egressi sunt Philistiim, et Chapturim, exceptis Labaim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Putei vocabantur, et Casloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos non corrupte Palaestinos dicimus. Caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt. Possederunt autem terram Agazi usque ad extremos fines Aegypti. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum 106.0934D| suum, et Ethaeum Jebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum et Evaeum, et Arachaeum, Simaeum et Aradium Samarithen et Matthaeum. De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Arachaeus, qui Archas condidit oppidum, in radicibus Libani situm. Aradii sunt qui Aradam insulam possederunt, angusto freto Phoenicis littore separatam. Samaria emissa nobilis Syriae Coeles civitas, hanc Macedones, qui post Alexandri mortem regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec veniatur in Gerara, et usque ad Gazam pergentibus Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim, usque Letzem, quia caeterae civitates, Sidon videlicet, 106.0935A| et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt nominibus suis. Fiunt itaque omnes filii Cham, hoc est, medii filii Noe quatuor, et nepotes quinque, ex uno ejus filio pronepotes duo, ex nepote uno fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis, hic reditur ad alium Cham, qui vocabatur Mesraim: et commemorantur quos genuit, non tanquam singuli homines, sed nationes septem, et de sexta, velut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim: unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur; in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines pervenerint commemoratis quibusdam civitatibus dicitur ac per hoc in filiis nepotibusque computatis, de progenie 106.0935B| Cham triginta unus geniti referuntur. Sem vero tertio Noe filio quinque fuerunt nati, qui usque ad Oceanum seorsum habitant Asiam, ab Eufrate facientes initium. Helam siquidem Helamitas, qui Persarum sunt principes, reliquit. Assur autem Ninum instituit civitatem, qui nunc Chaldaei vocantur. Arfaxat autem Arfaxateos nominavit, cum princeps eorum esset. Aram vero Aram eos instituit quos Graeci Siros appellant. Quos autem nunc Lidos vocant, Luth, tunc Ludas, nominavit. Aram vero filiis quatuor existentibus, his quidem instituit Traconitidem et Damascum, quae est Media Palaestinae Syriaeque conjuncta. Armeniam vero Otrus, Geter Bactrianos, Mes autem Mesaneos, quae nunc Arax vocatur ab omnibus. Arfaxat autem filius fuit Sala, 106.0935C| de quo natus est Heber, a quo Judaeos prius Hebraeos vocaverunt. Heber autem Jectan genuit, et Falech; Jecta vero, qui filius fuit Heber, habuit filios Helmodat, Saleth, Asormoth, Jare, Aduram, Usal, Deda, Ebal, Abimael, Sapha, et Ophir, et Ebila, et Jobab. Isti a flumine Cophenae Indiae, posita circa Syriae loca quaedam inhabitant. Hae namque generationes Sem. Sem vero cum centum esset annorum genuit Arfaxat, biennio post diluvium. Arfaxat vixit triginta quinque annis et genuit Sale; Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Falech.

CAPUT XXVIII. De eo quod Falech divisio interpretatur, quia in diebus ejus divisio linguarum facta est, ut de aedificatione turris, et de ejus Nembroth, seu quid de ea gentium sapientes senserint.

Iste autem Falech dictus est, quoniam secundum divisionem nationum natus est: Falech autem Hebraei divisionem vocant, quoniam dum unum hucusque esset labium hominis, divisum est in plures scilicet linguas, et quae hactenus vocabatur humana, deinceps, exigente superbia, diversa promeruit vocabula. Deo autem jubente ut crescerent et multiplicarentur post diluvium filii Noe, et ut, diversam colentes faciem terrarum, abundantia fructuum potirentur; qui cum essent ineruditi, et ideo inobedientes fuerint, in calamitatibus incidentes, sua 106.0936A| graviter peccata senserunt. Et qui juventutis multitudine fervebant, et propria fortitudine, non Dei propitiatione, se bona habere credebant, apposuerunt ut voluntati Dei inobedientes fierent. Fecit autem eos elatos esse ad injuriam Dei atque contemptum Nembroth filius Chus, qui fuit filius Cham, filii Noe. Qui cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat eis ut non Domino ascriberent, quia felicitas hominibus eveniret, sed haec propria hominum virtute praeberetur, solus ipse praesumens homines a Dei timore revocare, et spem suam in propria virtute reponere. Ob quam rem turrim aedificandam altiorem suadebat, ubi aqua non posset ascendere, quae etiam coelum pertingeret. Multitudo autem prona erat ut Nembroth praeceptionibus obediret, putantes grave servitium 106.0936B| obsequi Deo, et turrim aedificabant, in nullo sua studia deserentes. Sumebat ergo altitudo facilitatem, et plusquam sperare quis possit. Multis itaque manibus fabricata, crescebat. Unde et legislator testatur Dominum descendisse ad videndam turrim quam aedificabant filii Adam, dicens: Ecce unus populus et unum labium omnibus, coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui: atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras. Et cessaverunt aedificare civitatem, et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae. Inde autem migrationes ubique agentes, et terram apprehendentes 106.0936C| unusquisque felicem quam Deus unicuique distribuit: et ita omnis terra per eos completa est, mediterranea simul atque maritima. Quidam etiam navibus transeuntes, insulas habitaverunt. Unde aliquae gentes ab institutoribus positas appellationes hucusque servant, sicuti superius declaratum est. Quaedam vero placita sibi nomina immutaverunt. Divisiones autem linguarum septuaginta duas fuisse historia declarat, non ut solummodo tot homines tunc fuissent, et non plures, sed tot jam principes familiarum ex filiis Noe procreatos ostendit, qui populos et gentes condiderunt. Ait enim Scriptura: Haec familia Noe juxta populos et nationes suas, ab hisque divisae sunt gentes in terra post diluvium. De hac vero turri diversisque vocibus hominum meminit et Sibylla 106.0936D| dicens: Cum omnes homines unius vocis existerent, quidam turrim aedificaverunt excelsam, tanquam ascensuri per eam ad coelum. Dii vero ventos immittentes everterunt turrim, et vocem propriam unicuique partiti sunt, et propterea Babyloniam vocari contigit civitatem. De campo vero qui vocatur Sennaar in regione Babylonis, meminit Aetius ita dicens: Qui vero de sacerdotibus sunt erepti, Jovis sacra sumentes, in Sennaar Babylonis venerunt. Igitur Nembroth filius Chus nepos Noe, de quo jam mentionem fecimus, ipse coepit potens esse in terra, et erat robustus venator eoram Domino. Ab hoc exivit proverbium: Quasi Nemroth robustus venator coram Domino. Quod sic intelligendum est, gigantem istum 106.0937A| contra Dominum fuisse. Quod significatur eo nomine, quod dicitur venator, quasi animarum deceptor hominumque oppressor, et pro eo quod homines a cultu Dei abstrahebat, sic nominatus est. Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Aracha, Achat, et Calennae in terra Sennaar. Aracha autem haec est Edisse civitas. Achat, quae nunc dicitur Nisibin, Calennae, postea verso nomine, a Seleuco rege dicta est Seleucia. Hic autem Nembroth arripuit tyrannidem insuetam, prior in populis regnavit et in Babylone. Apparet namque hunc tyrannum fortissimum in eo regnasse loco, ubi linguae ad confusionem humanae superbiae divisae sunt. Hunc etiam scripsisse astrologiam atque geometriam, divisiones orbis fecisse Syri tradunt.

CAPUT XXIX. De eo quod dictum est de terra Sennaar exisse Assur, et aedificasse Niniven.

Quod vero dictum est, de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nembroth, exisse Assur et aedificasse Niniven, et alias quas contexuit civitates legislator, longe postea factum est. Quod ex hac occasione perstrinxit, propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatavit Ninus Beli filius, conditor Ninives civitatis magnae, cujus civitatis nomen ex illius nomine derivatum est, ut a Nino Ninive vocaretur. Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius. Unde apparet de progenie Sem exortus fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtineret, 106.0937C| et inde procederent atque alias conderent civitates.

CAPUT XXX. Quid est quod, peccante Cham, filius ejus Chanaam sententiam ultionis accepit.

Quid est quod peccavit Cham, filius ejus Chanaam sententiam ultionis accepit? Quid est quod non in se, sed in posteritate percutitur, nisi quod reproborum nequitiae, hic quidem multae proficiunt, sed in posterum feriuntur? Seu quia prophetavit terram Chanaam ejectis inde Chananaeis et debellatis, accepturos fuisse filios Israel, qui venerunt de semine Sem, intuens et praevidens quod longe fuerat post futurum.

CAPUT XXXI. Quomodo intelligendum sit: Dilatet Deus Jafeth, et inhabitet in tabernaculis Sem.

Dilatet Deus Jafeth, et habitet in tabernaculis Sem. Quanquam enim sit Deus omnium gentium, quodammodo tamen proprio vocabulo et in ipsis jam gentibus dicitur Deus Israel. Et hoc unde factum est, nisi ex benedictione Jafeth. In populo enim gentium totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus pronuntiabatur, cum diceretur: Dilatet Deus Jafeth, et habitet in tabernaculis Sem. Sem quippe, de cujus semine incarnatus est Christus, interpretatur nominator. Quid autem nominatius Christo est, cujus nomen ubique jam flagrat, ita ut per Cantica 106.0938A| canticorum etiam in se praecedente prophetia, unguento comparetur effuso? In cujus domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo, nam Jafeth latitudo interpretatur. Ecce quomodo Deus dilatet Jafeth, et habitet in tabernaculis Sem, id est, in ecclesiis quas filii prophetarum apostoli construxerunt, secundum quod Paulus apostolus fidelibus ex gentibus ait: Qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Per haec verba ostenditur quod nondum habitat Jafeth in domibus Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat advertamus. Igitur jam, inquit, non estis hospites et peregrini, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum 106.0938B| apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu.

CAPUT XXXII. De eo quod scriptum est: De Sem nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Jafeth majore.

De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Jafeth majore. Hinc jam coepit texere progeniem Sem, majoris filii Noe; quoniam a minore inchoaverat Jafeth, ac sic demum pervenerat ad Sem. Habetur enim aliquid difficultatis in ipso narrationis exordio, cum dicit: De Sem autem nati sunt, patre omnium Heber, fratre Jafeth majore. Ordo verborum est: Ex Sem natus est Heber; qui Sem pater est omnium filiorum Sem. Sem ergo patriarcham intelligi voluit omnium qui de stirpe ejus exorti sunt, 106.0938C| quos commemoraturus est, sive sint filii, sive nepotes, seu pronepotes. Scimus namque Heber non filium fuisse Sem, sed abnepotem ejus. Nec enim sine causa, praetermissis filiis, introducitur Heber abnepos ejus: nisi quod in progenie filiorum Noe hic reperitur, placens Deo, qui non cum filiis superbiae conspiraverat ad aedificandam turrim ob injuriam Dei, pertinentium ad civitatem impiorum, qui merito injuriam confusionis suae passi sunt in perditione linguae propriae. Ob quam causam per universum dispersi sunt orbem, relicto opere quod summo studio accelerare festinabant. In hujus autem Heber domo, quoniam immunis a poena terrigenarum superbientium exstitit, prisca remansit lingua, quae prius humana, quia omnibus erat communis, postea vero ab 106.0938D| ejus nomine nuncupata est Hebraea ad distinctionem caeterarum. Quae per successiones pervenit ad Abraham, ac sic per patriarchas, qui ex stirpe Abraham sunt propagati, profusa est in populum Dei. Attamen nec Heber, nec ipse pater Abraham, in omnem progeniem suam hanc diffundere valuerunt, sed in eos qui ad civitatem Dei pertinere videbantur, de quibus secundum carnem natus est Christus.

CAPUT XXXIII. Cum non fiat commemoratio in Genesi a Neo usque ad Abraham, utrum aliquis justorum fuerit.

Benedictis igitur duobus filiis Noe, atque uno in medio eorum maledicto, deinceps usque ad Abraham 106.0939A| de justorum aliquorum, qui pie Dominum colerent, commemoratione silentium est. Verumtamen, utrum civitas piorum non fuerit, an latuerit, an potius, permanserit in duobus filiis Noe qui benedicte sunt eorumque posteris, impia vero in eo qui maledictus est atque ejus progenie, ubi etiam exortus est gigas venator, contra Dominum, non est dijudicatio facilis. Fortasse enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum jam tunc antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores Dei; et in filiis Cham cultores Dei. Utrumque tamen hominum genus terris nunquam defuisse credendum est. Quamobrem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt, nam et ante diluvium una erat lingua, et tamen omnes, praeter 106.0939B| unam Noe justi domum, deleri diluvio meruerunt: ita post diluvium, nec justos defuisse crediderim. Sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica providentia. Illa itaque exsequitur litterarum sacrarum scriptor: vel per eum Dei spiritus: quibus non solum narrentur praeterita, verum etiam pronuntientur futura, quae tamen pertinent ad civitatem Dei. Omissis ergo caeteris filiis Noe, ad hanc rem non pertinentibus, illi connectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perveniri, sicut illi connectebantur ante diluvium per quos perveniretur ad Noe generationes, quae propagatae sunt ex illo Adam filio qui est appellatus Seth.

CAPUT XXXIV. Quomodo intelligendum sit descendisse Dominum, et nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant, et qualiter ex tribus filiis Noe per terras septuaginta duae linguae esse coeperunt.

Movet ergo quosdam hoc quod legitur: Descendit Dominus ut videret civitatem, cum non loco moveatur Deus, qui semper est ubique totus. Quod ita intelligendum est: Descendit Dominus ut videret civitatem et turrim quam aedificabant filii Adam, hoc est, non filii Dei, sed filii hominum, id est illa societas, secundum hominem vivens, quam terrenam dicimus civitatem. Deus autem non localiter descendit, cum sit ubique totus et omnia impleat, sed descendere dicitur in terram, quando, praeter usitatum naturae cursum, 106.0939D| mirabiliter operatur. Nec discit videndo aliquid ad tempus, qui ignorare potest nihil, mente cujuspiam conceptum. Dicitur enim ad tempus videre et cognoscere, eo quod videri quod reprobat et cognosci faciat. Civitas namque illa non sic videbatur quomodo eam Deus videri fecit quando sibi quantum displiceret ostendit: quamvis possit intelligi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderunt angeli ejus in quibus habitat, quia per angelos descendebat qui in angelis descendentibus erat. Et non ait: Venite et descendentes confundite, sed, confundamus ibi linguam eorum, ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei. Illud sane quod dictum est, nec desistent a cogitationibus 106.0940A| suis donec eas opere compleant, non est dictum confirmando, sed tanquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici. Sic ergo accipiendum est, tanquam dixerit: Nonne omnia deficient ex illis quae conati sunt facere? Sed si ita dicatur, non exprimitur comminanter, quoniam voce pronuntiantis non possumus scribere. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguas eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras. Et cessaverunt aedificare civitatem, et idcirco vocatum est nomen Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. Merito autem malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero ipsius 106.0940B| poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intelligeret jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret Deo jubenti, sicque illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo quem non intelligebat abscederet, nec se nisi ei cum quo loqui poterat aggregaret. Et per linguas divisae sunt gentes dispersaeque per terras sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque incomprehensibilibus fecit. Ex illis igitur tribus hominibus Noe filiis septuaginta duae linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo ad insulas pervenerunt. Auctus autem est numerus gentium, multo amplius quam linguarum

CAPUT XXXV. De numero annorum a dituvio usque ad nativitatem Abrahae, quod aliter Josephus atque LXX Interpretes, sive Eusebius sentiant, quam in Hebraica veritate contineatur.

Igitur, ut supra memorare coepimus, series annorum a diluvio usque ad nativitatem Abrahae ita continetur. Sem 100 erat annorum quando genuit Arfaxat, biennio post diluvium. Porro Arfaxat cum esset 30 annorum, genuit Sale. Sale quoque trigesimo aetatis suae anno, genuit Heber. Heber autem cum 34 annorum esset, genuit Falech. Falech quoque vixit annis 30 et genuit Reu. Reu vero vixit annis 35 et genuit Saruch. Saruch autem vixit annis 30 et genuit Nachor: et Nachor vixit 28 annis, et genuit Tharam. Thara vero cum 70 esset annorum, genuit Abram, et Nachor, et Aran. Ergo a nativitate 106.0940D| Abrahae, qui decimus fuit a Noe, sicut nunc declaratum est, supputa per singulas aetates, numerum annorum ab ortu uniuscujusque patris, usque ad ortum subsequentis filii, et invenies 292 annos, id est, a nativitate Abrahae usque ad diluvium. Quamvis beatus Hieronymus in Chronico Eusebii, atque Orosius in prima fronte suorum librorum, a quibus etiam Josephus non longe exorbitat, aliter sentiant in numero annorum, dicentes a nativitate Abrahae usque ad totius orbis diluvium inveniri, supputando retrorsum, annos 942. Igitur mundi secunda ita se habuit aetas, ut praenotatum est, quantum ad nostrae parvitatis notitiam ex antiquorum auctoritate pervenire potuit, quam aetatem pueritiam nominant.

CAPUT XXXVI. Quomodo Thara cum Abraham et Loth et Aram exierit de Chaldaea, et venerit in terram Chanaan.

Igitur Thara tulit Abram filium suum, et Loth filium Aran filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut iret in terram Chanaan: veneruntque usque ad Aran, et habitaverunt ibi. Porro Josephus, Ur civitatem Chaldaeorum esse dicit. Ex qua Thara profectus est cum familia domus suae, et venit in Aran, quod alia translatio solet nominare Charra. Hieronymus autem hunc historiae locum ita explanat, scilicet de morte Aran, ante obitum patris atque de Ur Chaldaeorum. Mortuus est Aran ante Tharam patrem suum in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. Pro eo quod 106.0941B| legimus in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum, in Hebraeo habetur in Ur cestim, id est, in igni Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione istiusmodi fabulam, quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, et quod Babylonio vallatus incendio, Dei auxilio liberatus, de idololatriae igni profugerit. Quod vero in sequentibus scribitur egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum, pro eo quod in Hebraeo habetur de Ur, hoc est, de incendio Chaldaeorum, et hoc est quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Tharae patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum: quod videlicet ignem nolens adorare, igni consumptus sit.

CAPUT XXXVII. Post mortem Tharae patris Abraham, quod legitur dixisse Dominum ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua, etc., cum prius cum patre egressus sit ex ea, et de Nachor fratre Abrahae, et ea quae ad hanc rationem pertinent.

Quod vero commemorata morte Tharae patris Abraham, deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, etc., hinc beatus Stephanus in Actibus apostolorum cum ista narraret, inter caetera sic ait: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Secundum haec verba Stephani, non post mortem patris ejus locutus 106.0941D| est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitavit. Sed priusquam habitaret in eadem civitate, id est, cum esset in Mesopotamia, jam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adjungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitavit in Charra, non quod sit factum posteaquam locutus est illi Deus, neque enim post illa Dei verba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Dominum esse in Mesopotamia, sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: Tunc, id est, ex quo egressus est a Chaldaeis, et habitavit in Charra. Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater ejus, collocavit illum in terra hac in qua nunc vos habitatis et patres 106.0942A| vestri, non ait: Postquam mortuus est pater ejus, exiit de Charra, sed, Inde hic eum collocavit, postquam mortuus est pater ejus. Intelligendum est igitur locutum Dominum fuisse ad Abraham cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, sed cum in Charram pervenisse cum patre, retento apud se praecepto Domini, et inde exisse septuagesimo quinto anno, patris autem sui centesimo quadragesimo et quinto. Collocationem vero ejus in terra Chanaan, non profectionem de Charra, post mortem patris ejus factam esse dicit: quia jam mortuus erat pater ejus quando emit terram cujus jam suae rei coepit esse possessor. Quod autem jam in Mesopotamia constituto, hoc est, jam egresso de terra Chaldaeorum dicit Dominus: Egredere de terra tua, et de 106.0942B| cognatione tua, et de domo patris tui; non ut corpus inde ejiceret, quod jam fecerat, sed animum avelleret, dicitur. Non enim inde exierat animo, sed spe redeundi et desiderio tenebatur. Quae spes et desiderium, Deo jubente atque adjuvante, et illo obediente, fuerant amputanda. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrem suum, tum Abraham praeceptum Domini implesse ut cum Sara conjuge sua, et Loth filio fratris sui exiret de Charra. Narratur enim in locis superioribus quemadmodum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum, et venerit in Mesopotamiam et habitaverit Maran. Tacetur autem de uno ejus filio, qui vocatur Nachor, tanquam eum non duxerit secum. Sed invenimus postea, cum servum suum mitteret 106.0942C| Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum esse: Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui, et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in civitatem Nachor. Isto et aliis sacrae hujus historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor exisse de regione Chaldaeorum, sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitaverat Abraham. Cur ergo eum Scriptura non commemoraverit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara, et habitavit in Mesopotamia, ubi non solum Abraham filius ejus, verum etiam Sara nurus et Loth nepos ejus commemorantur quod eos duxerit secum, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciverat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum, et postea inde, 106.0942D| sive poenitendo, sive persecutionem passus (quod suspectius habetur), et ipse migraverit? Et facti sunt omnes dies Tharae ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Aran. Non sic accipiendum est quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies vitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi compleverit. Ignoratur autem quot annis vixerit Thara in Charra, quoniam non legitur quoto anno vitae suae in Charram venerit. Et absurdum est existimare in ista serie generationem, ubi diligenter commemoratur quot annis quisque vixerit, hujus solius numerum annorum vitae non commemoratum esse.

CAPUT XXXVIII. Cum aliquorum vitae adnumerantur anni, cur aliorum taceantur in Genesi.

Quod enim quorumdam quos eadem Scriptura commemorat, tacentur anni, cum aliorum adnumerentur, quaeri solet. Quibus est respondendum, quoniam non sunt in eo ordine in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur, ob hanc causam eorum vitae non adnumerari annos. Iste autem ordo qui dirigitur ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, sine numero annorum neminem continet.

CAPUT XXXIX Pater Melchae ipse est pater Iescae, vel quae fuit Iesca.

Igitur quod in Genesi legitur, pater Melchae ipse 106.0943B| est pater Iescae, vel quae fuit Iesca, ita intelligendum est: Thara genuit Abraham, et Nachor, et Aran. Aran vero genuit Loth et Melcham, et Sarai cognomento Iescam, et acceperunt uxores, Abraham Sarai, et Nachor Melcham. Necdum vero inter patruos et fratrum filios nuptiae lege prohibitae sunt.

CAPUT XL. Quomodo Sara, cum a Pharaone rapta fuerit, ab eo violata esse non credatur.

Quaeritur quomodo Sara, cum a Pharaone rapta fuerit, ab eo violata esse non credatur, nisi quia juxta librum Hester quaecunque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrteo, et sex mensibus in pigmentis variis erat et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur 106.0943C| ad regem. Atque ita potest fieri ut Sara postquam placuerat regi, et dum per annum ejus praeparabatur introitus ad regem, quod interim Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea percussus sit a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente.

CAPUT XLI. Qui sint expediti, quos Abraham numerasse legitur.

Quaeritur etiam qui sint expediti, de quibus in Genesi dicitur: Numeravit expeditos vernaculos suos. Expeditos dixit juvenes ad bellum promptos, et qui non fuerunt uxorati. De quibus in sequentibus dixit: Exceptis his quae comederunt juvenes. Et persecutus est eos usque ad Dan. Dan Phoenicis oppidum est, quod nunc Paneas dicitur, ubi unus de fontibus 106.0943D| Jordanis oritur, qui dicitur Dan, alter vero Jor: et his duobus fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis appellatur. Ergo sicut ex duobus fontibus unus fluvius, ita ex nominibus duobus una appellatio procreatur.

CAPUT XLII. Quis Melchisedech sit rex Salem qui ab Abraham decimas accepit.

Melchisedech rex Salem protulit panes et vinum Abrahae. Erat autem sacerdos Dei altissimi, benedixitque illi. Tradunt quoque hunc esse Sem, primum filium Noe, qui, mutato nomine, nuncupatus sit Melchisedech, quod in nostra lingua interpretatur rex justitiae: et eo tempore quo ortus est Abraham 106.0944A| habuisse aetatis annos 390 qui ita supputantur. Post diluvium anno secundo cum 100 esset annorum Sem, genuit Arfaxath. Post cujus ortum vixit annis 500, hoc est, simul 600. Arfaxath annos natus 35 genuit Sale. Qui et ipse tricenarius, procreavit Heber: quem 44 annorum legimus genuisse Phalech. Rursum expletis annis 30 genuit Reu. Qui et ipse post trigesimum et quintum nativitatis suae annum, edidit Seruech. De quo cum ad 30 pervenisset annos, ortus est Nachor. Qui 29 annorum genuit Tharam, quem legimus quod septuagenarius genuerit Abraham, et Nachor, et Aram. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem usque ad generationem Abraham, 390 annos. Mortuus est autem Abraham centesimo et septuagesimo 106.0944B| quinto aetatis suae anno. Ratione deducta, invenitur Sem, abnepotem suum, Abraham supervixisse annos 35, simulque de hoc tradunt usque ad sacerdotium Aaron, omnes primogenitos fuisse sacerdotes, et Deo victimas immolasse, et haec esse primogenita quae Esau fratri suo vendiderit Jacob. Nec esse mirum si Melchisedech victori Abraham obviam processerit, et in refectionem tam ipsius quam pugnatorum ejus panem vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc jure deberet, et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo, sive, quod habetur ambiguum, an ipse dederit ei decimas substantiae suae, et habitam largitatem ostenderit in nepotem. Utrumque enim intelligi potest, et juxta Hebraicum, et juxta LXX Interpretes, quod et ipse acceperit decimas 106.0944C| spoliorum, et Abrahae dederit decimas substantiae suae: quanquam Apostolus in Epistola ad Hebraeos apertissime diffiniat non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum ejus, sed spoliis hostium partem accepisse pontificem; Salem autem, non ut Josephus, et nostrorum omnes arbitrabantur, esse Hierusalem nomen ex Graeco Hebraeoque compositum, quod absurdum esse peregrinae linguae mixtura demonstrat: sed oppidum juxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem. Ostenditur ibi palatium Melchisedech, et ex magnitudine ruinarum veteris operis ostendens magnificentiam. De quo in exteriore quoque parte Geneseos scriptum est: Venit Jacob in Sochot, id est in tabernacula, et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit 106.0944D| in Salem, civitatem regionis Sichem, quae est in terra Chanaan. Considerandum quoque est quod Abrahae a caede hostium revertenti (quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur) non de via Hierusalem, sed de oppido metropolis Sichem iter fuerit. De quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Joannes baptizans in Enon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi. Nec refert utrum Salem an Salim nominetur, cum eisdem vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum ac varietate regionum, eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. Apostolus quoque hunc Melchisedech dicit esse sine patre, sine matre, sine genealogia. Quod ideo dixit, quia genealogiam 106.0945A| ejus sancta Scriptura non narrat, vel quia secundum legalem traditionem non offerebat hostias, quas Dominus sacerdotibus Levitici generis immolare praeceperat, sive quia ex tribu Levi, nec patrem habuit nec matrem, sicut praemissum est. . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .

Typographus Lectori. 106.0946A| Ne tibi fucum facere videamur, candide Lector, ingenue fatemur, hic inter primum et secundum librum utrinque aliqua desiderari: nulla sane nostra vel incuria vel studio; sed exemplaris, ex quo haec, cum aliud correctius non suppeteret, descripsimus, vitio. De quibus tamen non est quod magnopere labores, cum hujusmodi fere sint illa, ut ex sacrorum bibliorum lectione abunde constare tibi queant.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. De Joseph exaltatione, et quam ob causam filii Israel inde discesserint, ethnicorum historiographorum partim imperfecta, partim falsa narratio. 106.0945|

De hoc autem nostro Joseph ethnici etiam historiographi aliqua scripserunt. Pompeius enim historicus, ejusque breviator Justinus, inter caetera sic ait: Minimus aetate inter fratres Joseph fuit. Cujus excellens ingenium fratres veriti, interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas [ Al., magnificas] ibi artes solerti ingenio percepisset, in brevi ipsi regi percharus fuit. Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intelligentiam condidit, nihilque divini juris humanique ei incognitum videbatur: 106.0945C| adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens, fruges congregasset, tantaque experimenta ejus fuerint, ut non ab homine, sed a Deo responsa viderentur. Filius Joseph Moses fuit, quem praeter paternae scientiae haereditatem, etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti, eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. Haec Justinus. Sed quoniam haec idem Moses, quem isti sapientem scientemque fuisse attestantur, plenius veriusque tam per se quam per suos, quae gesta sunt conscripsit, primum fide ejus atque auctoritate, quam etiam isti probant, horum ignorantia est supplenda. Dehinc sacerdotum Aegyptiorum fallax militia confutanda 106.0945D| est, qui vel astu (quod manifestius est) evidentem iram misericordiamque veri Dei memoriae subtrahere conati sunt particulatim expositione confusa, ne in contumeliam idolorum suorum, eum colendum merito ostenderent, cujus consilio adnuntiata haec mala et auxilio evitata docuissent; vel forte, ut indulgentius accipiamus, obliti sunt. Illius enim nostri Joseph, qui fuit veri Dei servus et pro creatura Domini sui pie intenteque sollicitus provisione, ipsi abundant frugibus quasi sacerdotes. Sed quia falsi sacerdotes erant, cum caeteris esurientibus non dolebant. Enim vero cui placet, obliviscitur; cui dolet, meminit: quanquam hujus temporis argumentum, historiis fastisque reticentibus, ipsa sibi terra Aegypti testis pronuntiat, quae tunc redacta in potestatem regiam, restitutaque cultoribus suis, ex omni fructu 106.0946B| suo usque nunc quintae partis incessabile vectigal exsolvit. Fuit itaque haec fames magna sub rege Aegyptiorum Diopolita, cui nomen erat Amoses. Quo tempore Baleus Assyrios, Argivos Apis regebat. Fuerunt autem ante annos septem praecedentes alii septem ubertatis anni, quorum affluentiam tanto negligentius perituram, quanto uberius natam Joseph noster solertia sua collegit et condidit, totamque Aegyptum conservavit: acquisivit universam Pharaoni pecuniam, et Deo gloriam reddens, dispensatione justissima cui vectigal, vectigal, cui honorem, honorem: omniumque pecora, terras censusque collegit. Semina etiam sub taxatione statuta eis tribuit, ut terram Aegypti quam emerant, exsolverent, et quintam partem de fructibus regi darent.

CAPUT II. Patriarchae Jacob luculentum de Christi adventu vaticinium. Et quo tempore Graecia frugibus uti coeperit.

Assyriorum X Altadas regnat annis 32. A nativitate Abrahae trecentesimus quintus decimus erat annus, et repromissionis ducentesimus quadragesimus. Sycioniorum X Eratus. Quartus Argis Argus regnat. Aegyptiis decima octava dynastia. Amoses tunc primus Diapolitanorum regnabat. Jacob autem cum centesimum quadragesimum septimum aetatis suae annum duceret, prophetans de Christo, et de gentium vocatione, dicens in benedictione Judae: Non deficiet princeps ex Juda, ex dux de femoribus ejus, donec veniant quae reposita sunt ei, et ipse erit exspectatio 106.0946D| gentium, moriturus, filios suos et nepotes ex Joseph benedixit, et obiit in Aegypto. Cujus cadaver Joseph cum magno honore revocat in terram Chanaam. Ergo, regnante Argo, coepit uti frugibus Graecia, et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque suum post obitum, deus habitus est, templo et sacrificiis honoratus, qui honor eo regnante ante illum delatus est homini privato, et fulminato cuidam Gyro, eo quod primus ad aratrum boves junxerit. Eo itaque tempore Sparta condita, a Spartaco filio Phoronei.

CAPUT III. De obitu Joseph, et subsecuta mox filiorum Israel afflictione.

 Assyriorum XI Manitus annis 30. A nativitate Abrahae trecentesimus quadragesimus septimus erat 106.0947A| annus, repromissionis autem ducentesimus septuagesimus secundus, Sycioniorum XI Plemneus, Aegyptiorum Ammenophis, cui Neeges succedit. Igitur his regnantibus, Joseph moritur. Post cujus mortem populus Dei mirabiliter crescens, tranquille prius mansit, donec morerentur, quibus Joseph notus fuit. Deinde quia invidebatur ejus incrementis, erantque suspecta, Aegyptii Hebraeos servitute deprimunt, quam servitutem durissimam annis 144 sustinent, quousque divinitus liberarentur. Fiunt autem omnes anni quos Hebraei in Aegypto fecerunt 215, qui ab eo tempore computantur ex quo Jacob cum filiis suis descendit in Aegyptum. Ergo, secundum opinionem quorumdam, his temporibus Prometheus fuit, a quo homines de luto factos esse 106.0947B| commemorant. Et revera cum sapiens esset, feritatem eorum et nimiam imperitiam ad humanitatem et scientiam transfigurabat, nec tamen qui ejus tempore fuerint sapientes ostenditur.

CAPUT IV. Callithias primus Argis sacerdotio functus. Quo tempore et Atlas astrologus insignis fuit.

Assyriorum XII Machaleus annis 30. A nativitate Abrahae trecentesimus septuagesimus septimus, repromissionis autem annus trecentesimus secundus erat. Argis V Criasus regnat. Primus quippe sub eo Argis sacerdotio functus est Callithias Pirantis filius. Sycioniorum XII rex Orthopolis; Aegyptiorum Nuspharmitos, cui succedit Tumosis. His enim temporibus Atlas, frater Promethei, praecipuus astrologus 106.0947C| fuit. Qui ob eruditionem disciplinae coelum etiam sustinere dictus est. Euripides autem montem esse eum altissimum affirmat, qui Atlas vocatur.

CAPUT V. Syria unde nomen sortita.

Assyriorum Iphraeus annis 30. A nativitate Abrahae quadringentesimus septimus, repromissionis autem trecentesimus vigesimus secundus. Aegyptiorum Amenopis. Hic est Amenopis quem quidam Menonem putant, lapidem loquentem. Quibus regnantibus Syrus fuisse perhibetur indigena, ex cujus vocabulo Syria nuncupata est. Aethiopes etiam tunc, ab Indo flumine consurgentes, juxta Aegyptum consederunt.

CAPUT VI. Quo tempore et quibus coaetaneis Moses Aegyptiorum philosophiam didicerit.

Assyriorum quartus decimus Mamilus, annis triginta. A nativitate Abrahae quadringentesimus vicesimus septimus, repromissionis vero trecentesimus quinquagesimus secundus: Argis sextus rex Phorbas, Aegyptiorum autem Orus. His enim regnantibus Moses adolescens; omnem philosophiam Aegyptiorum didicit. Epidorus itaque civitas condita est. Primus quippe Emon regnavit in Thessalia. Phorbas Rhodum obtinuit, Hercules, ut fertur, Antheum luctae vicit certamine. Trochilus primus junxisse quadrigam, Xantus Triopalesbum condidit, Cidon regnavit in Creta. Quidam vero scribunt Prometheum et Phiemetheum atque Atlantem fratrem Promethei 106.0948A| et Argum cuncta cernentem, et Io filiam Promethei his fuisse temporibus, alii vero aetate Cecropis, nonnulli ante Cecropem, annis sexaginta aut nongentis.

CAPUT VII. Quibus temporibus Atheniensium regnum coeperit. Et de Athenarum appellatione deorum Neptuni et Minervae contentio.

Assyriorum quintus decimus Sparetus, annis quadraginta. A nativitate Abrahae quadringentesimus quinquagesimus septimus, repromissionis vero trecentesimus octogesimus secundus erat annus. Sycioniorum tertius decimus Marathius, Argis septimus Troipas regnat. Aegyptiorum Aceneres. His temporibus Atheniensis regni principium fuit. Primus enim Cecrops, qui et Difies in Acta, quae nunc Attica 106.0948B| vocatur, regnavit annos quinquaginta. A Cecrope autem usque ad primam olympiadem numerantur reges quatuordecim. Principes vero, quos mors tantum finiebat, duodecim: sub quibus apud Graecos multa miranda narrant accidisse. Dicebatur autem Cecrops Difies, sive ob longitudinem corporis, sive ob id quod, cum Aegyptius esset, utramque linguam sciebat. Hic autem Cecrops in Euboea Athenas, quam et Diadar vocant, condidit: quam urbem Euboici Corcomenon appellaverunt. Deorum namque judicium, Neptuni et Minervae, de contentione regionis apud Cecropem actum fuisse confingitur hunc in modum. Nam ut Athenae vocarentur (quod certe nomen a Minerva est, quae Graece Athena [Ἀθήνη] dicitur), hanc causam Varro indicat: Cum apparuisset 106.0948C| illic repente olivae arbor, et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista moverunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitandum quid intelligendum esset, quidve faciendum. Ille respondit quod deam Minervam significaret et Neptunum, et quod esset in civium potestate ex cujus nomine potius duorum deorum, quorum signa illa essent, civitas vocaretur. Iste Cecrops, oraculo accepto, cives omnes utriusque sexus consulens, mos enim tunc in eisdem locis erat ut etiam feminae publicis consultationibus interessent, ad ferendum suffragium omnes convocavit. Consulta igitur multitudine, mares pro Neptuno, feminae pro Minerva, tulere sententias. Et quia una plus inventa est feminarum, Minerva vicit. Tunc Neptunus, iratus, marinis fluctibus exaestuantibus 106.0948D| terras Atheniensium populatus est, quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cujus ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus affectas esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenas vocaret. Ita illa civitas, mater aut nutrix liberalium doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de victoria per feminas, feminae Athenas nomen accepit. Areopagus vero dicitur in eadem civitate, ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputavit, a Marte, qui Graece 106.0949A| Ares nuncupatur: quoniam cum homicidii crimine reus fieret, judicantibus duodecim diis in eo pago sex sententiis absolutus est. Ubi enim par numerus sententiarum fuisset, ibi absolutio damnationis erat. Varro autem astruit Neareonpagon ( sic ) Atheniensium, de nomine Martis et pagi, quasi Martis pagum nominasse credit, Areopagitae namque curiales ejusdem urbis sunt.

CAPUT VIII. De Moseos nativitate, expositione, educatione, vita et rerum ab eo cum in Aethiopia, tum in Aegypto gestarum historia.

Assyriorum XVI Aschatades annis 40. Hujus regni anno octavo Moses, virtutibus atque prodigiis insignibus in Aegypto perpetratis, ad desertum Sinai, 106.0949B| jubente Domino, populum Hebraeorum educit ex Aegypto, cum esset annorum quingentorum quinque, a nativitate Abrahae, repromissionis autem quadringentesimus tricesimus, eisque in eremo per annos quadraginta legem exponit. Igitur ab exitu Israelitici populi de Aegypto usque ad Salomonem et aedificationem templi, numerantur anni 479. Secundum minorem tamen numerum, quem tertius Regnorum liber continet: nam juxta volumen Judicum supputantur anni 600. Sycioniorum autem XIV Maratus rex erat: cui succedit Echireus. Argis namque Erotophus octavus erat rex, qui Sthenelum habuit successorem. Quibus temporibus de principibus Argivorum, Castores existunt. At cum Danus Sthenelum expulisset, Argos tenuit: minoresque ejus 106.0949C| perseveraverunt usque ad Curisteum filium Stheneli nepotem Persei. Post quem Pelopides imperium susceperunt, primo ex ipsis regnante Atreo. Quo tempore primus pontifex apud Hebraeos constituitur Aaron, jubente Deo, fratre Mosi. Ergo quis iste Moses esset paucis indicare curabo. Is enim septimus erat Abraham, filius Ambri, qui fuit de patre Caath, qui natus est de Levi; Levi vero de Jacob, qui fuit ex Isaac filio Abraham. Mortuo namque Joseph, dum Aegyptii durissimo opprimerent servitio filios Israel, quidam eorum sacer scriba vaticinando praedixit puerum nasciturum ex Hebraeis, qui et Aegyptios valde affligendo humiliaret, et progeniem Joseph a jugo servitutis eorum eriperet. Quam ob rem regem cum Aegyptiis suis armavit consiliis, ut omnes 106.0949D| Hebraeorum mares, quotquot nascerentur, interimerent: quod ita et facere nisi sunt. Quibus Hebraei afflicti malis, Ambri anxietate non modica vexabatur. Cui Deus in visu noctis astitit, eique filium praedixit nasciturum, qui et suos a tanta liberaret miseria et Aegyptios afflictos spoliatosque, ac demum in mari demersos superaret, et memoriam sui nominis celeberrimam per omnia relinqueret saecula, quam eventus rei visionem veram declaravit. Ergo ut Moses natus, partus ipsius obstetricibus celatus est annuente Domino, ac sic tribus mensibus domi enutritus, dum ejus genitor amplius celare diffideret in vasculo de papyro facto, ac bitumine linito, in 106.0950A| flumen exposuit: illum Domino commendans, qui eum praedixerat nasciturum fore. Deus enim Termuth, filiam regis, ludendi gratia ad ripam fluminis adesse fecit. Quae dum vas cerneret in crepidine fluminis, ad se deferri jubet; conspectoque puero, dum in eo elegantem cerneret formam, valde est gavisa, nutriri illum jubet, et dum propriam non haberet sobolem, hunc sibi adoptavit in filium. Qui specie decorus, ingenio fervens, ita duntaxat ut plurimi admirantes, videndi gratia ad eum properarent, sua relinquentes negotia, delectati ejus potius visione. Erat enim infantilis in eo multa gratia. Termuth autem, quae sibi eum adoptaverat in filium, dum saepius ad patrem ipsum deferret, contigit quadam die ut rex eumdem sumens et ad pectus applicans, pro 106.0950B| filiae gratia diadema capiti ejus imponeret. Quod Moses quasi infantiliter ludens, arreptum in terram projecit pedibusque conculcavit. Hoc autem sacer ille scriba cernens, exclamavit hunc esse quem nasciturum nutu Dei praedixerat, qui principatum dejicere Aegyptiorum acceleraret, nisi prius morte praeventus fuerit: impetum in eum faciens, interficiendum decernebat. Ad cujus necem segnius rex excitabatur, ne filiam offenderet charam. Quem Termuth vix e manibus eorum eripuit, et a morte salvavit. Post aliquod vero temporis spatium, inter Aegyptios et Aethiopes saevum exortum est bellum. Qui dum noscuntur esse vicini, negotiatores, hinc inde mercimonia ferentes, ad lites et jurgia provocaverunt Aegyptios. Quam ob rem Aethiopes, haec indignando 106.0950C| [ferentes] arma sumunt, Aegyptum vastando ac saeviendo, civitatesque eorum capiendo, resistente nullo, bacchantes, usque ad Memphim civitatem Aegyptiorum nobilem perveniunt. Hac compulsi necessitate Aegyptii ad divinationes et responsa confugiunt, acceptoque oraculo ut Hebraeus dux exercitus constitueretur, cujus auxilio non solum a finibus suis pellerentur Aethiopes, sed jam ditioni subjicerentur Aegyptiorum. Eligitur autem Moses, quem et prudentia elegantior, et forma commendabat excellentior, dux exercitus. Qui dum in hostes irruere ita disposuit, ut ejus adventum minime praevidendo cognoscerent, exercitum per loca invia deserti deduxit. Difficultatem vero itineris, impetus maxime serpentium, non solum repentium, 106.0950D| sed etiam volantium, per desertum invia loca praebent. Ille autem, divinitus accepto consilio, ibes in caveis reclusas, quas serpentes maxime verentur, secum tulit. Est autem hoc animal serpentibus inimicum. Fugiunt enim eis advenientibus, et cum se celare voluerint, velut flatu cervorum abreptae devorantur. Quarum solatio exercitum a peste animalium venenatorum liberavit. In Aethiopes ex adverso irruens, quos in primo certamine profligendo devicit, fugatos cecidit. Et dum ei in nullo resistere valerent loco, se ad nobilissimam eorum civitatem contulerunt Saba. In qua dum obsiderentur, et Moses nobiliter ac prudenter saepius certando obsessos affligeret, 106.0951A| a filia regis Aethiopum adamatus est. Quae dum vim amoris ferre nequiret, per fideles ministros nuptias ejus expetivit. Quod Moses minime denegans, sub ea scilicet conditione ut foederati cives se manibus ejus traderent. Quod per consilium praedictae puellae citius expletum est, eamque Moses celebratis nuptiis suo copulavit matrimonio: ac sic demum debellata Aethiopia, revertitur in Aegyptum cum triumpho. Quae prosperitas et suis fiduciam libertatis, et Aegyptiis metum intulit majorem: unde et opportunitatem quaerentes ut eum morti traderent. Quod Moses intelligens, meditabatur qualiter eorum declinaret insidias. Interfecto Aegyptio, dum quaereretur ad mortem, vix elapsus per loca difficillima deserti fugit in Madian: et ibi cum Jethro sacerdote degens, 106.0951B| cujus filiam duxit uxorem, dumque illius pasceret gregem in monte Sina colloquio fruens Dei, ab eo in Aegyptum missus ob liberationem filiorum Israel. Haec namque ex Josephi decerpsimus Historia. De eodem etiam Mose historiographi gentium quaedam scripserunt, ex quorum assertionibus aliqua decerpere libuit. Ait Pompeius de illo, sive Justinus, hoc modo: Aegyptii cum scabiem ac vitiliginem paterentur, responso moniti, Mosen cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. Dux igitur exsulum factus, sacra Aegyptiorum furto abstulit. Quae armis repetentes Aegyptii, domum redire tempestatibus compulsi sunt. At vero Cornelius de eadem re sic ait: Plurimi auctores consentiunt, orta per Aegyptum tabe quae corpora foedaret, regem 106.0951C| Bocchorum, adito Hammonis oraculo, remedium petentem, purgare regnum, et hoc genus hominum, ut invisum diis, alias in terras abire jussum. Sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, caeteris per lacrymas torpentibus, Mosen unum exsulum monuisse ne quam deorum hominumve opem exspectarent, sed sibimet duces coelesti crederent primo cujus auxilio praesentes miserias pepulissent. Itaque Cornelius dicit quod, ipsis Aegyptiis cogentibus, Judaei in deserta propulsi sint; et postea subjungit incaute quia ope Mosi ducis in Aegypto miserias propulissent. Quare ostenditur quaedam quae per Mosen strenue acta sunt, fuisse celata. Item Justinus asserit pulsum aeque cum populo Mosen sacra Aegyptiorum fuisse furatum. Quae 106.0951D| Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos, domum redisse. Et hic aliquid amplius, et si non totum, prodidit quod ille celavit. Quapropter si Mosi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt, melius proferuntur. Hinc autem Orosius historiographus sic ait: Cum populum Dei, hoc est genus Josephi, Aegyptii cujus ope salvi erant, servitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam sobolem suam crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum ad serviendum sibi per Mosen nuntium jubet, contemptusque durissimis contumaces suppliciis agit. Qui decem plagis onerati ac protriti tandem quos dimittere noluerant, etiam 106.0952A| festinare coegerunt: post aquas in sangumem versas, ardentibus siti graviora afferente poenarum remedia quam poenas; post horridos ranarum squalores, per omnia munda immundaque reptantes; post ignitas cyniphes, et nusquam toto aere vibrante vitabiles; post muscas caninas, etiam per interiora membrorum horridis morsibus cursitantes acerbeque inferentes tam gravia tormenta quam turpia; post omnium pecorum et jumentorum repentinam ruinam stragemque generalem; post vesicas effervescentes ulceraque manantia, et, ut ipsi dicere maluerunt, scabiem ac vitiliginem totis corporibus erumpentem; post grandinem cum igne permixtam, passim homines, armenta atque arbores proterentem; post locustarum nubes, exhaustis omnibus, ipsas quoque 106.0952B| radices seminum persequentes; post tenebras, imaginibus diras, crassitudine palpabiles, diuturnitate ferales; postremo, post uniformem in tota Aegypto primitivae sobolis necem, paremque per universos orbitatum tempestatem, qui jubenti Deo non cesserant, cessere punienti. Sed mox pessima poenitentia dimissos persequi ausi, ultima nefandae pervicaciae expendere supplicia. Nam rex eorum universum Aegypti exercitum, curribus atque equitibus instructum, in circumerrantes egit. Cujus numerum hoc solo, vel maxime argumento conjicere possumus, quod eum sexcenta millia virorum timuerunt atque fugerunt. Sed protector depressorum et ultor contumacium Deus, divisit subito Rubrum mare, ac dilatans utrumque marginibus, rigentium undarum in 106.0952C| montis faciem latera erecta suspendit, ut inoffensi spe limitis provocati, piique viam desperatae salutis, impii in foveam insperatae mortis intrarent. Itaque Hebraeis tuto per sicca gradientibus, refusis a tergo aquarum astantium molibus, obruta est et interfecta cum rege suo universa Aegypti multitudo: totaque provincia, plagis antea cruciata, hac postremo interfectione vacuata est. Exstant etiam nunc certissima horum monumenta gestorum. Nam tractus curruum rotarumque orbitae, non solum in littore, sed etiam in profundo, quousque visus admittitur, pervidentur. Et si forte ad tempus casu vel curiositate cujuspiam turbantur, continuo divinitus in pristinam faciem ventis fluctibusque reparantur: ut quisquis non docetur timorem Dei propalatae religionis 106.0952D| studio, irae ejus transactae ultionis terreatur exemplo. Cecropem enim, de quo supra diximus, tempore etiam Mosi ducis gentis Hebraeorum (qui primus omnium prophetarum ante adventum Domini Salvatoris divinas leges sacris litteris explicavit) fuisse eruditissimum tradiderunt. Hic Moses omnibus quos Graeci antiquissimos putant senior deprehenditur, Homero scilicet et Hesiodo, Trojanoque bello, ac multo superius Hercule, Musaeo, Lino, Chirone, Orphaeo, Castore, Polluce, Esculapio, Libero, Mercurio, et Apolline, et caeteris diis gentium, sacrisque vel vatibus, ipsius quoque Jovis gestis, quem Graecia in arce divinitatis collocavit. Hos, inquam, omnes quos enumeravimus, etiam post Cecropem Difien, 106.0953A| quem primum Atticae regem fuisse convincimus. Itaque sine ulla ambiguitate Moses et Cecrops, qui primus Atheniensium fuit, iisdem fuere temporibus. Porro iste Cecrops Difies indigena, sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione sortita nomen. Hic primus omnium Jovem appellavit, simulacra reperit, aram statuit, victimas immolavit, nequaquam istiusmodi rebus in Graecia unquam visis. Caetera quoque quae apud Graecos mira jactantur, posteriora Cecrope deprehenduntur. Post hunc enim scribitur diluvium sub Deucalione, incendium sub Phaetonte, Ericthonius Vulcani et Terrae filius, Dardanusque qui Dardaniam condidit. De quo Homerus: Quem primum genuit coelesti Jupiter arce. 106.0953B| Liberae quoque raptus Europae, sacra Cereris, atque Isidis delubrum in Eleusyna, frumenta Triptolemi, regnum Trois, cujus dinatum [Ida natum] Ganymedem ad sidera raptum, vina dei magnis voluerunt fundere mensis. Quo tempore Tantalus quoque et Titios fuerunt, et Apollo natus est. Nam Latona Jovis conjux tempore Tytionis fuit, Latonae autem et Jovis (ut ferunt) fuit Apollo filius. Post quos Cathmus Thebas venit, qui Semelen genuit: de qua pulcherrima proles, Liber condignam partu tulit edita frugem. Porro Liber et reliqui, quos mox inferemus, post ducentesimum annum Cecropis fuerunt, Linus scilicet et Cethus, et Amphion, Musaeus Orpheus, Minos Perseus, Esculapius, gemini Castores, Hercules, cum quo Apollo servivit Admeto, post quos facta 106.0953C| est Trojanae urbis eversio, quam Homerus longo sequitur intervallo, longe post fuerunt. Homerus autem Solone et Thalete Milesio caeterisque qui cum his septem sapientes appellati sunt, multo prior reperitur. Deinde Pythagoras exstitit, qui se non sapientem ut priores, sed philosophum, id est amatorem sapientiae, dici voluit, quem secutus Socrates, qui Platonem erudivit, a quo famosa in partes philosophia divisa est. Horum singulos, juxta ordinem sequentis historiae, suis locis inseremus. His etiam temporibus adeo jugis et gravis aestus incanduit, ut sol, per devia transvectus, universum orbem, non calore affecisse, sed igni torruisse dicatur: impressumque fervorem, et Aethiops plus solitum, et insolitum Scytha non tulerit: ex quo etiam quidam, dum 106.0953D| non concedunt Deo ineffabilem potentiam suam, inanes ratiunculas conquirentes ridiculam Phaetontis fabulam texuerunt. Igitur, ut supra memini, anno octavo regnante Scatade in Assyriis, fiunt anni transacti repromissionis quadringenti triginta, a nativitate vero Abrahae quingenti quinque. Moses autem, octogesimum aetatis habens annum, dux itineris efficitur Hebraeorum ab Aegypto; praefuitque populo Dei in deserto annis quadraginta, tradensque ei legem a Deo sibi datam. Eo tempore secundus Atheniensium Cradavus rex erat, qui habuit successorem Amphition. Quo in tempore Curytes et Corybantes Gnoson condiderunt, qui modulatam et inter se concinentem in armis saltationem repererunt: musicus 106.0954A| Evethaei et nymphae filius agnoscitur. Hoc enim tempore Corinthus est condita, quae prius Epira vocabatur. Secundum vero nonnullos, Io in Aegyptum profecta, et ibi Isis nuncupata est. Quae nupta postea Thelegono regi Aegyptiorum Epafum genuit.

CAPUT IX. De filiorum Danai et Aegisti parricidiis, Aegypti prima appellatione et Busiridis in ea tyrannide.

Assyriorum XVII Amnites annis 45. Hujus namque anno nono Moses moritur, et Jesu Nave ducatum populo praebet annis viginti sex, qui terram Palaestinorum sorte distribuit Judaeis. Eratque tunc secundus pontifex Hebraeorum Eleazar. Ergo a prima mundi fabrica usque ad Mosi obitum libri ipsius quinque continent annos tria millia septingentos triginta, secundum 106.0954B| LXX Seniorum interpretationem. Igitur decimus Argis Danaus regnat, Sycioniorum sextus decimus Corax. Atheniensibus Ericthonius regnabat, qui primus quadrigam junxit in Graecia, quamvis olim esset apud alias nationes. His enim regnantibus, inter Danai atque Aegisti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt, solo Lynceo evadente, qui post eum regnavit. Ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus, regno, quod tot flagitiis acquisiverat, pulsus, Argos concessit, ibique indigne persuasus in facinus, Argis Sthenelam, qui eum profugum egentemque exceperat, regno expulit, atque ipse regnavit. Neque vero multitudo filiorum incredibilis videri debet in barbaris, cum tam innumerabiles habeant connubias. Enim vero a praedicto 106.0954C| Aegypto rege nomen accepit Aegyptus, quae prius Aeria dicebatur; eodem etiam tempore Dardanus Dardaniam condidit. Templum Delphis a Phlegio incensum est. Tunc etiam Busirides in Aegypto fuit Neptuni et Libyae Epaphi filiae filius. Qui dum apud vicina Nili loca tyrannidem exerceret, transeuntes hospites crudeli scelere interficiens, tyranni cruentissimi hospitalitas crudelissima et religio crudelior erat, qui sanguinem hospitum innocentum scelerum suorum participibus diis propinabat. Igitur per haec tempora, id est, ab exitu Israel ex Aegypto, usque ad mortem Jesu Nave, per quem populus Dei terram repromissionis accepit, sacra sunt instituta diis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluvii, et ab eo liberationis hominum, vitaeque aerumnosae, modo 106.0954D| ad alta, modo ad plana migrantium, solemni celebritate revocarunt. Nam et Lupercorum per Sacram viam ascensum atque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiverunt, et rursus, eadem minuente, ad ima redierunt.

CAPUT X. De Progne et Philomela, et rege Thebarum Cathmo.

Assyriorum XVIII Belochus, annis 25. Hujus filia Tosa, quae et Semiramis, regnavit cum patre annis octo. Ab exitu filiorum Israel ex Aegypto septuagesimus septimus erat annus. Judaeorum primus judex Gothoniel jam annis undecim judicabat populum. Deinceps autem viginti novem annis praefuit, qui 106.0955A| cum superioribus fiunt quadraginta. Sycioniorum XVII Epopeus. Atheniensium autem V Pandion, Argis XI Lynceus. His regnantibus subjectos tenuerunt Hebraeos alienigenae annis octo, qui junguntur temporibus Gothoniel, secundum Judaeorum traditionem. Gothoniel autem judex ex tribu Juda fuit. Igitur suscepit Phinees eo tempore pontificatum apud Hebraeos; apud Argos autem sacerdotio functa est Hypermestra Danai filia. Ergo Europae filiae Phoenicis mixtus est Jupiter. Post haec vero a Cretensibus rapta est navi, cui fuit in signo taurus. Quam postea Asterius (quem alii Exanthum vocant) rex Cretensium uxorem accipiens, Minoem ex ea, et Radamantum, et Sarpedonem procreavit. Tunc etiam Therei Prognae et Philomelae, incesto parricidium 106.0955B| adjunctum, atque exsecrabilius utroque convivium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam, praecisamque linguam, filium parvulum mater occidit, pater comedit. Hae namque Progne atque Philomela Pandionis fuerunt filiae, qui filius Ericthei fuit. Tunc etiam Cathmus regnavit Thebaeis, ex cujus filia Semele natus est Dionysius, id est, Liber Pater, sub quo Linus Thebaeus musicus fuit. Melus etiam et Paphus atque Tharsus, vel Thasus, Calistaque et Bithinia, urbes conditae sunt. Linus autem Thebaeus, et Zethus, et Amphion, in musica arte clarescunt, qui tunc post Cathmum Thebaeis regnabant. In Dardania namque regnavit Ericthonius, Dardani filius. Quem Ericthonium finxerunt Neptuni et Minervae filium, quia in 106.0955C| templo Vulcani et Minervae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inventus est dracone involutus, qui eum significavit magnum futurum, et propter commune templum et ignotos parentes, filium deorum esse dixerunt. Ea quae de Diana quam Isidem esse aiunt, et Danae referuntur, ex qua Persus nascitur, his gesta temporibus sunt. Ephira vero, quae nunc Corinthus vocatur, a Sysipho condita. Armenia a Cathmo est capta. Phoenix autem et Cathmus, de Thebeis Aegyptiorum in Syriam profecti, apud Tyrum et Sydonem regnaverunt. His temporibus erant qui ferrum repererunt, ut dicunt, Idaei Dactyli.

CAPUT XI. Ludi in honorem Apollinis instituti, quo tempore Hercules claruit et Dionysius vitem ostendit. Item de diluvio sub Deucalione et incendio sub Phaetonte.

Assyriorum XIX Bellespares annis triginta. Ab egressu filiorum Israel ex Aegypto anni centum duo. Hebraeorum judex Aod, ex tribu Effrem, annis octoginta. Alienigenae Hebraeos habuerunt subjectos annis decem et octo qui sub eodem judice supputantur. Tunc enim Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira ejus, quia putabant afflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum ejus, quod rex Danaus, cum easdem terras bello invasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent, oraculo sunt admoniti. In Attica vero rex Ericthonius filius Cecropis ei ludos 106.0956A| primus instituit, templumque fabricavit. Nec ei tantum ludos fieri censuit, sed etiam Minervae, ubi primum victoribus oleum ponebatur, quod ejus fructus inventricem Minervam, sicut vini Liberum, tradunt. Hercules autem cognomen Desanaus in Phoenice clarus habetur, inde ad nostram usque memoriam, a Cappadocibus et Eliensibus Desanaus adhuc dicitur, sed nimirum alius Hercules, non ille cujus ingentia et innumerabilia facta narrantur, hic fuit. His temporibus Dionysium, qui etiam Liber pater dictus est, et post mortem deus habitus, vitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Ericthonius etiam Vulcani et terrae filius, qui ab Homero Erictheus vocatur, his regnantibus fuit. Eo quippe tempore Arcas filius Jovis, et Callistonis, Pelasgis in deditionem 106.0956B| redactis, regionem eorum Arcadiam nuncupavit. Ergo a Deucalione Hellene, et Pyrra, hi qui prius Graeci tunc Hellenes nuncupati sunt, et Actea Benactica est vocata. Igitur de diluvio quod tunc sub Deucalione in Thessalia, et incendio quod sub Phaetonte factum est, de pestilentiis etiam multimodis Aethiopiae, quae tunc contigerunt, Orosius in hunc fert modum: Anno octingentesimo ante urbem conditam, Amphiction Athenis tertius a Cecrope regnavit. Cujus temporibus aquarum illuvies majorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnasso, in cujus circuitu Deucalion tunc regno potiebatur: qui tunc ad se ratibus confugientes, susceptos per gemina Parnassi juga fovit aluitque. A quo propterea 106.0956C| genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt, propter hominum insitam cordis duritiam. Tunc etiam in Aethiopia pestes plurimas, dirosque morbos, pene usque ad desolationem exaestuavisse Plato testis est. Et ne forte divisa tempora esse credant irae Dei furorisque bellici, ea tempestate subactam Indiam Liber pater sanguine madefecit, caedibus opplevit, libidinibus polluit, gentem utique nulli unquam hominum obnoxiam, vernacula tantum quiete contentam.

CAPUT XII. Troia et Achaia condita. Triptolomeus frumenta per urbes distribuit. Theseum Hercules ab inferis reducit.

 Assyriorum XX Lamprides annis 32. Ab exitu Israel ex Aegypto anni 132. Sycioniorum XVIII 106.0956D| Laomedon, sub quo Apollo Latonae filius Admeto servivit sub cura pastorali, et Neptunus muros Trojanorum fundavit. Sed hos utrosque Laomedon fefellit, quia ab eo mercede laboris fraudantur. Argis XII Abbas. Pelops regnabat in Graecia, a quo Peloponensis vocata. Hic fuit Pandionis filius, sub quo mysteria Graecorum esse coeperunt. His etiam temporibus Triptolomeus, quem Philocorus ait longa navi ad urbes accedentem distribuisse frumenta, et ob id dedisse suspiciones quod navis ejus serpens pennatus fuerit, sive, ut alii fingunt, quod, jubente Cerere, anguibus portatus alitibus, indigentibus terris frumenta volando contulerit. Achaia autem tunc ab Acheo condita est. Fabula Proserpinae, quam rapuit 106.0957A| Aidoneus, id est, Orcus rex Molosorum. Cujus canis ingentis magnitudinis Cerberus nomine, Perithoim devoravit, quia ad raptum uxoris ejus cum Theseo venerat, quem et ipsum Theseum jam mortis periculo constitutum, adveniens Hercules liberavit, et ob id quasi ab inferis receptus dicitur. Quo tempore Ericthei filiam Orithiam Boreas Astreli filius Thrax rapuit, quam fabula ventum fuisse confingit. Hac aetate Phrixus fuisse secundum quorumdam opinionem qui, cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales, visus est per aerem vehi ab ariete velleris aurei. Fuit autem ei navis parata fugienti, cujus in signo aries erat. Porro Palefatus affirmat arietem vocatum illius nutritorem per quem liberatus sit.

CAPUT XIII. De raptu Ganimedis, Medeae per caedes parvulorum pignorum grassatione, et Gorgonae meretricis capite desecto.

Assyriorum XXI Sosares, annis viginti, ab exitu Hebraeorum de Aegypto annus centesimus sexagesimus quartus, Hebraeorum judex Aod, qui et supra Atheniensium VI Erictheus, Sycioniis XIX Sycion, a quo Sycionii nuncupati sunt, qui prius Aegialei vocabantur. Argis XIII Protheus, qui successorem habuit Acrisium. Horum temporibus Melampus divinus agnoscitur. In Dardania vero regnavit Tros, a quo Trojani nuncupati sunt. Apud Phitium vates prima Phemone hexametris versibus futura cecinisse narratur. Tantalus tunc Phrygas regebat qui prius Meones vocabantur. Hic enim Tantalus rex Ganimedem Troi 106.0957C| Dardanorum regis filium, cum flagitiosissime rapuisset, majore concerti certaminis foeditate detinuit, sicut Phanocles poeta confirmat. Qui maximum bellum excitatum ob hoc fuisse commemorat sive quia hunc ipsum Tantalum [ut poetae asseclam deorum videri volunt] raptum puerum ad libidinem Jovis familiari lenocinio praeparasset, qui ipsum quoque filium Pelopem epulis ejus non dubitaret impendere. Ipse etiam Pelops, qui Hiptordaniam duxit uxorem, contra Dardanos atque Trojanos magna pertulit certamina. Quae, quia in fabulis celebrari solita sunt, negligentius audiuntur. Eo etiam contigerunt tempore Attrei et Thiestis odia, stupra, parricidia coelo quoque invisa. Fuisse etiam tunc Oedipum ferunt patris interfectorem, matris maritum, filiorum fratrem, 106.0957D| suumque vitricum. Tunc equidem Aetheocles et Polynices mutuis perierunt concursibus, ut utrique existerent parricidae. Medaea quo in tempore amore saevo sauciata, caede pignorum parvulorum grassatur. Perseus autem a Graecia in Asiam transvectus est, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello domuit, et novissime victor, nomen subjectae genti dedit. Nam a Perseo Persae sunt vocati. Illa quoque praetereo, quae de Perseo, Cathmo, Thebanis, Sparthanisque, per inextricabiles alternantium malorum recursus, Palefato scribente referuntur. Flagitia Lemnia et Pandionis Atheniensium regis flebilis fuga tunc etiam contigisse credibile putatur. Gorgonae etiam meretricis capite 106.0958A| desecto, quae propter eximiam pulchritudinem ita aspectatores suos mentis inopes reddebat, ut vertere eos putaretur in lapides; unde ei caput serpentibus crinitum finxerunt.

CAPUT XIV. De Debbora prophetissa, et regno Argivorum in Micenas translato.

Assyriorum XXII Lampares, annis 30. Ab exitu Israel de Aegypto centesimus octogesimus quartus annus erat. Hebraeos post Aon in deditionem redigunt alienigenae annis 20 qui conjunguntur temporibus Debborae et Barach secundum traditionem Judaeorum, qui judicaverunt populum annis 40. Nam Debbora prophetissa erat. Cujus prophetia de Christo minus est aperta, et diuturna indiget expositione. 106.0958B| Debbora namque tribu Effraim, Barach tribu Nepthali praefuerunt. Sycioniorum Polybus, Atheniensium vero VII Cecrops junior. His regnantibus, regnum deficit Argivorum, quod stetit per annos 544, usque ad Pelopem. Exin in Micenas imperio translato, regnavit post Acrisium Euristeus, qui Stheneli filius fuit. Igitur Argivorum imperio in Micenas translato, hi reges per successiones fuerunt: Perseus, Sthenelus, Atreus, Thiestes, Agamemnon, Aegistus, Orestes, et Thysamnus, et Pentilus, et Cometus, usque ad Heraclidarum discessum.

CAPUT XV. Quo tempore Ilium et Troja condita, aurea Saturni tempora.

Assyriorum XXIII Pannias, annis 45. Ab exitu filiorum 106.0958C| Israel de Aegypto anni 214. Atheniensium VIII Pandion. His regnantibus Gedeon ex tribu Manasse, Hebraeorum judicabat populum, qui annis 40 judex exstitit. Alienigenae sub eo annis 7 rediguntur suam in ditionem. Ilium autem est ab Ilio conditum. Amphion enim Thebaeis regnabat, quem ferunt cantu citharae saxa movisse. Fuerunt autem duro corde et, ut ita dicam, saxei quidem auditores. Secundum alios quidem Thebaeis tunc regnabat Cathmus. Ea etiam quae de Sparthis memorantur, quod Palefatus scripsit, cum proximarum essent regionum, adversus Cathmum subito constitisse, et propter repentinos quasi de terra contractus, ex omni parte confluitur, Spartos vocatos. Tunc equidem templum in Eleusina aedificatum est, et Troja etiam condita. 106.0958D| Quo tempore Laurentes ubique in Italia regnabant, quorum primus Picus, filius Saturni, rex fuit. Quem Saturnum idcirco dominum esse dixerunt, quia terram colere docuit, eamque stercore conficere, ut fruges funderet uberiores, unde ut Stercutius nominatus est sive sterticen. Sub quo Vergilius et alii antiquorum doctores aurea fuisse saecula scribunt; quia homines qui ad montes confugerant revocavit ad plana, et moribus compositis degere instituit, legesque dedit, Latiumque vocare maluit, eo quod in eo tutus latuisset fugiens filium. Successorem etiam ejus Picum, idcirco inter deos retulerunt, eo quod praeclarus augur et belligerator fuisse dicitur.

CAPUT XVI. De Libero et ejus Bacchanalibus sacris. Idem de Daedalo et Spinga, Argonautis quoque, et tandem de Scythis, Amazonibus et Scaza insula.

Assyriorum XXIV Sosarmus, annis 9 et 10, qui Mitreum habuit successorem, et is regnavit 27 annis. In principio quippe hujus Metrii regni, ab exitu filiorum Israel de Aegypto, erant anni transacti 278. Abimelech et Thola 25 annis Hebraeorum eo tempore judicaverunt populum. Sycioniorum rex Inachus erat, Chareus et Thiestes apud Micenas regnabant. His autem temporibus, quidam vindicant gesta Liberi patris, et ea quae de Licurgo, atque Athenaeo, et Penteone memorantur; quomodo adversum Persen consistens occidatur in praelio, ut Dinargus poeta refert. 106.0959B| Qui autem voluerit, potest inspicere ipsius Liberi Patris apud Delphos sepulcrum, juxta Apollinem aureum. Pingitur vero Liber in mulieris specie, et delicato corpore, propter mulieres in suo exercitu militantes, quando debellavit Indiam. Quae mulieres Bacchaliae appellatae sunt, non tam virtute nobiles quam furore. Aliqui sane et victum scribunt istum Liberum, et victum nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent, et tamen ejus velut dei nomine per immundos daemones Bacchanalia sacra, vel potius sacrilegia sunt instituta. De quorum rabiosa turpitudine post multos annos senatus sic erubuit, ut in urbe Roma celebrari prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor ejus, posteaquam sunt mortui, sic eos coelo receptos esse crediderunt, ut imagines eorum 106.0959C| appellare numina non erubescerent. Tunc etiam Pandion fugientem a Ionibus insidias passum ferunt. Europa etiam Agenoris filia regibus praefatis rapitur existentibus. Philamon Delphus tunc nobilis habebatur, qui primus apud Pythiam chorum constituit. Ergo et quae de Daedalo fabulae ferunt, qui visus est simulacra fecisse moventia, qui etiam primus omnium pedes statuarum a se invicem separavit, aliis conjunctim eos fabricantibus Palefatus memorat. Nec non quomodo cum filio Icaro Minoem navi fugerit, et propter investigabilem fugam, avolasse pennis aestimatus est. Tunc etiam Orpheus Thrax clarus habebatur, cujus discipulus fuit Museus Emolpi filius. Linus etiam magister Herculis, famosus erat. Igitur ea que de Spinga et Oedipode et Argonautis 106.0959D| licuntur in quibus fuerunt Hercules, Asclepius, Castor et Pollux, tunc contigisse Palefatus scribit, qui Spingam uxorem Cathmi fuisse, et propter zelum Ermionae uxorem a viro recedentem contra Cathamum constitisse. Nunc de Argonautis plus aliquid dicamus. Aquilis est fluvius, in quem sermo fertur advectam navigio Argo, et ad Thyrrenum pelagus fuisse perductam. Argonautae enim ventum validum declinantes, non eodem navigio in regressione sunt usi, sed transeuntes mare, quod super Scythas est, per haec flumina venerunt ad terminos Italorum, et ibi hyemantes condiderunt civitatem quae vocatur Hemona. Aestate vero superveniente, cooperantibus eis provincialibus fere 400 stadios, arte mechanica 106.0960A| trahentes, Argo per terram ad fluvium Aquilem deduxerunt, qui permiscetur Heridano. Heridanus autem fauces habet in Italicum mare. Et sic ad propria repedarunt. Eodem quoque tempore, Vesozes, rex Aegypti, meridiem, et Septentrionem, divisas pene toto coelo ac pelago plagas, aut miscere bello, ut regno jungere studens, Scythis bellum primus indixit, missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent. Scythae autem legatis respondent: Stolide opulentissimum regem adversus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis versa vice fuerit propter incertos belli eventus, nulla praemia, et damna manifesta. Porro, sibi non exspectandum dum ad se veniatur, sed ultro praedae obviam ituros. Nec mora, nam dicta factis insequuntur. Primum ipsum Vesozem 106.0960B| territum refugere in regnum cogunt; destitutum vero exercitum invadunt, omnemque belli apparatum capessunt. Universam quoque Aegyptum populavissent, ni paludibus impediti repellerentur. Inde continuo reversi, perdomitam infinitis caedibus Asiam vectigalem fecere. Ubi per 15 annos sine pace immorati, tandem, uxorum flagitatione revocantur, denuntiantium, ni redeant, sobolem se a finitimis quaesituras. Medio autem tempore, apud Scythas duo regii juvenes Plinius et Scolopetius, per factionem optimatum domo pulsi, ingentem juventutem secum traxere, et in Cappadociae Ponticae ora, juxta amnem Thermodontem, consederunt, Campifthemis Scyriis sibi subjectis, ubi diu proxima quaeque populati, conspiratione finitimorum per insidias 106.0960C| trucidantur. Horum uxores exsilio ac viduitate permotae, arma sumunt, et ut omnibus par ex simili conditione animus fieret, viros qui superfuerant interficiunt, atque accensae in hostem sanguine suo ultionem caesorum conjugum finitimorum excidio consequuntur. Tunc pace armis quaesita, externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt, inustis infantum dexterioribus mamillis, ne sagittarum jactus impedirentur. Unde Amazones dictae. Harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto. Quae agmine diviso in duas partes, vicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur. Igitur cum Europae maximam partem domuissent, Asiae vero aliquantis civitatibus captis, ipsae etiam Ephesum 106.0960D| aliasque urbes dum condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam, opulentissima praeda domum revocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Arpesia regina, concursu hostium trucidantur. Hujus locum Sinope capessit, quae singularem virtutis gloriam perpetua virginitate cumulavit. Hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido invaserat, ut Hercules quoque cum jussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae, quasi ad inevitabile periculum destinatus universam Graeciae lectam ac nobilem juventutem contraxerit, novem longas naves praeparavit; nec tamen contentus examine virium, ex improviso aggredi et insperatas circumvenire maluerit. Duae tunc sorores regno praeerant 106.0961A| Anthiope et Orythia. Hercules mari advectus, incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. Inter caesas captasque complurimas, duae sorores, Anthiope, Melanippe, ab Hercule, Hyppolite a Theseo, retentae sunt. Sed Theseus Hyppoliten matrimonio ascivit, Hercules Melanippe sorori reddidit, et arma reginae pretio redemptionis accepit. Post Orythia Pentesilea regno potita est, cujus Trojano bello clarissima inter viros documenta virtutis accepimus. Igitur Scythae iidemque Gothi, quos Nesozes rex Aegypti, ad suam suorumque non solum miseriam et confusionem, sed etiam aliarum gentium excitasse, historiographorum nobilium assertionibus declaravimus, ex qua prius originem natione ducerent, seu quas incolerent sedes, elucidare 106.0961B| cursim statui. Refert enim Claudius Ptolomaeus orbis descriptor egregius, in secundo sui operis libro: Est in Oceano Arctisalo posita insula magna, nomine Scanza, in modum folii cedri lateribus pandis per longum ducta concludens se, quam et Pomponius Mela in mari sinucodano positam refert, cujus ripas influit Oceanus. Haec a fronte posita est Justulae fluminis, qui Sarmaticis montibus ortus, in conspectu Scanzae Septentrionali Oceano, trisulcus illabatur, Germaniam Scythiamque disterminans. Haec ergo habet ab Oriente vastissimum lacum in gremio orbis terrae, unde Vagi fluvius, velut quodam ventre generatus, in Oceanum undosus evolvitur. Ab Occidente namque immenso pelago circumdatur, a Septentrione quoque innavigabili eodem vastissimo 106.0961C| concluditur Oceano. Ex quo quasi brachio quodam exeunte, sinu detento, Germanicum mare efficitur. Apum ibi turba mellifica ob nimium frigus nusquam reperitur. In cujus parte Arcthoa gens consistit, quae dicitur a Dogit, quae in media aestate quadraginta diebus et noctibus luces habere fertur continuas, itemque brumali tempore, eodem dierum noctiumque numero, alternato moerore cum gaudio, lucem claram nescire fertur. Hoc enim evenit, quia prolixioribus sedibus per axis marginem solem videt redeuntem ad Orientem. Brevioribus vero non sic apud illos conspicitur, ut Australes aspicere assuerunt. Nobis enim videtur sol ab imo surgere, illis vero marginem terrae circuire. Nec hoc incredibile cuilibet videatur. Plinius namque eruditissimus litterarum 106.0961D| saecularium, eodem fieri modo in insula Thile testatus. In hac autem insula licet multae et diversae maneant nationes, Ptolomaeus tamen septem nationum nomina meminit, ex quibus gens moratur ibi, quae Suchans nominatur. Hi namque equis utuntur eximiis. Deinde sequitur diversarum turba nationum, Theutes, Vagoth, et reliquae; sed ex his sunt exteriores Ostrogothae. Ex istarum stirpe gentium Dani quippe sunt progressi, qui inter omnes hujus Scanzae nationes, nomen sibi ob nimiam proceritatem affectant praecipuum. Igitur ex hac Scanza praedicta, quasi officina gentium, aut certe velut vagina nationum, cum rege suo nomine Berich Gothi quondam memorantur egressi. Qui ut primum e 106.0962A| navibus exeuntes terras attigerunt, illico nomen loco dederunt. Nam hodieque illic, ut fertur, Gothi Scanza vocatur. Unde mox promoventes, ad sedes Ulmerugorum, qui tunc Oceani ripas insidebant, castrametati sunt, eosque commisso praelio propriis sedibus pepulerunt, et eorum vicinos Vandalos, quos tunc subjugantes, suis applicavere victoriis. Ubi vero magna populi numerositate crescente, etiam pene quinto rege regnante, post Berich Philuner, filio Gadarigis consilio sedit, ut exinde cum familiis Gothorum promoveret exercitus. Qui aptissimas sedes, locaque dum quaereret congrua, pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Oium vocabantur. Ubi delectatus magna ubertate regionum, sed exercitus medietate transposita, pons dicitur ubi amnem 106.0962B| trajecerat irreparabiliter corruisse, nec ulterius jam cuiquam licuit ire aut redire. Nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine circumjecta concluditur, quem utraque confusione natura reddidit impervium. Verumtamen hodieque illic et voces armentorum audiri, et indicia hominum deprehendi, commeantium attestatione, quamvis a longe audientium credere licet. Haec ergo pars Gothorum, quae apud Philuner dicitur, in terras Oium emenso amne transposita, optato potiti solo, nec mora illico ad gentem Spalorum adveniunt, consertoque praelio, victoriam adipiscuntur. Exinde jam velut victores ad extremam Scythiae partem, quae Ponto mari vicina est, properant, quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene historico ritu, in commune 106.0962C| recolitur. Quod et Ablaunis descriptor Gothorum gentis egregius, verissima attestatur historia, in quam sententiam et nonnulli consensere majorum. Quorum sedes hae in solo Scythiae fuerunt, juxta paludem Meotidem primae, secundae in Mysia, Thraciaque et Dacia, tertiae supra mare Ponticum, ut testantur historici. Dum in prima namque sede juxta Meotidem habitarent, Philuner regem habuisse noscuntur. In secunda, id est, Dacia, Thraciaque et Mysia, Zalmoxen, quem mirae Philosophiae et eruditionis fuisse testantur. Plerique scriptores annalium tradunt Zeutem prius habuisse eruditum, post etiam Diceneum. Is vero Diceneus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatu. Quem Diceneum suscipiens Boscurta Getharum 106.0962D| rex, dedit ei pene regiam potestatem. Cujus consilio Gothi Germanorum terras quas nunc Franci obtinent populati sunt. Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanorum vindicavit imperium, et pene omnem mundum suae ditioni subegit, omniaque regna perdomuit, adeo, ut extra nostrum orbem in Oceano repositas insulas occuparet, Gothos tamen crebro pertentans nequivit subjicere. Caius Tiberius jam tertius regnat Romanis, Gothi tamen suo regno incolumes perseverant: quibus hoc erat salubre, hoc accommodum, hoc votivum, ut quidquid Diceneus eorum consularius praecepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile dijudicantes fore. Qui in omnem pene philosophorum sapientiam 106.0963A| eos introducens, barbaros mores eorum compescuit, carminibus et diversis cantibus animos demulcens eorum, studiosos reddidit. Unde et carmina in ipsorum lingua adhuc exstant diversa ab eis composita. Decedente autem Diceneo, Comosicum habuerunt sapientem. Hic etiam propter suam peritiam pontifex illis et rex habebatur. Deinde quartum Zalmoxen, nec defuerunt qui eos in studio sapientiae erudirent. Unde et pene omnibus Barbaris Gothi sapientiores exstiterunt, Graecis pene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque Graeco stylo composuit. Adeo ergo fuere laudati Getae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum. Unde et Virgilius: 106.0963B| Grandaevumque patrem Geticis qui praesidet arvis. Tertia vero in sede, supra mare Ponticum, jam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, divisi per familias populi Vesegothi, qui et Getae sunt dicti. Quorum fuit studium primum inter vicinas gentes aliasque arcum intendere nervis, Lucano plus historico quam poeta testante. Ait enim: Armeniosque arcus Geticis intendite nervis. Hoc namque cantu majorum facta modulationibusque et citharis cantabant. Tales etiam eos tradunt exstitisse, quales vix heroas fuisse, quos miranda jactat antiquitas. Contra hos, ut praemisimus, Vesozes lacrymabile sibi intulit bellum, quos Amazonum 106.0963C| fuisse viros tradunt. Eusebius autem in Annalibus, et Orosius in libro I contra Paganos Scythas eos vocant, quia partem Scythiae incolebant. Quo etiam tempore atrocissimum inter Cretenses et Athenienses certamen fuit, ubi populis utrisque profligatis, infeliciter cruentiorem victoriam Cretenses exercuerunt, qui nobilium Atheniensium filios Minotauro crudeliter addicebant. Utrum vero ferus ac inhumanus crudelisque hic Minotaurus fuerit, ut scribit Philochorus, in secundo Attidis libro, dubitatur; dicit enim magistrum Minois fuisse Taurum nomine, aut informe prodigium, quod effossis Graeci luminibus saginabant. Igitur Gnosius testatur Androgeon Athenis dolo interfectum, Minois regis filium, qui super mortem Androgei filii sui agonem 106.0963D| statuit, praemii nomine pueros Atticos largiens. Taurus vero universos in contentione superabat. Tandem factum est ut a Theseo in palaestra vinceretur, ob quod Athenienses pueri tributaria poena liberati sunt. Theseus autem Athenienses qui prius per regionem erant dispersi, in unam congregavit civitatem, qui etiam Helenam rapuit, quam rursus illius fratres receperunt, capta matre Thesei. Tandem Theseus Athenas profugus dereliquit. Iisdem diebus Laphitae, et Thessali, famosis nimium certavere conflictibus. Palefatus, in libro primo Incredibilium, prodit ipsos Laphitas creditos, dictosque fuisse centauros eo quod discurrentibus in bello equitibus, velut unum corpus equorum et hominum videntur. 106.0964A| Quo etiam tempore Priamus regnavit post Laomedontem. Fuerunt et tunc illi septem fortes, qui adversum Thebas pugnaverunt, nec non et Thamiris Amonis filius, insignis celebrabatur.

CAPUT XVII. Carthago a Didone condita. Hercules certamen olympiacum instituit, et Antaeum Terrae filium occidit. Trojanorum decennale oritur bellum. Quo tandem finito, Aeneas alias sibi sedes quaerens in Latium venit, etc.

Assyriorum XXVI Thaitthanes annis 32. Igitur ab exitu Israel de Aegypto anni sunt 306. Airus autem ex tribu Manasse Hebraeorum judicavit populum, qui eis praefuit annis 22. Post quem in deditionem suam redigunt Hebraeos Ammonitae, annis 8 et 10, qui 106.0964B| cum temporibus posteriorum judicum copulantur, id est, Jepthae, qui annis 6, Essebon autem 7, Lapdon vero 8, Hebraeorum populo praefuerunt. Post Essebon, videlicet secundum traditionem Judaeorum, fertur Calabon rexisse populum annis 10, qui non habentur apud LXX interpretes. Syciones autem Adrastus regebat, cui succedit Polipedes. Micenarum vero Agamemnon rex erat, Atheniensium autem Menestheus. Iisdem temporibus Minos leges ac jura constituit, qui tandem in Sicilia adversus Daedalum arma capiens, a filiabus Cocali occiditur. Carthago a Didone in Aphrica condita est. Tunc etiam Hercules agonem olympiacum constituit, a quo usque ad primam olympiadem supputantur anni 430. Iisdem enim Hercules in Libya occidit Antaeum. Dicitur autem 106.0964C| Antaeus Terrae filius, quia palaestricae artis et certaminum, quae in terra exercentur, scientissimus erat: et ob id videbatur a Terra matre adjuvari. Post necem vero filii, aqua purgatus est Athenis in sacris Cereris, et post interfectionem, Ipphiti, quem peregrinum et amicum injuste peremit, Hercules incidit in morbum pestilentem, qui ob remedium doloris se jecit in flammas, in monte qui vocatur Oeta, dum plura fortiter ac mirabiliter perpetrasset, et sic morte finitus est, anno aetatis suae quinquagesimo secundo. Quidam vero aiunt trigesimo. Huic autem Herculi duodecim insignia inter ejus ingentia numerant facta. Ergo principibus praedictis existentibus, Alexander Priami filius rapuit Helenam. Trojanum decennale oritur bellum, ac demum 106.0964D| eversa capitur Troja. Quod ita contigisse in historia Daretis atque aliorum legimus. Pelias rex maximus, eo tempore inter reges Graecorum habebatur, cujus consiliis caeteri obtemperabant. Qui nepotem habuit nomine Jasonem filium fratris sui. Quem ut novit ferocem esse animo, prudentem consilio, corpore strenuum, invidit. Quamobrem ad Colchos gentem fortissimam ac bellicosissimam ipsum cum exercitu direxit, promittens ei ut si pellem inauratam quam noverat habere Colchos, illis devictis, ei deferret, ipsum regni sui successorem faceret. Dedit autem consilium principibus suis ut Jason primus cum suis sodalibus ad bellum procederet, illi vero, relicto Jasone in periculo mortis, 106.0965A| recederent navali evectione. Sed hos dolos Jason, ut erat versutissimus, cognovit. Nam, collecto exercitu, cum triremibus et magno apparatu navium, mare magnum ingressus, flante Aquilone, a recto recessit itinere, et pervenit ad portum Trojanorum, ubi Simois fluvius ingreditur mare. Quod audiens Loamedon rex Trojanorum, Graecorum exercitum fines suos attigisse, contra ipsos Priamum filium suum cum valida manu direxit. Jason vero precabatur ut iter ei praeberetur absque conflictu suorum per illorum regionem eundi gratia in Colchos. Illi autem noluerunt acquiescere, sed repulerunt eum cum injuria grandi a suis finibus. Graeci vero recuperato vento pervenerunt in Colchos, illosque imparatos atque inscios repererunt. Jason namque irruit 106.0965B| super eos cum suo exercitu, tamen principes avi sui Peliae ante se ad pugnam ire compulit. Colchos autem prostravit atque devicit, civitates eorum cepit atque vastavit pellemque inauratam invenit, et avo suo cum praeda magna in Graeciam deportavit. Pelias autem rex, ut cognovit qualia exercitus ejus a Trojanis esset passus, indignatus est, missaque manu valida, ut regnum Laomedontis affligeret, ignorantibus Trojanis supervenerunt Graeci, terramque eorum late vastaverunt, filiam etiam Laomedontis regis Esionam nomine, pulchram ac decoram nimis, captivam cum spoliis multis secum in Graeciam deduxerunt. Igitur post aliquod intervallum in Macedoniam eorum metropolim confluxerunt reges scilicet Graecorum ad diem festum quemdam, et ibi 106.0965C| erant qui de cunctis partibus Graeciae illuc convenerunt: Pelias et Jason nepos ejus. Agamemnon et Memnon frater ejus Ajax et Palamedes, Achilles, Triptolemus, Menelaus atque Polypus, Castor et Pollux, Alea, qui primus tabularum lusum reperit, et caeteri reges minores ad diem festum convenerunt praedictum, sacrificare Jovi. Audiens haec Alexander filius Priami, Troja progressus, multitudinem exercitus sumens, naves magnas ascendit, per Mediterraneum mare, ad insulam regis Agamemnonis veniens, ad palatium ejus accessit, ubi Helena regina illius uxor deae Minervae diem festum exhibebat. Alexander autem filius Priami praedictam Helenam reginam speciosam valde illico invadens, rapuit cum thesauris ejus omnibus ac viri sui, ob vindictam amitae suae 106.0965D| Esionae, quam Graeci captivam tenebant et nolebant reddere. Quod ut cognoverunt Graecorum reges, nimium graviter ferentes, inito consilio, cum omni apparatu undique confluxerunt, instructaque classe transfretantes mare Ilium, petierunt, rogantes ut redderetur Helena, et recederent. Trojani autem responderunt nequaquam se hoc facturos, nisi prius Esionam regis Priami sororem recepissent. Quam ob rem utrisque indignantibus, decem annorum bella gravissima gesserunt. Erant igitur filii Priami regis, ex matrona nomine Hecuba, primogenitus Hector elegantissimus et pugnator fortissimus. Secundus Alexander, qui rapuit Helenam, tertius Troilus, quartus Deiphoebus, quintus Achimachus. Filias autem habebat 106.0966A| duas Polyxinam atque Cassandram valde decoras. Ergo quindecim reges Graecorum contra Priamum regem et filios ac populum ejus dimicantes, acerrime ex utrisque partibus conflixerunt. Quatuor autem bella peregit Hector Trojanorum fortissimus cum populo suo contra Graecorum reges et eorum populum: in quibus praeliis, ut in Darete legimus, ceciderunt de Graecis ducenta quinquaginta octo millia ducenti quatuor, quos ipsi recensuerunt. De Trojanis vero centum triginta quatuor millia, quadringenti viginti duo. De regibus autem Graecorum Ajax cum tribus principibus cecidit. Tanta namque interfectio, quam praemisimus, in tribus praeliis contigit, in quarto vero ubi Hector Palamedem occidit regem, et dum loricam ejus auream detrahere, Achilles 106.0966B| inopinatus adveniens, Hectorem spoliis inhiantem, incautum reperiens occidit. Peremptorum vero aliorum numerum eo praelio non reperi. Hinc Troilus se armavit, ut fratris mortem Hectoris ulcisceretur: et ipse duobus praeliis peractis, fortissimum se declaravit. In primo enim Polypus Graecorum rex cecidit cum duobus principibus et de reliquo exercitu 40,023. De Trojanis vero 25,026. Tunc Agamemnon, caeteris sapientior regibus, infecto negotio reversurus erat in Graeciam, nisi ei Achilles restitisset, qui magis mori elegerat, quam sine vindicta suorum et absque victoria recedere. Igitur iterum cohortantur se ad bellum, cum Trojanis Troilus occurrit. Quibus fortiter tribus diebus ac noctibus continuo decertantibus innumerabilis multitudo ex utraque 106.0966C| parte cecidit. De Graecis 145,000. De Trojanis 112,000, insuper Troilus ab Achille percussus mortuus est. Cujus corpus Achilles circa civitatem trahens, maximum luctum Trojanis intulit. Quod Hecuba Troili mater cernens, multo redimere auro cupivit, ut sepulturae traderet. Achilles autem Polyxenam Priami filiam petens in matrimonium, dixit, si ei daretur, et corpus mortui redderet, et Graecos a Troja recedere faceret. Sed dum illi esset repromissa, Troili cadaver parentibus reddidit. Achilles vero dum templum Dianae adiret, quasi Polyxenam ibi accepturus, juxta palatium constitutus, insidiis Alexandri circumventus occisus est. Agamemnon autem, cognita Achillis morte, iterum hortabatur populum cum magno clamore recedere a Phrygia, 106.0966D| cui restitit Triptolemeus, dicens: Vivus hinc non recedam nisi necem patris vindicavero. Iterumque ortum est praelium. Deiphoebus quippe cum Trojanis agmine Graecorum occurrit: in qua pugna ceciderunt de Graecis 115,054, de Trojanis autem 70,603, ut populus recensuit. Vulneratus est ab hostibus Deiphoebus, et mox in civitatem reversus mortuus est. Tunc domestici regis, Aeneas et Ulysses, domino suo Priamo suaserunt, ut redderent Helenam, datis insuper muneribus, et recederent ab eis hostes, quoniam se imminutos ac pene victos cernebant. Quod audiens Agamemnon libenter praebuit assensum. Alexander autem Helenam reddere noluit, frater quoque illius Achimagus magis populum ad 106.0967A| bellum excitabat. Quod Aeneas et Antennor audientes, indignati sunt, et clam mittentes ad reges Graecorum inierunt foedus cum eis, ut ipsis parcerent et omnibus quae ad eos pertinere videbantur, et ipsi civitatem manibus eorum traderent. Accepta vero fide a Graecis, nocte media signum inauditum in similitudinem equini capitis excogitantes, supra murum posuerunt. Quorum fraude Graeci urbem intraverunt, et super Priamum ac liberos ejus irruerunt, nec ulli ex eis pepercerunt: Helenam autem receperunt. Aeneas vero abscondit in turri urbis Polyxenam atque Cassandram. Triptolemeus autem requisivit Polyxenam, pro qua illius pater Achilles mortuus fuerat. Sed dum eam Aeneas se nescire testaretur, et in hoc deprehensus esset 106.0967B| mendacio, a Phrygia dejectus est. Agamemnon autem Polyxenam Triptolemeo tradidit, ille eam super tumulum patris trucidavit. Ergo igni, ferroque funditus eversa Troja, Aeneas cum omnibus suis, a finibus Trojanorum depulsus, alias quaerendo sedes, Latium venit ibique habitavit. Qui dum saevissimus esset, ac crudelissimus belligerator, et nulli parceret, ob tantam impietatem, a Deo ictu fulminis percussus interiit. Item ut alii volunt Phrygas et Aeneas germani fuerunt, Aeneas in Latio et Phrygas in Phrygia regnaverunt. Post Aeneam vero Ascanius, derelicto novercae suae Laviniae regno, Albam longam condidit, et Sylvium posthumum fratrem suum, Aeneae ex Lavinia filium, cum summa pietate educavit. Ascanius etiam Julium filium procreavit, a quo familia 106.0967C| Juliorum orta est, sed propter aetatem parvuli, quia necdum idoneus erat cives ejus regere, Sylvium posthumum fratrem suum regni reliquit haeredem. De Phryga namque progenies progressa est, quae per multas regiones vagando cum uxoribus et liberis, eligentes regem ex se Francionem nomine, ex quo Franci vocantur, eo quod fortissimus ipse Francio in bello fuisse fertur. Et dum gentibus cum plurimis pugnasset, in Europam iter suum dirigens inter Rhenum et Danubium consedit. Ibique mortuo Francione, praelia multa gesserunt: quibus attriti parva ex ipsis manus remansit. Hinc duces ex se constituerunt, attamen jugum alterius semper negantes ferre. Haec quidem ita se habere de origine Francorum opinantur. Alii vero affirmant eos de 106.0967D| Scanza insula, quae vagina gentium est, exordium habuisse, de qua Gothi et caeterae nationes Theotiscae exierunt: quod et idioma linguae eorum testatur. Est enim in eadem insula regio, quae, ut ferunt, adhuc Francia nuncupatur. Domino autem annuente de his in sequenti opere plenius enarrare cupimus.

CAPUT XVIII. Hebraeorum judex Samson, Latinorum primus rex Aeneas, et post eum Ascanius, etc. Item Ulyssis Scyllam fugientis historiam hoc tempore factam fabulae tradunt.

Assyriorum XXVII Teuteus annis 40. Ab exitu filiorum Israel de Aegypto anni 330. Hebraeorum autem judex annis 20, Samson ille ultra fortes fortissimus, 106.0968A| ita ut a quibusdam facta ejus Herculis comparentur gestis, qui pene contemporales, quamvis Hercules non multum praecederet, exstiterunt. Redigunt autem alienigenae in suam ditionem Hebraeos annis 11. Huic Samsoni Heli sacerdos succedit, qui annis 40 praefuit Hebraeis, secundum Judaeorum traditionem; juxta LXX interpretes 20 tantum. Apud Athenienses Demophon tunc regnabat, filius Thesei, et habuit successorem Oxyntem Sycioniorum rex Ceuxippus. Principibus praedictis regnantibus, post captam Trojam, primus rex Latinis, qui postea nuncupati sunt Romani, Aeneas profugus fuit, ut paulo latius supra explicuimus. Ab excidio namque Trojae annos 7 obtinuit Latinorum regnum, et 3 regnavit annis. Quae arma idem commoverit in Italia, 106.0968B| qualia per triennium bella excitaverit, quanto implicuerit populos odio excidioque afflixerit, ludi litterarii testantur, disciplinae nostrae quoque memoria in usu est. Is namque Latini regis filiam ducens uxorem Laviniam nomine, affinitatis gratia jungens Phrygas Latinis, jamque junctos Phrygas Italosque, Latinos nominavere populos, et sic jam ex tunc et deinceps quamvis in pauperrimo regno, locoque angusto, qui dicebatur ager Laurentum, regnaverunt. Post Latinum Aeneas et successores ejus qui Sylvii et Albani sunt vocati, pro Alba scilicet urbe et pro posthumo Aenea. Idem videlicet Posthumus Aeneas, idcirco dictus est Sylvius, quoniam Lavinia post mortem Aeneae, timens Ascanii invidiam, clam eum in sylva genuit, Aeneamque Sylvium nominavit. Ascanius 106.0968C| autem qui post Aeneam regnavit Italiae, derelicto novercae suae regno Laviniae, Albam condidit civitatem in qua et regnavit, Albanisque nomen indidit: et fratrem suum posthumum Sylvium Aeneae ex Lavinia filium, summa pietate docuit, quem et regni reliquit haeredem, quamvis haberet filium nomine Julium, a quo familia Juliorum orta. Sed propter aetatem parvuli filii, quem necdum idoneum ad gubernacula regiminis viderat disponenda, fratrem regni fecit successorem. Ergo ante Aeneam Italiae regnatum est a Latino, ejusque patre Fauno, avo quippe illius Pico, proavo Saturno, abavo Jano, per annos circiter 150, alii vero 180 eos regnasse asserunt. His enim temporibus ea quae fabulae de Ulisse ferunt, quomodo Trigeri Scyllam fugerit, hospites 106.0968D| spoliare solitam, scribit Palefatus, in Incredibilium libro primo; Syrenas fuisse quoque meretrices, quae decipiebant navigantes. Tunc etiam Pyrrhus in templo Delphici ab Oreste occiditur, proditione sacerdotis Macharei. Quidam etiam Homerum poetam jam tunc fuisse dicunt.

CAPUT XIX. Heli sacerdoti mortuo Samuel propheta succedit, et Saul primus Hebraeorum rex constituitur.

 Assyriorum XXVIII Thineus, annis 30. Ab exitu Israel de Aegypto anni 377. Atheniensium rex Thymoetes, qui habuit successorem Melanthum; apud Latinos autem Posthumus Sylvius Aeneae filius rex erat. Anno quoque octavo decimo regnante Thineo, 106.0969A| Heli sacerdos, audita nece filiorum arcamque testamenti captam a Palaestinis, cadens a sella, fractis cervicibus, mortuus est. Cui Samuel propheta succedit, populumque judicat Hebraeorum, sub quo Saul primus Hebraeorum rex constituitur, qui fuit ex tribu Benjamin, qui annis 40 regnavit. Igitur principibus praedictis inter nationes existentibus, reges Sycioniorum defecerunt, qui regnaverunt annis 862, id est, ab Egaeleo usque ad Ceuxippum. Post quos sacerdotes Carnii constituti sunt, qui praefuerunt annis 33, ac deinde Caridemus constituitur sacerdos, qui impensas gentilium superstitiosas non sustinens fugit. Micenis regnabat Thisamenus, filius Orestis. Quo tempore, Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente. 106.0969B| Tunc etiam secundum quosdam Amazones Ephesi templum Dianae incenderunt. Quo tempore reges Atheniensium cognomento Ericthides defecerunt a regno: quorum omne tempus invenitur a Cecrope Diffie, usque ad Thimothen, anni 429. Post quos suscepit regnum Melanthus Piliensis Andropomphi, et hujus filius fuit Codrus, qui imperaverunt simul annis 58. Ericthidarum imperio destructo, Atticorum principum regnum ad aliud genus translatum est. Quod ita contigit, cum regem Tymethem provocasset Xantus Boetius ad singulare certamen, Tymethe autem recusante, Melanthus vero Piliensis Andropomphi filius suscepit certamen, ac deinde regnavit. Hinc et Apatirion, id est, fallaciarum solemnitas celebratur, quia victoria ex fraude 106.0969C| processerat.

CAPUT XX. David primus ex tribu Juda Hebraeorum rex constituitur. Sub idem tempus et Homerum floruisse quorumdam fert opinio. Codrus Atheniensium rex, quo pacto patriam suam liberaverit.

Assyriorum XXIX Dercilus, annis 40, ab exitu vero Israel de Aegypto anni 407. Samuel autem apud Hebraeos prophetabat, regnante Saul. Dercilo regnante Assyriis anno vigesimo octavo. David primus ex tribu Juda rex constituitur Hebraeorum, sub quo Abiathar pontifex clarus habetur. Atheniensium rex Codrus, Melampti filius; Latinis Aeneas Sylvius, quamvis in alia reperiatur historia, quarto Latinum 106.0969D| Sylvium regnasse, Laviniae et Melampodis uterinum filium fratrem Posthumi, et quinto qui nunc hic quartus ponitur, Sylvium Aeneam Posthumi filium. Illis etiam diebus, Lacedaemone primus regnat Theuris; similiter Corinthiis primus regnavit Aleces. Homerus etiam secundum quorumdam opinionem, his fuisse temporibus indicatur. Quanta autem de eo apud veteres dissonantia fuerit, manifestum esse poterit ex consequentibus. Quidam eum ante discessum Ericthidarum ponunt, Erathostenes autem post centum annos Trojanae captivitatis; Aristarchus vero Ionica migratione, sive post annos centum. Philochorus emigrationis Ionicae tempore, sub Archyppo Atheniensium magistratu, et post captam 106.0970A| Trojam anno centesimo octogesimo. Apollodorus Atheniensis post 240 annos eversionis Ilii eum fuisse credit. Alii quidem exstiterunt, qui modico antequam olympiades inciperent, id est 400 retro annis Trojanae captivitatis eum fuisse putant, licet Archilogus post decimam tertiam olympiadem, et quingentesimum Trojanae eversionis annum, eum esse putavit. Quo in tempore Iones profugi Athenas se contulerunt, Peloponenses autem contra Athenas dimicant, a quo Peloponnesiaco bello Ericthidarum destructum est imperium, id est, Atheniensium. Codrus autem rex Atheniensium Peloponensibus suae civitatis hostibus se interficiendum ignotus objecit. Et factum est hoc modo quod dicitur patriam liberasse. Responsum acceperant Peloponenses, 106.0970B| tum demum se superaturos, si regem illorum non occidissent. Fefellit enim eos Codrus in habitu pauperis apparendo, et in suam necem per jurgium provocando. Unde ait Virgilius, et jurgia Codri. Quem Athenienses tanquam deum postea honore sacrificiorum coluerunt.

CAPUT XXI. Annorum ab Adam usque ad Salomonem et templi aedificationem calculatio duplex. Una quidem, secundum Eusebii et Divi Hieronymi, altera Josephi supputationem.

Assyriorum XXX Cupales, annis 38, ab exitu Israel de Aegypto, trecentesimus quadragesimus secundus erat annus. Quo regnante, Salomon gloriosus 106.0970C| Hebraeorum rex constituitur. Qui templum Domini inchoavit, et insigni decore singulariter in mundo, per spatium annorum 7 perfecit. Colligitur autem omne tempus a Mose et egressu Israel ex Aegypto usque Salomonem et aedificationem templi, anni 480, ut Regnorum liber III testimonio est, a diluvio scilicet usque ad Mosen anni 1447, a diluvio usque ad Adam 2242, qui simul supputati, id est, 480, 1447, 2242, a Salomone scilicet usque ad Adam, fiunt simul anni 4169. Hanc quidem annorum supputationem juxta Eusebii Chronicon atque Hieronymi assertionem coaptare curavimus. Josephus vero Antiquitatum scriptor ita annos computat ab aedificatione templi usque ad Adam. Dicit enim: Coepit Salomon aedificare templum anno quarto regni 106.0970D| sui mense secundo, anno quingentesimo secundo filiorum Israel profectionis ex Aegypto. Post 1030 autem annorum adventus Abraham ad Chananaeam de Mesopotamia; a tempore vero diluvii anno millesimo quadringentesimo, ab Adam autem protoplasto usque ad aedificationem templi Salomonis, praetereunt anni simul 3102. Continet autem libellus iste annorum seriem, a nativitate Abrahae usque ad aedificationem templi, quam dividere malui, id est, ab anno primo repromissionis, usque ad exitum Israel de Aegypto, inde autem usque ad aedificationem templi, ut lector facilius retinere valeat ea quae in temporibus singulorum gesta narrantur. Hunc autem post immensum tanti itineris laborem fessi, diverticula 106.0971A| petentes, dum sol occiduas tendit in horas, prolixae jam e montibus procedunt umbrae, tandem ad Domini 106.0972A| venimus templum, optata statione potiti: hinc metam secundi nostri operis imponimus.

€b LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM, Quomodo David ex pastorali habitu ad regnum pervenerit, et illud insigniter dilataverit. 106.0971|

Quia in praecedenti libro judicum Israelitici populi sive regum nomina tantum opportunis designavimus locis, annorum etiam numerum, quibus populo praefuerunt, caetera vero ab eis gesta, quae lectitando continuatim ad memoriam revocantur, sub silentio transilivimus, visum nobis non fore iteranda quae omnibus 106.0971B| nota sunt. David hujus gentis regum fortissimus, qui ex ovium pascuis a Domino electus, cum ingenti ac vario labore sublimatus. Qui post necem gigantis praecipui, quem armis puerilibus jugulavit, et strages inimicorum plurimas, fortissimorum mox, ut confirmatus est in regno, collecta sociorum manu valida, hactenus inexpugnabili, nactus virtutem Domini ac bellorum experientiam, audacter Jebusaeorum urbem aggressus est. Quamvis autem a civibus, in muri fortitudine ac sublimitate confidentibus, ludibrio habitus sit, confestim tamen urbem cepit. Arcem vero quae imminebat civitati, fortiter ac mirabiliter proposito principatus militiae praemio, cepit. Qua virtute audaciaque Joab, qui primus altitudinem superaverat arcis, 106.0971C| est princeps factus militiae. Igitur trucidatis depulsisque Jebusaeis, colonis scilicet antiquis, Hierosolymam nominavit, caputque regni effecit. Ergo postquam mirabilium sociorum fultus auxilio fortissimorum, regnum dilataverat suum a flumine magno Eufrate usque ad flumen Aegypti, multorum spoliis regum ac civitatum ditissimus factus, in auro scilicet, argento et aere, ac lapidibus pretiosis, demum post bella plurima et inimicorum strages fortissimorum, dum templum Domino in Hierosolymis condere vellet, in eo scilicet loco, in quo olim Abraham Isaac filium mactandum Deo obtulerat, et ipse hostias litando gladium imminentem percutientis angeli a civitate et populo suo averterat, Deo prohibitus est, quoniam bellis et sanguine multorum pollutam habebat 106.0971D| dexteram, tamen filium ejus hoc esse facturum, qui ei successurus erat in regnum, Deus praedixit.

CAPUT II. De impensis atque dispositionibus, seu ordine sacerdotum, quae praeparavit David ad templum Domini fabricandum.

Quas enim filio praeparaverat ad opus fabricae impensas, ut non tunc cum esset novus et inexpertus propter aetatem circa talia laboraret, sed, habens haec praeparata, citius paternam ad effectum perduceret voluntatem, paucis recitabimus. Instituit namque lapidum caesores 83,000; quingentos laborantibus praeposuit: 96,000 qui lapides veherent deputavit. Praeparavit autem ferrum multum et aes ad opera et ligna cedrina: haec mittentibus, quibus mandaverat, Sidonibus, auri talenta 10,000, argenti vero 100,000 talentorum. Haec itaque in ministerio templi pro diversitate vasorum, secundum qualitatem ponderum divisit, et pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum distribuit. Aurum quoque dedit in mensam propositionis pro diversitate mensurae, similiter et argentum in alias mensas argenteas, et caetera vasa, quae aurea et argentea, et opus templi singula 106.0972B| fieri censuit, quaeque forent necessaria. Dixit enim David: Omnia haec quae fieri mando, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera talibus exemplaribus. Ergo insuper his exceptis, quae praeparavit, obtulit 3,000 talenta de auro Ophir, et 7,000 talentorum argenti probatissimi, ad deaurandos parietes atque ornandos. Principes etiam familiarum, et proceres tribuum cum ministris regis dederunt in opera domus Dei, auri talenta 5,000, solidorum 10,000, argenti talenta 10,000 excepto aere et ferro copioso. Lapides insuper pretiosos in thesaurum domus Domini dederunt, de quibus etiam prius rex magnam et pretiosam obtulerat copiam. Convocavit ergo David principes universos in Hierosolymam, et sacerdotes et Levitas, et dinumerans 106.0972C| eos, primum invenit ab anno tricesimo usque in quinquagesimum existentes, 38,000 de genere Levitarum, ex quibus instituit curatores fabricae templi 12,000. Judices autem populi et scribas eorum 6,000. Janitores autem domus Dei 4,000, et totidem qui hymnos dicerent Deo, cantantes in organis quae David peritissimus psaltes instituit. Divisit eos etiam per generationes, et segregans de tribubus sacerdotes, invenit in eis generationes viginti quatuor. Ex domo quidem Eleazar sedecim, et de Ithamar octo, praecipiens ut unaquaeque generatio ministraret Deo per dies octo a Sabbato usque ad Sabbatum. Et ita omnium generationes sortem acceperunt praesente David, et Sadoch, et Abiathar sacerdotibus et principibus universis. Et prima quidem generatio conscendens 106.0972D| scripta est prima, et secunda pariter et tertia et consequenter usque ad vicesimam quartam. Et haec divisio permansit usque ad destructionem templi sub Vespasiano et Tito. Eos autem qui erant ex germine Mosi eminentius honoravit. Fecit enim eos custodes thesaurorum Dei atque vasorum, quae reges Deo dicare contingeret, jussitque omnibus de tribu Levi, simul et sacerdotibus, ut die noctuque Deo servirent, sicut eis praeceperat Moses.

CAPUT III. De Salomone, quam nobiliter sit in regnum sublimatus et qualiter ditissime patrem sepelierit. Quod claruit quando Hircanus post multa tempora illius sepulcrum effodit, et pecunias infinitas inde tulit. Similiter et Herodes postea fecit.

Post haec autem divisit exercitum in cohortes duodecim 106.0973A| cum ducibus suis et centenariis et tribunis. Habebat itaque unaquaeque cohors 24,000 virorum, quibus observare praecepit per 300 dies a prima hora usque ad novissimam, Solomonem regem cum millenariis et centenariis, reliqua, quae prudenter ac perquam sapienter disposuit; filiumque suum Solomonem se vivente, regem constituit, eique mandavit ut Deo corde perfecto serviret, et animo voluntario. Locutusque est etiam David ad Ecclesiam universam, quam congregaverat in Hierusalem, ut leges Domini mente perfecta custodirent, et in praecepto permanerent. Laetatus est autem populus gaudio magno, immolantes victimas plurimas Domino, et comederunt ac biberunt coram Domino cum grandi laetitia, et unxerunt secundo Solomonem super se regem. Sed 106.0973B| et David rex coram universa multitudine mirabiliter ac spiritualiter Domino benedixit, dehinc plenus dierum obiit. Quanta autem laude sit dignus et justitia praeditus, liber Paralipomenon, atque Josephus in septimo Historiarum libro, satis declarant. Divitiarum vero ejus magnitudinem ex his quilibet poterit agnoscere. Post tempus enim annorum 1300 Hircanus pontifex, dum civitas obsideretur ab Antiocho rege, qui nobilis cognominatus est, filio Demetrii, volens ei dare pecunias, ut ab obsidione recederet, et exercitum suum auferret, sed non habens unde hoc implere posset, aperuit unum loculum sepulcrorum David, et sublatis exinde 3,000 talentorum, partem dedit Antiocho, et ita nimietatem obsessionis amovit, sicut etiam in aliis indicabimus. Post 106.0973C| haec autem multo annorum tempore jam transacto, rursus Herodes rex alium loculum aperiens, plurimas exinde pecunias tulit. Igitur Solomon sedit super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel. Sed et universi principes et potentes cuncti filii regis David, dederunt manum, et subjecti fuerunt Solomoni regi. David itaque dum adhuc viveret et disciplinatissime suos moneret filios, ut Solomoni obedirent, velut domino, dicens ad eos: Nuntio itaque quoniam pater noster Jacob cum duodecim filios habuisset, nostis Judam fuisse regem, me etiam fratres habuisse, et nullum eorum graviter tulisse quod rex existerem. Ergo licet magnum sit regnum, si omnes filii ac nepotes regis, cui proles fecunda fuerit, regnare tentaverint, 106.0973D| non reges, sed tyranni, nec regni consultores, sed destructores fient, et ego deposco meos filios ut non in alterutros seditiones exerceant, regnum suscipiente fratre. Itaque ferant eum libenter ut dominum, quando non extraneo serviunt, sed magis laetentur in fratre honorem imperii. Excellens est enim gloria regis esse fratrem, dum omnes simul regnare nequeant. Magnificavit ergo Dominus Solomonem super omnem Israel, et dedit gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.

CAPUT IV. Assyriorum XXXI Laustenes, cujus in tempore Solomon templum Domini consummavit, usus amicitia Hyram regis Tyri; et quae de utrisque gentium scriptores senserint.

Ergo Assyriorum XXXI Laustenes, annis 45; Solomon item omnium regum Hebraeorum sapientissisimus ac ditissimus, potitur regno Israelitico a patre David nobiliter dilatato. Qui, Domino monente, templum Hierosolymis, mirabiliter patris suffragantibus impensis, aedificare studuit, annoque regni sui undecimo omne opus templi consummavit, beneficio amicitiarum Hyram regis Tyri adjutus, in lignis videlicet cedrinis, atque aliis rebus plurimis. Meminit autem horum duorum regum Menander, qui ex Phoenica lingua antiquitates Syrorum in vocem convertit 106.0974B| Helladicam, ita dicens: Moriente autem Abibalo, successit in ejus regnum filius ejus Hyram. Qui dum vixisset annis 53, regnavit 34. Hic effodit amplum terrae spatium et auream columnam, quae est in Jovis templo, aedificavit; insuper et lignorum materiam a monte Libano incidit ad tecta templorum, et destruens antiqua sacraria, templum aedificavit Herculis et Hastarsae, et primum Herculi hoc erexit mense Piritio. Et contra Eucheos tributa non reddentes egit exercitum, eisque sibi subditis, denuo remeavit ad Tyrum. Hujus temporibus erat Abdemonis filius juvenculus, qui semper propositionibus quas imperasset Hierosolymorum rex evincebat. Meminit horum etiam Dion historiographus ita dicens: Abibalo moriente, filius ejus Hyram regnavit. Hic 106.0974C| partem civitatis positam ad Orientem diruit, et majorem urbem effecit, et Olympici Jovis templum destruens, medium locum civitati conjunxit, et aureis anathematibus exornavit, ascendensque in montem Libanum silvam maximam ad sacrorum secuit aedificia. Adjecit etiam haec: Regem Hierosolymorum Solomonem misisse ad Hyram Tyri regem figuras quasdam, et petisse ab eo solutionem, ita ut si non posset discernere, solvendi pecunias daret. Cumque fateretur Hyram posse se illa solvere, multaque foret pecuniarum detrimenta passurus, per Abdimum quemdam Tyrium quae proposita fuerant sunt soluta, et alia ab eo proposita, quae si Solomon non solveret, Hyram regi pecunias multas daret. Quo in tempore 106.0974D| Italiae Latinus Sylvius principatum tenuit, habens successorem Alba Sylvium. Corinthiorum rex erat Ion, habens successorem Egilon, Archippus Athenienses tunc regebat. Eodem tempore Ephesus condita ab Andronico est. Quidam etiam Carthaginem tunc conditam volunt a Calcedono Tyrio; alii vero a Didone ejus filia. Quidam etiam Homerum et Hesiodium his temporibus fuisse aiunt. Tunc Hebraeorum sacerdos Sadoch illustris habebatur.

CAPUT V. Assyriorum XXXII Piritiabes quo tempore regnum Hebraeorum dividitur, templum etiam Domini Susachim rex Aegypti spoliavit, quod etiam eruditus gentium scriptor inde senserit.

Assyriorum XXXII Piritiades, annis 30, a perfectione 106.0975A| autem templi quadragesimus quartus annus erat. Hic namque dissonantia oritur historiarum, in annis videlicet regni Solomonis, dum 40 eum regnasse annis in libris legitur Regum. Josephus autem 80, et omne vitae illius spatium annos 94 fuisse asserit. Hebraeorum jam Solomone mortuo, regnum erat divisum inter Roboam et Jeroboam, ac deinceps Hebraeorum alii vocati sunt Judaei, alii Israelitae. Israel namque pristinum retinens nomen, causa vero regum, qui ex tribu Juda a tempore David et deinceps orti sunt appellantur Judaei. Unde et universa gens nomen Juda sortita est. De Jeroboam vero Solomonis servo, qui rex decem tribuum est constitutus, qualiter populum a Deo averterit, et simulacra colere fecerit, aras in excelsis montibus constituens populum illic 106.0975B| sacrificare instituerit, et de Jaddun propheta Hierosolymitano, qui praedixit quae ventura erant Jeroboam, ac posteritati ejus; qualiter etiam a maligno seniore homine falsoque propheta, quem Jeroboam magnis studiis honorabat, quia crebro ei dicebat quae illi grata forent, deceptus sit, in Josephi libro octavo scire cupiens plenius inveniet. Igitur anno quinto regni Roboam filii Solomonis, Susachim rex Aegypti, contra Judaeos dimicans, templum Hierusalem spoliavit. Meminit autem hujus depopulationis Herodotus Halicarnes. Ait enim: Quoniam et statuas eorum qui se sine praelio tradiderunt reliquerit, et mulierum genitalia in eis celaverit. Roboam enim civitatem sine praelio tradidit. Dixit autem et Aethiopas ab Aegyptiis didicisse genitalium circumcisionem, 106.0975C| dum liquet in Palaestina degentium non alii praeter Judaeos circumcidant. Defunctoque Roboam, qui regnavit in Hierusalem super tribum Juda et Benjamin, successit Abia, qui etiam habuit successorem Asam. Ergo Jeroboam, qui super decem tribus regnavit in Samaria mortuo, successit in regnum ejus filius Nadab. Latinis tunc Aegyptus Sylvius, qui alio vocabulo Athis Sylvius vocabatur, Albae superioris regis filius rex fuit. Corinthiorum rex Prunis erat, Lacedaemoniorum Doristus, Atheniensium Tersippus. Quo in tempore Samus condita, et Smyrna in urbis modum ampliata. Prophetabant autem in Judaea Azias, Amos Johel et Azarias.

CAPUT VI. Assyriorum XXXIII Ofrateus, cujus tempore Achab rex nequam in parte Israel regnabat, sub quo Helias. Et quid de siccitate illius temporis Menander scripserit.

Assyriorum XXXIII Ofrateus, annis 20. A conditione vero templi septuagesimus quartus annus erat. Sub isto enim in parte Judaeorum Josaphat, Israelitarum vero celeri morte Nadab, et Baaz, Ela, et Ambri, obeuntibus, tenebat regimen Achab, cum Jezabel, nequissimus regum super omnes nequam antecessores suos reges Israel; cujus uxor longe acerrima simul et audacissima, quae ad tantam venit luxuriam atque vesaniam, ut civitates Israel statuis atque aris repleret, rituque gentilium pollueret omnia, insuper prophetas Domini trucidaret. Igitur quidam 106.0976A| propheta summi Dei, Helias nomine, de civitate Tesbon Galaditidis regionis, veniens ad Achab dixit ei: Quia diceret Deus, neque imbrem neque rorem illis annis in ea provincia se missurum, nisi ipse rursus apparuisset, et in his dictis abscessit, fueruntque anni tres et menses sex in quibus Israelitae afflicti sunt nimia siccitate. Meminit autem hujus siccitatis Menander in gestis Nalithiorum regis dicens: Et siccitas super eos facta est a mense Hyperueritheon usque ad alium. Qui dum Deo supplicaret, multa flumina sunt emissa, et haec quidem ait sub Achab, factam significans siccitatem. Quo in tempore Latinorum Capis Sylvius Aegypti, id est, Athis superioris filius rex erat, qui Carpentem Sylvium habuit successorem regni. Atheniensium rex Phorbas, 106.0976B| ejusque regni successor fuit Megiales; Corinthiorum vero Bachis, Lacedaemoniorum Agesilaus. Prophetabant autem in Israel Helias et Helisaeus, Abdias, Azarias et Micheas.

CAPUT VII. Assyriorum XXXIV Ofratenes, quo regnante Tyberinus Latinorum erat rex. Et Homerus tunc fuisse traditur. Similiter et Licurgus legislator, Joiadas etiam justus pontifex templi, qui 130 annis post Mosen vixit, ut sacra refert historia.

Assyriorum XXXIV Ofratenes, annis 50, a conditione autem templi nonagesimus quartus annus erat. Sub quo Joram, Achazas, et Athalia, atque Joas in Hierusalem regnabant; in Israel vero Hozias, Joram et Jeu, principatui unus post alium successerunt. 106.0976C| Latinorum vero Tyberis Sylvius, Carpentis filius, princeps erat, a quo et fluvius Tyberis est appellatus, qui prius Albula vocabatur, cujus filius Agrippa post eum regno potitus est. Quo apud Latinos regnante, Homerus poeta in Graecia claruit, ut testatur Apollodorus grammaticus, et Euforbius historicus, ante urbem conditam anno centesimo vicesimo quarto, et, ut ait Cornelius Nepos, ante olympiadem primam anno centesimo. Iisdem etiam temporibus Helias rapitur, Licurgus quoque legislator Apollinis insignis habetur. Joiada etiam tunc pontifex templi fuit, qui post Mosen, ut refert sacra historia, annis 130 vixisse perhibetur, justus et per omnia venerandus, et sepultus est in Hierosolymis in regiis monumentis, quoniam generis David reparat imperium. 106.0976D| Tunc etiam Thraces obtinuerunt mare.

CAPUT VIII. Assyriorum XXXV Acrazapes, quo regnante Zacharias propheta filius Joiadae sacerdotis occiditur inter templum et altare. Sylvius Romulus tunc etiam praesidium posuit inter montes, ubi nunc Roma est.

Assyriorum XXXV Acrazapes, annis 42, a templi autem constructione centesimus sexagesimus quartus annus erat. Joas parti Judaeae regnabat, qui successorem habuit Amasiam. Israeli vero post mortem Jeu, Joachab et Joas unus post alium regnabant. Atheniensium rex Diognetus, Corinthiorum Eudaemus, Latinorum Aremulus Sylvius. His existentibus nationum regibus, Zacharias sacerdos et propheta. 106.0977A| de quo Dominus in Evangelio mentionem facit, jussu Joas regis inter templum et altare interficitur, qui, mortuo Joiada sacerdote, Joas de morte liberaverat, et eum clam in templo nutrierat, atque regem fecerat. Idem rex curam perdidit divinae religionis cum quo etiam primatus plebis pariter vitiati sunt circa legitima jura legis. Unde et Dominus misit ad eos prophetas, qui contestarentur ut ab hujusmodi gestorum malignitate recederent. Ille vero non solum ut poenitentiam ageret et converteretur ab iniquitate sua, non obtemperavit, verum etiam Zachariam filium pontificis Joiadae lapidibus in templo rex jussit occidi, beneficiorum patris ejus oblitus. Quem Zachariam cum Dominus prophetam constituisset, stans in media multitudine, suadebat ei simul et regi ut 106.0977B| justitiam facerent, et quia magna supplicia susciperent, si nollent Dei praeceptionibus obedire. Qui tamen cum moreretur, suarum passionum testem Deum proclamavit, quia pro bono consilio et pro his quae pater ejus praestiterat regi Joas ille amare et violenter occumberet. Helisaeus propheta etiam eo tempore moritur; Carthaginem quidam hoc tempore conditam fuisse dicunt. Sylvius Aremulus sive Remulus, Agrippae superioris regis filius, praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit: qui ob impietatem fulminatus est. Hujus filius Julius Proculus, Julii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundavit Juliam gentem.

CAPUT IX. Assyriorum XXXVI Thonos Concoloros vocatus Sardanapalus, qui muliere corruptior fuit. Ob quam causam ab Arbace duce Medorum spretus atque dejectus est, et pariter cum eo regnum Assyriorum corrui

Assyriorum XXXVI, Thonos Concoloros, quem Graeci Sardanapalum nominant, annis 20, a conditione templi centesimus octogesimus sextus annus erat, Judaeorum Azarias qui et Ozias, Israelitis vero Roboam reges erant. Atheniensium Phereclus, cui successit Arifron. Corinthiorum Aristemedes, Latinorum Aventinus Sylvius. Hic enim Aremuli major filius fuit, in eo quippe monte qui nunc pars est urbis aeternum vocabulum loco dedit. Quo in tempore Hesiodus poeta claruit, atque Phidon Argivis mensurarum pondera reperit. Olympias videlicet prima 106.0977D| a Graecis constituitur, et agnus in Aegypto loquitur: Osee, Amos, Esaias, et Jonas in Judaea prophetabant. Sardanapalus autem Assyriorum rex vir muliere corruptior, qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans, a praefecto suo Arbace, qui tunc Medis praeerat, visus atque exsecrationi habitus: mox etiam excitis Medorum populis ad bellum provocatus et victus Sardanapalus, ardenti pyrae se injecit. Ex hinc regnum Assyriorum in Medos concessit. Usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum historia refert. Fiunt autem simul a nativitate Abrahae usque ad hujus regni terminum anni 1197. Omnes autem anni regni Assyriorum a primo anno Nini regis supputantur 1240. Arbaces 106.0978A| vero, Assyriorum destructo imperio, regnum in Medos transtulit. Ferunt namque interim, id est, usque ad Dejocum regem Medorum sine principibus res geri, et in medio hoc tempore Chaldaeos proprie praevaluisse: quorum separatae quaedam regum successiones feruntur. Reliquae quoque gentes propriis regibus utebantur.

CAPUT X. Medorum I Arbaces : quo regnante prophetabant Osee, Esaias, Amos et Jonas. Qui velut fontes proruperunt in prophetiam, ut prima cecidit Babylon et secunda coepit oriri, id est Roma, sub cujus regno Christus est natus.

Primus Medis Arbaces regnavit annis 28. A constructione vero templi anni 206: sub quo adhuc regnat Azarias qui et Ozias in parte Judaeae. In Israel 106.0978B| autem post Roboam paucis diebus fuerat Zacharias, rursusque Sellom, quibus successerat Manahe. Atheniensium Tespicus rex Arifronis filius erat, quando Assyriorum destructum est regnum. Procas Sylvius Latinorum erat rex, qui filius Aventini praedicti regis fuit, Corinthiorum Alexander, Lacedaemoniorum Talchamenes; Macedonum hoc tempore primus rex Catanus fuit. Tunc etiam Hesiodus insignis habetur, ut vult Porphyrius.

CAPUT XI. Medorum II Sosarnus: quo regnante prima olympias coepta est, reges Lacedaemoniorum atque Corinthiorum defecerunt, Lydorum autem regnum inchoavit, tyrannus Phalaris tunc in Sicilia auctorem nefandissimi operis juste punivit. Sancti prophetae etiam gentium salutem exorsi sunt praedicare.

Medorum II Sosarnus annis 30, a conditione templi anni 234. Judae parte regnabat Joathan, Israelitis Phacee, quando et quinto decimo ejus anno prima olympias coepta est nominari: a qua usque ad captivitatem Trojae supputantur anni 405: quam olympiadem Iphitus filius Praxonidis, sive Emonis, primus constituit, in qua Corebus Eliensis exstitit victor: Elienses quidem quinquennale certamen, quatuor annis in medio expletis, quibus tot principes annuos constituebant, agere soliti sunt. Escilus vero Agamestoris filius, Atheniensium tunc princeps erat. Ab hoc itaque tempore Graecorum historia vera creditur esse; nam antea, ut cuique visum fuit, diversas protulerunt sententias. Latinorum rex 106.0978D| Amulius qui, pulso Numitore fratre, majore regni potestate potiebatur, male adepta. Atheniensium Agamestor, cui Escilus successit, Macedonum vero Cyrus. Quo in tempore Bogorus Aegyptiis jura constituit: sub quo et agnus locutus est, ut ferunt alii. Leges vero Licurgi a Lacedaemoniis sunt receptae. Quibus etiam diebus Lacedaemoniorum reges atque Corinthiorum defecerunt. Lydorum autem regnum inchoavit: quibus Ardisus rex primus exstitit. Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur: qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefaria in innocentes agens, invenit aliquando quem juste puniret injustus. Nam per illos quidam aeris opifex, affectans tyranni amicitiam, 106.0979A| aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui faber januam e latere composuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret, ut cum inclusus ibidem subjectis ignibus torreretur, sonum vocis exortae capacitas concavi aeris augeret, pulsuque ferali competens imagini murmur emitteret, nefarioque spectaculo mugitus pecudis non hominis gemitus videretur. Sed Phalaris factum amplexus, factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit et crudelitati. Nam ipsum opificem sua inventione punivit. Tunc etiam Peloponensium Atheniensiumque maximum bellum totis viribus animisque commissum est, in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut velut victi se ab alterutro subtraherent, bellumque desererent. Tunc etiam Amazonum 106.0979B| gens et Cymeriorum in Asia repentinis incursibus plurimam diu lateque caedem edidit. Quibus equidem temporibus Lacedaemonii contra Messenios propter virgines suas spretas in solemni Messeniorum sacrificio, per annos viginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae vires implicuerunt. Qui cum per decem annos longa fatigati obsidione, et querelis uxorum super longa viduitate et periculo sterilitatis contestantium, ni redirent, a finitimis concubitus petituras, permoti, tamen ne revocarentur, electos in exercitu quosdam Spartham remittunt, quibus promiscuos omnium feminarum concubitus permisere. Sciendum tamen est ipsam esse Spartham, quam et Lacedaemoniam civitatem, atque inde Lacedaemonios Sparthanos dici. Qui dum crudeliter contra 106.0979C| Messenios dimicant, quamvis saepius ancipiti victoria, demum superant. Tunc etiam contra Athenienses arma convertunt, diu variae et graves pugnae et anceps status victoriae, ac postremum pendente eventu utrinque discessum est. Ergo tantus furor Sparthanorum erat, ut, duobus bellis impliciti, suscipere tertium non recusarent. Tunc enim post innumerabiles, ut ita dicam, Laurentis loci in Latio reges Sylvios, Albanosque, qui per annos 300 in parte Italiae praedicta regnaverunt, quamvis pauperrime, Amulius rex fratris sui Numitoris filiam Rheam nomine, quae et Ilia vocabatur, Vestalem virginem fecerat, quae gravida inventa, dum scelus suum nititur excusare, a Marte se compressam mentita est. Ex qua genitis duobus geminis, rex exponi praecepit. 106.0979D| Quos vagientes parvulos juxta ripam Tyberis expositos, Faustulus regis pastor ad Laurentinam uxorem suam detulit, quae propter pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi, a vicinis Lupa appellabatur. Unde meretricum cubicula lupanaria dicuntur. Qui gemini inter alios pastores enutriti, cum adolevissent, collecta latronum manu et pastorum, interfecto apud Albam Amulio, avum Numitorem in regnum restituunt, matremque vindicant, quae defossa juxta legem viva ob stupri mercedem fuerat. Hinc decedentibus atque nascentibus regnis, novus ordo consurgit.

CAPUT XII. Medorum III Madidus, quo regnante decem tribus quae vocabantur Israel translatae sunt in montes Medorum, et Cuthaei (qui vocantur Samaritae) pro eis in eorum regione collocantur. Romulus autem interfecto avo atque fratre, fundavit Romam. Sibylla Eritrea hoc in tempore exstitit: quae de Christo manifeste prophetavit.

Medorum III Maditus, annis 40, a conditione templi anni 264. Quo Medis regnante, Judaeis regnabat Achar, cui successit filius ejus Ezechias, Israelitis alius Phacee habens successorem Osiam. Per ea videlicet tempora erant praedicti prophetae, quos praemisimus, id est, Amos, Isaias, Micheas, et Osee. His adjunguntur Jonas et Joel, cum jam regnaret Joathan, qui successit Oziae. Sed istorum prophetarum 106.0980B| duorum tempora in libris non invenire potui canonicis. Qui praedicti prophetae velut fontes prophetiae eruperunt pariter, quando regnum defecit Assyriorum, coepitque Romanum, ut scilicet quemadmodum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham cum promissiones apertissime fierent, id est in ejus semine benedictiones omnium gentium, ita Occidentalis Babylonis exordio, quo fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa per ora prophetarum praedicta, non solum loquentium, verum etiam scribentium. Cum enim prophetae nunquam fere defuissent populo Israel, ex ibi quo reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium. Quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque 106.0980C| prodesset, tunc oportebat ut inciperet quando condebatur haec civitas, quae gentibus imperaret. Tunc Atheniensium erat rex Alemeon; Macedonum Thyrimmas, Hesiodos et Aristoteles fuisse tunc memorantur. Igitur regni Madidi anno decimo quinto captivitas prima decem tribuum Israel facta est a Sennacherib, qui et Salmanansar, rege Chaldaeorum, quae translatae sunt in montes Medorum. Regnatum est in Samaria annis 240, et menses 7, et dies 7, ex quo se a domo David et tribu Juda separaverunt caeterae tribus. A tempore quo sub principe Jesu provinciam obtinuerunt eamdem, erant anni 947. Eodem quoque tempore nonnulli Sibyllam Eritream vaticinatam ferunt. Sybillas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. Haec sane Eritrea Sybilla 106.0980D| quaedam de Christo manifesta conscripsit carmina: quae beatus Augustinus ex Graeco in Latinum vertit eloquium, ubi ostendit in capitibus versuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo verba legerentur, JESU CHRISTE, THEOS, SOTER, quod est Latine, Jesu Christe, Dei Filius, Salvator. Hi autem versus quorum primae litterae istum sensum quem diximus reddunt, ita translati sunt.

Judicii signum, tellus sudore madescet,
E coelo rex adveniet, per saecla futurus,
Scilicet in carne praesens ut judicet orbem.
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis,
Celsum cum sanctis aevi jam termino in ipso.
Sic animae cum carne aderunt quas judicet ipse,
Cum jacet incultus densis in vepribus orbis,
Rejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam.
106.0981A| Exuret terras ignis, pontumque polumque.
Inquirens tetri portas effringet Averni,
Sanctorum, sed enim cunctae lux libera carni
Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.
Occultos actus retegens tunc quisque loquetur,
Secreta atque Deus reserabit pectora luci.
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis jubar et chorus interit astris,
Solvetur coelum, lunaris splendor obibit.
Dejiciet colles, valles extoilet ab imo.
Non erit in rebus hominum sublime vel altum.
Jam aequantur campis montes et coerula ponti,
Omnia cessabunt, tellus confracta peribit,
Sic pariter fontes torrentur, fluminaque igni,
Et tuba tunc sonitum tristem dimittet ab alto
Orbe, gemens facinus miserum, variosque labores,
Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens,
Et coram hic Domino reges sistentur ad unum,
Recidet e coelo ignisque et sulphuris amnis.

Nonnulli autem Erictheam Sibyllam non his regnantibus, 106.0981B| ut praemisimus, sed Trojani belli tempore fuisse scripserunt. Eumeleus autem tunc Corinthius versificator agnoscitur. In Sicilia vero Syracusia condita est, similiter et Cathina. A Lacedaemoniis namque, ut praediximus, bella contra Messenios geruntur, et ab eis Messala capitur. Thales Milesius physicus philosophus tunc agnoscitur, qui unus ex septem sapientibus fuisse perhibetur, qui physicam primus apud Graecos invenit. Iste etiam Thales successores propagavit, rerum naturam utique scrutatus, suasque disputationes litteris mandans emunivit, maximeque admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, defectus solis et lunae etiam praedicare potuit. Aquam tamen putavit rerum esse principium, et hic omnia elementa mundi, ipsumque 106.0981C| mundum et quae in eo videntur existere. Nihil autem hoc opere quod mundo considerato tam mirabile aspicimus, divinae menti praeposuit. Quo etiam in tempore, Athenis principes qui usque ad mortem reipublicae praeerant desierunt, et in annis decem magistratuum consuetudinem Athenienses tenuerunt. Post principes vero praedictos regnavit primus cum eis Carobs Escili filius. Tunc Aradis insula habitata est, Gizaecus condita. Igitur anno Madidi nono, post eversionem vero Trojae quadringentesimo quarto decimo, sexta Olympiade, quae quinto demum anno, quatuor in medio expletis, apud Elidem Graeciae civitatem agone et ludis exerceri solebat, Romulus ejusque germanus Remus, quos inter pastores diximus enutritos, collectaque pastorum atque latronum 106.0981D| multitudine, Romanae urbis aedificia inchoaverunt, suoque de nomine junior, qui germanum peremerat, urbem vocari praecipit. Cujus regnum urbis continuo Romulus fratricidio imbuit, parique successu crudelitatis, sine mora raptas Sabinas mulieres, improbis nuptiis confoederatas, maritorum et parentum cruore dotavit. Itaque Romulus interfecto primum avo Numitore, dehinc Remo fratre, arripuit imperium, urbemque constituit, regnum avi, muros fratris, templum soceri sanguine dedicavit, sceleratorum manum promissa impunitate collegit. Ad tutelam vero novae urbis, sufficere vallum videbatur, cujus dum angustias Remus increpat, saltu transilivit, qui jussu fratris occisus est; prima certe 106.0982A| victima urbis fuit. Imaginem namque urbis potius quam urbem fecerat Romulus, sed incolae deerant. Erat tamen in proximo locus, hunc asylum facit, et statim mira vis hominum, Latini, Thuscique pastores, etiam transmarini Phryges, qui sub Aenea, Archades, qui sub Evandro venerant duce, confluxerunt. Sic namque ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ita fecit. Virorum itaque matrimonia a finitimis petita, quia non impetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus, virgines ac mulieres Sabinorum, quae ad spectaculum venerant, praedae fuerunt. Haec statim causa bellorum. Sabinis portae proditae per virginem Tarpeiam. Ita admissis intra moenia hostibus atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus 106.0982B| foedam suorum vix sisteret fugam. Tandem intervenere funeribus raptae laceris comis; sic pax facta cum Tatio, foedusque percussum est. Quem tum Tatium senem honestis pietatis causis insistentem, mox ut in societatem regni Romulus assumpsit, occidit. Ergo pulsi fugatique Vientes, Cennensium captum ac dirutum est oppidum, spolia insuper opima de rege Argone Feretrio rex reportavit. Tarpeia namque virgo praedicta clypeis Sabinorum obruta est. Unde mons Tarpeius nomen accipit, in quo nunc est Capitolium. Jam hinc incessabilia certamina et juxta quantitatem virium externa atque civilia semper gravia fuerunt. Igitur Romulus hunc reipublicae imposuit statum. Juventus divisa per tribus, in equis et armis, ut ad subita bella excubaret, consilium 106.0982C| autem reipublicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres vocabantur, ob aetatem senatus; et ex populo mille collegit viros, qui armati sibi assisterent expediti. Unde a mille milites dicti, sicut a senibus senatores, et a curiis Quirites. Idem Romulus apud paludem per caput capri sublatus, nusquam comparuit. Sed, suadente Proculo, Quintus est nominatus, quem tamen a senatu propter acrius ingenium deceptum asserunt. Eodem tempore Senacherib rex Chaldaeorum ad custodiendam regionem Israelitarum accolas Assyrios misit. Qui aemulatores Idaeae legis facti, Samaritae nuncupati sunt; quod Latina lingua exprimitur custodes, qui proprie Euthaei vocantur, a quodam flumine Eutha, quod est in provincia Pesida, unde rex eos migrare fecerat in Samariam.

CAPUT XIII. Medorum IV Cardicas, quo regnante, Numa rex Latinorum fuit, qui multa vana instituit et superstitiosa.

Igitur Medorum IV Cardicas, annis 13. A constructione vero templi tricesimus quartus, sub quo Ezechias regnabat in Judaea. Decem vero tribus, quae vocabantur Israel, jam in captivitatem erant ductae. Macedonum rex Perdica erat, Atheniensium Hippomenes, cui Leocrates succedit. Latinorum Numa, qui et Pompilius, post Romulum exstitit rex, qui nullum cum finitimis gessit bellum. Duos menses is anno addidit, Januarium et Februarium, cum 106.0983A| antea decem tantum apud Romanos fuissent a Romulo instituti. Capitolium quoque a fundamentis aedificavit, vir in religione sacrorum praecipuus, qui sacra et caeremonias omnemque cultum deorum docuit. Pontifices, augures, caeteraque sacerdotia et secreta quaedam imperii pignora descripsit, Janumque bifrontem. Ille primus focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum custos imperii coelestium siderum flamma vigilaret. In tantum enim vanitate deceptus est, ut plura diabolo dictante conscriberet, quae postea si ad hominum notitiam pervenirent, nimium obfutura cognovit. Sed quia incendere ea timuit, juxta suum latenter sepulcrum, ubi neminem accessurum credidit, sub humo abscondit. Decedente vero tempore, quidam rusticus 106.0983B| dum in eodem agriculturam exerceret loco, aratro evellente hoc scriptum reperit, praetori obtulit, praetor vero senatui. Senatus autem ut vidit, nimium detestatus exhorruit, et incendio tradens, concremavit, ne aliqua curiositate ad hominum notitiam tantum nefas diabolicum perveniret. Bellum etiam quod in Tyria gestum est inter Lacedaemones et Argivos nunc fuisse creditur: Sibylla, quae et Erophila, in Samo insignis habebatur. Nicomedia tunc condita est, quae prius Astacus vocabatur, quo in tempore prophetabant Isaias et Osee.

CAPUT XIV. Medorum V Dejoces, sub quo Manasses in Babyloniam captivus ductus, et poenitentiam agendo meruit absolvi. Romanorum vero Tullius rex, qui multa reipublicae ad decorem pertinentia instituit, et quae civitates tnnc sunt conditae.

Igitur Medorum V Dejoces, annis 54. A condito templo, trecentesimus septimus decimus erat. Sub quo Manasses parti Judaeae dum regnaret, ductus in Babylonem captivus, ferreis vinculis illigatus, fertur poenitentiam egisse, cujus et canticum poenitentiae legitur. Postea vero reversus in regnum, mala praeterita damnans poenitendo, Deo etiam gratias agebat qui ejus exaudivit preces, eripiens eum a maximis angustiis, deinde vitam ducens mirabilem, tamen reliquit filium suum pessimum Ammon successorem. Quibus diebus Atheniensium erat rex Absander, cui successit Erixias. Postquam cessantibus regibus constituti sunt principes, electi nobiles novem Atheniensium urbi praefuerunt, rempublicam 106.0983D| agentes. Macedonum Argacus; Romanorum vero Tullius Hostilius, cui ob honorem virtutis regnum ultro datum est. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi instituit. Primus regum Romanorum purpura et fascibus usus est, ille ambitu vallis urbem ampliavit, adjecto monte Celio. Itaque exercita juventute intulisse Albanis bellum, et diu altrinsecus spe incerta clade, tandem pessimus exitus et dubius eventus, compendiosa tergeminorum congressione fuisse. Rursus, pace disrupta, Metium Suffetium Fidinatem bella meditantem, etiam proditione suspensum, curribus in diversa raptantibus, duplicis animi noxam poena diversi corporis expendisse. Quibus etiam diebus Cizicus condita est, et 106.0984A| in Italia Locri; in Lacedaemone vero primum acta nudipedalia dicuntur: Musici namque Archilogus et Symonides, Aristozenusque, illustres habebantur. Itaque legislator Zeleucus frequentibus praeconiis celebrabatur; Cypsilus enim in Corintio tyrannidem exercebat. Tunc Byzantium conditum est, et Hystriis civitas in Ponto.

CAPUT XV. Medorum VI Phraortes, sub quo Josias Judaeorum rex, et Romanorum Ancus Martius.

Medorum VI Phraortes, annis 24. A condito namque templo anni 371, sub quo Josias regnare coepit parti Judaeae, qui lucos succidit, et gentium idola de suo regno abjecit, Deumque coeli integre coluit. Ossa etiam humana super altare combussit 106.0984B| quod impius Jeroboam ad subversionem Israel construxerat. Adimplevit namque quod de eo prophetatum fuerat per virum Dei Jaddun de Juda Jeroboam sacrificanti. Philippus Macedonum rex tunc erat, et Ancus Martius Romanorum, Pompilii nepos ex filia. Hic Aventinum montem et Janiculum urbi addidit, et muro moenia amplexus est, et influentem Tyberinum urbi pontem commisit. Supra mare vero tertio decimo ab urbe milliario in ipso fluminis marisque confinio Ostiam civitatem condidit. Quibus diebus (ut quidam ferunt) Thales Melesius primus physicus philosophus clarus habebatur, prophetantibus in Judaea Hieremia, Olda muliere et Sophonia. Tunc musicus Tarpander insignis habebatur. Oraculo namque Dodonaeo primum usa est Graecia: 106.0984C| Myrtheus Atheniensis poeta tunc cognoscitur, Dracho legumlator tunc etiam fuisse fertur: Epidaurus civitas condita, quae postea dicta est Dyrachium.

CAPUT XVI. Medorum VII Cyazares, quo regnante, Josias rex Judaeorum occiditur, Judaei diversis calamitatibus opprimuntur, regesque eorum inter Aegyptios et Babylonicos infelici sorte affliguntur; Romanorum vero Tarquinius Priscus erat rex, qui senatum auxit, et multa insignia et decora adinvenit, quibus dignitas imperii eminet.

Medorum VII Cyazares, annis 32. Ab aedificatione vero templi anni 395. Quo in tempere Josias rex erat Judaeorum, qui cum Nechaone rege Aegyptiorum congressus, occiditur: habens successorem Joacha, quem Neacho vinctum duxit in Aegyptum, 106.0984D| post bella contra Babylonios acta, constituensque fratrem ejus seniorem, ex eodem patre, pro eo regem, nomine Joachim, qui et Eliachim, provinciae tributum imposuit. Igitur Joachim cum octavum regni ageret annum, veniente Nabuchodonosor cum magno apparatu contra Judaeos, qui omnem Syriam de manu Nechaonis regis Aegypti abstulerat, quem etiam Nabuchodonosor juxta Eufratem in bello vicerat, ejusque dominationem ab Assyria depulerat eamque sibi subjecerat; hunc vero Nabuchodonosor metuens Joachim, minasque ejus, et pacem habere desiderans, praebuit ei tributa quae praeceperat, annis tribus; tertio vero anno non reddidit, deceptus spe Aegyptiaci belli. Audierat enim eos contra Babylonios 106.0985A| iterum pugnaturos, sed hoc minime Aegyptii praesumpserunt. Nabuchodonosor vero iterum cum magno exercitu venit contra Judaeos: quem Joachim jure foederis suscepit. Dum ergo rex Babyloniae intrasset in civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos Hierosolymitanorum occidit una cum rege Joachim, quem etiam ante muros inhumatum projici jussit, et alios in dignitatibus positos, captivos in Babyloniam duxit: inter quos ductus Ezechiel propheta adhuc puer est. Filium vero ejus Joachim constituit regem universae provinciae, quod mox eum poenituit fecisse. Formidatus est enim ne forte, habens mali memoriam pro nece paterna, provinciam ejus invaderet; et mittens exercitum, regem Joachim Hierosolymis obsidebat: qui accepit 106.0985B| jusjurandum ab eis ut nihil mali pateretur, nec ipse nec civitas. Non autem servavit eam Babyloniae rex, sed praecepit principibus suis ut omnes, qui erant in civitate juvenes, captivos sumerent, pariter et artifices, eosque ad se ligatos adducerent, qui omnes fuere decem millia octingenti triginta et duo, simul et Joachim, cum matre pariter et amicis, quos deductos ad se habuit in custodia. Patruum vero Joachim, nomine Sedechiam, constituit regem, accipiens ab eo jusjurandum, ut ei provinciam custodiret, et nihil hostiliter ageret, et Aegyptiis non faveret. Haec juxta assertionem Josephi retulimus. Eusebius vero et nostri temporum scriptores ita ferunt: Anno tertio Joachim Nabuchodonosor Judaeam captam tributariam fecit, et in ditionem suam redactis plurimis 106.0985C| Judaeorum, partem etiam vasorum templi cum invasisset, tributario Eliachim facto et Joachim, victor ad suos rediit. De regio semine pueros secum in Babyloniam deduxit, quos eunuchos factos scholae tradidit, cum caeteris nobilioribus, quos ex diversis nationibus depraedaverat, ut omnem discerent Chaldaeorum sapientiam, inter quos Daniel, Ananias, Azarias, Misahel clari habentur. Tunc temporis Macedonum rex Philippus erat, Lydorum Sadiattes, Romanorum vero Tarquinius Priscus, qui quamvis transmarinae originis esset, regnum ultro petens accepit, ob industriam atque suam elegantiam, quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus majestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit, quamvis Acius 106.0985D| Nevius numerum augeri prohibeat, vir summus augurio. Quem rex in experimentum rogavit, fieri ne posset quod ipse mente conceperat. Ille, rem expertus augurio; posse respondit. Ad quem: Hoc, inquit, agitur: an cutem illam secare novacula possit? Et augur: Potest, inquit, et secuit, inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior. Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit: inde fasces, trabeae, curules, annuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru quatuor equis triumphatur, togae pictae, tunicaeque palmatae: omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt. Idem Romae Circum aedificavit, numerum senatorum 106.0986A| auxit, Romanos ludos instituit, muros et cloacas construxit, ad extremum ab Anci filiis occisus est, regis illius, cui ipse successerat.

CAPUT XVII. Medorum VIII Astyages, quo regnante Hierusalem capta est, templumque incensum. Judaei in Babyloniam captivi sunt ducti. Quantae etiam fortitudinis Nabuchodonosor exstiterit, et qualia fortiter gesserit virtute et opere, succincte sunt adnotata. Quid etiam de eo gentium scriptores dixerint. Itaque quod requiritur, cum Babyloniorum reges mirae fortitudinis essent, cur per reges Medorum annorum numerus observatur. De passionibus etiam Hieremiae prophetae, et quid invitus in Aegyptum descenderit, et Aegyptiorum vastationem praedixerit. De Pythagora etiam et de septem sapientibus Graecorum, qui per ea tempora fuerint.

Medorum VIII Astyages, annis 38. Ab aedificatione 106.0986B| vero templi, anni 427, Macedonum rex Acropus, Lydorum Aliattes. Igitur anno octavo Astyagis, Judaei de Hierosolyma captivantur a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. Capta est vero civitas undecimo anno Sedechiae regis, quarto mense, die nono: ceperuntque eam principes Babyloniorum, quibus obsessio a rege Nabuchodonosor videbatur esse commissa. Ipse autem in Arabatha civitate morabatur. Sedechias vero dum caperetur urbs, illico fuga elapsus est, quem fugientem per desertum comprehendentes cum uxoribus atque filiis, adduxerunt ad regem principes Babylonii in Arabatha. Hunc ergo ad se venientem Nabuchodonosor impium et infelicem vocare coepit, et jurisjurandi immemorem, quia dum ab eo percepisset imperium, quod ab ejus fratre tulerat, et illi 106.0986C| tribuerat, contra munificum largitorem egisse videbatur hostiliter. His igitur verbis usus, filios ejus jussit pariter et amicos continuo perimi, ipso scilicet Sedechia et aliis captivis inspicientibus. Deinde oculos eruens Sedechiae, eumque vinciens perduxit in Babyloniam. Alia siquidem universa, consona a prophetis edicta sunt: quo modo et civitas vastaretur, et ipse Sedechias duceretur captivus in Babyloniam. Discordavit autem in hoc Ezechiel dicens quia Sedechias Babyloniam non videret, cum Hieremias dixisset quia vinctum eum rex Babyloniae illuc duceret. Haec autem provenerunt ei, quae Hieremias et Ezechiel prophetaverunt, quia comprehensus duceretur ad Babylonium regem, et loqueretur ei ore suo, et videret oculos regis, sicut Hieremias dixit, 106.0986D| caecatus autem et ductus in Babyloniam non vidit eam, sicut Ezechiel praedixit. Porro Babylonius rex misit principem militiae suae Nabuzardan in Hierosolymam, ut exspoliaret templum, praecipiens ut illud incenderet, et regalia pariter et civitatem ad pavimentum usque deponeret, et populum in Babyloniam abduceret. Qui dum venisset ad Hierosolymam undecimo anno regis Sedechiae, templum subvertit, et vasa Dei aurea argenteaque tulit, nec non et maximum cantharum quem posuit in templo Solomon, insuper et columnas aeneas et capita earum, aureasque mensas et candelabra. Et haec auferens templum quoque succendit, mense quinto initio mensis anno undecimo Sedechiae regis, octavo decimo anno 106.0987A| Nabuchodonosor. Succendit autem et regalia civitatemque destruxit. Templum ita concrematum est post trecentos et septuaginta annos, et menses sex diesque decem, ex quo id constat aedificatum, ab egressu autem populi ex Aegypto tunc erant anni 1062, menses 6, dies 10. A diluvio vero usque ad vastationem templi, omne tempus fuit annorum 1957, mensium 6, dierum 10.

Ex quo vero factus est Adam usque ad ea quae provenerunt templo, anni sunt 3513, menses 6, dies 10. Tantus ergo numerus annorum fuit. Mansit autem sub regibus hic populus, a Saul, et David, et qui primi gentis Judaicae imperium susceperunt, per 532 annos, menses 6 dies 10, sub judicibus vero annis plus 500, post mortem Mosi, et ducis Jesu. Haec ita 106.0987B| se habent juxta Josephi assertionem. Juxta aliorum vero supputationem templum ab anno aedificationis suae quadringentesimo tricesimo quinto, vel quadringentesimo quadragesimo secundo succensum est. Ergo Nabuchodonosor tantae fuit fortitudinis ut etiam Magestenis in quarto Indicorum libro nitatur approbare hunc regem fortitudine et octavum magnitudine Herculem transcendisse. Dicit enim eum vastasse Libyae civitates et Hiberiam. Porro Diocles in secundo Coloniarum libro meminit hujus regis, et Philostratus in Indicis et Phoenicis historiis dicit quia iste rex obsedit Tyrium annis tribus, cum illo tempore Tyro regnaret Joathabula. Ipse vero de manubiis hostium templum Beli et reliqua largissime nimis ornavit, et antiquae civitati alia quoque contulit, et 106.0987C| prisca superavit, ita ut nequaquam obsidentes valerent fluvium convertere et civitati aliquo modo praevalere. Erexitque tres porticus intrinsecus, et tres extrinsecus, de latere cocto decenter muniens eas, et exornans valde magnifice. Paternis quoque regalibus alia proxima regalia fabricatus est, quorum spatia et reliquam pulchritudinem dicere credo supervacuum. Verumtamen hoc sciendum, quia dum essent haec magna et nimis eximia, diebus sunt quindecim consummata. In istis vero regalibus lapides posuit, quorum instar simile erat monti, et plantavit diversas arbores, fecitque ostium quod pensile dicebatur. Hoc ergo modo diversi hujus regis fecere memoriam. Igitur dum tam potentes atque famosi Babyloniorum existerent reges, quaeritur 106.0987D| quaenam causa sit cur non in numero et cardine illustrium habeantur regum? Scimus enim quoniam regnum Assyriorum quod a Semiramide Nini uxore est in Babylonia fundatum, diuturno tempore in ea et usque ad Sardanapalum permansit. Quo interfecto, a praefecto Medorum Arbace regnum Assyriorum in Medos translatum est, Medorumque reges in cardine et numero ab historiographis traduntur, donec ad Persas translatum est. Ergo si translatum est Assyriorum regnum ad Medos, et cum eis retentum, sicut historiae declarant, nunc Babyloniorum regnum quod sit si quis scire voluerit, recolat Asiam a Nino occupatam, totumque Orientem usque ad terminos Indiae, ab uxore vero ejus, insuper Aethiopas, aliasque 106.0988A| nationes regno Assyriorum esse subjectas. Ex quo apparet descendente Arbace ad Medos, partem regni maximam dignitatemque invasisse ac penes se in Media retinuisse. Chaldaei vero Babyloniam sibi adversus Medos vindicaverunt. Ita quippe potestas Babyloniae apud Medos, proprietas vero regni apud Chaldaeos fuit. Chaldaei autem propter antiquam dignitatem regiae urbis, non suam dignitatem, sed illius vocare maluerunt. Unde factum est ut Nabuchodonosor caeterique post eum reges, usque ad Cyrum et Darium, qui Chaldaeorum regnum civitatemque Babyloniam destruxerunt, quamvis Chaldaeorum viribus potentes, nomine tamen Babyloniae clari legantur. Enimvero non immerito beatum apostolum Petrum Romam in suis scriptis Babyloniam nominasse 106.0988B| nunc recolo, quoniam tunc in Oriente prima caput orbis est effecta Babylon, mansitque inconcussa usque ad Sardanapalum. Quo interfecto, amisit partem maximam potentiae, tamen partem regni penes se retinuerunt Chaldaei, qui Babyloniam sibi adversum Medos vindicaverunt. Quo in tempore Proca avus Rheae Sylviae quae mater Romuli fuit, regnare coepit, a quo historiae Latinorum inchoantur, ab eo sementum Romae jactum quamvis nondum germen appareret, Babylon vero novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primum Roma a Tarquinio regum dominatione liberata est. Siquidem sub una eademque convenientia temporum illa in Oriente cecidit, ista in occidente surrexit. Illa tunc quasi moriens dimisit haereditatem alienorum perpessa 106.0988C| dominatum, haec vero pubescens se agnovit haeredem, aspernata etiam suorum fastigium. Tunc orientis occidit, et ortum est occidentis imperium. Qua de re ab Apostolo Roma jure Babylon nuncupatur. Igitur Nabuzardan princeps militiae Nabuchodonosor, qui templum Domini succendit, ejusque vasa et cantharum maximum a Salomone factum, una cum populo a Hierusalem transmigrare fecit ad regem Babylonium, reliquias quasdam populi in Judaea reliquit ad excolendam terram, tributaque regi persolvenda, quibus praefecit Godolielem. Quo in tempore idem Godoliel ab Ismaele, qui erat de regio semine, interficitur. Timentes vero Babylonios Judaei, qui remanserant, propter necem Godoliae, quoniam a Babyloniis judex fuerat constitutus, assumptum 106.0988D| Hieremiam prophetam invitum atque contradicentem, cum suo discipulo Baruch, ad Aegyptum descendentes secum trahunt. Rex Aegyptiorum Vafris tunc erat. Hieremias vero propheta, a tertio decimo anno regis Josiae prophetare orsus, usque dum civitas vastaretur et templum, quae ventura illi populo erant prophetando praedicabat, suasque prophetias in libro scriptas populo legendas dedit. Qua de re multa a Judaeis mala perpessus, caesus, vinculis afflictus est. Principes etiam e carcere prophetam educentes, rege Zedechia permittente in quemdam lacum plenum coeno deposuerunt, ut morte propria suffocatus exstingueretur. Ille vero usque ad guttur in luto depositus, in his degebat angustiis. A quodam vero 106.0989A| servorum regis, honoribus decorato, qui genere erat Aethiops, liberatus est.

Igitur dum in Aegypto consisteret, jubente Deo praedixit populo Aegypto futuram captivitatem, et qualiter in Babyloniam captivi ducerentur, et alii in propria regione ab illis trucidarentur. Et haec ita completa sunt: quinto siquidem anno captivitatis Hierosolymorum. Cumque subdidisset Nabuchodonosor Ammonitas et Moabitas, perrexit ad Aegyptum, eamque subvertit, et regem quidem, qui tunc erat, occidit; aliumque in ea constituens, denuo Judaeos captivos duxit in Babyloniam. Igitur per Assyrios corruit populus decem tribuum de Samaria, cum regnaret apud eos Osias. Deinde duarum tribuum multitudo a Nabuchodonosor rege Babyloniorum et 106.0989B| Chaldaeorum captis Hierosolymis est vastata. Salmanasar namque transmigrans Israelitas, in eorum regione instituit gentem, quae prius in interiori parte Persidae et Mediae morabatur. Tunc tamen primum Sammaritae vocati sunt, vocabulum provinciae sumentes, in qua habitare videbantur, dum prius Euthaei dicerentur, a flumine juxta quod habitabant. Babyloniorum vero rex, cum duas tribus captivas duxisset, neque gentem aliam in eorum fecit habitare provincia, et propterea desolata omnis Judaea, et Hierosolyma et templum, annis 70 permansit. Omne siquidem tempus a captivitate Israelitarum usque ad duarum tribuum transmigrationem fuit annorum 130, mensium 6, dierum 15. Igitur ea quae de Daniele et sociis ejus gesta mirabiliter apud regem Nabuchodonosor 106.0989C| legimus, tunc temporis fuisse nemo fidelium dubitare potest, sive etiam quae Nabuchodonosor contigerunt, et a sancto Daniele sibi sunt praedicta. Quibus temporibus in agone certantibus tragus dabatur in praemio, id est, hircus, unde aiunt tragoedos nuncupatos. Alcman et Stesichorus poetae clari habentur. Pythacus Mitileneus, qui de septem sapientibus fuit, cum Phraenone Atheniensi, olim Phoenice, congressus, eumdem interfecit. Solon Draconis leges antiquas extra eas quae ad sanguinem pertinebant novo Atheniensibus, quibus praeerat, jure constituit. Septem vero quos antiquitas sapientes jactat, hi fuerunt: Thales Milesius, Pythacus Mitilenus, Soalon Atheniensis, Chion Lacedaemonius, Periandros Corinthius, Cleobolus Lydius, Bias Prieneus. Omnes hi 106.0989D| septem appellati sunt sapientes, qui post poetas theologos claruerunt, quoniam nonnulla honestiora praecepta morum brevitate sententiarumque complexi sunt.

Nihil autem monumentorum quod ad litteras attineat posteris reliquerunt, nisi quod Soalon quasdam leges Atheniensibus (ut praedixi) dedit, Thales vero physicus fuit, et suorum dogmatum libros reliquit. Pythagoras autem Samius, a quo etiam ferunt philosophiae nomen exortum, qui et arithmeticae artis inventor fuisse dicitur, eodem tempore claruisse fertur. Nam cum antea sapientes appellarentur, qui aliis praestare videbantur, iste interrogatus quid 106.0990A| profiteretur, philosophum se esse respondit, id est, studiosum vel amatorem sapientiae, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. Per idem tempus Sappho mulier in diverso poemate claruit. Ferechites historiarum et Xenohipnes physicus tragoediarum clam inventores habentur. Romanorum vero Servius Tullius gubernacula quo in tempore invadit, nec obscuritas inhibuit, quamvis matre serva creatus est. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. Ergo post Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis, quasi ad tempus regnum dolo partum sic egit industrie, ut jure adeptus videretur. Ab hoc populus Romanus relatus in 106.0990B| censum, digestus in classem, inde curiis atque collegiis distributus est. Summaque regis solertia ita est ordinata respublica, ut omnia patrimonia, dignitates, aetates artium, officiorumque discrimina in tabulis referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur. Quibus etiam diebus solis facta defectio est, cum futuram eam Thales antea dixisset. Quo in tempore Aliattes et Astyages dimicaverunt. Tunc etiam Anaximander Milesius physicus agnoscitur, cujus praeceptor Thales Milesius fuit, qui rerum naturam scrutatus, maxime admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, defectus solis et lunae etiam praedicere potuit, qui tamen putavit tale rerum esse principium, et hinc omnia elementa mundi, ipsumque mundum, et qui 106.0990C| inevidenter existere, id est, ex humore.

Huic successit ejus auditor Anaximander, qui de natura rerum mutavit magistri opinionem. Non enim ex una re, id est, ex humore sicut Thales, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci putavit. Infinita rerum principia singularum esse credidit, et innumerabiles mundos gignere, et quaecunque in eis oriuntur, eosque mundos, modo dissolvi, modo iterum gigni existimavit.Quanta quisque ab Argivis actus, post eum qui sub Archemero fuerat. Agon quippe gymnicus, quem pantathene vocant tunc actus.

CAPUT XVIII. Cyrus Persa qualiter Medorum destruxerit imperium, et avunculum suum Astiagen bello superavit, Babyloniam subvertit, Gyndem fluvium in quadringentos sexaginta alveos comminuit, Lydiam petens Craesum regem cepit. Demum, post multa fortiter gesta, in Scythia cum omni exercitu periit. Sub quo Judaei a captivitate relaxantur. Romanorum autem Tarquinius, cognomento Superbus, illis diebus rexerat regnum; et quod idem depulsus est propter suam tyrannidem atque insolentiam: cum quo pariter et regiam potestatem Romani pepulerunt.

Cyrus Persa Medorum destruxit imperium, quod steterat per annos circiter 258. Subversoque rege Astiage avunculo suo, primus Persis regnavit, annis scilicet 30. Qualiter enim Medorum ad Persas venerit regnum, pandendum reor. Igitur Astyages Medorum ultimus rex, virili prole vacuus, Cyrum nepotem 106.0991A| apud Persas genitum habuit. Sed Cyrus mox ut adolevit, congregata Persarum manu, avunculo certamen indixit. Porro Astiages oblitus sceleris sui, quod in Harpalum dudum admiserat, cum filium ejus unicum et parvulum interfecit, epulandumque patri apposuit, ac ne quid infelicissimae orbitati felix ignorantia subtraheret, infantes epulas ostensis patri cum capite manibus improperavit. Hujus ergo facti immemor, ipsi Harpalo summam belli committit, qui acceptum exercitum statim Cyro per proditionem tradidit. Quo comperto Astiages, raptis secum copiis, in Persas ipse proficiscitur acriusque certamen instaurat: proposito suis metu, si quis e praelio cedere moliretur, ferro exciperetur. Qua necessitate instanter Medis pugnantibus, pulsa iterum Persarum 106.0991B| acies, cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt, orant ut in praelium revertantur, cunctantibus sublata veste obscena corporis ostendunt, quaerentes num in uteros matrum vel uxorum vellent refugere. Quo facto erubescentes in praelium redeunt et facta impressione, quos fugiebant fugere compellunt. Ibi tunc Astiages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit, eumque maxime Hircanorum genti praeposuit, in Medos vero ipse reverti noluit.

Is finis imperii Medorum fuit. Sed civitates quae tributariae Medorum erant, a Cyro defecerunt, quae res Cyro multorum bellorum causa et origo exstitit. Quo in tempore Judaeorum captivitas erat, quae per annos septuaginta duravit. Porro in Babylone prophetabant 106.0991C| Daniel et Ezechiel. Mortuo jam Nabuchodonosor rege Babyloniorum, susceperat imperium ejus Evilmoradach, cui successit Balthasar, frater ejus. Huic enim Balthasar Daniel eam scripturam quae in pariete apparuerat interpretatus est, significantem imperium illius in Medos aetate sua transferendum, et hoc qualiter evenerit, manifestare non piget. Igitur Cyrus, rex Persarum, quem superius explicandae historiae causa commemoraveram, qui tunc Asiam et Scythiam totumque Orientem armis pervagabatur, cum Tarquinius Superbus Romam, vel rex vel hostis, aut servitio premebat aut bello, Cyrus (ut dixi) cunctis adversum quos ierat perdomitis, Assyrios et Babyloniam petit gentem, urbemque tunc cunctis opulentiorem. Sed impetum ejus 106.0991D| Gyndes fluvius secundae post Eufraten magnitudinis intercepit. Nam unum regiorum equorum [ Al. equitum] candore formaque excellentem, transmeandi fiducia persuasum, qua per rapacem alveum offensi vado vertices attollebantur, arreptum praecipitatumque merserunt. Rex iratus, ulcisci amnem statuit, contestans eum qui nunc praeclarum equitem voravisset, feminis, vix genua undis attingentibus, permeabilem relinquendum. Haec peragendo segnior, totis copiis perpeti anno Gynden fluvium per magnas concisum deductumque fossas in quadragentos sexaginta alveos comminuit. Eo opere praedictis fossoribus etiam Eufraten longe validissimum et mediam Babylonem interfluentem derivavit ac si meabilibus 106.0992A| vadis, sic eum etiam patentibus alvei partibus iter fecit, cepitque urbem; quam vel humano opere exstrui potuisse, vel humana virtute destrui posse, utrumque pene incredibile apud mortales erat. Nam Babylonem a Nembroth gigante fundatam, a Nino vel Semiramide reparatam, multi prodidere. Haec campi planicie undique conspicua, natura loci laetissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita; murorum ejus vix credibilis relatu firmitas et magnitudo, id est, latitudine cubitorum quinquaginta, altitudine quater tanta, caeterum ambitus ejus trecentis stadiis circumvenitur. Murus cocto latere atque interfuso bitumine compactus, fossa extrinsecus late patens, vice amnis circumfluita fronte murorum; centum portae aeneae. Ipsa 106.0992B| autem latitudo in consummationem pinnarum utroque latere habitaculis defensorum aeque dispositis media intercapedine sejunctas quadras capit. Domus intrinsecus quater geminae habitationes minaci proceritate mirabiles. Et tamen illa magna Babylon, illa prima post reparationem humani generis condita, nunc pene minima mora victa, et capta, et subversa est. Ibi tunc Croesus rex Lydorum, famosus opibus, cum ad auxiliandum Babyloniis venisset, victus sollicite in regnum refugit. Cyrus autem postea quam Babylonem ut hostis invasit, ut victor evertit, ut rex disposuit, bellum transtulit in Lydiam, ubi conterritum superiore jam praelio exercitum, sine ullo negotio superavit, ipsum etiam Croesum cepit, captumque et vita et patrimonio donavit. Haec partim 106.0992C| juxta Orosii historiam relata sunt. Secundum Josephi vero traditionem, haec quae sequuntur ita se habent de successoribus Nabuchodonosor atque destructione Babylonis. Ergo post mortem Nabuchodonosor Almilmapadachus filius ejus succedit in regnum, qui regem Hierosolymitanorum Jechoniam, qui et Joachim, solvit a vinculis, eumque inter amicos necessarios habuit, et multa ei dona concessit. Nam pater ejus fidem non servaverat Jechoniae, qui se utique cum uxoribus et filiis et omni cognatione sponte tradiderat pro civitate sua. Moriente vero Amilmapadacho post annos octodecim regni sui, Egesarius filius ejus tenuit principatum 40 annis; eoque mortuo, ad ejus filium Naborsadachum pervenit imperium. Quod dum novem mensibus habuisset, 106.0992D| eo defuncto, transiit ad Balthasar, qui Naboar nuncupatur.

Contra hunc itaque regem castrametati sunt Cyrus Persarum rex, et Darius Medorum. Qui dum obsiderent eum in Babylonia, mirabile quoddam prodigium contigisse dignoscitur. Balthasar enim dum vasa Dei, quae pater ejus de templo Hierosolymitano asportaverat in Babyloniam et in proprio templo constituerat, usus quidem non fuerat eis. Iste vero superbia ductus est, ut eis uteretur ad pocula, dum in coena laetus cum concubinis et regibus amicis suis aestuaret vino, et hoc modo blasphemaret Deum. Tunc itaque vidit de muro venientem manum, et in pariete quasdam litteras scribentem; et caetera, quae 106.0993A| ita ut habuerunt se veraciter in libro Danielis scripta leguntur. Igitur dum obsideretur, et ipse captus est Balthasar et civitas a Cyro Persarum rege, qui adversus eum fortissime dimicavit. Cum regnasset octodecim annis idem Balthasar, Nabuchodonosor regis nepos, cui talem fuisse cum Babylonia terminum percepimus, Darius autem Astyagis filius, qui Babyloniorum principatum destruxit, cum Cyro cognato suo annum agebat sexagesimum secundum cum Babylon fuisset invasa. Qui tamen alio nomine vocabatur a Graecis, quique Danielem prophetam sumens secum, in Mediam duxit, et omni honore eum sublimavit [ Al. celebravit]. Erat enim unus inter tres satrapas quos Darius super trecentos sexaginta satrapas instituerat; sub quo ea quae Daniel 106.0993B| in suis reliquit scriptis, contigisse haud dubium est, id est, de his quae ab invidis perpessus, ac ea quae de regno Graecorum seu Persarum, et caeteris, quae Domino monente praescire meruit. Igitur primo imperii anno regis Persarum Cyri septuagesimus concurrebat captivitatis Judaeorum, ut Josephus refert. Cyrus namque dum legeret Isaiae prophetias, et cognovisset inter illius praedicationes quae de eo Dominus praedixerat, et miraretur nomen Domini Dei, impetus quidam eum cepit, ut munificam scripturam compleret. Scriptum quippe reperit dixisse Dominum: Quoniam volo Cyrum, quem multarum et magnarum gentium regem constitui, mittere populum meum ad propriam terram, et templum reaedificare. Haec Isaias praedicaverat, ante annos 170 destructionis 106.0993C| templi. Hic namque fere quinquaginta millia Judaeorum laxata captivitate regredi fecit in Judaeam, qui constructo altari templi fundamenta jecerunt. Cumque a vicinis gentibus impediretur opus, usque ad Darium remansit imperfectum: solo tantum altari consistente.

Colligitur vero omne tempus captivitatis Judaeorum annis 70, qui secundum quosdam a tertio Eliachim usque ad vigesimum annum Cyri regis Persarum computantur. Porro, secundum alios, ab Josiae regis Judaeorum anno tredecimo, sub quo Jeremias prophetare coepit, usque ad primum annum supradicti Cyri regis, desolationis vero templi sub Dario rege complentur anni 70. Apud Haebraeos autem, qui ascenderunt tunc ad Judaeam ex captivitate, pontifex 106.0993D| maximus Jesus Josedech filius, et princeps gentis Zorobabel, clari habebantur. Igitur idem Cyrus supradictus proximi temporis successibus elatus, bellum Scythis intulit, quem Thamiris regina, quae tunc genti praeerat, cum prohibere transitum Araxis fluminis posset, transire permisit primum propter fiduciam sui, dehinc propter opportunitatem objecti fluminis hostis inclusi. Cyris itaque Scythiam ingressus procul a transmisso flumine castrametatus insuper astu eadem instructa vino epulisque deseruit, quasi territus refugisset.

Hoc comperto, regina tertiam partem copiarum, et filium adolescentulum ad persequendum Cyrum mittit. Barbari velut ad epulas invitati primum 106.0994A| ebrietate vincuntur, mox revertente Cyro universi cum adolescente obtruncantur. Thamiris, exercitu et filio amisso, vel matris vel reginae dolorem sanguine hostium diluere potius, quam suis lacrymis parat. Simulat diffidentiam desperatione cladis illatae, paulatimque decedendo superbum hostem in insidias vocat. Ibi quippe, compositis inter montes insidiis, ducenta millia Persarum cum ipso rege delevit, adjecta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit. Regina caput Cyri amputari atque in utrem humano sanguine oppletum conjici jubet, non muliebriter increpitans. Satia te, inquit, sanguine quem sitisti, cujus per annos triginta insatiabilis perseverasti. Quo in tempore Carthaginenses nefandissimas hostias immolabant, 106.0994B| homines scilicet, unde iratum Dominum graviter senserunt.

Ergo dum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, iterum infelicius victi sunt. Propter quod ducem suum Mazeum, et paucos qui superfuerant milites exsulare jusserunt. Exsules veniam per legatos petentes repulsi, patriam bello et obsidione cinxerunt. Ibi tunc Mazeus dux exsulum Cartalonem filium suum sacerdotem Herculis, cum sibi velut insultans purpuratus occurrerit, in crucem sub oculis patriae, ita ut erat um purpuris infulisque suspendit. Post paucos dies urbem ipsam cepit. Qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est.

CAPUT XIX. Cambyses Persarum secundus rex templum reaedificare in Hierosolymis prohibuit, Aegyptum bello obtinuit. Cui magi succedunt, quorum audaciam Darius redarguit, eorumque dolos delexit, et ipse regnavit; qui templum Domini aedificare praecepit, quod sub Cyro fuerat inchoatum, eo jubente est consummatum.

Cambyses Cyri filius, Persarum rex secundus, annis septem. Hunc Cambysem aiunt vocari secundum Nabuchodonosor, sub quo Judith historia conscribitur, quae Holofernem interfecit. Is enim templum civitatemque Hierosolymitarum reaedificari inhibuit, quod et prius opus a vicinis gentibus impediebatur. Idem namque Cambyses, devicta Aegypto, cunctam religionem Aegypti abominatus, caeremonias ejus et templa deposuit.

106.0994D| Post quem duo fratres magni regnaverunt annum unum, ut Josephus; alii vero menses septem eos regnasse ferunt. Hi namque magi regnabant sub nomine regis sui, quem occiderant. Qui ausi regnum subripere, mox siquidem deprehensi et oppressi sunt. In hoc enim prodita est eorum temeritas, quoniam auribus detruncati inventi sunt magi, dum in caeteris simillimi existerent filio Cambysis, quem necaverunt. Porro Cambyses dum magos odio haberet, aures eorum abscidi jusserat. His diebus Hyppicus carminum scriptor, et Xenophanes physicus scriptor tragoediarum agnoscuntur, Simonides vero Lyricus, et Phocilides clari habentur. Tunc Anacreon Bericus poeta clarus habetur. Hypparcus et Hyppias 106.0995A| Athenis tyrannidem exercent. Quo in tempore Armonius et Aristotton Hyppareum interfecerunt tyrannum. Sed dum Leuna meretrix, eorum amica, tormentis cogeretur, ut socios proderet, linguam suam morsibus amputavit. Eo tempore Pythagoras, physicus et philosophus clarus, celebratur. Darius igitur unus ex his qui magorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rex creatus est Persarum, qui annis triginta sex regnavit. Cujus anno secundo captivitas Judaeorum, sicut per prophetas praedicta fuerat, consummatur. Domesticus namque testis est hujus rei Zacharias propheta dicens: Domine omnipotens, quousque non misereberis Hierusalem et civitatibus Judae, quas dispersisti? Hic annus septuagesimus est. Ergo venia aedificandi templi sub 106.0996A| Cyro exordium habuit. Causis vero existentibus impedimenti, ut praediximus, manet imperfectum usque ad Darii regis imperium; cujus regni anno secundo a Zorobabele et Jesu construitur, et quarto opus aedificationis ab eis consummatur anno. Josephus enim septem annis perfectum dicit templum, a praedictis viris, qui est nonus regni regis Darii, prophetantibus ultimis, Aggaeo et Zacharia, et uno ex duodecim, qui dicitur Angelus apud Judaeos. Hic autem finis tertii nostri operis erit libri, qui continet in se a prima aedificatione templi sub Solomone, usque ad secundam reaedificationem sub Dario, secundum quosdam, quingentos duodecim annos, juxta vero Josephi assertionem, quadringentos et quadraginta.

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. Darius Persarum rex quartus Scythis bellum intulit: Asiam Macedoniamque edomuit, et in campis Marathoniis cum Atheniensibus conflixit, ubi ducenta millia sui exercitus amisit, victusque in Persas refugit. 106.0995|

Igitur Darius Hydaspis filius, qui Persis III, regnat annis 36. Hic enim Antyro regi Gothorum, Scythiae degentium, hac maxime causa bellum intulit, quod filiae ejus petitas sibi nuptias non obtinuisset. Magna scilicet necessitas, pro unius libidine hominis, septingenta millia virorum periculo mortis exponit. Incredibili quippe apparatu cum sexcentis millibus armatorum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus justae pugnae potestatem, insuper repentinis incursibus extrema copiarum dilacerantibus, 106.0995C| metuens ne sibi reditus interrupto ponte Histri fluminis negaretur, amissis octoginta millibus bellatorum, trepidus refugit; quamvis hunc amissorum numerum inter damna non duxerit, et quem habendum vix quisquam ambire ausus esset, perditum ille non sensit. Inde Asiam Macedoniamque aggressus perdomuit. Jonas quoque navali congressione superavit. Deinde in Athenienses, cum Jonas adversum se auxilio juvissent, impetum fecit atque arma direxit.

Porro Athenienses, ubi adventare Darium compererunt, quamvis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen cum detineri Persas quatriduanae religionis otio compertum haberent, spem occasione sumentes, instructis tantum decem millibus civium, 106.0995D| et Plateensibus auxiliaribus mille adversum sexcenta millia hostium, campis Marathoniis proruperunt. Melchiades ei tunc bello praefuit, qui celeritate magis quam virtute fretus, alacri satis expeditione prius hosti cominus inhaesit, quam posset expedito sagittarum jactu propulsari. Tanta in eo bello diversitas certandi fuit, ut ex alia parte viri ad occidendum parati, ex alia pecudes ad moriendum praeparatae putarentur. Ducenta millia Persarum apud campos Marathonios ea tempestate ceciderunt. Sensit Darius 106.0996B| hoc damnum: nam victus fugatusque arreptis navibus refugit in Persas. Cum autem instauraret bellum, et ulcisci in victores moliretur, in ipso apparatu concidit.

CAPUT II. Quo regnante, Brutus et Collatinus post depulsionem regum primi consules apud Romanos constituuntur, et ea quae illis diebus cum Romanis gesta sunt, et quod ducentis quadraginta tribus annis sub regibus, inde quadringentis sexaginta quatuor annis per consules et tribunos atque dictatores, iterumque consules, jura reipublicae administrata sunt.

Eodem tempore primos consules, Brutum et Collatinum, post depulsionem regum, habuerunt, quibus ultionem sui moriens matrona Lucretia mandaverat. Illico imperium in eosdem libertatis suae vindices 106.0996C| transferunt, mutato tamen jure et nomine, et ex singulari duplex potestas constituitur, ne solitudine vel mora corrumperetur. Consulesque appellaverunt pro regibus, ut consulere civibus suis debere meminissent. Sed Romani quanta mala per ducentos quadraginta tres annos, continua illa regum dominatione pertulerunt, non solum unius regis expulsio, verum etiam odium regii nominis et potestatis ostendit. Igitur Brutus primus apud Romanos consul, qui primum conditorem regemque Romae, non solum exaequare parricidio, sed et vincere studuit: quippe duos filios suos adolescentes, totidemque uxoris suae fratres Vitellios juvenes revocandorum in urbem regum placito insimulatos in conditionem protraxit, virgis cecidit, securique percussit, ut 106.0996D| plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.

Liber hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, demum pro gloria et imperio. Igitur Porsenna rex Hetruscorum gravissimus regii nominis suffragator, Tarquinium manu reducebat, cum ingentibus copiis urbi aderat, et in ipsis faucibus incumbebat, occupataque Janiculo tribus continuis annis, trepidam urbem terruit, conclusit, obsedit, 106.0997A| et nisi hostem Mutius constanti urendae manus patientia submovisset, mox urbem caperet, aut jugi, recepto rege, servituti esset subjecta. Idem enim Mutius, fortissimus Romanorum, regem per insidias in castris ipsius aggreditur; sed ubi frustrato ictu circa caput regis tenetur, ardentibus focis intulit manum, terroremque dolo geminat: O! inquit, ut scias quem effugeris virum, idem trecenti juravimus; hoc namque facto, hic interritus perseverat; rex vero trepidabat, quasi ejus arderet manus. Siquidem et una virginum ex obsidibus regi data Cloelia [ Al., Clylia] elapsa custodia audacter flumen patrium transmeavit. Ergo tot tantisque virtutum monstris rex territus abscessit. Tarquinii tamen diu dimicaverunt, donec Aruntem filium regis manu sua Brutus 106.0997B| occideret, superque ipsum mutuo vulnere expiravit. Porro, depulsis ab urbe regibus, vix usque ad quintumdecimum lapidem Roma tenebat imperium. Post reges namque consules a Bruto esse coeperunt; deinde tribuni plebis et dictatores, et rursum consules obtinuerunt res publicas, per annos fere quadringentos sexaginta quatuor, usque ad Julium Caesarem, qui primus singulare arripuit imperium. Quo in tempore Valerius Bruti collega, adeo pauper moritur, ut sumptu publico sepeliretur. Censu Romae agitato, inventa sunt hominum centum viginti millia. Ergo anno nono post exactos reges, nova dignitas est creata, dictatura scilicet, et magister equitum, qui dictatori obsequeretur. Dictator primus Largius [ Al., Marcus Valerius], magister equitum 106.0997C| Spiritus [Spurius] Cassius fuit. Tunc Hellanicus historiographus, et Democretius philosophus et Heraclitus cognomento Tenebrosus, et Anaxagoras physicus clari habentur. Pythagoras vero moritur, Eschyles tragoediarum scriptor agnoscitur. Tunc etiam bellum, quod in Marathonia gestum est, ut praemisi, et ea quae de Melchiade scribuntur et Aristide, fuisse scribuntur. Tunc Romae virgo Pompilia [ Al., Porphyria] deprehensa in stupro, viva defossa est. Igitur Anaxagoras auditor Anaxamenis, rerum omnium quas videmus, effectorem divinum animum sensit, et dixit ex infinita materia constare omnia; similibus inter se particulis, quibus suis propriis singula fierent, sed animo faciente divino. Diogenes quoque illius socius aerem quidem dixit rerum esse 106.0997D| materiam, de quo omnia fierent, sed eum esse compotem divinae rationis, sine qua nihil ex eo fieri posset.

CAPUT III. De Melcho rege Carthaginensium, qui infeliciter in Sicilia dimicavit, domumque reversus propria manu se interemit.

Melcho rex Carthaginensium, cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. Nec mora, morbo populo catervatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus jam nec sepeliebatur. Cujus mali nuntius cum attonitam repentino luctu Carthaginem replevisset, non secus ac si capta esset, turbata civitas fuit. Omnia ululatibus 106.0998A| personabant, clausae ubique januae cunctae, privata publicaque officia damnata: universi ad portum decurrunt, egredientesque de navibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. Postquam de clade suorum, tacentibus illis vel gementibus, miseri intelligunt tunc toto littore plangentium voces, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur. Inter haec procedit et ipse de navi sua imperator, sordida servilique tunica discinctus; ad cujus conspectum plangentia junguntur agmina. Ipse quoque manus ad coelum tendens, nunc suam, nunc publicam infelicitatem accusat et deflet. Ad postremum vociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos qui lacrymantes prosequebantur, ultimo dimisit alloquio. Ac deinde obseratis januis, exclusisque 106.0998B| etiam filiis, gladio dolorem vitamque finivit.

CAPUT IV. De Esdra, qualiter gratiam Xerxis regis adeptus, Hierosolymam cum magna turba Judaeorum et muneribus plurimis sit reversus.

Xerxes Dario patri in regnum succedens annis 20 imperavit, juxta historiam Josephi 25. A reaedificatione vero templi Hierosolymis erat annus vigesimus septimus. Esdras autem, Xerxis adeptus gratiam, cum munificentissima illius largitate atque amicorum ejus dirigitur Hierosolymam, et per eum multa a rege mittuntur ad templum munera: insuper concessit rex ut omnes quicunque vellent Judaei in ejus habitantes regno, reverti cum eo Hierosolymam, ad patriumque solum, nullo prohibente eos, 106.0998C| licere cum omnibus quae possidere videbantur, regredi. Exemplar etiam epistolae, in qua haec continebantur, ad Israelitas Media habitantes transmisit. Hi vero cognoscentes regis circa Deum pietatem et favorem quem in Esdra habebat, multi siquidem facultates suas deportantes ad Babyloniam venerunt, ut ascenderent Hierosolymam cum Esdra, pariterque sacerdotes et Levitae et janitores cantoresque ac servi sacri. Quos congregans de captivitate, trans Euphratem tribus diebus moratus, jejunia eis imposuit, ut Deo vota pro salute solveret, ne quid in via paterentur adversum. Hae namque duae tribus, quae per Nabuchodonosor captivitatem sunt perpessae, sub praedictis principibus in Judaeam sunt reversae. Ex quo videlicet tempore, a Babylone profecti sunt, et 106.0998D| ipsi et provincia vocitantur Judaei. Decem autem tribus, quae prius in captivitatem ductae sunt, et vocabantur Israel, hactenus trans Euphratem commorari probantur. Esdras vero et qui cum eo revertebantur, postquam vota perfecerunt, ab Euphrate surgentes, die duodecimo primi mensis, septimo imperii anno Xerxis ad Hierosolymam pervenerunt, quinto mense ejusdem anni, ferentes secum sacras pecunias, argenti talenta sexcenta quinquaginta, vasa argentea talentorum centum, vasa aurea talentorum viginti, et vasa aerea auro meliora, habentia pondo talenta duodecim. Haec namque rex et consiliarii ejus et Israelitae Babyloniae habitantes donaverunt, quae Esdras sacerdotibus ac templi custodibus 106.0999A| tradidit. Praecepit etiam rex Esdrae, quem in lege Dei sapientissimum deprehenderat ut Judaeos erudiret, ne in aliquo per ignorantiam in legibus paternis delinquerent.

CAPUT V. De Neemia, qui reaedificavit muros Hierusalem, et in ea habitatores congregavit.

Eo tempore Joachim defuncto principe sacerdotum, filius ejus Eliasippus in principatum sacerdotalem successit. Neemias etiam Xerxis pincerna auxiliante domino meruit obtinere ut cum honore ad patriam reverteretur magno, et civitatem reaedificaret dirutam. Qui veniens Hierosolymam cum multa suorum turba, muros civitatis restauravit eversos, populumque in ea congregans, sua benevolentia 106.0999B| habitare fecit, vir benignus erga propriam gentem. Sub hoc tempore Pompilia [ Al., Porphyria] virgo ob crimen stupri Romae viva defossa est. Eschilles, Pindarus, Sophocles, et Euripides tragoediarum scriptores celebrantur insignes, Herodotus quoque historiarum scriptor, et Zeuxis pictor agnoscuntur.

CAPUT VI. Qualiter Xerxes de regno septingenta millia armatorum, et de auxiliis trecenta, rostratas etiam naves mille ducentas, oneratas vero tria millia habuisse in exercitu fertur, cui Leonida Spartanorum dux cum quatuor millibus obstitit, et pene eum vicit. Deinde Themistocles Atheniensium dux navali praelio exercitum ejus superavit. Xerxes victus, amissis copiis, turpiter refugit in patriam.

106.0999C| Igitur Xerxes sextingenta millia armatorum de regno et trecenta de auxiliis, prostratas etiam naves mille ducentas, onerarias autem tria millia numero habuisse narratur, ut merito inopinato exercitui immensaeque classi vix ad potum flumina, vix terras ad ingressum, vix maria ad cursum suffecisse memoratum sit. Huic tamen incredibili temporibus nostris agmini, cujus numerum nunc difficilius est astrui, quam tunc fuit vinci, Leonida rex Spartanorum cum quatuor millibus hominum in angustiis Thermopilarum obstitit. Xerxes autem contemptu paucitatis objectae iniri pugnam, conseri manum imperat. Porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium. Deinde succedens 106.0999D| sibi turba major ac segnior, cum jam neque ad procurrendum libera, neque ad pugnandum expedita, neque ad fugiendum prompta, solis mortibus subigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedis unius populi fuit. Quarto autem die cum videret Leonida undique hostem circumfundi, hortatur auxiliares socios ut subtraherent se pugnae, in cacumen montis evadant, ac se ad meliora tempora reservent, sibi vero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam, plus se patriae quam vitae. Dimissis sociis, Spartanos admonet de gloria plurimum, de vita nihil sperandum, neque exspectandum vel hostem vel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, commiscenda arma, conturbanda agmina 106.1000A| fore: nusquam victores honestius quam in castris hostium esse perituros. Persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur, tanquam ipsi interitum suum et exigerent et vindicarent: mirum dictu sexcenti viri castra millium irrumpunt. Tumultus totis castris oritur. Persae quoque ipsi Spartanos adjuvant mutuis caedibus suis. Spartani quaerentes regem nec invenientes caedunt sternuntque omnia, castra pervagantur universa, et inter densas strues corporum, raros homines vix sequuntur, victores sine dubio, nisi mori elegissent. Praelium a principio noctis, in majorem partem diei tractum, ad postremum vincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris visus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi impedimenta cadaverum, 106.1000B| crasso et semigelato sanguine palpitando lapsus et mortuus est. Xerxes bis victus in terra, navale praelium parat. Sed Themistocles dux Atheniensium, cum intellexisset, Ionas quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum verterat in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti, hostique subtrahere statuit, et quia colloquendi facultas signa negabat, locis quibus Iones accessuri navibus videbantur proponi symbolo saxisque affigi jubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem injuste desides apta increpatione corripiens, atque ad antiquorum jura et foedera religiosa adhortatione persuadens, praecipueque admonens uti commisso praelio, caedentium vicum inhibeant remos, seseque 106.1000C| bello auferant. Igitur rex partem navium sibi detinens, spectator pugnae in littore manet. Contra autem Arcemidora, regina Halicarnis, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces acerrime bello immiscetur, ita ut versa vice in viro feminea cautela, in femina virilis audacia spectaretur. Cum autem anceps pugna esset, Iones, juxta praeceptum Themistoclis, paulatim se certamini subtrahere coeperunt. Quorum defectio Persas a parte fugere persuasit, in qua trepidatione, multae naves mersae captaeque sunt. Plures tamen saevitiam regis velut immanitatem hostis timentes per domos dilabuntur. Ergo anxium tot malis regem Mardonius aggreditur, suadens regem in regnum redire oportere, 106.1000D| priusquam adversa fama novas res domi moliretur, se autem si residuae sibi copiae traderentur, et ultionem ab hoste exacturum, et ignominiam domesticam propulsaturum, aut si adversa belli perseverassent, cessurum se quidem hosti, sed tamen sine regis infamia. Probato consilio, exercitus Mardonio traditur, rex Abidum, ubi pontem veluti victor maris conseruerat, cum paucis proficiscitur. Sed cum pontem hibernis tempestatibus dissolutum offendisset, piscatoria scapha trepidus transiit. Erat sane quod spectare humanum genus et dolere debuerit, mutationes rerum hac vel maxime varietate permetiens, exiguo contentum latere navigio, sub quo ipsum pelagus ante latuisset, et jugum captivitatis suae vincto ponte portasset, vilissimo unius servuli egere 106.1001A| ministerio, cujus potentiae dum montes exciduntur, valles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum natura cessisset. Pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore, fame ac metu tabuerunt, et crudescente morbo, tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut viae cadaveribus replerentur: dirae etiam alites atque improbae bestiae, escarum illecebris sollicitatae, moribundum sequerentur exercitum. At vero Mardonius, cui reliqua bella commiserat Xerxes, afflatus [inflatus] primum successu brevi, mox in extrema dejectus est. Olyntum siquidem Graeciae oppidum expugnavit. Athenienses varia sollicitatione adducere in spem pacis aggressus, ubi inexpugnabilem eorum libertatem videt, incensa urbis parte, in Boetiam 106.1001B| omnem belli apparatum deducit. Illuc quoque eum centum millia Graecorum insecuta sunt, et commisso sine mora praelio, Mardonium, deletis copiis ipsius, velut e naufragio nudum cum paucis fugere compulerunt. Castra, regiis opibus referta, ceperunt, non parvo quidem antiquae industriae damno. Nam post istius praedae divisionem aurum Persicum prima Graeciae virtutis corruptio fuit. Urget igitur inceptus miseros extrema perditio. Nam forte eodem die quo in Boetia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Micale navali praelio dimicabat. Ibi novus repente rumor utriusque classis et populi implevit aures, Mardonii exstinctas copias, Graecos exstitisse victores. Mira divini judicii ordinatio, in Boetia oriente sub sole bellum fuisse 106.1001C| commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die, tantis spatiis maris terraeque interjacentibus, nuntiatum est.

Qui rumor vel maximae rei astipulatus est, quod Persas, audita clade sociorum, primum dolore, dehinc desperatione correptos, nec bello expeditos, nec fugae habiles reddidit, atque ita consternatos profligatosque constantior factus hostis successu felicitatis, invasit. Xerxes, bello infeliciter gesto, contemptibilis suis factus, per Artabanum praefectum suum in regia circumventus occiditur. Quo in tempore Diogenes agnoscitur, et sectatores ejus physici philosophi. Themistocles autem in Persas fugit. Pindarus clarus habetur. Sophocles tragoediarum scriptor, et Euripides clari habentur. Herodotus historiarum scriptor agnoscitur. 106.1001D| Bachilides et Diagoras plurimo sermone celebrantur.

CAPUT VII. Artaxerxe regnante libri Pythagorae incensi sunt ab Atheniensibus. Et memoriale philosophorum qui tunc fuerunt, id est, Milesii, Hippocratis medici ac Socratis.

Artaxerxes, qui Machir dicebatur, regnavit annis 40, post Artabanum, qui 7 menses regnaverat: ab reaedificatione vero templi annus quadragesimus septimus erat. Quo regnante, Hezdras sacerdos clarus apud Hebraeos habebatur; magister omnium quippe in legibus sacris, qui regressi fuerant in Judaeam de captivitate. Neemia vero muros civitatis Hierosolymorum perfecit. Pontifex vero maximus 106.1002A| templi fuit Joachim, Eliasippi filius, quem Josephus Judam nominat. Defuncto autem et hoc, Joannes filius ejus honorem suscepit sacerdotalem. Quo etiam in tempore Aristarchus tragoediographus, Cratinus, et Plato, comoediarum scriptores, Zenon et Heraclitus agnoscuntur. Ferecides secundus historiarum scriptor, atque Sophocles et Aristophanes tragoediarum scriptores habiti sunt.

Herodotus vero cum Athenis libros suos in concilio legisset, honoratus est. Pythagorae autem sophistae libros decreto publico Athenienses combusserunt, eo quod magicas artes atque necromantiam in eis reperissent. Empedocles autem atque Parmenides philosophi, Milesius etiam Physicus clari habentur. Iste autem Thales, ut successores etiam propagaret, 106.1002B| rerum naturam scrutatus, suasque disputationes litteris mandans emunivit: maximeque admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, defectus solis et lunae etiam praedicere potuit. Aquam tamen putavit rerum esse principium, et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in eo junguntur existere; nihil autem huic operi, quod, mundo considerato tam mirabile aspicimus, divinae menti praeposuit. Zeuxis autem praeclarus pictor agnoscitur. Ex cujus nonnulli imaginibus, quas plurimas apud diversos fecerat, lavacrum Byzantiorum arbitrantur appellatum. Quibus diebus principium jubilaei septuagesimi erat secundum Hebraeos.

Tunc lapis e coelo ruit in fluvium Aegis. Hippocrates quoque medicus, ac Socrates philosophus insignes 106.1002C| habentur, Sophocles poeta tragicus atque Democritus agnoscuntur, Pindarus etiam tunc innotuit.

CAPUT VIII. De Mammilio duce Tusculano, qui Latinos subegit, ac de primo agone Romae acto et de magna pestilentia quae Romanas vires fere consumpserat, et caetera quae tunc gesta sunt apud Romanos.

Quibus diebus a Mammilio, Tusculano duce, Latini apud Regilli lacum expugnantur, vincuntur atque subjiciuntur, exstant et parta deontia ( sic ) spolia, tunc et agon Romae clarus habebatur primus. Romae ergo suspenso ad modicum bello, gravis pestilentia subsequitur, quae per universam civitatem violenter incanduit, ut merito praecedente prodigio, coelum ardere visum sit, quando caput gentium tanto morborum 106.1002D| igni flagravit. Nam eo anno Ebutium et Servilium ambos consules pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles praecipueque plebem foeda tabe delevit: quamvis jam etiam superiore quarto anno oborta lues, eumdem populum depopulata sit. Proximo dehinc anno cives exsules servique fugitivi, duce Herbonio, viro Sabino, invaserunt incenderuntque Capitolium. Ubi fortissime quidem, Valerio consule et imperatore dimicatum est; sed adeo atrox et grave discrimen praelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus, et indignam de servis victoriam insuper etiam sua morte foedarit. Sequitur annus in quo cum victo exercitu consul obsessus est. Nam Minutium 106.1003A| consulem congressum praelio, Equi Volscique superaverunt, et fugientem in algido fame ferroque cinxerunt, actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, arctam obsidionem oppresso hoste solvisset; qui repertus in rure, ab aratro accersitus ad fasces, sumpto honore instructoque exercitu, mox victor effectus, jugum boum equis imposuit, victoriamque quasi stivam tenens subjugatos hostes prae se primus egit.

CAPUT IX. De septuaginta hebdomadibus a Daniele praedictis, quae in ultimo imperii Neronis anno sunt consummatae.

Igitur Neemiam, qui muros Hierusalem construxit, consummasse opus tricesimo secundo anno Artaxerxis 106.1003B| regis Persarum Esdras memorat. Si quis autem ab hoc tempore septuaginta hebdomadas a Daniele scriptas numerat (quae faciunt annos quadringentos nonaginta), reperiet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Hierusalem est coepta, secundo postea Vespasiani anno capitur.

CAPUT X. Regnante Dario, cognomento Notho, qui sapientes tunc floruerint. Et Romani leges ab Atheniensibus tunc petiverunt, et in duodecim tabulis scripserunt. [Quod] ejectis consulibus, decemviros constituerint, et quantum malum ex hoc sit ortum; et quae illis diebus eis contigerint.

Darius Persarum rex, cognomento Nothus, anno decimo et nono regnavit, quem praecesserunt secundus Xerxes et Sogdianus, qui tantum novem mensibus 106.1003C| regnaverunt. Ergo a secunda dedicatione templi, anni sunt octoginta septem. Bacchides, carminum scriptor eo tempore agnoscitur, et Pherecides moritur; Eupolis autem et Aristophanes, scriptores comoediarum, agnoscuntur. Quo in tempore Romani per legatos leges Solonis expetierunt ab Atheniensibus, quas in duodecim tabulis scripserunt, ejicientesque consules, potestatem decemviris tradiderunt, gratia constituendarum legum Athenicarum. Quae causa magnam reipublicae invexit perniciem. Nam primis [primus] ex decemviris, cedentibus caeteris, solus Appius Claudius sibi continuavit imperium, statimque aliorum conjuratio subsecuta est, indignantes penes unum esse imperium quod eis erat commune, et novo improbae ordinationis incepto 106.1003D| emicuit agmen tyrannorum; qua populus necessitatis atrocitate permotus, et periculo libertatis admonitus, montem Aventinum occupavit armatus: nec tueri libertatem armis destitit, nisi postquam se conjuratorum conspiratio ipsis quoque honoribus abdicavit. Tunc etiam per totum fere annum, tam crebri, tamque etiam graves in Italia terraemotus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis villarum oppidorumque assiduis Roma nuntiis fatigaretur; deinde [ita] jugis et torrida siccitas fuit, ut spem gignendis terrae fructibus abnegarit. His denique temporibus cum Fidenates hostes, maximorum auxiliorum manu stirpante, terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius tertius dictator magnam 106.1004A| mali molem, ipsis Fidenis vix captis, depulit et sanavit. Tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut vel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent, vel post damna bellorum inducias relaxatas, diversae pestes, coeloque terraque excandescentes, incessabili infestatione corrumperent. Quo etiam tempore Sicilia, quae ab initio patria Cyclopum, et post eos nutrix tyrannorum fuit, [saepe etiam captiva servorum fuit] quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, multa incommoda a suis atque ab externis perpessa est. Ibi enim incendia bellorum recidiva exordium sumunt, sed pene Graecorum vires consumptas exustasque perimunt.

CAPUT XI. De discordia Siciliensium, id est, inter Catinenses et Syracusanos, qui auxilia petentes a Lacedaemoniis atque Atheniensibus, non solum hac occasione Sicilia sed et tota Graecia gravissimis bellis attrita est.

Igitur dum discordia regni Sicilienses laborant, Catinenses contra Syracusanos, quos graves infestosque patiebantur, ab Atheniensibus auxilia poposcerunt. Athenienses autem instructam classem in Siciliam miserunt. Hi vero qui missi fuerant, caesis hostibus, prospera initia sumpserunt. Hinc majores copias robustioremque exercitum, ducibus Micea et Iamacho, cum tantis viribus Siciliam repetunt, ut et hi suffragia sua timerent qui impetraverant. Athenienses duas illico pedestres pugnas secundis 106.1004C| successibus faciunt: confectos in urbe hostes, et objecta classe circumdatos, terra marique concludunt. At Syracusani, fractis fessisque rebus, auxilium a Lacedaemoniis petunt, a quibus mox mittitur Gilippus cum copiis praesidiorum. Qui mox ut venit Siciliam, duobus praeliis victus, nec territus, ab Atheniensibus tertio congressu Iamachum occidit, hostes in fugam vertit, socios obsidione liberavit. Gilippus namque Miceam ac Demosthenem in Sicilia vicit. Igitur Athenienses biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati sunt. Alcibiades enim dux, ab Atheniensibus fugiens, Lacedaemoniam se contulit, impulitque Spartanos ut Atheniensibus novo bello insisterent, cum quibus totam Graeciam adversus Athenienses excitavit. Darius 106.1004D| etiam rex Persarum, paterni avitique memor odii, adversus hanc urbem Partissafernem [per Tyssaphernem] praefectum Lydiae copias sumptusque belli direxit. Mirum dictu, Atheniensium tantas ea fuisse tempestate opes, ut cum adversus eos, hoc est adversus unam urbem, Asiae atque Graeciae totiusque Orientis viribus incursum sit, pugnando saepe nec unquam cedendo, consumpti magis viderentur fuisse quam victi. Si quis enim plenius discordiam Atheniensium et bella gravia quae sunt perpessi scire voluerit, actusque Alcibiadis et exsilia, librum Orosii adversus paganos secundum legat. Verumtamen sapientissimi omnium Athenienses, etiam suis malis satis docti concordia minimas res crescere, 106.1005A| discordia maximas labefactari, cunctaque vel bona vel etiam mala quae foris geruntur internis esse radicata et emissa principiis, domi abstersere odia et foris bella presserunt, reliqueruntque posteris suis de ruina sui exemplam, de reparatione sui consilium: si tamen ob infirmissimam humanae mentis mutabilitatem, quod afflictis rebus consulitur, in prosperis servaretur. Sed adeo hoc idem placitum inter ipsa pene placiti verba corruptum est, ut vix intercedente biennio, Socrates ille clarissimus philosophorum, adactus malis apud eos, sibi vitam veneno extorserit.

CAPUT XII. Qualiter Artaxerxes contra fratrem suum, scilicet Cyrum, dimicaverit et vicerit; et de terraemotu Siciliae atque aestu gravi Aethnae; de peste etiam quae Atheniensibus contigit, laboribusque Romanorum.

Artaxerxes, qui et Mennon cognominatus est, Darii et Parisitidis filius, annis 40, a restauratione vero templi anni erant 105. Ipse est qui ab Hebraeis Assuerus dicitur, sub quo liber Hester confectus est. Iisdem diebus bellum civile vix parricidio terminatum est apud Persas. Mortuo enim rege Dario, cum Artaxerxes et Cyrus filii ejus de regno ambigerent, tandem magnis apparatibus magnisque provinciarum ac populorum ruinis utrinque certatum est. In hoc conflictu cum e diverso concurrentes sibi ambos fratres mutuo casus objectavisset, prior Artaxerxes vulneratus a fratre equi velocitate morti exemptus evasit. Cyrus autem mox a cohorte regia oppressus, finem certamini dedit. Artaxerxes ergo, et praeda 106.1005C| fraternae expeditionis et exercitu potitus, potestatem regni fratricidio firmavit. His deinde temporibus gravissimo terraemotu concussa Sicilia, insuper exaestuantibus Aethnae montis ignibus, favillisque calidis, cum detrimento plurimo agrorum villarumque, vastata est. Tunc etiam Athlante civitas, Locris adhaerens, terrae congrua [ Al., contigua], repentino maris impetu abscissa, atque in insulam dissoluta est. Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis invasit diuque populata est. Nam eo tempore Romani, repentinis saepe hostium eruptionibus comminuti, praeterea in hibernis bella sortiti, hiemare sub pellibus. Postremo famem ac frigus in conspectu hostium perpeti coacti sunt, urbem novissime sine ullo digno Romanae virtutis testimonio cuniculis et 106.1005D| clandestina obreptione ceperunt. Hanc utilem magis quam nobilem victoriam primo dictatoris Camilli industria peregerunt de Veintibus. Dehinc irruptio Gallorum et incendium urbis insequitur. Cui cladi audeat quisquam, si potest, aliquos motus hujus temporis comparare, quamvis non aeque pendeant praeteriti mali fabulam praesenti injuriae.

CAPUT XIII. De Gallis qui Romam incenderunt, vastaverunt ac novissime vendiderunt.

Igitur Galli Senones, duce Brenno, exercitu copioso et robusto nimis, cum urbem Elusim, quae nunc Tuscia dicitur, obsiderent, legatos Romanorum, qui 106.1006A| tunc componendae inter eos pacis gratia venerant, in acie adversum se viderunt pugnantes. Quo indignatione permoti, Elusini oppidi obsidione dimissa, totis viribus Romam contendunt. Hos ita irruentes Fabius cum exercitu consul excepit, nec tamen obstitit, imo potius hostilis ille impetus quasi aridam segetem succidit, stravit et transiit. Testatur hanc Fabii cladem fluvius Hallia, sicut Cremara Fabiorum. Non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recensuerit, etiam si Roma insuper incensa non esset. Patentem Galli Urbem penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedilibus senatores, eosque incendio domorum crematos, lapsu culminum suorum sepeliunt. Universam reliquam juventutem, quam constat vix mille hominum 106.1006B| tunc fuisse in arce Capitolini montis latentem, obsidione concludunt; ibique infelices reliquias fame, peste, desperatione, formidine terunt, subigunt vendunt: nam mille libris auri discessionis pretium paciscuntur; non quod apud Gallos Roma parvi nominis fuerit, sed quod illam sic jam ante detriverint, ut amplius tunc valere non posset. Exeuntibus Gallis remanserat in illo quondam Urbis ambitu informium ruinarum obscena congeries, et undique per impedimenta errantium, et inter sua ignotorum offensae vocis imago respondens, trepidos suspendebat auditus. Horror quatiebat animos, silentia terrebant. Siquidem materia pavoris est raritas [ipsa vocis] in spatiosis. Hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum, 106.1006C| placitum atque tentatum est.

CAPUT XIV. Quibus diebus Socrates et Plato claruerint.

Quibus diebus Archelaus, Amintas, Pausanias, Argeus, item Amintas, sibi invicem succedentes, regnabant apud Macedones. In Sicilia vero Dionysius tyrannidem exercet. Socrates etiam apud Athenienses tunc claruit magister Platonis. Socrates ergo primus universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est, naturalibus rebus perscrutandis operam maximam impenderunt, finemque bonum fieri non posse, nisi bene vivendo, docuit. Nolebat itaque immundos terrenis cupiditatibus animos extendere in divina et conari quandoquidem 106.1006D| ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius ac summi Dei voluntate esse credebat. Unde non eas putabat, nisi munda mente posse comprehendi, et ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus, naturali vigore in aeterna se attolleret: naturamque incorporei et incommutabilis luminis ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intelligentiae puritate conspiceret. Imperitorum tamen invidia excitatis Atheniensibus, calumniosa criminatione damnatus, morte mulctatus est.

Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnaverat, 106.1007A| Atheniensium civitas publice luxit. In duos ejus accusatores usque adeo populi indignatio conversa est, ut unus eorum oppressus vi multitudinis interiret, exsilio autem voluntario atque perpetuo poenam similem alter evaderet. Tam praeclara igitur vitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores. Quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione versari, ubi agitur de summo bono, sine quo fieri homo beatus non potest. Igitur Plato inter omnes Socratis discipulos gloria et fama eminentior fuit; nec immerito, cum determinasset finem boni esse secundum virtutem vivere, et ei soli evenire posse qui notitiam unius Dei habeat et imitationem, nec esse aliam ob causam beatum. Qui Plato cum apud suos honesto 106.1007B| natus esset loco Athenis, ingenioque mirabili longe suos condiscipulos anteiret, Socratica non contentus disciplina, longe lateque peregrinatus est; quaquaversum alicujus nobilitate scientiae percipiendae eum fama rapiebat: itaque et in Aegypto didicit quaecunque magna illic habebantur atque docebantur, et inde in eas partes Italiae veniens ubi Pythagorae fama celebrabatur, et quidquid Italicae fuit philosophiae facillime comprehendit; et quia magistrum Socratem singulariter diligebat, eum loquentem faciens fere in omnibus sermonibus suis, etiam illa quae vel ab aliis didicerat, vel ipse quanta potuerat intelligentia viderat, cum illius lepore et moralibus disputationibus temperavit.

Itaque cum studium sapientiae in actione et contemplatione 106.1007C| versetur, unde una pars ejus activa, altera contemplativa dici potest: quarum activa ad agendam vitam, id est, ad mores instruendos, pertinet; contemplativa autem ad conspiciendas naturae causas et sincerissimam veritatem, Socrates in activa excelluisse memoratur: Pythagoras vero magis contemplativae, quibus potuit, intelligentiae viribus institisse.

Proinde Plato utrumque jungendo, philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit, unam moralem, quae maxime in actione versatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, quae verum disterminat a falso. Quae licet utrique, id est, actioni et contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio perspectionem 106.1007D| vindicat veritatis. Ideo haec tripartitio non est contraria illi distinctioni qua intelligitur omne studium sapientiae in actione et contemplatione consistere; et Athenienses viginti quatuor litteris uti coeperunt, cum ante viginti duas tantum haberent. Xenophon et Thisias clari habentur. Diogenes cognoscitur, Eudoxus astrologus, Plato quoque et Xenophon, nec non et alii Socratici insignes habentur. Evagoras cum regnaret Cypri, in furorem versus est. Facto etiam terraemotu magno Elica et Bura, Peloponensium urbes, absorptae sunt. Tunc etiam fuit Carthaginensium bellum illud famosissimum.

CAPUT XV. Regnante Artaxerxe, qui et Ochus dicebatur, Joannes summus sacerdos Judaeorum Jesum fratrem suum in templo interfecit. Pro quo scelere multa passi sunt Judaei gravia.

Artaxerxes, qui et Ochus, annis viginti sex imperavit. A reaedificatione vero templi, annus centesimus quadragesimus quintus erat. Macedonum vero reges, Alexander, Ptolomeus, Perdica, Philippus, sibi invicem per intervalla succedentes brevia. Judaeorum vero sacerdos Joannes filius Judae, qui fratrem suum Jesum, sacerdotium ambigentem, in templo interfecit. Propter quod facinus Vagosus dux regis Artaxerxis, qui Jesum diligebat, in templum ingressus violavit, et populum Judaeorum propter hanc 106.1008B| causam in servitutem redegit, nec hostias offerri quotidianas prius in templo permisit cum pro unoquoque anno vectigal exigeret, drachmas scilicet quinquaginta. Hac usus occasione annis septem pro nece Jesu sacerdotis populum afflixit dicens: Quod nunquam prius nec apud Graecos, nec apud barbaros ita crudeliter vel scelerate factum sit. Unde nec Deus hoc impune dimisit.

CAPUT XVI. Qualiter Artaxerxes Graecis pacem indixerit, et Aegyptum eversam suo junxerit imperio

Artaxerxes ergo post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum, plurimos Judaeorum in transmigrationem duxit, atque in Hircania ad 106.1008C| Caspium mare habitare praecepit. Interea Artaxerxes rex Persarum universis Graeciae populis per legatos ut ab armis decederent et paci acquiescerent, imperavit: non quia misericorditer fessis consuleret, sed ne se in Aegypto bellis occupato aliqua in regnum suum tentaretur irruptio. Cuncti igitur Graeci optatissima quiete domesticoque otio resoluti sunt. Qui utique tam constanter contemnere poterant, quam fortiter saepe vicerunt maximas Persarum copias, si, non ipso tantum adnuntiatae pacis sono, per corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio. Quanta enim bella sibimet gravia ac intolerabilia invicem gesserint, alternisque caedibus atque miseriis se affecerint Lacedaemonii cum Atheniensibus, Arcades cum Lacedaemoniis, quomodo Conon Atheniensis 106.1008D| dux Persici exercitus, quomodo Spartanos afflixerit, et cum Agesila pede claudo, ingenio acerrimo, duce Lacedaemoniorum pugnaverit, ac demum vicerit, testis est ipsa quietis pax tam libentissime a fortibus viris suscepta, et illud judicium quod vix cum Lacedaemoniis centum inventi sunt senes. Sed qui haec plenius scire voluerit, in libro tertio Orosii contra paganos inveniet. Artaxerxes autem, qui et Ochus, Sidonem subvertit, et Aegyptum suo conjunxit imperio, Necthanaiph in Aethiopiam pulso in quo Aegyptiorum regnum est destructum.

CAPUT XVII. Quibus diebus pestilentia ingens Romam crudeliter vastaverit, terraque in Urbe dehiscens, Curtium virum: equestrem absorbuerit vivum. Tunc etiam Galli contra Romanos conspirantes, ter devicti sunt.

Quo etiam tempore ingens universam Romam pestilentia corripuit non (ut assolet) plus minusve solito temporum turbata temperies, hoc est, aut intempestiva siccitas hiemis, aut repentinus calor veris, aut incongruus humor aestatis, vel autumni divitis indigesta illecebra. Insuper etiam expirata de Calabris saltibus aura corrumpens, repentinos acutarum infirmitatum afferre transcursus, sed gravis diuturnaque in nullo dispar sexus, in nulla aetate dissimilis, generali cunctos per biennium jugiter tabe confecit, 106.1009B| ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos afflictosque dimiserit. Sequitur hanc miseram luem miserioremque ejus expiationem proximo anno satis triste prodigium. Repente siquidem medio Urbis terra dissiluit, vastoque praerupto hiantia subito inferna patuerunt. Manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti voragine impudens specus, nefariamque vivi hominis sepulturam diis interpretibus expetebat. Satisfecit improbis faucibus praecipitio sui M. Curtius, vireques, armatus, injecitque crudeli terrae inopinatam satietatem, cui parum esset quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulcra susciperet, nisi etiam vivos scissa sorberet. Hinc iterum terribilis Gallorum inundatio juxta Anienem fluvium ad quartum ab Urbe 106.1009C| lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate virtutis, perturbatam occupatura civitatem, nisi otio et lenitudine torpuisset: ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoavit, T. Quintus dictator cruentissima congressione confecit. Fugati ex hoc praelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes, a Gaio Sulpitio dictatore superati sunt. Post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Martio consecuta est. Ubi conjici datur quantus hominum numerus caesus sit, quando octo millia sunt capta Tuscorum. Tertio autem in iisdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subjectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt. Adversus quos novo militum delectu habito, conscriptisque legionibus decem, 106.1009D| sexaginta millia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. Confecit hanc pugnam Marcus Valerius, auxiliante corvo alite, unde postea Corvinus est dictus. Occiso enim provocatore Gallo, hostes territi sparsimque fugientes, graviter trucidati sunt. Nec tamen contenti Romani suis eos moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecuti sunt eos, ut post aliquot annos omnes eorum reliquias in Hetruria ad lacum Vadi montis Dolabella consul deleret, ne quis exstaret ex ea gente qui incensam a se Romanam urbem gloriaretur. Manlius vero Torquatus consul, 106.1010A| qui post stragem Gallorum Latinos devicit, filium suum quod contra ejus imperium hostes aggressus vicerat, Metiumque Tusculanum nobilissimum equitem interfecit, provocantes atque insultantes hostes occiderat, virgis caesum securi percussit.

CAPUT XVIII. De hoc quod nox longior solito facta est, et veri lapides e coelo ruentes terram graviter attriverunt. Et hoc factum est quando Magnus Alexander Macedo nascitur. Quibus diebus Aristoteles celebratur insignis, et Plato moritur.

Eodem etiam tempore nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est, et saxea de nubibus grando descendens, veris terram lapidibus verberavit. Quibus diebus etiam Alexander Magnus, vere ille 106.1010B| gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius Orientis, est natus. Tunc Demosthenes orator agnoscitur, Aristoteles philosophus ore omnium celebratur, Plato moritur, post quem Academiam Speusippus tenuit.

CAPUT XIX. Quod regnante Arxe, Romanorum matronae in scelere venefico sunt deprehensae. Philippus autem Macedonum rex, pater Alexandri Magni, bella plurima peregit, civitates evertit, nationes innumeras perdomuit.

Arxes, filius Ochi, annis quatuor apud Persas regnat. A reaedificatione vero templi annos centum septuagesimus unus erat. Jaddus vero, defuncto Joanne patre illius, principatum suscepit sacerdotii Judaeorum. Quibus diebus incredibili rabie et amore scelerum 106.1010C| Romanae matronae exarserunt. Erat utique foedus ille ac pestilens annus, impletaeque jam undique catervatim strages gerebantur; et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum existente quadam ancilla indice et convincente, primum multae matronae ut biberent, quae coxerant, venena compulsae; deinde simul ut hausere, consumptae sunt. Tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse ferantur. Tunc Alexander rex Epirotarum, Alexandri illius magni avunculus, trajectis in Italiam copiis, cum bellum adversus Romanos pararet, et circa finitimas Romae urbes firmare vires exercitus sui, auxiliaque vel sibi acquirere, vel hostibus subtrahere studens, 106.1010D| bellis exerceretur: a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania victus atque occisus est. Hunc alii ferunt fuisse Pyrrhum, qui, a Tarentinis evocatus, ut auxilia ejus praeberet adversus Romanorum arma. Tarentus vero Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae, totiusque Lucaniae caput divitiis, magnitudine, muris, portu ipsoque situ mirabilis. Igitur Pyrrhus, semi Graecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus, cum totis viribus Epiri Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis, mari, terra, viris, equis, armis, addito insuper ferarum terrore, 106.1011A| quarum magnitudine, et deformitate, et novo odore simul ac stridore, Levino consule, in prima pugna consternati Romanorum equi, cum incognitas sibi belluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. Hoc bellum in Apulia, deinde in Asculo melius dimicatum est, Curio Fabricioque consulibus. Jam quippe terror belluarum exoleverat, et Gaius Munitius, quartae legionis hastarius, unius promuscide abscisa, mori posse belluas ostenderat. Itaque in ipsos pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt: nec alius cladi finis fuit, quam eos nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus humero saucius in armis suis ruit. Lucaniae pugna, ducibus iisdem quibus 106.1011B| superius, sed bello et pace, foris et domi, omnem in partem Romana virtus tum se approbavit. Cum Pyrrhus ille terribilis post primae pugnae victoriam, intellecta Romanorum virtute, facto foedere, quamvis vinceret, in amicitiam recipi voluit, sed abnegavit senatus. Nec alia magis quam Tarentina ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem: nec alius pulchrior in Urbe aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitum arma viderunt. Tum autem si captivos aspiceres, Molossi, Thessales, Macedones, Brutius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpuram, signa tabulae, Tarentinaeque deliciae. Sed nihil libentius populus 106.1011C| Romanus aspexit quam illas, quas timuerat, cum turribus suis belluas, quae, non sine sensu captivitatis, summissis cervicibus victores equos sequebantur.

Sed quoniam gentium diversarum actus, partim libando recensere disposui: nunc Alexandri istius casu commonitus, de Philippo Lacedaemoniorum rege, qui Olympiadem hujus Alexandri Epirotae sororem uxorem habuit, ex qua Alexandrum Magnum genuit, paucissimis annis retro repetitis, magna parvis, in quantum potero, colligam syllabis. Igitur Philippus Amintae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus 25 annis tenuit: quibus hos omnes acerbitatum acervos cunctosque malorum moles struxit. Hic primum ab Alexandro 106.1011D| fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam, strenuissimum imperatorem, et summum philosophum, eruditus est. Ipso autem Alexandro scelere Eurydicis matris occiso, quamvis etiam commisso adulterio, et altero primum filio interfecto, filiaque viduata, generi nuptias mariti morte pepigisset, compulsus a populo regnum, quod parvo occisi fratris filio tuebatur, suscepit, qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. Quibus victis, arma ad Illyrios transtulit, multisque millibus hostium trucidatis, Larissam urbem nobilissimam 106.1012A| cepit. Inde Thessaliam non magis amore victoriae, quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, invadit. Ita Thessalis ex improviso praeoccupatis atque in potestatem redactis, jungendo equitum peditumque fortissimas turbas et copiosas, invictissimum fecit exercitum. Igitur victis Atheniensibus subjectisque Thessalis Olympiadem, Auruchae regis Molossorum sororem, duxit uxorem. Qui Aurucha cum per hoc quod societatem Macedonum affinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret per hoc deceptus amisit, privatusque in exsilio consenuit. Deinde Philippus, cum Mothonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. Ipsam vero urbem mox expugnavit et cepit. 106.1012B| Exin Graeciam prope totam consiliis praeventam viribus domuit. Quippe Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt, et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire, quod singulae amitterent, oppressae demum servientesque senserunt. Quarum dum insanas concertationes Philippus, veluti specula observat, auxiliumque semper inferioribus suggerendo, contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fovet, victos sibi pariter victoresque subjecit. Igitur quantis affecerit totam Graeciam miseriis, aliosque a quibus pace susceptus hostiliter invadit, crudeliter diripit, omnique societatis conscientia penitus abolita, conjuges liberosque omnium sub corona vendidit, templaque universa subvertit. Post haec in Cappadociam 106.1012C| transiit, ibique bellum pari perfidia gessit: captos per dolum finitimos reges interfecit, totamque Cappadociam suo imperio subdidit. Inde post caedes, incendia, ac praedationes, quas gesserat in urbibus sociis, ad parricidia conversus, fratres, quos cohaeredes regni verebatur, interfecit, supplicio ac neci dedit. Inde omnium urbes finesque populatus, cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. Igitur alios populos, sedibus suis avulsos, finibus hostium opponit, alios in extremis regni terminis statuit: quosdam aemulatione virium, ne possint quod posse creduntur, in supplementa exhaustarum urbium dividit. Ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas exstincta primum libertate, concidit. Praeterea 106.1012D| cum eum duo fratres Thraciae reges, ex consensu praeoptavissent indicem, Philippus, more ingenii sui, ad judicium, tanquam ad bellum, cum instructo exercitu ingressus, inscios juvenes vita regnoque privavit. Ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransiit: commissoque praelio, cum Scythae et numero et virtute praestarent, Philippi fraude vincuntur. In ea pugna viginti millia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta; pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum. Nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. Viginti millia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam 106.1013A| missa sunt. Sed revertenti Philippo Triballi bello obviant, in quo ita Philippus in femore vulneratus est, ut per corpus ejus equus interficeretur. Statim vero ut convaluit, Atheniensibus bellum intulit, qui, in tanto discrimine positi, Lacedaemonios, quondam hostes, tunc socios asciscunt, totiusque Graeciae civitates, legationibus fatigant ut communem hostem communibus viribus petant. Itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese conjunxere, quasdam vero ad Philippum belli metus traxit. Praelio commisso, cum Athenienses longo majore numero militum praestarent, assiduis tamen bellis indurata Macedonum virtute vincuntur. Quam pugnam longe omnibus ante prioribus bellis atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit. Nam hic dies apud universam Graeciam 106.1013B| acquisitae dominationis gloriam et vetustissimae libertatis statum finivit. Postea Philippus cruentissimam victoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit. Siquidem principes civitatum alios securi percussit, alios in exsilium egit, omnibus bonis privavit. Pulsos dudum a civibus in patriam restituit. Ex quibus trecentos exsules judices rectoresque praefecit: qui ut antiquum dolorem nova potestate curarent, pressos infeliciter populos in spem libertatis respirare non sinebant. Praeterea magno delectu militum in subsidium regiae dispositionis ex tota Graecia habito, ducenta millia peditum et quindecim millia equitum absque exercitu Macedonum, et infinita gentium barbararum Persica expeditione in Asiam missurus instruxit. Tres duces, hoc est, 106.1013C| Parmenionem, Amintam et Attalum, praemittendos in Persas legit. Et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur, Alexander, qui erat Olympiadae uxoris suae frater, et postea a Sabinis in Lucania prostratus est, ut supra memoravimus, quem Epiri regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat, nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram celebrare decrevit. Qui cum, pridie quam occideretur, interrogatus fuisset quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur: Eum esse optimum qui viro forti post virtutum suarum gloriam in pace regnanti, sine conflictatione corporis et dedecore animae, subitus et celer, inopinato ferro potuisset accidere. Quod ipsi mox obtigit. Igitur per viginti et quinque annos incendia civitatum, excidia 106.1013D| bellorum, subjectiones provinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas pecorum, mortuorum venditiones captivitatesque vivorum, unius regis fraus, ferocia et dominatus agitavit. Sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum.

CAPUT XX. De gravissimis praeliis inter Samnites et Romanos illis diebus gestis. Quibus et Romani a Samnitibus victi, et sub jugum servitutis missi, iterumque Romani victores per Papyrium ducem suum Samnites vicerunt et jugum deposuerunt.

Romani porro, cum jam bello viginti millia 106.1014A| Samnitum, Fabio, magistro equitum, pugnam conserente, cecidissent, circumspectiore cura Samnites, ac magis instructo apparatu, apud Caudinas furculas consederunt. Ubi cum Q. Veturium et Posthumium consules, omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius dux eorum in tantum abusus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret utrum occideret clausos an parceret subjugatis. Ut vivos tamen dedecori reservaret, elegit. Romanos etiam antea saepissime vinci et occidi, nunquam autem capi, aut ad deditionem cogi potuisse constabat. Itaque Samnites, victoria potiti, universum exercitum Romanum turpiter captum, armis etiam vestimentisque nudatum, tantum singulis vilioribus operimentis ob 106.1014B| verecunda corporum tegenda concessis, sub jugum missum servitioque subjectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. Sexcentis autem equitibus Romanis in obsidiatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus vacuos, consules remiserunt. Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem, eosque in bellum cogunt, quod Papyrio consule insistente commissum, magnas strages utriusque populi dedit, cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae victoriae pugnantes instimularet. Tandem Romani pertinaciter moriendo vicerunt: nec caedi pariter vel caedere destiterunt, nisi postquam victis Samnitibus et capto duce eorum, jugum reposuerunt servitutis. Idem deinde Papyrius Sutricum, expulso inde Samnitico praesidio, expugnavit 106.1014C| et cepit. Hic autem Papyrius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus, disponere diceretur ab Oriente discedens obtinere viribus Africam, atque inde Italiam transvehi. Romani inter caeteros duces tunc in republica sua optimos, hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset, meditarentur. Quibus diebus quidam Hanno nomine, privatis opibus reipublicae vires superans, invadendae dominationis hausit cupiditatem; cui rei consilium utile ratus est ut, simulatis unicae filiae nuptiis, omnes senatores quorum dignitatem obstaturam incoeptis suis arbitrabatur inter pocula veneno necaret. Quae res per ministros prodita, sine ultione vitata est, ne in viro potenti plus negotii faceret res cognita 106.1014D| quam cogitata. Hoc consilio elusus Hanno, alio machinamento facinus aggredi parat, servitia concitat quibus repente incautam urbem opprimeret. Sed cum ante statutam caedibus diem proditum se praeventumque intellexisset, castellum quoddam cum viginti millibus servorum armatis occupavit. Ibi dum Afros, regemque Maurorum concitat, captus est: ac primo virgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est. Corpus verberibus lacerum cruci suffixum est: filii cognatique omnes supplicio traditi, ne quis eum ejusdem familiae unquam aut imitari aut ulcisci meditaretur. Haec temporibus Philippi gesta sunt. Quo 106.1015A| in tempore Xenocrates philosophus illustris habetur.

CAPUT XXI. Regnante Dario, quem Alexander occidit, Jaddus princeps et sacerdos Judaeorum depulit fratrem suum Manassem a sacerdotio, quia duxerat uxorem filiam satrapae Samariae. Qua occasione aedificatum est templum in monte Garzirim, ad instar Hierosolymitani.

Darius Arsami filius annis 5 (Al. 6). A reaedificatione vero templi anni sunt 176. Jaddus princeps sacerdotum erat Judaeorum. Erat autem hujus frater Manasses, cui suam filiam delegavit uxorem Sanabalath, missus a Dario ad Samariam, satrapa genere. Cutheus, ex quibus et Samaritae descendunt: principes quoque sacerdotum cum populo hoc indigne 106.1015B| ferebant. Nam exstitisse etiam priorem captivitatem per haec conjugia mala putabant, quod multi in his peccassent, dum non uxores provinciales ducerent. Jubebant ergo Manasse disjungi ab uxore, aut non introire sacrarium. Manasses autem, prohibitus a fratre accedere ad altare, ad socerum Sanabalath pervenit. Itaque Sanabalath non ei solum sacerdotium, sed etiam principatum sacerdotii, et potentiam ac honorem omnium locorum sibi subjectorum dare promisit. Qua de re templum ei, accepta occasione opportuni temporis, aedificavit ad instar Hierosolymorum super montem Garzirim, qui latior omnibus Samariae montibus apparebat, quoniam Alexandrum adversus principem sacerdotum Sanabalath ira commotum novit, dum non venalia 106.1015C| exercitui, et ea quae prius Dario conferre solebat, mitteret Alexandro dum obsideret Tyrum. Sanabalath namque jam desperato Dario, eligens de suis octo millia, profectus est ad Alexandrum. Cujus adeptus est gratiam, et ab eo impetravit ut templum aedificaret jam praedictum. Hoc autem et rei profuturum visum est, ut in duas partes potentia Judaeorum esset divisa, ne gens conjuncta rebellaret. Permansit autem templum illud, et si quis culpam habuisset apud Hierosolymitas, aut de cibo illicito seu de transgressione legis, ad Sychemitas recedebat: in his constituti Hierosolymitae degebant.

CAPUT XXII. Quibus diebus Alexander regnum adeptus Macedonum, defuncto patre, quanta et qualia intra suam egerit gentem, Parthosque primum bello superaverit, inde autem Aegyptum Syriamque subjugando Hierosolymam pervenit intactumque templum reliquit muneribus honoratum, iterumque duobus praeliis copias Parthorum delens, demum interemit Darium, in alienos crudelissimus, in proximos impius existens.

Alexander vero rex Macedonum, patri Philippo successit in regnum, qui primam experientiam animi et virtutis suae, compressis celeriter Graecorum motibus, dedit. Quibus auctor ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator, auro Persarum corruptus, exstiterat. Itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam multo [ Al., mulctae] metu solvit. Thebanos cum 106.1016A| [ Al., eorum] diruta civitate delevit, reliquos sub corona vendidit. Caeteras urbes Achaiae et Thessaliae vectigales fecit. Illyrios et Thracas, translato mox abhinc bello, domuit. Inde profecturus ad Persicum bellum, omnes cognatos ac proximos suos interfecit. In exercitu ejus fuerunt peditum triginta duo millia, equitum quatuor mille quingenti [ Al., ducenti], naves centum octoginta. Hac tam parva cum manu universum terrarum orbem, utrum mirabilius sit quia vicerit, an quia aggredi ausus fuerit, incertum est. Primo ejus cum Dario rege congressu, sexcenta millia Persarum in acie fuere, quae, non minus arte Alexandri superata quam virtute Macedonum, terga verterunt. Magna igitur caedes Persarum fuit. In exercitu vero Alexandri centum viginti 106.1016B| equites et novem tantum pedites defuere. Deinde Gordien Phrygiae civitatem, quae nunc Sardis vocitatur, obsessam expugnatamque cepit ac direptioni dedit. Inde nuntiatur ei Darii cum magnis copiis adventus. Qui timens angustias locorum quibus inerat, Taurum montem mira celeritate transcendit, et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis Tharsum venit. Ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit, contractuque nervorum proximus fuit morti. Interea Darius cum trecentis millibus peditum et centum millibus equitum in aciem procedit. Movebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum, maxime respectu paucitatis suae, quamvis jam pridem, sexcentis millibus hostium eadem paucitate superatis, non solum non 106.1016C| timere pugnam, sed etiam victoriam sperare didicisset. Itaque cum intra jactum teli uterque constitisset exercitus, et intentos ad signum belli populos discurrentes principes variis incitamentis acuerent, ingentibus utrinque animis pugna committitur, in qua ambo reges, et Alexander scilicet et Darius, vulnerantur, ac tandiu certamen anceps fuit quoadusque fugeret Darius. Exinde caedes Persarum subsecuta est. Ibi tunc peditum octoginta millia, equitum decem millia caesa, capta quadraginta millia fuere. Ex Macedonibus vero cecidere pedites centum triginta, equites centum quinquaginta. In castris Persarum multum auri caeterarumque opum est repertum. Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere; quarum 106.1016D| redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non impetrasset, tertio, cunctis Persarum viribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. Sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad invadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur: ubi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus, alios allegit, alios mutavit, alios perdidit. Inde ad Judaeam tendens Hierosolymam ascendit, cui Jaddus princeps sacerdotum cum hyacinthina et aurea stola, habens etiam super caput cidarim ac laminam auream; caeteri vero sacerdotes cum byssinis stolis, reliqua multitudo cum vestibus albis, occurrunt. Sic enim principi sacerdotum consulenti Dominus 106.1017A| per somnium ostenderat indignationem posse regis effugere. Alexander autem solus adiit, et nomen Dei quod in aurea lamina erat scriptum, adoravit, principemque sacerdotum primus veneratus est. Omnibus vero Judaeis una voce Alexandrum salutantibus, et circumstantibus regibus Syriae et reliquis, hoc facientem stupuerunt corruptamque regis mentem putaverunt. Parmenius vero solus eum interrogavit dicens: Cur eum omnibus adorantibus, ipse adorasset principem sacerdotum gentis Judaeae. Cui ille, Non hunc, inquit, adoravi, sed Deum cujus principatu sacerdotii functus est. Nam per somnium in hujusmodi eum habitu conspexi, adhuc in Dio civitate Macedoniae constitutus. Dumque mecum cogitassem an possem Asiam vincere, incitavit me 106.1017B| nequaquam negligere, sed confitenter transire. Nam se perducturum meum dicebat exercitum, et Persarum traditurum potentiam: ideoque neminem alium in tali stola videns cum hunc animadvertissem, habens visionis et probationis nocturnae memoriam, salutavi; exinde arbitror me divino juvamine delectum, Dariumque vicisse, virtutemque solvisse Persarum. Praeterea et omnia quae meo corde sperantur proventura confido. Postquam Parmenioni locutus est, principem sacerdotum honorans, accurrentibus reliquis sacerdotibus, ad civitatem usque pervenit. Ad templum ascendens sacrificavit Deo, secundum sacerdotis ostensionem: ipsi autem principi sacerdotum et reliquis sacerdotibus munificenter multa donavit. Oblato vero ei volumine Danielis, in quo 106.1017C| scriptum erat quemdam Graecorum perditurum Persarum potentiam, arbitratus seipsum esse quem Scriptura significabat, convocans Judaeos, jussit petere quas vellent accipere donationes. Principe ergo petente ut liceret patriis uti legibus, et septimum annum sine tributis esse mandaret, omnia concessit. Inde ad alias urbes profectus, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginensium sibi cognatorum obsistentem, oppressit et cepit. Exin Syriam, Rhodum atque Aegyptum, pertinaci furore pervadit. Inde ad templum Jovis Hammonis pergit, ut mendacio ad tempus composito, ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. Nam accersitum ad se fani ipsius antistitem, ex occulto monuit quid sibi tanquam consulenti 106.1017D| responderi velit, sicut historici eorum dicunt. Ita certus Alexander fuit nobisque prodidit, diis ipsis surdis et mutis, vel in potestate esse antistitis quid velit fingere; vel in voluntate consulentis, quid malit audire. Revertens ab Hammone ad tertium bellum Persicum, Alexandriam in Aegypto condidit. Darius vero, spe pacis amissa, quadringinta quatuor millia peditum, et centum millia equitum, Alexandro, ab Aegypto revertenti, apud Tharsum bello opponit. Nec pugnae mora, omnes caeca rabie in ferrum ruunt. Macedones toties a se victis hostibus animosi: Persae nisi vincant, mori praeoptantes. Raro in ullo praelio tantum sanguinis fusum est. Sed Darius cum vinci suos videret, mori in bello 106.1018A| paratus, persuasu suorum fugere compulsus est. Hoc praelio Asiae vires et regna conciderunt, totusque Oriens in potestatem Macedonici cessit imperii, atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia, ut post hoc nullus rebellare ausus sit. Patienterque Persae post imperium tot annorum jugum servitutis acceperunt. Alexander triginta quatuor continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim, caput Persici regni, [urbem] famosissimam et confertissimam opibus totius orbis, invasit. Darium vero, cum a propinquis suis vinctum compedibus aureis teneri comperisset, persequi statuit. Itaque jusso ut subsequeretur exercitus, ipse cum sex millibus equitum profectus, invenit in itinere solum relictum multis confossum vulneribus Darium, 106.1018B| extrema vitae per vulnera efflantem. Hunc mortuum inani misericordia referri in sepulcra majorum sepelirique praecepit: cujus non dicam matrem vel uxorem, sed etiam parvulas filias crudeli captivitate retinebat. In tanta malorum multitudine, difficillima dictis fides, tribus praeliis totidemque annis quinquies decies centena millia equitum consumpta, et haec quidem ex eo regno illisque populis unde jam ante annos non multo plures decies novies centena millia profligata referuntur: quanquam extra has clades, per eosdem cosdem tres annos, et Asiae civitates plurimae oppressae sint, et Syria tota vastata, Tyrus excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit; Rhodus quoque insula ultro ad servitutem tremefacta successerit; plurimaeque subjectae 106.1018C| Tauro provinciae, atque ipse mons Taurus diu detrectatum jugum domitus et victus acceperit. Et ne forte tunc [ Al., nunc] quisquam opinetur vel Orientem solum Alexandri viribus subactum, vel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatum, tunc etiam bellum Hagidis, Spartanorum regis, in Graecia; Alexandri, regis Epiri, in Lucania; Zophyrionis praefecti in Scythia gerebatur. Quorum Agis Lacedaemonius, excitata et rebellante secum universa Graecia, cum Antipatre, fortissimis copiis congressus, inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. Alexander autem in Italia affectans Occidentis imperium, aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et gravia bella ibidem gesta a Brutiis Lucretiisque [Lucanisque] superatus est, corpusque ejus ad sepulturam 106.1018D| venditum, ut supra memini. Zophyrion vero praefectus Ponti, adunato triginta millium exercitu, Scythis bellum inferre ausus, et usque ad internecionem caesus, funditus cum omnibus copiis suis abrasus est. Occiso namque Dario, ut praemisimus, Persarum regnum concidit. Alexandrinorum autem nascitur, quod regnum est Aegypti. Alexander Macedo annis quinque. Hujus enim quinque anni postremi in ordine numerantur quibus monarchiam obtinuit orbis. Nam septem ejus priores sub regno Persarum supputantur. A reaedificatione vero templi annus centesimus octogesimus primus erat.

CAPUT XXIII. Constructa Alexandria in Aegypto, destructoque Persarum imperio, per quinquennium Alexander monarchiam obtinuit orbis, plurimas devincens gentes, Indiam petens subjugavit, caeterasque nationes inaccessibiles circa Oceani littora sitas bello oppressit et cepit. Demum Babyloniam rediens, hausto veneno interiit.

Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hircanos et Mardos subegit. Ubi etiam illum adhuc bello intentum, Halestris sive Minothea, excitata suscipiendae ab eo sobolis gratia, cum trecentis mulieribus procax Amazon invenit. Post haec Parthorum pugnam aggressus, quos diu obnitentes delevit propemodum antequam vicit. Inde Trancas, Evergetas, Parimas, Parapemenos aggressus, Adarpios 106.1019B| caeterosque populos qui in radice Caucasi morabantur, subegit: urbem ibi fecit Alexandriam, super amnem Danaim [Tanaim] constitutam. Sed nec minor ejus in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. Docent hoc Amintas consobrinus occisus, noverca fratresque ejus necati, Permenio et Philotas trucidati, Attalus, Eurylocus, Pausanias multique Macedoniae principes exstincti: Clitus quoque annis gravis, amicitia vetus, nefarie interfectus. Qui cum in convivio fiducia amicitiae regiae adversus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege venabulo transfossus, commune convivium cruentavit. Sed Alexander humani sanguinis inexsaturabilis, sive hostium sive etiam sociorum, recentem tamen semper 106.1019C| sitiebat cruorem. Itaque pertinaci impetu in bella procurrens, Chorasmos et Dachas, indomitam gentem, in deditionem accepit: Calistenem philosophum, sibique apud Aristotelem condiscipulum, cum plurimis aliis principibus, cum [quod] eum, deposito salutandi more, ut Deum non adoraret, occidit. Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium, Nisam urbem adiit, Daedalos montes regnaque Cleophilis reginae expugnavit. Quae cum se dedidisset, concubitu regnum redemit. Peragrata perdomitaque Alexander India, cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quo multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione ejusdem saxi terraemotu prohibitum. Aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, 106.1019D| cum summo labore ac periculo saxo potitus, omnes loci ejus gentes in deditionem accepit. Cum Poro, fortissimo Indorum rege, cruentissimum bellum gessit, in quo Alexander, cum ipso Poro singulariter congressus, occisoque dejectus equo, concursu satellitum praesentiam mortis evasit; Porus multis vulneribus confossus et captus est. Quo ob testimonium virtutis regno [in regnum] restituto, duas ibi condidit civitates, Niceam et Bucifalem, quam de nomine equi sui ita vocari praecepit. Qui vero plenius scire voluerit quae in India Alexander pertulerit in inviis locis cum immanissimis belluis ac serpentibus, auream domum etiam Pori regis praedicti, quae aureis fulciebatur columnis mirae magnitudinis, 106.1020A| et caeteris mirabilibus ibi repertis, epistolam Alexandri ad matrem et ad magistrum directam legendo percurrat. Inde Adrestas, Catthenos, Persidas [Praesidas], et Candaridas, caesis eorum exercitibus, Macedones expugnavere. Cum ad Chosides ventum esset, ibi contra ducenta millia equitum hostium pugnam conseruerunt. Et cum jam fessa aetate detriti, animo aegri, viribus lassi, difficile vicissent, castra ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. Exin Alexander ad amnem Agesinem pergit. Per hunc in Oceanum devehitur, ubi Gressonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. Hinc Mandros et Subagras navigat. Quae gentes cum armatis octoginta millibus peditum, et sexaginta millibus equitum excipiunt, commissoque praelio, diu 106.1020B| anceps et cruenta pugna, tandem tristem pene victoriam Macedonibus dedit. Nam fusis hostium copiis, Alexander exercitum ad urbem duxit, et cum murum prius ascendisset, vacuam civitatem ratus, solus introrsus desiluit. Quem cum undique infensi hostes circumdedissent, incredibile dictu est, ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantum lacessentium clamor terruerit, solus tot millia ceciderit ac fugarit. At ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius quousque [eo usque] sustinuit, donec ad periculum ejus clamoremque hostium, perfractis muris, exercitus omnis irrumperet. In eo praelio sagitta sub mamma trajectus, fixo genu eatenus pugnavit, donec eum a quo vulneratus esset, 106.1020C| occideret. Inde conscensis navibus cum Oceani littora peragraret, ad urbem quamdam, cui Ambira rex praeerat, pervenit. Sed in expugnatione civitatis, magnam partem exercitus, sagittis hostium veneno illitis, amisit; ac post herbam per somnium sibi ostensam et in potum sauciis datam, cum reliquis subveniretur, urbem expugnavit et cepit. Post quasi circumactam [circumacta meta], et de Oceano Indum flumen ingressus, Babyloniam celeriter rediit, ubi eum exterritarum totius orbis provinciarum legati opperiebantur, hoc est, Carthaginensium totiusque Africae civitatum: sed et Hispanorum, Gallorum, Siciliae, Sardiniaeque; plurimae praeterea partis Italiae. Tantus timor in summo Oriente constituti ducis populos ultimi Occidentis invaserat, ut inde peregrinam 106.1020D| cerneres toto mundo legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem. Alexander vero apud Babyloniam, cum adhuc sanguinem sitiens, male castigata aviditate, ministri insidiis venenum potasset, interiit.

CAPUT XXIV. De bellis inter Romanos et Samnites atque Gallos eo tempore gestis quo Alexander vastabat Orientem, et de multimodis utrinque confligendo miseriis.

Per idem tempus apud Romanos gerebantur haec: Fabio Maximo, Q. Decio Mure consulibus, quatuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. Namque Hetrusci, Umbri, Samnites et Galli, uno agmine conspirantes, 106.1021A| Romanos delere conati sunt. Tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est; nec ausi totum sperare de viribus, dolo divisere hostes: satius [tutius] rati pluribus, se bellis implicare quam gravibus. Ita cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Umbriam Hetrusciamque [Etruriamque] praemissis, Umbrorum Hetruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt. In quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur, Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem vicit. Eo praelio quadraginta millia Samnitum sive Gallorum caesa sunt, Romanorum vero septem millia, et [ex] Decii tantummodo [parte], qui occisus est, 106.1021B| exstincta referuntur. Fuisse autem absque Hetruscis et Umbris, quos isto [astu] Romani bello evocaverunt, Gallorum et Samnitum peditum centum quinquaginta millia, trecenti et triginta; equitum vero quadraginta septem millia Livius refert: et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. Hanc cruentam tristemque victoriam pestilentia civitatis oneravit, et triumphales pompas obviae mortuorum exsequiae polluerunt. Nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota civitas aut aegris suspiraret aut mortuis. Sequitur annus quo Romani, instaurato a Samnitibus bello, victi sunt atque in castra fugerunt. Postea vero Samnites novum habitum animumque sumentes, hoc est, deargentatis armis ac vestibus paratoque animo ni 106.1021C| vincant, mori bello sese offerunt. Adversum quos Papyrius consul cum exercitu missus, cum a populariis [pullariis] auguribus vana conjectantibus congredi prohiberetur, irridens eos, tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit. Nam in hoc praelio duodecim millia hostium caesa, tria millia capta referuntur. Altero abhinc anno, Fabius Gurges consul male adversum Samnites pugnavit. Namque amisso exercitu victus in Urbem refugit. Itaque cum senatus de submovendo eum deliberaret, et pater ejus Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus, legatum se filio iturum obtulit, si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur. Qua impetrata, praelioque conserto, cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitum 106.1021D| duce, et infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus ingessit. Quo facto permoti Romani, tota ibi incubuere acie, donec ipsum ducem Pontium, deleto hostili exercitu, victum oppressumque ceperunt. Caesa sunt in eo praelio Samnitum triginta [ Al., triginta quinque] millia, capta autem quatuor millia cum rege suo. Tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta novem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. Anno subsequente cum Sabinis, Curio consule, bellum gestum est: ubi quot millia hominum interfecta, quot capta sunt, ipse consul ostendit. Qui cum in senatu magnitudinem acquisiti agri Sabini, et multitudinem 106.1022A| [ Al. add. capti] populi referre vellet, numerum explicare non potuit. Hinc Dolabella et Domitio consulibus, Lucani, Brutii, Samnites quoque cum Hetruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum redivivum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. Quos cum Galli interfecissent, Cecilius praetor, ob ulciscendam legatorum necem et comprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Hetruscis Gallisque oppressus, periit. Septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, decem et octo [ Al., quatuordecim] millia etiam militum Romanorum in illo bello prostrata sunt. Itaque quotiescunque Galli exarserunt, cum totis opibus suis Roma detrita est.

CAPUT XXV. Qualiter Alexander monarchiam obtinuerit, et inter quos regnum crudeliter adeptum diviserit; quae etiam pars unicuique obvenerit.

Igitur Alexander tribus praeliis quinquagies centena millia ex copiis Persarum fudit ut fugerent; interfectoque Dario Asiam obtinuit, Hircanos caeteterasque gentes subjugavit, Ornem petram capit, Indum etiam fluvium transgreditur. Cum Poro et Axile, Indorum regibus fortissimis conserto praelio dimicat, superiorque factus, vicit, Indiamque subjugavit. Postquam vero dominus gentium diversarum nuncupatus est, anno aetatis suae trigesimo secundo apud Babylonem moritur. Per duodecim namque annos trementem sub se orbem ferro pressit. Mortuoque 106.1022C| Alexandro Macedonum duces diversas sortiti sunt provincias mutuisque bellis se consumpserunt. Ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam Europae partem, vel maxime Libyae [Libyaeque vel maximam], horrendi subito bellorum globi confluxerunt. Qui cum ea praecipua loca in quibus exarsere populati sint, reliqua omnia terroris, rumoris, quasi fumi caligine, turbaverunt. Ergo ab Alexandro orbem celeriter ac fortiter acquisitum dilaniaverunt quatuordecim annis ejus principes, et veluti opimam praedam a magno leone prostratam, avidi discerpsere catuli, seque ipsos invicem in rixam irritatos praedae aemulatione fregerunt. Quamvis etiam Alexandrinorum regum, id est, Aegyptiorum persequi annorum numerum regumque 106.1022D| successiones hinc jam usque ad Caesaris Octaviani monarchiam decreverim, tamen quas principes Alexandri partes obtinuerunt ut innotescat curabo. Itaque prima Ptholomaeo, Aegyptus et Africa, Arabiaeque pars sorte evenit. Confinem huic provinciae Syriam, Laomedon Mitylenus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios, accipiunt. Mediae majori Acropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susisaniana [Susiana] gens Scyno, Phrygia major Antigono Philippi filio assignatur. Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accepit. Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paflagonia Eumeni data. Summa castrorum Seleucho 106.1023A| Antiochi filio cessit. Stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperunt, permanserunt. Seres, inter duos amnes Hydaspen et Indum constitutos, Taxiles habuit. In colonias in Syriis [ Al., Indis] conditas Phytagon Agenoris filius mittitur. Parapamenos fines Caucasi montis Oxyarches accepit. Arachossi Chedrosique Sybitri decernuntur. Drancheos et Areos Statanor, Atrianos [Bactrianos] Amintas sortitur, Sogdianos Scytheus, Itachanor [Nicanor] Parthos, Philippus Hircanios, Fratrafernes Armenios, Thlepolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archoas Pelassus [Pelasgos], Archelaus Mesopotamiam, adepti sunt.

CAPUT XXVI. Mortuo Alexandro rege Macedonum, duces ejus mutuis se bellis consumpserunt.

 Igitur causa et origo bellorum epistola Alexandri regis fuit, qua jussit omnes exsules patriae libertatique restitui. Potentes enim civitatum Graeciae timentes ne exsules, recepta libertate, ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt. Primi Athenienses, contracto triginta millium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte obvenerat, gesserunt. Post haec bellum inter Antigonum et Perdicam oritur gravissimum. Multis provinciis et insulis ob auxilia vel negata vel praestita dilaceratis, diu deliberatum utrum in Macedoniam bellum transferretur, an in Asia gereretur. 106.1023C| Novissime ipse Perdica Aegyptum cum ingenti exercitu petiit: sicque Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua viscera armatur. Ptholomaeus, Aegypti viribus et Cyrenensibus copiis instructus, occurrere bello Perdicae parat. Perdica cum Ptholomaeo acerbissime congressus, amissis copiis, ipse quoque interfectus est. Olympias vero, Alexandri mater, post plurimas principum caedes, per Cassandrum, qui Macedoniam obtinuerat, interfecta est. Hercules, Alexandri filius, cum matre Roxa, in custodia positus, cum jam quatuordecim esset annorum, ab eodem Cassandro occisus est. Antigonus autem eum filio Demetrio congressus contra Ptholomaeum et Cassandrum, atque Lysimachum, qui Seleuci societate fulti erant, praelio victus est. 106.1023D| Ptholomaeus iterum cum Demetrio navali praelio conflixit, et cum omnem pene classem atque exercitum perdidisset, victus in Aegyptum refugit. Hac victoria elatus Antigonus, regem se cum Demetrio filio appellari jubet. Quod exemplum omnes secuti, regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt. Igitur Ptholomaeus et Cassander, caeterique alterius factionis duces, cum decipi se ab Antigono singillatim viderent, per epistolas invicem confirmantes, coeundi in unum tempus locumque condicunt, et bellum adversus Antigonum communibus viribus instruunt. Cassander, finitimorum bellis implicitus, Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. Seleucus 106.1024A| quoque, ex Asia majore descendens, Novus Antigono hostis accessit. Hic siquidem Seleucus plurima per Orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. Principio Babyloniam bello expugnavit et cepit. Bactriantes [Bactrianos] novis moribus assurgentes perdomuit, transitum deinde in Indiam fecit: [quae] post mortem Alexandri, veluti detracto excussoque a cervicibus jugo, praefectos ejus occiderat. Adunatis itaque copiis Ptholomaei sociorumque ejus, pugna committitur. Cujus quando potentior apparatus, tanto ruina gravior fuit. Nam in eam tunc totius pene Macedonici regni vires conciderunt. In ipso bello Antigonus occisus est. Sed finis belli hujus initium alterius fuit. Nam cum victoribus de praeda non conveniret, iterum in duas pactiones 106.1024B| deducuntur: Seleucus Demetrio, Ptholomaeus Lysimacho jungitur. Cassandro defuncto, filius Philippus succedit. Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur. Antigoni filius Demetrius, augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. Ptholomaeus autem et Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine quantae vires essent concordiae, iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt adversus Demetrium. His se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri jungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli. Nec spes frustra fuit: quippe exercitu ejus corrupto, ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus invasit. Lysimachus autem, qui Hellespontum regebat, post interfectionem 106.1024C| generi sui et necem filii, assiduis parricidiis cruentatus, a militibus propriis deseritur. Qui ad Seleucum transeuntes, hortati sunt eum ut Lysimacho bellum inferret. Res namque foedissimi spectaculi erat, duos reges, quorum Lysimachus annos natus septuaginta quatuor, Seleucus autem septuaginta septem, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. Ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuisse quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reservatum: quippe cum orbem terrarum, exstinctis jam triginta et quatuor Alexandri ducibus, soli possiderent, angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. In eo bello Lysimachus, vel 106.1024D| amissis vel interfectis prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. Sic Lysimachi [ Al., Lysimachus] solutio finis pugnae Macedoniae fuit. Sed nec Seleucus quidem tanta victoria impune laetatus est. Nam neque ipse post septuaginta septem annos quietem naturalis mortis invenit, sed exortam [ Al., extortam] sibi infeliciter vitam velut immatura morte finivit: quippe insistente Ptholomaeo, cujus sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumventus occisus est. Haec sunt inter parentes, filios, fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. Iisdem etiam diebus cum Carthaginenses assidua nec unquam satis prospera adversus Siculos bella gererent et 106.1025A| Syracusas urbem Siciliae, tunc florentissimam, obsidione cinxissent, per Agathoclem Siciliae regem, miro circumventi ingenio, usque ad extrema desperationis adducti sunt. Namque Agathocles, cum apud Syracusas a Carthaginensibus obsideretur, ac se neque bello parem instructu copiarum, neque obsidionis patientem, stipendiorum sufficientia videret: bene proviso ac melius dissimulato consilio, in Africam cum exercitu transiit; ibi finis [suis] quid moliatur aperit; deinde quid facto opus sit, docet. Illico unanimiter naves primum in quibus venere succendunt, ne qua spes refugiendi foret. Dein cum omnia quae direxisset, prosterneret, villas castellaque incenderet, Hannonem quemdam cum triginta millibus Poenorum obvium habuit, quem cum 106.1025B| duobus millibus suorum interfecit, ipse autem duos tantum in eo bello perdidit. Qua pugna et Afrorum animis increbiliter fractis, et suorum in immensum auctis, urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa millia trucidat. Castra deinde ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum, vastationemque agrorum, et incendia villarum, de muris ipsius urbis specularentur. Adjicitur praesentibus malis tristior fama. Nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur. Quem revera incautum ac pene otiosum Andro, Agathoclis frater, oppresserat. Hoc per totam Africam rumore disperso, non tributariae tantum urbes ab his, verum etiam socii reges deficiebant. Inter quos rex quoque Cyrenarum 106.1025C| Asellas pactus est cum Agathocle communionem belli, dum regnum Africae ardenter affectat: sed postquam in unum exercitus et castra junxerunt, per Agathoclem blandimentis et insidiis circumventus occisus est.

Carthaginenses contractis undique copiis in bellum exarsere. Quibus Agathocles, habens secum Asellae copias, congreditur, eosque magno utriusque exercitus sanguine, et gravi praelio superat. Hoc certaminis discrimine tanta desperatio illata est Poenis, ut nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Hamilcar [Bomilcar] dux Poenorum cum exercitu fuerit. Ob quam noxam in medio foro jussu Carthaginensium patibulo suffixus, crudele spectaculum suis praebuit. Deinde 106.1025D| cum post mortem Agathoclis Carthaginenses Siciliam instructa classe vastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia accersito, terrestri navalique certamine saepe superati, novissime ad Romani bella conversi sunt.

CAPUT XXVII. Qualiter Ptholomaeus, Alexandri successor, Hierosolymam dolo ceperit, multosque Judaeorum secum captivos in Aegyptum deduxerit.

Post Alexandrum Ptholomaeus Lagi filius Alexandriae regnat, ut praemisimus, annis quadraginta. Namque hic etiam Hierosolymam expugnavit fraudibus et dolis civitatem, die sabbatorum ingressus sub specie sacrificii, nequaquam Judaeis resistentibus, 106.1026A| quoniam nihil hostile existimaverunt et ideo otiosi et insuspecti segnes erant. Qui cum sine labore civitatem apprehendisset crudeliter eis dominabatur Testis est orationis meae Ovidius Sabatarcides, qui successorum Alexandri facta conscribens, superstitionem Judaeorum, pro qua libertatem amisissent, exprobravit, cum haec diceret: Est gens, quae Judaea dicitur, civitatem munitam et magnam Hierosolymam detinens, quae contra Ptholomaeum regem arma sumere tentavit et propter superfluam superstitionem saevissimum dominium pertulit habere. Sabatarcides quidem haec de gente Judaeorum conscripsit. Ptholomaeus vero multos captivos a montanis Judaeae vel a vicinis locis Hierosolymorum, id est, a Samaria vel Agarizin trahens, ad Aegyptum 106.1026B| commigravit: sed cum cognovisset eos quos ab Hierosolymis abstraxerat, firmos jurisjurandi et Dei cultores existere, cum Alexander ad eos legationem mitteret, sic respondissent, Dario vivente contra eum arma nequaquam sumere. Unde post Darii expugnationem multos ad castella deputavit, et partes cum Macedonibus Alexandriae cives statuit fidemque ab ipsis recepit, ut nepotibus suis societatem custodirent; cum et alii non pauci Judaei sponte ad Aegyptum pervenissent, opulentia locorum Ptholomaeique munificentia invitati. Quorum nepotes seditiones contra Samaritas, dum suae gentis patriam oblationem servare festinarent, excitabant. Nam Hierosolymitae defendebant, dicentes suum templum sanctum existere, et immolationes illuc transmitti 106.1026C| oportere. Sychimitae vero, ad Garizin montem destinari jubebant. Princeps vero sacerdotum in Hierosolymis Jonias, Joaddi filius, erat; cujus filius eo mortuo, Simeon successor exstitit.

CAPUT XXVIII. De praeliis quae Tarentini contra Romanos, una cum Pyrrho Epirotarum rege, qui primus elephantes in Italiam secum duxit, gesserunt, et a Romanis victi atque edomiti; et de portentis diversimodis quae eo tempore contigerunt. Et quod Italia tunc universa sit Romanis subjecta.

Eodem etiam tempore Tarentinis Romanam forte classem praetereuntem, ex spectaculo theatri videntibus, retracta et profligata est ab eis. Nam in portum afflictam pertraxerunt. Praefecti navium trucidati sunt, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio 106.1026D| venditi sunt. His namque causis bellum ingens exortum est inter Romanos atque Tarentinos. Ultima haec necessitas adegit Romanos proletarios quoque in arma cogere, hoc est, eos qui in Urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae ascribere: quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. Itaque irruit in universos Tarentinorum fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque vastat omnia, plurima expugnat oppida, injuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat.

Continuo Tarentinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se ob magnitudinem virium consiliorumque summam 106.1027A| belli nomenque transduxit. Tarentum vero Lacedaemoniorum opus fuit, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, divitiis, magnitudine, muris, portu, ipsoque situ mirabile. Igitur Pyrrhus semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus, venit cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae: incognitisque in id tempus elephantis, mari, terra, viris, equis, armis, addito insuper ferarum terrore. Quarum magnitudine ac deformitate et novo odore simul ac stridore, Levino consule, in prima pugna consternati Romanorum equi, cum incognitas sibi belluas amplius quam erant horrendas suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.

Hoc bellum in Apulia; deinde in Asculo melius 106.1027B| dimicatum est, Curio Fabricioque consulibus. Jam quippe terror belluarum exoleverat, et Gaius Numitius, quartae legionis hastatus, unius promuscide abscisa, mori posse belluas ostenderat. Itaque in ipsa pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tot hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alius cladis finis fuit, quam nox dirimeret, postremusque fugientium, rex ipse a satellitibus humero saucius in armis suis ruit. Lucaniae pugnae ducibus iisdem quibus superius: sed bello et pace, foris et domi, omnem in partem Romana virtus tum se approbavit. Cum Pyrrhus ille terribilis post tantae pugnae victoriam, intellecta Romanorum virtute, facto foedere, quamvis vinceret, in amicitiam recipi voluit, sed abnegavit senatus. Nec alia magis quam Tarentina 106.1027C| victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnitudinem: nec alius pulchrior in urbem, aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitum arma viderunt. Tum autem si captivos, Molossi, Thessales, Macedones, Brutius, Apulus, Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa tabulae Tarentinaeque deliciae.

Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas quas timuerat cum turribus suis belluas, quae non sine sensu captivitatis, submissis cervicibus, victores equos sequebantur. Pyrrhus igitur quarto demum anno quo venerat ab Italia victus refugit: qui apud Argos Achaiae urbem florentissimam, Spartani 106.1027D| regni aviditate seductus, ictu saxi in praelio occubuit. Tarentini Pyrrhi morte comperta, iterum nova adversus Romanos arma sollicitant. Carthaginensium auxilia poscunt per legatos, atque accipiunt. Conserto praelio, vicerunt Romani. Ubi 106.1028A| jam tunc Carthaginenses, quamvis nondum hostes adjudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. Quae res occasiones tribuit bellorum atque certaminum inter Africanos atque Romanos. Quae bella diu protracta ac nimium saevissima utrique experti sunt populi, quamvis demum Romani, cum nimio sudore victores exstiterint.

Post Tarentinam vero cladem, Picentes victi Sempronio consule, Sallentini vero Picentibus additi victi sunt. Postremi Italorum in fidem Volsci opulentissimi Etruscorum hac necessitate pervenerunt, implorantes opem a Romanis adversus servos quondam suos qui libertate a dominis data, contra ipsos se erexerant, translataque in se republica dominabantur. Sed hi quoque ex consultu senatus, duce 106.1028B| Fabio Gurgite, poenas dederunt debitas. Sic demum subjecta atque a Romanis domita est Italia. Licet enim dum foris gererentur haec quae praemisimus, intus diuturnis morbis ac variis cladibus populus affligebatur Romanus, prodigiis etiam eo tempore diversis terrebantur. Nam et sanguis tunc e terra scaturiens emanavit, et de fontibus cruor fluxit. De coelo vero lac in modum pluviae cecidit: terra etiam tremuit, cum Romani adversus Picentes in acie, quantum jactus est teli, constitissent. Quo etiam in tempore: censu Romae agitato, inventa sunt civium Romanorum ducenta septuaginta millia. Legati Alexandrinorum a Ptholomaeo primum Romam missi amicitiam impetraverunt. Ariminus etiam et Beneventus civitates a Romanis conditae sunt.

106.1028C| Appius Claudius Caecus Romae clarus habetur, qui aquam Claudiam induxit in urbem, et viam Appiam stravit. Serapis ingressus est Alexandriam, Sostratus Enidius forum etiam in Alexandria construxit. Seleucus Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Apamiam, Edissam, Beroeam et Pelam urbes condidit, quarum Antiochiam duodecimo anno regni sui exstruxit. Igitur postquam Alexandria condita est, quae caput est regni Aegyptiorum, Alexander Magnus Macedo annis quinque regnavit, ex quo monarchiam orbis obtinuit. Anni vero praecedentes septem quibus regnaverat antequam Persarum solveret potentiam, non computantur in ordine.

Hic vero ubi Persarum regni finem ostendimus, 106.1028D| Italiamque Romanorum servitio subjectam, finem praesenti statui imponere libro. Qui continet in se, a reaedificatione templi usque ad interitum Alexandri Magni, annos circiter 186.

€b LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM. Textus narrationis, qualiter Ptholomaeus Philadelphus Eleazarum summum sacerdotem Judaeorum honoravit muneribus et templum. Captivos etiam Judaeorum ultra centum millia relaxavit. Septuaginta quoque ex senioribus sapientissimis ad se venire fecit, et divinas leges interpretari jussit. 106.1029|

Ptholomaeus, qui et Philadelphus, annis XXXVIII. A reaedificatione vero templi anni erant transacti ducenti viginti sex. Pontifex vero Judaeorum Eleazarus erat, qui pro tali principatus honorem suscepit causa. Defuncto principe sacerdotum Onia, filius ejus Simon successor exstitit, qui Justus est appellatus propter pietatem quam in Deum, et favorem quem erga regem habuisse videbatur. Quo mortuo et filium infantulum relinquente nomine Oniam, 106.1029B| frater ejus Eleazarus principatum sacerdotii accepit. Quem Ptholomaeus liberaliter muneribus honoravit; quod ex hujusmodi causa contigit: Demetrius Phalerius, super bibliothecam constitutus regis, dum studeret omnia per universam terram inventa volumina congregare et acquirere, si quid audisset dignum industria vel voluntate regis, quem erga collectionem codicum munificenter accendi cognoverat: interrogatus a Ptholomaeo quot millia codicum haberet, cum viginti millia jam respondisset, sed pauco post tempore usque quinquaginta millia posse pervenire, et nuntiatum sibi diceret multa apud Judaeos legum eorum esse conscripta, studio et bibliotheca regali digna: Nihil, inquit, prohibet tuarum pecuniarum sumptu eas interpretari, ut in 106.1029C| bibliotheca tua illorum quoque leges contineantur. Igitur rex optima Demetrii sententia delectatus, scripsit ad principem sacerdotum gentis Judaeae, hoc fieri demandans. Aristeus autem, amicus regis necessarius, qui propter humilitatem morum ab eo dilectus est, cum saepius ante nisus esset petere Ptholomaeum quatinus dimitteret captivos Judaeos qui sub imperio ejus essent; tempus hoc petitionis prosperum arbitratus, ante loquitur primatibus custodum regis corporis, Sosibio, Tarentino et Andreae: quorum sententia confirmatus adiit regem dicens: Minime, rex, oportet vana nos spe negligenter decipi, sed veritatem intimare. Nam si legem Judaeorum non tantum transcribere, sed etiam interpretari pro tua gratia studemus, habes qua ratione possit hoc 106.1029D| fieri, tot Judaeos in regno tuo servientibus, quos benignitatem tuae magnificentiae decet a praesenti jugo servitutis absolvere, ac Deo qui leges eis posuit pro tui regni tutela mittere. Nam cum multa saepius indagassem, cognovi factorem eos omnium Deum colere, quem nos Zena, id est, Jovem, nominamus, quod omnibus indulget zen, id est, vivere. Quapropter ad honorem Dei, quem maxima religione placant, liberos eos patriae moribusque suis restituere. 106.1030A| Cognosce tamen, princeps, me nec affinem eis esse, nec ab eadem genitum natione, ut pro illis hoc suggeram: sed dum omnium hominum factorem Deum scirem, suaviter vos benefactores amplecti ad hanc petitionem perveni. Postquam hoc Aristaeus locutus est, et rex in eum hilari et ridenti vultu conspexit: Quanta, inquit, arbitraris millia posse dimitti? Tunc Andreas respondit, cum interesset, et dixit, Paulo plus quam centum millia possunt. Non parvam, inquit, a nobis, Aristaee, donationem poscis. Sosibio vero cum praesentibus dicente dignum esse munificentia sua si Deo, qui regnum ei donavit, has gratiarum vices offerret, propterea laetus jussit ut militibus merces annonae praestaretur et pro singulo captivo apud eos constituto darentur dragmae centum 106.1030B| et viginti. De quibus etiam praecepta proponere promisit, per quae munificentiam suam et Aristaei petitionem confirmaret.

Praeterea voluntas Dei adfuit, per quam non tantum illos qui a patre ejus vel exercitu ejus translati fuissent, verum etiam illos qui sub regno ejus erant, absolutioni donaret, vel si qui postea supervenissent, pro quorum redemptione plus quam quadringenta talenta sunt a rege largita. Ex captivis vero et servientibus amplius centum millia remisit in Judaeam. Vigentes vero corpore ac aetate numeris militaribus designavit; multos etiam qui fidem aulae servare potuissent, in palatio constituit. Ergo Andream, primatem custodum sui corporis, et Aristaeum dilectissimos, Hierosolymam direxit, per quos primitias 106.1030C| votorum ad templum Domini porrexit, id est, pateras aureas viginti argenteas, triginta crateras quinque, mensam vero mirabiliter fabricatam, gemmis pretiosissimis insertam. Deo offerenda haec misit vasa, insuper talenta centum pro immolationibus et aliis rebus templo necessariis; mandans Eleazaro principi sacerdotum eligi viro seniores ex omni tribu, sapientia ac moribus ornatos, sex qui legem sibi afferrent Dei, eamque caute ac prudenter interpretando, in Graecam transferrent linguam. Ergo cum regis epistola Eleazaro fuisset porrecta, nimium liberaliter de benevola voluntate gavisus est, electis senioribus viris septuaginta legem ferentes, festinanter misit eos ad regem, postulans ut post transcriptionem legis eam caute cum portitoribus remitteret. 106.1030D| Igitur Alexandriam perventum est, et ut Ptholomaeus praesentiam eorum quos miserat cum septuaginta senioribus audivit, statim Andream et Aristaeum legatos introducere jussit. Qui venientes, epistolas quas a principe sacerdotum deportabant obtulerunt; et ea quae verbis eos disserere jusserat, edixerunt. Dumque seniores cum donis quae regi deportanda princeps sacerdotum eis dederat advenissent in praesentiam Ptholomaei cum voluminibus in 106.1031A| quibus litteris aureis conscriptae leges continebantur, rex eos de codicibus percontatus est. Cum revelarent et ostenderent tenuitatem membranae, vel incomprehensibilem eorum compaginem, rex miratus est quod ita fuissent compacti. Dumque hoc diutius fecisset, Gratias ago, inquit, vobis quidem quod venistis, majores vero illi qui vos destinavit; sed ante omnes Deo, cujus hae leges venerandae probantur.

Cumque clamassent seniores et hi qui in praesenti erant, orantes prospera regi divinitus evenire, nimium delectatus, prorupit in lacrymas. Nam saepius natura hoc pro summo gaudio patitur, quod etiam dolentibus solet accidere. Et tunc jussit codices primatibus officii designari. Viros autem osculatus, 106.1031B| aequum dixit esse primum ad eos facere sermonem de his pro quibus essent vocati. Imo et diem quo ad eum fuissent deducti, clarum singulis annis per totum vitae suae tempus se celebrare promisit. Nam evenit eumdem esse praesentiae illorum, et victoriae diem quo Antigonum navali praelio vicerat. Epulari etiam secum eos praecepit hospitiaque in arce denuntiavit eis omnia deputari. Nicanor autem, super susceptionem peregrinorum constitutus, Dorotheum vocans qui de his curam habebat, jussit singulis necessaria praeparare. Nam ita dispositum a rege fuerat ut alimenta quibus singulae civitates utuntur, exhiberentur indulgentia consuetudini peregrinorum ad eos venientium, et eis omnia pararentur, quatenus cibis solitis magis delectarentur, ne forsan corrupti 106.1031C| extraneis gravarentur.

Quod et circa istos effectum est. Dorotheo vero, quem pro sinceritate vitae super hoc rex constituerat, per quem et praeparaverat omnia quae ad hujusmodi convivia convenirent, hoc implente, in duas partes eos discumbere praecepit, partem quidem mediam eorum ad dexteram suam, reliquos autem post ejus accubitum, nihil praetermittens, quod ad eorum honorificentiam pertineret. Postquam autem ita discubuerunt, jussit Dorotheo solita ministrare, quibus omnes Judaei ad eum venientes utebantur. Tunc itaque sacros praecones et immolatores et alios qui vota faciunt recusavit, et unum a senioribus nomine Heliseum sacerdotem existentem repetivit facere orationem. Qui in medio stans, regi bona et 106.1031D| subjectis ejus optavit, et plausus cum gaudio et clamore omnium surrexerunt, et desidentes ad epulationem et delicias, pariter secum epulari jussit. Praeterea autem rex, quantum satis ei visum est, coepit philosophari, et unumquemque eorum naturales percontari sermones, et ad contemplationem quaestionis accendere. Caute illis ad omnia respondentibus, quae eis objecta essent et explanantibus, gavisus per duodecim dies hoc convivium construxit. Et qui vult singula cognoscere quae in convivio praeparata sunt, legat volumina Aristaei quae propter haec conscripserat, et agnoscet. Mirante vero eo non tantum rege, sed etiam Menedimo philosopho, destitit. Dicebat autem rex maxima bona sibi praesentia 106.1032A| eorum fieri: nam profuisse ei quod didicisset ab illis quemadmodum deberet.

Jussit autem singulis dari talenta, ac deputavit illis qui eos perducere ad diversorium deberent. Postquam vero tres excesserunt dies, congregans eos Demetrius et transiens pontem, abiit in partes Aquiloni conjunctas, conciliumque fecit in domo prope littus stante et apta secretis ad cogitationem negotiorum. Ubi eos perducens petebat omnia quae opus habebant ad legis interpretationem ipsis praesentibus, ut incessanter opus implerent. Cumque illi munificenter et laboriose cautam interpretationem facerent, usque ad horam nonam in hoc sedentes ad curam corporis vertebantur. Ita eos invitante Dorotheo et opulenter conversationis salubria 106.1032B| praebente, multaque etiam ex his quae regi parabantur, mane ad aulam venientes, Ptholomaeum salutabant, et rursus ad eumdem locum redibant, et manus in mari lavantes, et seipsos purificantes; ita legis interpretationi vacabant. Itaque transcripta lege, et opera interpretationis ad effectum per septuaginta duos dies transacta, congregans Demetrius Judaeos omnes, ad locum in quo translatae leges fuerant, praesentibus etiam interpretibus legit eas.

Cumque multitudo amplexa legem et seniores ejus interpretes, Demetrium eo quod magnarum rerum inventor esse videretur, laudasset, rogavit etiam ut praesidibus suis daretur legenda. Et petierunt omnes sacerdotes, interpretes, seniores et praepositi gentis, 106.1032C| ut bene interpretata permaneret immobilis. Cumque sententiam laudassent omnes, jusserunt si quid aut superfluum, aut nimis aliquid scriptum viderent in lege, hoc respicerent, et manifestum facientes emendarent: hoc castigantes ut quod semel judicatum fuerat, bene se habere sempiterna memoria permaneret. Gavisus ergo rex, et videns voluntatem suam ad utilem rem esse perfectam, et delectatus relictis legibus, et sensum et sapientiam et legis labores obstupescens, ad Demetrium sermones facere coepit: quod tam mira existente legislatione, nemo neque historiographus, nec poeta meminisset ejus. Cui Demetrius respondit, neminem ausum fuisse harum legum tangere conscriptionem, quod divinae et venerabiles essent. Significabat vero qualiter Theopompus, 106.1032D| volens in historia aliquid de his conscribere, sit mente turbatus plus triginta diebus: et cum humilitate a Deo veniam supplicabat, dum inde clementiam sibi factam suspicatus esset. Nec non et in somniis vidit quod ei hoc ideo accidisset, quia divinas scrutatus esset leges et proferre eas ad homines impuros vellet. Cumque conscribere quievisset, recepisset sensum. Referebat autem et de Theotecto, tragoediarum poeta, dicens, quia cum nisus fuisset in aliquo dramate horum meminisse quae in divino volumine continentur, oculis obscuratis, recognovit causam suae caecitatis, et ita liberatus est a passione, Deo veniam indulgente. Haec ergo rex pure suscipiens, petivit interpretes frequenter ad se de Judaea 106.1033A| proficisci. Hoc enim honorem et donationem ab eo profuturum. Nunc vero justum esse dimitti eos dicebat. Sponte autem ad eum venientes, omnia quae aequum esset sapientiam eorum impetrare, et pro sua majestate digne largiri promisit. Et tunc quidem remisit eos rex, donans unicuique optimas stolas, et auri talenta duo, et calicem unius talenti, totumque convivii thorum. Principi autem sacerdotum Eleazaro destinavit per eos lectos cum argenteis pedibus decem, et convenientem eis supellectilem, et calicem talentorum triginta: insuper stolas decem, et purpuram, et coronam decoram, et lineas de bysso centum. Praeterea et pateras, et trullam, et libatoria, et crateras aureas duas, Deo vovendas. Petivit autem eum et per epistolas, ut si quis ex his viris voluisset 106.1033B| reverti ad se, eum permitteret, eo quod nimium delectaretur cum eruditis semper habere sermonem, et divitias suas libenter talibus impartiri. Hujusmodi quidem regiam magnificentiam ad honorem et gloriam Judaeorum, a Ptholomaeo nomine Philadelpho fieri contigit. Impetraverunt autem et a regibus Asiae honorem, quoniam cum eis castrametati sunt. Nam Seleucus nomine Nicanor in civitatibus quas per Asiam aedificaverat, et in inferiore Syria et ipsa metropoli Antiochia republica sua dignos eos effecit, et aequum eis honorem cum habitatoribus Macedonibus et Graecis deputavit.

CAPUT II. De diversis inter Romanos et Carthaginenses terra marique praeliis, et innumera multitudine ex utrisque partibus hominum interfecta, quae continua miserorum bella per annos viginti quinque duraverunt.

Cum haec quae praemisimus sub Ptholomaeo in Judaea atque Aegypto ita se haberent, Romani Appium Claudium consulem, Mamertinis auxilia deposcentibus contra Ieronem Syracusanum, regem potentissimum, et Poenorum copias, quas ipse rex conduxerat, miserunt. Qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superavit, ut ipse quoque rex, rerum magnitudine perterritus, ante se victum quam congressum fuisse prodiderit. Qui cum viribus infractis pacem rogaret, multatus argenti talentis ducentis, accepit. Consules vero Hannibalem Poenorum imperatorem, dum in Agrigento, Siciliae civitate, obsidione cinxissent, ad summam egestatem eum perductum inopia 106.1033D| consumpsisset, nisi Hanno, novus imperator Carthaginensium, cum equitibus mille quingentis et triginta millibus peditum, et triginta elephantis, ex improviso intercessisset, expugnationemque civitatis paulisper distulisset: sed continuo civitas capta est. Poeni maximo bello victi et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes venditi sunt. Hannibal senior cum paucis effugit. Qui cum iterum oram Italiae maritimam instructa classe septuaginta navium vastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt, quod Diulus consul celeriter implevit. Nam intra quadraginta dies quam arbores caesae erant, centum triginta navium classis deducta in ancoris stetit. Asina 106.1034A| Cornelius consul, fraude Punica, dum ad Lipparam insulam perveniret, ab Hannibale captus in vinculis necatus est. Quem mox Diulus alter consul, ut occisum audivit, commisso navali praelio vindicavit: nam Hannibal, cum perditionem sui exercitus cerneret, amissa navi qua vehebatur, scapha subductus aufugit. Hanno vero, qui in loco ejus subrogatus fuerat, a Scipione consule dehinc interfectus est.

Hinc enim Calarinus consul Romanorum, dum Camarinam Siciliae urbem peteret, temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae jam dudum praestruxerant. Qui cum resistere vel evadere non posset, Calpurnii Flammae virtute liberatus est. Siciliae namque urbes Romanis subjectae sunt. Consules vero dum in Aphricam bellum transferre niterentur, 106.1034B| cum trecentis triginta navibus Siciliam petierunt. Quibus Hamilcar Poenorum imperator et Hanno classi praefectus occurrit. Conserto navali praelio, Carthaginenses in fugam versi, sexaginta et quatuor naves perdiderunt. Victores consules in Aphricam transvecti sunt, primamque omnium Clupeam urbem in deditionem receperunt.

Inde Carthaginem petentes, trecenta aut eo amplius castella populati sunt, infesta Carthagini signa circumtulerunt. Manlius consul, Aphrica cum victrici classe decedens, septem et viginti millia captivorum cum ingentibus spoliis Romam revexit. Regulus bellum Carthaginense sortitus, iter cum exercitu faciens, haud procul a flumine Bagrada castra constituit. Ubi cum plurimos militum, aquandi necessitate 106.1034C| ad flumen descendentes, serpens mirae magnitudinis devoraret, Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est. Sed nil in tergo ejus proficientibus jaculis, atque omnium telorum ictu irrito, quae per horrendam squamarum cratem, quasi per obliquam scutorum testudinem, labebantur, mirumque in modum ne corpus laederetur ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsu communi, impetu proteri, halitu etiam pestifero exanimari videret, balistas deferri imperat, per quas murale saxum, spinae ejus incussum, compagem totius corporis solvit. Bestia ergo, quae tam diu tot jaculis invulnerabilis obstitit, ad unius saxi ictum debilis cessit, et mox circumventa telis, facile oppressa est. Corium autem ejus Romam devectum, quod fuisse 106.1034D| centum viginti pedum ferunt, aliquandiu cunctis miraculo fuit.

Regulus adversum tres imperatores, id est, Hasdrubales duos, et accitum ex Sicilia Hamilcarem, atrocissimum bellum gessit: in quo caesa sunt Carthaginensium decem et septem millia, capta autem quinque millia, octo et decem elephanti adducti, oppida octoginta duo in deditionem cessere Romanis. Carthaginenses, fracti bellis et cladibus exinaniti, pacem a Regulo poposcerunt. Sed cum intolerabiles et duras conditiones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros vivere, pretio non soluto, Hispanorum vel Gallorum auxilia, quae jam dudum plurima habebant, sed etiam Graecorum comparanda 106.1035A| duxerunt. Itaque Xantippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xantippus inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu, pugnam cum Romanis conseruit. Ingens ibi ruina Romanorum virium fuit. Nam triginta millia militum Romanorum in ille tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux vir nobilis cum quingentis viris captus est, et in catenas conjectus. Decimo demum anno Punici belli nobilis triumphum Carthaginensibus praebuit. Xantippus, tam audacis facti conscius, rerum instabilium mutationem timens, illico ex Africa migravit in Graeciam. Igitur Aemilius Paulus et Fulvius Nobilior consules, audita captivitate Reguli et clade exercitus Romani, transire in Africam 106.1035B| cum classe trecentarum navium jussi, Clupeam petunt. Eo confestim Carthaginenses cum pari classe venerunt. Nec differri potuit navale certamen. Centum et quatuor naves Carthaginensium dimersae, triginta cum pugnatoribus captae: praeterea triginta et quinque millia militum ex ipsis caesa sunt. Romanorum autem novem manibus depressis, mille centum periere milites. Consules apud Clupeam castra posuerunt. Duo Hannones, imperatores Poenorum, eo rursus cum magno exercitu convenerunt, praelioque commisso novem millia militum perdiderunt.

Sed ut tunc apud Romanos nunquam diuturna felicitas erat, nam qualescunque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur. Cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando 106.1035C| naufragio eversa est. Nam de trecentis navibus ducentae viginti perierunt, octoginta vix, abjectis oneribus, liberatae sunt. Hinc Hasdrubal, novus Carthaginensium imperator, cum elephantis centum triginta, et equitum peditumque amplius triginta millibus, Lilibeum venit ex Aphrica, et continuo cum Metello consule apud Panhormum pugnam conseruit. Sed Metellus vim magnam belluarum timens, prius eas, magno usus consilio, vel in fugam vel in mortem egit, et sic facile, quamvis magnam, vim hostium superavit. Viginti millia Carthaginensium in eo praelio caesa sunt. Elephanti quoque sex et viginti interfecti, centum et quatuor capti, et per Italiam ducti, maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilibeum profugit, atque absens a Poenis 106.1035D| capite damnatus est. Post haec fessi tot malis Carthaginenses, petendam esse pacem a Romanis decreverunt. Ad quam rem Attilium Regulum ducem Romanorum, quem jam per quinque annos captivum detinebant, inter caeteros legatos praecipue mittendum putaverunt; quem non impetrata pace ab Italia reversum, resectis palpebris, illigatum in machina, jugulando [vigilando] necaverunt. Interea Lutatius cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus, dum apud Drepanum civitatem pugnam conseruisset, transfixo femore acerrime [aegerrime], cum jam obrueretur, ereptus est. Porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam, duce Hannone, concurrunt. Nec tamen Lutatius segnior, 106.1036A| imo consilia Poenorum, mira celeritate praevenit. Postquam proximae sibi utrorumque classes apud Aegades insulas, per totam noctem interjectis propemodum anchoris, constiterunt, orta luce, prior Lutatius signum bello dedit. Crudescente pugna victus Hanno navem avertit, et dux fugae primus fuit. Aliquanta cum eo pars exercitus sui Aphricam petiit, alii confugere Lilibeum. Sexaginta et tres Punicae naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo millia hominum capta, caesa quatuordecim millia fuere. Romanorum autem duodecim naves demersae sunt. Lutatius deinde ad Ericinam civitatem, quam Poeni tenebant, venit, ibique multos [ Al., duo millia] Carthaginensium conserta pugna interfecit. Tunc Carthaginenses praecipiti festinatione ad 106.1036B| Lutatium consulem ac deinde Romam mittunt, orant pacem. Quam conditionibus ante propositis illico consequuntur. Conditiones autem erant ut Sicilia Sardiniaque decederent, proque impensis bellicis puri argenti tria millia talentorum Euboicorum, aequis pensionibus, per annos viginti penderent. Hujus pacis conditio habita est post annum tertium et vicesimum ex quo bellum Punicum primum fuerit inchoatum.

CAPUT III. Quo tempore ignis et inundatio aquarum insolita pene Urbem deleverunt.

 Quo etiam tempore diversae ignium aquarumque clades pene consumpserunt Urbem. Nam Tyberis, insolitis auctus imbribus, et ultra opinionem vel diuturnitate 106.1036C| vel magnitudine redundans, omnia Romae aedificia in plano posita delevit. Ignis etiam, incertum unde surrexerit, plurimas civitatis partes pervagatus, hominum domorumque miserabilem stragem fecit. Dehinc cum omnia in circuitu fori depopularetur, aedem Vestae corripuit: ignem illum, qui aeternus putabatur, temporarius ignis oppressit. Quibus diebus argenteus nummus primum in Urbe est figuratus. Antiochus vero, qui et Soter, post Seleucum in Syria et Asia regnabat: quoniam Seleucus, Demetrio capto in Sicilia, destructo regno Asiae, ex utroque regno, id est Asiae et Syriae, unum fecerat imperium.

CAPUT IV Regnante Ptholomaeo Evergete, Jesus librum Sapientiae composuit, Josephus autem Judae regis gratiam in tantum promeruit, ut dux non solum Judaeae et Samariae, sed etiam Syriae et Phaenicis constitueretur.

Ptholomaeus Evergetes annis viginti sex. A reaedificatione vero templi, anni erant transacti ducenti sexaginta quatuor, sub quo Jesus filius Sirach Sapientiae librum composuit. Principatum vero sacerdotii, defuncto Eleazaro, patruus ejus Manasses suscepit. Cujus post vitae finem, Onias successit, filius existens Simonis, cognomine Justi. Qui Simon frater Eleazari, sicut praediximus, erat. Qui Onias, parvulus mente et pecuniis avarus existens, pro populo regium vectigal, quod patres ejus ex propriis dabant expensis, 106.1037A| id est viginti talenta pecuniarum non reddens, ad iram regem Ptholomaeum commovit. Qui per legatum Oniam culpans non reddentem tributa, interminabatur ad jugera terram Judaeorum metiri, et milites illuc ad habitandum mittere velle, si non illico ejus consueta redderentur tributa. Quae res Judaeis maximum incussit pavorem, quamvis Oniam, avaritiae deditum, minime flecteret. Sed dum haec ejus sororis filius Josephus cognovisset, ultro se legatum ad Ptholomaeum populi necessitate obtulit, vir sagacissimus et inter suos nobiles. Qui apud Ptholomaeum tantam promeruit ob plurima familiaritatem obsequia, ut non solum populum suum ab imminenti liberaret periculo, sed etiam dux Judaeae atque humilis Syriae seu finitimarum regionum constitueretur: 106.1037B| is namque viginti et duobus annis Syriae tributa et Phoenicis atque Samariae dispensavit. Qui populum Judaeorum a paupertate et debilitate ad clarissimas rerum causas usque perduxit. Defuncto autem Josepho, populum contigit Judaeorum seditionem pati propter filios ejus. Nam majores natu, livore excitati invidiae adversus Hircanum, ultimum Josephi filiorum propter sagacitatem atque animi agilitatem, seu gratiam quam apud Ptholomaeum regem adeptus fuerat, bellum gerentibus dissensit ab invicem multitudo. Plures quidem majoribus auxilium ferebant cum principe sacerdotum Simone, qui cognatus eorum et affinis erat. Hic enim Simon principatum sacerdotii, defuncto ejus patre Onia, susceperat. Igitur Hircanus descendens ab Hierosolyma trans Jordanem, 106.1037C| ubi turrim aedificavit fortissimam, ex lapide albo construens eam, et totam usque ad terram sculpsit, animalibus diversis et reliquis mirabilibus aedificiis locum munivit, quem Tyrum nuncupavit.

CAPUT V Eodem tempore Parthi a jugo Macedonum recedunt, Romani per anni unius spatium pacifice sine bello degerunt: quod eis non contigerat per annorum spatium 450, id est, a tempore Numae regis. Hinc sequuntur ingentia et gravia bella, quae inter Romanos et Gallos atque Histros, Illyriosque gesta sunt.

Parthi vero eo tempore ab imperio Macedonum recesserunt, quibus regnavit primus Arsaces, unde et Arsacides dicti. Macedoniae vero Demetrius, post Antigonum regnavit. Apud Romanos vero, post 106.1037D| primum Punicum bellum, Romani per anni spatium sine bellicis conflictationibus quieverunt, portaeque Jani clausae sunt, post annos scilicet 450, id est, a Numa successore Romuli, sub quo pacifice degerant, usque ad praedictum tempus. Hinc sequenti anno Romanorum legati ab Illyricis interfecti sunt, post cum ipsis atrocissimum bellum gestum est, in quo multis oppidis populisque deletis, reliqui se Fulvio et Posthumio consulibus dediderunt. Hinc senatus magna fortitudine consternatus, defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriori Gallia ingens adventare exercitus nuntiaretur, maxime gestatorum, quod nomen non gentis, sed mercenariorum Gallorum est, itaque permoti consules totius Italiae 106.1038A| ad praesidium imperii contraxere vires. Quo facto, in utriusque consulis exercitu 800,000 armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit, ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum 348,200, equitum vero 26,600, et caetera multitudo sociorum fuit. Commisso praelio apud Arretium, Attilius consul occisus est, 800,000 ( al. 780,000) Romanorum. Nec saltem tanta, quanta eos terrere debuit caesa sui parte fugerunt. Nam 3000 eorum tunc interfecta historici tradunt. Quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis, tanta agmina diffugisse, quia se in aliis victoriis, non viribus animorum praevaluisse, sed bellorum experientia proventibus prodiderunt. Quis enim crediderit in exercitu Romanorum 106.1038B| numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse? Post haec secundum cum Gallis praelium gestum est, in quo plane 40,000 Gallorum trucidata sunt. Sequenti anno Manlius Torquatus et Fulvius Flaccus consules primi trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum insubribus Gallis, quorum interfecta sunt 23,000, 5000 capta sunt. Eo deinde anno qui huic proximus fuit, dira miseram urbem terruere prodigia. Misera utique, quae hinc fremitu hostium inde nequitia daemonum terrebatur. Namque in Piceno, flumen sanguine effluxit, et apud Tuscos coelum ardere visum est, et Arimini nocte multam lucem claram effulsisse, ac tres lunas distantibus coeli regionibus exortas apparuisse. Tunc quoque magno terrae motu Caria et 106.1038C| Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut, labentibus vulgo tectis, ingens quoque ille colossus rueret. Eodem anno Flaminius consul, contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, adversum Gallos conflixit et vicit. In quo bello 9000 Gallorum caesa, 17,000 capta sunt. Post haec Claudius consul gestatorum 30,000 delevit, ubi etiam ipse Judomarum regem in primam aciem progressus occidit, et inter multa Insubrium, quae ad deditionem coegerat oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam cepit. Deinde Histri novi hostes excitati sunt, quos Cornelius Minutiusque consules multo quidem Romanorum sanguine subegerunt. Quibus diebus Q. Ennius poeta claruit: qui Romam translatus habitavit in monte Aventino, parco admodum sumptu, et 106.1038D| unius ancillae ministerio contentus, Zeno stoicus moritur, Antigonus vero successor Demetrii, Macedonum rex, Atheniensibus libertatem reddidit.

CAPUT VI. Ptholomaeo Philopatre regnante, Judaeorum 60,000 ab Antiocho sunt interfecta, et ea ab eo passi sunt, quae in tertio continentur Machabaeorum libro.

Ptholomaeus Philopater, annis 17.A reaedificatione vero templi, anni 290 erant. Sub hoc item principe victi Judaei, et 60,000 eorum caesa ab Antiocho rege Syriae, et ea quae in tertio Machabaeorum libro scripta sunt evenisse referuntur. Igitur Judaeos eo in tempore ab Antiocho Magno Asiam regente multa contigit tolerasse mala, dum terra eorum diversis 106.1039A| calamitatibus subjaceret, cum illis qui humilem Syriam habitare videbantur. Nam cum Antiochus pugnasset contra Eupatorem Ptholomaeum, et ejus filium Ptholomaeum, cognomine Epiphanem, laborare contigit Judaeos, Antiocho vincente eadem pati, ut pares existerent navi turbatae et tempestatibus fluctuanti, dum inter felicitatem et calamitatem Antiochi fuissent communiter constituti. Cumque vicisset Ptholomaeum Antiochus, Judaeam capiens crudeliter eam afflixit. Pontifex vero Judaeorum Onias erat, existens filius Simonis, ad quem rex Spartanorum (id est, Lacedaemoniorum) Arius nomine legationem direxit, et epistolas, in quibus continebatur Judaeos et Lacedaemones ex uno exstitisse genere, et familiaritatem cum Abraham socialiter habuisse; 106.1039B| justum ergo esse ut fratres existerent, et per legatos quae necessaria adjudicarent peterent, eorumque propria reputarent communia. Rex vero Macedonum Philippus erat.

CAPUT VII. Quibus diebus infestissimus Romanorum hostis Hannibal, cum copioso exercitu de Hispania profectus, in Italiam venit. In qua decem et tres annos continuo perseverans, quam gravia et quanta cum Romanis gesserit bella, Romanosque attriverit usque ad ultimam pene desperationem. Et qualiter ab Italia revocatus in Aphricam, et in ea victus sit a Scipione, cum ante victor frequentissime exstitisset. Et dum a domestico Romani premerentur hoste quem in patria ferre nequibant, cum quibus externis populis susceperit bella.

Igitur Romani infestissimum atque intolerabilem 106.1039C| hostem Hannibalem eo tempore perpessi sunt. Quod eo modo contingit: Carthaginenses namque graviter ferebant quod dudum domini gentium insularumque tributa darent, quae prius accipere solebant. Urebant nobilem populum ablatum mare, insulae raptae. Hinc ultionem puer Hannibal ad aram juraverat patris sui Hamilcaris. Igitur in causam belli Saguntus Hispaniae nobilis et opulenta civitas amica Romani populi electa est. Quam Hannibal, causas novorum motuum quaerens, primum bello petiit, deinde obsidione cinxit, fame excruciavit, octavo demum mense delevit. Legatos etiam quos Romani propter sociam civitatem direxerant, a suo injuriosissime conspectu absterruit. Inde Pirineum montem transgressus, inter ferocissimas Gallorum gentes, ferro 106.1039D| viam aperuit, et nono demum die a Pirineo ad Alpes pervenit, ubi dum montanos Gallos repellere eum ab ascensu obnitentes bello superat, atque invias rupes igni ferroque rescindit, ibi triduo commoratus, quinto demum die, cum maximo labore ad plana pervenit. Fuisse tunc exercitum ejus in 100,000 peditum, et 20,000 equitum, definiunt. Scipio consul Hannibali primus occurrit, commissoque praelio apud Ticinium ipse Scipio graviter vulneratus, per Scipionem filium admodum praetextatum (qui post Aphricanus cognominatus est) ab ipsa morte Poenorum dux liberatus evasit. Caesus est ibi omnis pene Romanus exercitus.

Pugnatum deinde eodem consule ad flumen Trebiam, 106.1040A| iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul, cognito collegae casu, a Sicilia cum exercitu rediit. Qui similiter apud eumdem fluvium congressus, amisso exercitu, pene solus evasit. In eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est. Qui postea cum in Hetruriam primo vere transiret, in summo Appennino tempestate correptus, biduo continuo immobiliter cum exercitu nivibus conclusus et onustus obriguit: ubi magnus hominum numerus, jumenta complurima, elephanti autem pene omnes frigoris acerbitate perierunt. At vero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit. Magonem quoque Poenorum ducem bello vicit et cepit. Diris tunc etiam Romam prodigiis territi sunt. Nam et solis orbis 106.1040B| minui visus est, et apud Arpos parmae in coelo visae, sol quoque pugnasse cum luna apud Capemenas, interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, apud Falices coelum scindi velut magno hiatu visum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse. Igitur Hannibal sciens Flaminium consulem solum in castris esse quo celerius imparatum obrueret, primo vere progressus arripuit propiorem, sed plaustrem viam, et tunc forte Sarnus late redundans pendulos et dissolutos campos reliquerat. De quibus dictum est: . . . . . Et quae rigat aequora Sarnus. In quos cum exercitu progressus Hannibal, nebulis, maxime quae de palude exhalabantur, prospectum offerentibus, magnam partem sociorum jumentorumque 106.1040C| perdidit. Ipse autem uni elephanti qui solus superfuerat supersedens, vix difficultatem itineris evasit. Sed oculum (quo jamdudum aeger erat) violentia frigoris, vigiliarum ac laboris, amisit. Ubi vero proximus castris Flaminii consulis fuit, vastatione circumjacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. Haec pugna ad Transimennum lacum facta est, ubi exercitus Romanus infelicissime arte circumventus Hannibalis, funditus trucidatus est

Ipse quoque consul occisus est, 25,000 Romanorum in eo praelio caesa, 6000 capta referuntur. De exercitu Hannibalis 2000 ceciderunt.

Famosum hoc apud Transimennum lacum certamen fuit, tanta clade Romana maxime, cum ita intentus pugnantium ( Al., pugnantium animus) exstiterit, 106.1040D| ut gravissimum terraemotum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes, et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. Hinc consules Lucius Aemilius, Terentius Varro, contra Hannibalem missi sunt.

 Sed impatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas, Apuliae vicum, omnes pene Romanae spei vires perierunt. Nam in ea pugna 44,000 Romanorum interfecta sunt. Quanquam de exercitu Hannibalis magna pars caesa est, nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extremam internecionem adducti sunt. Periit enim in eo bello consul Aemilius Paulus, consulares autem praetorii viri 20 interfecti 106.1041A| sunt: senatores vel capti vel occisi sunt 30, nobiles viri 300, pedestrium militum 40,000, equitum 3,500. Varro consul cum 50 equitibus Venusium fugit. Nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post victoriam ad pervadendam urbem contendisset. Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios annulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat.

Usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarent. Quod auctore Cecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio, tribunus tunc 106.1041B| militum, idem qui post Aphricanus, districto gladio eum deterruisset, ac potius pro patriae defensione in sua verba jurare coegisset. Romani ad spem vitae quasi ab inferis respirare ausi, dictatorem decimum Junium creant. Qui delecto habitu ab annis decem et septem, immaturae inordinataeque militiae quatuor legiones undecunque contraxit.

Tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis [ Al. add. oblatos], vel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis, sacramento militiae adegit, et arma quae deerant templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. Ita equester ordo, ita plebs trepida, oblita studiorum, in commune consuluit. Junius itaque dictator, antiquum quoque Romanae miseriae factum recolens, per supplementa 106.1041C| exercitus edicto, velut asylo patefacto, homines quicunque sceleribus ac debitis obnoxii essent, impunitate promissa, militiae mancipavit. Quorum numerum ad 6000 virorum fuit. Campania vero, vel potius omnis Italia, ad Hannibalem, desperata penitus Romani status reparatione, defecit. Post hoc Lucius Posthumus praetor adversus Gallos pugnare missus, cum exercitu caesus est. Deinde Sempronio Graccho, Q. Fabio Maximo consulibus, Claudius Marcellus ex praetore proconsul designatus, Hannibalis exercitum praelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari. Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum comparantem gravissimo bello oppresserunt. Nam 106.1041D| 35,000 militum de exercitu ejus, vel caede, vel captione minuerunt. Celtiberos milites quam prima externam manum Romani in castri habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostium societate in sua castra duxerunt.

Sempronius Gracchus proconsul ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. Centenimus Paenula centurio decerni sibi ultro bellum adversum Hannibalem petiit, a quo cum 8000 militum quos in aciem adduxerat caesus est. Post hunc Gneus Fulvius praetor ab Hannibale victus, amisso exercitu, vix evasit. Eo tempore cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferre nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta, 106.1042A| unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem; alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem; tertium in Sardinia contra Sardos, et alterum Hasdrubalem Carthaginensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur, et tamen fortis in alterutrum desperatione in meliora profecit. Nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. Decimo anno postquam Hannibal in Italiam venerat, Gneo Fulvio Publio consule, Hannibal de Campania movit exercitum, et cum ingenti clade omnium, per Sedecinum Suessanumque agrum via Latina profectus ad Anianum fluvium tribus milliaribus ab Urbe consedit, incredibili totius civitatis metu, cum senatus populusque curis trepidus, matronae 106.1042B| quoque amentes pavore, per propugnacula currerent, et convehere in muros saxa, primaeque pro muris pugnare gestirent. Ipse autem Hannibal cum expeditis equitibus usque ad portam Collatinam infestus accessit. Deinde omnes copias in aciem direxit. Sed et consules Fulvius cum proconsule non detrectavere pugnam. At ubi expositae utrinque acies constiterunt in conspectu Romae praemium victoris futurae, tantus subito se imber e nubibus grandine mistus effudit, ut turbata agmina, vix armis retentis, in sua se castra colligerent. Deinde cum, serenitate reddita, in campum copiae atque aciem redissent, rursum violentia fusa tempestas, majore metu mortalium audaciam coercuit, territosque exercitus refugere in tentoria coegit. Tunc 106.1042C| conversus in regionem Hannibal dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo voluntatem non dari, modo potestatem. At vero in Hispania, ambo Scipiones, a fratre Hasdrubalis interfecti sunt. In Campania Capua capta est a Q. Fulvio proconsule. Principes Campanorum veneno mortem sibi consciverunt, senatum omnem Capuae etiam prohibente senatu Romano, Fulvius Sulpicius necavit. Interfectis in Hispania Scipionibus, cum omnibus incusso pavore cunctantibus Scipio se admodum adolescens ultra obtulisset, et pecuniae penuria esset aerarii, Claudio Marcello et Valerio Levino auctoribus, qui tunc consules erant, aurum argentumque signatum ad quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter annulos singulos, bullasque 106.1042D| sibi ac filiis, et deinde per filias uxoresque suas singulas tantum auri uncias et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent. Scipio Aphricanus annis natus 23 imperium in Hispaniam proconsulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrrhineum transgressus, primo impetu Carthaginem novam cepit, ubi stipendia maxima, praesidiaque valida, copiae auri argentique magnae Poenorum habebantur. Ibi etiam Magonem fratrem Hannibalis captum cum caeteris Romam misit. Levinus consul ex Macedonia rediens, Agrigentum urbem Siciliae expugnavit, ibique Hannonem Aphrorum ducem cepit, 40 civitates in deditionem accepit, 26 expugnavit. Hannibal in Italia Gneum Fulvium 106.1043A| proconsulem, 11 praeterea tribunos, et 14,000 militum interfecit. Marcellus consul cum Hannibale triduo continuo dimicavit. Prima die pari pugna discessum est, sequenti victus consul, tertio victor, 8,000 hostium interfecit, ipsum Hannibalem cum reliquis fugere in castra compulit. Fabius Maximus consul Tarentum, quae a Romanis desciverat, iterum expugnavit et cepit, ibique ingentes copias Hannibalis cum ipso duce ejus Carthalone delevit, 30,000 hominum captivorum vendidit, et pretia in fiscum retulit. Sequenti anno in Italia Claudius Marcellus consul ab Hannibale cum exercitu occisus est. Scipio in Hispania Poenorum ducem Hasdrubalem vicit, et castris exuit. Praeterea 80 civitates aut deditione aut bello in potestatem redegit; Aphris sub corona 106.1043B| venditis sine pretio dimisit Hispanos. Hannibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum insidiis circumventos interfecit. Claudio Nerone et Marco Libio Salinatore consulibus, cum Hasdrubal Hannibalis frater ab Hispaniis per Gallias ad Italiam veniret, jussusque a Carthaginensibus ut fratri cum copiis jungeretur, magna secum auxilia Hispanorum Gallorumque deduceret, et cum maturato adventu descendisset jam ex Alpibus, consulibus proditus fuisset, ab exercitu Romano ignorante Hannibale praeventus, cum omni exercitu suo interfectus est. Nam 58,000 de exercitu Hasdrubalis ibi occisa sunt, capta sunt 5,400, Romanorum autem civium 3,000 inter eos reperta atque revocata sunt. Quod victoribus consulibus solatio fuit. Nam et ab exercitu eorum 13,000 106.1043C| ceciderunt, Hannibali caput fratris sui Hasdrubalis ante castra projectum est. Quo viso et simul clade Poenorum cognita, anno 13 cum in Italiam venerat, refugit in Brutios. Post haec anno continuo inter Hannibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse visa est, quia inquietudo morborum in castris erat, et gravissima pestilentia uterque exercitus agebatur. Interea Scipio universa Hispania a Pyrrheneo usque ad Oceanum in provinciam redacta, Romam venit. Consul cum L. Crasso creatus, in Aphricam transiit, Hannonem Hamilcaris filium ducem Poenorum interfecit, exercitum ejus partim caede, partim captivitate disperdidit. Nam 11,000 Poenorum eo praelio occidit. Sempronius consul cum Hannibale congressus et victus refugit, Scipio in 106.1043D| Aphrica aggressus hyberna Poenorum atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, nocte concubia fecit incendi.

Poeni trepidi cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad exstinguendum concurrerunt: quare ab armatis facile oppressi sunt. In utrisque 40,000 hominum igni ferroque consumpta sunt, capta 5,000, duces ipsi miserabiliter ambusti aegre effugerunt; Hasdrubal imperator Carthaginem profugus venit. Itaque Sifax et Hasdrubal mox plurimum reparavere exercitum: atque iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt. Sifacem fugientem Lelius et Masimissa ceperunt, caetera multitudo Cirtam fugit. Quam Masinissa oppugnatam in deditionem recepit, 106.1044A| Sifacem ad Scipionem vinctum catenis deduxit. Quem Scipio cum ingentibus spoliis plurimisque captivis perducendum Lelio tradidit. Hannibal redire in Africam missus, ut fessis Carthaginensibus subveniret, flens reliquit Italiam, omnibus Italici generimilitibus, qui sequi nollent, interfectis, cum ad Africanum littus propinquaret, jussus quidam e nauticis ascendere in arborem navis atque inde speculari quam regionem teneret, sepulcrum dirutum se prospexisse respondit. Abominatus dictum Hannibal, deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. Qui continuo refecta multitudine Carthaginem venit. Deinde colloquium Scipionis petiit. Ubi cum se diu attoniti, admiratione mutua, duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio, praelium consertum 106.1044B| est. Quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum viribus consummatum, Romanis victoriam contulit. 80 elephanti ibi vel capti vel occisi sunt, Carthaginensium interfecta sunt 20,000. Hannibal ante omnia praelium et in praelio expertus cum paucis, hoc est vix 4 equitibus inter tumultum elapsus ad Rumetum confugit. Postea Carthaginem post 36 annos quam inde parvus cum patre exierat venit, consultantique senatui nullam esse residuam spem, nisi petendam pacem, persuasit. Gaio Cornelio Lentulo Publio, Eliopeto consulibus, Carthaginensibus pax per Scipionem voluntate senatus populique concessa est. Naves tamen plus quam 500 in altum productae, in conspectu civitatis incensae sunt. Scipio jam tunc 106.1044C| cognomento Africanus, triumphans Urbem ingressus est. Quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginensium captivus pileatus (quod insigne indultae sibi libertatis fuit) triumphantem post currum secutus est. Nevius comicus Uticae moritur, pulsus Roma factione nobilium, ac maxime Metelli. Plautus Romae moritur. Qui propter annonae difficultatem ad molas manuarias pistori se locaverat. Ubi quoties ab opere vacasset, scribere fabulas solitus erat ac vendere.

CAPUT VIII. Rex Ptholomaeus Epiphanes per ducem suum, nomine Scopam, humilem Syriam, Judaeam, atque Samariam in suam recepit ditionem, quas Antiochus nuper ab ejus abstulerat potestate. Iterumque Antiochus, devicto Scopa, suae easdem regiones ditioni subjecit.

Phtolomaeus, qui et Epiphanes, annos 24. Sub Phtolomaeo Machabaeorum martyres coronantur. Sub hujus tempore gesta sunt quae historia II libri Machabaeorum continet. A reaedificatione vero templi anni sunt 307. Pontifex Judaeorum Onias, qui et supra. Ptholomaeus ergo Epiphanes, defuncto patre Philopatore, magnam virtutem militum misit cum duce nomine Scopa contra humilem Syriam, multasque eorum civitates cepit. Inter quas gentem Judaeorum bello victam recepit, quam nuper Antiochus sibi sociaverat, victo Ptholomaeo Philopatore. Et non post multum, Antiochus Scopam vicit, confligens contra eum juxta fontem Jordanis, multosque de 106.1045A| exercitu ejus stravit. Postea vero Antiocho capiente Samariam et civitates Syriae, ibidem quas Scopa tenuerat, sponte gens Judaeorum ad eum transiens, in civitatem omnem ejus exercitum suscepit, et elephantis abundanter alimenta praebuit, et obsidenti eos qui ab Scopa in arce Hierosolymorum relicti sunt custodes prono animo auxilium praestiterunt. Igitur Antiochus, justum arbitratus Judaeorum erga se studium liberaliter remunerandum, scripsit magistratibus, et amicis, testimonium exhibens, quod ab eis bene tractatus est. Sed et donationes, quas eis pro gratia retribuere cogitavit, manifeste illis innotuit, id est, ut civitatem destructam reficerent, in eam habitatores congregarent dispersos. Ad immolationes vero victimarum vini et olei, et libani pretium, argenteorum 106.1045B| 20,000, ad similam autem tritici modios 1,475, et salis modios 375, praebere jussit. Ad porticus vero templi, seu ad alia quae delapsa erant aedificia, materiem ex Libano concessit. Omne genus Judaeorum secundum proprias leges conversari permisit. Sacerdotes et scribas templi atque cantores sacros a tributis quae pro suo capite dabant relaxavit. Eos vero qui ex ipsa civitate servitio addicti erant, eorumque genitos libertati donavit, et substantias eis reddi praecepit. Edictum autem per omne suum misit imperium causa ornatus templi, in quo continebatur, neminem alienigenarum intra muros templi ingrediendi habere licentiam, nec Judaeos, nisi purificatos secundum patriam legem, neque inferri in civitatem carnes animalium, quae Judaeis interdictae 106.1045C| sunt, sed solitis patriae uti permissum est, quibus Deo sacrificandum lex divina censuit. De his ita eo tempore apud Judaeos rebus gestis Polybius Megalopolitanus in historiae suae libro XI, ita dicit: Ptholomaei dux Scopa, ad superiora vadens loca, superavit hiemis tempore gentem Judaeorum. Dicit namque et in eodem volumine qualiter Scopam Antiochus devincens, Bathaniam et Samariam, et Abella et Cedar cepisset. Paulo post vero tradiderunt se ei Judaei, qui circa templum habitabant. Postea vero ut amicitiam et foedus Ptholomaeus cum Antiocho composuit, dedit ei filiam suam Cleopatram ad nuptum, concedens ei humilem Syriam et Samariam, et Judaeam et Phoenicen dotis nomine.

CAPUT IX. Relatio qualiter Philippus Macedonum rex a Romanis victus Demetrium filium suum obsidem dederit, Similiter Nauides, Atheniensium dux, a Romanis victus, filium suum Armenem obsidem tribuit. Cum quibus diversae nationes sunt Romanis subjectae. Antiochus etiam rex Syriae cum omnibus suis copiis bis victus, terra marique vectigal solvere coactus.

Apud Romanos vero iisdem diebus bellum Punicum secundum finitum est. Cui Macedonicum continuo successit, quod Q. Flamminius consul sortitus, post multa et gravissima praelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo regi eorum dedit. Deinde cum Lacedaemonis pugnavit, victo Nauide duce eorum, nobilissimos obsides, Demetrium Philippi et Armenem Nauidis filium, ante currum duxit. Romani 106.1046A| captivi, qui sub Hannibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem, currum triumphantis secuti sunt. Eo tempore Insubresboi atque Caenomanni, contractis in unum viribus cum Hamilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam, Placentiamque vastantes, difficillimo bello, a Lucio Fulvio praetore superati sunt. Postea Flamminius proconsul Philippum regem, et cum eo Thracas, Macedones, Illyricos, multasque praeterea gentes, quae in auxilium ejus venerant, bello subegit. Victi Macedones castra amiserunt, 8,000 hostium eo die caesa, 5,000 capta Libyus scribit. Valerius dicit 40,000 trucidata, Claudius vero 32,000 interfecta commemorat. Igitur Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum 106.1046B| struens in Europam transiit ex Asia. Tunc etiam Hannibal, propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos ferebantur, exhiberi Romano senatu jussus, clam ex Aphrica profectus, ad Antiochum migravit. Quem cum apud Ephesum invenisset, cunctantem mox ad bellum impulit Scipio Aphricanus inter caeteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale colloquium familiare habuit. Sed infecto pacis negotio, ab Anthiocho discessit. In utraque Hispania per Flaminium, Fulviumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. P. Cornelio Scipione. M. Acilio Glabrione consule, Antiochus, quamvis Thermopilas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello, a consule 106.1046C| Glabrione superatus, vix cum paucis fugit e praelio, Ephesumque pervenit. Is habuisse fertur armatorum 60,000, e quibus 40,000 caesa, capta plus quam 5,000 fuisse referuntur. Alter consul Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo praelio 20,000 hostium interfecit. Sequenti anno Scipio Africanus habens in auxilio Eumenen, Attali filium adversus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum navale gessit. Antiochus, victo Hannibale atque in fugam acto, simulque omni exercitu amisso, pacem rogavit, eoque jure eam obtinuit, ut annis singulis 1,000 talenta Romanis vectigalis nomine persolveret, filiumque Aphricani, quem utrum explorantem an in praelio cepisset incertum est, ultro remisit. Eodem tempore Aphricanus, ab ingrata sibi 106.1046D| urbe diu exsulans, apud Amitternum oppidum morbo periit. Iisdem etiam diebus Hannibal apud Brisiam Bythiniae regem, cum a Romanis reposceretur, veneno se necavit. In Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium usque nunc manet. T. Livius tragoediarum scriptor, clarus eo tempore habebatur. Qui ob ingenii meritum, a Livio Salinatore cujus liberos erudiebat, libertati donatus est.

CAPUT X. Qualiter Antiochus Aegyptum occupaverit, Romanis denuntiantibus, timore perculsus, ab ea discessit, Hierosolymam petens, templum spoliavit, et aram in ea statuens, immundis sacrificiis polluit, civitatemque vastando destruxit, et arcem ob custodiam Macedonum in eadem aedificavit, partem populi captivam duxit, et partem in ore gladii consumpsit; reliquos ritu gentium vivere instituit, contradicentes diversis poenis affici jussit. Et unde hoc malum exordium sumpsisse credebatur.

Ptholomaeus Philomitor, annis 35. A reaedificatione vero templi anni sunt 331. Macedonum rex Perseus erat. Defuncto itaque Seleuco rege Syriae, Antiochus frater ejus gubernacula regni susceperat, qui Epiphanes nuncupabatur. Moritur etiam Ptholomaeus rex Aegyptiorum, qui similiter Epiphanes dicebatur, relinquens duos filios minores aetate. Quorum unus, qui et major erat, de quo nunc mentionem fecimus, Philomitor dicebatur, minor vero Fiscon. Antiochus pro suo feliciter imperio exercitum 106.1047B| ducere deliberavit ad Aegyptum, tractus desiderio ejus et continens filios Ptholomaei, ut debiles ac nequaquam tanta negotia regere praevalentes. Perveniens igitur cum magna virtute ad Pelusium, et dolo Philomitorem Ptholomaeum circumveniens, Aegyptum occupavit. Et cum adisset loca Memphiticae civitatis, eam capiens contra Alexandriam ut obsidendo Ptholomaeum caperet, ambulavit. Expulsus vero est non ab Alexandria tantum, sed etiam a tota Aegypto, Romanis sibi denuntiantibus ut discederet a provincia. Per idem tempus defuncto Onia principe sacerdotum, fratri ejus Antiochus sacerdotii contulit principatum. Nam filius quem Onias reliquerat, adhuc infans erat. Jesu vero, qui frater erat Oniae, principatum sacerdotii rex abstulit iratus, et 106.1047C| dedit eum juniori fratri eorum nomine Oniae. Sic namque ad tres filios Simonis principatus sacerdotii, sicut praediximus, pervenit. Et Jesus quidem Jasonem se nominavit. Onias autem Menelaus est nuncupatus. Seditionem itaque princeps sacerdotum Jesus adversus Menelaum concitavit, et divisa in utrumque populi multitudine, pars plurima Jasonem adjuvabat. Unde laborantes Menelaus et qui ei consenserant ad Antiochum discesserunt. Ad notitiam etiam ejus perducentes quod vellent patrias relinquere leges, et conversationem et mores observare Graecorum, rogaverunt eum ut permitteret eis aedificare gymnasium Hierosolymis. Cumque concessisset, circumcisionem suam velaverunt, ut non appareret 106.1047D| in denudatione Graecis esse dissimiles. Caeteraque omnia relinquentes, quae illis mos patrius imponebat, aliarum facta gentium ritusque sequebantur. Igitur hae seditiones quae propter ambitionem atque dignitatem summi sacerdotii inter praedictos turpiter gerebantur fratres, atque dissensiones quae inter Hircanum Josephi filium (de quo supra meminimus) ejusque fratres crudeliter actae sunt, maxima pullularunt calamitatum semina in populo Judaeorum, dum adversum se alienigenarum arma provocantes, propria dilaniaverunt viscera; dum aliqui Seleucum ejusque principes, alii vero Antiochum illius successorem, ad desolationem templi destitutionemque populi evocaverunt, ut praemisimus. Igitur reversus rex Antiochus ab Aegypto propter Romanorum timorem, ad 106.1048A| Hierosolymorum civitatem ducit exercitum. Quo perveniens, cepit eam conflictatione cujuspiam, aperientibus ei portas his qui voluntati ejus consentiebant. Ingressusque civitatem Hierosolymorum multos interemit, sibi contraria sapientes, necnon et eos qui portas ei aperientes civitatem tradiderunt, propter templi divitias interfecit, multasque ab eo templo auferens pecunias, ad Antiochiam reversus est. Postquam autem exspoliavit templum, ita ut vasa Dei asportaret, et lucernas aureas et aram auream, et mensam, et sacrarium, neque de velis abstinuit, quae ex bysso, et purpura, et cocco erant. Exhauriens autem et thesauros, nihilque penitus relinquens, ad maximum Judaeos propter hujusmodi causam luctum usque perduxit. Nam et quotidianas immolationes, 106.1048B| quas Deo secundum leges offerebant, celebrari prohibuit. Depraedans autem totam civitatem, quosdam interfecit, alios captivos cum uxoribus et filiis deduxit, ita ut numerus multitudinis captivorum usque 10,000 existere videretur. Incendit etiam optima ejus loca, et deponens muros, arcem aedificavit in interiori parte civitatis. Nam alta et eminentior erat prius templo, et propter hoc muniens eam muris altis et turribus, custodiam Macedonum ibi disposuit. Manebant in arce etiam nihilominus homines impii, et moribus maligni, a quibus cives multa et acerba subinde patiebantur. Aedificans vero et in sacrario aram, super eam porcos immolavit, hostias non legitimas nec patriae religioni Judaeorum congruas. Coegitque etiam eos relinquere religionem patriam, 106.1048C| idolum venerari, aedificare etiam in unaquaque civitate et vico templa Judaeorum, et aras collocantes, immolare super eas porcos omni die praecepit, et ne quis circumcideretur inhibuit. Interminatus est etiam tormenta gravissima, si quis propter haec facere inveniretur. Constituit itaque praepositos, qui cogerent eos imperialia mandata perficere. Et multi quidem Judaeorum sponte, alii vero propter timorem imminentis regis praecepta sequebantur. Probatissimi et generosissimi detestabile facinus exsecrantes, patriis legibus adhaeserunt, propterea diebus singulis poenis afflicti, et amare passi tormenta, trucidabantur. Nam et verberati, et diversis cruciatibus fatigati, adhuc viventes crucis patibulo figebantur. Uxores vero pariter et filios quos circumciderunt, propter 106.1048D| voluntatem regis laqueis suffocabant, parentum eos cervicibus illigantes. Insuper et si apud aliquem volumen inventum fuisset sacrum aut lex, is crudeli sorte moriebatur.

CAPUT XI. Quibus diebus Romani innumeras multitudines hominum in Hispania trucidaverunt, oppida ultra 300 destruentes, everterunt, bellum etiam Macedonicum merito inter maxima computandum tunc gestum est. Punicum etiam bellum exortum est tertium. Quo confecto, igni ferroque Carthago penitus est eversa, anno postquam condita est sexcentesimo.

Quo in tempore apud Romanos Fulvius Flaccus, praetor in citeriore Hispania, maximo praelio 23,000 hominum 106.1049A| fudit, 4,000 cepit. Hinc Gracchus Sempronius in Hispania ulteriore 105 oppida vacuata quassataque bellis ad deditionem coegit. Hinc Lucius Posthumius in citeriore Hispania 40,000 hostium bello interfecit, Gracchus praetor ibidem iterum 200 oppida expugnavit et cepit. Quibus etiam diebus bellum Macedonicum gestum est, merito inter maxima bella referendum. Nam Perseus, Philippi filius, quem Macedones secuti sunt, auxiliarios habuit Thraces, cum rege eorum Coti, et universos Illyrios cum rege Gentio. Gens namque Basternarum, quae, praedarum spe sollicitata, in auxilium ejus properabat, sine ulla pugna vel aliquo hoste deleta est. Dum Danubium cum toto agmine super glaciem transirent, gelu concrepans enormitate ponderis, glacialis crusta dissilivit, universumque 106.1049B| agmen quod diu sustinuerat mediis gurgitibus, victa tandem et comminuta destituit, atque eadem rursus fragmentis impedientibus superducta submersit. Pauci ex omni populo per utramque ripam vix concisis evasere visceribus. Caeterum in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde Ptholomaeus rex Aegypti, et Ariarates Cappadociae, Eumenes Asiae, Masinissa Numidiae fuerunt. Itaque advenienti Crasso consuli Perseus occurrit, commissoque praelio, miserabiliter victi fuere Romani. Sequenti pugna, pene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est. Deinde Perseus, profligato multis praeliis exercitu Romano, in Illyricum transgressus. Sulcanium oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit; ubi magnam Romanorum 106.1049C| praesidiorum multitudinem partim occidit, partim sub corona vendidit, partim secum in Macedoniam duxit, postea cum eo Aemilius Paulus consul dimicavit et vicit. Nam 20,000 peditum in eo bello interfecit. Rex cum equitibus subterfugit. Sed continuo captus, atque in triumpho cum filiis ante currum actus est, et post apud Albam in custodia defecit. Filius ejus junior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit, ibique consumptus est. Plurima praeterea et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi. Igitur cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus invasisset, et ex omnibus non esset qui ire Hispaniam vel miles vel legatus auderet, 106.1049D| P. Scipio (qui postea Africanus erat), ultro sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte jam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam, magnas strages gentium dedit. Saepius etiam militis quam ducis usus est officio. Nam et barbarum provocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno praelio victus est, universoque exercitu amisso, ipse cum paucis vix elapsus, evasit. Eo tempore censores theatrum lapideum in urbe constitui censuerunt. Quod ne tunc fieret, Scipio Nasica gravissima oratione obstitit, dicens inimicissimum hoc fore bellatori populo, ad nutriendam desidiam, lasciviaeque commentum, adeoque movit senatum, ut non solum vendi omnia theatro comparata jusserit, 106.1050A| sed etiam subsellia ludis pom prohibuerit. Tertium hinc Punicum bellum exortum est. Igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules, et Scipio tunc tribunus militum, filius, ut ferunt, majoris Africani, prope Uticam castra tenuerunt. Ibi Carthaginensibus evocatis, jussit ut arma et naves traderent. Nec mora, tanta vis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. Sed Carthaginenses postquam arma tradiderunt, et relicta urbe secedere procul a mari 10,000 passuum jussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt, aut defensuri civitatem, aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creaverunt. Arma primum facere aggressi, aeris ferrique inopiam auri et argenti metallis 106.1050B| suppleverunt. Consules oppugnare Carthaginem statuunt, cujus situs fuisse hujusmodi dicitur. Muro passuum 22,000 amplexa, tota pene mari cingebatur, absque faucibus qui 3,000 passuum aperiebantur. Is locus murum 30 pedum latum habuit, saxo quadrato in altitudine cubitorum 40. Arx, cui Birsae nomen erat, paulo amplius quam 2,000 passuum tenebat. Ex una parte murus imminens mari, quod mare stagnum vocant, quoniam objectu protentae linguae strangulatur. Consules igitur quamvis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginensibus victi et repulsi sunt. Quos fugientes Scipio, repulso intra muros hoste, defendit. Censorinus in urbem rediit, Manilius, omissa Carthagine, ad Hasdrubalem arma convertit. 106.1050C| Scipio, Masinissa mortuo, inter Masinissae filios tres Numidiae regnum divisit. Quocirca Carthaginem reversus Manilius Degazam urbem expugnavit atque diripuit; Aphrorum ibi 12,000 caesa, 6,000 capta sunt. Hasdrubal Poenorum imperator, Masinissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est. Juventinus praetor in Macedonia adversus Pseudophilippum congressus, cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est, anno ab Urbe condita sexcentesimo. Post bellum Punicum secundum Gneo Cornelio Lentulo, Lucio Mummio consulibus, Scipio superioris anni consul delere Carthaginem suprema sorte molitus, Gothonem ingreditur. Ubi cum sex continuis 106.1050D| diebus noctibusque pugnatur, ultima Carthaginenses desperatio ad deditionem traxit, petentes ut quos belli clades, reliquos fecit, saltem servire liceat. Primum agmen mulierum satis miserabile post virorum magis deforme descendit. Nam fuisse mulierum 25,000, virorum 30,000, memoriae traditum est. Rex Hasdrubal se ultro dedit. Transfugae, qui Aesculapii templum occupaverant, voluntario praecipitio, igne consumpti sunt. Uxor Hasdrubalis se duosque filios secum, virili dolore et furore femineo, in medium fecit incendium, eumdem nunc mortis exitum faciens novissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset. Ipsa autem civitas decem et septem continuis diebus arsit, miserumque spectaculum de varietate conditionis humanae victoribus 106.1051A| suis praebuit. Diruta est autem Carthago, omni murali lapide in pulverem comminuto, septingentesimo anno postquam condita erat. Multitudo omnis captivorum, exceptis paucis principibus, venundata est. Ita quarto quam coeptum fuit anno, bellum Punicum tertium terminatum est. Quae tunc etiam bella in citeriore Hispania gesta sunt, et qualiter Bebius a Liguribus circumventus cum omni exercitu periit, quomodo etiam Fulvius consul, cum Gallograecis acerbissimum bellum gessit circa Olympum montem, et caetera bella quae tunc Romani per diversa gerebant loca, qui latius scire voluerit, Orosii caeterorumque historiographorum libros legere curabit. Statius Cecilius, comoediarum scriptor, clarus hisdem habetur diebus. Qui natione Gallus erat, alii Mediolanensem 106.1051B| eum fuisse ferunt, primum Ennii contubernalem, et anno sequenti post ejus mortem et ipse mortuus est, et post Janiculum sepultus. Ennius vero poeta septuagesimo aetatis suae anno, articulari morbo periit, sepultusque est in Scipionis monumento, 106.1052A| in via Appia, intra primum ab Urbe milliarium. Tunc etiam Lucius poeta nascitur. Romae descriptione facta, inventa sunt hominum 334,000. Quo in tempore Aristobolus philosophus commentarios scripsit in libros Mosi, et regi obtulit Ptholomaeo. Romani, interfecto Pseudophilippo, Macedones gentium dominos tributarios faciunt, regnumque Macedonum deficit. Carthago namque, ut praemisimus, igni ferroque funditus est eversa. Antiochus, sicut superius meminimus, templum Domini polluit, et in eo Jovis Olympiaci simulacrum posuit. In Samaria autem super verticem montis Gaziri, ubi templum Sanabalath quondam aedificaverat, ad instar Hierosolymorum, in nomine summi Dei delubrum Jovis Pegrini Antiochus consecrari in eo jussit, ipsis Samaritanis 106.1052B| ut id faceret precantibus. Nunc vero ubi contaminationem atque vastationem templi ostendimus, duoque regna potentissima, Macedonicum scilicet atque Carthaginense, defecisse, finem etiam hujus voluminis imponere decrevimus.

€b LIBER SEXTUS.

CAPUT PRIMUM. Qualiter Matathias resistens Antiochi edictis leges patrias vindicaverit, Judam ducem populo praefecerit, et ipse Judas quomodo ad principatum sacerdotii pervenerit. 106.1051C| Eodem tempore quo Ptholomaeus Fiscon in Alexandria regnabat, Antiochus vero crudeliter saeviendo Judaeos diversis afficiebat poenis (uti in praecedenti libro succincto commemoravimus sermone) erat habitans aliquis in Modin vico Judaeae Matathias filius Joannis, sacerdos ab Hierosolymitis, habens filios quinque, quorum nomina sunt haec: Joannes, qui et Gaddis; Simon vero, qui dictus est Matathias; et Judas, qui vocabatur Machabaeus; et Eleazarus, qui dictus est Apphus; Abraham, qui et Jonatha. Iste ergo Matathias plangebat apud filios rapinam civitatis, et templi nuditatem, seu calamitates plebis, deputans melius esse pro patriis mori legibus, quam sine gloria vivere. Venientibus autem ad Modin villam a rege Antiocho directis, ut cogerent Judaeos 106.1051D| facere quae praecepta erant a rege, et jubentibus illic constitutis immolare idolis, secundum regis jussionem, et primum Matathiam, qui doctrina vel fama gloriae reliquos anteibat, qui non solum se temperavit a sacrilegio, regalique edicto, verum etiam immolantem simulacris hostias de popularibus suis nactus, gladio transverberavit. Et congregata manu ipse cum filiis suis, temerantes usum patrium, et justitias legis, alios necavit, plerosque expulit, bellique sabbato adoriendi auctor fuit, ne simili arte ipsi quoque deciperentur, sicut plerique jam eorum, dum sabbatho bellum suscipere detrectant, irruentibus in sese hostibus multi occubuere. Et perseveravit in vero usque ad exitum vitae, habens studium 106.1052B| defensionis et pietatis. Sed cum sibi supremum diem adesse intelligeret, vocatis civibus atque assistentibus liberis, hortatus est ut tuerentur patriam, templique religionem ducemque Judam Machabaeum curae ac sollicitudinis suae successorem reliquit. Qui bello 106.1052C| strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris fide promptus, quam frequenter innumeras hostium copias parva manu fuderit, persequi non est praesentis negotii. Qui principatum sacerdotii propter excellentia merita populo sibi contradicente obtinuit, tribusque annis pontificatum rexit; et hoc ita contigit. Onias princeps sacerdotum, qui et Menelaus vocabatur, filius Simonis, qui Antiochum Epiphanem adversus Judaeos excitaverat, et suae legis proditor exstiterat, sicuti praemisimus in praecedenti libro, ab Antiocho iuniore occisus est, persuadente Laesia atque dicente hunc fuisse initium malorum, qui flexerat patrem illius cogere Judaeos religionem patriam relinquere, et ipse, cum principatum obtineret, impulit Judaeos proprias transgredi leges. Post cujus 106.1052D| interitum Achimus, qui et Joachim, ex familia existens alia dolo sacerdotium obtinuit, ob quam causam Onias filius principis sacerdotis Oniae de quo praediximus, quod adhuc puerulus defuncto patre esset relictus, videns quod patruum suum Menelaum rex interfecisset et principatum sacerdotii Achimo dedisset, non existenti de genere sacerdotum, fugit ad Ptholomaeum Aegypti, et honorem meruit ab ipso et uxore ejus Cleopatra: locumque petit in regione Heliopolitana, ubi simile Hierosolymorum aedificavit templum. Joachim vero post multa quae contra leges in suos egerat cives, nolens deponere murum sanctuarii veterem, et constructum ab antiquis prophetis, plaga quidem Dei repentina percussus est, 106.1053A| ex qua mutus in terram cecidit, et tortus per multos dies detestabiliter exspiravit, principatum sacerdotii tenens annis quatuor. Quo defuncto, sacerdotium populus Judae contradidit. Is namque Judas templum ab Antiocho destructum nobiliter renovavit, et a sordibus idolorum mundavit, quod annis tribus pollutum fuerat atque desolatum, pro renovatione templi Deum laudibus et psalmis glorificans cum suis civibus sacrificia per dies octo celebravit. Audiens etiam Romanorum virtutem, cum eis amicitias foederavit, atque societatem. Demum post multa praelia feliciter gesta contra Bacchidem dimicans, a sociis destitutus propriis, minime fugere volens, circumseptus ab hostibus multos interficiens adversariorum, et ipse percussus interiit.€c CAPUT II. Regnante Ptholomaeo Evergete, Simon post obitum Jonathae principatum sacerdotii adeptus.

 Ptholomaeus, qui et Evergetes, annis 29. A reaedificatione templi 366 erat annus. Pontifex vero Judaeorum Jonatha, qui post fratris Judae necem successerat, non minus virtutis similitudine par quam natura germanitatis. Qui post multa in bellicis rebus opera, et sacris officia quae circa templi purificationem spectata ac probata sunt, suam quoque potentiam Romanorum amicitia corroboravit. Antiochi quidem filio reconciliatur, non tamen horum ei quidquam profuit ad periculum evitandum. Namque Tryphon tyrannus, Antiochi quidem filii tutor, insidiis 106.1053C| eum captans, et propter hoc amicis nudare cupiens, Jonathan cum ad Antiochum paucis comitatus Ptholemaidem venisset, dolo comprehendit; eoque vincto, contra Judaeam movit exercitum. Unde repulsus a Simone Jonathae fratre, quodque ab eo superatus esset, iratus tunc eumdem Jonathan interfecit. Simon autem fortiter regendis rebus intentus, non rudis, sed etiam probatus fraternae societatis triumphis, utinam et ipse tam perspicax ad fraudes cavendas quam manu validus, bellandique actibus satis spectatus! equidem Gazam et Joppem et Janiam cepit et evertit, adversus etiam Triphonem Antiocho auxilium praebuit, sed regis aviditatem satiare non potuit, quamvis neci Triphonis suam 106.1053D| quoque operam adhibuisset, non multo etiam post Antiochus Cendebeum ex ducibus suis ad vastandam Judaeam opprimendumque servitio Simonem cum exercitu misit. Ille autem, quanquam senior esset, bellum tamen juveniliter administrat, et filios quidem suos, cum validissimis praemittit viris, parte vero multitudinis comitatus, alio latere aggreditur, multisque per multa loca insidiis etiam in montana dispositis, in omnibus superat, clarissimaque potitus victoria, pontifex declaratur, et post 170 annos Judaeos liberat a dominatione Macedonum. Et hic autem moritur in convivio, captus insidiis Ptholomaei generi sui. Qui ejus conjuge duobusque filiis in custodiam conclusis, certos misit nuntios, ut Joannem III, cui etiam Hircanus fuit nomen, interficerent. 106.1054A| Cognita autem nece quae parabatur, adolescens in civitatem properabat, multisque populis fretus, et propter memoriam fraternae virtutis, et quod iniquitas Ptholomaei cunctis esset invisa. Voluit autem etiam Ptholomaeus alia porta civitatem ingredi, sed a populo rejectus est quam maturius Hircanum susceperat. Et is quidem statim recessit in aliquod ultra Hiericunta castellum, quod Dagon vocatur. Hircanus autem paternum honorem pontificatus mox assecutus est.

CAPUT III. De eversione Tyri opulentissimae civitatis, et qualiter Achaia per Metellum consulem Romanis sit subjecta. Quibus temporibus, Androgeus Romae visus, quod portentum ingens pestilentia subsecuta est. Viriatus etiam vir pastoralis, Lusitanus, diversis praeliis Romanos vicit et fugavit. Demum a suis interfectus est.

Quo etiam tempore ruinam Carthaginis Corinthi eversio subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium parvo unius temporis intervallo, per diversas mundi partes, miserabile colluxit incendium. Nam cum Metellus praetor Achaeos, Boetiosque conjunctos duobus bellis, hoc est primum apud Thermopilas, iterum in focis devicisset, quorum priore bello occisa esse 20,000, secundo 7000 caesa referuntur; igitur post exstincta totius Achaiae praesidia, destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante, consul Numius repentinus ad eum cum paucis venit in castra: qui, demisso statim Metello, Corinthum sine mora expugnavit, urbem toto tunc 106.1054C| orbe longe omnium opulentissimam, quippe quae velut officina omnium artificum, atque artificiosa, et emporium commune Asiae atque Europae post multa retro saecula fuit. Permissa crudeliter etiam captivis praedandi licentia, sic omnia caedibus, ignibusque completa sunt, ut de murorum ambitu, quasi e camino in unum apicem coarctatum, exundaret incendium. Itaque plurima parte populi ferro flammisque consumpta, reliqua sub corona vendita est. Urbe incensa, muri funditus diruti sunt, muralis lapis in pulverem redactus, praeda ingens erepta est, sane cum propter multitudinem et varietatem statuarum simulacrorumque in illo civitatis incendio permista, in unum auri, argenti atque aeris, omniaque simul 106.1054D| metalla fluxissent, novum genus metalli factum est Unde usque in hodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitatione ejus, aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia vasa dicuntur. Iisdem consulibus Viriatus in Hispania genere Lusitanus, homo pastoralis et latro primum infestando vias, deinde vastando provincias, postremo exercitus praetorum et Romanorum consulum vincendo, fugando, subigendo, maximo terrori Romanis omnibus fuit. Qui praetorem Vitellium bello superavit, deinde Plautium praetorem, idem Viriatus multis praeliis fractum fugavit. Post etiam Claudius cum magno structu belli Viriatum missus, quasi pro abolenda superiore macula, turpiorem ipse auxit infamiam. Nam congressus cum Viriato, universas quas secum duxerat 106.1055A| copias maximasque vires Romani amisit exercitus. Viriatus trabeas, fasces, caeteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit. Quo etiam tempore androgenus Romae visus, jussu aruspicum in mare mersus est. Quam sacrilegam expiationem tanta lues hominum subsecuta est, ut magnae domus vacuae vivis, plenae mortuis remanerent. Denique jam non solum in urbe vivendi, sed etiam appropinquandi negabatur facultas, propter saevos cadaverum putores. Igitur Pompeius consul fines Numantinorum ingressus, accepta maxima clade discessit. Viriatus autem cum per 14 annos Romanorum duces atque exercitus protrivisset, insidiis suorum interfectus est. Deinde Mancinus consul, postquam a Popilio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter 106.1055B| praelia cuncta gessit, atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur, quamvis et Pompeius jam aliud aeque infame foedus cum iisdem Numantinis paulo ante pepegisset. Senatus dissolvi foedus et Mancinum dedi Numantinis praecepit. Qui, nudato corpore manibusque post tergum revinctis ante portas Numantinorum expositus, ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus, lacrymabile utrisque spectaculum praebuit.

CAPUT IV. Qualiter rex Parthorum Babyloniam diversasque nationes suo subjecit imperio. Et tunc Brutus in citeriore Hispania Gallicanis Lusitanis auxilia ferentes bello oppressit. Et Lepidus proconsul Vacceos in Hispania innoxios, dum expugnare conatur, ab eis amisso exercitu victus est; quando etiam Romae servi conspirantes, mox interfecti sunt.

Tunc siquidem in Oriente ex Parthorum sextus a Barsace, victo Demetrii praefecto, Babyloniam urbem finesque ejus universos, victor invasit. Omnesque praeterea gentes, quae inter Hidaspen fluvium et Indum jacent, subegit. Ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem vicit et cepit. Quo pacto Diodorus quidam, cum Alexandro filio regnum ejus et regium nomen ejus usurpavit. Postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in pervadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit. Interea Brutus in citeriore Hispania 40,000 Callecorum, qui Lusitanis in auxilium venerant, asperrimo et difficili bello, quamvis incautos circumvenisset, 106.1055D| oppressit. Quorum in eo praelio 50,000 occisa, 6000 capta referuntur, pauci fuga evaserunt. In citeriore Hispania Lepidus proconsul Vacceos innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente, pertinaciter expugnare tentavit. Sed mox accepta clade gravissima improbae pertinaciae poenas luit. Sex millia quippe Romanorum in hoc injusto bello justissime caesa sunt; reliqui, exuti castris, armis etiam perditis, evaserunt. Tunc etiam Romae puer ex ancilla natus est quadripes, quadrimanus, oculis quatuor, auribus totidem, natura virili duplex. In Sicilia mons Aethna vastos ignes eructavit ac fudit. Igitur in Sicilia bellum servile ortum est, quod grave et atrox multitudine servorum, instructu copiarum, 106.1056A| magnitudine virium fuit, ut non dicam praetores Romanos, quos penitus profligavit, sed consules quoque terruerit. Nam 70,000 servorum tunc in arma conspirantium fuisse refertur.

CAPUT V. Quibus diebus per Scipionem Aphricanum Numantia deleta est, et Attalus rex Asiae per testamentum sibi succedere populum Romanum fecit, quam ejusdem frater invasit, ad cladem populi Romani, suamque internecionem.

Scipio Africanus, consensu omnium consul creatus, ad obtergendam infamiam foederis quod Mancinus cum Numantinis pepigerat, dirigitur in Hispaniam. Qui non confestim aggressus est Numantinos quasi incautos quos semper noverat esse paratos, sed prius exercuit militem suum in castris, velut in 106.1056B| scholis, quod tamen aliquid profuit. Conserto namque praelio, quamvis prius impetum Romani non ferentes Numantinorum fugere coepissent, industria ducis atque audacia acerrime repressi, quos fugerant fugere coegerunt. Qua inopinata victoria laetatus Scipio, fossa urbem munivit, vallum sudibus praestruxit, et sic obsidione Numantinos contrivit. Igitur conclusi diu Numantini, et fame cruciati, deditionem sui obtulerunt, si tolerabilia juberentur. Saepe etiam orantes justae pugnae facultatem, ut tanquam viris mori liceret, ultimo omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi, non vini cujus ferax is locus non est, sed succo tritici per artem confecto, quem succum a calefaciendo celiam vocant. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, 106.1056C| bello sese obtulerunt. Atrox diu certamen, et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se adversus Numantinos fugiendo probavissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini, interfectis suorum fortissimis, bello cedunt. Compositis tamen ordinibus non superantes, nec sicut fugientes in urbem revertuntur. Corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt. Novissima se desperatione in mortem omnes destinati clausam urbem ipsi introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno atque igni consumpti sunt. Romani nihil ex his penitus habuere victis, praeter securitatem suam, neque etiam eversa Numantia, vicisse se magis Numantinos quam evasisse dixerunt. Unum Numantinum non victoris catena 106.1056D| tenuit captivum, unde triumphum dederit, non vidit Roma aurum vel argentum quod igni superesse potuisset, quia apud pauperes non fuit, arma et vestem ignis absumpsit. Igitur deleta Numantia, cum Scipio pacem componeret caeteris Hispaniae civitatibus, quemdam Celticum principem Tyresum nomine consuluit, quo opere Numantia prius fortiter repugnans duraret, dum 4000 Numantinorum adversus 40,000 Romanorum diu dimicarent ac saepius vincerent. Qui respondit: Invicta concordia hoc egit. Quo etiam tempore Attalus Humenis filius moriens, per testamentum populum Romanum imperio Asiae succedere haeredem jusserat. Hinc itaque Licinius Crassus consul et pontifex maximus adversus Aristonicum 106.1057A| Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam pervaserat, cum instructissimo missus exercitu, praeterea magnis regibus, hoc est, Nicomediae, Bythiniae, Mitridate, Ponti et Armeniae, Ariarate, Cappadociae, Philomenae, Paflagoniae, eorumque maximis copiis adjutus, conserto tamen bello victus est, et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse jam circumventus ab hostibus et pene captus esset, virgam qua erat usus ad equum in oculum Thracis impegit. Barbarus autem cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transverberavit. Ita ille, excogitato genere mortis, effugit dedecus et servitutem. Perpenna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi, et clade exercitus Romani, raptim in Asiam pervolavit, Aristonicum 106.1057B| recenti victoria feriatum improvisum bello adortus, nudatumque omnibus copiis, in fugam vertit. Cumque Statonicem urbem, ad quam ille fugerat, obsidione cinxisset, cruciatum fame ad deditionem coegit. Perpenna consul apud Pergamum correptus morbo diem obiit. Aristonicus Romae jussu senatus in carcere strangulatus est.

CAPUT VI. Quo in tempore conspiratio servorum longe lateque efferbuit, et mox a dominis seu Romanorum consulibus poenis adacti, deleti sunt. Quo in tempore Aethna ultra modum insolitos evomuit ignes, et in Africa locustarum magnitudo mari immersa ad littusque revoluta, nimiam corrupto aere pestilentiam mortalibus incussit.

 Igitur conspiratio servorum in Sicilia longe lateque 106.1057C| non modicam excitavit tempestatem. In Sicilia quidem, dum quadam insolentia dominium obtinerent, male adeptum, servi, Piso consul 8000 eorum patibulis affixit. Cui succedens Rutilius, ultra 20,000 ex rebellantibus servis trucidavit. Qui tamen prius obsidione cincti, tanta necessitate compulsi sunt, ut cadavera suorum devorarent sociorum. Nam et Minternis 450 servi in crucem acti, et Sinuessa ad 4000 servorum a Q. Metello oppressa sunt. In metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis a Periclito praetore discussus est. Apud Delon etiam servi novo motu intumescentes, ab oppidanis provenientibus pressi sunt. Iisdem temporibus Cicero nascitur, matre Elvia, patre equestris ordinis, ex regio 106.1057D| Volscorum genere. Turpilius comicus senex moritur, quibus etiam diebus Aethna vasto concussa tremore exundavit igneis globis. Rursusque alio die Lippara insula, et vicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut vastas quoque rupes dissolverit, tabulata navium liquefactis ceris extorruerit, exanimatos pisces supernatantesque excoxerit, homines quoque nisi qui longius potuerunt diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris adustis introrsum vitalibus suffocaverit. Locustarum etiam in Africa tanta vis efferbuit, ut non solum virentia quaeque consumerent, verum etiam amaros cortices atque arida ligna proroderent. Sed repentino arreptae vento, atque in globos coctae, portataeque diu per aera, Africano pelago immersae sunt. Harum cum immersos acervos 106.1058A| longe undis urgentibus fluctus per extenta late littora propulissent, iterum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida et putrefacta congeries exhalavit. Unde omnium pariter animantium tanta pestilentia consecuta est, et avium, pecudum ac bestiarum, corruptione aeris dissoluta est, ut putrefacta passim cadavera vitium corruptionis augerent. At vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse dum refero, toto corpore perhorresco. Siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, 800,000 hominum mortua sunt, circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginensi atque Uticensi littori adjacet, plusquam 200,000 militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, exstincta atque abrasa sunt. Quae clades tam repentina ac tam violenta institit, 106.1058B| ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis junioribus plusquam 1500 mortuos elatos fuisse narretur. Iisdem temporibus Antiochus non contentus Babylonia atque Ecbatana, totoque Mediae imperio, adversus Pharatem Parthorum regem congressus et victus est. Qui cum in exercitu suo 100,000 armatorum habere videretur, 200,000 amplius calonum atque lixarum immista cohortibus, scortis et histrionibus tradebat. Itaque facile ab universo exercitu suo Parthorum viribus compressus interiit. Eodem tempore Ptolomaei Alexandrinorum regis misera vita miseriorem vitae exitum dedit. Is etiam sororem suam stupro cognitam ac deinde in matrimonium receptam, novissime turpius quam duxit abjecit. Privignam vero suam, hoc est filiam sororis 106.1058C| et conjugis, conjugem ascivit, filium suum, quem ex sorore susceperat, necnon et filium fratris occidit. Quam ob rem tantis insertus parricidiis, factus exsecrabilis ab Alexandrinis regno pulsus est.

CAPUT VII. De Joanne filio Simonis, qui Hircanus est nuncupatus: qualiter plures civitates Syriae atque Samaritanorum, Idumaeorumque ceperit bellis, etiam prospere gestis, summa cum pace felicitateque consenuit. Quomodo etiam filius ejus Aristobolus, qui primus post reversionem Judaici populi de Babylonia nomen regium usurpavit, matrem, fratremque Antigonum occiderit, et ipse, vix anno expleto, in regno detestabiliter mortuus est.

 Ptholomaeus Phison, qui et Soter, annis 17. A reaedificatione 106.1058D| vero templi, annis 567. Joannes vero filius Simonis Judaeorum dux et pontifex erat. Qui adversum Hircanos bellum gerens, Hircanus est nuncupatus. Is namque ut paterno potitus est honore, et Deo sacrificia reddidit, velociter Ptholomaeum petit, qui matrem fratresque vinctos secum retinebat, et patrem ejus Simonem neci dolo in convivio tradiderat. Dumque aggressus esset castellum, in aliis quidem rebus superior erat, justo autem dolori cedebat. Ptholomaeus etiam quoties premeretur, matrem ejus fratresque in murum productos, palam ut possent conspici, verberavit, eosque se praecipitaturum, nisi quam primum recederent, minitabatur. Unde Hircanum quidem plus timor ac misericordia quam iracundia commovebat. Mater vero ejus nihil plagis 106.1059A| aut intenta nece perterrita, manus praetendens filium precabatur ne vel suis fractus injuriis parceret impio. Si quidem ipsa mortem sibi a Ptholomaeo propositam immortalitate duceret meliorem, dummodo ille poenas eorum quae in domo sua contra fas admisisset expenderet. Joannes autem nunc obstinaciam matris cogitans ac preces ejus audiens, ad irruendum impellebatur. Modo verberari eam lacerarique conspiciens, effeminabatur, totusque dolore plenus erat. Ob haec autem diu tracta obsidione, feriatus annus advenit. Quem septimo quoque orbe apud Judaeos cessare moris erat, exemplo septimorum dierum, et ob hoc Ptholomaeus obsidionis requiem nactus, fratribus Joannis una cum matribus occisis, ad Zenonem confugit, qui Cotyla cognominatus 106.1059B| est, Philadelphiae tyrannum. Antiochus autem ob ea quae per Simonem passus fuerat, iratus, in Judaeam ducit exercitum. Ibique assidens Hierosolymis Hircanum obsidebat. Ille autem patefacto sepulcro David, qui regum ditissimus fuerat, ablatisque inde pecuniae plusquam tribus millibus talentorum, Antiocho persuasit, trecentis ei talentis datis, ab obsidione discedere. Atque ut facti invidiam levaret, fertur hac pecunia Hircanus instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum. Rursumque tamen quando Antiochus contra Medos bello suscepto, tempus ei vindictae praebuit, confestim adversus civitates Syriae perrexit, vacuas propugnatoribus esse ratus, quod erat verum. Medabam quidem et Samagam cum proximis, 106.1059C| necnon et Sicimam et Angarizam ipse capit, et insuper hic Cuthaeorum genus, adjacentia phano loca incolentium, exemplo ejus quod est Hierosolymis aedificato, capit. Idumeae quoque non paucas alias civitates, et praeterea Adoreon et Maresan. In Samariam vero usque progressus, ibi nunc est Sebaste civitas ab Herode rege condita, ex omni eam parte conclusit, filiosque suos Aristobolum et Antigonum obsidioni praefecit. Quibus nihil remittentibus, ad hoc famis penuria qui erant intra civitatem venerunt, ut etiam suam carnem cogerentur attingere. Igitur Antiochum adjutorem sibi advocant, Spondium cognominatum. Qui cum prompta ejus voluntate paruisset, ab Aristobolo et Antigono superatur, 106.1059D| et ille quidem ad Scythopolim usque, persequentibus eum memoratis fratribus, effugit. Hi vero in Samariam reversi, et multitudinem iterum intra murum compellunt, et expugnata civitate, ipsam diruunt, et habitatores ejus captos abducunt. Prospere autem gestis ita cedentibus, alacritatem refrigescere non sinebant, sed cum exercitu Scythopolim usque progressi et ipsam pervaserunt, et agros intra Carmelum omnes inter se partiti sunt. Secundarum autem rerum Joannis et filiorum ejus invidia seditionem gentilium concitavit. Multique adversus eos collecti sunt, nec quiescebant, donec aperto bello devicti sunt. Reliquum vero tempus Joannis cum fortunatissima viveret, optime rebus per annos 32 administratis, et quinque relictis filiis moritur, ut plane 106.1060A| beatissimus, et qui nullam dedisset occasionem, cur ejus causa de fortuna quispiam quereretur. Denique tria maxime praecipua solus habebat, quia princeps et pontifex praeterea et propheta, cum quo Deus ita colloquebatur, ut futurorum nihil penitus ignoraret. Quin etiam de duobus majoribus filiis suis, quod rerum Domini permansuri non essent, ante vidit et praedixit. Quorum vitae qui fuerit exitus, narrare non indignum videtur, quantumcunque a paterna felicitate diverterint. Patre namque mortuo, natu major Aristobolus, translato in regnum principatu, diadema sibi primus imposuit, 475 annis ac mensibus 3 postquam populus in eam terram advenit, servitio quod apud Babylonas sustinuit liberatus. Fratrem vero a se secundum Antigonum (namque 106.1060B| illum diligere videbatur) in honore pari producebat. Alios autem vinctos custodiae tradidit, matremque itidem colligavit, ausam aliquid de potestate contendere, namque hanc rerum dominam Joannes reliquerat, eoque crudelitatis processit modo, ut victam fame necaret. Horum autem facinorum poenas Antigoni fratris morte persolvit, quem plurimum amabat, quemque habebat regni participem. Nam et hunc interemit, adductus criminationibus per malevolos regni compositis. Aristobolus vero post necem matris atque Antigoni fratris dignissimo ac crudelissimo viscerum dolore tortus, detestabiliter moritur, cum non plus anno regnasset. Uxor vero ejus, fratrum vinculis dissolutis, regem constituit Alexandrum, qui aetate major erat, et modestia 106.1060C| praestare videbatur.

CAPUT VIII. De reaedificatione Carthaginis, et de seditione servorum orta Romae spe libertatis, qualiter etiam Galli Allobrogenses et Galli Alvernorum a Romanis victi atque deleti sunt. Tuncque incendium Aethnae Catinenses affixit.

 Quibus etiam temporibus, jubente senatu, Carthago iterum reaedificatur, anno vigesimo secundo postquam fuerat eversa, deductis illuc Romanorum civibus cum familiis repleta ac restituta est. Romae etiam seditio orta est, quam Gracchus et Flaccus excitaverunt tribuni, servis libertatem agrosque publicos dividere promittentes. Quo tumultu amplius tria millia necata sunt in Urbe, cum auctoribus seditionum. 106.1060D| Quibus diebus Metellus bellando pervagatus Baleares insulas edomuit. Tunc etiam Domitius proconsul Allobrogas Gallos juxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent. Allobrogum ibi 20,000 caesa referuntur, 3,000 capta sunt. Eo tempore Aethna mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus, Catinam urbem finesque ejus oppressit, ita ut tecta aedium cladis cineribus perusta et pergravata corruerent. Cujus levandae cladis causa senatus decem annorum vectigalia Catinensibus remisit. Interea Fabius consul Bituito regi Alvernorum Galliae civitatis, bellum maximo instructu comparanti, adeo cum parvo exercitu 106.1061A| occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse jactaret. Qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parvum esse intelligeret, alium compactis lintribus catenisque connexum superstratis confixus tabulis struxit. Conserta pugna et diu graviter agitata, victi Galli, conversique in fugam, dum quisque sibi timet, coacervatis inconsulte agminibus, praepropero transitu pontis vincula ruperunt, ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. 180,000 armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus 150,000 vel caesa vel mersa sunt. Victus Martius consul, Gallorum gentem sub radice Alpium sitam bello aggressus est. Qui cum se Romanis copiis circumseptos 106.1061B| viderent, belloque impares fore intelligerent, occisis conjugibus ac liberis, in flammas se projecerunt. Qui vero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant, captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo, sese consumpserunt. Nullusque omnino vel parvulus superfuit, qui servitutis conditionem vitae amore tolerarit. His ita se habentibus senatus Jugurthae regi Numidarum bellum indixit.

CAPUT IX. De Jugurtha Numidarum rege, et de consulibus qui contra eum pugnaverunt atque vicerunt.

 Igitur Jugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptivus, haeresque inter naturales ejus filios factus, primum haeredes suos, id est, Hiemsalem occidit, 106.1061C| Atherbalem bello victum Aphrica expulit. Calpurnium deinde consulem adversus se missum pecunia corrupit, atque ad turpissimas conditiones pacis adduxit. Praeterea cum Romam ipse venisset, omnibus pecunia corruptis aut attentatis, seditiones, dissensionesque permiscuit. Qua cum egrederetur, infami satis notavit elogio, dicens: O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit! Qui anno sequenti Aulum Posthumium Posthumii consulis fratrem, quem is 40,000 armatorum exercitui praefecerat, interemit, ac pene totam Africam a Romanis deficientem suo junxit regno. Deinde Metelli disciplina coercitus, duobusque praeliis victus, 3,000 perfugarum reddidit, trecentosque obsides dedit. Conditionem pacis non custodiens, iterum 106.1061D| Mariani consulis (qui non illo minori astutia praeditus erat) devictus, dum de propriis diffideret viribus, Boccum Maurorum regem ad sua conduxit auxilia. Cujus copiis auctus, Marianum saepius afflixit exercitum. Postremo apud Circam [Cirtam] urbem antiquam, adversus Romanos, cum 400 militibus [ F., millibus] equitum instructus occurrit. Quos tribus diebus pariter bellando ita contrivit, ut omnibus desperatis Romani telis plurimi occisi undique pressi siti ac ingenti fervore solis, pulvereque defecti, nullam deinceps sibi sperarent salutem, dum omnia paterentur intolerabilia. Equites vero Numidarum atque Maurorum, velut sine labore pene captos atque circumseptos trucidabant Romanos. Subito suffragium est Romanis 106.1062A| coelo missum. Nimbus enim vehemens ruit, ac tempestas valida orta est, quae Romanos refrigerans convalescere fecit, Mauros vero atque Numidas inermes pene reddidit, dum hastilia eorum, quae sine amento erant, lubrica, scuta vero, quae ex coriis elephantorum, velut spongia aquam ebibentia inhabilia facta sunt, qua fortuna Marius superior factus vicit. Bocchus atque Jugurtha fugientes, 90,000 suorum amiserunt. Ergo Bocchus cum Romanis pugnare diffidens, pacem petiit, Jugurtham dolo captum, conditione pacis catenatum, ad Marium misit, quem ante currum suum triumphator abegit, et in carcere positum strangulari jussit. Praeterea Jugurthini temporibus belli, Cassius consul in Gallia Tigurinos usque Oceanum persecutus, rursusque 106.1062B| ab iisdem insidiis circumventus, occisus est.

CAPUT X. De consulibus Romanorum, qui contra Gallos infeliciter dimicantes victi atque interempti sunt. Contra quos Gallos, ob vindictam consulum et fines tuendos, Marius consul quarto et quinto creatus dirigitur. Gallorum 440,000 interfecit, praeter mulieres, et parvulos, qui sese necaverunt, in Asia vero et Syria qui etiam tunc regnabant.

 Hinc Mallius consul et Cipio proconsul adversum Cimbros et Teutonas, et Tigurinos et Ambronas, Gallorum et Germanorum gentes (quae tunc ut imperium Romanum exstinguerent conspiraverant) missi, provincias sibi Rhodano fluvio medio diviserunt Ubi dum inter se gravissima invidia et contentione decertant, cum magna ignominia et periculo Romani 106.1062C| nominis victi sunt. Siquidem in ea pugna Marcus Aemilius consularis caesi, 80,000 Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, 40,000 calonum atque lixarum interfecta, Athias scribit. Ita ex omni pene exercitu decem tantummodo homines qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent superfuisse referuntur. Hostes castris 22 praeda potiti, nova quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessumdederunt. Vestis discissa et projecta est, aurum argentumque in flumen projectum, loricae virorum conscissae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus immersi, homines laqueis collo inditis, ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae victor nihilque victus agnosceret. Maximus tunc Romae non solum luctus, verum etiam metus 106.1062D| fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur, Italiamque delerent. Igitur Marius quarto consul contra Gallos dirigitur, qui cum Tigurinis et Allobrogibus duobus praeliis dimicans non sine magno suorum discrimine vicit. Ex quibus 200,000 armatorum bello interfecta sunt, octoginta millia capta: vix tria millia effugisse referuntur. Mulieres itaque eorum parvulis suis ad saxa collisis, cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. Teutones autem et Cimbri integris copiis Alpium nives emensi, in Italiae plana pervaserunt. Ibique cum poculis, cibis ac lavacris emolliretur, Marius quinto consul et Catullus adversum eos missi sunt. Qui Hannibalis ingenium secuti, in nebula deposuerunt pugnam et in sole disposuerunt. 106.1063A| Sol namque cum vento ortus ex adverso emicuit, visus inimicorum pulvis opplevit, et splendor hebetavit. Ita factum est ut tanta ac terribilis multitudo minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. Centum quadraginta millia eorum tunc in bello caesa, sexaginta millia capta referuntur. Mulieres autem eorum per multa miserabilia mortis genera sese cum parvulis suis neci dederunt. Ita in his duobus praeliis trecenta quadraginta millia perempta, sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque parvulos femineo furore, virtute autem virili, dilaniaverunt. Quibus etiam diebus Publicius Malleolus Romanis incognitum ante facinus perpetravit. Siquidem matrem suam interfecit, servis adnitentibus. Quam ob causam 106.1063B| damnatus parricidii, insutusque in culeum, et in mare projectus est. Eo quidem tempore in Syria et Asia Antiochus, qui et Orfus, regnabat; cui successit Antiochus Crippus, qui ab Antiocho Cytino regno pulsus, ac rursus Crippus Antiochus, superato Cytino, regnum recepit. Ita ex successione adversum se dimicantes, regnabant Syriae et Asiae. Quibus diebus Marcus Terentius Varro philosophus, et Cicero nascuntur. Marcus Furius poeta, cognomento Babylus, nascitur Cremonae.

CAPUT XI. De diversis praeliis atque seditionibus, seu de parricidiis, quae Alexander secundus rex et sacerdos Judaeorum cum externis nationibus seu propria gente gessit.

 106.1063C| Ptholomaeus, qui et Alexander, pulso regno Fiscone Ptholomaeo, per matrem Cleopatram et in Cyprum secedente, regnavit annis decem. Iterumque Ptholomaeus, qui a matre fuerat ejectus, regressus de fuga, regnum obtinuit, et regnavit annis octo, quoniam Alexandrum, qui ante eum fuerat, ob interfectionem natos cives pepulerant. A reaedificatione vero templi anni sunt quadringenti duodecim. Judaeorum vero pontificatum et regnum, ut praemisimus, post mortem Joannis, Aristobolus susceperat. Quo etiam mortuo, ut supra meminimus, Janneus, qui et Alexander, ejus frater, regnum pariter et sacerdotium Judaeorum obtinuit, et in cives suos crudelissime regnavit. Dum enim vinculis quibus jussu 106.1063D| fratris alligatus fuerat, est solutus, quoniam aetate major erat caeteris fratribus suis, et molestia praestare videbatur, rex pariter Judaeorum et pontifex est declaratus. Sed ille, potestate adepta, fratrem quidem alterum regnum appetentem occidit; alterum autem vita contentum, ablatis rebus, substantiis nudatum, secum habuit. Praelium etiam cum Ptholomaeo committit, multos quidem hostium peremit, sed victoria in Ptholomaei parte propensior fuit. Cum Theodoro autem filio Zenonis saepius dimicavit; et superior factus, de possessionibus illius castella et loca munita suo regno adjunxit, quamvis a Theodoro ejus exercitus usque ad decem millia caesus referatur. Is namque cum Gazam et Rafiam atque Antidonem perdomuisset, seditiones Judaeorum perpessus, quodam 106.1064A| die festo concitatur in eum populus. Namque plerumque epulae seditiones accendunt, nec videbatur insidias posse comprimere, nisi peregrinos haberet auxilio. Igitur crebris cum propria gente praeliis gestis superior factus, non minus quinquaginta millibus Judaeorum per sex annos interfecit. Nec tamen victoriis laetabatur, quoniam regni sui vires consumpserat, unde cum Judaeis conabatur reconciliari. Illi autem inconstantiam ejus morumque varietatem in tantum oderant, ut percunctanti causam quonam pacto eos sedare posset, dicerent: Si moreretur. Nam vix etiam mortuo daturos veniam, cur multa scelerate fecisset. Pugnavit etiam cum Demetrio, quem Judaei evocaverunt sibi in auxilium. A quo victus recessit in montes. Immutata quippe fortuna, 106.1064B| sui, qui eum prius deseruerant, misericordia moti, relinquentes Demetrium, ad Alexandrum usque ad sex millia se contulerunt. Quorum virtute auctus, se bello reparavit. Demetrius hujus inclinationis destitutione fractus, mox inde egressus est, non tamen reliqua multitudo ob abscessum auxiliorum simultates deposuit: sed cum Alexandro tandiu bello assiduo decertavit, donec, plerisque interfectis, victor Alexander caeteros captos Hierosolymam adduxit. Verum immoderata fecit iracundia, ut crudelitas ejus ad impietatem usque procederet: octingentos enim eorum in media civitate cruci affixos, mulieres eorum atque filios in conspectu ipsorum necavit, atque hoc, potans et cum suis concubinis recubans, prospectabat. Tantus autem populum terror invasit, ut etiam 106.1064C| diversae partis studiosi proxima nocte septem millia extra totam Judaeam profugerint. Quorum exsilio mors Alexandri finis fuit. Cum ejusmodi factis tandem aegre otium regni quaesisset, ab armis requievit. Ergo qui latius ejus actus scire voluerit, tertium decimum Josephi librum antiquitatis Historiae legere curabit. Belli autem requiem secutum est morbi principium. Qui trigesimo septimo regni anno moritur. Conjugi suae Alexandrae regni reliquit gubernacula, Judaeos ei vel maxime audientes fore non dubitans, quod longe ab ejus crudelitate discrepans, et iniquitati resistens, benevolentiam sibi populi comparasset, neque spes eum fefellit.

CAPUT XII. De bellis socialibus quae Romani perpessi quando tota Italia ab eis defecit, et de portentis diris atque mirabilibus quae haec mala praecesserunt.

 Quibus etiam diebus Romanos multip ces perturbaverunt calamitates, quamvis jam domini multarum vocitarentur gentium, quas succinctae brevitatis gratia transcurrere statui. Sed si qui eas plenius scire voluerit, quintum librum Orosii legat. Igitur Saturninus, tribunus plebis, excitati tumultus in Urbe auctor exstitit, qui cum Mario consule sexto et Glaucia praetore conspiravit. Primum Metellum Numidicum, virum acerrimum, innocentem, per scelus judicum qui ejusdem factionis erant, in exsilium totius Urbis dolore miserunt. Idem Saturninus Memmium, virum acrem et integrum, fieri consulem timens, occidit, ac 106.1065A| deinde contentionem agens in domo sua, ab aliis imperator, ab aliis vero rex est appellatus. Quam temeritatem indignantes Romani, auctore Mario consule, Saturninum et ejus factionis auctores interfecerunt. Quorum bona omnium publicanda decreverunt. Itaque, interfectis tantae conjurationis seditiosis, quies populo fuit. Inde Rutilius, vir integerrimus, perjurio judicum condemnatus est. Qui Smyrnam commigrans, litterarum studiis intentus consenuit. Igitur Julio Caesare et Marco Philippo consulibus, intestinis causis, sociale bellum totam commovit Italiam. Siquidem Livius Drusus, tribunus plebis, Latinos omnes spe libertatis illectos, cum placitum explere non posset, in arma excitavit. Quibus malis Anexius [Drusus, tantis malis anxius] domi suae, incerto quidem 106.1065B| auctore, interfectus est. Igitur Picentes, Vestini, Marsini, Peligni, Marrucini, Samnites, Lucani, cum adhuc occultam defectionem meditarentur, Gaium Servilium praetorem, legatum ad se missum, apud Asculum occiderunt. Statimque clausa civitate, omnes cives Romanos indicta caede jugularunt. Continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia. Namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque, cum balatu, hinnitu mugituque miserabili, ad silvas montesque fugerunt. Canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrymosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt. Tunc etiam sub ortu solis globus igneus a regione septentrionis cum 106.1065C| maximo coeli fragore emicuit. Apud Arentinos, cum panes per convivia frangerentur, cruor mediis panibus fluxit. Praeterea per septem continuos dies grando lapidum, immixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime verberavit. In Samnitibus vastissimo hiatu terrae flamma prorupit, et usque in coelum extendi visa est. Complures praeterea in itinere videre Romani globum coloris aurei, coelo ad terram devolvi, majoremque factum, rursus a terra in sublime ad orientem ferri, ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse. Igitur Gneius Pompeius praetor cum Picentibus jussu senatus bellum gessit, et victus est; postquam sibi Samnites Papium Mutilium imperatorem praefecerant, Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptaverant, Julius Caesar, 106.1065D| Samnitum pugna victus, caeso fugit exercitu. Rutilius consul Marium propinquum suum legatum sibi legit, quem assidue submoventem moram bello utilem fore, et paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, dolo id agere ratus, contempsit, seseque in insidias Marsorum et universum agmen exercitus sui incautus injecit, ubi et ipse consul occisus et multi nobiles interfecti: et octo millia Romanorum militum caesa sunt. Arma et corpora interfectorum in conspectu Marii legati Tolenus fluvius pertulit, atque in testimonium cladis evexit. Marius, raptis continuo copiis, victores insperatus oppressit, 106.1066A| et octo millia ipse Marsorum interfecit. Cepio autem, a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. Lucius vero Julius Caesar, post quam apud Eserniam victus aufugerat, contractis undique copiis adversus Samnites et Lucanos dimicans, multa hostium millia interfecit. Cumque ab, exercitu imperator appellatus esset, Romamque nuntios de victoria misisset, senatus sagam, hoc est vestem moeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe arridente deposuit, atque antiquum togae decorem recuperavit. Marius deinde sex millia Marsorum cecidit, septem millia armis exuit. Sylla cum viginti quatuor cohortibus Eserinam missus, ubi arctissima obsidione Romani cives et milites premebantur, maximo bello et plurima caede hostium 106.1066B| urbem sociosque servavit. Gneius Pompeius Picentes gravi praelio fudit, qua victoria senatus laticlavia et caetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo de victoria Caesaris primum respirante [respirans] sumpsisset. Porcius Cato praetor, et rursus [ Al., Porcius Cato praetor Etruscos, etc.] Plotius legatus, Umbros plurimo sanguine impenso et difficillimo labore vicerunt. Gneio Pompeio, L. Porcio Catone consulibus, Pompeius diu obsedit Asculum civitatem: nec tamen expugnasset, nisi populum in campum prorumpentem gravissima oppressione vicisset. Decem et octo millia Marsorum in ea pugna cum Franco imperatore suo caesa sunt. Eadem die Picentes congressi et victi sunt. Quo etiam tempore Sylla Samnites bello superavit et vicit: quo 106.1066C| praelio octodecim millia Samnitum caesa sunt. Ergo Marrucini et Vestini a Sulpicio legato Pompeii persecuti atque vastati sunt. Ab eodem etiam Sulpicio imperatores Italici horribili praelio oppressi sunt et occisi. Pompeius, Asculum ingressus, praefectos, centuriones cunctosque principes eorum virgis cecidit securique percussit, servos praedamque omnem sub hasta vendidit, reliquos liberos quidem, sed nudos et egentes abire praecepit.

CAPUT XIII. De civilibus bellis quae inter Syllam et Marianos gesta sunt, et usque ad decimum annum protracta: quibus lectissimorum centum quinquaginta millia caesa sunt.

 Igitur nondum finito sociali bello, Romae primum bellum civile motum est. Eodemque anno Mitridaticum 106.1066D| bellum, et si minus infame, non tamen minus grave coeptum est. Itaque Marius septimum consulatum, et bellum suscipere Mitridaticum affectavit. Dum Syllae consuli contra Mitridatem in Asiam cum exercitu profecturo, in Campania haec res innotuisset, confestim ira indignationeque permotus, Romam reversus est. Siquidem ante Urbem Marii legatum, quasi primam victimam civilis belli, occidit, mox Urbem irrupit. Marius vero cum permovere nobilitatem, inflammare plebem, ordinem equestrem perarmare, adversus Syllam frustra tentasset, tandem in Capitolium concessit.Sed partibus Syllanis ibi 106.1067A| graviter contritis, ab eo diffugit magna suorum caede, ibique tunc Sulpicius Marii collega occisus est. Marius quoque fugiens, cum persequentum instantia circumseptus esset, in Minturnensium paludibus sese abdidit, e quibus infeliciter luto oblitus ignominioseque protractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus contrususque in carcerem, percussorem ad se missum solo vultu exterruit. Deinde lapsus e vinculis in Africam transfugit; solutoque ex Utica filio, ubi is in custodia observabatur, continuo Romam regressus, Cinnae consuli societate scelerum conjunctus est. Igitur ad profligendam universam rempublicam exercitum sibi in quatuor partes diviserunt. Tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum G. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit: ille 106.1067B| scilicet Sertorius, jam hic civilis belli incentor et particeps, qui etiam, hoc finito, aliud post Hispaniae bellum excitavit, quod per multos annos maximis Romanorum cladibus traxit. Caetera vero exercitus portio Cinnam secuta est. Porro Gneius Pompeius, qui a senatu cum exercitu accersitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese novarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario, vel Cinna, ad Octavium, alterum consulem, sese contulit, et mox cum Sertorio conflixit. Infelicem pugnam interventus noctis diremit. Sexcenti ex utraque parte milites trucidati sunt. Igitur Marius coloniam Ostiensem ingressus, omnia ibi genera libidinis, avaritiae et crudelitatis exercuit. Pompeius, fulmine afflatus, interiit. Exercitus vero ejus, pestilentia correptus, pene 106.1067C| totus absumptus est. Nam undecim millia virorum de castris Pompeii mortua, sex millia autem de parte Octavii consulis desiderata sunt Marius Antium et Aritiam civitates hostiliter irrupit, cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. Post Cinna consul cum legionibus, et Marius cum fugitivis ingressi Urbem, nobilissimos quosque e senatu et plurimos consulares viros interfecit. Sed, quota haec portio ostentatae miseriae est, uno verbo diffinisse caedem bonorum, cujus fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas, tanta quoque diversitas? De quibus etiam auditis posteri perhorrescant. Igitur Marius cum interfectorum civium capita conviviis, oblata Capitoliis, collata rostris, ad spectaculum congereret ac septimum 106.1067D| consulatum cum Cinna tertio consule pervasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. Cinna bonorum neces malorum caede supplevit. Nam cum introducta per Marium fugitivorum manus insatiabilis praedandi esset nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata, inermis exstincta est. Caesa sunt illa die in foro Urbis octo millia fugitivorum: idemque Cinna, quarto consul, ab exercitu suo interfectus est. Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga evaserant, transvecti in Graeciam, coegere precibus Syllam, ut periclitanti, 106.1068A| imo jam plane perditae, patriae opem ferret. Igitur Sylla mox ut Campanium littus attigit, Norvanum consulem praelio oppressit, sex millia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex millia eorumdem ab iisdem capta sunt: centum et viginti quatuor de Syllana parte ceciderunt. Fabius vero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae servorum manu affectans, apud Uticam, congestis sarmentis, cum omni familia vivus incensus est. Damasippus praetor, incentore Mario consule, Q. Scevolam, G. Carbonem, L. Domitium, P. Antistium, in curiam quasi ad consultandum vocatos, crudelissime occidit. Corpora interfectorum carnificis unco tracta, atque in Tyberim missa sunt. Eodem tempore Syllae duces plura praelia adversus Marianas partes infelicissima 106.1068B| felicitate gesserunt. Nam et Q. Metellus Carinatas copias cecidit, et castra pervasit; et G. Pompeius Carbonis equitatum graviter trucidavit. Syllae etiam et Marii adolescentis maximum tunc praelium apud Sacriportum fuit. In quo de exercitu Marii caesa sunt viginti quinque millia, sicut Claudius scribit. Pompeius Carbonem etiam castris exuit, fugientemque insecutus, nunc caedendo, nunc ad deditionem cogendo, plurima exercitus parte privavit. Metellus Norbani agmen oppressit, ubi novem millia Marianae partis occisa sunt. Lucullus cum a Quinto obsideretur, erupit, et repentina pugna obsessorem delevit exercitus. Nam plus quam decem millia ibi tunc caesa referuntur. Sylla deinde cum Campanio [ Al., Lamponio] Samnitum duce, et Carinatis reliquis 106.1068C| copiis, ante ipsam Urbem portamque Collatinam ad horam diei nonam signa contulit, gravissimoque praelio tandem vicit; octoginta millia hominum ibi fusa dicuntur, duodecim millia sese dediderunt; reliquam multitudinem in fugam versam insatiabilis victorum civium ira consumit. Sylla mox [atque] Urbem victor intravit, tria millia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam, inermes securosque interfecit. Plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis, occisi sunt: quos fuisse plus quam novem millia ferunt. Ita libere per Urbem caedes, percussoribus partim vagantibus, ut quemque vel ira vel praeda sollicitabat, agitabantur. Igitur cunctis jam quod singuli timebant, 106.1068D| aperte frementibus, Q. Catulus palam Syllae dixit: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Postquam vero in Urbe viri consulares, praetores, senatores, passim sine consideratione deleti sunt, quos in tabulis cruentissime descripserant, inde Sylla Praeneste profectus est, omnes Marianae militiae principes, hoc est, legatos, quaestores, praefectos et tribunos, jussit occidi. Pompeius Carbonem, Marianum ducem, in Aegyptum fugere conantem, comprehendit et occidit. Idem Pompeius in Africam transgressus, eruptione circa Uticam facta, octodecim millia hominum interfecit. Eo bello Domitius, dux Marianus, dum inter priores pugnat, occisus 106.1069A| est. [Idemque Pompeius] Hirtam Numidiae regem persecutus, fugientemque omnibus copiis nudatum interfecit. Sylla demum dictator creatus est, ut damnationis et crudelitatis libido honesti nominis reverentia et armaretur et velaretur. Novissime Sylla potestate privatus est. Hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum, et civile Syllanum. Haec per annos decem tracta, plusquam centum quinquaginta millia Romanorum consumpserunt, tantumque lectissimorum virorum vernaculorumque militum Roma hoc civili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se jam adversus Alexandrum Magnum circumspiceret, indiscretis aetatibus census invenit. Praeterea viros consulares triginta et quatuor, praetorianos triginta 106.1069B| sex, sexaginta fere senatores, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt. Igitur, Sylla mortuo, Lepidus, Marianae partis assertor, adversus Catulum, Syllanum ducem, surgens, redivivos bellorum civilium cineres suscitavit. Bistucatiae [Bis tunc acie] certatum est. Plurimi Romanorum, jam ipsa paucitate miserorum, et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt. Albanorum civitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione servata est. Ibi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens, persequente Pompeio, apud Regium interfectus est. Ita hoc bellum civile, non magis dementia [ Al., clementia] Catuli, quam taedio Syllanae crudelitatis, 106.1069C| ut ignis in stipula, eadem celeritate, qua exarsit evanuit. Quibus etiam diebus Terentius Varro in provincia Narbonensi nascitur, qui postea trigesimum quintum annum agens, Graecas litteras summo studio didicit. Cicero namque Athenas succedit Rustico, defenso contra Chrysogonum. Deindepost triennium Romam regreditur: qui vigesimo sexto aetatis suae anno etiam Quintium defendit. Quo in tempore Plotius Gallus Romae Latinam rhetoricam primus docuit. De quo Cicero sic refert: Memoria teneo, nobis pueris, primum Latine edocere coepisse Plotium quemdam. Tunc Lucius Pomponius Bononiensis, Catillanorum [Attellanarum] scriptor, clarus habebatur. Lucretius etiam poeta nascitur: qui, amatorio poculo hausto, in furorem versus, 106.1069D| aliquos libros per intervalla insaniae scripsit, quos postea Cicero emendavit.

CAPUT XIV. Regnante Ptholomaeo, Dionysio, Alexandra Salina, Alexandri regis uxor, Judaeorum rexit populum; et ea quae ibi illis contigerunt diebus.

 Ptholomaeus Dionysius, annis triginta; a reaedificatione vero templi anni erant quadringenti triginta. Regnum vero Judaeorum Alexandra Salina, Alexandri regis uxor, ut praemisimus, habebat. Quae cum duos filios ab Alexandro generatos haberet, natu quidem maximum Hircanum propter aetatem 106.1070A| declaravit pontificem, et propter modestiam regem constituit; minorem autem Aristobolum privatum vivere maluit, quod ferventioris esset ingenii. Ipsa vero Alexandra, qui sacras temerassent leges, ab initio detestabatur, religioni tamen divinae superstitiose deserviens. Qua de re jungunt se eidem mulieri Pharisaei, quoddam Judaeorum collegium, qui praeter alios pietatem colere putarentur et peritius leges exponebant. Ob eam causam propius eos aspiciebat. Illi autem, paulatim feminae simplicitatem despicientes, omnes pro sua libidine submovendo ac deponendo, vinciendo ac solvendo quos vellent, ordines reipublicae confundebant prorsus, ut ipsi quidem regiis commodis fruerentur, expensas ac difficultates Alexandra perferret. Sed eadem mire callebat 106.1070B| res administrare majores. Itaque augendis copiis semper intenta, duplicem conflavit exercitum. Neque pauca peregrinorum paravit auxilia, quibus non modo statum gentis suae roboravit, sed etiam metuendam se reddidit externae potentiae. Imperabat autem aliis, verum Pharisaeis ipsa ultro parebat. Denique Diogenem quemdam insignem virum, qui Alexandro fuisset amicissimus, interficiunt, ejus consilia criminantes, ut octingenti, quos supra memoravi, regis jussu tollerentur in crucem. Nihilominus autem Alexandrae suadebant ut et alios, quibus auctoribus in illos fuisset Alexander excitatus, occideret. Cumque his nimia superstitione nihil abnuendum putaret, quos sibi libuisset, ea specie trucidabant: donec optimatum quisque ad Aristobolum 106.1070C| confugerent, quorum periculum agebatur, atque ille matri persuasit ut his propter dignitatem parceret, civitate autem pelleret, quos nocentes existimaret. Illi quidem, data sibi copia, per agros dispersi sunt. Inter haec, Alexandra morbo laborante, minor ejus filius Aristobolus cum servis suis, quos multos habebat, omnesque pro aetatis fervore fidissimos, universa castella obtinuit, et pecunia quam ibi reperit conductis auxiliis, regem se declaravit. Ob haec miserata querelis Hircani mater, conjugem Aristoboli cum filiis includit apud castellum quod a septentrione fano adjacens, Baris antea vocabatur, ut diximus, postea vero Antonium cognominatum est, imperante Antonio, quemadmodum de Augusti et Agrippae nomine Sebaste et 106.1070D| Agrippas et aliae civitates appellatae sunt. Ante tamen Alexandra moritur quam in Aristobolum Hircani fratrem illius contumelias vindicaret, quem dejici regno curaverat, quod ipsa novem per annos administravit, et haeres quidem omnium fit Hircanus, cui regnum etiam viva commiserat.

CAPUT XV. De diversis fragoribus bellorum quibus Roma perterrita est, quorum unum fuit in Hispania, aliud in Macedonia, tertium in Pamphylia, quartum in Dalmatia.

 Interea apud Romanos haec gerebantur. Sonantibus 106.1071A| undique bellorum fragoribus, quorum unum in Hispania erat, aliud in Pamphylia, in Macedonia tertium, quartum in Dalmatia, exsanguis adhuc atque exhausta intestina pernicie, tanquam febribus Romana respublica, propulsare armis Occidentis Septentrionisque fortissimas gentes cogebatur. Sertorius siquidem, vir dolo atque audacia potens, cum partium Marianarum fuisset, Syllam fugiens, ex Africa dilapsus in Hispanias, bellicosissimas ferocissimasque gentes in arma excitavit. Adversus hunc, ut breviter diffiniam, duo duces missi, Metellus et Domitius: quorum Domitius ab Hirtulegio, Sertorii duce, cum exercitu oppressus est. Manilius, proconsul Galliae, in Hispaniam cum tribus legionibus et mille quingentis equitibus transgressus, iniquam 106.1071B| cum Hirtulegio pugnam conseruit. A quo castris copiisque nudatus, in oppidum Hilerdam pene solus refugit. Metellus, multis praeliis fatigatus, per devia oberrans, hostem mora fatigabat, donec Pompeii castris consociaretur. Pompeius, contracto apud Palantiam exercitu, Lauronem civitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere, victus aufugit. Sertorius, superato fugatoque Pompeio, Lauronem civitatem cruentissime depopulatus est: reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus superfuerat, miserabili in Lusitaniam captivitate transduxit. Pompeium autem, hoc est, illum Romanorum ducem, a se victum fuisse gloriatus est: quem magna praeditum fiducia, ad hoc bellum non pro consule, sed pro consulibus Roma 106.1071C| misisset. Fuisse tunc Pompeio triginta millia peditum, mille equites, Galba scribit; Sertorium autem sexaginta millia peditum, octo millia equitum habuisse commemorat. Postea vero Hirtulegius, cum Metello congressus, apud Italicam Beticae urbem, viginti millia militum perdidit, victusque in Lusitaniam cum paucis refugit. Pompeius Belgidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus decem millia militum ejus interfecit; ex alio cornu, vincente Pompeio, tantumdem pene ipse perdidit. Multa praeterea inter eos praelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompeii, idemque vir sororis ejus, occisus est. Hirtulegii fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio junxerat, comminutus est. Postremo ipse Sertorius decimo demum 106.1071D| anno belli inchoati, iisdem, quibus et Viriatus, suorum dolis interfectus, finem bello fecit, Romanisque victoriam sine gloria dedit: quamvis Perpennam postea pars exercitus ejus secuta sit, qui a Pompeio victus, cum universo exercitu suo interfectus est, civitates vero cunctas in Hispania ultro Pompeius ac sine mora per deditionem recepit ac evertit. Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus, varias gentes, quae Rhodopeis montibus circumfusae sunt, ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur, subegit. Nam inter caetera dictu audituque horrida quae in captivos agebant, captis, 106.1072A| cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus, cruentis capillatisque adhuc, ac per interiores cavernas male effosso cerebro oblitis, avide ac sine horrore tanquam veris poculis utebantur: quarum cruentissimi atque immanissimi Scordici erant. Has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello attentavit, magnisque se malorum molibus objecit: unde cum, animo aeger et curis circumseptus, morbo insuper correptus esset, interiit. Hujus successor Scribonius attentatarum superiori bello gentium declinans vim, in Dardaniam arma convertit, eamque superavit. Publius vero Servilius exconsul Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus, dum subdere studet, pene delevit. Lyciam et urbes ejus obsessas oppressasque cepit. Praeterea 106.1072B| Olympum montem pervagatus, Phasidem [Phaselim] evertit, Coricium diruit, Tauri quoque montis latera in Ciliciam vergentia perscrutatus, Isauros bello fractos in deditionem redegit. Primus Romanorum per Taurum duxit exercitum, ac limitem itineris fecit. Triennio emenso quo bellum gestum est, Isaurici nomen assumpsit. Cosconius proconsul sortitus Illyricum, protrita subactaque Dalmatia, Salonas, urbem florentissimam, post biennium tandem expugnavit et cepit.

CAPUT XVI. De gladiatoribus qui, e ludo effugientes, multa et perniciosissima bella contra Romanos dominos suos excitaverunt.

 Lucullo itaque et Cassio consulibus, gladiatores 106.1072C| septuaginta et quatuor Capuae a ludo Gnei Lentuli diffugerunt. Qui continuo, ducibus Crixo et Inomao Gallis, et Spartago Thrace, Vesuvium montem occupaverunt. Unde erumpendum adverterunt. Inde, per Consentiam, et Metapontum circumducti, ingentia brevi agmina collegerunt. Nam Crixo decem millium multitudo, Spartago autem triplex tunc numerus fuisse fertur. Inomaus enim jam in superiore bello fuerat occisus. Itaque cum caedibus, incendiis, rapinis stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captivae matronae, quae se dolore violati pudoris necaverat, munus gladiatorium ex quadringentis captivis, scilicet, quod spectandi fuerant, spectaturi, ut pote lanistae, gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. Deinde consules Gellus et Lentulus 106.1072D| adversus eos cum exercitu missi sunt. Quorum Gellius Crixum acerrime pugnantem praelio oppressit; Lentulus a Spartago superatus aufugit. Post etiam collatis frustra ambo consules copiis, accepta gravi clade, fugerunt. Dehinc G. Cassium proconsulem idem Spartagus oppressum bello interfecit. Itaque exterrita civitate non minore propemodum metu, quam sub Hannibale circa portas fremente trepidaverat, senatus Crassum cum legionibus consulem novo supplemento militum misit. Is mox ut fugitivorum pugnam iniit, sex millia eorum interfecit, nongentos vero cepit. Inde priusquam 106.1073A| ipsum Spartagum, ad caput Silari fluminis castrametantem, bello aggrederetur, Gallos auxiliatores ejus Germanosque superavit, e quibus triginta tria millia hominum cum ipsis ducibus occidit. Novissime ipsum Spartagum disposita acie congressum, maximasque cum eo fugitivorum copias perculit. Nam sexaginta eorum millia caesa, sex millia capta referuntur; tria millia Romanorum recepta sunt; caeteri, qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per complures duces frequenti indagine contriti sunt.

CAPUT XVII. De diversis praeliis in Oriente gestis, id est, quae Mithridates prius prospere, demum infeliciter gessit. Et de his quae Sylla et Lucullus et caeteri eo tempore Romani exercitus duces peregerunt.

 106.1073B| Igitur Mitridates, rex Ponti atque Armeniae, postquam Nicomedem Bithyniae regem amicum populi Romani regno privare molitus est, atque a senatu monitus, si id facere tentaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore: iratus, Cappadociam continuo pervasit, atque expulso ab ea Ariobarzane rege cunctam provinciam igni ferroque vastavit. Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paflagoniam simili exitu afflixit, pulsis ex ea Philomene et Nicomede regibus. Cum venisset Ephesum, crudeli praecepit edicto ut per totam Asiam quicunque inventi essent cives Romani, sub una die omnes necarentur. Et factum est. Nec explicari aut comprehendi ullo modo verbis potest quae tunc multitudo Romanorum civium caesa sit. Quis moeror plurimarum 106.1073C| provinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. Archelaus quoque, dux Mitridatis, cum centum viginti millibus peditum [atque] equitum in Achaiam praemissus, Athenas cunctamque Graeciae partem vi per deditionem [Graeciam, partim vi, partim deditione] obtinuit. Sylla, cui post consulatum Mitridaticum bellum obvenerat, Archelaum apud Pyreum Atheniensium portum, septemplici muro communitum, diu obsedit, ipsamque Atheniensium urbem vi cepit; postea justo praelio cum Archelao conflixit. Centum et decem millia de exercitu Archelai interfecta, vix decem millia superfuisse referuntur. Comperta 106.1073D| clade, Mitridates lectissima septuaginta millia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. Secundo praelio quinquaginta [ Al., quindecim] millia ex his interfecta sunt, ibique Diogenes, Archelai filius, trucidatus est. Tertio bello omnes copiae quas Archelaus habebat exstinctae sunt. Nam viginti millia militum ejus in paludem pulsa, cum Syllae fidem implorarent, insatiabili ira victoris interfecta sunt: totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. Porro Mitridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere, bonaque eorum publicare animo intenderat. Cumque jam mille et sexcentos ita interfecisset, Ephesini exemplum verentes, excluso praesidio ejus, portas objecerunt. 106.1074A| Similiter Smyrnei, Sardi, Colophonii Trallianique fecerunt. Perturbatus Mitridates per Archelaum ducem suum cum Sylla pacem pepigit. Interea Fimbria, Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cujus legatus erat apud Nicomediam, occidit: ac mox arrepto exercitu Mitridatis filium ex Asia ad Militopolim fugat, stationemque regis invadit, ipsumque Pergamo pellit, fugientemque insecutus, apud Phitanam obsedit. Et profecto cepisset, si Lucius Lucullus civilibus discordiis curam reipublicae praetulisset, eumque mari coarctare objecta classe voluisset. Inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio objectu portarum repulsus videbatur, ipsam urbem militum [Ilium], antiquam 106.1074B| illam Romae parentem, funditus caede incendioque delevit: sed eam Sylla continuo reformavit. Idem Fimbria apud Tiathiram cum exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus, in templo Aesculapii manu sua interfectus est. Fannius et Maius, de exercitu Fimbriae profugi, Mitridati sese adjunxerunt. Quorum hortatu Mitridates cum Sertorio, per legatos in Hispaniam missos, foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit. Quem rex apud se retentum, brevi ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. Marius et Eumachus duces a Mitridate adversus Lucullum missi, magno exercitu brevi congregato, cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt, eumque cum plurima exercitus ipsius 106.1074C| parte ceciderunt. Lucullus Mitridatem Cizicenos obsidentem fossa cinxit, eumque quod faciebat pati compulit. Itaque ad ipsos Cizicenos, ut bono animo essent, nuntium misit, unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus, mediam ipse regulam tenens, plantis subremigans, septem millia passuum transmeavit. Mitridates, inopia laborans, partem copiarum instructam armis domum abire praecepit. Quam Lucullus excipiens, universam disperdidit. Nam amplius quam quindecim millia hominum tunc interfecisse narratur. Tunc etiam Fannius, qui se Mitridati junxerat, et Metrofanes, regius praetor, a Mamerco victi, cum duobus millibus equitum in Mesiam profugerunt: atque inde Maeoniam digressi, in colles camposque arenosos inciderunt; 106.1074D| ubi non solum montes usti, vel saxa quasi quadam fuligine offuscata cernuntur, verum etiam campi ambusto solo squalidi per quinquaginta millia [ Al., quinginta millia] passuum sine ullo ignis vel fornacis indicio, et pendulo in profundum cinere putres jacent. Tribus etiam locis torridae voragines ostenduntur, quas Graeci physas vocant: in quibus diu oberrantes, inopinatis tandem periculis exempti sunt, et clam in regis castra venerunt. Deiotarus, rex Gallograeciae, praefectos regis bello trucidavit. Interea Mitridates apud Cizicum eadem mora qua obsidebat, obsessus, in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coarctavit. Nam plusquam trecenta millia hominum fame et morbo in 106.1075A| eadem obsidione amisisse fertur, ipse cum paucis, arrepta navi, clam fugit e castris. Lucullus, incruento milite, spectator cladis alienae novum genus victoriae adeptus est. Mox Marium adortus, vicit fugavitque. In quo praelio plus quam undecim millia Marianorum militum interfecta referuntur. Lucullus postea cum eodem Mario navali praelio congressus, triginta et duas naves regias et complures onerarias, aut demersit aut cepit. Multi ibi ex his quos Sylla proscripserat, interempti sunt. Marius, postera die de spelunca ubi latebat extractus, meritas hostilis animi poenas luit. Eodem vero Lucullus impetu Apamiam vastavit, et sub monte Olympo, Prusam, munitissimam civitatem, captam expugnatamque diripuit. Mitridates adversus Bizantium instructa 106.1075B| classe navigans, tempestate correptus, octoginta rostratas naves perdidit. Ipse cum quassa jam navi mergeretur, in meoparonem [myoparonem] Seleuci piratae, ipso pirata juvante, transilivit. Inde Senopem ac post Anison cum magna difficultate pervenit. Lucullus Senopem expugnaturus obsederat. Hanc Seleucus archipirata et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerat, expilatam atque incensam reliquerunt. Lucullus, miserorum hostium intestina clade permotus, celeri occursu immissum restinxit incendium. Ita misera civitas, versa vice, hostium sociorumque, unde defendenda, disperdita; et unde disperdenda, servata est. At vero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello appetitam, in deditionem recepit. Praeterea 106.1075C| Lucullus, transgressus Eufratem et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mitridate et Tigrane congressus, parvissima suorum manu magnum hostium numerum occidit. Nam triginta millia hominum in eo bello caesa referuntur. Tigranes vix centum 106.1076A| et quinquaginta equitibus comitatus aufugit, diademate et thiara ne agnosceretur abjectis. Tunc ad Lucullum totius pene Orientis supplices venere legati. Ille, imminente hieme, per Armeniam in Mesopotamiam regressus, Nisibin, urbem illis tunc locis inclytam, expugnavit et cepit. Iisdem diebus piratae per omnia sparsi maria, et jam non tantum intercipientes navium commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantes, impunitate sceleris et aviditate praedae vulgo sese associantes, in immensum augebantur. Quos G. Pompeius post multam quidem vastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate compressit. Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus evertit, diuturnoque bello domitam in potestatem redegit, 106.1076B| legesque Minois Romanis legibus permutavit. Quibus etiam diebus a Lucullo victa Armenia ac Mesapotamia, ac Nisibin capta, Syria in Romanam ditionem cessit, quae hucusque per reges Macedonum ab Alexandro possessa fuerat. Quo in tempore Horatius Flaccus satyricus poeta libertino patre Venusi nascitur. Apollodorus vero Pergamenus, Graecus orator, praeceptor Galidii et Augusti, clarus habetur. Igitur quae de Catilina et Lentulo, sive Cicerone, Salustius scribit, hoc gesta sunt tempore. Marcus etiam Callidus orator clarus habetur, qui bello civili postea Caesarianas partes secutus, cum Togatam Galliam regeret, Placentiae obiit. Nunc sexto volumini finem imponere decrevi, ut bella tam Romanorum civilia et externis ubique permixta, quam etiam Judaeorum, 106.1076C| quae dicta sunt, vel etiam quae sequuntur, quia si sibi continuatim serie temporum et malis sequacibus cohaeserunt, libri saltem termino separentur.

LIBER SEPTIMUS CAPUT PRIMUM. Cum Hircanus atque ejus frater Aristobolus de regni potestate confligunt, Pompeium judicem provocant: ex quo Romanis subduntur. 106.1075D| Igitur Hircanus, qui pontifex Judaeorum erat, etiam regni gubernacula matre ei contradicente (ut praemisimus) susceperat. Verumtamen frater ejus Aristobolus viribus atque auctoritate praestabat. Habito autem inter eos circa Hiericunta de rerum summa conflictu, plerique, Hircano relicto, transeunt ad Aristobolum. Hircanus autem cum reliquis fuga praevenit castellum Antonium, ibique salutis obsides nactus est. Erat itaque ibi in custodia (ut praemisimus) conjux Aristoboli cum filiis. Sed priusquam grave aliquid fieret, ea lege in concordiam redit, ut regnum quidem Aristobolus haberet, Hircanus vero excederet quasi regis frater aliisque contentus honoribus. Hoc modo in fano reconciliati, cum in conspectu circumstantis populi benignissime 106.1076C| alter alterum valere jussissent, domos permutant, et Aristobolus quidem recedit in regiam, Hircanus autem in Aristoboli domum. Metus vero et alios ejus inimicos praeter spem dominantis occupat: et maxime 106.1076D| Antipatrum, jam dudum invisum Aristobolo. Erat autem genere Idumaeus, et nobilitate ac divitiis aliarumque rerum copia gentis suae princeps. Is ergo et Hircanum ut ad Aretem regem Arabiae confugeret, ejusque auxilio regnum repeteret hortabatur, et ipse Arete ut Hircanum susciperet atque in regnum deduceret suadebat, multa detrahens Aristoboli moribus, multisque Hircanum laudibus praedicans. Simulque admonebat quod eum diceret regno clarissimo praesidentem, iniquitate oppressis manum porrigere: Hircanum autem injuriam pati, qui principatu jure successionis sibi debito caruisset. Sic instructis et praeparatis ambobus, noctu cum Hircano ex civitate profugit, citatoque cursu in oppidum quod Petra dicitur salvus evadit, quod regni sedes 106.1077A| esset Arabiae. Ibique postquam Hircanum manum regis Aretae tradidit, multis dictis multisque muneribus, ut auxilium ei praeberet, quo in regnum deduceretur, effecit. Igitur rex collectum undique exercitum in Judaeam direxit. Erant autem peditum equitumque millia quinquaginta. Quibus nequaquam restitit Aristobolus, sed primo impetu superatus, in Hierosolymam fugere cogitur. Atque omnino captus esset, nisi dux Romanorum Scaurus horum imminentem solvisset obsidionem. Namque is ex Armenia quidem in Syriam missus erat a Pompeio Magno, qui cum Tigrane bellum gerebat. Sed ubi Damascum venit, quam retentam a Metello et Lollio consulibus et captam reperit, his inde submotis, cognito in Judaea quid ageretur, illuc velut ad quaestum cucurrit. 106.1077B| Denique ut ingressus est fines Judaeorum, legati ad eum veniunt a fratre utroque ut sibi potius adjumento esset orantibus. Sed quadringentis talentis, quae Aristobolus miserat, justitia posthabita est. Tot etiam acceptis Scaurus ad Hircanum et Arabas legatos dirigit, Romanorum eis et Pompeii nomen intentans, nisi ab obsidione desisterent. Itaque et Aretha ex Judaea in Philadelphiam recedit metu perculsus, et Scaurus Damascum redit. Hircanus vero et Antipater, Arabum privati auxilio, spem in adversarios contulerunt. Et cum Pompeius Syriam transgressus Damascum pervenisset, ad ipsum confugiunt multisque muneribus ei datis, illa tantum quibus apud Aretham usi fuerant, allegantes magnopere praedicabant ut Aristoboli violentiam 106.1077C| odio dignam putaret, regnoque Hircanum restitueret, cui tam aetate quam moribus deberetur. Itaque Aristobolus, auxilio Scauri fretus, Pompeio nec defuit. Sed dum ipsius gratiam minime adeptum se cognosceret, in Hierosolymam cum indignatione discessit, belloque jam congredi cum Pompeio cogitabat. Pompeius autem nec ei tempus apparatui dandum putavit, sed statim eum sequitur, multum quippe alacritati ejus addiderat circa Hiericunta mors Mitridatis nuntiata. Cumque illic pernoctasset, mane in Hierosolymam properabat. Itaque hoc ejus impetu perterritus Aristobolus, supplex occurrit pecuniamque pollicitus, quodque semetipsum ei cum civitate permitteret, Pompeium mitigat saevientem, nec tamen quidquam eorum quae promisit, effectum est. 106.1077D| Gabinium etiam, qui ad suscipiendam pecuniam missus fuerat, nec in oppidum quidem Aristoboli socii receperunt. His commotus Pompeius Aristobolum in custodiam collocat. Ad civitatem vero profectus, dum lustrando eam circumiret ut exploraret qua ex parte facilior esset ascensus, seditio in civitate exorta est. Aristoboli quidem sociis bellum geri potius regemque liberare dignum esse affirmantibus; qui vero cum Hircano sentiebant, Pompeio portas aperiri. Denique victa pars Aristoboli concessit in templum, et ponte qui civitati jungebatur abscisso, ut ad ultimum usque resisterent instruebatur. Cum autem alii Romanos in civitatem recepissent hisque domum regiam tradidissent, ad haec obtinenda Pompeius 106.1078A| unum ex ducibus sibi obedientibus Pisonem cum militibus intromittit. Isque, praesidiis in civitate dispesitis, quia nemini eorum qui in templum confugerant, pacem persuadere potuit, omnia quae circumerant expugnationi parabat: Hircano ejusque amicis ad consilia conferenda et ad efficienda quae juberet alacriter animatis. Ipse vero templum obsidione cingit, turribus impositis admotisque machinis, moenia tentabat irrumpere, sed lapidibus repellebantur et vi repugnantium. Mense namque obsidionis tertio, vix una turri dejecta, fanum irruptum est. Primus autem murum transcendere ausus est Syllae filius, Faustus Cornelius, et post eum centuriones duo, Furius et Fabius cum suis agminibus. Et circumsepto undique fano, alios confugientes vel etiam 106.1078B| paulisper repugnantes interficiunt. Multos autem suos gentiles adversae partis studiosi trucidabant, plurimi semetipsos in rupes praecipitabant, nonnulli furibundi cunctis quae circa murum erant in desperatione succensis pariter conflagrabant. Itaque Judaeorum quidem duodecim millia occubuerunt, Romanorum vero perpauci, sed plures sauciati sunt. Nil autem gravius in illa clade Judaeorum genti visum est, quam sanctum illud arcanum nulli cuiquam prius visum alienis esse detectum. Denique Pompeius una cum suis comitibus in templum ingressus, ubi neminem praeter pontificem adesse fas erat, quae intus erant candelabra cum lychnis, et mensas ex quibus libare atque adolere moris erat, et vascula ex auro cuncta perspexit, congestamque pigmentorum molem, 106.1078C| ac sacrae pecuniae prope ad duo millia talentorum. Nec tamen vel haec vel aliud quidquam de saerosanctis opibus sive instrumentis attigit, sed postera die post excidium curare templum aedituos, ne quid sordium haberet, jussit, et solemnia sacra celebrare. Ipse autem, Hircano pontifice declarato, quod se et in aliis rebus alacrem praebuisset, promptamque ad bellum agrestium multitudinem ab Aristobolo revocasset, per quae, sicut imperatorem bonum decuit, benevolentia potius quam timore plebem sibi conciliavit. Inter captivos autem comprehensus Aristoboli socer, idemque patruus, tenebatur. Et illos quidem, qui maxime belli causa fuissent, securi percussit: Faustum vero et qui una fortiter fecerant praeclaris praemiis donat, et Hierosolymis tributum 106.1078D| indicit. Pompeius vero a flumine Euphrate usque ad fines Aegyptios Scauro summa regionum negotia cum duabus commisit, Romamque ipse per Siciliam properavit, captivum ducens Aristobolum cum familia. Erant autem illi filiae duae totidemque filii, quorum unus, Alexander, ex itinere fugit: minor autem, Antigonus, cum sororibus Romam vectus est. Interea Alexander, congregata manu, Hircano gravius imminebat, Judaeamque populabatur: Hircanum quidem mature debellare posse credebat, villasque opportunas muris, hoc est, Alexandrium, Hircanum et Macherunta, non longe ab Arabiae montibus, muniebat. Exercitum hinc inde colligere curavit, donec facta sunt ei decem millia peditum, et mille quingenti 106.1079A| equites. Igitur Gabinius qui in Syriam missus Scauro successerat, adversus Alexandrum cum valida manu militum atque multitudine processit Judaeorum. Quo praelio victus Alexander, amissis sex millibus, quorum tria viva capta sunt, tria vero prostrata, ipse in Alexandrium confugit castellum. Quo obsidione cinctus, dum vehementius urgeri se ab hostibus cerneret, territus Alexander, omnibus desperatis, legatos ad Gabinium mittit, et ignosci delictis orans, et quae sibi parent castella Macherunta et Hircanium tradere non dubitans, quin etiam Alexandrium ejusdem potestati permisit. Quae omnia quidem Gabinius, consilio matris Alexandri, funditus eruit. Post haec vero Gabinius, Hircano Hierosolymam deducto, ei fani curam commendavit, caeteris 106.1079B| reipublicae partibus optimates praefecit, omnemque Judaeorum gentem in conventus quinque divisit: unum Hierosolymis, alterum Doris, itemque tertium apud Amathunta, quartum Hierico, et quintum Seffori civitate Galilaeae disposuit. Singulari autem unius dominatione Judaei liberati, libenter ab optimatibus regebantur.€c CAPUT II. Qualiter Crassus spoliaverit templum, et Parthico bello mox est exstinctus. De patre etiam matreque Herodis, et fratribus atque sorore. Et quod aliter Africanus historiographus quam Josephus de eodem patre Herodis sentiret. De Lucullo, qui Mithridatem et Tigranem bello vicit. Et de Pompeio, ejus successore, qui maxima ex parte Orientem ditioni subdidit Romanorum.

 106.1079C| Igitur his atque aliis ita gestis, interea Crassus, Gabinii successor, ducatum Syriae suscepit: qui profecturus ad Parthicum bellum, omne quod erat Hierosolymis in templo abstulit aurum, et praeterea duo millia talenta detrahi jussit de interiore templi, quae Pompeius intacta reliquerat. Nec longum laetatus: ubi transivit Euphratem, exercitum amisit maximum, et ipse a copiis Persarum exstinctus est. Eo successu Parthi elatiores, transeundum in Syriam crediderunt. Quos strenue insidiis excepit Cassius, et commissae sibi provinciae finibus repulit, non sine gravi detrimento hostium, cum effuse venientes quod neminem sibi obsistere ausurum arbitrarentur, loca praeventus angustia occupavisset. Denique fusis fortium plurimis, bellum deseruere Parthi. Cassius repulso 106.1079D| hoste, securus provincia, in Judaeam irruit, et Tharicheis deletis triginta millia Judaeorum in servitutem vendidit: Phitalaum quoque, suspectum doli, quod partes Aristoboli fulciret, jugulari jussit. Neque expers consilii ejus Antipater fuit, ut aemulum potentiae quam maxime excluderet. Igitur Antipater is cognovit uxorem: cui nomen Cypris, splendidissimo inter Arabiae feminas loco ortam, atque ex ea suscepit liberos quatuor sexus virilis, et unam feminam. Virorum hujusmodi vocabula erant: Primus Phaselus, sequens Herodes vocati, tertius Josephus, quartus Ferora, et Salome filia unica. Qui cum Gabini favorem muneribus atque obsequiis maxime promeruisset, Cassii etiam familiaritatem adeptus est. 106.1080A| Causa quippe tantorum filiorum vir egregius est factus, ad emendam muneribus atque amicitia societatem potentum. Prae caeteris vero regis sibi Arabum conciliaverat gratiam, quia de locis Arabiae uxoris acceptae praetendebat necessitudinem. Haec de Josephi excerpsimus dictis. Africanus vero, qui et ipse praecipuus in historiographis habetur: Aiunt, inquit, qui de eo diligentius explorarunt, Antipatrum quemdam patrem esse Herodis Ascalonitae, qui et ipse fuerit Herodis cujusdam filius, templi Apollinis aeditui. Hic Antipater, ab Idumaeis latronibus captus admodum puer, permansit cum praedonibus, pro eo quod pater ejus familiaris inopia filium redimere non valeret. Verum puer latronum vita et moribus institutus, postmodum Hircano cuidam Judaeorum pontifici 106.1080B| familiaris efficitur. Ex quo nascitur Herodes hic qui Salvatoris temporibus fuit. Haec Africanus.

CAPUT III. De Lucullo, qui Mithridatem et Tigranem bello vicit. Et de Pompeio, ejus successore, qui maxima ex parte Orientem ditioni subdidit Romanae.

 Igitur eo tempore apud Romanos haec agebantur. Lucullus postquam Mitridatem et Tigranem reges vicerat, maximamque partem Orientis Romanae ditioni subegerat, successorem habuit Pompeium. Ergo Pompeius in minore Armenia, juxta montem Dastracum castra regis Mitridatis obsidione concludit. Rex cum omnibus copiis eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit. Itaque bellum 106.1080C| nocte commissum est. Luna tunc orta a tergo Romanis erat. Regiam [Regii] longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati, cuncta in irritum tela fuderunt. Romani velut inermes postea aggressi sine labore vicerunt. Namque de exercitu regio quadraginta millia caesa vel capta sunt: Romani vulnerati mille, vix autem quadraginta interfecti. Rex inter tumultus belli fuga elapsus, adjutus autem beneficio sublustris noctis, evasit: relictusque ab omnibus amicis, philosophis, scriptoribus rerum vel carminum, ac medicis, solus per devia equum manu trahens, atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum divertit, atque inde in Armeniam perrexit. Pompeius regem insecuturus, inter duo flumina, quae ab uno monte diversis specubus 106.1080D| exoriuntur, hoc est Eufraten et Araxen, urbem Nicopolim, senibus, lixis et aegris volentibus, condidit; oranti Tigrani veniam dedit; exercitum Herodis Albanorum regis, praefectosque ejus ter praelio vicit: postea epistolas Herodis et munera pro instauranda cum Albanis societate libenter accepit. Artacem regem Hiberiae bello fudit, totamque Hiberiam in deditionem accepit. Inde cum Armeniam, Colchos, Cappadociam et Syriam ordinatis rebus composuisset, promovens de Ponto in Parthiam, et post haec Bathanam [Ecbatanam] urbem, caput Parthici regni, quinquagesimo die venit. Tunc in Bosphoro Mitridate Cerealia sacra celebrante terraemotus adeo gravis repente exortus est, ut magna clades ex eo urbium 106.1081A| atque agrorum secuta narraretur. Eodem tempore Castor Mitridatis praefectus, qui Panagorio praeerat, interfectis amicis regiis, arcem occupavit, et quatuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. Mitridates, accensus ira, in scelera exarsit. Nam complures tunc amicos suos, et Exipodram filium suum interfecit, cum ante jam Aliomacharem [alium Macharem nomine] parricidio trucidasset. Pharnaces, alter filius ejus, exemplo fratrum territus, exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliavit, et mox adversus patrem duxit. Mitridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori jubet: vos, si estis, dii patrii, precor, ut quandoque et ipse hanc 106.1081B| vocem a liberis suis audiat. Statimque descendens ad uxores, pellices ac filias suas, venenum omnibus dedit. Quod cum ipse novissimus hausisset, nec tamen, propter remedia quibus vitalia sua adversus noxios succos saepe obstruxerat, veneno confici posset, Gallum quemdam militem jam fracto muro discurrentem, invitavit, eique jugulum praebuit. Hunc exitum vitae Mitridates habuit. Pompeius namque, occisi Mitridatis nuntio accepto, Syriam Coelen et Phoenicem bello aggressus, Itureos primum Arabasque perdomuit, urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit. Hinc, ut praemisimus, ad Judaeos properavit, Hierosolymam everti soloque coaequari imperavit. Et cum aliquantos principes Judaeorum securi percussisset, Hircano sacerdotium restituit, 106.1081C| Aristobolum captivum Romam duxit. Hoc bellum Orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro concione narravit.

CAPUT IV. Qualiter Caesari Galliarum provinciae a senatu sint distributae; et de praeliis diversis in Gallia gestis.

 Interea C. Caesari consuli tres provinciae cum legionibus septem in quinquennium datae: Gallia Transalpina, et Cisalpina, et Illyricus. Galliam vero Comatam postea senatus adjecit. Elvitiorum ergo animos, fortissimae Gallorum omnium gentis, ea vel maxime causa quod perpetuo pene cum Germanis bello altercabantur, a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgeto rex [Orgetorix] quidam, princeps gentis, spe totas invadendi Gallias, in arma accenderat. 106.1081D| Quem caeteri optimates correptum et ad mortem coactum, cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiverunt. Qui, conjuratione facta ac die dicta, exustis vicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe revertendi foret, profecti sunt. Quos cum apud Rhodanum flumen obvios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis vix vicit victosque ad deditionem coegit. Horum, fuit cum primum progressa est, omnis multitudo Elvitiorum, Tulingorum, Latobroiorum, Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem millia hominum. Ex his, quadraginta et septem millia in bello ceciderunt, caetera in terras proprias remissa sunt. Postea Caesar Ariobistum regem excitantem invehentemque 106.1082A| secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper universos Galliarum populos se subegisse jactabat, apud Sequanas vicit. Cum diu exercitus Caesaris, Germanorum multitudine et virtute perterritus, pugnam detrectasset, Ariobistus in Germaniam, arrepta navicula, Rhenum transvectus effugit. Uxores duae totidemque filiae captae sunt. Fuerunt autem in exercitu Ariobisti Arudes, Marcomannes, Triboci, Wangiones, Nemetes, Edures et Suevi. Pugna maxima gravis phalangae Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine, scutisque supra capita contextis, ad irrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. Sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem, scutisque singillatim, 106.1082B| velut squamis revulsis, desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes novo mortis periculo terribilem dissolvere compagem. Exinde in fugam versi per quinquaginta millia passuum insatiabiliter caesi sunt. Neque conjici numerus potuit Germanorum, vel quantus pugnae adfuerit, vel quantus fuerit occisorum. Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, adversus Caesarem exarsit. Quorum distributim haec copia fuit: Bellovagi, qui caeteris numero et virtute praestare viderentur, habuere lectissima quadraginta millia [ Al., sexaginta millia] armatorum; Successies [Suessiones] ex duodecim oppidis quinquaginta millia Nervii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut nunquam in id temporis mercatores ad se 106.1082C| admiserint vina caeteraque venalia deferre, quibus inducta jucunditas torporem virtutis afferret, habuerunt similiter quinquaginta millia; Trebates etiam et Ambiani decem millia; Morini viginti quinque millia; Menapii novem millia; Caleti decem millia; Buloccasses et Veromandi aeque decem millia. Attuatii octodecim millia: Condurses, Eborones, Caerosi, Cemanni, qui uno nomine Germani vocantur, quadraginta millia. Ita fuisse referuntur, ducenta septuaginta et duo millia armatorum lectissima. His repente silva erumpentibus exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit, victoresque aggressus usque ad internecionem pene delevit.

CAPUT V. Qualiter Julius Caesar postquam Galliam in deditionem subjectam credidit, et in Italiam redire voluit, impetu Gallorum retractus, praeliis diversis infectus, a Gallis in Britanniam transiit, et eam subjugavit, non sine magno discrimine suorum. 106.1082D|

 Igitur Caesar, magnis in Gallia rebus gestis, cum Italiam proficisci decrevisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit. Qui cum hiemandi causa in vico Veragrorum, cui nomen erat Octodorus, consedisset, mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli videt. Quippe illi paucitatem vix mediae legionis despectui habentes, ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur, finitimosque 106.1083A| suos in hanc caedis et praedae societatem vocaverunt. Igitur cum Galba tam praesentibus periculis circumseptus ac trepidus, atque inter varias consultationes certi consilii incertus esset, repente Galli descensu montis effusi, castra imperfecta circumdant, raros per vallum propugnatores saxis telisque onerant. Cumque jam castra irrumperentur, Pacuvii primipilaris et Volusini tribuni consilio cuncti Romani portis eruperunt, incautosque subito aggressi hostes, primum perturbaverunt, deinde in fugam versos miserabili caede fuderunt. Nam amplius triginta millia barbarorum tunc caesa referuntur. Igitur Caesar, cum jam pacatas universas Galliarum gentes putaret, et novum et maximum bellum retractus est. Namque dum P. Crassus adolescens cum 106.1083B| legione septima Oceano tenus apud Andicavos hiemasset, Veneti caeterique confines repente in arma conjurant, legatos Romanorum vinciunt, eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. Socios sibi ad id bellum Ossismos, Lixovios, Nannetes, Ambivaritas, Morinos, Menapios et Diablutes asciscunt; auxilia quoque a Britannia arcessunt. Caesar per Crassum de rebellione praedictarum gentium certior factus, quamvis intelligeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non negligendam ratus est, ne caeteris exemplo ejusmodi audendi licentia laxaretur. Itaque terrestri praelio persequi hostes frustra aggressus; quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria atque inaccessos recessus, tutis terrarum 106.1083C| finibus munirentur, naves longas aedificari in Ligero flumine jubet, per quem in Oceanum deductae, mox ut hostibus visae sunt, continuo ducentae viginti naves eorum paratae atque omni genere armorum instructissimae, progressae portu, ex adverso constiterunt. Bruto circumspicienti imparem longe navium esse conflictum, quia barbarorum naves solido robore intextae, cavernisque praevalidis obduratae, saxorum modo adactos rostratarum ictus retundebant, hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas, funibus autem subnexas paraverat, quibus, cum opus esset, apprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent. His celeriter expeditis, disrumpi hostium antennarum armamenta praecepit. 106.1083D| Ita antennis ruentibus complures illico naves velut captas immobiles reddidit. Alii hoc periculo territi, suspensis velis, qua ventus intenderet fugere conati, cessante mox vento destituti, ludibrio fuere Romanis. Itaque incensis omnibus navibus, interfectisque his qui pugnaverant, Galli reliqui sese omnes dediderunt. Sed Caesar maxime ob injuriam legatorum, et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus per tormenta interfectis, reliquos sub corona vendidit.
 Iisdem diebus Titurius Sabinus Alvercos, Eburovices, Lixoviosque, qui primates suos cum auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta, incredibili caede delevit. Publius vero Crassus 106.1084A| cum in Aquitaniam perveniret, bello exceptus est. Namque Societates [Sontiates] magno equitatu pedestribusque copiis praevalidis Romanos adorti, diu graviter turbaverunt. Post victi atque in oppidum Sociatum [Sontiatum] coacti obsessique, cum se expugnari viderent, armis traditis in deditionem recepti sunt. Aquitani, clade hac permoti, undique exercitum contrahunt, de interiore quoque Hispania auxilia accerserunt, duces bello maxime eos praeficiunt qui cum Sertorio militaverant. Hi omnes, dum obsidionem Crasso parant, in castris suis, Crasso obruente, deleti sunt. Nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta millia tunc in auxilium venerant, viginti et octo millia caesa referuntur. Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, 106.1084B| simul et totas Gallias subjicere sibi parabant, bello adortus, usque ad internecionem cecidit. Quorum fuisse numerum ad quadringenta et quadraginta millia ferunt. Tunc Caesar in Germaniam, facto ponte, transgreditur, Sicambros et Utubios obsidione liberat, Suevos maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos multi prodidere, totamque Germaniam adventu suo terret. Mox in Gallia rescisso ponte, concedit, ad Morinos inde venit, unde in Britanniam proximus et brevissimus transitus est. Navibus onerariis atque actuariis circiter octoginta praeparatis, in Britanniam transvehitur. Ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam partem classis, et non parvum numerum militum, equitatum 106.1084C| vero pene omnem, disperdidit. Regressus in Galliam legiones in hiberna dimisit, ac sexcentas naves utriusque commodi fieri imperavit. Quibus iterum in Britanniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naves in anchoris stantes, tempestate correptae, vel collisae inter se vel arenis illisae, dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, caeterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus primo congressu e Britannis victus est, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo praelio cum magno suorum discrimine victos Britannos in fugam vertit. Inde ad flumen Tamensim profectus est, quem uno tantum loco vadis transmeabilem ferunt. In hujus ulteriore ripa cum Cassoblauno duce immensa hostium multitudo consederat, ripamque 106.1084D| fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerat. Quod ubi Romanis deprehensum ac vitatum est, barbari, legionum impetus non ferentes silvis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos graviter ac saepe lacerabant. Interea Trinovantum firmissima civitas cum Adrogorio duce, datis quadraginta obsidibus, Caesari sese dedit. Quod exemplum secutae urbes aliae complures, in foedus Romanorum venerunt, iisdemque demonstrantibus Caesar oppidum Cassobelauno, inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, tandem gravi pugna cepit.
 Exhinc Caesar, a Britannis reversus in Galliam, 106.1085A| postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est. Namque Ambiorix cum Eburonibus et Attuaticis conspirans, animatus Trevirorum consilio, Cottam et Sabinum, legatos apud Eburonas, cum tota funditus legione insidiis circumventos interfecit. Ambiorix, hac victoria elatus, Attuatos et Nervios, plurimosque alios raptim in arma contrahit, atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit. Multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia cum in obsidione castrorum vallum circumdandum esse a captivis Romanis docerentur, et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram, et sarculis [sagulis] exportando, vix tribus horis vallum pedum decem, et fossam pedum 106.1085B| quindecim per millia passuum quindecim in circuitu perfecerunt. Praeterea centum et viginti turres mirae altitudinis exstruxerunt. Et cum jam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent, ac ventus subito plurimus exortus esset, testas ferventes intorsere fundis, flammataque tela focis, ac mox concepto igne rutilantia, intra castra jecerunt. Quo facto, per culmina raptim ventus insistens, sparsum animavit incendium. Sed nec sic quidem Romani, cum undique obruerentur, vulneribus, laboribus, vigiliis, jejuniis, incendiisve cesserunt. Tandem Caesari nuntiatum est unam deletam esse legionem, alteram jam pene confectam. Adventante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem, atque in eum cuncti, raptis copiis, ruunt. Caesar 106.1085C| se parvissimis castris consulto condidit, equitibusque praemissis, ut fugam fingerent imperavit, ut ad transitum vallis, quae media erat, sibique periculosa videbatur, hostes contemptu sui invitaret. Quibus adventantibus insuper obstrui portas praecepit. Quo viso Galli, quasi jam vicissent, ad obducendum extrinsecus vallum conversi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum, versosque in fugam Gallos vastissima caede confecit. Nam sexaginta millia tunc fuisse referuntur, e quibus pauci per paludes invias evaserunt. Induciomarus, Trevirorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu totius Galliae certior redditus est, Labieni castra legionemque cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit: ac deinde Eburonibus 106.1085D| Nervisque conjunctus, ad opprimendum Caesarem pergere. Labienus, quibus poterat artibus, timorem simulat, atque ita Induciomarum negligentiorem cum insultantibus copiis pro vallo oberrantem repentina eruptione prostravit. Hac victoria Labieni reliqui Gallorum conatus repressi sunt, et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit. Sed intelligens sibi majora belli superesse negotia, maxime quia, plurima parte exercitus amissa, aliisque graviter sauciis, ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad comprimendum Gallorum impetum videretur, a Gn. Pompeio proconsule conscribi legiones, sibique mitti in auxilium petit. Itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra venerunt. 106.1086A| Igitur Caesar, priusquam in unum hostium copiae coirent, ineunte verno aggredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. Primum itaque Nervorum fines diripit: praedam vero, quae copiosissima erat, exercitui permisit. Deinde Menapios, qui sibi propter immensas paludes atque impeditissimas silvas munitissimi videbantur, tribus agminibus invadit, nimiaque caede vulgo agitata, residuos supplices in deditionem recepit. Labienus sequenti praelio omnes copias Trevirorum interfecit, arte in bellum provocatas, priusquam Germanis adventantibus jungerentur, et continuo ipsam civitatem cepit. Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum volens, Ambiorigem et Eburones, deletae legionis auctores, postquam in Ardennam silvam refugisse comperit, 106.1086B| quae silva totius Galliae maxima est, atque a ripis Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios usque pertingit, et in longitudine plusquam quingenta millia passuum patet, permetiens, rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosasque silvas ignoti dividerentur, hostemque locis notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios invitat ut quisque secundum placitum suum reconditas in Arduenna silva praedas quaerant diripiantque. Quo facto, Gallis utrinque morientibus, maximas Romanorum injurias sine cujusquam Romani discrimine vindicavit. Ita hoc tutissimo vincendi genere securus in Italiam rediit.

CAPUT VI. Reverso Caesare in Italiam, iterum Galli in arma conjurant: ad quos cito C. Caesar revertitur, quos diversis praeliis contrivit et aeternae servituti tradidit.

 Igitur Caesare in Italiam reverso, Gallia rursus in arma conjurat, multique simul populi coeunt. Dux his Vergingitoris fuit. Cujus consilio statim omnes Galli civitates suas ultro incenderunt, prima a suis incensa Byturico. Inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem provinciam clam ad exercitum recurrerat, impetum faciunt. Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat. Quod diu oppugnatum tandem post multas Romanorum clades, pluvia [pluvio] die cum hostilium machinarum augmenta [amenta] nervique elanguerent, applicitis turribus captum atque deletum est. Quadraginta millia hominum ibi fuisse referuntur, ex quibus vix octoginta per fugam lapsi, ad proxima Gallorum 106.1086D| castra venerunt. Praeterea Arveni caeterique confines, sollicitatis etiam ad se Ediis, multis adversum Caesarem praeliis bellaverunt. Qui cum se pugnando fatigati, in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes, ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate causante. Itaque ibi Caesar, erumpentibus desuper hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, victus aufugit. Dum haec ad Halestam [Alesiam] geruntur, Vergingitorix, quem omnes consensu pari regem praeopta verant, suadet ut ex tota Gallia omnes qui arma ferre possent, huic bello praesto sint. Hoc enim esse unum bellum, quo ut perpetua libertas, aut aeterna servitus, aut mors omnium consequatur. Itaque absque eo 106.1087A| numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo millia peditum, ducenta quinquaginta millia contracta sunt. Dehinc duos colles sibi invicem obversos Romani Gallique ceperunt. Unde multis saepe eruptionibus et variis proventibus praeliantes, tandem Romani praecipue Germanorum equitum, quos sibi jamdudum amicos, nunc etiam in auxilium acciverant, virtute vicerunt. Vergingitorix alia die, congregatis omnibus qui fuga evaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque rumpendi foederis fuisse: et nunc sive Romanis sese ad mortem omnes offerant, sive solum pro omnibus dedant, paratum animo fore. Itaque Galli voluntatem, quam pudore aliquandiu texerant, quasi ex consilio regis assumerent, illico sibi veniam precantes, eum 106.1087B| solum velut auctorem magni sceleris dederunt. Bellovagi omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. Hi Chorreo duce bellum instaurant, sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos, Alvercos, Saletos, Beliocasses Atrebatesque conjungunt, et locum quemdam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque praelio, magnam Rhemorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. Deinde cum opportunum ipsi locum insidiis provisum occupavissent, atque hoc comperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique venissent, commisso praelio, Romani Gallos fugientes iisdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt, cunctosque ad internecionem ceciderunt. Ibi Chorreus, vel fugam vel 106.1087C| deditionem detrectans, Romanos ut vivus caperetur, instantes, occidendo ut occideretur coegit. Igitur cum pacatam esse universam Galliam Caesar, neque ausuram fore ad aliquos aspirare motus arbitraretur, legiones in hiberna dimisit. Ipse tamen Ambiorigis fines, qui tot bella excitaverat, horrenda hominum strage vastavit. At vero G. Caninius legatus bellum apud Pictonas invenit, ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit atque ad extremum discrimen adduxit. Porro autem Fabius, acceptis Caninii legati litteris, in Pictonas proficiscitur, ibique a captivis de opportunitate locorum certior factus, inopinantes hostes opprimit, magnisque stragibus factis, plurimas praedas agit. Deinde cum Caninio signum adventus sui dedisset, Caninius 106.1087D| totis castris subito exsilivit, seseque injecit hostibus. Itaque Fabio ex alia parte et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt. Inde Fabius in Carnutes profectus est. Sciebat etiam Domnacum, ducem antiquissimum, rebellionis totius incentorem, ab hoc bello elapsum, si Aremoricis gentibus adjunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum. Sed eas adhuc ipsa novitate trepidantes, mira virtute et celeritate perdomuit. Interea Draptes unaque Lucterius, cum adesse Caninium et legiones in finibus suis videret, undique collectis copiis, oppidum vel ad unum [ Leg. Uxellodunum] occupant. Hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, 106.1088A| duabus partibus per abrupta latera non parvo flumine cingebatur: medio deinde descensu largissimo fonte securum, plurimaque introrsum copia frumenti tutum, irritos procul discursus hostium despiciebat. Caninius, quod solum Romana provisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campo evocatos maximo praelio superavit. Nam uno e ducibus interfecto, alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum redit, sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. Itaque certior per nuntios factus fuit [ Dele fuit]. Caesar accurrit, circumspectisque omnibus, videt si expugnare vi moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum: unum solum esse praesidium, si quoquo modo hostes aqua arceantur. Sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset: siquidem 106.1088B| fons quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoveri vineas turrimque exstrui jubet. Fit magnus undique concursus ex oppido: quibus sine periculo praeliantibus, Romani, quamvis pertinaciter obsisterent, crebriusque succederent, complures tamen trucidabantur. Igitur exstruitur agger, et turris pedum sexaginta, cujus vertex aequari ad fontis locum possit, ut ex aequo tela conjici queant, vel praecipitata desuper saxorum volumina non timeri. Oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua, verum etiam infirmiores hominum aetates vident, cupas, pice, sevo et sindulis repletas, ac deinde immisso igne, in prona praecipitant, easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur. Ardentibus machinis, cum grave 106.1088C| praelium suis Caesar ac periculosum videret, cohortes in circuitu oppidi ire velociter per occultum imperat atque undique subito vastum clamorem attollere. Quo facto consternati oppidani, dum recurrere ad muniendum oppidum volunt, ab oppugnatione turris vel demolitione aggeris recesserunt. Illi tamen qui ad incidendas fontis venas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa dividendo tenuari in semetipsis consumique fecerunt. Oppidani, fonte siccato, ultima desperatione correpti, deditionem sui faciunt. Caesar autem omnibus qui arma tulerant manus sustulit, et vitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum. Multum enim ad coercendam audaciam valet propositum punitionis exemplum, 106.1088D| cum ipsa miseri praesens forma viventis, et ad recordationem admonet conscios, et ad sciscitationem cogit ignaros. Exhaustis atque demolitis Gallis, securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, pro certo esse sciens minime aliquos qui vel moveri audeant, vel, si moveantur, timendi sint.

CAPUT VII. De nece Crassi et Romani exercitus apud Parthos.

 Jam victorem Caesarem de Gallia reversum civilia bella comitata sunt, aliaque gravissima mala, interterfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt. Crassus itaque, in consulatu collega Pompeii, provinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis 106.1089A| cupiditatis, audita in Hierosolymis templi opulentia, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam divertit, Hierosolymam adit, templum pervadit, opes diripit, ut supra meminimus. Inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam, quacunque iter habuit, sociis civitatibus auxilia indixit, pretia exegit; moxque ut Eufraten transiit, illico Baiesen legatum ab Horode rege Parthorum ad se missum obvium habuit, a quo vehementer increpatus est cur contra foedus Luculli et Pompeii, avaritia inductus, Eufraten transiret. Quamobrem sine mora futurum ut pro auro Parthico Serico ferro oneraretur. Itaque cum prope Charras ventum esset, Parthi subito ingruentes, cum Surena et Silacia praefectis, sagittis oppressere Romanos. Cecidere ibi plurimi senatores, 106.1089B| aliqui etiam consulares aut praetorii viri. Crassus quoque filius Crassi, lectissimus juvenis, in acie occisus est. Praeterea quatuor cohortes cum Bargunteio legato mediis deprehensae campis interfectae sunt. Surenas praerapto equitatu Crassum persequi intendit, eumque circumventum ac frustra colloquium ejus petentem interfecit, quamvis vivum auferre maluisset. Pauci, beneficio noctis liberati, Charras confugerunt. Avaritia etiam unius nefas explevit, ut legiones duodecim Romanorum aut captae paucis elapsis, aut caesae cum ducibus suis sint. Caput vero Crassi cum dextera manu ad regem delatum est. Quod ludibrium fuit spectatoribus. Rex itaque aurum in ore ejus relictum [liquatum] jussit infundere, aiens: Urat nunc te Parthicum, quod te vivum urebat, aurum. 106.1089C| Igitur clade Romanorum cognita, cum [ Del. cum] multae Orientis provinciae a societate vel fide populi Romani defecissent, Nicasius [ni Cassius] collectis ex fuga militibus paucis, intumescentem Syriam egregia animi virtute ac moderatione pressit [pressisset]. Qui et Antiochum copiasque ejus ingentes praelio vicit et interfecit: Parthos quoque ab Horode in Syriam missos, jamque ingressos Antiochiam, bello expulit, ducemque eorum Osagen interfecit. Interea Roma, repentino correpta incendio, concrematur: incertum inde concretus, plurimam Urbis partem ignis invasit, nec unquam antea tanto incendio corruptam ac vastatam civitatem ferunt. Nam quatuordecim vicos cum vico Jugario consumptos fuisse memoriae proditum est.

CAPUT VIII. Orta hinc civilia bella inter Caesarem et Pompeium, quia Pompeius instigavit senatum ut negarent iterum consulatum Caesari.

 Hinc jam bellum civile committitur, quod magnis jam dudum dissensionibus ac molitionibus parabatur. Nam rediens Caesar victor ex Gallia, decerni sibi absenti iterum consulatum poposcit. Contradictum est a Marcello consule, annitente Pompeio. Deinde decretum est a senatu ut in Urbem Caesar non nisi dimisso exercitu veniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. Caesar Ravennam sese contulit. Marcus Antonius et P. Cassius, tribuni 106.1090A| plebis, pro Caesare intercedentes, Lentulo consule curia foroque prohibiti, ad Caesarem profecti sunt, Curione simul Coelioque comitantibus. Caesar, Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus (ut ait Livius) orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset edocuit. Deplorans injurias suas, causam belli civilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus est. Inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones, quae cum Domitio apud Cornificium [Corfinium] morabantur, ad suas partes transduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris viribus, trepidi, tanquam Italia pulsi, in Graeciam transvecti, Durachium gerendi belli sedem 106.1090B| delegerunt. Caesar Romam venit, negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus invasit, protulitque ex eo auri pondo quatuor mille centum triginta sex, argenti pondo prope nongenta millia. Inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transvectus, Massiliam venit: ad quam oppugnandam, cum receptus non esset, Trebonium cum quatuor legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas Lucius Aphranius, et M. Petreius, et M. Varro, Pompeiani duces, cum legionibus obtinebant. Ibi multis praeliis Petreium Aphraniumque superatos, composita pactione, dimisit. In ulteriore vero Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. Similiter et duces ejus, hoc est, Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem Africa 106.1090C| Varus ejecit. Caesar Massiliam rediens, obsidione domitam, vita tantum et libertate concessa, caeteris rebus abrasit. At vero Dolabella partium Caesaris in Illyrico per Octavium et Libionem victus, copiisque exutus, ad Antonium fugit. Basilius et Salustius cum singulis legionibus quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrentes, omnesque pariter adversus Octavium et Bibulonem [Libonem] profecti et victi sunt. Antonius cum se Octavio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est, quem Juba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidavit. Octavius, dum Solonas oppugnare conatur, omnes 106.1090D| pene copias quas duxit amisit. Coelius descivit a Caesare, ac se Miloni exsuli junxit. Cumque ambo servorum manu Capuam oppugnare molirentur, exstincti sunt.

CAPUT IX. De praeliis inter Caesarem et Pompeium gestis, ac de victoria Caesaris et nece Pompeii. De reliquis etiam bellis civilibus, per quatuor annos gestis, ac demum de interfectione Julii Caesaris.

 Interea apud Dirachium multi Orientis reges ad Pompeium cum auxiliis convenerunt. Quo cum Caesar venisset, Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim millium passuum fossa praestruens, cum illi maria paterent. Pompeius castellum 106.1091A| quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, evertit praesidiaque Caesaris, quae ibidem morabantur, occidit. Caesar itaque Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, aggressus est. Hoc periculo sociorum Pompeius cognito, omnes eo copias traxit. In quem se illico Caesar, omissa obsidione, convertit. Torquatus e vestigio erumpens, aversum insecutus est. Ita Caesaris milites, ancipiti periculo territi, ipso Caesare frustra obsistente, fugerunt. Pompeius vero, Caesaris quoque testimonio victor, persequentem revocavit exercitum. Quatuor millia militum Caesaris, centuriones viginti duo, equites Romani complures, in eo praelio caesi sunt. Caesar inde, citato agmine, per Epirum in Thessaliam perrexit. Pompeius cum maximis copiis secutus, 106.1091B| bellumque commissum est. Itaque instruitur utrinque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locavit. Fuerunt autem peditum quadraginta millia, equites in sinistro cornu sexcenti, in dextro quingenti. Praeterea reges multi, senatores, equitesque plurimi Romani absque levium armaturarum magna copia. Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit, cui fuerunt non minus quam triginta millia peditum, equites mille. Videre ibi et gemere erat contractas Romanorum vires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse; quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent. Prima congressione equitatus Pompeii pulsus, sinistra latera nudavit. Deinde cum diu utrinque dubia sorte caederentur, 106.1091C| atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret: Parce civibus, nec tamen faceret; ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret, dicens: O miles, faciem feri intuere: tandem universus Pompeii fugit exercitus, castraque direpta sunt. Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum quindecim millia, centuriones triginta tres. Hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit. Pompeius fugiens, in ostio Penei amnis onerariam navem nactus, in Asiam transiit. Inde per Cyprum in Aegyptum venit: ibique mox ut littus attigit, jussu Ptholomaei adolescentis, in gratiam Caesaris victoris, occisus est. Pompeii uxor filiique fugerunt, caetera Pompeianae classis direpta sunt, omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis, ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus 106.1091D| vero, vir consularis, apud Pelusium interfectus est. Caesar, compositis apud Thessaliam rebus, Alexandriam venit, perlatoque ad se ac viso Pompeii capite, annuloque, flevit. Cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quo minus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus ut et regios thesauros vacuos esse ostenderent, et in invidiam Caesaris populum concitarent. Praetor Achillas, dux regius, imbutus semel Pompeii sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. Nam jussus exercitum dimittere, cui praeerat, viginti millibus armatorum, non modo sprevit imperium, verum et aciem direxit. In ipso praelio regia classis forte subducta, jubetur incendi. 106.1092A| Ea flamma cum partem quoque urbis invasisset, quadringenta millia librorum, proximis forte aedibus condita, exussit: singulare profecto monumentum studii curaeque majorum, qui tot tantaque illustrium ingeniorum opera congesserant. Caesar postea insulam ubi pharus erat, cepit: eo Achillas cum Cabinianis militibus venit: ingens pugna commissa est; magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompeii interfecti sunt; Caesar vi insistentium hostium pressus, scapham ascendit, qua mox pondere gravata ac mersa subsequentium, per ducentos passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, nando pervenit. Mox, navali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit aut accepit. Alexandrinis 106.1092B| regem petentibus reddidit monitum ut magis amicitiam [Romanam] quam arma experiri studeret. Qui tamen illico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. Nam viginti millia hominum in eo bello caesa referuntur. Duodecim millia cum septuaginta longis navibus dedita. Quinquaginta ex victoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adolescens, scapha exceptus ut fugeret, multis in eam insilientibus mersus necatusque est, et corpus ejus ad littus devolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. Qua Caesar Alexandriam praemissa, Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione compulit, regnumque Aegypti Cleopatrae dedit. Inde Syriam pervagatus, Pharnacem in Ponto vicit. Postea vero quam Romam venit, 106.1092C| dictator et consul creatus, in Africam transiit, et apud Thapsum cum Juba et Scipione pugnavit, maximamque ibi hominum multitudinem interfecit et castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti. Cato sese apud Uticam occidit, Juba percussori jugulum pretio dato praebuit. Petreius eodem se gladio perfodit. Scipio in navi qua ad Hispaniam fugere contendens, vento coactus, in Africam redierat, semetipsum jugulavit. In eadem navi etiam Titus Torquatus occisus est. Caesar Pompeii Magni nepotes, filiam Pompeiam simulque cum his Faustum et Syllam, et Aphranium et Petreium, jussit occidi. Inde quatuor triumphis Urbem ingressus, disposito recuperatoque reipublicae statu, continuo in Hispaniam contra Pompeios Pompeii filios profectus, 106.1092D| septima decima qua egressus fuerat ab Urbe die, Saguntum pervenit, statimque adversus Pompeios duos et Labienum, atque Attium Varum multa bella et varia sorte gessit. Ultimum bellum apud Mundam flumen [ Al., urbem] gestum est. Ubi tantis viribus dimicatum, tantaque caedes est acta, ut Caesar quoque, veteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praevenire morte futurum victi dedecus cogitarit, cum subito versus in fugam Pompeiorum cessit exercitus. Et quidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab Urbe bellum gesturus aufugerat, quatuorque annis hoc bellum civile indesinenter 106.1093A| toto orbe tonuit. Titus Labienus, et Attius Varus in acie caesi sunt. G. Pompeius cum centesimo equite aufugit: frater ejus Sextus Pompeius, contracta celeriter non parva Lusitanorum manu, cum Cesonio congressus et victus fugiensque interfectus est. Munda civitas cum immensa hominum caede, Caesare oppugnante, vi capta est. Caesar Romam rediit. Ubi dum reipublicae statum contra majorum exempla clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, conscio etiam plurimo senatu, in curia viginti et tribus vulneribus confossus interiit. In qua conjuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt. Duo Bruti et G. Cassius, aliique socii, strictis pugionibus, in Capitolium secesserunt. Diu deliberatum est utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret 106.1093B| incendi. Corpus ejus raptum populus, dolore stimulatus, in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit. Sed quae praemisimus dum apud Romanos gererentur, haec interim in Judaea acta sunt quae sequuntur.

CAPUT X. Qualiter Antipater gratiam Caesaris sit adeptus: cui etiam nudato corpore vulnera quae pro eo acceperat ostendit, dum ab Antigono accusaretur: et acceptam potestatem Judaeae inter filios suos Herodem et Faselum divisit.

 Julius ergo Caesar (ut paulisper repetamus quae gesta sunt prius) Aristobolum Romae vinctum reperit, eumque mox absolvit. Levatum autem a custodia, tributis militaribus etiam munerans, in Syriam direxit, ut Judaeam sibi adjungeret, Pompeiumque 106.1093C| a tergo urgeret. Sed in exordio tentamentorum, ubi ad locum pervenit, veneno interemptus infectum reliquit negotium. Quo comperto Pompeius, quod Aristobolus in Judaea rediviva sibi bella praeparare tentaverat, etiam filium ejus Alexandrum jugulari jussit. Postea vero ex Pompeii plerisque familiaribus amicitiam Caesaris expetentibus praecipueque incredibilem in modum Antipatro amicitiam suam affectando tribuit, et hoc ita contigit. Etenim Ptholomaeus, Aegypti rex, fidem laeserat promissam, et ab ipso Caesare bellis gravissimis premebatur. Ut praemisimus, Pergamenus Mitridates cum omni manu quam secum duxerat ut auxilia Caesari praeberet, a Pelusiacis repulsus obstaculis, in urbe Ascale resederat, desperato transitu et conatu irrito. 106.1093D| Nec jam se committere bello audebat, locis iniquioribus et impar viribus. Cui Antipater Arabas primo in auxilium ascivit, deinde tria millia Judaeorum cum valida manu et munita armis secum perduxit. Commovit etiam Syriae potentes in adjumentum ipsius, quorum freti societate etiam alii populi ad bellum accensi sunt. Quibus adjunctis viribus fretus Mitridates, Pelusium accessit. Et cum transitu prohiberetur, obsidionem adorsus est. Quo loco Antipater praeclarum militiae documentum dedit. Siquidem, resistentibus oppidanis, cum summa vi utrinque decertaretur, primus cum suis, dirupta mox murorum parte in qua ipse praeliabatur, urbem irrupit eamque cepit. Nec tamen hic finis laborum 106.1094A| adjumentique fuit, sed etiam cum introrsum exercitus pergeret, et circa eam quae appellatur Oniae regio Aegyptii vellent resistere quo intercluderent iter, rursus Antipater non solum removit praelium, sed etiam ad exercitum juvandum, quae necessaria forent usui, ab ipsis qui arma contra paraverant, ministrari fecit. Unde Memphitae quoque a praelio revocati sunt, et se Mitridatis societati volentes dedere. Qui praetergressus suspectiora, cum reliquis Aegyptiis conserendum praelium ratus, liberioribus quidem locis, sed validioribus viris regionis ipsius, cujus incolatus Judaeorum exercitus appellabatur, strenue decertavit: adeo ut praerupto sese periculo daret, ac pene exstinctus foret, nisi Antipater videns totum, in quo Mitridates erat, dextrum cornu a cohorte 106.1094B| urgeri, ex alia quoque parte includi flumine, nec ullum effugium fore, viriliter irruens a cornu sinistro, super eos qui Mitridatem cedentem persequebantur, quos eousque insectatus est, donec omnis hostium populus exstingueretur. Eo praelio octogenta Antipater viros de suis amisit, supra octingintos Mitridates, ita ut ipse praeter spem evaserit. Atque haec uno momento clades secuta est. Antipater multis vulneribus corporis exceptis, egregium virtutis suae testimonium apud Caesarem invenit, Mitridate, ut praesertim non solum suae absolutionis interprete, sed etiam fortitudinis praedicatore. Quibus egregie Caesar delectatus, in honorem Antipatrum, ut oportebat, inter amicos recepit, Romanae eum reipublicae honoribus affecit, caeteraque, ut probato 106.1094C| sibi viro, gratiae suae pignora impertivit. Hircano etiam summum sacerdotium per sententiam Antipatri volens firmavit. Qui etiam ab Antigono Aristoboli filio apud Caesarem cum accusaretur, quod plus partibus Pompeii faveret, non verborum Antipater referens vicem, sed verborum assertionem, scidit vestem, et nudus indumentorum, plenus vulnerum, diloricato amictu, oculis circumstantium indicia virtutis: En, inquit, malivolentiae meae in Caesarem testimonia: defendant reum, quae tanquam lumina animi micant. Has ergo cicatrices tibi, Caesar, voluntatis internae obsides tribuo. Haec ego fidei meae depono pignora, et inscriptos apices gero. Si civibus non creditur, hostes interrogentur pro quo vulnera illa susceperim. Quid in me aliud, nisi fidem quam 106.1094D| tibi deferebam, persequebantur? At objectat mihi Pompeii gratiam. Et fateor, Caesar, me non homini, sed nomini Romano amicum fuisse, idque studuisse egregie ut vestrae reipublicae mea officia impenderentur. Militavi itaque non uni, sed omnibus. Fuerit mihi charus Pompeius, sed ante mihi coepit ille esse amicus, quam Caesari esset inimicus. Tuus ille gener erat, et tu socer illius. Cum esset in partibus Judaeae juvi ut Romanum imperatorem. Non tamen ea pro illo, quae pro te, excepi vulnera. Tibi impendi vades mortis, et ictus telorum excepi hostilium. Ubi Antipater finem dicendi fecit, Caesar pronuntiat dignum magis sacerdotio Hircanum videri: Antipatro autem detulit potestatis electionem. Tum 106.1095A| ille eumdem arbitrum honoris et moderatorem expetens, atque in eum qui honorem daret, ponens mensuram honoris, astute satis et verecunde decus retulit et incrementum potentiae. Totius etiam Judaeae procurator factus est. Sane poposcit ut muros Judaeae,qui bello diruti erant, reaedificaret, tantumque negotium, datae fidei securus, et postulavit et impetravit, eaque, ut moris erat Romanis imperatoribus, arbitrio Caesaris in Capitolio scripta sunt: quae insignia honoris Antipatro conferendi Caesar aestimavisset, ut et suae justitiae et meritorum viri, posteritatis quoque cognitioni indicia exstarent. Antipater vero, in Judaeam reversus, primo murum, quem Pompeius destruxerat, in veterem statum reformavit. Deinde Judaeorum tumultus repressit, 106.1095B| filiis vero suis negotia provinciae commisit. Itaque Faselum, seniorem ex liberis, praesulem Hierosolymis et ducem militiae constituit; Herodem quoque minorem natu, atque admodum adolescentem, pari honore Galilaeae praefecit. Qui ubi potestatem adeptus est, natura acrior ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit. Laborabat enim Syria a Zechiae latronis incursionibus, quibus ille praedatoriae manus princeps totam infestabat provinciam, atque omnibus locis infensus aderat. Quem correptum jugulari jussit, multosque praedonum interemit, quod ei maximam virtutis gloriam peperit et uberem apud Syros gratiam.

CAPUT XI. De nece Antipatri genitoris Herodis. Et qualiter gratiam Antonii sint adepti Herodes et Faselus frater ejus.

 Eodem tempore bellum inter Romanos conflatur, dolo Cassii et Bruti Caesare interfecto, qui privatum habitum supergressus fuerat, in senatu graves poenas dedit. Itaque Cassius Syriam petit occupaturus, Caesare vero adolescente et Antonio cum Bruto et Cassio bellum gerentibus, Marcus et Cassius exercitu de Syria conflato, cujus magna pars ubi usus poposcit, Herodes fuit, ipsum quidem totius Syriae procuratorem praeficiunt. Si autem bellum desisset, regnum quoque Judaeae Cassius eidem se delaturum pollicitus est. Evenit autem ut Antipatro spes et fortitudo filii causa interitus fieret. Malichus namque, qui regnandi cupiditate aspiraverat, timens Antipatri 106.1095D| potentiam, quae virtute Herodis cumulabatur, ne impedimento ejus fieret conatui, quodam regio juvene pecunia corrupto, mixtum ei veneno poculum dari persuadet. Atque ille quidem post convivium mortuus est, vir ad alia strenus, rebusque administrandis idoneus, et qui regnum recuperatum conservavit Hircano. Herodes autem, postquam clarissimas paterno funeri celebravit exsequias, Malichum, quem auctorem paternae mortis fore ratus est, et Judaeorum gentem contra Romanos excitaturum, dejectoque Hircano facillime regnaturum, timebat, usus consilio Cassii, ejusque auxilio fretus, Malichum, dolo circumventum, multis vulneribus perfossum interemit. Hircanus vero dum assisteret, eo 106.1096A| terrore consternatus sensum amisit, atque omni solutus vigore mentis et corporis torpuit. Paulisper tamen ubi sese recepit, interrogavit Herodem quis praecepisset Malichum occidi. Ubi cognovit exposito Cassii Romani imperatoris jussu necatum, illico respondit: Cassius ergo et mihi et patriae meae saluti fuit, qui utriusque insidiatorem peremit. Sed hoc sive metu dixerit, sive ita senserit, haud liquido patet. Igitur Antigonus, cujus supra mentionem fecimus, Aristoboli filius, qui e custodia Romae aufugerat, ac saepius in Judaea novas res excitare molitus est, qui Ptholomaei viribus suffragabatur; socer namque ejus Ptholomaeus Manci filius, qui apud Calcidam sub Libano habitabat, cuncta ei subministrat, dumque aliquas idem Antigonus occupasset Judaeorum 106.1096B| munitiones, Herodes illi occurrit instructus in aditu Judaeae: postquam Malichum interfecerat, ejusque fratrem felicem ex finibus Judaeae pepulerat, commisso praelio superavit Antigonum. Hinc Herodes, fugato Antigono, redit in Hierusalem. Pro merito itaque gestae rei omnibus charus erat, ita ut etiam, quibus antea despectus fuerat, tunc in ejus familiaritatem sese dederint, et propter Hircani affinitatem. Namque is Herodes jam pridem ex indigenis habebat uxorem non ignobilem, quae Dosis vocabatur, et Antipatrum ex ea susceperat filium. Tum autem duxerat Alexandri, cujus pater fuit Aristobolus, filiam Mariamnem, Hircani neptem ex filia, atque inde regi Hircano familiaris erat. Nec tamen sic Herodes invidiam declinavit. Nam ubi Caesar et Antonius 106.1096C| Cassium Brutosque bello Macedonico oppressere victores, Caesar in Italiam regredi maturavit, Antonius in Syriam properavit. Cujus conspectui confestim Herodes adfuit, multisque muneribus oblatis ejus gratiam promeruit, in tantum ut Herodem et Faselum tetrarchas ordinaret, totiusque Judaeae procurationem eis contraderet, quamvis frustra plures Judaeorum legati apud Antonium eos accusarent.

CAPUT XII. Antigonus parvum Hircanum patri tradidit, et sacerdotium dolo suscepit, et qualiter a Romanis et Herode, capta Hierosolyma, comprehenditur atque securi occiditur, Herodesque rex constituitur.

 Igitur Brazafanes, Parthorum satrapa, cum regis filio Pacoro, Syriam post biennium occupavit. Ad 106.1096D| quem Antigonus accedens millia talenta est pollicitus et mulieres quingentas ut Hircanum deponeret et ei regnum traderet. Quibus muneribus Parthi allecti, dolo Hircanum circumveniunt Herodisque fratrem Faselum. Qui dum Hierosolyma profecti regis colloquia petentes, mox Parthi jusjurandum violant, Hircanum vinciunt atque Faselum. Vastata Hierosolyma atque proximis civitatibus, Antigonum regem constituunt. Nec solum hoc, verum etiam Faselum et Hircanum vinctos ei tradiderunt verberandos. Antigonus autem Hircani quidem auriculas dentibus truncat, ne solutus, rebus mutatis, unquam pontificatum recipiat: ab integris enim celebrari sacra oportet. Faseli vero virtute praeventus est Antigonus. Qui 106.1097A| cum nec ferri copiam nec manus liberas haberet, ad saxum fracto capite interiit, atque ita probavit quod verus Herodis frater esset. Parthi autem, quanquam mulieribus caruerint quas cupiebant, rebus tamen Antigono apud Hierosolymam compositis, vinctum in Parthiam Hircanum ducunt. Herodes namque, barbarorum insidias praecavens et in nullo eis credens, matrem fratresque suos desponsatamque puellam cum matre arripiens, noctu fuga elapsus, Masadam castellum citato itinere petiit. Et tunc quidem cum fugeret, multi ad se applicabant. Postea vero quam Didimeam regionem venit, occurrit ei frater Josephus, turbamque sequentium diminui persuadet: nec etiam capacem esse tantae multitudinis Masadam, erat autem supra quam novem millium multitudo. 106.1097B| Itaque paruit Herodes ejus consilio, et impares quidem necessitati per Didimeam dimisit cum viatico. Valentissimos autem maximeque necessarios tenuit, atque ita in castellum receptus est. Deinde nongentis ibi relictis, qui mulieres defenderent, itemque comitatu qui satis esset obsessis disposito, ipse in Petram civitatem Arabiae perrexit, nec tamen apud Arabas salvam esse amicitiam reperit. Denique Malichus rex eorum, remissis qui hoc admonerent, quam primum eum reverti ex finibus suis jubet. Deinde Herodes, ubi Arabas sibi hostes esse deprehendit, quos amicissimos existimabat, Aegyptum petiit. Ergo ut pervenit ad Alexandriam civitatem, honorifice a Cleopatra susceptus est, ducem sibi militum eum fore, ad ea quae parabat, existimante. 106.1097C| Instigatus autem reginae precibus, neque hiemis asperitatem, neque marina discrimina, quo minus Romam navigaret, extimuit. Itaque inde continuo Romam profectus, familiaritatis paternae gratia primum convenit Antonium, eique tam suas quam totius generis clades, exponit, atque suis in castello relictis et obsidione cinctis, supplex ad eum navigasse hieme. Itaque tantae miserationis casum miseratus Antonius, et memoria quidem junctae cum Antipatro dextrae, ergo ipsius aderat contemplatione virtutis, etiam tunc eum regem constituere proposuit Judaeorum, quem ipse tetrarcham antea fecerat. Non minus autem quam Herodis favore odio ducebatur Antigoni. Hunc enim et seditiosum et Romanis inimicum esse arbitrabatur. 106.1097D| Caesari quidem Herodem commendabat, multo quam ipse paratius renovans Antipatri expeditiones quas in Aegypto cum ejus patre pertulerat, et hospitia et in rebus cunctis benevolentiam. Cum praeter haec ipsius quoque Herodis efficaciam cerneret, verumtamen et senatum convocabat, ubi Messala, et post eum Atratinus, astante Herode, patris ejus merita et ipsius circa populum Romanum fidem prosequebantur: quo simul hostem Antigonum demonstrarent, non solum quod intra breve tempus is dissidere coepisset, verum etiam quod antea quoque P. R., despecto Parthorum suffragio, regnum curavisset accipere. His autem commoto senatu, cum 106.1098A| Antonius bellum contra Parthos utile esse diceret, Herodem regem creari omnes assentiunt. Dimissoque concilio Antonius quidem et Caesar egrediebantur, medium stipantes Herodem, consules autem cum aliis magistratibus antecedebant, Caesari hostias decretumque senatus in Capitolio reposituri. Primo autem die regni Herodis apud Antonium coenatum est. Inde vero navi ex Italia in Ptholomaidem devectus Herodes, haud parva manu coacta externorum atque gentilium, per Galilaeam adversus Antigonum properabat, Ventidii et Cylonis fultus auxilio. Quibus ab Antonio missus Dellius, ut Herodem deducerent, persuasit: inde ad Masidam festinabat Herodes cum valida manu, tam indigenarum quam Romanorum militum, et ex Masida facile suis pignoribus et rebus 106.1098B| a castello receptis, Hierosolymam perrexit, cui se tam Solonis milites quam caeteri ex civitate junxerunt, virium ejus timore perculsi. Castris autem compositis circa civitatem, eam sagittis et jaculis impetebant. Sed dum minime eam infringere valerent, Judaeis ex civitate resistentibus, qui partibus Antigoni favebant: quamvis adeo pugnatum sit, ut sagittis et jaculis cunctos ex turribus in fugam verterent, attamen murorum defensores fortiter restiterunt. Hinc superveniente hieme, obsidio soluta est: ad loca milites opportuna hibernandi gratia discedunt. Eodem tempore Antonius Samosatam juxta Eufratem validissimam civitatem acrius oppugnabat, quo Herodes profectus est ut suam demonstraret virtutem, et ut magis magisque placeret Antonio. 106.1098C| Denique mox ut ad eum venit, finem attulit obsidioni, multis barbaris interfectis. Ergo dum haec aguntur apud Antonium, Herodis in Judaea res fractae sunt. Reliquerat enim Josephum fratrem, qui omnia procuraret, cum mandatis hujusmodi, ut nequaquam ante reversionem suam adversus Antigonum bellum moveret. Verum Josephus, ubi fratrem procul abesse cognovit, immemor praeceptorum, Hiericunta cum quinque cohortibus, a duce Romano Machera secum missis petit, ut matura messium tempore frumenta diripiat. Incursu autem hostium per montana atque aspera loca oppressus, ipse cadit: et magnam viri fortis in ea pugna gloriam consecutus est, cum quo omnes Romani milites pereunt, quoniam recentes de Syria cohortes lectae erant, 106.1098D| nec veterum militum quemquam permistum habebant qui posset rudibus opitulari. Antigonus autem minime hac victoria contentus fuit, sed adeo iracundia permotus est, ut mortuum quoque Josephum verberaret, et eis caput abscinderet. Igitur Herodi quippe degenti apud Daphnem Antiochiae mortem fratris somnia manifesta significabant. Cum turbatus prosiluisset stratis, ecce nuntii cladis intrabant. Quare prae dolore paululum questus, maxima luctus parte dilata, in hostes properabat, ultra vires iter accelerans. In dies autem singulos magna ei multitudo Judaeorum accedebat, cum hos odium moveret Antigoni, alios mutationis cupiditas impellebat. Sed 106.1099A| antequam Hierosolymam perveniret, saepius cum Antigonianis militibus fortiter dimicavit et vicit. Ac postremo bello Pappum quidem, Antigoni militum ducem, absciso capite obtruncat, idque Feroti magistro exercitus fratri suo mittit in perempti fratris ultionem. Namque Pappus erat qui Josephum interfecerat. Ubi autem rigor hiemis cessit, in Hierosolymam profectus est, murisque admoto milite, annus namque agebatur tertius ex quo rex Romae fuerat declaratus: exercitu quippe in opere distributo, suburbanisque clausis, universo autem exercitu congregato ad peditum legiones undecim, equitum sex millia, praeter auxilia Syrorum, prope septentrionali muro castra collocaverunt. Tres quidem levare aggeres et super eos turres aedificare jubet. Ipse quidem 106.1099B| Herodes, senatusconsulto fretus, quibus rex fuerat declaratus, hilariter cuncta disponebat. Antonius vero Sossium, ducem militum, cum valida manu in Herodis auxilium miserat. Bellatores autem qui infra murum erant, constantiores facti, oppositos e muris aggeres prohibebant, et contra instrumenta oppugnantium semper novum aliquod obstaculum moliebantur, in nulla re quidem sicut in cuniculis superabant. Prorsus neque manibus neque machinis deficiebant, quoniam usque ad ultimum repugnare decreverant. Denique tanto exercitu circumsedente, per quinque menses obsidium toleraverunt: donec quidam ex his quos lectos habebat Herodes, ausi murum transgredi, civitatem irruperunt et post eos Sossii centuriones. Igitur ante omnia fano 106.1099C| proxima capiebantur, et infuso exercitu plurima ubique mors erat, Romanis quidem propter obsidionis moras iratis, Herodis vero manu summo intenta studio ne quis penitus ex adversariis resideret. Mactabantur autem quamplurimi, et per angustiores vicos ac oppida et in domos compulsi, vel si ad templum etiam confugissent, nec ulla erat aut senectutis, aut muliebris infirmitatis miseratio. Denique licet rex ubique dimittens rogaret ut parcerent, nemo tamen dexteram continuit, sed veluti furentes omnem persequebantur aetatem. Ibi tum etiam Antigonus, neque priorem neque praesentem fortunam cogitans, domo descendit, et ad pedes Sossii prosternitur. Ille autem nihil eum tantae mutationis causa miseratus, et intemperanter derisit, et Antigonam appellavit, 106.1099D| neque tamen etiam custodiae liberum dimisit ut feminam. Itaque ille quidem vinctus asservabatur. Herodes autem, quoniam hostes vicit, ut externa quoque auxilia sub jugum mitteret providebat, de suis facultatibus mercedem singulis distributurum se esse firmavit. Nam et militum quemque liberaliter et pro merito, ducem ipsum quoque Sossium regia largitate donavit, ut nemo egens pecuniis abiret. Post haec Sossius, aurea corona Deo dicata, ex Hierosolymis remeavit, Antonio vinctum Antigonum ducens: et illum quidem una spe vitae cupidum, usque ad ultimum diem ignavia digna securis excepit. Rex autem Herodes, discreta multitudine civitatis, suarum quidem partium studiosos, quo magis benevolos sibi faceret, 106.1100A| honorifice tractabat. Antigonianos autem neci tradebat. Jam enim Antonius Cleopatrae amore corruptus, omni se cupidini concesserat. Si quis plenius scire voluerit, in Josephi tertiodecimo libro requirat.

CAPUT XIII. Herode alienigena rege facto, prophetiae completae sunt quae Christum tunc venturum praedixerant, et Judaeorum regnum destruendum.

 Hircanus vero, ut supra diximus, a Parthis captus, ac deinde Antigono ejus successore, quem Parthi sacerdotem fecerant, a Romanis comprehenso atque interempto, Judaeorum defecit regnum et sacerdotium. Siquidem Herodes alienigena et nihil omnino pertinens ad Judaeam, Antipatri videlicet Ascalonitis 106.1100B| Idumaeae regionis, et matris Cypridis Arabicae filius, contradicentibus Romanis, Judaeorum suscepit principatum, regnum et sacerdotium Judae: quod prius per successiones tenebatur, id est, judicum, regum, sacerdotum, iterumque regum et sacerdotum, quod eo tempore destructum est. Completa namque est prophetia quae ita per Moysen loquitur: Non deficiet ex Juda princeps, neque dux de femoribus ejus, donec veniet, cui repromissum est, et ipse est exspectatio gentium. Nam usque ad Herodem judices, sacerdotes, reges, per successionem populo praefuerunt Judaeorum: inde vero nequaquam ex successione generis sacerdotalis pontifices constituti sunt: neque perpetuitate vitae secundum legem Mosi servientes Deo electi sunt, sed ignobiles quidem, 106.1100C| et alio tempore alii, et nonnulli per unius anni spatium sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. Itaque Herodes Analium quemdam, de Babylonia accitum, pontificem Judaeorum constituit. Post exiguum vero temporis Aristobolum, fratrem uxoris suae Mariamnem, nepotem Hircani, successorem dedit. Quo post annum interfecto, rursum Analio reddidit sacerdotium. Quae omnia ita se habentia, longe prius prophetando designavit Daniel propheta dicens: Et post hebdomadas septem et sexaginta duas interibit chrisma, et non erit judicium, et templum sanctum corrumpet populus, duce veniente. Et in consequentibus: Templum, inquit, erit abominatio desolationum, et usque ad consummationem temporis, consummatio 106.1100D| dabitur super desolationem. Igitur septem et sexaginta duae hebdomadae, quae fiunt simul sexaginta novem, et faciunt annos quadringentos octoginta quatuor, in quibus Christi, id est, sacerdotes per unctionem consecrati regnaverunt, ab instauratione templi sub Dario usque ad Hircanum, in quo novissimum chrisma et sacerdotium defecit Judaeorum. Ergo regnante Herode apud Judaeam, et Augusto apud Romanos, Christus Filius Dei natus est, qui confirmavit veri Dei cultum in multis apostolis et credentibus. Quidquid etiam post Domini passionem in templo factum est, non fuit sacrificium Dei, sed cultus diaboli, cunctis in commune clamantibus: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Et: 106.1101A| Non habemus regem, nisi Caesarem. Quod autem a perfectione templi usque ad decimum Augusti imperatoris annum, quando interfecto Hircano Herodes Judaeam obtinuit, septem et sexaginta duae hebdomades, id est, quadringenti sexaginta quatuor supputantur anni: sic possumus approbare sexagesimae sextae olympiadis anno tertio, id est, Augusti decimo, Herodes in Judaeis suscepit imperium, qui faciunt annos quadringentos octoginta quatuor, per singulas olympiades quadriennio supputato. Quo in tempore Virgilius, sumpta toga, Mediolanum transgreditur, et post breve tempus Romam pergit. Cicero in Forminione [Phormiano] suo ab Herennio et Publio occiditur, sexagesimo quarto aetatis suae anno. Caput ejus cum manu dextera pro rostris positum 106.1101B| est, juxta coronatam Publii militis imaginem, qui eum occiderat. Quibus diebus tres Romae simul soles exorti sunt, sed paulatim in eumdem orbem coierunt (ut supra diximus). Ex taberna meritoria trans Tiberim oleum erupit, fluxitque tota die sine intermissione. Inter caetera vero portenta quae tunc facta sunt toto orbe, bos locutus est in suburbano Romae, dicens ad arantem: Frustra se urgeri, non frumenta, sed homines in brevi defuturos. Ovidius Naso in Pelignis nascitur, Cornificius vero poeta a militibus desertus interiit, quos saepe fugientes galeatos lepores esse dicebat. Hujus enim soror fuit Cornificia, cujus insignia exstant epigrammata. Cornelius Nepos, scriptor historicus, clarus habetur. Salustius diem obiit, quadriennio ante Actiacum bellum. M. Vanius 106.1101C| [ Hieron., Bavius] poeta, quem Virgilius in Bucolicis notat, in Cappadocia moritur.

CAPUT XIV. De Octaviano, qui nomen avunculi et regnum suscipiens, qualiter civilia bella et externa gerendo ad hoc pervenerit ut a senatu decretum sit quod in perpetuum tribunitiae potestatis esset.

 Igitur dum in Judaea res ita gererentur, ut partim retulimus, ordo deposcit ut ad seriem rei gestae Romanorum revertamur. Ergo Julio Caesare in curia Romae interfecto, magna continuo malorum incrementa subsequuntur. In ejus vero caedem trahuntur agmina consciorum. Certum enim erat quia Caesar, indigne peremptus, plures habere posset ultores. Ergo Octavianus, qui testamento Julii Caesaris avunculi 106.1101D| haereditatem et nomen assumpserat, idemque qui postea Augustus est dictus, simul ut Romam adolescens, ex Apollonia rediens, venit, indolem suam bellis civilibus vovit. Nam ut breviter coacervationem malorum explicem, bella civilia quinque gessit, Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Actiacum. E quibus duo, hoc est primum ac novissimum, adversus Marcum Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus Lucium Antonium, quartum adversus Sextum Pompeium, Gn. Pompei filium, confecit. Antonius, a senatu hostis pronuntiatus, Decium Brutum apud Mutinam obsidione concluserat. Consules Hircius et Pansa, et cum his Caesar, ad liberandum Brutum expugnandumque 106.1102A| Antonium missi. Pansa primo veniens, exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graviter vulneratus, ab eodem vulnere interpositis diebus est mortuus. Hircius, auxilium collegae ferens, magnas Antonii copias vasta strage delevit. Caesar eatenus castra custodivit. Secunda adversus Antonium pugna magnae utrinque strages actae sunt. Namque tunc ibi Hircius consul occisus est, victus fugit Antonius, Caesar victoria potitus est: cui Decius Brutus de conjuratione occisi Julii Caesaris confessus, preces poenitentiae fudit. Dolabella Trebonium, unum ex interfectoribus Caesaris, Smyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiavit. Consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. Postea Decius Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. 106.1102B| Vasillus eques [ Al., aeque], unus de percussoribus, manu suorum servorum necatus est. Lepido satis agente, Caesar Antonium recepit in gratiam, atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam ejus matrimonio sortitus est. Inde cum ad Urbem accessissent, ac rumor de futura proscriptione ortus esset, G. Thoranius, vir praetorius, nihil tale metuens, incursu militum domi suae interfectus est. Alii quoque complures trucidati sunt. Itaque ne latius atque effrenatius in circumscriptas caedes [incircumscripta caedes] ageretur, centum triginta et duorum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. Ibi Antonius T. Ciceronem inimicum suum, ibi L. Caesarem avunculum suum, et (quod ex aggerando sceleri 106.1102C| accessit) viva matre proscripserat: ibi Lepidus L. Paulum, fratrem suum, in eumdem proscriptorum gregem conjecerat. Adjecti sunt postea ad numerum proscriptorum triginta equites Romani, et multae diu et variae caedes actae sunt, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt. At Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo victus ipse se interfecit. Brutus et Cassius, magnis exercitibus comparatis, apud Athenas convenerunt, totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius, terra marique oppugnatos, ad deditionem coegit, quibus praeter vitam nihil reliquit. Igitur Caesar et Antonius, eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem compulerunt: quamvis manifestissime illa tunc pugna non virtute 106.1102D| partis Antonii, sed felicitate Caesaris confecta sit. Caesar enim tunc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu et precibus medici, qui per somnum admonitum sese fatebatur ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aeger [ Al., aegre] inter copias egressus est, ac mox castra ejus ab hostibus capta sunt. Sed rursus Caesariani milites Cassii castra ceperunt. Quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius, immaturam sibi mortem ante belli terminum coegerunt [consciverunt]: nam, invitatis percussoribus, Cassius caput, Brutus latus praebuit. At Romae Fulina [Fulvia], uxor Antonii, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat. Nam et Caesarem reversum 106.1103A| apud Brundusium contumeliis, factionibus insidiisque petiit. A quo propulsata, ad Antonium concessit in Graeciam. Sextus Pompeius, postquam se in proscriptorum numero relatum comperit, conversus in latrocinia, omnem oram Italiae caedibus rapinisque vastavit. Sicilia intercepta commeatibusque impeditis, Romam fame affecit. Mox cum eo pacem triumviri, ne dicam tyranni, id est Lepidus, Caesar Antoniusque fecerunt. Sed continuo cum contra pactum Pompeius fugitivos allegeret, ut hostis habitus est, Mena, libertus Pompeii, cum sexaginta navium classe ad Caesarem defecit, eidemque classi ipse jussu Caesaris praefuit. Idemque continuo cum Statilio Tauro adversus Menecratum, Pompeianum ducem, navale bellum gessit. Deinde ipse Caesar 106.1103B| adversus eosdem Pompeianos cruentissimum navale bellum confecit. Sed continuo victricem classem pene universam apud Sycillaceum [Scyllaceum] naufragio amisit. Ventidius Persas et Parthos in Syriam irrumpentes tribus bellis maximis fudit, regemque eorum Pacorum in acie interfecit, ea scilicet die qua Crassus a Parthis fuerat occisus. Antonius, vix uno castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse videretur. Ventidium Syriae praefecit, jussitque ut Antigono bellum inferret: qui Judaeos tunc forte debellaverat, captisque Hierosolymis, templum exspoliaverat, regnumque Herodi dederat [dempserat], quem continuo victum in deditionem recepit. Mena libertus cum sex navibus ad Pompeium rediit, a quo 106.1103C| clementer receptus, Caesaris classem incendit, quamvis nuper Caesar alteram secundo naufragio perdidisset. Idemque Mena, postea ab Agrippa navali praelio circumventus, cum sex trimeribus ad Caesarem transiit. Sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum vita, segnem reliquit. Deinde Agrippa inter Milas et Liparas adversus Democham [Democharem] et Pompeium navale praelium gessit ac vicit; ibique tunc naves triginta aut demersit, aut cepit, reliquis laceratis: Pompeius Messanam confugit. Caesar interea Tauromenum trajecerat, quem repentino impetu Pompeius afflixit. Unde multis demersis navibus suis, ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit, nec interveniente mora, in Siciliam rediit, ibique Lepidum 106.1103D| ex Aphrica adventantem obvium habuit, summas sibi partes terrore, minis ac superbia vindicantem. Post dies paucos Agrippa jussu Caesaris, a littore cum acie instructa prospectantis, atrocissimo navali praelio adversus Pompeium conflixit et vicit. Nam centum sexaginta et tres naves aut demersit, aut cepit. Pompeius cum septemdecim navibus vix elapsus evasit. Lepidus magna viginti legionum insolentia tumens, cum Messanam militibus permissam diripuisset, ipsum Caesarem ad se venientem semel atque iterum sprevit, ac potius telis appeti jussit: quae ille, collecta in laevum brachium lacerna, repellendo vitavit. Mox immisso equo ad suos reversus, instructo exercitu adversus Lepidum veniens, 106.1104A| plurimas legiones Lepidi, paucis interfectis, transire in suam partem compulit. Lepidus tandem intelligens quo vanitas sua tenderet, deposito paludamento assumptaque veste puella [pulla] supplexque Caesari factus, vitam et bona impetravit, perpetuo quidem emendatus exsilio. Taurus, Caesaris praefectus, totam pene Siciliam ferro pertentatam contritamque in fidem recepit. Quadraginta et quatuor legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant. Milites, multitudine ferociores, quosdam pro accipiendis agris tumultus excitaverunt. Sed Caesar, animo ingens, viginti millia militum exauctoravit, triginta millia servorum dominis restituit, sex millia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. Ovans Urbem ingressus, ut in perpetuum tribunitiae 106.1104B| potestatis esset, a senatu decretum est. His diebus trans Tiberim e taberna meritoria fons olei terra exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit. Antonius vero, postquam Araxim transmisit, omnibus undique malis circumventus, vix tandem Antiochiam cum paucis rediit. Nam cum multitudine equitum et sagittariorum ab omnibus praeliis quae plura tentavit, victus semper effugeret, tum praeterea incertis et ignotis regionum locis impeditus, gravissima fame ad nefandos cibos coactus est, plurimi militum sese hostibus dediderunt. In Graeciam transiit, jussitque Pompeium, qui victus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se venire, Pompeius fugiens, a Tito et Furino, Antonianis ducibus, saepe terrestri navalique bello victus 106.1104C| et captus, ac post paululum interfectus est. Caesar Illyricum, Pannoniam partemque Italiae bellis subegit et domuit.

CAPUT XV. Antonius, pro quibusdam successibus elatus, Octaviano Caesari bellum denuntiat. A quo ter victus ac demum captus et occisus est.

 Igitur Antonius Arthabanem, Armeniae regem, proditione et dolo cepit; quem argentea catena vinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit. Expugnatoque oppido in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri argentique abstulit. Qua elatus pecunia denuntiari bellum Caesari, atque Octaviae sorori Caesaris, uxori suae, repudium indici jussit, et Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere 106.1104D| imperavit. Ipse Actium, ubi classem construxerat [constituerat], profectus, cum prope tertiam partem remigum fame assumptam offendisset, nil motus: Remi, inquit, salvi sint, nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit. Caesar ducentis triginta rostratis navibus a Brundusio in Epirum profectus est. Agrippa vero, praemissus a Caesare, onerarias naves frumento atque armis graves ab Aegypto, Syria Asiaque, ad subsidium Antonio venientes, cepit; peragratoque Peloponensium sinu Monam [Methonam] urbem validissimam, Antoniano munitam praesidio, expugnavit: inde Corcyram cepit: fugientes navali praelio persecutus profligavit multisque rebus cruentissime gestis, ad Caesarem 106.1105A| venit, Antonius, defectu et fame militum suorum permotus, bellum maturare instituit, ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit et victus est. Tertio post pugnam die, Antonius castra ad Actium transtulit, navali praelio decernere paratus. Ducentae et triginta fuere rostratae Caesaris naves, et triginta sine rostris triremes, velocitate Liburnicis pares, et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis. Classis Antonii centum septuaginta quinque navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine praecellens. Nam decem pedum altitudine a mari aderant. Famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit. Ab hora quinta usque in septimam, incerta vincendi spe, gravissime utrinque caedes actae. Reliquum diei cum 106.1105B| subsequente nocte in victoriam Caesaris declinavit. Priorum [Prior] regina Cleopatra, cum sexaginta velocissimis navibus fugit. Antonius quoque, detracto insigni praetoriae navis, fugientem secutus uxorem est. Illucescente jam die, victoriam Caesar consummavit. Ex victis duodecim millia cecidisse referuntur, sex millia vulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. Antonius et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt. Ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium, Parethoniumque dispositis, classem et copias instaurando bello paraverunt. Caesar sexto imperatorum [sextum imperator] appellatus, et quarto ipse cum M. Licinio Crasso consul, Brundusium venit. Ibi orbis terrarum 106.1105C| praesidia, divisis legionibus, composuit. Inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est. Interea Cornelius Gallus, praemissus a Caesare, quatuor legiones, quas Antonius apud Cirenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem; atque inde Parethonium prima Aegypti a Libyae parte civitatem, victo Antonio, cepit, ipsumque continuo apud Pharum vicit. Antonius equestre adversus Caesarem bellum iniit, in eo quoque miserabiliter victus aufugit. Kalendis Sextilibus prima luce Antonius, cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus se cum paucis recepit in regiam. Regina ad pedes Augusti provoluta, tentavit oculos ducis, frustra 106.1105D| quidem. Nam pulchritudo intra pudicitiam principis fuit. Nec illa de vita quae auferebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe, servarique se triumpho cognovit, incautiorem nacta custodiam in mausolaeum se regum recepit, ibique maximos, ut solebat, induta cultus, in referto odoribus solio juxta suum se collocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus, sic morte quasi somno soluta est. Caesar Alexandria urbe, omnium longe opulentissima et maxima, victor potitus est. Nam et Roma in tantum operibus ejus aucta est, ut, propter abundantiam pecuniarum, duplicia quam usque ad id fuerant, possessionum aliarumque rerum venalium pretia statuerentur. Occisi sunt jussu Caesaris 106.1106A| major Antonii filius et P. Canidius, infestissimus quidem semper Caesari, sed Antonio infidus, et Cassius Parmensis, ultima violatae partis [ Al., violati patris] Caesaris victima, et Quintinus Ovinius, ob eam maxime notam, quod obscenissime lanificio textrinoque reginae senatorum primus Romanus praeesse non erubuerat. Dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam venit, deinde in Asiam ad hiberna concessit, ac post per Graeciam Brundusium profectus est.

CAPUT XVI. De eo quod Caesar Octavianus totam Hispaniam per se subjugavit. Ubi et gloria Magni Alexandri in eo refusa est per legatos Indorum et caeterarum gentium Orientis; et qualiter tam per se, quam etiam per suos legatos, universum sibi subjecit orbem.

 106.1106B| Caesar victor ab Oriente rediens, VII Idus Januarias, Urbem triplici triumpho ingressus est; ac tunc primum ipse Jani portas, sopitis finitisque omnibus bellis civilibus, clausit. Hoc die primum Augustus consalutatus est. Quod nomen cunctis antea inviolatum, et usque ad hunc [ Al., nunc] caeteris inausum dominis, tantum orbis licite usurpatum, apicem declarat imperii. Atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam vocant. Porro autem hunc esse eumdem diem, hoc est VIII Idus Januarias, quem [quo] nos Epiphaniam, hoc est, apparitionem sive manifestationem Dominici sacramenti observamus. Hinc vero Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intelligens, aperuit Jani portas, atque 106.1106C| in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. Cantabri et Astures Galleciae provinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei jugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur. Hi non solum propriam libertatem tueri parati, verum etiam finitimorum praeripere ausi. Quos Caesar dum saepius aggressus frustra propter Pyrenaei difficultatem, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum, incautis hostibus, admoveri classem atque exponi copias jubet, quos ita improvisos debellavit et cepit. Post victoriam vero Cantabriae atque Galleciae, totiusque Hispaniae, Claudius Drusus, privignus Caesaris, Galliam, Rhetiamque sortitus, maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegerat. Nam tunc, veluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes 106.1106D| ad experientiam belli decisionemve foederis undatim gentes commovebantur; aut suscepturae pacis conditiones, si vincerentur, aut usurae quieta libertate, si vincerent Norici, Illyrii, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thracae et Daci, Sarmatae plurimique et maximi Germaniae populi, per diversos duces, vel superati, vel repressi, vel etiam objectu maximorum fluminum, Rheni Danubiique, seclusi sunt. Drusus in Germania primum Sosipetes [ Al., Uzipetes], deinde Thenteres, Acathos [et Cattos] perdomuit. Marcomannos pene ad internecionem cecidit. Postea fortissimas nationes, et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat, Cheruseos, Suebos, Sicambros, pariter uno bello, sed etiam Susas, Persas superavit. 106.1107A| Quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, si quando praeventu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis, vel qualibet re qua velut telo uti furor posset, parvos filios collisos humi in hostium ora jaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae. Tunc etiam per Africam Musulanos et Getulos latius vagantes Cossus, dux Caesaris, arctatis finibus coercuit, atque Romanis limitibus abstinere metu compulit. Et ut altius repetendo gentium feritatem demonstrem, unus Moesiae ducum ante aciem postulato silentio: Qui vos estis? inquit. Responsum est: Romani gentium domini. At ille: Ita fiet, inquit, si nos viceritis. Sed mox victi sunt a Romanis. Thraces vero, qui a Pisone sunt perdomiti, in 106.1107B| ipsa captivitate sua rabiem ostendebant. Nam catenas quibus ligati erant morsibus vellicantes, feritatem suam ipsi puniebant. Daciam quoque ultra Danubium Lentulus vicit, expulit atque subegit; Sarmatas quoque ultra Danubium pepulit, qui, prae nimia barbarie, nec quid pax sit intelligunt. Marmarides vero et Caramentes in Orientali plaga per Quirinum Caesar subegit. Germanos videlicet, Gallos, Britones, Hispanos, Hyberes, Austeres, Cantabros, occiduo sub axe jacentes, per se Augustus, ad eos veniens, Romanis legibus servire coegit. Interea Caesarem apud Tarraconem, citerioris Hispaniae urbem, legati Indorum et Scytharum, toto orbe transmisso, tandem ibi invenerunt, ultra quod jam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: 106.1107C| quem sicut Hispanorum Gallorumque legatio medio Oriente apud Babyloniam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimo supplex cum gentilitio munere Eous Indus et Scytha Boreus oravit. Cantabrico bello per quinque annos acto, totaque Hispania in aeternam pacem, cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit. Quibus etiam diebus multa per se, multaque per duces et legatos bella gessit. Nam inter caeteros, et Piso adversum Vindelicos missus est. Quibus subactis, victor ad Caesarem Lugdunum venit. Pannonios novo motu intumescentes, Tyberius, privignus Caesaris, cruentissima caede delevit: idemque continuo Germanos bello arripuit: e quibus quadraginta millia captivorum victor abduxit. 106.1107D| Quod revera bellum maximum et formidolosum quindecim legionibus per triennium gestum est; nec fere ullum majus bellum, sicut Suetonius attestatur, post Punicum fuit. Eodem vero tempore, Quintillius Varus cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus, mira superbia atque avaritia in subjectos agens, funditus deletus est. Quam reipublicae cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut saepe per vim doloris caput parieti collidens, clamaret: Quintilli Vare, redde legiones. Bosphoranos vero Agrippa superavit, et signis Romanis quae illi quondam sub Mitridate sustulerant, bello recuperatis, victos ad deditionem coegit. Parthi, quasi toto terrarum orbe vel domito vel pacato omnium oculis 106.1108A| signarentur, atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset: quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa quae Crasso interfecto abstulerant, ad Caesarem remiserunt, regiisque obsidibus traditis firmum foedus fideli supplicatione meruerunt. Itaque anno ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo Caesar Augustus ab Oriente in Occidentem, a Septentrione in Meridiem, ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace compositis, Jani portas tertio ipse tunc clausit. Quas ex eo per duodecim ferme annos quietissimo semper obseratas otio, ipsa etiam rubigo consignavit: nec prius unquam nisi sub extrema senectute Augusti pulsatae Atheniensium seditione et Draconum [Dacorum] 106.1108B| commotione patuerunt. Clausis igitur Jani portis, rempublicam quam bello quaesierat, pace nutrire atque amplificare studens, leges plurimas statuit, per quas humanum genus libera reverentia disciplinae morem gereret, domini appellationem ut homo declinavit. Nam cum eodem spectante ludos, pronuntiatum esset in mimo: O dominum aequum et bonum, universique, quasi de ipso dictum esset, exsultantes approbavissent, statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis, vel serio vel joco, passus est. Igitur eo tempore, id est, eo anno quo firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, natus est Christus, cujus adventui 106.1108C| pax ista famulata est, in cujus ortu audientibus hominibus exsultantes angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Eodemque tempore hic, ad quem rerum omnium summa concesserat, dominum se hominem appellari non passus, imo nec ausus, quo verus Dominus totius generis humani inter homines natus est. Eodem quoque anno tunc primum idem Caesar, quem his tantis mysteriis praedestinaverat Deus, censum agi singularum ubique provinciarum, et censeri omnes homines jussit, quando et Deus homo videri et esse dignatus est. Haec illa prima clarissimaque professio [quae] Caesarem omnium principem, Romanosque rerum dominos, singillatim cunctorum hominum edita ascriptione signavit, in qua se et ipse, qui 106.1108D| cunctos homines fecit, inveniri hominem ascribique inter homines voluit. Quod penitus nunquam ab orbe condito atque ab exordio generis humani in hunc modum actum est, ne Babyloniae quidem vel Macedoniae, ut non dicam minori cuiquam regno, concessum fuit.

CAPUT XVII. De praeliis ab Herode gestis cum rege Arabum; et qualiter gratiam Octaviani Caesaris adeptus sit.

 Igitur Herodes senatusconsulto, Antoniique atque Caesaris favore in regno Judaeorum confirmatus (ut superius enarravimus), dum cum omni belli apparatu instructus, ut cum Antonio ad Actiacum properaret bellum, callide a Cleopatra quidem interceptus est, 106.1109A| ne particeps fieret periculorum Antigoni: regibus enim, id est, Malicho Arabiae atque Herodi insidias tendens, bellum in Arabas ut Herodi committeret persuadet Antonio. Quos si vicisset Arabiae domina, sin victus esset Judaeorum constitueretur, alterumque potentum per alterum pessumdaret. Sed hanc ejus voluntatem Octavianus praevenit Caesar. Herodes autem, mox ut in Arabiam venit, bello exceptus, superior factus, victoria potitus est. Arabes vero cum victi essent, majore motu suscitantur, cum valida manu pugnam repetunt, victisque agminibus circa saxosa loca et devia Herodis militem fugant. Plurimis caede prostratis, eos vero qui fugerant cum castris ceperunt. Post hanc vero cladem alia sequitur calamitas Herodem. Nam ejus regni anno septimo, 106.1109B| et Actiaco bello fervente, terraemotus infinitam quidem pecorum multitudinem, hominum vero triginta millia peremit, cum exercitus Herodis mansisset incolumis, quoniam sub dio degebat. Hanc miseriam Judaeorum ut fama perceperunt Arabes, tristibus enim nuntiis gravius aliquid affingitur, mox in Judaeam cum omni exercitu ruunt. Herodes vero audiens adventum illorum, ita suos solabatur, ut fertur: Non enim tantum manu armisque freti quantum nostris calamitatibus veniunt. Fallax autem spes est, quae non suis viribus nititur, sed alienis adversis. Neque vero vel secundae res, vel contrariae apud homines certae sunt, sed in utramque partem vicissim videas nutare fortunam. Et id exempla vobis propria demonstrabunt. Nempe praelio superiore 106.1109C| victores, post ab hostibus victi sumus. Et nunc ergo, quantum aestimare licet, illi capientur, victores sese fore credentes. Nimis enim confidens incautus est, metus autem providentiam docet. Nihil autem vos terreat rerum anima carentium, motus, neque arbitremini terrae concussionem alicujus futurae cladis esse portentum. Naturalia sunt elementorum quoque vitia, nullumque damnum inferunt, nisi ex ipsis evenerit. Nam pestilentiae quidem, vel famis, vel terraemotus signum aliquod tardius fortasse praecesserit; ipsa vero cum exstiterint, sui magnitudine finiuntur. Talibus vero exemplis suos animavit milites. Herodes, hostes aggressus, superavit et vicit. Quandiu quidem restiterunt, non magna caedes eorum facta est: ubi vero terga verterunt, multi a Judaeis, multi 106.1109D| vero a semetipsis conculcati, quos Herodes pene omnes aut interfecit aut cepit. Sed hanc fuscavit victoriam sollicitudo propter amicitiam Antonii post victoriam Caesaris apud Actium. Itaque Herodes tradens se periculo, Rhodumque transmissus, adiit Caesarem sine diademate, veste quidem cultuque privato, sed fastu regio, neque dissimulata veritate, coram haec dixit: Ego Caesar, rex factus ab Antonio, fateor utilem me fuisse regi Antonio, neque dubitaverim dicere quod omni modo armis quoque me gratum expertus esset, nisi Arabes prohibuissent. Verumtamen et auxilia pro viribus ei misi, et multa frumenti millia. Ego enim optimum consilium ei dedi, unam esse dicens Cleopatrae mortem adversariorum 106.1110A| correctionem. Quam si occidisset et pecunias ei et muros ad tuitionem, et exercitum et me metipsum belli contra te socium pollicebar. Sed profecto ejus aures Cleopatrae amores, et Deus, qui victoriam tibi donavit, obstruxit. Una ergo cum Antonio victus sum, et regni coronam cum ejus fortuna deposui. Ad te autem veni, spem salutis de virtute praesumens, et ne in examen duceretur properans qualis amicus et cujus fuerim. Ad haec Caesar: Imo vere salvus esto, inquit, et nunc regnato certius. Nam meritus es ut plurimos regas, cum amicitiam tanta fide tuearis. Experire autem ut etiam felicioribus fidelis permaneas. Siquidem ego praeclarissimam spem de tua quidem magnanimitate promitto. Recte tamen fecit Antonius, qui magis 106.1110B| Cleopatrae quam tibi paruit. Te namque lucrati sumus propter ejus amicitiam. Hujus sermonis humanitate regem, ne quid de amicitia sua dubitaret, hortatus, et diadema illi imposuit, et regnum confirmavit. Inde in Aegyptum prosecutus Caesaris iter, suppeditatis omnibus quae usui vel ipsi vel exercitui forent, maximam gratiam imperatoris sibi suo studio conciliavit: praecipue quia in locis aridioribus usque Pelusium regali provisione aquarum affluentiam subministravit. Quibus officiis tantum sui amorem infundit omnibus, ut plus videretur meruisse quam accepisset, minorque regni potestas quam humanitatis largitas aestimaretur. Unde Caesar ex sententia rebus intra Aegyptum gestis, Antonio et Cleopatra defunctis, non solum quae adempta erant 106.1110C| Herodi reddidit, verum etiam praeter illa quae Cleopatra averterat, Zadoram, Hipponem, Samariam, ei concessit, maritimasque urbes, Gazam, Antedonem, Hioppen, Turrim Statronis simul donavit. Stipatores etiam 400 ex Gallia, quibus septa incedebat Cleopatra, ad custodiam corporis regi concessit, multaque alia. Sed his omnibus rex plus laetabatur, quia a Caesare super omnes infra Agrippam diligebatur, ab Agrippa infra Caesarem.

CAPUT XVIII. De operibus ab Herode excellentioribus factis. Et de interfectione filiorum ac conjugis, sive amicorum, ac demum de ejus exsecrabili morte.

 Igitur postquam Tracon regionem, et Bathaneam, omnemque terram Galileae ditioni Herodis Caesar 106.1110D| subdidit, totiusque Syriae procuratorem constituit, animus Herodis ad majora sublatus est. Anno itaque regni sui quinto decimo templum instauravit, et duplum terrae spatium quam fuerat circa templum muro amplexus est, ingenti sumptu et munificentia singulari, argumento erant in ambitu fani magnae porticus, eisque conjunctum a Septentrione castellum, et illas quidem a fundamentis erexit. Hoc autem nulla re minus quam regni sedes largis opibus renovatum Antoniam vocavit, in honorem Antonii. Quin etiam domo sibi regia in superiore parte civitatis exstructa, duas aedes in ea maximas atque pulcherrimas, quibus ne templum quidem usque conferri posset, aedificavit, easque amicorum vocabulis, 106.1111A| unam Caesarium, Agrippium alteram nominavit. Nec vero solis tectis memoriam eorum et cognomina circumscripsit, sed in totas etiam civitates, studium liberalitatis extendit. Prorsus non est idoneus regni locus, quem honore Caesaris nudum reliquerit. Postea vero quam fines suos templis replevit, in provinciam quoque honores ejus effudit, et in multis civitatibus templa, quae Caesarea nominantur, constituit. Caetera vero ejus opera munificenter condita omnino. Scire vero cupientes, ad Josephi libros convolare studeant. Unius autem civitatis portum atque opera enarrabo ab eo peracta. Ergo cum vidisset unam civitatum vetustate jam fessam, quae Pyrgos Stratonis vocabatur, in littore maris totam eam candido reparavit saxo. Littora vero contigua hujus civitatis adeo fuerunt 106.1111B| importuosa, ut omnes in mari fluctuare cogerentur, minas Aphrici metuentes, qui ex Phoenice ad Aegyptum navigabant. Cujus etiam mediocris aura tantas undarum moles ad scopulos erigit, ut remeantis aestu gurgitis per aliquantum spatium maris feritas augeatur. Sed rex, liberalitate ac sumptibus devicta natura loci, majorem portum fabricavit, et in ejus penetralibus alias navibus stationes fecit altissimas. Et quanquam omnis ei locus adversaretur, tamen ita cum difficultate certavit, ut firmitas quidem structurae nequaquam mari cederet; pulchritudo vero tanta esset, quasi nulla res ardua praepedisset ornatum. Mensus enim quantum diximus portui spatium, per viginti ulnas in profundum saxa demisit, quorum pleraque pedum quinquaginta longitudinis, 106.1111C| et altitudinis quindecim, et latitudinis decem, nonnulla etiam majora fuerunt. Expleto autem spatio quod undam celabat, in ducentos pedes murum dilatavit. Ex quibus centum repellendis fluctibus ante constructi, caeteri autem saxeo, quo portus cingitur, muro subjecti sunt, magnis turribus interpositis, quarum maxima atque pulcherrima ex parente Caesaris Drusium cognominata est. Crebri autem fornices ad deducenda quae portus haberet, proque fornicibus et circum eos pila saxea et lata, quae naves egredientes exciperet. Aditus autem Septentrionalis erat. Ventorum enim pro situ loci placidissimus est Boreas. Ad ostium vero statuae, sive Colossi, tres utrinque fulti columnis. Quarum a laeva quidem intrantibus stantes, solida turris sustinet; dextera vero 106.1111D| duo proceri lapides juncti, et partis adversae turris magnitudinem superantes. Domus autem portui connexae, candido itidem lapide, parique mensura spatiorum civitatis vice tendentes in portum. Contra ostium vero portus in colle Caesaris templum, magnitudine simul et pulchritudine praecipuum, statuaque in eo Caesaris sive Colossus non minor quam Jovis apud Olympias, cujus ad exempla factus est. Hanc itaque civitatem in honore Caesaris nuncupavit Caesaream. Pro amore vero parentum, id est, Antipatri, et Cypridis, et Faseli, civitates, castella, turres, ob memoriam aeternam aedificavit. Ludos vero Olympiaci certaminis et gymnasia in diversis civitatibus propriis sumptibus reparavit. Quin et corpore usus 106.1112A| est, quod magnitudini animi sui conveniret. Erat utique venator summus, bellator fortis, sagittarius directissimus, et in rebus labentibus felicissimus, secundam cujus fortunam humiliavit superbia. Mox etiam ut regni adeptus est potentiam, repudiavit conjugem, quam prius habuerat, quae Dosis vocabatur, et Mariamnem Hircani neptem, de regio semine Alexandri filiam filii Aristoboli, sibi sociavit in conjugio, a regalibus priore depulsa uxore, cum filio Antipatro, quem ex ea susceperat. Ipse vero immenso amore Mariamnem diligebat, a qua minime dilectus, sed magis exosus est, ob hanc causam, quoniam Hircanum ejus avum, postquam Parthi ab exsilio illum remiserant, dolo occiderat, fratremque uxoris Joathen, cui pontificatus honorem contulerat, invidia 106.1112B| stimulante, propter favorem populi, quem erga eum habebant, necare praecepit. Hi enim dolores atque nobilitas sanguinis excitaverant mulierem adversus maritum, amorque mariti eximius quem erga se noverat atque fecunditas prolis addiderant fiduciam. Genuerat enim ei tres filios atque duas feminas, quorum unus vocabatur Alexander, secundus Aristobolus, tertius Romae liberalibus studiis traditus defunctus est. Haec igitur Mariamnes probro dabat Herodi suorum necem, sororemque regis Salomen et fratrem Ferora maledictis atrocioribus dehonestabat. Sed rex quidem amore uxoris mutus erat; gravi autem indignatione mulieres saeviebant et quo maxime commoveretur Herodes, crimen adulterii praeter alia multa, quae similia fingerentur, 106.1112C| objiciebant. Quo livore Herodes instigatus, interficere jussit uxorem: filios vero suos ob necem maternam Alexandrum et Aristobolum quasi indignantes, et sibi necem meditantes, a Caesare Octaviano ad mortem poposcit. Imperator vero satisfactionem suscipiens ab Alexandro, erat quippe acerrimus in dicendo, patri eos reconciliavit, praecipiens ut patri obedirent sincero amore, ut domino; Herodi vero dixit, ut paterno affectu suos recognosceret filios, sicque reconciliatos, remisit eos in regnum. Herodes vero mox ut reversus est in Judaeam, insidiis Antipatri, qui regnum affectabat paternum, captus, et Dosis prioris uxoris, quam in cubile Mariamnis occisae introduxerat, armatur iterum in filios. Crevit enim per singulos dies odium et indignatio patris in 106.1112D| filios, quoadusque morti eos traderet. Quibus interfectis, Antipater non impune laetatus est, qui auctor mortis exstiterat fratrum. Justo namque judicio Dei, et parricidae Herodis malo, qui omnes suos semper habebat amicos suspectos, Antipatrum quem apud Caesarem regni successorem designaverat, necem sibi meditantem deprehendit et diu vinctum afflixit, ac demum interficere jussit. Virum etiam Salomae sororis suae interfecit, et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam hunc interfecit, cum et socrum suam Mariamnis matrem crudeliter necasset. Itaque regnum ejus acerbissima iniquitate repletum est. De quibus videlicet suspicio fuisset, illico trucidabat eos. Multi regis iracundia caedis cupida, contra adversarios 106.1113A| abutebantur, et mendacio quidem confestim fides habebatur. Erant autem criminationibus ipsis velociora supplicia. Denique qui modo accusaverat accusabatur, et cum eo qui ante se convictus esset ducebatur ad poenam. De vita namque et periculo regis quaestiones breviore compendio terminabat. Ad hanc autem saevitiam processerat, ut nec eorum quempiam humanitus aspiceret, qui accusatores essent; verum amicis etiam immitissimum se praebuisset. Ejus namque filii Alexander et Aristobolus, quos occiderat, hanc habuerunt prolem. Filii Alexandri ex Glaphira regis Cappadociae Archelai filia, duo fuerunt, Tigranes et Alexander. Aristoboli vero, Agrippa, Herodes et Aristobolus. Hos enim sibi genuit Beronice Salomis Herodis sororis filia, ipsius 106.1113B| sobrina. Ipse autem Herodes, quos praeter necaverat, hos habebat filios, Herodem Antipam, Archelaum Herodem, et Philippum atque Phaselum, filias vero Bosamen et Salomen, et Olympiadem; ac praeter has, Alexandri, et Aristoboli sorores duas, ex Mariamne uxore, quam interfecerat. Hanc prolem, ex diversis uxoribus, quas plures habebat, genuit. Feroran autem (ut fama fuit) fratrem suum veneno occidit. Ergo post immensam necem domesticorum atque insatiabilem subjectorum, ut Dominum Christum magis praedicantibus didicit natum, eum mox ad callida conversus argumenta, exstinguere curavit. Sed dum non hoc contigit ut voluit, furorem quem corde celaverat occidendo pueros Bethlehemiticos demonstravit. Supra enim omnes barbaros crudelissimo 106.1113C| edicto omnes pueros ab unius noctis aetate usque ad spatium duorum videlicet annorum allidere jussit. Quam caedem Dominus innocentium terribiliter in eum vindicavit, quamvis etiam sophistas in lege eruditissimos duos cum eorum discipulis vivos incenderet, aliosque eis consentientibus trucidari jusserat, quia aquilam in templo auream, quam contra leges instituerat, a fano ejicere decreverant. Scribas quoque et interpretes divinae legis occidit, quos suspicor in nece parvulorum cum Herode fuisse meditatos. Herodis quippe corpus morbo occupatum variis doloribus differebatur. Nam febris quidem non mediocris erat, prurigo autem intolerabilis habebat omnem corporis superficiem. Assiduis autem vexabatur coli tormentis, pedesque tanquam ex intercutis 106.1113D| vitio intumuerant, quin et inflatio ventriculi putredoque testiculorum vermiculos generans. Hinc atra jam bili correptus, et pene ipsi morti minitabatur. Igitur factum nefarium excogitavit. Collectos enim cujusque vici ex omni Judaea nobiliores in locum cui nomen est Hippodromo concludi praecepit. Deinde sorore Salome et Alexa marito ejus ad se vocatis, ait: Scio, inquit, mortem meam festis gaudiis celebraturos esse Judaeos, verum per alios lugeri potero, et praeclarissimos honores assequi sepulturae, si quae praecipio feceritis. Hos viros qui habentur in custodia, cum animam efflavero, statim militibus circumdatos occidite, ut etiam in vita, omnis mihi Judaea, omnis domus, illacrymet. Herodes quia inedia tussisque 106.1114A| pariter violentia distendebatur, fatum praevenire conatus est, sumptoque malo, etiam cultellum poposcit. Sectum enim comedere consueverat. Deinde circumspecto ne quis arbiter impediret, tanquam se percussurus dexteram sustulit. Cum vero Aciabus consobrinus ejus accurrisset, manumque continuisset, paululum morte protelata, corrigit testamentum et successorem quidem Archelaum, natu maximum Antipatri fratrem, scribit, tetrarcham vero Antipam. Moritur itaque Herodes post annos quidem 44 ex quo interfecit Antigonum et regno potitus est Judaeorum, annis vero 32 postquam rex a Romanis declaratus est, et in aliis quidem omnibus secunda fortuna usus est, in rebus autem domesticis infelicissimus fuit. Augustus vero Herodis loco Archelaum 106.1114B| constituit, ejusque fratres quatuor tetrarchas fecit.

CAPUT XIX. Imperante Octaviano Christum natum esse, ut praedixerant prophetae, et angeli annuntiaverunt. Et qui memoria digni illustres eo tempore haberentur viri.

 Quibus diebus regnum Aegyptiorum, quod fuit in Alexandria, destructum est, quod usque ad Cleopatram annis 240 steterat. Aegyptus vero provincia deinceps Romanorum facta est, quam primus Cornelius Gallus Forojuliensis poeta tenuit; qui quadragesimo tertio aetatis suae anno propria manu se interemit, de quo Virgilius in Bucolicis meminit. Quo tempore, censu Romae agitato, inventa sunt civium Romanorum quadraginta millia centena, et quadraginta 106.1114C| tria millia. Marcus enim Terentius Varro philosophus, prope nonagenarius moritur. Tunc Nicopolis juxta Actium condita, et Agonactus constitutus est, Arctoricus medicus Augusti, post Actiacam victoriam naufragio periit. Is namque Octavianum monuit ut e castris in campum, quamvis aeger, contra Antonianos milites properaret, hoc ei profuturum fore in somnis didicisse dixit. Quod ut Augustus fecit, discrimen mortis evasit. Confestim quippe ejus castra ab Antonianis capta sunt. Larissaeus enim magus et Pythagoricus ab Augusto urbe et Italia depulsus est. Augustus etiam Gallos et Calabriam vectigales fecit. M. Gnatius Plautius Ciceronis discipulus, orator habetur insignis. Qui cum Galliam Comatam regeret, Lugdunum condidit. M. Lolius Galatiam provinciam 106.1114D| fecit. Quintilius Cremonensis, Virgilii et Horatii amicus, moritur. Tiberius, ab Augusto missus, occupavit Armeniam. Virgilius poeta Brundusii moritur, Saturnino et Cinna Lucentio consulibus: ossa ejus Neapolim translata, in secundo ab urbe milliario sepeliuntur, titulo hujusmodi suprascripto, quem moriens ipse dictitaverat.

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope, cecini pascua, rura, duces.

 Verrius etiam et Tucax, Virgilii et Horatii contubernales, poetae habentur illustres, qui Aeneidos postea libros emendaverunt sub ea lege, ut nihil adderent. Emilius Macer etiam Veronensis poeta in Asia moritur. Augustus Agrippam adoptavit in filium. 106.1115A| Tyberius Vindelicos et eos qui Thraciarum confines erant Romanas provincias facit, ac deinceps vastata Germania imperator appellatur. G. Julius, cognomento Polyhistor, illustris grammaticus habetur. Horatius quinquagesimo septimo aetatis suae anno moritur Romae. Tyberius Caesar de captis Pannoniis triumphavit. Augustus filiam suam in adulterio deprehensam exsilio damnavit. Marcus Tullius Tyro, Ciceronis libertus, qui primus notas commentatus est, in Puteolano praedio usque ad centum annos consenescit. Augustus gladiatorum ludum et navaie certamen exhibuit. Augustus Tyberium et Agrippam in filios adoptavit. Judas Galilaeus ad rebellandum Judaeos cohortatur; Asinius Pollio orator vir consularis, qui de Dalmatis triumphavit, in villa Tusculana aetatis suae anno octogesimo moritur. Cujus filius 106.1115B| Asinius Gallus orator, qui diris a Tyberio suppliciis necatus est. Cujus etiam Virgilius meminit. Igitur, ut praemisimus ad Domini nostri Jesu Christi nativitatem, hominis Deique Filii pervenimus. Quae ut a 106.1116A| prophetis praenuntiabatur, angelis praedicantibus, stella duce, ac sacerdotibus legumque doctoribus protestantibus, in Bethlehem Judae celebrata est, anno videlicet a reaedificatione templi, quae sub Dario rege facta est, quingentesimo decimo quinto; a Salomone autem et prima aedificatione templi anno millesimo vigesimo septimo; a Mose et egressu Israelis ex Aegypto millesimo quingentesimo sexto. Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis anni 2011; a diluvio quippe anni 2921; ab Adam vero 5129. Secundum Geneseos igitur scripturam, et Aphricam supputationem, amplius inveniuntur anni 128. Hanc igitur annorum seriem, a protoplasto scilicet usque ad Domini adventum, in singulis, prout potuimus, regnis ex celebrioribus factis enarrare curavimus. Nunc autem cum post immensos pelagi fluctus Scilleos 106.1116B| tandem evasimus latratus, et, optata statione potiti, post longaevas saeculorum tenebras ad lucem venimus veram, qua respersi in Domini Christi adventu, librorum finem fecimus.

€b IN TOMUM POSTERIOREM AD JUDITH AUGUSTAM AUCTORIS PRAEFATIO.

 Domina Augustarum felicissima Judith, dum in humanis quo altius accrescas non invenitur rebus: quia si de viro agitur, quis nobilior imperatorum, 106.1115C| aut sapientior in divinis, saeculariumve disciplinis, Ludovico Caesare invicto? nec mirum talem protulisse excellentissimo Augusto saeculo sobolem Carolo. Si autem de venustate corporis, ut absque adulationis fuco proferam quod verum est, pulchritudine superas omnes, quas visus vel auditus nostrae parvitatis comperit reginas. Sin autem de prole, nonne mundi gloria et hominum delectatio Carolus, qui elegantia corporis ac moribus optimis, seu agili prudentiae studio immaturam vincendo propriam superat aetatem, ut videatur avus ejus non obiisse, sed potius, detersa caligine somni, novum illustrare orbem, siquidem in nepote immortale ipsius ingenium una cum nomine decor et virtus splendeant. Quam ob rem, dum in temporalibus nihil desit rebus, 106.1115D| ut augmento careas, studio sapientiae dilataris, ut excellentior retro saeculis imperatricibus reperiaris. Igitur indita a Deo tibi sapientia, et naturalis ingenii scientia, attonitum me reddit inter caeteros adjutores, quoniam in divinis et liberalibus studiis, ut tuae eruditionis cognovi facundiam, obstupui, statimque deliberare mecum coepi quodnam munusculum meo labore congestum tuae offerrem almitatis flagrantiae. Igitur ab Octaviano Augusto et Domini nativitate Salvatoris nostri secundum aggressus sum scribendo opus, quod peregi usque ad regna Francorum et Longobardorum deficientibus Romanorum imperatoribus seu judicibus ab Italia et Gallis, Gottorum 106.1116B| quoque regibus, qui successerant, ab eis etiam depulsis. Quod videlicet opus quinque distinxi in libros. In his enim, velut in speculo, per tuae sanctissimae 106.1116C| devotionis admonitionem atque jussionem dominus meus Carolus, gloriosissimus tuae filius excellentiae, inspicere quid agendum vel quid vitandum sit poterit. Decet enim dominam te venerabilem unicum erudire filium, nostrae jucunditatis et novi saeculi regem esse Bersabeae, quae Ididam priscorum erudivit sapientissimum saeculorum regem, ut idem de se ait: Nam et ego filius fui patris mei tenellus, et unigenitus coram matre mea, et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi praecepta mea, et vives. Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei, ne dimittas eam, et custodiet te; dilige eam, et servabit te, etc. Is autem prout de Domini confidimus pietate, sacris jussionibus tuis parebit, et 106.1116D| inter caeteras maternae dilectionis admonitiones hos libellos suae non dedignabitur contradere memoriae. Quibus imperatorum gestis, sanctorumque triumphis, atque doctorum magnificentium doctrinis illustratus, cautius quid agendum sit, sive subtilius inveniet quid sit vitandum. Igitur hos codicillos tuae dilectionis amor, mi domina semper Augusta, scribere compulit, qui tuae almitatis et immortalis sapientiae judicium exspectant. Quod si judicando consequantur laudem, tuae reputabitur aeternaliter memoriae: quoniam sacratissimum nomen tuum Judith judicans, sive laudans interpretatur.

INCIPIT CHRONICORUM TOMUS POSTERIOR, Continens ab Octaviano Augusto et Christi Servatoris nostri Nativitate usque ad Francorum et Longobardorum regna rerum gestarum historiam. LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Quot priores libri diversorum regnorum historias contineant ab initio mundi usque ad nativitatem Christi. 106.1117|

 In prioribus libris, Domino suffragante, ex multorum opusculis cum hagiographorum tum gentilium, non modico labore desudans, decerpere curavi quaecunque utilia parvitati meae sunt visa, et legentibus profutura, sumens exordium a primo parente mortalium propagatore. Tandem post multas saeculorum tenebras, ad nativitatem novi hominis pervenimus, Domini scilicet Jesu Christi Dei et hominis filii. Ubi priorum finem decrevi facere librorum, ut cum legalibus caeremoniis, et umbris, atque erroribus pristinis, terminarentur.

CAPUT II. De nativitate Christi ab angelis et prophetis annuntiata, quae sextam mundi aetatem consecravit.

 Igitur jam Salvatore nato, ejusque radiis remotis tenebris, illustrato mundo, alia terenda est via, nec de diversarum, ut prius, fatigabitur calamus gentium regnis scripturus, dum feritas atque rabies singularum gentium immensaque libido dominandi (ut in prioribus libando perstrinximus libris) in unius ditionis pariter omnia conciderunt regna. Et hoc non hominum fortitudo, vel prudentia, sed Dei omnipotentia, quod antea nusquam fuerat, praeparavit. Quod longe propheta praevidens, ait: Non levabit gens gladium, et quae sequuntur. Dignum itaque erat ut illo nascente, qui unus est Deus, in substantia Patris et 106.1117C| Spiritus sancti, sub unius censu totus subderetur mundus. Itaque haec nativitas celebrata est, prophetis praedicentibus, et angelis proclamantibus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, quando totus sub una pace mundus, mirabili modo et praecedentibus saeculis inaudito, quiescebat. Quam videlicet nativitatem et pacem, non solum divini eloquii scripta, sed etiam gentilium oracula longe prius praedixerunt, ut in Sibyllinis et caeterorum carminibus continetur. Igitur postquam imperare coepit Octavianus Caesar, qui primus monarchiam obtinuit mundi (quamvis avunculus ejus Julius Caesar ante eum existeret potius metator imperii quam imperator), prope emenso admodum anno quadragesimo secundo, natus est Dominus Christus, 106.1117D| veram mundo torpenti in tenebris a saeculis saeculorum terris afferens lucem. Ita enim factum est ut 106.1118A| cum Abraham sanctus sub Nino primo gentium rege quadragesimo tertio natus sit anno, cui dictae sunt repromissiones, et ex cujus semine promissus fuerat Christus, Christi autem nativitas, sub fine quadragesimi secundi conveniret, ut jam non ipse in parte tertii anni, sed in ipso potius tertius annus oriretur. Qui etiam annus quantis, quam novis, quamque inusitatis abundaverit, satis, etiam me non proferente, compertum haberi arbitror. Toto terrarum orbe una pax omnium, non cessatione, sed abolitione bellorum, clausae Jani Gemini portae, exstirpatis bellorum radicibus non repressis. Census ille primus maximus, cum in hoc unum Caesaris nomen universa magna gentium creatura juravit, simulque per communionem census unius societatis effecta 106.1118B| est. Igitur anno ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo natus est Christus, salutarem mundi afferens fidem, vere petra medio rerum posita, ubi comminueretur qui offenderet, qui crederet salvaretur; vere ignis ardens, quem qui insequitur illuminatur, qui tentat exuritur. Ipse est Christus Christianorum caput, salvator bonorum, malorum punitor, judex omnium. Hic enim Jesus Christus Filius Dei sextam mundi aetatem suo consecravit adventu.

CAPUT III. De Herode alienigena sub quo natus est Christus, quod tunc prophetiae impletae sunt hanc nativitatem praedicentes.

 Igitur, ut in praecedentibus libris ostendimus, depulsos 106.1118C| esse a regno Judaeorum vel ducatu ex semine Juda duces et principes, dum de summa rerum acriter contenderent, Herodes a Romanis constitutus est princeps alienigena, et nihil omnino pertinens ad Judaeos, qui antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius fuit. Is dum a Romanis suscepit principatum Judaeorum, vicinam Christi nativitatem designat, et sacerdotium, et regnum Judaeae, quod prius per successiones minorum tenebatur, esse destruendum; jamque completam prophetiam esse quae ita per Mosen loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque judex de femoribus ejus donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. In hoc loco etiam christus quem Danielis Scriptura praefatur accepit finem. Nam usque ad Herodem 106.1118D| christi, id est, sacerdotes, erant reges Judaeorum, qui imperare coeperunt ab instauratione templi. 106.1119A| sub Dario usque ad Hircanum annis 483 in medio transactis.
 Quos Daniel quoque significat, dicens: Et sciens et intelligens, ab initio sermonis respondendi et aedificandi Hierusalem, usque ad Christi principatum hebdomadae 7, et hebdomadae 62, quae 69 hebdomadae faciunt annos 483, in quibus christi, id est, sacerdotes, per unctionem consecrati, regnaverunt usque ad Hircanum. Quo extremo omnium a Parthis capto Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Judaeam a Caesare et senatu accepit principatum, filiique ejus post eum regnaverunt, usque ad novissimam Hierosolymorum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitae secundum legem 106.1119B| Mosi servientibus Deo. Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant.
 Quae omnia etiam Daniel propheta vaticinatur, ita dicens: Et post hebdomadas 69 interibit chrisma, et judicium non erit in eo, et templum et sanctum corrumpet populus, duce veniente.

CAPUT IV. De Octaviano, qui non se permittebat dominum appellari, et qualem vitam duxerit, vel quo fine praeventus sit.

 Igitur Octavianus, qui imperatorum omnium primus monarchiam obtinuit mundi (ut praemisimus), non passus est quidem neque ausus saltem a propriis 106.1119C| liberis dominum se nominari, quanto magis ab extraneis, quia eo imperante verus dominus totius generis humani inter homines natus est. Nam cum eodem spectante ludos, pronuntiatum esset in mimo: O dominum aequum et bonum, universique quasi de ipso dictum esset, exsultanter approbavissent, statim quidem manu, vultuque indecoras adulationes repressit, et sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se post hac appellari, ne a liberis quidem aut nepotibus suis, vel serio vel joco permisit. Attamen paucis expediam dictis quo genere ortus, qualemve duxerit vitam, quo fine praeventus, qui, portis Jani clausis, rempublicam, quam bello quaesierat, pace nutriverat, amplificare studens. Hic autem patre Octaviano senatore genitus, maternum 106.1119D| genus ab Aenea per Juliam familiam sortitus, adoptione vero C. Caesaris majoris sui avunculi, C. Caesar dictus, deinde ob victoriam Augustus cognominatus est. Iste in imperio positus, tribunitiam potestatem per se exercuit. Regionem Aegypti inundatione Nili accessu difficilem, inviamque paludibus, in provinciae formam redegit. Quam ut annonam urbis copiosam efficeret, fossas incuria vetustatis limo clausas, labore militum patefecit. Hujus tempore ex Aegypto urbi annua ducenties centena millia frumenti inferebantur. Iste Cantabros et Aquitanos, Rhetos, Vindelicos, Dalmatas provincias numero populo Romano conjunxit, Suevos Cattosque delevit. Sigambros in Galliam transtulit, Pannonios stipendiariis 106.1120A| adjecit. Getharum populos, Basternasque lacessitos bellis, ad concordiam compulit. Huic Persae obsides obtulerunt, creandique regis arbitrium permiserunt. Ad hunc Indi, Scythae, Garamantes, Aethiopes, legatos cum donis miserunt.
 Adeo denique turbas bella simultantes exsecratus est, ut, nisi justis de causis, nunquam genti cuiquam bellum indixerit. Jactantisque esse ingenii et levissimi dicebat ardorem triumphandi, et ob lauream coronam, id est, folia infructuosa, in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare; neque imperatori bono quidquam minus quam temeritatem congruere; satis celeriter fieri, quidquid commode gereretur, armaque nisi majoris emolumenti spe nequaquam movenda esse, ne compendio 106.1120B| tenui, jactura gravi, petita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cujus abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. Denique erga cives clementissime versatus est, in amicos fidus exstitit. Quorum praecipui erant ob taciturnitatem Mecoenas, ob patientiam laboris modestiamque Aggrippa.
 Diligebat praeterea Virgilium; rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus. Liberalibus studiis, praesertim eloquentiae, in tantum incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies, quin legeret, scriberet, declamaret. Leges alias novas, alias correctas protulit suo nomine. Auxit, ornavitque Romam aedificiis multis, isto glorians dicto: Urbem latericiam reperi, relinquo 106.1120C| marmoream. Fuit, inquit, gratus, civilis animi et lepidi; corpore toto pulcher, sed oculis magis. Quorum aciem clarissimorum siderum modo vibrans, libenter accipiebat cedi ab intendentibus, tanquam solis radiis, aspectui suo: a cujus facie dum quidam miles oculos averteret, et interrogaretur ab eo cur ita faceret, respondit: Quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum. Nec tamen vir tantus vitiis caruit, dum cupiditati dominanti ac libidini deservivit, ejectaque uxore propria Scribonia nomine, Liviam, quasi ejus viro sibi eam tradente, matrimonio sociavit. Quam tanto dilexit amore, ut ejusdem filios, Tyberium et Drusum suos privignos, propria prole ejecta, adoptaret in filios. Ex quibus Tyberium successorem imperii designavit. Imperavit 106.1120D| annis quinquaginta sex, duodecim cum Antonio, quadraginta vero et quatuor solus. Qui certe nunquam aut reipublicae potentiam ad se traxisset, aut tandiu ea potiretur, nisi pro causa nativitatis Domini hoc fieret. Qui post mortem quantis honoribus a senatu est sublimatus, enarrare longum est. Hic enim singularem (ut diximus) primus obtinuit principatum, et posteris eamdem imperii potestatem cum suo nomine Augusti dereliquit. Qui circa finem vitae, Judaeis non ferentibus ferocitatem Archelai filii Herodis, qui post eum annis novem in Judaea regnaverat, sed ultro accusantibus, Augustus apud Viennam urbem Galliae eumdem Archelaum relegavit, et ad minuendam Judaici regni potentiam, insolentiamque domandam, 106.1121A| quatuor fratres ejus pro eo sunt tetrarchae creati, Herodes Antipater, Lisias et Philippus. Quorum Philippus et Herodes, qui Antipas prius nuncupatur, etiam vivente Archelao, tetrarchae fuerant ordinati.

CAPUT V. Tyberio imperante, Joannes praedicat et baptizat. Dominus Jesus praedicando et miracula faciendo ad passionem venit.

 Tyberius, privignus Augusti, imperavit annis 24. Hujus anno duodecimo Pilatus procuraturus Judaeam, dirigitur Hierosolymam. Herodes ergo tetrarcha, qui Judaeorum principatum tenuit annis 24, in honorem Tyberii, et matris ejus Liviae, Tyberiadem condidit, et Libiadem. Itaque anno duodecimo imperii 106.1121B| Tyberii, Joannes filius Zachariae, in deserto juxta Jordanis fluenta praedicans, Christum Filium Dei in medio eorum adesse testatur. Ipse quoque Dominus Jesus Christus hinc in populos salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse quae diceret. Miracula quae in Evangeliis scripta sunt facit Jesus Christus Filius Dei, discipulos suos divinis imbuens sacramentis, ut universis gentibus conversionem ad Deum nuntient imperat Jesus Christus secundum prophetias, quae de eo fuerant praelocutae, ad passionem venit anno Tyberii decimo octavo.

CAPUT VI. De terraemotu et tenebris quae in passione Domini contigerunt, quid scriptores gentilium senserint, seu Josephus Historiographus.

 Quo tempore etiam in aliis ethnicorum commentariis haec ad verbum scripta reperimus: solis facta defectio, Bithynia terraemotu concussa, in urbe Nicaea aedes plurimae corruerunt: quae omnia his congruunt quae in passione Salvatoris acciderant. Scribit vero super his et Flegon, qui Olympiadarum egregius supputator est, in libro XIII ita dicens: Quarto autem anno ducentesimae secundae Olympiadis, magna et excellens, inter omnes quae ante eam acciderant, defectio solis facta die hora sexta, sol in totum obscuratus, tetraque nox subito obducta terris est, et sicut dictum est:

Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Usque adeo autem, neque lunam lumini solis, neque 106.1121D| nubes obstitisse manifestum est, ut quarta decima ea die luna, tota coeli regione interjecta, longissime a conspectu solis adfuisse, et stellas tunc diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte toto coelo fulsisse, referatur. Et, ut supra meminimus, terraemotus in Bythinia Nicaenae urbis multas aedes subvertit, ac reliquiis Asiae civitatibus ab imperatore eo terraemotu dirutis, tributa dimissa sunt.

 Haec supradictus vir. Argumentum autem hujus rei, quod Salvator isto anno passus sit, Evangelium praebet Joannis, in quo scribitur, post quintum decimum annum Tyberii Caesaris, tribus annis Dominum praedicasse. Josephus etiam vernaculus Judaeorum 106.1122A| scriptor, circa haec tempora, die Pentecostes, sacerdotes primum commotionem locorum et quosdam sonitus sensisse testatur. Deinde ex adyto templi repentinam subito erupisse vocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus. Scribit autem supradictus vir quod eodem anno Pilatus praeses secreto noctis imagines Caesaris in templo statuerit, et haec prima seditionis et turbarum Judaeis causa exstiterit.
 Ex hoc loco considerandum quantae deinceps calamitates Judaeorum gentem oppresserint. Pilatus post supradictam seditionem, quae ob Caesaris imagines fuerat concitata, sacrum thesaurum (quem corbonam Judaei vocant) in aquaeductum Hierosolymorum expendens, secundae seditioni praebuit semina. 106.1122B| Sejanus praefectus Tyberii, qui apud eum plurimum poterat, instantissime cohortatur ut gentem Judaeorum deleat, ut Philo meminit in libro legationis II. Tyberius siquidem juventutem eorum per speciem sacramenti in provincias gravioris coeli relegavit, reliquos gentis ejusdem vel similia sectantes urbe submovit, sub poena perpetuae servitutis, nisi obtemperassent.

CAPUT VII. De ordinatione Jacobi, et septem diaconorum. Simul etiam de conversione Abgari regis per Thaddaeum.

 Igitur eo tempore praedicaturi per Judaeae regiones apostoli post Christi ascensionem Jacobum fratrem Domini Hierosolymis ordinant episcopum. Ordinant etiam et septem diaconos; et lapidato Stephano, 106.1122C| Ecclesia per regiones Judaeae et Samariae dispergitur. Enimvero de his plenius scribere libet. Primus igitur in apostolorum numero pro Juda proditore, Matthias sorte asciscitur, qui erat unus ex discipulis Domini. Ordinantur autem et diaconi septem numero per orationes et manus impositionem apostolorum, ministerii viduarum gratia. In quibus Stephanus qui et primus post Christum lapidatur ab his qui et Dominum occiderunt, per quod nominis sui Stephano corona donatur a Christo. Tum deinde Jacobum, qui dicebatur frater Domini, hunc, inquam, ipsum Jacobum, qui et Justus cognominatus est ab antiquis, virtutum merito et insignis vitae privilegio, primum historiae tradiderunt suscepisse Ecclesiae quae in Hierosolymis est sedem, sicut Clemens in dispositionum 106.1122D| libro VI asserit, dicens: Petrus et Jacobus et Joannes, post assumptionem Salvatoris quamvis ab ipso fuerint omnibus pene praelati, sibi tamen non vendicant primatus gloriam, sed Jacobum, qui dicebatur Justus, apostolorum episcopum statuunt.
 Idemque ipse in ejusdem operis libro VII, addit de ipso etiam haec: Jacobo, qui dicebatur Justus, et Joanni et Petro, post resurrectionem Domini, omnem scientiam tradidit, et ipsi caeteris apostolis. Qui apostoli illis 70 discipulis tradiderunt, ex quibus unus erat et Barnabas. Duos autem fuisse Jacobos constat: unum hunc Justum, qui, de pinna templi dejectus, fullonis vecte percussus est et morti traditus. 106.1123A| Alius autem est ille qui ab Herode capite caesus est. Hujus ergo Justi Jacobi, etiam Paulus meminit, cum scribit: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. In hoc ergo tempore et Thaddaeus, secundum Domini praeceptum ad regem Abgarum missus, ipsum quidem aegritudine morbi corporalis absolvit: universam vero civitatem Edessenorum, Christo Domino fideli satis credulitate sociavit, ita ut in hodiernum civitas illa, quippe ipsius Domini et Salvatoris nostri meruit scripta suscipere, velut speciali quadam Christo devotione dicata sit. De his etiam latius scribere statuit Eusebius. In libro I Historiae Eccles. dicit: Denique post resurrectionem atque ascensionem Domini ad coelos, Thoma apostolus ex commonitione divina 106.1123B| Thaddaeum quemdam, unum ex 70 discipulis, ad Edessenam civitatem evangelistam et praedicatorem verbi Dei mittit, simul et quae a Domino promissa fuerant impleturum. Haec in archivo publico Edessenae civitatis, in qua tunc supradictus Abgarus regnavit, ita descripta reperimus, in his chartis quae gesta regis Abgari servata antiquitus continebant. Et ut evidens dictorum veritas fiat, ipsarum exemplaria epistolarum ab Abgaro ad Salvatorem, et Salvatoris ad eumdem regem, et qualiter haec gesta sint, pleniter in libro I Eusebii Ecclesiasticae Historiae continentur.

CAPUT VIII. De persecutione primae Ecclesiae, qua occasione verbum Dei ad gentes pervenit. Ex quibus Aethiopia illud primum suscepit.

 Interea persecutio prima adversum Ecclesiam Dei, quae erat Hierosolymis, sub primo martyre Stephano, omnes discipulos, exceptis undecim per universam Judaeam Samariamque dispersit, seu potius, ut sancta Scriptura indicat, seminavit. Ex quibus nonnulli ad Phoenicem usque et Cyprum atque Antiochiam devenerunt. Qui gentibus quidem credere mysterium fidei nondum audebant, Judaeis tamen praedicabant. Interea Paulus adhuc vastabat Ecclesiam, ingrediens domos, ut pertrahens viros ac mulieres, tradebat in carcerem. Sed Philippus, qui erat unus de septem cum Stephano diaconis ordinatus, descendit Samariam virtute Domini repletus, et 106.1123D| praedicabat primus verbum Dei Samaritanae genti. In quo tanta erat divinae gratiae efficacia, ut etiam Simeonem magum suis praedicationibus consternaret. Qui per idem tempus celebris famae apud Samaritanorum populos habebatur ita, ut virtus Dei magna esse putaretur. Sed is cum vidisset signa et miracula quae a Philippo per divinae gratiae potestatem fiebant, obstupefactus et territus cessit, credere se in Christum, usquequo etiam baptismum acciperet, simulavit.
 Verum per singulos dies augescente praedicatione verbi divini, per Dei providentiam ex Aethiopiae regionibus adest quidam, tanquam vota in Hierosolymis redditurus, Reginae gentis illius praepositus. 106.1124A| Moris quippe est illi nationi, etiam nunc a feminis regi. Huic Philippus responsis sancti Spiritus jussus primo ex omnibus gentibus mysterium fidei et sacramentum baptismi tradidit, et velut quasdam cum Deo primitias omnium consecrat nationum. Hunc opinio tenet ad patriam terram regressum, scientiam Dei summi et salutare Domini nostri indigenis gentibus, sicut sibi traditum fuerat, praedicasse. In quo rebus ipsis completa est per eum prophetia quae dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Dum haec ita aguntur, Paulus vas electionis non ex hominibus neque per hominem, sed per revelationem Domini nostri Jesu Christi, et Dei Patris, qui eum suscitavit a mortuis in apostolatum vocatur, coelesti ad se voce delata.

CAPUT IX. Qualiter Pilatus Tyberio et senatui resurrectionem Domini, et miracula ejus, et quod Deus esset, nuntiavit.

 Interea cum per omnem jam locum de resurrectione et mirabilibus Domini nostri Jesu Christi et de ascensione ejus ad coelum felix fama loqueretur, ac per omnium aures beati hujus rumoris volveretur opinio, et quoniam antiqui moris erat apud Romanos ut provinciarum judices si quid forte novi in his quas gerebant provinciis accidisset, id vel principi vel senatui nuntiarent, quo nihil ex his quae gerebantur ignorare aliquid viderentur, de resurrectione a mortuis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi quae jam in omnem locum fuerat pervulgata, Pilatus 106.1124C| Tyberio principi refert, sed et de caeteris mirabilibus ejus, et ut post mortem, cum resurrexisset, a quamplurimis jam Deus esse crederetur. Tyberius quae compererat retulit ad senatum. Senatus autem sprevisse dicitur pro eo quod non prius sibi hujus rei indicium fuerit delatum, sed auctoritatem suam praevenerit vulgi sententia. Lex etenim erat antiquitus designata, ne quis apud Romanos deus haberetur, nisi senatus decreto et sententia confirmatus. Porro autem pro vero hoc erat quod agebatur, ne divina virtus humanis putaretur assertoribus indigere. Cumque secundum ea quae supra diximus renuisset senatus, Tyberius tamen tenuit sententiam suam, ne quid adversum doctrinam Christi contrarium moliretur, comminatus periculum mortis accusatoribus 106.1124D| Christianorum. Haec Tertullianus. Quod profecto divina providentia ita tunc Caesaris sensibus ingessit, ut absque ullo obstaculo in ipsis duntaxat initiis Evangelii sermo usquequaque percurreret. Unde et factum est ut repente quasi coelitus lumen ostensum, aut radius quidam solis erumpens, totum orbem claritate superni luminis illustraret, ut compleretur et illa prophetia quae dixerat: In omnem terram exivit sonus eorum, evangelistarum duntaxat et apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ex quo et per omnes civitates ac vicos immensae multitudines, velut messium tempore frumenta ad areas, ita ad Ecclesiam populi congregabantur.

CAPUT X. De vita et actibus Tyberii. Et qualiter in Antiochia Ecclesia Christi tum mirabiliter floruit. Ubi et primum Christiani nuncupati sunt, et caetera quae ea tempestate contigerunt.

 Igitur Tyberius Caesar, sub quo gesta sunt quae praemisimus, satis prudens in armis, satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit. Inerat ei scientia litterarum multa: eloquio clarior, sed ingenio pessimo atque insidioso, simulans ea se velle quae nollet, his quasi infensus, quibus consultum cupiebat; his vero quos oderat, quasi benevolus apparens; repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis. Hic jam imperator per semetipsum nulla bella gessit, sed tamen aliquantis in 106.1125B| locis, praecognitos cito gentium tumores per legatos compressit. Sane quarto imperii ejus anno, Germanicus Drusi filius Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. Ipse autem Tyberius plurima imperii sui parte cum magna et gravi modestia reipublicae praefuit: adeo, ut quibusdam praesidibus augenda provinciis tributa suadentibus scripserit, boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. Itaque paulatim immutata est illa Tyberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus, atque ex mansuetissimo principe, saevissima bestia exarsit.
 Nam plurimos senatorum proscripsit, et ad mortem coegit: viginti sibi patricios viros consilii causa legerat, horum vix undecim incolumes reliquit, caeteros 106.1125C| diversis causis necavit. Sejanum praefectum suum res novas molientem interfecit; merito, quia obstinatissime religioni Christianorum contradixit. Filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptivus erat, manifestis veneni signis perdidit; filios Germanici filii sui interfecit. Referre singulatim facta ejus abhorret, pudetque. Tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut qui spreverant Christo rege salvari, rege Caesare punirentur. Quo etiam imperante Agrippa, cognomento Herodes, filius Aristoboli, filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchae Romam profectus a Tyberio in vincula conjicitur: ubi plurimos sibi aseivit ad amicitiam, et maxime Germanici filium G. Hoc etiam tempore passim per omnes gentilium populos 106.1125D| profusius cum effunderetur divina dignatio, primus apud Caesaream Palaestinae urbem Cornelius cum omni domo sua ad fidem Christi, Petro ministrante, perducitur. Jam inde quamplurimi et alii ex gentibus apud Antiochiam ad fidem veniunt eorum praedicatione pertracti, quos, proditione adversus Stephanum commota, disseminatos esse per omnem locum superius edocuimus, per quos et apud Antiochiam florentissima congregatur Ecclesia. In qua erant etiam prophetici ordinis viri quamplurimi cum quibus et Barnabas et Paulus, quibus omnibus pariter in gratia Dei et unanimitate degentibus, ibi primum discipuli, e perenni fonte sumpto vocabulo appellati sunt Christiani. Quibus diebus Ovidius 106.1126A| poeta in exsilio diem obiit. Qui ab Augusto sene damnatus fuerat, propter libros amatoriae Artis quos composuerat. Livius historiographus Patavii moritur. Philippus tetrarchiae Peneadem, in qua plurimas aedes construxerat, Caesaream Philippi vocavit, et Juliam aliam civitatem. Igitur Tyberius multos reges advocavit per blanditias, quos nunquam ad propria remisit. Ex quibus et Archelaum Cappadocum, cujus regno in provinciam verso, Mazacham nobilissimam civitatem Caesaream appellari jussit. Multos etiam senatorum et equitum Romanorum interfecit, demum et ipse in Campania moritur.

CAPUT XI. De Philone, qui Gaii laudibus Ecclesiam exornavit. Et quanta Judaei mala sub eodem principe sunt perpessi ob vindictam crucis.

 Post Tyberium, G. Caligula imperium suscepit. Qui continuo Judaeorum principatum tradidit Agrippae, qui et Herodes vocabatur, liberans eum de vinculis, et dedit Philippi ac Lysaniae tetrarchias. Ipsum vero Herodem, qui vel Joannis necis auctor exstiterat, vel in passione Domini interfuerat, multis excruciatum modis, aeterno damnat exsilio, sicut Josephus scribit. Hujus temporibus Philo insignissimus scriptorum florebat, qui non solum in nostra, verum et in Graecorum philosophia primus inter primos habebatur. Hic autem genere quidem a proavis Hebraeis, apud Alexandriam vero omnibus claris et nobilibus viris clarior ac nobilior erat. In divinis autem legibus et patriis institutis quantus qualisque 106.1126C| fuerit, ex his quae nobis liberorum suorum tradidit monumentis, omnibus clarum est. Quis enim digne valeat explicare quanta ei in liberalibus litteris fuerit institutio, quanta in philosophicis, quantusque maxime in Platonicis et Pythagoricis fuerit disciplinis, ut omnes qui secum floruerant, pene et qui praecesserant, superaret. Hic igitur ipse temporibus Gaii quanta Judaeis acciderint mala, quinque voluminibus exponit; sed et de ejusdem Gaii mentis insania commemorat, quod in tantum superbiae elatus sit, ut Deum se voluerit appellari: In ipsis autem ubi de Judaeorum cladibus refert, suam quoque legationem, quam pro contribulibus suis Judaeis detulit ad urbem Romam, describit, et quod perorans apud Gaium pro patriis legibus, nihil amplius quam irrisionem retulerit 106.1126D| domum, imo et pene periculum mortis incurrerit. Sed et Josephus meminit horum in libro XVIII Antiquitatum. Inter caetera dicit, illico e conspectu Gaii cum injuria esse ejectum. Egressus autem Philo ait ad Judaeos, qui sibi astabant: Bono animo nos esse oportet; quibus iratus est Gaius, quia necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Evidenter enim in Judaeos divinam pro piaculis quae adversum Christum ausu nefario commiserant manifestat ultionem. Ipsum enim Philonem, cum se cunda vice venisset Romam, legationem gentis suae ad Claudium deferens, in eadem urbe locutum esse cum Petro apostolo, ejusque habuisse amicitias, tradunt; et ob hanc causam ecclesiam Marci discipuli 106.1127A| Petri apud Alexandriam ornasse orñasse laudibus suis. Qui etiam librum de conversatione et vita nostrorum scribit. Ubi non solum in Alexandria, sed in multis quoque provinciis esse memorans hujus sectae, tam viros quam et mulieres et habitacula eorum, dicens monasteria. Ex quo apparet talem primo credentium Christo fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi imitantur et cupiunt: ut nihil cuiquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper; patrimonia egentibus dividuntur; orationi vacantes et psalmis, doctrinae quoque et continentiae. Tales eos asseruit quales et Lucas refert primum Hierosolymae fuisse credentes. Igitur Judaeos pro commisso scelere in Salvatorem ultio divina damnabat, ut idem auctor atque Josephus suis tradunt historiis, ostendens quidem 106.1127B| evidentibus verbis quod ex admissi sacrilegii tempore nunquam ab eis seditionum furor, nunquam bella mortesque cessaverunt, usquequo ultimum et exitiale malum, temporibus Vespasiani eos obsidione inclusit. Primum sub Tyberio, de quo in passione Domini clamabant: Non habemus regem nisi Caesarem, quantas pertulerint clades, partim, ut supradicti produnt scriptores, quia impossibile erat omnia eorum a praedicto tempore scribere quae eis acciderant instantissime mala, dum versi in seditionem propter pecunias ex sacrario quod corbonam vocant, in aquaeductum a Pilato expensas, quibus modis afflicti atque contriti sint, necnon noctu Pilatus imagines Caesaris velatas inferri Hierosolymam jubet, ac statui. Quod ubi dies exortus est, magnam 106.1127C| perturbationem Judaeorum populis excitavit, stupentibus et perturbatis ad novam faciem rerum. Conjiciebant, namque ex hoc quod spernerentur et conculcarentur jam leges suae, et omnia instituta majorum, quibus nihil tale haberi intra moenia urbis illius fas erat. Sed hoc est nimirum in quo eos impiae possessionis suae velox vindicta damnavit. Igitur Gaius supra omne genus hominum Judaeos habebat exosos. Qui speciali quadam saevitia loca eorum quae in divinis habentur supplicationibus consecrata, incipiens ab Alexandria, diripi et contra religionem moresque gentis profanari jubet, statuis suis et signis ea atque imaginibus replens. Templum quoque sanctae civitatis, quod solum manebat totius profanae contagionis intactum, et majoribus perduraverat 106.1127D| asylum, commutare in templum proprii nominis ausus est, ut aedis Jovis nobilissimi dei novi Gaii vocaretur. Sed et alias innumeras clades et ultra omnes tragicos luctus, apud Alexandriam Judaeis irrogatas esse sub Gaio, insuper toto orbe Romano, sicut Philo scribit et Josephus, in synagogis Judaeorum statuae et imagines et arae Gaii Caesaris consecratae.

CAPUT XII. De Herode et Pilato qui justas luerunt poenas, ac de nefariis actibus Gaii Caligulae.

 Herodes tetrarcha, et ipse Gaii amicitiam petens, cogente Herodiade Romam venit. Sed accusatus ab Agrippa, etiam tetrarchiam perdidit; fugiensque in 106.1128A| Hispaniam cum Herodiade moerore periit. Sed et Pilatus, qui in Salvatorem iniqui judicis functus officio est, iisdem temporibus Gaii, tantis ac talibus malorum cladibus excruciatus est, ut propria se manu transverberasse, et nefariam vitam vi abjecisse, referatur. Nec enim poterat tanti piaculi minister impunitus evadere, sicut in historiis Graecorum reperimus, eorum duntaxat qui Olympiadas scribunt, et annales rerum gestarum libros ad posteritatis memoriam condunt. Gaius autem, cognomento Caligula, imperavit annos quatuor, qui ante principatum omnibus charus acceptusque fuit; in principatu vero talis, ut non immerito vulgaretur, atrociorem illo dominum non fuisse. Denique tres sorores suas stupro maculavit, ac deinde exsilio insularum 106.1128B| condemnavit. Itaque in palatio matronas nobiles publicae libidini subjecit; primus Caesarum diademate imposito, dominum se jussit appellari, et ut deum coli. Hic etiam Memmii Reguli uxorem duxit, impellens eum ut se esse uxoris suae patrem scriberet, et patrimonia sua ei traderet. Hinc omnes exsules jussit interfici, plurimosque nobilium Romanorum, sed non ut voluit, fertur enim exclamasse: Utinam populus Romanus unam cervicem habuisset! Ipse autem a protectoribus suis in palatio occisus est, anno aetatis vigesimo nono.

CAPUT XIII. De adventu beati Petri Romam sub Claudio, et de gestis ejusdem Claudii. Et quae eo imperante gesta sint.

 106.1128C| Claudius Titus, Drusi fratris Tiberii filius, patruus Caligulae, imperavit annis minus 14. In cujus regni exordio, Petrus apostolus Domini nostri Jesu Christi Romam venit, ibique 25 annis cathedram tenuit episcopalem, et salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit, potentissimisque virtutibus approbavit atque ex hinc Christianorum plurimi Romae esse coeperunt. Sensit hoc fidei suae Roma beneficium. Nam cum, interfecto Caligula, multa de abrogando imperio, ac republica in antiquum ordinem restituenda, delendaque penitus Caesarum universa familia senatus et consules decrevissent, Claudius mox ut confirmavit imperium, magna atque adhuc Romae incognita usus clementia, ne in tantam nobilium multitudinem ultio saeviret, omnibus indulsit 106.1128D| quidquid in semet vel suos mali senatus vel consules fecissent, vel facere sanxissent. Accidit etiam eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum. Siquidem F. Camillus Scribomanus Dalmatiae legatus, bellum civile molitus, legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. Itaque die dato ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ordinari, neque convelli quoquomodo signa moverive potuerunt. Exercitus tanta et tam inusitata miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit, seseque sacramento prioris militiae continuit. Tristius ac perniciosius urbi Romae nihil unquam fuisse, quam bella civilia, 106.1129A| satis notum est. Itaque propter adventum apostoli Petri, et tenera Christianorum germina, vix dum adhuc pauca ad sanctae fidei professionem erumpentia, hanc exorientem tyrannidem et consurgens istud civile bellum divinitus est compressum. Itaque Claudius expeditionem in Britanniam movit, quae excitata in tumultum propter non redditos transfugas videbatur, transvectusque in insulam est, quam neque ante Julium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus fuerat; ibique, ut verbis Suetonii Tranquilli loquar, sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recipit. Orchadas etiam insulas ultra Britanniam in Oceano positas Romano adjecit imperio, ac sexto postquam profectus erat mense Romam 106.1129B| rediit. Eodem tempore imperii ejus fames gravissima per Syriam facta est, insuper et per universum orbem, quam etiam nostri prophetae praenuntiaverant. Sed Christianorum necessitatibus, apud Hierosolymam convectis ab Aegypto frumentis, Helena, Adiebenorum regina, conversa ad fidem Christi, largissime ministravit. Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo, conviciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in palatium refugiens, furorem excitatae plebis evaserit. Parvo autem intercedente tempore, triginta quinque senatores et trecentos simul equites Romanos minimis ex causis interfecit.

CAPUT XIV. De Jacobo ab Herode decollato, et de cruciatibus ejusdem Herodis per angelum.

 Ea tempestate immisit Herodes (qui et Agrippa) manus, ut affligeret aliquos de Ecclesia, et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio. De hoc autem Jacobo Alexandrinus Clemens etiam historiam quamdam dignam memoria in septimo Dispositionum suarum libro scribit, perlatam ad se usque a traditione majorum: Quoniam quidem, inquit, et is qui obtulerat eum judici ad martyrium, Jacobum scilicet, motus etiam ipse confessus est se esse Christianum, ducti sunt, inquit, ambo pariter ad supplicium, et cum ducerentur in via, rogavit Jacobum dari sibi remissionem. At ille parum deliberans: Pax tibi, inquit, et osculatus est eum, et ita ambo simul capite 106.1129D| plexi sunt. Sed tunc, ut ait Scriptura divina, videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esset Judaeis, addidit adhuc, et Petrum conjecit in carcerem, sine dubio ipsum punire volens, nisi divinum adfuisset auxilium, quo angelus ei nocte assistens, mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit, et ad ministerium praedicationis ire liberum jussit. Et cum Petro quidem haec gesta sunt. Regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis, sed continuo vindex adest divinitus dextera, sicut historia in apostolorum Actibus conscripta nos edocet. Josephus vero nono decimo Antiquitatum libro de eo ita ait: Cum forte Caesaream (quae prius Pyrgos Stratonis vocabatur) advenit, ubi cum in 106.1130A| honore Caesaris spectacula civibus ederet, votivo (ut videbatur) salutis Caesaris die, cumque illuc totius provinciae viri honore et facultatibus praediti convenissent, secundo spectaculorum die, indutus veste fulgenti ex auro argentoque mirabiliter contexta, incipiente die procedit ad theatrum. Ubi cum primos solis radios argenteae vestis gremio suscepisset, repercusso splendore, duplicatam spectantibus lucem fulgor metalli vibrantis effudit, ut intuentibus praestringeret aciem terror aspectus, et per hoc plus aliquid de eo quam humanae naturae est artifex arrogantia mentiretur. Illico adulantis vulgi concrepant voces, honorem sonantes, sed exitium ferentes, et hinc atque illinc caveis conclamantibus deus compellatur; et propitius suppliciter exoratur, dicentibus 106.1130B| populis: Hucusque ut hominem te timuimus, sed ex hoc jam supra humanam te esse naturam fatemur. Sed rex acclamationem contra fas habitam non repressit, nec impietatem illicitae adulationis exhorruit, donec respiciens, paulo post, imminentem atque insistentem capiti suo videret angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Et ecce repente cruciatus eum ex dolore incredibili ventris atque inflatione corripuit. Respiciensque ad amicos: En, inquit, ille ego deus vester, ecce propellor confestim et deturbor ex vita, quoniam quidem divina virtus nuper collatas in me falsas arguit voces, et qui modo immortalis dicebar a vobis, praeceps jamjamque rapior in mortem. Itaque vermibus scatens hanc mise 106.1130C| rabiliter finivit vitam, qui regnaverat annis septem, quatuor sub Gaio, et tribus sub Claudio, filiumque Agrippam regni successorem reliquit. Qui permansit in eo usque ad eversionem Hierosolymorum templique destructionem.

CAPUT XV. De Theoda falso propheta, de quo legitur in Actis apostolorum, et de Claudio vivis subjecto, atque ipsius nece.

 Quo etiam in tempore Theodas quidem exstitit, dicens se esse quemdam magum, qui et ipse omnesque qui eum sequebantur perierunt. De quo deceptore Josephus pleniter refert, qualiter suis mendaciis atque falsis promissionibus populi multitudinem, sublatis propriis facultatibus, urbes excedere 106.1130D| fecit, et ripas Jordanis fluminis obsidere, ac deinceps qualiter periit, et quotquot eum secuti sunt.
 Verum per idem tempus, Paulo apostolo ab Hierusalem in circuitu et usque ad Illyricum praedicationem verbi Dominici ministrante, Claudius imperator Judaeos urbe depellit. Tunc Aquila et Prisca cum caeteris Judaeis urbe expulsi in Asiam veniunt, ibique cohaerent apostolo, tunc primum Ecclesiae fundamenta inibi facientes, sicut edocet liber de Actibus apostolorum conscriptus. Claudio vero adhuc in imperio perdurante, in ipsa solemnitate Paschae, tanta Judaeis perturbatio, et vastitas Hierosolymis accidit ex seditione commota, ut de illis solis qui in foribus templi constipatione populi necati sunt, triginta millia 106.1131A| Judaeorum numerarentur, et conversus est dies festus eorum in luctum. Sed et alia quamplurima Judaeis mala irrogata Josephus per haec verba designat. Post haec autem, interjectis quibusdam, addidit etiam ista: Gravius vero omni hac vastatione afflixit Judaeos Aegyptius quidam falsus propheta, qui cum venisset ad Judaeam homo magus, fidem sibi prophetae magica arte conscivit. Et continuo ad triginta millia virorum congregans et ductans eos per desertum, pervenit cum ipsis ad montem qui vocatur Oliveti, paratus inde irruere Hierosolymam, et vi ac potestate urbem tenere, simulque Romanorum praesidia ac plebem tyrannidi suae subjugare, fretus per omnia his quos secum eduxerat satellitibus. Sed conatus ejus praevenit Felix, confestimque cum armatis 106.1131B| obviam pergens, secum etiam plebe reliqua conspirante, congressione facta, Aegyptium quidem cum paucis in fugam vertit, peremptis vero aliis, aliis etiam captis temere coepta facile restrinxit. Haec in secundo Historiarum libro Josephus refert. Operae pretium tamen est haec quae de Aegyptio scribit, cum illis quae in apostolorum Actibus designata sunt comparare: ubi sub Felice tribunus qui in Hierosolymis erat ad Paulum, in quem Judaeorum fuerat commota seditio, dicit: Nonne tu es Aegyptius ille, qui ante hos dies concitaveras populum et eduxeras in desertum ad quatuor millia hominum sicariorum? Sed sufficiunt ista de Felice. Igitur descriptione facta Romae sub Claudio, inventa sunt civium Romanorum sexaginta novem centena et quadraginta quatuor 106.1131C| millia, aqua introducta Romam, quae vocabatur Claudia. Hic vero princeps ventri, vino, foedae libidini obediens, libertorum et conjugis imperiis subjectus fuit. Vocabatur enim uxor ejus Messalina, quae primum passim utebatur adulteris. Dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum more secum habere proposuerat: ita liberti ejus potestatem summam adepti.
 Ex quibus Felicem legionibus Judaeae praefecit, apud quem Paulus apostolus accusatus, in defensionem sui perorat. Is itaque Claudius deinceps Agrippinam Germanici fratris sui filiam uxorem duxit. Quae filio imperium procurans, primo privignos insidiis multiformibus, dehinc ipsum conjugem veneno interemit. Vixit annis 64, cujus funus ut quondam 106.1131D| in Tarquino Prisco diu occultatum fuit, dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant.

CAPUT XVI. De Neronis actibus sceleratissimis, et de interfectione Senecae sui praeceptoris, atque Lucani poetae.

 Nero, privignus ejus, imperii jura suscepit, mansitque in eo annis non plenis 14. G. Caligulae avunculi sui erga omnia vitia ac scelera sectator, imo transgressor, petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, credulitatem exercuit, et omni scelere se polluit. Siquidem petulantia percitus, omnia pene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, cerices, citharistas, tragoedos et aurigas saepe sibi superasse visus est. Libidinibus 106.1132A| porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem vel sorore ullave consanguinitatis reverentia abstinuisse referatur: virum in uxorem duxerit, ipse a viro ut uxor acceptus est. Luxuriae vero tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur, frigidis et calidis lavaret unguentis, qui etiam nunquam minus mille carrucis confecisse iter traditur. Denique urbis Romae incendium voluptatis suae spectaculum fecit. Per sex dies septemque noctes ardens civitas regios pavit aspectus. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum infulae, quas discurrens adire flamma non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis, labefactae atque inflammatae sunt. Ad monumentorum bustorumque diversoria infelici plebe 106.1132B| compulsa, quod ipse ex altissima illa Moecenatina turre prospectans, laetus flammae (ut aiebat) pulchritudine, tragico habitu Iliada decantabat. Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium Urbis, quam se Augustus ex latericia marmoream reddidisse jactaverat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit. Cuncta quae flammae quoquomodo superfuerant ipse abstulit. Centies centena millia sextertium annua ad expensas senatus conferri sibi imperavit. Plurimos senatorum, nulla exstante causa, bonis privavit. Negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. Nero hic primus persecutus est Christianos, qui etiam Petrum et Paulum apostolos occidit. Crudelitatis autem rabie ita efferatus 106.1132C| est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem pene destituerit. Sed ne parricidiis quidem abstinuit. Matrem, fratrem, sororem, uxorem, caeterosque omnes cognatos et propinquos sine haesitatione prostravit. Hic etiam Senecam institutorem in liberalibus disciplinis atque ductorem suum, quia eum de utilitate reipublicae ac honestate vitae monere curabat, virum nobilem et Pauli apostoli amicum, interfecit. Similiter et Lucanum poetam, ejusdem Senecae avunculum, peremit. Is enim Seneca Cordubensis continentissimae vitae fuit. Quem, ut praediximus, illae amicum Pauli fuisse epistolae declarant, quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum. In quibus cum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, 106.1132D| optare se dicit ejus esse loci apud suos, cujus Paulus sit inter Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus martyrio coronarentur, a Nerone interfectus est.

CAPUT XVII. De Pauli resolutione et secunda ejus praedicatione, antequam martyrio coronaretur sub Nerone.

 Interea, imperante Nerone, Festus mittitur in Judaeam, ut succedat Felici. Apud quem, ut in Actibus apostolorum legimus, Paulus pro se agens, dato illi edicto vinctus mittitur Romam. Ubi biennio positus verbum Dei praedicabat, nemine prohibente. Et cum pro defensione sua satisfecisset Neroni, solutus est a custodia. Et rursum profectus est ad praedicationis 106.1133A| officium, auctoritate antiquorum confirmatus. Hic tamen Paulus apostolus, qui ante Saulus, extra numerum duodecim apostolorum, de tribu Benjamin et oppido Judaeae Gissali fuit. Quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tharsum Ciliciae commigravit. A quibus ob studia legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, cujus Lucas meminit, eruditus est. Cum autem interfuisset neci martyris Stephani, et acceptis a pontifice templi epistolis, ad persequendos eos qui in Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione compulsus ad fidem, quae in Actibus apostolorum scribitur, in vas electionis de persecutore translatus est. Cumque primum ad praedicationem ejus Sergius Paulus proconsul Cypri credidisset, ab eo quod eum Christi fidei 106.1133B| subegerat, sortitus est hoc nomen. Et juncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertensque Hierosolymam, a Petro ac Jacobo et Joanne gentium apostolus ordinatur. Et quia in Actibus apostolorum plenissime de ejus conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod post passionem Domini, vicesimo quinto anno, Neronis primo, quo Festus procurator Judaeae successit Felici, Romam vinctus mittitur, et per biennium in libera manens custodia, adversum Judaeos de adventu Christi quotidie disputavit. Sciendum autem in prima satisfactione, necdum Neronis imperio roborato, nec in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant historiae, Paulum a Nerone dimissum, ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicaretur, sicut ipse scribit 106.1133C| in Epist. II ad Timoth. eo tempore quod et passus est, et de vinculis dictat Epistolam: In prima mea satisfactione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt, non eis imputetur; Dominus autem mihi adfuit et confortavit, ut per me praedicatio compleretur, et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis; manifestissime leonem, propter crudelitatem, Neronem significans.
 Et in sequentibus: Liberatus sum de ore leonis. Et statim: Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvavit me in regnum suum, eo quod sciret praesens sibi imminere martyrium. Nam in eadem Epistola praemiserat: Ego jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Hic ergo quarto decimo Neronis anno, eodem die quo Petrus, Romae pro Christo 106.1133D| capite truncatur. Sepultus est in via Ostiensi, anno post passionem Domini trigesimo septimo.

CAPUT XVIII. De nece Jacobi Justi, apostolorum episcopi, et quid de illo historiae referant.

 Sub Neronis etiam imperio Jacobus, qui ab apostolis ordinatus Hierosolymis est episcopus, martyrio consummatur. Qui frater Domini vocabatur, eo quod filius sororis Mariae matris Domini esset, quamvis aliqui existimarent Joseph eum genuisse ex alia uxore. Refert in hunc modum satis fidelis historiographus de eo Aegesippus, qui post ipsas statim primas apostolorum successiones fuit, in quinto Commentariorum suorum libro, his verbis: Suscepit, 106.1134A| inquit, Ecclesiam cum apostolis frater Domini Jacobus, qui ab omnibus cognominatus est Justus, ab ipsis Domini temporibus perdurans usque ad nos. Et multi quidem Jacobi vocati sunt, sed hic ex utero matris suae sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, sed neque animal manducavit, ferrum in caput ejus non ascendit, oleo enim est perunctus, balneis non est usus, huic soli licebat introire in sancta sanctorum. Neque enim laneo utebatur indumento, sed tantum sindone. Solus ingrediebatur in templum, et jacebat super genua sua, orans pro populi indulgentia, ita ut orando callos faceret in genibus ad modum cameli, semper genua flectendo, nec unquam ab oratione cessando. Itaque pro incredibili hac continentia et summa justitia appellatus est Justus.
 106.1134B| Igitur cum maxima multitudo tam Judaeorum quam et gentilium ubique crederent in Jesum, Scribae et Pharisaei livore permoti atque turbati dixerunt ad invicem: Nihil proficimus, ecce totus mundus credit in Jesum. Inito autem consilio adeunt Jacobum fratrem Domini dicentes: Deprecamur ergo te ut suadeas omnibus convenientibus in die Paschae de Jesu. Tibi enim omnes obtemperamus, et de te tam nos quam populus testimonium perhibemus, quia justus es, et personam nullius accipis. Tu ergo suade populo de Jesu ne erret, quia omnes tibi obedimus. Ascende itaque in excelsum locum pinnae templi, ut in edito positus appareas omnibus, et verba tua audiantur a cunctis. Igitur quia in diebus Paschae conveniunt, non solum Judaeorum, sed et gentilium multitudo, 106.1134C| statuerunt eum supradicti Scribae et Pharisaei super pinnam templi, et voce magna clamantes ad eum dicunt: Virorum justissime, cui omnes nos obtemperare debemus, quoniam populus errat post Jesum, qui crucifixus est, enuntia nobis quod sit ostium Jesu. Tum Jacobus ingenti voce ad eos respondit: Quid me interrogatis de Filio hominis? Et ecce ipse sedet in coelis a dextris summae virtutis, et ipse venturus est in nubibus coeli. Cumque responsione et testimonio Jacobi multis satisfactum esset, et libenter audissent quae Jacobus protestatus est, coeperunt glorificare Deum et dicere: Osanna filio David. Tunc Scribae et Pharisaei ac sacerdotes indignati sunt, et versi in furorem praecipitaverunt de pinna templi, et lapidando occiderunt eum pro ipsis orantem. Sed et Josephus 106.1134D| in lib. XX Antiquit. refert de eo, et Clemens in libro VII ait, mortuo Festo qui Judaeam regebat, missum esse a Nerone successorem ejus Albinum. Qui cum necdum ad provinciam pervenisset, Annianus, inquit, pontifex adolescens, Annaniae filius, de genere sacerdotali, accepta occasione, concilium celebravit, compellens publice Jacobum ut Christum Dei Filium denegaret; contradicentem lapidare jussit. Qui praecipitatus de pinna templi, contractis cruribus, adhuc semivivus tollens ad coelum manus cum diceret: Domine, ignosce eis, quod enim faciunt nesciunt, fullonis fuste, quo vestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit. Tradit enim idem Josephus tantae sanctitatis fuisse et qualitatis in populo, 106.1135A| ut propter ejus necem creditum sit subversam Hierosolymam. Hic est de quo Paulus apostolus scribit ad Galatas: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini; et apostolorum super hoc crebrius Acta testantur. Hieronymus autem de eo ita refert Evangelium quoque quod appellatur secundum Hebraeos, et tamen nuper in Graecum sermonem Latinumque translatum est, quod et Adamantius saepe testatur ac utitur eo, post resurrectionem Salvatoris legitur in eo: Dominus autem cum dedisset sindonem servo sacerdotis, ivit ad sacerdotem Jacobum, et apparuit ei. Juraverat enim Jacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a dormientibus. Rursumque post paululum: Ferte, 106.1135B| ait Dominus, mensam, statimque additur: Tulit panem, et benedixit, ac fregit, dedit Jacobo Justo et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia surrexit Filius hominis a dormientibus. Triginta itaque annis Hierosolymis rexit Ecclesiam, id est, usque ad Neronis annum septimum. Et juxta templum ubi praecipatus fuerat sepultus, titulum ejus ad obsidionem Titi et ultima Hadriani notissimum habuit.

CAPUT XIX. De Juda Jacobi fratre.

 Judas Jacobi frater, in Mesopotamia atque interioribus Ponti evangelizans, feras et indomitas gentes quasi belluarum naturas suo sancto dogmate mitigat, et fidei Dominicae subjugat; sepultus est in Nerito Armeniae urbe. Parvam, quae de septem est catholicis, 106.1135C| Epistolam reliquit.

CAPUT XX. De Simone Petro, qualiter dimicavit contra magum Simonem, et de sceleratissima morte Neronis.

 Simon Petrus filius Joannis, provinciae Galilaeae a vico Bethsaida, frater Andreae apostoli et princeps apostolorum, post episcopatum Anthiochensis Ecclesiae et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderunt, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia atque Italia Evangelium praedicavit, harumque virtutum in signis effulsit: pendulo gressu fervidum mare calcavit; praeteriens umbra sua mortuos animavit; claudis pristinum redintegravit officium; paralytici fluida membra in proprium reparavit statum. Inter haec defunctam viduam 106.1135D| suscitavit, Ananiam et Sapphyram reos perfidiae mortis animadversione damnavit. Simonem etiam magicis artibus coelum conscendentem ad terram elisit. Libet etiam de Petro apostolorum principe latius aliquid disserere. Interea cum fides Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi per omnium cresceret mentes, et per dies singulos religionis propagarentur augmenta, nequaquam quiescit hostis salutis humanae, sed ad urbem maximam, quae est caput omnium, praevenit, et Simonem illum, de quo in superioribus diximus, evocat. Cujus nefariis artibus adminicula ipse majora suppeditans, plurimos urbis illius cives in erroris ejus vincula conjecit. De quo Justinus, non multo post apostolorum tempus exortus, inter scriptores 106.1136A| nobilis vir, in Apologetico, quem pro fide nostra ad imperatorem Antonium scribit, de eo ita hoc modo refert: Et post ascensionem, inquit, Domini ad coelum, instigabant daemones quosdam hominum qui dicerent se deos esse, quos nos fugavimus. Simon denique quidam Samaritanus, de vico qui dicitur Gittho, sub Claudio Caesare magicis artibus et ope daemonum sublevatus, in urbe vestra, quae regnorum omnium est caput, quamplurimis per phantasias deceptis, deus decretus est a senatu, et simulacri apud vos quasi deus honore donatus, in flumine Tyberis inter duos pontes collocati, habentis etiam titulum Latinis litteris scriptum: Simoni deo sancto; quem et omnes pene Samaritae, nonnulli etiam ex caeteris gentibus, tanquam summum deum et adorant, et confitentur. 106.1136B| Sed et Selenen quamdam meretricem erroris ejus ac deceptionis comitem, quae prius prostibulo steterat, apud Tyrum urbem Phoenicis, cum ipso velut primam quamdam mentem consecraverunt. Haec quidem Justinus. Consona vere huic etiam Irenaeus scribit in primo Adversus haereses libro. In quo vel quis ipse fuerit Simon, vel quam impura ejus opera atque doctrina, plenius refert, vel quam diversis praestigiis ac diabolicis fraudibus homines fallendo seduxerat, quod multum est, ut his inseramus, cum liceat volentibus ea scire per singula ex ipsius supradicti Irenaei libris vel de hoc, vel de caeteris auctoribus diversarum haereseon, et de venenatis eorum dogmatibus diligentius noscere poterit. Caput igitur totius pravitatis et principium omnis haeresis a Simone 106.1136C| coepisse accipimus. Hunc igitur talium malorum patrem et auctorem per idem tempus Simeonem ex apparitorum suorum numero diabolus suscitans, ad urbem maximam ire compulit Romam, ut ibi potentissimis athletis Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi apostolis, in hoc ipsum ab eo subrogatis, resisteret. Sed divina virtus et gratia in maximo praecipuoque certamine nunquam deserit suos: quae incensam maligni flammam tota celeritate restinguit, et omnem altitudinem destruit, extollentem se adversum scientiam Dei. Propter quod neque Simon, neque alius quis congressus tunc adversum apostolos Domini, potuit obtinere victoriam, quia veritatis lux et verbi divini claritas, quae ob salutem hominum nuper obfulserat, 106.1136D| per apostolos suos totius mendacii discussa caligine, de humanis mentibus ignorantiae tenebras effugabat. Denique supradictus magus, veri luminis fulgore percussus, caecitatem continuo malesanae mentis incurrit. Quippe qui jam et prius in Judaea per apostolum Petrum de his quae gerebat sceleribus confutatus, transmarinam aggressus est fugam, et ab Oriente pertendit usque ad Occidentem, nusquam sibi vitam, nisi in fugae subsidio, sperans. Is igitur urbem Romam ingressus, utens adminiculo assistentis sibi meretricis Selenis et adhaerentis, in tantum malorum venit profectum, ut etiam simulacri a civibus Romanis tanquam deus honore potiretur. Sed non in longum permanet fraude quaesita divinitas. 106.1137A| Continuo namque in ipsis Claudii temporibus, clementia divinae providentiae probatissimum omnium et apostolorum maximum, fidei magnificentia et virtutis merito, primorum principem Petrum ad urbem Romam, velut adversum humani generis communem perniciem repugnaturum, deducit ducem quemdam et magistrum militiae suae, scientem divina praelia gerere et virtutum castra ductare. Iste adveniens ex Orientis partibus, ut coelestis quidam negotiator, mercimoniam divini luminis, si quis sit comparare paratus, adduxit, et salutaribus praedicationis verbis primus in urbe Roma Evangelii clavibus januam coelestis regni aperuit. Igitur cum Romanae urbi clarum verbum Dei lumen fuisset exortum, Simonis quidem tenebrae cum suo auctore 106.1137B| restinctae sunt. Sermo autem veritatis et lucis, qui per Petrum praedicabatur, universorum mentes placido illustravit auditu, ita ut quotidie audientibus eum nulla unquam satietas fieret. Unde neque auditio eis sola suffecit, sed Marcum discipulum ejus omnibus precibus exorant, uti ea quae ille verbo praedicabat, ad perpetuam eorum commonitionem habendam scripturae traderet, qua domi forisque in hujuscemodi verbi meditationibus permanerent. Nec prius ab obsecrando desistunt, quam quae oraverant impetrarent. Et haec fuit causa scribendi quod secundum Marcum dicitur Evangelium. Petrus vero ut per Spiritum sanctum religioso se spoliatum comperit furto, delectatus est, fidem eorum per haec devotionemque considerans, factumque confirmavit, 106.1137C| et in perpetuum legendam scripturam Ecclesiis tradidit. Hic postquam Antiochenam fundavit Ecclesiam sub Claudio Caesare, contra eumdem Simonem magum Romam pergit, ibique praedicans Evangelium 25 annis ejusdem urbis pontificatum tenuit. Anno tricesimo sexto post passionem Domini a Nerone Caesare in urbe Roma deorsum, ut ipse voluit, capite crucifixus est. Scripsit duas Epistolas, quae catholicae nominantur; sed et Evangelium (ut diximus) secundum Marcum, qui auditor ejus fuit et interpres. Libri autem e quibus unus Actuum ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus judicii, inter apocryphas scripturas reputantur. Igitur post insigma ejus mirabiliter gesta virtutibus atque doctrinis, post 106.1137D| etiam triumphos, quibus Simonem saepius congressum, rediviva molientem, diabolo instigante, certamina, prostravit atque vicit, tunc vero omnium hominum sceleratissimus, ut apertum se hostem divinitatis ostenderet et pietatis, ipsorum prius apostolorum, quippe qui duces et signiferi erant in populo Dei, expetit neces; et Paulum quidem capite in ipsa urbe roma, Petrum vero crucis patibulo condemnat. Attamen divinae ultionis sententiam in se mox expertus est. Cumque et alia incredibilia perturbandae, imo subruendae reipublicae mala moliretur, hostis a senatu pronuntiatur; et ignominiosissime fugiens, ad quartum ab urbe lapidem sese ipse interfecit, atque in eo omnis Caesarum familia consumpta est.

CAPUT XXI. De tyrannis post turpissimam mortem Neronis exortis, et cito exstinctis, usque ad Vespasiani principatum.

 Igitur Galba, qui apud Hispanias ab exercitu imperator creatus fuerat, audita morte Neronis, venit Romam, usurpans sibi imperium. Cumque avaritia, saevitia, segnitiaque offenderet omnes, Pisonem sibi nobilem industriumque adolescentem in filium atque regnum adoptavit. Hic ante sumptam dominationem multas provincias egregie administravit, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra, vulgaretur statim: Disce militare, miles, Galba adest. Nam menses septem totidemque dies imperavit, qui factione Othonis occisus est. Igitur Otho cum, Galba 106.1138B| et Pisone Romae interemptis, intra tumultus caedesque invasisset imperium, ac mox creatum imperatorem in Gallia per Germanicas legiones Vitellium comperisset, bellum civile molitus, tribus primum levibus praeliis contra Vitellianos duces congressus victor exstitisset, quarto apud Hedriacum praelio cum animadvertisset suos vinci, mense tertio quam imperare coeperat, sese interfecit. Vitellius victor Romam venit, ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam voracitatis appetitu humanam vitam probris aggravaret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post, a quibusdam animatus, Sabinum Vespasiani fratrem, nihil tum mali suspicantem, cum caeteris Flavianis in Capitolium compulit; succensoque templo, 106.1138C| et mista simul flamma ruinaque, omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. Post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus, appropinquantibus jam hostibus, trepidus, cum se in quamdam proximam palatio cellulam contraxisset, turpissime inde protractus cum per viam Sacram nudus duceretur, passim fimum in os ejus conjectantibus, in forum deductus, octavo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris compunctionibus excarnificatus, atque inde unco tractus in Tyberim mersus, etiam communi caruit sepultura. Multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus adversum senatum populumque Romanum indiscreta caede saevitum est. Itaque brevi illa quidem, 106.1138D| sed turbida tyrannorum tempestate discussa, tranquilla sub Vespasiano duce serenitas rediit. Qui per idem tempus in procinctu belli, quod Judaeis intenderat, quo a Nerone missus imperatore fuerat, ab ipso exercitu, cum quo oppugnabat Judaeam subrogatur in imperio. Isque confestim Romam tendens, Tito filio suo curam belli et Hierosolymorum oppugnationes injungit.

CAPUT XXII. De inauditis apud alias gentes mortibus ac praedonum infestationibus in conditione Hierosolymorum.

 Verum post ascensionem Domini Salvatoris nostri, a Judaeis, vel in ipsum commissi piaculi vel persecutionis in apostolos, et necis in Stephanum, 106.1139A| sed et obtruncationis in apostolum Jacobum, et in Jacobum nihilominus fratrem Domini, qui appellatur Justus, sceleris admissi, caeterorumque omnium quos propter fidem Christi, insidiis, dolis, atque omni fraude nequitiae circumvenerant, pro his, inquam, omnibus malis, poenae divinitus reposcebantur. Et apostoli quidem ab illis prius fugati, ac per omnem locum dispersi, sicut supra diximus, pergebant in virtute Christi, qui eis praeceperat, dicens: Euntes baptizate omnes in nomine meo. Ecclesia vero quae in Hierosolymis fuerat congregata, responso a Deo accepto, emigrare jubetur, et transire ad oppidum quoddam Pellam nomine trans Jordanem: quo ablatis ex urbe sanctis et justis viris, vindictae coelestis fieret locus, tam de urbe sacrilega, quam de 106.1139B| populo impio, et per excidium patriae eversionis. Quantis ergo malis gens tunc universa multata sit, utque ipsa Judaeae terra bello, fame, igni, caedibus vastata sit, quanta populorum millia patres simul cum conjugibus ac parvulis et liberis absque numero, absque discretione, trucidati sint, quae etiam diversarum urbium obsidiones, sed et ipsius magnificae et famosissimae civitatis Hierusalem, quae vastitas, et quanta fuerit diversarum mortium strages, quis super haec singula bellorum exstiterit modus, et ut secundum id quod prophetae praedixerant, abominatio desolationis in ipso quondam Dei famosissimo collata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit, qui plenius nosse vult, Historias Josephi legat. Nos vero 106.1139C| ex his ea tantum quae ad explanationem suscepti operis sufficiunt assumemus: in quibus refert quod ex omni Judaea populi, in die solemni Paschae, Hierosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerant, quos tricies centena millia hominum dicit fuisse, justo scilicet Dei judicio tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus Paschae Salvatorem suum et salutare Christi Domini, cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa feralis poenae exitium quod merebatur exciperet. Praeteribo quae in eos vel gladii caede, vel aliis belli machinis collata sunt, explicare; ea tantummodo quae dirae famis exitio pertulerunt supradicti historiographi sermonibus proferam, quo legentes haec 106.1139D| intelligant quantum piaculi sit audere aliquid in Christum, et quam gravibus ausa suppliciis expietur.
 Itaque quintus Josephi Historiarum liber ponatur in medio, ex quo omnis eorum luctuosa tragoedia pernoscatur. Divitibus autem permanere, inquit, aut perire, unum atque idem erat. Si enim in urbe permansissent, facultatum suarum causa crimine objecto, quasi qui de transfugiendo cogitarent, perimebantur. Necessitas vero famis factiosos opum extollebat per arrogantiam, et utrinque simul inedia cum temeritate crescebat. Publice quidem frumentum nusquam omnino erat; sed irruentes urbis praedones perscrutabantur domos, et siquidem invenissent, 106.1140A| tanquam de his qui fefellerant, poenas sumebant; si vero non invenissent, nihilominus, tanquam eos qui occultius et diligentius absconderent, cruciabant. Indicium vero haberi ab eis pabula capiebant, hoc ipso quod adhuc vivere et subsistere corporibus videbantur, tanquam qui profecto jam interissent, nisi absconditos uspiam tegerent cibos. Si quos sane tabescentes macie vidissent, hos cum venia praeteribant, superfluum putantes perimere quos paulo post absumeret fames. Multi tamen in occultis omni censu suo mercati sunt unum metrum, si divites, frumenti, hordei, si inferiores fuerant, et, concludentes se in interioribus quibusque penetralibus domus, nonnulli nec in panibus confectas fruges edebant. Alii vero, in quantum vel necessitas 106.1140B| vel metus permitteret, excoquebant; et mensam quidem nullus expetebat apponi, sed ex ipso semiusta igne rapientes, propria velut furtiva devorabant. Erat infelicis ipsius sibi spectaculum miserabile, cum validiores quique inventa diriperent, imbecillioribus vero nihil praeter luctum supererat et lacrymas. Etenim licet omnium acerbitates rerum superet fames, nihil tamen ita subruit et subvertit verecundiam, sicut fames. Quidquid enim salvis rebus pudore dignum est, in hac necessitate contemnitur. Denique et uxores de virorum manibus, et filii de parentum, et, quod est infelicius, matres cibos de parvulorum suorum manibus atque ore rapiebant. Et cum dulcissimi liberi in manibus atque ante ora positi tabescerent, exigua vitae subsidia dentibus 106.1140C| ipsis eximere nemo parcebat. Verum ne ipsi quidem infelices et perexiguos sumentes latebant cibos, sed continuo aderat quis praedonum, et statim ut clausas cujuspiam conspexisset fores, indicium credebat hoc esse quod intrinsecus positi ederent; et repente, despicatis foribus, praecipites irruebant, atque ab ipsis (ut ita dicam) faucibus exprimentes, si quid forte sumptum jam fuerat, revocabant. Verberabantur senes, si cibos vindicare tentassent; sparsis etiam crinibus mulieres trahebantur, occultare nitentes si quid forte deprehensum fuisset in manibus. Nulla senibus pro canitie reverentia, nulla erga parvulos miseratio, sed in exiguo panis fragmento parvulos inhaerentes, ex ipso cui inhaeserant, suspensos elidebant in terram. In eum vero qui raptores cibo 106.1140D| praevenisset absumpto crudelius saeviebant, et excogitabant dira supplicia, obturantes infelicibus naturales digestionum meatus, aliis praeacutas sudes per eadem verenda adigentes. Horresco quae gesta sunt referens. Ad confessionem per haec unius panis aut cyathi farinae miseros perurgebant. Nam ipsi tortores nec patiebantur famem. Esset enim quodammodo tolerabilius, si haec compulsi inedia facere viderentur, sed ut vel praepararent sibi in posterum cibos, vel ut crudelitas exercitio convalesceret. In his etiam si qui forte furtim per stationes hostium pro colligendis herbis erepsissent, occurrentes eis qui se hostium manus effugisse gauderent, diripiebant quidquid attulerant. Supplicantibus autem ac 106.1141A| terribile quondam sibi nomen Dei invocantibus ut vel partem aliquam ex his quae cum mortis periculo quaesierant indulgerent, nihil prorsus praebebant, sed et hoc beneficii loco cesserat, si comprehensum vivum licuisset evadere. His autem post aliqua adjungit, dicens: Judaeis vero de egressu urbis omnis pariter spes excludebatur salutis; et invalescens acerbitas famis, domus simul et familias gentemque vastabat, ita ut in penetralibus strata jacerent mulierum parvulorumque cadavera; per plateas vero infelicium senum corpora, fame magis quam aetate consumpta. Juvenes vero atque aetas omnis robustior velut simulacra quaedam in viis et egressibus oberrabant, corruentes quocunque loco gressum subruisset inedia. Sepelire autem cadavera proximorum, 106.1141B| nec defunctorum multitudo, nec virium debilitas permittebat; simul et pro sua unusquisque vita incertus. Denique aliquanti supra eos quos sepeliebant animas emisere.
 Multi etiam dum prosequuntur funera, priusquam ad sepulcrum veniretur, efflabant. Sed nec planctus ex more defunctis exhibebatur aut luctus, quia hoc sibi totum vindicaverat fames. Sed nec ariditas inediae humorem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant enim civitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat. Quibus malis omnibus graviores soli vigebant praedones, qui ne sepulta quidem cadavera diripere illicitum ducebant, non tam praedam petentes quam scelus irrisione cumulantes, et aciem gladiorum suorum in 106.1141C| cadaverum obtruncatione probantes. Interdum etiam in nonnullos adhuc spirantes mucro examinandus agebatur. Quod alii semineces cum viderent, supplices dexteras protendebant, ut in se quoque beneficii loco converterent scelus, quo scilicet cruciatibus famis velocius absolverentur. Sed novo crudelitatis genere, necem quam sponte inferebant, si rogarentur, negabant, cum tamen unusquisque deficientium dum gemitu oculos retorqueret ad templum, non de morte propria dolens, sed de impunitate praedonum, quos superstites relinquebant. Et primo quidem sumptu publico sepeliri mortuos jusserat fetoris intolerantia. Ut vero omnem sumptum coepit vincere multitudo morientium, de muro cadavera praecipitabant.
 106.1141D| At cum Titus circuiens pervidisset repletos mortuorum cadaveribus vallos, et humani corporis tabo patriam terram rigari, cum ingenti gemitu elevatis ad coelum manibus, Deum invocat testem hoc suum opus non esse.
 Et post aliquanta, iterum talia quaedam prosequitur: Non cunctabor, inquit, proferre quod sentio. Arbitror enim quod etiam si adversum impios cives Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu terrae, aut aquae diluvio, aut Sodomitanis ignibus et fulminibus coelitus tortis, supplicium civitas dependisset, quae multo infaustiorem illis qui haec perpessi sunt, et nequiorem virorum praesentem hanc protulisset aetatem: pro quibus omnis gens pariter 106.1142A| mereretur exstingai. Sed in libro VI de iisdem talia scribit: Et eorum, inquit, qui per totam civitatem famis inedia corrumpebantur multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. Per singulas namque domos sicubi fuisset aliquid cibi repertum, bella continuo et caedes inter charos ipsosque parentes ac liberos nascebantur; dum non solum e manibus, sed ex ipsis etiam faucibus invicem cibum rapere certabant. Fides autem nec mortuis erat; sed et ipsi cum jam spiritum exhalarent, perscrutabantur a praedonibus, ne cui forte intra gremium cibi aliquid resideret. Alii autem per inediam inhiantes, velut rabidi canes huc atque illuc ferebantur, et quasi insania quadam exagitati in easdem domos sub momento temporis iterum ac 106.1142B| saepius irruebant. Omnia tamen necessitas vertebat in cibum, etiam illa, quae ne mutis quidem animalibus edere usus fuit; ad ultimum ne loris quidem, vel cingulis, aut ipsis etiam calciamentis, abstinuerunt. Portarum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerebant. Nonnulli et feni veteris festucas edebant. Sed et de quisquiliis undecunque collectis parvissimum pondus drachmis quatuor distrahebant. Sed quid opus est per haec pondus famis illius explicare, cum sit gestum ibi facinus quod neque apud Graecos, neque apud Barbaros ullus accepit auditus, horrendum quidem dictu, auditu vero incredibile. Et quidem immane facinus siluissem, ne quis me crederet monstruosa narrare, nisi multos memoriae nostrae viros testes commissi sceleris 106.1142C| habuissem. Porro vero nec aliquid in hoc patriae praestare me arbitror, si subtraham eorum malorum verba quorum pertulit facta.

CAPUT XXIII. De Maria, quae proprium comedit filium, et sic praedones confusos abire coegit.

 Mulier quaedam ex his qui ultra Jordanis alveum commanebant, Maria nomine, Eleazari filia, de vico Obethezob, quod interpretatur domus hyssopi, genere et facultatibus nobilis, cum reliqua multitudine quae confluxerat Hierosolymas reperta, communem cum omnibus obsidionis casum perferebat. Hujus reliquas quidem facultates, quas domo in urbem convexerat, tyranni invasere. Si quid vero reliquiarum 106.1142D| ex magnis opibus fuerat, quibus victum quotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta praedonum satellites rapiebant, pro quibus ingens mulierem velut insania jam quaedam ex indignatione fatigabat, ita ut interdum praedones maledictis in necem sui et conviciis instigaret. Verum cum neque irritatus quisquam neque miseratus eam perimeret, et si quid forte cibi ab ea fuisset quaesitum, id ab aliis quaereretur, nec jam usquam reperiendi copia fieret, fames autem dira visceribus ipsis insisteret ac medullis, et ad furorem jam perurgeret inedia fame et ira pessimis usa consultoribus, contra ipsa jam armatur jura naturae. Erat namque ei sub uberibus parvulus filius. Hunc ante oculos ferens: Infe 106.1143A| licis, inquit, matris, o infelicior fili: in bello fame et direptione praedonum, cui te reservabo? Nam et si vita sperari possit, jugo Romanae servitutis urgemur. Sed nunc ipsam etiam servitutem praevenit fames, praedones vero utraque vi graviores perurgent; veni ergo nunc, o mi nate, esto matri cibus, praedonibus furor, saeculis fabula, quae sola deerat cladibus Judaeorum. Et haec cum dixisset, simul filium jugulat. Tunc deinde igni superpositum torret, et medium quidem consumpsit, medium vero reservat obtectum. Et ecce confestim praedones irruunt, ob ustae carnis nidorem conceptum, mortem minantur, nisi sine mora cibos quos paratos senserant demonstraret. Tum illa quidem: Partem, inquit, vobis optimam reservavi. Et continuo quae superfuerant 106.1143B| membra detexit infantis. At illos repente ingens horror invasit, et immanes quamvis animi diriguere, vox faucibus interclusa est. Illa vero truci vultu, et ipsis jam praedonibus truculentior: Meus, inquit, hic filius, meus est partus, et facinus meum est, edite. Nam et ego prior comedi, quae genui. Nolite effici aut matre religiosiores, aut femina molliores. Quod si vos pietas vincit, et exsecramini cibos meos, ego, quae jam talibus pasta sum, ego his iterum pascar. Post haec illi territi trementesque discedunt, qui hunc solum omnibus facultatibus miserae matri reliquerant cibum. Repleta est autem confestim universa civitas nefarii sceleris nuntio, et unusquisque ante oculos facinus quod perpetratum fuerat adducens, tanquam si ipse id perpetrasset, horrebat. 106.1143C| Omnes autem quos famis necessitas perurgebat festinabant magis ad mortem, beatos dicentes eos quibus contigit interiisse, priusquam talium malorum polluerentur auditu.

CAPUT XXIV. De ultima ruina Hierusalem, et de multitudine interemptorum secundum Josephi supputationem.

 Hactenus Josephus. Colligens autem supradictus historiographus omnem numerum peremptorum, vel fame, vel ferro, undecies centena millia designavit. Caeteros vero latrones et sicarios, ac praedones, post urbis excidium mutuis declarat interisse vulneribus. Electos quosque juvenum, quos decor et corporis proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse 106.1143D| servatos; reliquos autem, qui supra 17 annos agebant 106.1144A| aetatis, vinctos ad opera Aegypti per metalla destinatos, vel per caeteras provincias esse dispersos; alii quidem ut ludis gladiatoriis, alii ut ad bestias traderentur. Si qui vero intra septimum et decimum aetatis annum reperti sint, per diversas provincias in servitutem distrahi jussi sunt. Quorum numerus usque ad nonaginta millia perductus est. Haec vero omnia gesta sunt secundo anno imperii Vespasiani, juxta ea quae ipse Dominus et Salvator noster Jesus Christus praedixerat; quippe qui ea quae gerenda erant praesentia jam videret, tum cum, secundum Evangeliorum fidem, videns civitatem flevit super eam et velut in auribus ejus praelocutus est haec verba: Si agnovisses, inquit, et tu in hac die, quia venient dies super te, et circumdabunt 106.1144B| te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et perurgebunt te undique, et ad solum deducent te, et filios tuos interficient. Sed et rursum tanquam de populo dicens: Erit, inquit, necessitas magna super terram, et ira populo huic, et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Hierusalem erit conculcata a gentibus, usquequo compleantur tempora gentium. Et iterum: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio ejus. Comparet nunc unusquisque Domini et Salvatoris nostri sermones cum historiographi relatione de bello quod gestum est, atque excidio civitatis, et videns miram divinae praesentiae virtutem, agnoscat praedicentis divinitatem. Haec quidem Judaeorum genti post passionem Salvatoris 106.1144C| justa ultione venerunt, pro eo quod auctorem vitae a semet universa gens conclamavit auferri. Colliguntur ergo per omne tempus a decimo quinto anno Tyberii Caesaris, et ab exordio evangelicae praedicationis anni quadraginta duo, usque ad Vespasiani secundum imperii, quando hoc urbis Hierosolymitanae excidium actum est. A captivitate autem quam ab Antiocho perpessi sunt anni ducenti triginta octo. Porro a Darii secundo anno sub quo rursum templum aedificatum est, anni quingenti nonaginta. A prima autem aedificatione templi sub Salomone usque ad novissimam ejus ruinam, quae sub Vespasiano facta est, anni 1102. Hic autem coepti operis decrevi primi finem facere libri. Ubi legales hostiae pariter cum templo ac populo Judaeorum 106.1144D| sceleratissimo irrecuperabiliter conciderunt.

€b LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Praelocutio de priore libro. 106.1143|

 Igitur in priore libro a nativitate usque ad ejus passionem ac deinde usque ad templi Hierosolymitani destructionem, populique Judaici justa Dei ultione dispersionem, ac diversis mortibus interniciem propter passionis Christi Dei hominisque Filii vindictam, ejusque servorum persecutiones ac 106.1144D| neces, tam de gestis imperatorum, quamque et de ecclesiasticorum actibus, succincto sermone ex diversis auctorum libris colligere curavi.

CAPUT II. De Vespasiani actibus bonis.

 Vespasianus igitur, ut praemisimus, cognita Neronis morte, hortatu plurimorum regum et ducum maxime Josephi Judaeorum ducis sententia, qui captus 106.1145A| cum in vincula conjiceretur, constantissime dixerat, continuo ab eodem se imperatore solvendum, imperium adeptus est. Relictoque ad obsidionis Hierosolymorum procurationem filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam. Sed, cognita interfectione Vitellii, paulisper Alexandriae substitit. Titus vero magna ac diuturna obsidione Judaeos premens machinis, cunctisque bellicis molibus, non sine multo suorum sanguine, tandem urbem cepit, muros Hierosolymitanos solo coaequavit, ac templum diruit totius orbis famosissimum. Vespasianus ergo et Titus imperatores magnificum agentes de Judaeis triumphum, urbem ingressi sunt. Pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus, inter 320 triumphos, qui a conditione urbis, usque in id tempus 106.1145B| acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru vectos, gloriosissimam ab his qui Patrem et Filium offenderant victoriam reportasse. Qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi, forisque compressis, pacem totius orbis praenuntiavit, et Janum geminum obseratis cohiberi claustris sexto demum ipsi post Urbem conditam censuerunt. Jure enim idem ultionis honos passioni Domini impensus est, qui etiam nativitati fuerat attributus. Tunc deinde, sine ullis bellorum tumultibus, in immensum Respublica Romana provehitur. Siquidem Achaia, Lycia, Rhodus, Bizantium, Samothracia, Cilicia, Commagene, tunc primum redactae in provincias, Romanis judicibus legibusque paruerunt. Nono autem imperii ejus anno, tres civitates 106.1145C| Cypri terrae motu corruerunt, et Romae magna pestilentia fuit. Vespasianus autem in villa propria circa Sabinos nono anno principatus sui, profluvio ventris est mortuus. Huic autem inter caetera bona illud singulare fuit, inimicitias oblivisci: adeo ut Vitellii hostis filiam locupletissime dotatam, splendidissimo conjungeret viro. Iste exsanguem diu, fessumque terrarum orbem, brevi refecit in tempore. Namque primum satellites tyrannidis, nisi qui forte atrocius longe processerant, flectere potius maluit, quam excruciatos delere, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. Hic Romam deformem incendiis ac veteribus ruinis permissam, si dominis deesset volentibus aedificandi copia, Capitolium, aedem pacis, Claudii monumenta reparavit, 106.1145D| multaque nova instituit per omnes terras, quas jus Romanum tenet. Renovatae urbes cultu egregio, viae operibus maximis munitae sunt. Tunc cavati montes per Flaminiam sunt prono transgressui, quae vulgariter pertunsa petra vocatur. Mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime reperisset, exstinctis saevitia tyrannorum plerisque, rex Parthorum Vogesses metu solo in pacem coactus est. Plura dicere studium coegit imperatoris boni, quem ab Augusti morte, post annos sex et quinquaginta Romana respublica exsanguis saevitia tyrannorum, ne penitus rueret, assecuta est. Itaque dum ventris eluvie effusius urgeretur, assurgens ait: Stantem decet imperatorem excedere terris.

CAPUT III. De operibus magnificis Titi imperatoris.

 Titus Vespasiani filius, post patris obitum jura suscepit imperii. Qui matre liberta nomine Domitilla genitus imperavit annis duobus et mensibus duobus. Qui in utraque lingua peritissimus fuit, et liberalibus disciplinis, studio legendi eruditus. Hic ubi patriae curam suscepit, incredibile est quantum, quem imitabatur, patrem anteierit, praecipue clementia, liberalitate, honorificentia, ac pecuniae contemptu. Nam dum praefecturam praetoriam patre imperante adeptus esset, suspectus quidem fuit, pro quibusdam actis, Neronis fore imitatorem, si potiretur imperio; sed haec adeo in melius conversa sunt, ut ei ita immortalem gloriam contulerint, ut 106.1146B| deliciae atque amor humani generis appellaretur. Denique ut subiit pondus regium, Berennicem nuptias suas sperantem regredi domum, et enervatorum greges abire praecepit. Hujus tempore mons Hebius in Campania ardere coepit. Ex cujus vertice tantum erupit incendium, ut regiones vicinas et urbes cum hominibus exureret. Is etiam Titus amphitheatrum Romae aedificavit, et in dedicatione ejus quinque millia ferarum occidit. Civitatem vero Aventicum, quam pater ejus Vespasianus aedificare coeperat, consummavit, et gloriose ornavit, in Gallia Cisalpina. Eamdemque regionem stagno adjacentem, propter similitudinem (ut ferunt) Galilaeae Palaestinorum, quam non modico sudore ac sanguine devicerat, Galilaeam censuit nuncupari. Sub ejus quoque principatu incendium 106.1146C| Romae sine nocturna requie per triduum fuit, lues quoque tanta, quanta vix unquam antea fuit. Quibus tamen malis, nullo vexato, pecunia propria subvenit, cunctis remediorum generibus, nunc aegrotantes per semetipsum reficiens, nunc consolatus suorum mortibus afflictos. Vixit annis 41, et in eodem quo pater apud Sabinos agro febri interiit. Hujus mors credi vix potest quantum luctum Urbi provinciisque intulerit: adeo, ut eum delicias publicas (sicut diximus) appellantes, quasi perpetuo custode orbatum terrarum orbem deflerent. Hic enim princeps tantae bonitatis fuit, ut dum quadam in coena recordatus fuisset nihil se in illa die cuiquam praestitisse, dixerit: Amici, hunc diem perdidimus. Is enim dum ad expugnandam Hierosolymorum interiorem 106.1146D| cerneret templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, majore vi et mora studuit insistere. Quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit templum, diu deliberavit utrum tanquam incitamentum hostium incenderet, an in testimonium victoriae reservaret. Sed Ecclesia Dei jam per totum orbem uberrime germinante, hoc tanquam vacuum, nullique usui bono commodum, arbitrio Dei auferendum fuit. Itaque Titus imperator ab exercitu pronuntiatus templum Hierosolymis incendit ac diruit. Per horum tempora praefatorum principum, post ascensionem Christi, quique illustres fuerunt Ecclesiarum doctores, librorum etiam 106.1147A| quos usus legendi tradidit auctores, quas quidem mundi partes apostoli ad praedicandum per sortes proprias acceperunt, quibus etiam locis agonizando triumphatores aeternam consecuti sunt palmam, succincta brevitate expedire conabor. Itaque in priore libro de Petro et Paulo, et utroque Jacobo latius disseruimus.

CAPUT IV. Sub praefatis principibus apostolici viri, et reliqui doctores sacri, qui tunc floruerunt, quas mundi partes ad praedicandum susceperint, et quibus in locis consecuti sint palmam martyrii, per ordinem continetur.

 Matthaeus, qui et Levi, ex publicano apostolus, primus in Judaea, propter eos qui ex circumcisione crediderant, Evangelium Christi Hebraeis litteris 106.1147B| verbisque composuit. Quis autem postea in Graecum transtulerit, non satis certum est. Porro, ipsum Hebraicum habetur usque hodie (ut ait Hieronymus) in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime conficiens, ordinavit. In quo animadvertendum, quod ubicunque evangelista, sive ex persona sua, sive ex Domini Salvatoris Scripturae testimoniis abutitur, non sequitur LXX translatorum auctoritatem, sed Hebraicam. E quibus illa duo sunt: Ex Aegypto vocavi Filium meum, et: Quoniam Nazaraeus vocabitur. Is primum in Judaea Evangelizavit, postmodum in Macedonia praedicavit. Requiescit in montibus Parthorum.
 Andraeas (qui interpretatur decorus) frater Petri, secundum Joannem primus, juxta Matthaeum a 106.1147C| primo secundus, in sortem praedicationis Scythiam atque Achaiam accepit, in qua etiam civitate cruci suspensus occubuit. Jacobus filius Zebedaei frater Johannis IV in ordine, duodecim tribubus quae sunt in dispersione gentium scripsit, atque Hispaniae et Occidentalium locorum Evangelium praedicavit, et in Occasum mundi lucem praedicationis infudit. Hic ab Herode tetrarcha gladio occisus, occubuit, sepultus intra Marmaricam. Thomas Christi Didymus nominatus, et juxta Latinam linguam Christi geminus, ac similis Salvatori, audiendo incredulus, videndo fidelis, Evangelium praedicavit Parthis, Medis et Persis, Hircanisque Bactrianis et Indis, tenens Orientalem plagam, et terram gentium penetrans; ibique praedicationem suam usque ad titulum suae passionis 106.1147D| perducens. Lanceis enim transfixus, occubuit in Calamina Indiae urbe, ubi et sepultus est in honore. Bartholomaeus apostolus, nomen ex Syra lingua suscipiens, Lycaoniam in sortem praedicationis accepit, atque Evangelium juxta Matthaeum apud Indos in eorum linguam convertit. Ad ultimum in Albano majoris urbe Armeniae vivens a Barbaris decoriatur, sicque terrae conditur. Judas Jacobi frater in Mesopotamia atque interioribus Ponti evangelizans feras et indomitas gentes, quasi belluarum naturas suo sancto dogmate mitigat, et fidei Dominicae subjugat. Sepultus est in Nerito Armeniae urbe. Post martyrium Jacobi est continuo consecutum civitatis Hierusalem excidium. Traditur apostolos, caeterosque 106.1148A| Domini discipulos, qui ad illud tempus reliqui erant, in unum e locis omnibus convenisse, simul cum his qui propinqui secundum carnem Domini dicebantur, plurimi namque ex his per illud tempus supererant, et habuisse commune consilium, quem oporteret dignum successione Jacobi judicari; omnesque uno consensu Simonem Cleophae filium decrevisse, cujus mentio in Evangeliis facta est, ut episcopatus sedem susciperet. Is namque Simon Zelotes, qui primum dictus est Chananaeus, zelo Domini fervens par in cognomento Petri, et similis in honore accepit Aegypti principatum, et post Jacobum Justum, cathedram (ut diximus) tenuit Hierosolymorum. Post annos autem vitae 120 meruit sub Trajano per crucem sustinere martyrii passionem. Jacet in Bosphoro. Philippus 106.1148B| a Bethsaida civitate, unde et Petrus, de quo in Evangeliis atque in Actibus apostolorum digna laudis memoria saepius facta est, cujus etiam filiae prophetissae exstiterunt, et mirae sanctitatis ac perpetuae virginitatis, ut Ecclesiastica narrat historia, Gallis praedicat Christum, Barbarasque gentes, vicinasque tenebris et tumenti Oceano conjunctas, ad scientiae lucem, fideique portum deducit. Deinde in Hierapoli Phrygiae provinciae urbe crucifixus, lapidatusque obiit, rectoque sepultus cadavere, simul cum filiabus suis ibidem requiescit. Matthias de 70 discipulis unus, et pro Juda Iscariote duodecim inter apostolos subrogatus, electus sorte, et solus sine cognomine, cujus datur Evangelii praedicatio in Judaea. Barnabas Cyprius (cum Paulo gentium apostolus ordinatus), 106.1148C| unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem Epistolam composuit, quae inter apocryphas legitur. Hic postea propter Johannem discipulum (qui et Marcus vocabatur) separatus a Paulo, nihilominus evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercuit. Lucas medicus Antiochensis, cujus scripta indicant eum fuisse Graeci sermonis non ignarum, fuit sectator apostoli Pauli et omnis ejus peregrinationis comes, scripsit Evangelium, de quo idem Paulus meminit: Misimus, inquit, cum illo fratrem, cujus laus in Evangelio est per omnes Ecclesias. Sic et ad Colossenses: Salutat vos Lucas medicus charissimus. Et ad Timotheum: Lucas est mecum solus. Aliud quoque edidit volumen egregium, quod titulo apostolicorum Actuum praenotatur. Cujus 106.1148D| historia usque biennium Romae commorantem pervenit Paulum, id est, usque ad quartum Neronis annum. Ex quo intelligimus in eadem urbe librum ejus esse conscriptum. Igitur Pauli et Teclae et totam baptizatam Leonis familiam, inter scripturas apocryphas computemus. Leve enim est ut individuus comes apostoli inter caeteras ejus res hoc solum ignoraverit. Sed et Tertullianus vicinus illorum temporum refert presbyterum quemdam in Asia nomine Pauli convictum apud Johannem, quod auctor esset libri, et confessum se hoc Pauli amore fecisse, et loco excidisse. Quidam suspicantur, quotiescunque Paulus in Epistolis suis, dicat: Juxta Evangelium meum, Lucam a Paulo didicisse, qui cum Domino in carne 106.1149A| non fuerit, sed a caeteris apostolus. Quod et ipse quoque in principio voluminis sui declarat, dicens: Sicut tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Igitur Evangelium sicut audierat scripsit, Acta vero apostolorum sicut viderat ipse conscripsit. Sepultus est Constantinopoli, vigesimo Constantii anno, quo ossa ejus cum reliquiis Andreae apostoli translata sunt. Marcus evangelista, de quo in priore libro disseruimus, ne, ut ferunt, ad sacerdotium moveretur Judaeorum, sibi pollicem abscidit: primus tamen Alexandriae cathedram tenuit, primusque Ecclesias Aegyptiorum fundavit, tantis doctrinae et continentiae virtutibus florens, ut omnes discipuli Christi ejus imitationem sequerentur. Mortuus est octavo Neronis anno, placida 106.1149B| quiete sepultus. Timotheus Ephesiorum episcopus, de civitate Listrensium patre Graeco, id est, ethnico, matre autem Judaea, ut refert Apostolus, dicens: Quae habitavit fides in avia tua Loide, et matre tua Eunica [Al., Eutice ], certum autem quod et in te. Hic fuit discipulus Pauli, ejusque spiritalis filius, quem puerum proprie secum idem Paulus assumpsit, qui pudicus et virgo permansit, quique apud Ephesum in monte qui vocatur Pion cum magno honore sepultus quiescit. Titus Pauli discipulus, et in baptismo filius, natione Graecus, et gentibus solus a Paulo post Evangelium circumcisus. Hunc ad construendas Cretae Ecclesias praefatus reliquit Apostolus, ibique in pace defunctus est, atque sepultus Herman, cujus etiam Paulus ad Romanos 106.1149C| scribens, meminit: Salutate Flegunta, Herman, Patrobam, et qui cum eis sunt fratres. Asserunt hunc auctorem esse libri qui appellatur Pastoris, et apud quasdam Graeciae Ecclesias publice legitur, revera utilis liber, multique de eo scriptorum veterum usurpavere testimonia, sed apud Latinos pene ignotus est.

Igitur Domini discipuli praedicatores fidei et doctores gentium, dum omnes unum sint, singuli tamen certis locis in mundo ad praedicandum partes proprias acceperunt. Quod ut breviter repetam, Petrus Romam accepit, Andreas Achaiam, Jacobus Hispaniam, Thomas Indiam, Johannes Asiam, Matthaeus Macedoniam, Philippus Gallias, Bartholomaeus Lycaoniam, Simon Zelotes Aegyptum, Mathias Judaeam, 106.1149D| Jacobus frater Domini Hierusalem, Judas frater Jacobi Mesopotamiam. Paulo autem cum caeteris apostolis nulla sors propria traditur, quia in omnibus gentibus magister et praedicator eligitur. Nam sicut Petro et reliquis circumcisionis apostolatus est datus, ita Paulo praeputii in gentibus. Hic tamen septem Ecclesiis et tribus evangelizat discipulis.

CAPUT V. De Josepho historiographo. Et quae de Salvatore protulerit.

Quo etiam tempore Josephus Mathiae filius ex Hierosolymis sacerdos, a Vespasiano captus, tum Tito filio ejus relictus est. Hic Romam veniens, septem 106.1150A| libros Judaici belli imperatoribus patri filioque obtulit, qui, et bibliothecae publicae traditi sunt, et ob ingenii gloriam statuam quoque Romae meruit. Scripsit autem et alios viginti Antiquitatum libros, ab exordio mundi usque ad quartum decimum annum Domitiani Caesaris, et duo adversus Appionem grammaticum Alexandrinum. Qui sub Caligula missus ex parte gentilium contra Philonem, qui etiam librum vituperationem gentis Judaicae continentem scripserat. Alius quoque liber ejus qui inscribitur valde elegans habetur, in quo et Machabaeorum sunt digesta martyria. Hic in Antiquitatum libro XVIII manifestissime confitetur, propter magnitudinem signorum Christum a Pharisaeis interfectum, et Johannem Baptistam vere prophetam fuisse, et propter interfectionem 106.1150B| Jacobi apostoli Hierosolymam dirutam. Scripsit autem de Domino in hunc modum: Eo tempore fuit Jesus sapiens vir, si tamen virum eum oportet dicere. Erat autem mirabilium patrator operum, et doctor eorum qui libenter vera suscipiunt. Plurimos quoque tam de Judaeis quam de gentibus sui habuit sectatores, credebatur Christus. Cumque invidia nostrorum principum cruci eum Pilatus addixisset, nihilominus qui eum dilexerunt, perseveraverunt in eo. Apparuit autem eis tertia die vivens. Multa haec et alia mirabilia carminibus prophetarum de eo vaticinantibus; et usque hodie gens ab hoc vocabulum sortita, non defecit. Refert etiam idem historiographus oraculum quoddam in sacris litteris repertum, quod per idem tempus virum designaret ex eorum 106.1150C| religione processurum, qui totius orbis potiretur imperio. Cujus oraculi praesagium Vespasianum declarare suspicatur. Sed Vespasianus non aliis quam illis solis gentibus quae Romano imperio videbantur subditae dominatus est, nec de prosapia aut religione Judaeorum processit. Unde justius ad Christum haec responsa referuntur, ad quem Pater: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et cujus per idem tempus per apostolos suos in omnem terram exierat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

CAPUT VI. De Domitiani superbis gestis.

Igitur Domitianus Vespasiani et Domitillae libertae 106.1150D| filius, germanus Titi, imperavit annis 15. Iste primo clementiam simulans, neque adeo iners domi belloque tolerantior videbatur, idcirco Cattos Germanosque devicit, jus aequissime dixit, Romae multa aedificia vel coepta, vel a fundamentis construxit. Bibliothecas incendio consumptas, petitis undique, praesertim ab Alexandria, exemplis, reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri procul positi spicula transvolarent. Ab hoc paulatim per omnes scelerum gradus crevit, ut confirmatissimam toto orbe Christi Ecclesiam, datis ubique crudelissimae persecutionis edictis con vellere auderet. Is in tantam superbiam prolapsus fuit, ut deum sese ac dominum vocari, scribi, colique 106.1151A| jusserit. Nobilissimos senatores invidiae simul ac praedae causa, alios palam interfecit, alios in exsilium trusit, ibique trucidari imperavit. Libidinis intemperantia quidquid cogitari potest fecit. Plurimas urbis aedes, destructis populi Romani rebus, exstruxit. Bellum adversus Germanos et Dacos per legatos gessit, pari reipublicae pernicie, cum et in Urbe ipse senatum populumque laniaret, et foris male circumactum exercitum assidue hostes caede conficerent. Nam quanta fuerint Diurpanei Dacorum regis cum Fusco duce praelia, quantaeque Romanorum clades, longo textu evolverem, nisi C. Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero, et Salustium Crispum et alios auctores quamplurimos sanxisse et idem seipsum 106.1151B| potissimum elegisse dixisset. Domitianus tam pravissima elatus jactantia, sub nomine superatorum hostium de exstinctis legionibus triumphavit, idemque efferatus superbia, qua se deum coli vellet, persecutionem in Christianos agi, secundus a Nerone imperavit.

CAPUT VII. De prosapia David, et propinquis Christi ab illo requisitis.

Inter Judaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus David atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis invidetur, et creditur quasi adhuc futurus esset ex semine David qui regnum possit adipisci. Verebatur et ipse terreno privari regno a Domino Christo, sicut Herodes 106.1151C| ejus audita nativitate. Unde perquiri jusserat regalem David prosapiam ad mortem, vel Christi secundum carnem propinquos. Tunc quidam de posteritate David delati sunt ad Caesarem. Ergo interrogati a Domitiano si essent ex familia David et propinqui Christi, confessi sunt se esse. Tunc quaesivit ab eis quantis possessionibus vel quantis essent facultatibus praediti, at illi responderunt quod utrisque non amplius esset in bonis a novem millibus denariis. Ex quibus singulis pars media proportione deberetur, nec hoc sibi in pecuniis subsistere, sed in aestimatione terrae, quae eis esset in quadraginta minus uno jugeribus constituta, quam suis manibus excolentes, vel ipsi alerentur, vel tributa dependerent; simul et testes ruralis et diurni operis manus labore 106.1151D| rigidas et callis obduratas praeferebant. Interrogati vero de Christo quale sit regnum ejus, vel qui ipse, aut unde, aut quando venturus, responderunt quod non hujus mundi regnum, neque hujus terrae ei designetur imperium, sed quia coeleste ei regnum per angelorum ministeria in consummationes saeculi praeparetur, quando scilicet adventans in gloria, de vivis ac mortuis judicabit, et restituet unicuique pro factis ac meritis suis. Ad haec Domitianus, cum neque in eis quidquam criminis inveniret, et vilitatem eorum quam maxime contemneret, abire eos liberos jubet, sed et persecutionem quam adversus Ecclesias agitari jusserat, datis rursum compescit edictis. Illi vero dimissi ab eo, vel martyrii merito, vel tantae 106.1152A| propinquitatis Christi praerogativa, pacis jam tempore duces Ecclesiae effecti, usque ad Trajani tempora permanserunt. Haec quidem Egesippus, sed et Tertullianus de Domitiano similia refert, dicens: Tentavit aliquando et Domitianus simile aliquid, portio Neronis de crudelitate, sed quasi homo destitit cito, ut etiam eos quos in exsilium miserat revocaret. Itaque Domitiani uxor augusta appellatur decreto senatus. Titus inter deos refertur. Is etiam Domitianus templum sine admistione lignorum construxit. Idem tantae superbiae fuit, ut aureas et argenteas statuas sibi in Capitolio poni jusserit, sub quo Brutius plurimos Christianorum martyrio confecit. Inter quos et F. Domitillam F. Clementis consulis ex sorore neptem in insulam Pontianam relegatam 106.1152B| deportari jusserat, quia se Christianam esse testata sit. Tunc et apostolus Johannes, in Pathmum insulam relegatus, Apocalypsim vidit. Multa etiam signa eo tempore atque portenta Romae et toto orbe facta sunt. Continuo tamen Domitianus crudeliter in palatio a suis interfectus est. Cujus cadaver ignominiosissime exportatum atque sepultum est.

CAPUT VIII. De Nervae operibus bonis, et Trajani gestis mirabilibus.

Post Domitianum vero Nerva suscepit principatum: sub quo omnes quidem honorum tituli qui in Domitianum collati fuerant detrahuntur. Revocari autem quicunque ab eo in exsilium trusi sunt ac recipere facultates ex senatusconsulto jubentur. De quibus singulis testimonium perhibent qui gesta illorum 106.1152C| temporum conscripserunt. Tunc igitur apostolum Joannem de insula Ephesum quasi ad scholam propriam redisse, nostrorum scriptores declarant. Namque Nerva Trajanum in liberi locum, inque partem imperii adoptavit. Qui dum, suggerente ira, contra quemdam regulum clamaret, sudore correptus est. Quo refrigescente, horror corporis nimium iniquum febri praebuit, nec multo post vitam finivit, anno aetatis sexagesimo tertio. Cujus corpus a senatu ut quondam Augusti honore delato, in sepulcro Augusti sepultum est. Eodem quo interiit die solis defectio facta est. Imperavit annum unum et menses quatuor. Iste tributa relaxavit multa, afflictas civitates relevavit. Puellas puerosque natos parentibus egestosis sumptu publico per Italiae oppida 106.1152D| ali jussit. Trajanus post Nervam suscepit imperium, apud Agrippinam nobilem coloniam Galliae, habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem. Cumque duo sint quae ab egregiis principibus exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, in utroque prudentia, tantus erat in eo maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat: liberalis in amicos, et tanquam vitae conditione par societatibus perfrui. Qui ut insignia imperii est adeptus mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit, trans Danubium multas gentes subegit. Regiones autem trans Eufratem 106.1153A| et Tigrim sitas provincias fecit: Seleuciam et Thesifontem, et Babylonem occupavit et tenuit. In mari Rubro classem instituit: ut per eam Indiae fines vastaret. Hinc Trajanus Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam fecit provincias. Sub quo Judaei in seditionem versi, uno tempore, quasi rabie efferati, per diversas terrarum partes exarserunt. Nam et per totam Libyam adversus incolas atrocissima bella gesserunt. Quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut nisi postea Adrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra abraso habitatore mansisset. Aegyptum voro totam, et Cyrenem, et Thebaidam, cruentis seditionibus turbaverunt. In Alexandriam autem commisso praelio, victi et attriti sunt. In Mesopotamia 106.1153B| quoque rebellantibus, jussu imperatoris, bellum illatum est. Itaque multa millia Judaeorum vasta caede deleta sunt. Sane Salaminam urbem Cypri, interfectis omnibus accolis, deleverunt. Igitur Trajanus, errore deceptus, omnia bona sua in persecutione Christianorum foedavit. Nam tertius a Nerone Christianos persequitur, repertos cogi ad sacrificandum idolis, detrectantes autem interfici jussit. Sub quo multi nobiliter ad palmam pervenerunt martyrii pluresque interfecti fuissent, ni relatu Plinii Secundi, qui inter caeteros judices persecutor datus fuerat, admonitus. Qui dum quamdam regeret provinciam, et in magistratu suo plurimos Christianorum interfecisset, multitudine eorum perterritus, scripsit Trajano quid facto opus esset, nuntians 106.1153C| ei praeter obstinationem non sacrificandi, et antelucanos coetus, ad canendum cuidam Christo ut Deo, ejusque confessionem, nihil contrarium Romanis legibus facere; praeterea ad confoederandam eorum disciplinam, vetari ab his homicidia, furta, adulteria, perjuria, latrocinia, et his similia, tantaque eos esse fiducia innocentis confessionis, ut ne mortem quidem gravem ac formidolosam paveant. Illico imperator rescriptis lenioribus temperavit edictum. Hoc quidem genus hominum inquirendum non esse, oblatos vero puniri censuit. Is vero Plinius Secundus orator et historiographus insignis habetur: cujus plurima ingenii exstant opera. Verumtamen continuo Romae aurea domus, a Nerone totis impensis rebusque privatis civium condita, repentino conflagravit 106.1153D| incendio, ut intelligeretur missa etiam ab alio persecutio, in ipsius potissime monumentis a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. Terraemotu quatuor urbes Asiae subversae, Elea, Mirina, Pythane, Cyme; et Graeciae civitates duae, Opintiorum et Oritorum; tres Galatiae civitates eodem terraemotu dirutae: Pantheon Romae fulmine concrematum; terraemotus in Antiochia pene totam subruit civitatem. Ergo Trajanus apud Seleuciam urbem Isauriae profluvio ventris exstinctus est, anno aetatis sexagesimo tertio, qui imperavit annis 20. Cujus ossa in urna aurea sunt relata, et in foro sub columna ejus nominis posita. Imperatorum solus omnium intra Urbem sepultus est.

CAPUT IX. De Joannis evangelistae mirabilibus et obitu.

Ad cujus usque tempora perduravit in corpore Joannes apostolus et evangelista, filius Zebedaei, frater Jacobi, virgo electus a Domino, atque inter caeteros magis dilectus. Qui etiam supra pectus magistri recumbens, et Evangelii sui fluenta de ipso sacri Dominici pectoris fonte potavit, et quasi unus de paradisi fluminibus verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit, quique in locum Christi, Christo jubente, successit, dum suscipiens matrem magistri discipulus, etiam ipse pro Christo alter quodammodo derelictus est filius. Hic dum Evangelium Christi in Asia praedicaret, a Domitiano Caesare in Pathmos insula metallo relegatur, ubi etiam positus 106.1154B| Apocalypsim scripsit. Interfecto autem Domitiano, a senatu exsilio resolutus, recessit Ephesum, ibique ad haereticorum refutandas versutias, efflagitatus ab Asiae episcopis, Evangelium novissimus edidit. Qui usque ad ultimum pene vitae suae tempus, absque ullius scripturae indiciis Evangelium praedicasse dicitur. Sed cum horum trium Evangeliorum etiam ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et ea maxime quae primo praedicationis suae tempore Dominus gesserat. Certum est enim quod in superioribus tribus evangelistis haec videntur sola contineri, quae in eo gesta sunt anno quo Joannes Baptista, vel inclusus est in carcere vel punitus. Denique si observes statim in initiis narrationis, posteaquam 106.1154C| refert Matthaeus de quadraginta dierum jejunio, et de tentatione ejus, continuo subjicit, dicens: Audiens autem quia Joannes traditus est, discessit de Judaea, et venit in Galilaeam; sed et Marcus simul: Posteaquam, inquit, traditus est Joannes, venit in Galilaeam. Lucas vero etiam priusquam incipiat aliquid de actibus referre Jesu, dicit quia adjecit Herodes super omnia mala quae gesserat et conclusit Joannem in carcere. Quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus dicitur Joannes apostolus, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Joannis Salvatoris gesta conscriberet, et ideo dicit in Evangelio suo: Hoc fecit initium signorum Jesus. Et iterum in alio loco indicat, dicens: Nondum enim Joannes erat missus in carcerem. Ex quibus 106.1154D| constat quod ea antequam Joannes traderetur quae a Jesu fuerant gesta describit; et ideo si quis diligentius haec consideret, evidenter inveniet non sibi Evangelia dissonare, sed alterius temporis gesta esse quae scribit Joannes, alterius vero quae caeteri. Unde quia nativitatem secundum carnem Salvatoris, vel Matthaeus, vel Lucas descripserant, reticuit haec Joannes et a theologia atque ab ipsa ejus divinitate sumpsit exordium: quae pars sine dubio ipsi velut eximio per sanctum Spiritum reservata est. Cujus quidem Joannis, inter alias virtutes, magnitudo signorum haec fuit. Mutavit in aurum silvestres frondium virgas, littoreaque saxa in gemmas. Item gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam. 106.1155A| Viduam quoque ad precem populi suscitavit, ac redivivum juvenis corpus revocavit: bibens lethiferum haustum non solum evasit periculum, sed eodem prostratos populos in vitae reparavit statum. Juvenem etiam quemdam puerum elegantem cuidam episcopo commendaverat; sed minime is ejus disciplinis acquiescens, in tantum per incrementa malorum flagitiosus effectus, ut omnes illos qui prius magistri criminum illi fuerant, discipulos faceret, et latronum atque praedonum dux et violentus princeps existeret. Hunc mirabiliter, ut Eusebius refert, ad Ecclesiam revocat apostolus; et indesinenter pro eo orationes fundens, et cum ipso pariter ducens crebra jejunia, indulgentiam a Deo, quam ei pollicitus fuerat, expetebat. Sed et variis sermonum consolationibus, 106.1155B| velut quibusdam praecantationibus, efferos et exterritos ejus animos mitigabat: nec prius abstitit, quam eum in omnibus emendatum etiam Ecclesiae praefecerit, praebens per hoc magna exempla verae poenitentiae, et documentum ingens novae regenerationis, atque insignia quaedam et tropaea visibilis in eo resurrectionis ostendens. Hic autem anno sexagesimo septimo post passionem Domini Salvatoris sub Trajano principe longo jam vetustatis senio fessus, cum diem transmigrationis suae imminere sibi sentiret, jussisse fertur effodere sibi sepulcrum, atque inde valedicens fratribus, facta oratione, vivens tumulum introivit. Deinde in eo tanquam in lectulo requievit. Unde accidit ut quidam eum vivere asserant, nec mortuum in sepulcro, 106.1155C| sed dormientem jacere conjicerent, maxime pro eo quod illic terra sursum ab imo scaturiens, ad superficiem sepulcri conscendit, et quasi flatu quiescentis deorsum ad superiora pulvis ebulliat. Quievit autem apud Ephesum, Kalend. Januar.

CAPUT X. De Clemente et ejus virtutibus, qui sub Trajano passus est.

Qua tempestate hostis antiquus omnium bonorum inimicus, invidens saluti hominum, dolens fidem veritatis ac religionis cultum universum illustrasse orbem, hac de re Trajanum jam praefatum principem ad insequendos veri luminis praedicatores ac cultores exstirpandos incitavit. Sub quo per universum orbem Romanum multi clara confessione Christi coronati 106.1155D| sunt, ex quibus aliquorum memoriam huic operi inserere libuit. Itaque Clemens, de quo apostolus Paulus ad Philippenses scribens ait: Cum Clemente et caeteris cooperatoribus meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitae, quartus post Petrum Romae episcopus, siquidem secundus Linus fuit, tertius Anacletus fuit; tamen et sunt plerique Latinorum qui secundum post apostolum fuisse putent Clementem. Scripsit ex persona Romanae Ecclesiae ad Ecclesiam Corinthiorum valde utilem epistolam, et quae in nonnullis locis etiam publice legitur.

Quae mihi videtur characteri Epistolae quae sub Pauli nomine ad Hebraeos fertur convenire. Sed et multis de eadem epistola non solum sensibus, sed 106.1156A| juxta verborum quoque ordinem abutitur: omnino grandis in utraque similitudo est. Fertur et secunda ejus nomine epistola, quae a veteribus reprobatur, et disputatio Petri et Appionis, longo sermone conscripta, quam Eusebius in tertio Ecclesiasticae historiae volumine coarguit. Idem namque fidelissime apostolicam doctrinam beatissimus Clemens est secutus. Postquam vero sedem episcopalem Romanae Ecclesiae tenuit, ab omnibus diligebatur, non solum Christianis propter insignia virtutum et excellentiam doctrinae, optimorumque morum mansuetudinem et largitatem, sed etiam a paganis et Judaeis. Qui plurimis praedicationum floribus ac virtutibus pollens, Domicillam virginem neptem Domitiani principis, sponsam Aureliani imperatoris, Nervae amici, credentem 106.1156B| in Christo, sacro velamine ad integritatis perseverantiam consecravit: pro qua confessione exsilio est damnata. Theodoram vero Sisinnii potentis ac nobilis viri conjugem, conversam a simulacris, Deo castitatis propositum profiteri docuit, per quam etiam, juxta Apostoli vocem, fidelem conjugem et ipse Sisinnius conversus est ad fidem Christi, quamvis prius zelo conversae uxoris caecitatem et surditatem incurrisset. Sed per fidem mulieris et beati Clementis intercessionem, restituta sunt ei omnia corporis officia, et baptismatis gratiam est consecutus. Computati sunt autem hi qui cum eo baptizati sunt viri cum mulieribus et infantibus quadringenti viginti tres. Per hunc autem Sisinnium, multi nobiles et imperatoris amici conversi sunt ad 106.1156C| Christum. Igitur idolorum custodes, videntes innumerabilem multitudinem Christo credere, magno livore tacti, commoverunt patronos regionum, et, data eis pecunia, seditionem nomini Christiano excitaverunt. Quam ob causam in exsilium B. Clemens detrusus est, trans mare Ponticum, in eremo quae adjacet civitati Cersonae, provinciae Liciae, ubi ad duo millia ad secanda saxa Christianos diuturna relegatione damnatos invenit. Et cum multa eis consolationibus et patientiae verba intimasset, didicit ab eis quod a sexto milliario aquam sibi humeris apportarent. Tunc S. Clemens dixit: Oremus Dominum Jesum, ut confessoribus suis fontis in isto loco venas aperiat; et qui percussit petram in monte Sina, et fluxerunt aquae in satietatem, ipse nobis laticem 106.1156D| affluentem aperiat. Cumque oratione completa hinc inde circumspiceret, vidit agnum stantem, qui, pede dextro erecto, quasi locum sancto Clementi ostenderet. Tunc S. Clemens intelligens Dominum Jesum Christum esse, quem solus respiceret, et praeter ipsum alius non videret, perrexit ad locum, et dixit: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in isto loco percutite. Sed cum omnes per gyrum rastris effoderent, et non ipsum locum, in quo agnus stabat contingerent, accepto brevi surculo S. Clemens levi ictu locum sub pede agni percutiens, fontem affluentibus venis ornatum aperuit. Qui subito impetu evomens fluvium fecit. Tunc universis gaudentibus beatus Clemens responsorium dixit: Fluminis impetus 106.1157A| laetificat civitatem Dei; ad istam autem famam confluxit omnis provincia; et venientes universi ad doctrinam sancti Clementis, convertebantur ad Dominum Jesum Christum; ita ut in die una quingentae animae seu amplius baptizati in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, perfecti in fide Christiana abscederent. Per totam autem provinciam intra unum annum a credentibus 75 ecclesiae fundatae sunt, et omnia templa diruta sunt, omniaque idola confracta.

Post annos autem tres, paganis insistentibus, tam ambitiosa relatio cucurrit ad imperatorem Trajanum, ut dicerent ibi per Clementem innumerabilem Christianorum populum accrevisse. Et missus est quidam Arsidianus nomine, qui multos Christianorum 106.1157B| diversis poenis occiderat. Et dum videret Arsidianus omnes gaudentes ad passionem accedere, cessit multitudini, et solum Clementem episcopum cogebat ad sacrificandum. Et cum videret illum sic fixum in Domino, ut penitus moveri non posset, dixit ad suos: Perducatur ad mare, et ligetur ei ad collum ancora et praecipitetur in medio mari, ut non possint populi Christiani hunc pro deo colere. Quod cum factum fuisset, omnis multitudo Christianorum flebat. Et flentibus illis, dixerunt Cornelius et Phoebus discipuli ejus: Omnes unanimes oremus, ut ostendat nobis Dominus martyris sui exuvias. Orantibus autem populis, recessit mare in sinu suo, per tria fere millia. Et ingressi per siccum populi invenerunt in medio in arca saxea corpus sancti Clementis positum, 106.1157C| ita ut anchora cum qua missus est, juxta eum esset posita. Revelatum est autem discipulis ejus ut non inde tollerent corpus ejus. Quibus etiam hoc intimatum est quod omni anno die passionis ejus recedat mare per septem dies advenientibus, et siccum iter praebeat. Quod ad laudem nominis sui facit Dominus fieri usque in hodiernum diem. Hoc autem ut factum est, omnes gentes per gyrum crediderunt in Christum. Idem namque beatissimus Clemens suis refert scriptis qualiter ad fidem perveniret Christi, et discipulus Petri ac individuus comes haeret. Ait enim inter caetera: Dum esset hic comes optima immortalitatis cupido, ut post rerum exitus docuit, et gratia Dei omnipotentis ostendit, haec me animi intentio ad inquisitionem veritatis, et ad agnitionem 106.1157D| verae lucis adduxit. Cum his ego cogitationis meae aestibus agitarer, fama quidem sensim in imperio Tyberii Caesaris initio ex Orientis partibus sumpto pervenit ad nos; et per singula convalescens, velut a Deo bonus quidam nuntius missus universum replebat orbem, nec patiebatur divinam voluntatem silentio tegere.

Diffundebatur ergo per singula loca quod esset in Judaea quidam qui regnum Dei evangelizaret Judaeis: idque percepturos diceret eos qui mandatorum suorum et doctrinae instituta servassent, ut autem sermo ejus fide dignus ac divinitatis plenus esse crederetur, virtutes multas et signa efficeret. Denique in urbe per loca conventus fieri coepit, et 106.1158A| de hoc sermone tractare: quisnam esset is qui apparuit, qui velut a Deo hominibus detulisset nuntium, donec sub eodem anno, vir quidam astans in urbis loco celeberrimo proclamaret ad populum, dicens: Audite me, o cives Romani, Filius Dei adest in partibus Judaeae, promittens omnibus volentibus audire vitam aeternam, si qui tamen secundum voluntatem ejus actus suos direxerint. Propter quod convertimini a malis ad bona, et a temporalibus ad aeterna, agnoscite unum Deum esse, coeli terraeque rectorem, in cujus estis aspectibus vos, qui injuste mundum ejus habetis. Sed si convertimini et agitis poenitentiam, ad futurum saeculum venientes, et aeterni effecti, ineffabilibus ejus bonis perfruemini. Erat enim vir iste qui haec loquebatur, 106.1158B| natione Hebraeus, nomine Barnabas: qui se etiam unum ex discipulis ejus esse dicebat, missumque ad hoc ut haec volentibus indicaret. Quibus ergo auditis, cum reliqua multitudine sequi eum coepi, et audire quae diceret: intelligebam sane quod simpliciter et absque ullo docendi fuco quae audisset a Filio Dei, vel vidisset, exponeret. Tunc secutus Barnabam ab Urbe, veni Caesaream; ibique reperto Petro, a quo benigne susceptus, et cujus praedicationibus ac virtutibus magnis, honestate et sanctitate delectatus, exinde per singulas quasque urbes in praedicationis sermone comes ei in omnibus fui, usquedum veniret in diebus Claudii Caesaris, id est, secundo anno regni ejus post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, ab Antiochia in urbem 106.1158C| Romam, ad expugnandum Simonem Magum. De cujus initio conversionis, haec sufficiant huic operi.

CAPUT XI. De Simeone Cleophae filio, ac de Ignatio Antiochenae Ecclesiae episcopo, qui sub Trajano passus est.

Quo in tempore etiam Simeon Cleophae filius, quem secundum Hierosolymis ordinatum episcopum supra docuimus, per martyrium carnis vinculis resolutus est. Horum astipulator ipse ille est Egesippus, quem jam produximus testem. Is ergo refert quod a quibusdam haereticis accusatus sit supradictus vir tanquam Christianus, et multis suppliciis afflictatus per multos dies, ita ut etiam judex 106.1158D| ipse cum amicis suis de ejus patientia miraretur, et ad ultimum juberet simili eum quam Dominus pertulit passione vitam finire, cum esset annorum 120 sub Trajano Caesare, apud Atticum consularem.

Quod autem Simeon fuerit unus ex ipsis adjutoribus Domini, vel longaevitas ejus indicio est, vel Evangeliorum fides, ubi etiam mater ejus Maria Cleophae uxor fertur. Qua tempestate Ignatius Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum episcopus, persecutionem commovente Trajano, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cumque navigans Smyrnam venisset, ubi Polycarpus auditor Joannis apostoli erat, scripsit unam epistolam ad Ephesios, 106.1159A| alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos.

Et inde egrediens, scripsit ad Philadelphinos, et ad Phinerneos, et proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, in qua et de Evangelio quod ab Hieronymo translatum est, sub persona Christi ponit testimonium, dicens: Ego vero et post resurrectionem in carne eum fuisse scio, et credo quia scio; et quando venit ad Petrum et ad eos qui cum Petro erant, dixit eis: Ecce palpate me et videte, quia non sum daemonium incorporale. Et statim tetigerunt eum et crediderunt.

Dignum autem mihi videtur, quia tanti viri fecimus mentionem, de Epistola ejus, quam ad Romanos 106.1159B| scripsit, pauca ponere: De Syria usque Romam pugnavi ad bestias in mari et in terra, nocte et die, ligatus cum decem leopardis, hoc est militibus, qui me custodiunt. Quibus et cum benefeceris, pejores fiunt: iniquitas autem eorum, mea doctrina est; sed non idcirco justificatus sum. Utinam fruar bestiis quae mihi praeparatae sunt! Quas et oro veloces mihi esse ad interitum, et illiciam ad comedendum me, ne sicut aliorum martyrum non audeant corpus meum attingere. Quod si venire noluerint, ego vim faciam, ego me ingeram ut devorer. Ignoscite mihi, filioli, quid mihi prosit ego scio, quia nunc incipio esse discipulus Christi, nihil de his quae videntur desiderans, ut Christum Jesum inveniam. Ignis, crux, bestiae, confractio ossium membrorumque divisio, 106.1159C| et totius corporis contritio, et tormenta diaboli, in me veniant, tamen ut Christo fruar. Cumque jam damnatus esset ad bestias, et ardore patiendi rugientes audiret leones: Frumentum, inquit, Christi sum, dentibus bestiarum moliar, ut panis mundus inveniar. Passus est anno undecimo Trajani; reliquiae corporis Antiochiae jacent, extra portam Daphniticam in coemeterio.

Igitur Egesippus refert quod usque ad haec tempora virgo munda et immaculata permansit Ecclesia: corruptoribus veritatis, et divini verbi temeratoribus, aut nusquam omnino exstantibus, aut etiam si qui forte fuerant, in occultis et abditis terrae delitescentibus. Ut vero apostolorum chorus et omnis illa aetas, quae a Domino susceperat vivae vocis auditum, 106.1159D| de hac luce discessit, tum velut in vacuam domum falsae doctrinae impius se error immersit, et tanquam ubi nullus jam divini census defensor existeret, nudato, ut aiunt, capite, corripientes arma mendacii, oppugnare apostolicam veritatem nituntur. Sed istud bellum intrinsecus gerebatur, persecutionum vero extrinsecus pondus urgebat Ecclesiam. Unde et immensae catervae martyrum quotidie jugulabantur.

CAPUT XII. De Hadriano principe, et quae sub eo gesta sunt. Eo tempore Quadratus et Aristides seu Agrippa doctores fuerunt.

Helius Hadrianus consobrinae Trajani filius, duodecimus 106.1160A| ab Augusto principatum adeptus, imperavit annis 22. Hic Graecis litteris impensius eruditus, Atheniensium studia moresque hausit. Qui in omnibus disciplinis instructus, ita ut canendi, psallendi, medendi, pingendi, scientiam haberet, et omnia quae vellet ex metallo et marmore fingendi. Qui dum esset musicus, arithmeticus, geometricus, acer nimis ad lacessendum pariter et respondendum, omnes provincias peragrans, subversam a Romanis Alexandriam publicis restauravit impensis.

Tributa urbium plurima relaxavit, chartis publice incensis, a tributis liberos fecit plurimos. Atheniensibus leges petentibus, ex Draconis et Solonis reliquorumque libris jura composuit. Eo tempore Judaei in arma versi, Palaestinam depopulati sunt, tenente 106.1160B| provinciam Timo Rufo, cui ad opprimendos rebelles Hadrianus misit exercitum. Hic Hadrianus per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem Atheniensem, virum fide et sapientia plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus atque eruditus praecepit per epistolam ad Minutium Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianos, sine objectu criminis aut probatione damnare. Idemque continuo pater patriae in senatu ultra morem majorum appellatur, et uxor ejus Augusta. Is tamen tantae eruditionis imperator, nec caruit vitiis, qui in amore puerorum continens minime fuit. Unde et Antinoum puerum eximiae pulchritudinis intantum dilexit, ut ei templa et sacerdotes constitueret, et 106.1160C| urbem ex ejus homine vocitaret. Trajani quoque invidens gloriae, de Assyria, Mesopotamia, Armenia, quas ille provincias fecerat, revocavit exercitus. Etenim cum insignes et plurimas aedes Athenis fecisset, agonem edidit, biblithecamque miri operis exstruxit. Hadrianus enim rempublicam justissimis legibus ordinavit, bellum contra Sauromatas gessit et vicit. Judaeos sane perturbatione scelerum suorum exagitatos, et Palaestinam provinciam quondam suam depopulantes, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos. Cochebas namque dux Judaicae factionis nolentes sibi Christianos adversum Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necat. Bellum Judaicum quod in Palaestina gerebatur, finem accepit rebus Judaeorum penitus oppressis. 106.1160D| Ex quo tempore etiam introeundi eis Hierosolymam licentia ablata est, primum Dei nutu, sicut prophetae vaticinati sunt, deinde Romanis interdicentibus, Christianis tantum civitate permissa, quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparavit et Heliam Hadrianus vocari de praenomine suo praecepit; et in fronte ejus portae qua Bethlehem egreditur sus sculptus in marmore, significans Romanae potestati subjacere Judaeos. Igitur usque ad hoc tempus excidii, quo Judaei iterum deficientes, a Romanis magnis rursum praeliis subjugati sunt, ac pene deleti, Hierosolymis quindecim episcoporum successiones tradunt esse decursas, eo quod valde ad breve tempus mortis celeritate praerepti, 106.1161A| sacerdotio singuli quoque perfuncti. Quos omnes aiunt Hebraeos antiquae originis exstitisse, et scientiam fideliter recepisse, et ideo incunctanter ab his qui poterant de fidei merito judicare sacerdotio quoque visos esse dignissimos, quippe cum omnis tunc Ecclesia ex Hebraeis fidelibus coacervata firmataque videretur, incipientibus ab apostolis, et perdurantibus usque ad illud tempus excidii. Igitur quia sub idem tempus assumi episcopos ex circumcisione cessatum est, necessarium videtur omnes a primo usque ad id tempus enumerare pariter sacerdotes. Primus itaque Jacobus, qui Domini frater est nominatus; post hunc Simeon electus est; tertius Justus; Zachaeus quartus; deinde Tobias quintus; et Benjamin sextus; ac septimus Joannes; tum 106.1161B| Matthias, quem Philippus excepit; cui decimus Seneca subrogatus est; Justus exinde; ac duodecimus Levi; post hunc Ephrem; inde decimus quartus Joseph, ac ultimus omnium Judas. Isti sunt fere omnes qui Hierosolymis episcopi ab apostolis ad illa usque tempora quae superius designavimus plebi illi ex circumcisione praefuerunt. Tunc Hierosolymis primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex circumcisione.

Ergo Hadrianus morbo intercutis aquae apud Baias moritur, major sexagenario. Igitur sub Hadriano praedicto principe, Quadratus, apostolorum discipulus, Publio Athenarum episcopo ob Christi martyrium coronato, in locum ejus constituitur, et Ecclesiam 106.1161C| grandi terrore dispersam fide et industria sua congregat. Cumque Hadrianus exegisset hiemem in Athenis invisendo Eleusina, et omnis pene Graeciae sacris initiatus, dedisset occasionem his qui Christianos oderant, absque praecepto imperatoris vexare credentes, porrexit ei librum pro nostra religione compositum, valde utilem, plenum rationis et fidei, et apostolica doctrina dignum: in quo et antiquitatem suae aetatis ostendens, ait plurimos a se esse visos qui sub Deo variis in Judaea pressi calamitatibus sanati fuerant, et qui mortui erant surrexerant. Aristides Atheniensis philosophus eloquentissimus, et sub pristino habitu discipulus Christi, volumen composuit nostri dogmatis rationem continens, eo tempore quo et Quadratus Hadriano 106.1161D| principi dedit, scilicet, Apologeticum pro Christianis, quod usque hodie perseverans apud philologos ingenii ejus indicium est. Quibus diebus Granius Serenus legatus, vir apprime nobilis, litteras ad imperatorem misit: iniquum esse dicens clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, et sine ullo crimine nominis tantum et sectae reos fieri. Quibus commotus Hadrianus, Minutio Fundano proconsuli Asiae scribit, sine objectu criminum Christianos non condemnandos: cujus epistolae usque ad nostram memoriam durat exemplum.

Tunc enim Basilides haeresiarches in Alexandria commoratur, a quo Gnostica secta nuncupatur. Quo 106.1162A| tempore Agrippa cognomento Castoris. vir valde doctus, adversum viginti quatuor Basilidis haeretici volumina, quae in Evangelium confecerat, fortissime disseruit, prodens ejus universa mysteria, et prophetas enumerans, Barchaban et Barchon, aliosque, qui nunquam exstiterant, sed ad terrorem audientium, aliaque etiam barbara nomina, commentatus est, sectatoresque suos, ad morem Pythagoricum, docuit quinquennio silere.

CAPUT XIII. De gestis Antonii Pii, et de Justino sui temporis doctore.

Antonius cognomento Pius, decimus tertius ab Augusto imperator creatus, cum liberis suis Aurelio et Lucio viginti et non plenis tribus annis rempublicam 106.1162B| gubernavit. Iste ab Hadriano in filium adoptatus, cujus gener fuerat, tantae bonitatis in principatu, ut haud dubio sine exemplo vixerit, quamvis eum Numae contulerit aetas sua, cum orbem terrae nullo bello per annos 23 auctoritate sola rexit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis regibus nationibusque et populis, ut parentem seu patronum magis quam dominum imperatoremve putarent, omnesque in morem coelestium propitium optantes, de controversiis inter se judicem poscerent. Quin etiam Indi, Bactri, Hircani, legatos ad eum misere, justitia tanti imperatoris comperta. Adeo tranquille et sanctissime in imperio vixit, ut merito pius et pater patriae nominatus sit. Hujus autem temporibus Valentinus haeresiarches, et Cerdo 106.1162C| magister Marcionis Romam venerunt, et haeretici ac sanctae religionis inimici declarantur. Verum Justinus philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonio tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Antonius ad duodecimum ab Urbe lapidem morbo correptus interiit.

CAPUT XIV. De gestis Marci Antonini et fratris ejus Aurelii Commodi qui aliquandiu simul regnaverunt.

Marcus Antoninus Verus, decimus quartus ab Augusto, regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit, mansitque in eo annos 19. Hi primi rempublicam aequo jure tutati sunt. Bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. 106.1162D| Marcus Antoninus Verus ad id bellum profectus est. Vologeses enim, rex Parthorum, gravi eruptione Armeniam, Cappadociam, Syriamque vastabat. Sed Antoninus per strenuissimos duces, magnis rebus gestis, Seleuciam Assyriae urbem super Hidaspen fluvium sitam, cum CCCC millibus hominum cepit, et cum fratre de victoria Parthica triumphavit; ac non multo post cum fratre in vehiculo sedens, casu morbi, quem apoplexin Graeci vocant, suffocatus interiit. Eo defuncto Marcus Antoninus solus reipublicae praefuit. Sed in diebus Parthici belli persecutiones Christianorum quarta jam post Neronem vice, in Assyria et in Gallia graves praecepto ejus exstiterunt, multique sanctorum martyrio coronati 106.1163A| sunt. Secuta est lues plurimis infusa provinciis, totamque Italiam pestilentia tanta vastavit, ut passim villae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta, in ruinas silvasque concesserint. Exercitum vero Romanum cunctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas, ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi novo delectu militum, quem triennio jugiter apud Carnutium Marcus Antoninus habuit gestum fuisse referatur. Hoc quidem bellum providentia Dei administratum esse, cum plurimis argumentis constat, tum praecipue epistola gravissimi ac modestissimi imperatoris declaratum est. Nam cum insurrexissent gentes immanitate barbara, multitudine innumerabiles, hoc est, Marcomanni, 106.1163B| Quadi, Wandali, Sarmatae, Suevi atque omnis pene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumventusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentium, sitis magis quam hostis periculum sustineret, ad invocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia, quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine injuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. Quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes, gloriosissimam victoriam, et omnibus pene antiquorum titulis praeferendam rudi parvoque militum numero, sed potentissimo Christi auxilio, reportarunt. 106.1163C| Exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini, ubi invocatione nominis Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam, et collatam fatetur fuisse victoriam. Idemque Antoninus Commodum filium suum assumpsit in regnum. Praeteriti etiam temporis per omnes provincias tributa donavit, omniaque simul fiscalia negotiorum calumniosa monumenta congesta in foro jussit incendi, severioresque leges novis constitutionibus temperavit: postremo in Pannonia constitutus, repentino morbo diem obiit. Igitur annalium scriptores de eodem imperatore ferunt, quod nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi uno lapsu ruissent omnia status Romani imperii, qui quasi defensor objectus est publicis aerumnis. Quippe 106.1163D| ab armis quies nusquam erat, perque omnem Orientem, Illiricum, Italiam, Galliamque bella fervebant, terraemotus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum species agris infestae prorsus, at prope nihil, quo summis angoribus atteri mortales solent, dici seu cogitari queat quod non illo imperante saevierit. Itaque a principio vitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia vultum nec ex gaudio nec ex moerore mutaverit, philosophiae atque Graecarum litterarum studiosus. Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse et ministris similibus, exhiberent. Hic cum aerario exhausto largitiones, quas militibus impenderet, non haberet, neque indicere provincialibus aut senatui 106.1164A| aliquid vellet, instrumentum regii cultus facta in foro Trajani sectione distraxit. Vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum vendidit, ac per duos continuo menses venditio habita est. Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt: molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. Qui tamen, errore deceptus, multa suae honestatis bona foedavit, dum quartam post Neronem in Christianos persecutionem suo movit edicto: unde libet sub brevitate perstringere, qui eo imperante in nostro maxime floruerunt dogmate, vel ex notioribus martyrio coronati sunt.

CAPUT XV. De Polucarpo Joannis apostoli discipulo, et Smyrnae episcopo.

Igitur Polycarpus Joannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit: quippe qui nonnullos apostolorum et eorum qui Dominum viderant, magistros habuerit et viderit. Hic propter quasdam super die Paschae quaestiones, sub imperatore Antonino Pio, Ecclesiam in Urbe regente, a Neceto Romam venit, ubi plurimos credentium Marcionis et Valentini persuasione deceptos, reduxit ad fidem. Cumque ei obvius fuisset Marcion, et diceret: Agnosce nos; respondit: Agnosco primogenitum diaboli.

Postea vero regnante Marco Antonino, et Lucio Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, 106.1164C| Smyrnae sedente proconsule et universo populo in amphitheatro adversum eum personante, quod ipse esset quasi Christianorum pater et illius sectae maximus doctor deorumque subversor. Ille autem per gloriosam confessionem igni traditus est. Cumque flamma ingens reluxisset, et in modum camerae curvata specie, quasi veli navis vento sinuati supra corpus martyris stetisset, videntes scelerum ministri igni corpus non posse consumi, jusserunt propius accedere confectorem, et corpus cui ignis cesserat mucrone transfodere.

CAPUT XVI. De Justino philosopho, quantum pro defendendo Christianismo laborarit, et quam insignia monumenta reliquerit.

106.1164D| Justinus philosophus, habitu quoque philosophorum incedens, de Neapoli urbe Palaestinae, patre Prisco Bacchio, pro religione Christi plurimum laboravit: in tantum ut Antonino quoque Pio et filiis ejus, et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret, et alium librum successoribus ejusdem Antonini, Marco Antonino Vero, et Lucio Aurelio Commodo. Exstat ejus et aliud volumen contra gentes, ubi de daemonum quoque natura disputat; et quartus adversum gentes, cui titulum praenotavit Psaltes, et alius de monarchia Dei, et alius liber quem praenotavit Psaltem, et alius de anima, et dialogus contra Judaeos, quem habuit contra Tryphonem principem Judaeorum. 106.1165A| Sed et contra Marcionem insignia volumina, quorum Irenaeus quoque in quinto adversus haereses libro meminit. Et alius liber contra omnes haereses, cujus facit mentionem in Apologetico, quem dedit Antonino Pio. Hic cum in urbe Roma haberetur, et Crescentem Cynicum, qui multum adversum Christianos blasphemabat, redargueret gulosum et mortis timidum, ac philosophiae praevaricatorem, luxuriaeque et libidinis sectatorem, ad extremum studio ejus et insidiis accusatus quod Christianus esset, pro Christo sanguinem fudit.

CAPUT XVII. Egesippus, ecclesiasticae Historiae scriptor, qua aetate floruerit.

Egesippus vicinus apostolorum temporibus, et 106.1165B| omnes a passione Domini usque ad suam aetatem ecclesiasticorum actuum historias texens, multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros composuit sermone simplici, ut quorum vitam sectabatur, dicendo quoque exprimeret. Asserit se venisse sub Anaceto Romam, qui decimus post Petrum episcopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherium ejusdem urbis episcopum, qui Aneceti quondam discipulus fuerat. Praeterea adversum idola disputans, quo primum errore concrevissent, subtexuit historiam, ex qua ostendit qua floruerit aetate. Ait enim: Tumulos mortuis templaque fecerunt, sicut usque hodie videmus: e quibus est Antinous servus Hadriani Caesaris, cujus et gymnasicus agon exercetur in Antino civitate, quam 106.1165C| ex nomine illius condidit, et prophetas statuit in ejus templo. Antinoum autem in deliciis habuisse Hadrianus Caesar scribitur. Melito Asianus Sardiensis episcopus, librum imperatori Marco Antonino Vero pro Christiano dogmate dedit.

Scripsit quoque et alia, de quibus ista sunt quae subjiciemus. De Pascha libri duo, de Vita prophetarum liber unus, de Die Dominica liber unus, de Fide liber unus, de Plasto liber unus, de Sensibus liber unus, de Anima et Corpore liber unus, de Baptismate liber unus, de Veritate liber unus, de Generatione Christi liber unus, de Prophetia sua liber unus, de Amore donorum, de Philoxenia liber unus, et alius liber qui Clavis inscribitur, de Diabolo liber unus, de Apocalypsi Joannis liber unus, Exceptorum testimoniorum 106.1165D| aeglogarum libri sex. Hujus elegans et declamatorium ingenium Tertullianus in septem libris quos scripsit adversum Ecclesiam pro Montano cavillatur, dicens eum a plerisque nostrorum prophetam putari. Theophilus sextus Antiochenae ecclesiae episcopus, sub imperatore Marco Antonino Vero, librum contra Marcionem composuit, qui usque hodie exstat. Feruntur ejus et ad Auctolicum quatuor volumina, et contra haeresim Hermogenis liber unus, et alii breves elegantesque tractatus, ad aedificationem Ecclesiae pertinentes. Legi sub nomine ejus Evangelium, et in Proverbia Salomonis commentarios, qui mihi cum superiorum voluminum elegantia non videntur congruere.

CAPUT XVIII. De Apollinari Hieropolis, et Dionysio Corinthi episcopis.

Apollinaris, Asiae Hieropolitanus episcopus, sub imperatore Marco Antonino Vero floruit, cui insigne volumen pro fide Christianorum dedit. Exstant ejus et alii quinque Adversum gentes libri, et de Veritate duo, et adversum Cataphrygas, tunc primum cum Prisca et Maximilla insanis vatibus incipiente Montano. Dionysius Corinthiorum Ecclesiae episcopus, tantae eloquentiae et industriae fuit, ut non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum provinciarum et urbium epistolis erudiret. E quibus est una ad Lacedaemones, alia ad Athenienses, tertia ad Nicomedienses, quarta ad Erethenses, et ad ecclesiam 106.1166B| Amastrinam, et ad reliquas Ponti ecclesias, sexta ad Gnosianos et ad Philetum ejusdem urbis episcopum, septima ad Romanos, una quam scripsit ad Soterem episcopum eorum, octava ad Erisophoram sanctam feminam. Claruit sub imperatore Marco Antonino Vero, et Lucio Aurelio Commodo. Pinitus, Cretensis Gnosiae urbis episcopus, scripsit ad Dionysium episcopum Corinthiorum valde elegantem epistolam, in qua docet non semper lacte populos nutriendos, ne quasi parvuli ab ultimo occupentur die, sed et solido vesci debere cibo, ut in spiritalem proficiant senectutem. Et hic sub Marco Antonino et Lucio Commodo floruit.

CAPUT XIX. De Tatiano Encratitarum haeresiarcha.

106.1166C| Tatianus qui, primum oratoriam docens, non parvam sibi ex arte rhetorica gloriam comparavit, Justini martyris sectator fuit, florens in Ecclesia, quandiu ab ejus latere non discessit. Postea vero inflatus eloquentiae tumore novam condidit haeresim, quae Encratitarum dicitur, quam postea Severus auxit, a quo ejusdem partis haeretici Severiani usque hodie appellantur. Porro Tatianus infinita scripsit volumina, e quibus unus Contra gentes florentissimus exstat liber, qui inter omnia opera ejus fertur insignis. Et hic sub imperatore Marco Antonino Vero et Lucio Aurelio Commodo floruit.

CAPUT XX. Catalogus quorumdam orthodoxorum, qui contra Marcionistarum haeresim libros ediderunt.

106.1166D| Philippus episcopus Cretensis idem urbis Gnostinae, cujus Dionysius in epistola sua meminit, quam scripsit ad ejusdem civitatis ecclesiam, praeclarum adversum Marcionem edidit librum, qui temporibus Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi claruit. Musanus, non ignobilis inter eos qui de ecclesiastico dogmate scripserunt, sub imperatore Marco Antonino Vero confecit librum ad quosdam fratres, qui de Ecclesia ad Encratitarum haeresim declinaverant. Modestus et ipse, qui sub imperatore Marco Antonino Vero, et Lucio Aurelio, eodem modo adversum Marcionem scripsit librum, qui usque hodie perseverat. Feruntur sub nomine ejus et alia multa, sed ab eruditis quasi repudiantur. 106.1167A| Tardesanes in Mesopotamia clarus habitus est. Qui primum Valentini sectator, deinde confutator, novam haeresim condidit. Ardens ejus ingenium, in Syrorum lingua disertissimus, et vehemens dialecticus fuit. Scripsit infinita adversus omnes pene haereticos qui aetate ejus pullulaverant. In quibus clarissimus ille et fortissimus liber est, quem Marco Antonino de Fato edidit, et multa alia sub persecutione volumina, quae sectatores ejus de Syriaca lingua verterunt in Graecam. Si autem tanta vis et fulgor est in interpretatione, quantum putamus in sermone proprio?

CAPUT XXI. Cataphrygarum haeresis, quo tempore exorta sit.

Igitur sub praefato principe plurimi in Gallia gloriose 106.1167B| ob nomen Christi interfecti, quorum usque in praesentem diem condita libris certamina perseverant. Qua tempestate etiam pseudoprophetia, quae Cataphrygarum haeresis nominatur, accepit exordium, auctore Montano et Priscilla insanis vatibus. Quibus etiam diebus Lucius Britanniae rex, missa ad Eleutherium Romae episcopum epistola, ut Christianus efficeretur impetrat. Eo itaque tempore Fronto orator insignis habebatur, qui Marcum Antoninum praedictum principem Latinis litteris erudivit.

CAPUT XXII. De Commodi imperatoris incommodis gestis, et de his qui sub eo floruerunt doctoribus.

Lucius Antoninus Commodus, decimus quintus ab Augusto, patri successit in regnum, mansitque in 106.1167C| eo annos tredecim. Adversus Germanos bellum feliciter gessit. Caeterum per omnia luxuriae et obscoenitatis dedecore depravatu gladiatoriis quoque armis saepissime depugnavit, et in amphitheatro feris sese frequenter objecit. Interfecit etiam quamplurimos senatores, maxime quos animadvertit nobilitate industriaque excellere. Flagitia regis poena Urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum ex quo facta inflammatio, bibliothecam illam majorum cura studioque compositam, aedesque alias juxta sitas rapaci turbine concremavit. Deinde aliud incendium postea Romae exortum, aedem Vestae ac palatium plurimamque urbis partem solo coaequavit. Commodus, cunctis incommodus, in domo Vestiliani strangulatus interiisse fertur. Hostis generis humani 106.1167D| etiam vivus judicatur. Hic qualis futurus esset in ipso primordio ostendit. Nam cum in supremis moneretur a parente attritos jam barbaros ne permitteret vires recipere, responderat ab incolumi, quamvis paulatim, negotia perfici posse, a mortuo nihil. Inter caetera Commodus imperator, Colossi capite sublato, suae imaginis caput ei jussit imponi. Qui tamen persecutionem in Christianos exerceri non censuit. Sub quo pax ecclesiis per omnem terram propagatur; sermo Domini ex omni genere hominum ad agnitionem ac pietatem Dei summi animas congregabat. Denique et in urbe Roma multos ex illis illustribus et praedivitibus viris, cum liberis et conjugibus ac propinquis, atque omni pariter familia 106.1168A| sociavit ad fidem. Sed hoc non aequis oculis ille antiquus salutis humanae hostis aspexit. Continuo denique aggreditur variis nostros machinis impugnare, unde plures excitavit haereticos. Sub quo etiam principe Victor, decimus quartus Romanae urbis episcopus, super quaestione Paschae alia quaedam scribens opuscula, rexit Ecclesiam annos decem. Irenaeus, Photini discipulus, qui Lugdunensem regebat ecclesiam in Gallia, a martyribus ejusdem loci ob quasdam ecclesiae quaestiones legatus Romam, honorificas super nomine suo ad Eleutherium episcopum perfert litteras. Postea jam Photino prope nonagenario, ob Christi nomen martyrio coronato, in locum ejus substituitur. Constat autem Polycarpi, cujus supra mentionem fecimus, sacerdotis et martyris, 106.1168B| hunc fuisse discipulum. Scribit quinque adversum haereses libros, et contra gentes volumen breve, et de Disciplina aliud, et ad Marcionem fratrem de apostolica Praedicatione, et librum variorum tractatuum, et ad Blastum de Schismate, et ad Florinum de Monarchia, sive quod Deus non sit conditor malorum, et de octava egregium, in cujus fine significans se apostolicorum temporum vicinum fuisse, subscribit: « Adjuro te, qui transcribis istum librum, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per gloriosum ejus adventum, quo judicaturus est vivos et mortuos, ut conferas postquam transcripseris, et emendes illum ad exemplar unde scripsisti, diligentissime. Hanc quoque obtestationem similiter transferas ut invenisti in exemplario. » Feruntur ejus 106.1168C| ad Romanum Victorem episcopum de quaestione Paschae epistolae in quibus commonet eum non facile debere unitatem collegae scindere. Siquidem Victor multos Asiae et Orientis episcopos, qui XIV luna cum Judaeis Pascha celebrant, damnandos crediderat. Qua sententia multas ecclesias, quae a se desciverant, ad concordiam pacis revocavit. Floruit maxime sub Commodo principe, qui Marco Antonino Vero in imperio successit.

CAPUT XXIII De Helvio Pertinace, et Juliano ejus interfectore.

Igitur post Commodum a senatu creatus est senex Helvius Pertinax, decimus sextus ab Augusto, qui sexto mense quam regnare coeperat, Juliani jurisperiti scelere in palatio occisus est. Fuit enim 106.1168D| doctor litterarum, quae a grammaticis traduntur, blandus magis quam beneficus. Unde eum Graeco nomine Chrestologon appellavere. Nunquam injuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem communem. Huic mortuo divini nomen decretum est. Ob cujus laudem ingeminantes ad vocis usque defectum plausibus acclamaverunt: Pertinace imperante securi viximus, neminem timuimus patre pio, patre senatus, patre omnium bonorum. Eo imperante, senatu obsecrante, ut uxorem suam Augustam et filium Caesarem appellaret, contradixit, sufficere testatur, quod ipse regnaret invitus. Julianus, interfecto Pertinace, invasit imperium, sed mox a Severo, apud Pontem Malvium bello civili victus et 106.1169A| interfectus est, mense septimo postquam coeperat imperare: ita inter Pertinacem et Julianum unus annus absumptus est. Idem Julianus vir nobilis, juris peritissimus, factiosus et praeceps, avidusque regni.

CAPUT XXIV. De Severi virtute et gestis. Et quod illo imperante honores non sunt venditi.

Severus genere Afer, Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit, septimus decimus ab Augusto; destitutum adeptus imperium, decem et septem annis tenuit. Hic natura saevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Pescennium Nigrum, 106.1169B| qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem spiraverat, apud Gizicum vicit et interfecit. Judaeos et Samaritas rebellare conantes, ferro vel compescuit vel coercuit: Parthos, Arabas, Adiabenosque superavit. Quinta post Neronem persecutione Christianos excruciavit, plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. Hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Severi, coelestis ultio e vestigio acta subsequitur. Nam continuo rapitur, vel potius retrahitur in Galliam Severus e Syria ad tertium civile bellum. Unum jam enim Romae adversus Julianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Juliani in occidendo Pertinacem socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat: quo bello multum 106.1169C| utrinque Romani sanguinis fusum est. Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est. Severus victor in Britannias defectu pene omnium sociorum trahitur: ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque magnum firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo millia passuum a mari ad mare reduxit: ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Ferunt de eo annalium scriptores, quod esset omnium qui ante eum fuerunt acerrimus ingenio, ac omnia quae intendisset, in finem perurgens, benevolentia quo inclinasset mirabili ac perpetua, ad quaerendum diligens, ad largiendum liberalis, in amicos inimicosque pariter 106.1169D| vehemens. Hic nulli in dominatu suo permisit honores venundari. Latinis litteris sufficienter instructus, Graeci sermonis eruditus, Punica eloquentia promptior. Reliquit duos filios, Bassianum et Getham, quorum Getha hostis publicus judicatus, interiit. Bassianus, Antoninus cognomine, assumpto regno potitus est.

CAPUT XXV. De Aurelio Antonino et ejus actibus.

Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, octavus decimus ab Augusto principatum adeptus est, mansitque eo annis non plenis septem. Vixit patre asperior. Omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam novercam suam Juliam uxorem 106.1170A| duxerat. Hic fratrem suum Getham peremit, ob quam causam furore poenas dedit dirarum insectatione, quae non immerito ultrices vocantur, a quo post furorem convaluit. Corpore Alexandri Macedonis conspecto, Magnum Alexandrum se jussit appellari, assentantium fallaciis eo perductus, uti truci fronte et ad laevum humerum conversa cervice, quod more Alexandri notaverat, incederet. Qui Caracalla dictus est a veste talari: qua indui plebem jusserat, ad se salutandum accedentem. Contra Parthos bellum moliens, inter Edissam et Charras, ab hostibus circumventus, occisus est.

CAPUT XXVI. De Ophilo Macrino principe.

Post hunc Bassianum decimus nonus ab Augusto 106.1170B| Ophilus Macrinus, qui praefectus praetorii erat, cum filio Diadumeno invasit imperium. Sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est. Imperantibus Severo et filio ejus Antonino, quintam post Neronem in Christianos persecutionem fieri decernentibus, quinam illustres in nostro floruerint dogmate, vel martyrii palmam sint assecuti, quorum memoriam reperire licuit, breviter annotare curabo.

CAPUT XXVII. De doctoribus, qui sub praedictis principibus floruerunt.

Panthenus, Stoicae sectae philosophus, juxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco evangelista semper ecclesiastici fuere doctores, 106.1170C| tantae prudentiae et eruditionis in Scripturis quam in saeculi litteratura fuit, ut in Indiam quoque rogatus ab illius gentis populo, legatus a Demetrio Alexandrino episcopo mitteretur. Ubi reperit Bartholomaeum de duodecim apostolis adventum Christi juxta Matthaei Evangelium praedicasse, quod Hebraicis litteris scriptum revertens Alexandriam secum attulit. Hujus multi quidem in sancta Scriptura exstant commentarii. Sed multo magis viva voce ecclesiis profuit, docuitque sub Severo principe et Antonino cognomento Caracalla. Rhodo genere Asianus, a Tatiano, de quo supra diximus, Romae in Scripturis eruditus, edidit plurima, praecipueque adversum Marcionem opuscula tria, in quibus refert quomodo ipsi quoque Marcionitae discrepent, et Appellenis 106.1170D| senem haereticum a se quondam fuisse inventum, et cum eo congressus, multa eum mala docuisse, convicit. Demum illum interrogavit, de Deo quid sentiret; qui dominum quem coleret, ignorare se dixit. Meminit in eodem libro, quem scripsit ad Coelestionem, Tatiani se Romae fuisse adjutorem. Sed et in Hexameron elegantes tractatus composuit, et adversus Cataphrygas insigne opus, temporibusque Commodi et Severi floruit. Clemens Alexandrinae ecclesiae presbyter, Pantheni (de quo supra retulimus) auditor, post ejus mortem Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit et magister fuit. Feruntur ejus insignia volumina, plenaque eruditionis et eloquentiae tam de Scripturis divinis, quam de saecularis litteraturae 106.1171A| instrumento. E quibus illa sunt, libri VII Adversum gentes, lib. I Paedagogi, lib. III de Pascha, liber I de jejunii Disceptatione, et alius liber, qui inscribitur: Quinam ille dives sit, qui salvetur de obtrectatione; lib. I de Canonibus ecclesiasticis, et adversus eos qui Judaeorum sequuntur errorem; liber I quem proprie Alexandro Hierosolymorum episcopo scripsit. Meminit autem in Stromatibus suis voluminis Tatiani adversum gentes, de quo supra diximus, et Cassiani cujusdam chronographiae: quod opusculum invenire non potui. Nec non de Judaeis Aristobolum quemdam et Demetrium, et Eupolemum scriptores, adversum gentes refert, qui in similitudine Josephi, Mosi et Judaicae gentis asserunt. Exstat et Alexandri Hierosolymorum episcopi, qui cum 106.1171B| Narcisso postea rexit ecclesiam, epistola super ordinatione Asclepiadis confessoris ad Antiochenses, congratulans eis; in qua ponit insinuans: « Haec vobis, Domini fratres, scripta transmisi per Clementem beatum presbyterum, virum illustrem et probatum, quem vos quoque scitis, et nunc plenius cognoscitis. » Qui cum venisset juxta prudentiam et visitationem Domini, confirmavit et auxit Domini Ecclesiam. Constat Adamantium ejus fuisse discipulum. Floruit autem Severi et Antonini filii ejus temporibus Miltiades, cujus Rhodo in opere suo quod adversum Montanum, Priscam et Maximillam composuit, meminit. Scripsit contra eosdem volumen praecipuum, et adversum gentes, Judaeosque libros alios, et principibus ejusdem temporis Apologeticum dedit. 106.1171C| Apollonius vir disertissimus scripsit adversum Montanum et Priscam, Maximillamque insigne et longum volumen, in quo asserit Montanum et insanas ejus vates perisse suspendio, et multa alia in quibus de Prisca et Maximilla refert: Si negant eas accepisse munera, confiteantur non esse prophetas; si accipiant, et mille hoc testibus approbabo. Sed ex aliis fructibus probantur prophetae non esse? Dic mihi: Crinem fucat prophetes? stibio oculos linit prophetes? vestibus ornatur et gemmis propheta? tabula ludit et tesseris propheta? Respondeant utrum haec fieri liceat, an non. Meum est probare, quia fecerunt. Dicit in eodem libro quadragesimum esse annum usque ad tempus quo et ipse scribit librum, ex quo haeresis Cataphrygarum habuerit exordium. 106.1171D| Tertullianus sex voluminibus adversum Ecclesiam editis, quae scripsit de extasi, octo adversum Apollonium elaboravit, in quo omnia quae ille arguit, conatur defendere. Floruit autem Apollonius Commodo Severoque principibus. Serapion undecimo Commodi imperatoris anno Antiochiae episcopus ordinatus est. Scripsit epistolam ad Caristium et Pontium de haeresi Montani, et haec addidit: « Ut autem sciatis falsi hujus dogmatis, id est novae prophetiae, ab omni mundo insaniam reprobari, misi vobis Apollinaris beatissimi, qui fuit in Hierapoli Asiae episcopus, litteras. » Ad Dominum quoque, qui persecutionis tempore ad Judaeos declinaverat, volumen composuit, et alium quoque de Evangelio, quod sub 106.1172A| nomine Petri fertur, librum ad Rosensem Ciliciae ecclesiam, quae in haeresim ejus lectione declinaverat. Leguntur et sparsim breves ejus epistolae, auctoris viae et vitae congruentes. Apollonius Romanae urbis senator sub Commodo principe, a servo proditus quod Christianus esset, jubente imperatore ut rationem suae fidei proderet, insigne volumen composuit. Quod cum in senatu legit, et nihilominus sententia senatus capite truncatur, vetere apud eos obtinente lege absque ratione non dimitti Christianos, qui semel ad eorum judicium protracti essent. Theophilus Caesareae Palestinae, quae olim turris Stratonis vocabatur, episcopus, sub Severo principe adversum eos, qui XIV luna cum Judaeis Pascha celebrabant, cum caeteris episcopis synodicam et valde 106.1172B| utilem composuit epistolam. Bachilius Corinthi episcopus, sub eodem Severo principe clarus habitus est, et de Pascha, et omnium qui in Asia erant episcoporum persona elegantem librum scripsit. Polycrates Ephesiorum episcopus, cum caeteris episcopis Asiae, qui juxta quamdam veterem consuetudinem XIV luna cum Judaeis Pascha celebrabant, scripsit adversum Victorem episcopum Romanum epistolam synodicam, in qua docet se apostoli Joannis et veterum auctoritatem sequi, de qua haec pauca excerpsimus: Nos igitur inviolabilem celebramus diem, neque addentes neque diminuentes. Etenim in Asia elementa maxima dormierunt, quae resurgent in die Domini, quando venturus est de coelis in majestate sua, et suscitaturus omnes sanctos: Philippum loquor 106.1172C| de duodecim apostolis, qui dormivit Hierapoli; et duas filias ejus, quae virgines senuerunt, et aliam filiam ejus, quae Spiritu sancto plena in Epheso occubuit, sed et Johannes, qui super pectus Domini recubuit, et pontifex ejus fuit, auream laminam in fronte portans, martyr et doctor in Epheso dormivit, et Polycarpus episcopus ecclesiasticum sequens canonem. Ego quoque omnium minimus Polycrates secundum doctrinam propinquorum quos secutus sum; septem namque ex parentibus meis per ordinem fuerunt episcopi, et ego octavus semper Pascha celebravi, quando populus Judaeorum azyma faciebat. Itaque fratres LXV annos aetatis meae habens in Domino, et a multis de toto orbe fratribus eruditus per gratiam omnis Scripturae, non formidabo eos qui nobis minantur. 106.1172D| Dixerunt enim majores mei: Obedire magis oportet Deo quam hominibus. Haec propterea posui, ut ingenium et auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem. Floruit Severi principis temporibus. Eadem tempestate qua Narcissus Hierosolymis exstiterat, Hiraclitus sub Commodi Severique imperio in Apostolum commentarios plurimos composuit. Maximus sub iisdem principibus famosissimam quaestionem insigni volumine ventilavit: Unde malum, et quod materia facta sit a Deo. Candidus, regnantibus supradictis, in Hexameron pulcherrimos tractatus edidit. Apio sub Severo principe similiter in Hexameron tractatus fecit. Sixtus sub imperatore Severo librum de Resurrectione scripsit. Arabianus 106.1173A| sub eodem principe edidit quaedam opuscula ad Christianum dogma pertinentia. Judas de septuaginta apud Danielem hebdomadibus plenissime disputavit, et superiorum seriem temporum usque ad decimum Severi principis annum perduxit. In quo erroris sui arguitur, quod adventum Antichristi circa sua tempora futurum esse praedixerit. Sed hoc ideo, quia magnitudo persecutionum praesentem mundi minabatur occasum. Tertullianus presbyter tum demum primus post Victorem et Apollinion Latinorum ponitur provinciae Africae civitatis Carthaginensis, patre centurione proconsulari. Hic acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonio Caracalla maxime floruit, multaque scripsit volumina, quae quia nota sunt plurimis, praetermittimus. Refert 106.1173B| de eo Hieronymus in hunc modum: Vidi ego quemdam Paulum Concordiae (quod est oppidum Italiae) senem, qui se beati Cypriani jam grandis aetatis notarium fuisse dicebat, cum ipse admodum esset adolescens. Qui cum Romam venisset, dicere referreque solitum, nunquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unam praeteriisse diem, ac quod sibi crebro diceret: Da magistrum, Tertullianum videlicet significans. Hic usque ad mediam aetatem presbyter in Ecclesia fuit, invidia postea ac contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma lapsus, in multis libris novae prophetiae meminit. Specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina, de persecutione, de pudicitia, jejuniis, de monogamia, extasi libros sex et sex, quem adversum Apollonium 106.1173C| composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa, quae non exstant, opuscula condidisse. Adamantius decimo Severi Pertinacis anno, adversum Christianos persecutione commota, Leonide patre Christi martyrio coronato, cum sex fratribus et matre vidua pauper relinquitur, annos natus circiter 17. Rem autem familiarem ob confessionem Christi fiscus occupaverat. Hic Alexandriae dispersae Ecclesiae decimo septimo aetatis suae anno opus aggressus, Demetrio ejusdem urbis episcopo, in locum Clementis presbyteri confirmatus, per multos annos floruit. Qua tempestate Perpetua, et Felicitas, pro Christo passae sunt, Nonis Martiis apud Carthaginem Africae, in castris bestiis deputatae, Alexander 106.1173D| quoque ob confessionem Dominici nominis clarus exstitit. Per haec tempora Narcissus Hierosolymorum episcopus, insignis ac famosissimus exstitit, de quo supra fecimus mentionem. Nos vero unum ejus memorabimus, ex quo caeteris quae de eo narrantur merito fides possit adhiberi. Accidit aliquando in die solemni vigiliarum Paschae oleum deesse luminaribus. Cumque id per ministros innotuisset, moeror plebi maximus fuit, sed Narcissus, fide fidens, ministris imperat haurire aquam, sibique deferri. Cumque detulissent, oravit et benedixit aquam, et infundi luminaribus praecepit. Tum repente miro et saeculis inaudito genere virtutis, natura aquae in olei pinguedinem versa, splendorem etiam solito reddidit clariorem. Ad fidem autem rei a plurimis religiosorum 106.1174A| fratrum ex eodem oleo, quod versum de aqua fuerat reservatum est, ita ut per multa tempora hujus miraculi perseveraret indicium. Animi vero virtus quanta in eo fuerit, alio nihilominus uno ex ejus gestis opere declarabitur. Is namque cum inter caetera virtutum suarum bona esset valde constantis animi, et justi rectique indeclinabiliter tenax, quidam homunculi nequam male sibi conscii, metuentes ne criminum suorum, si arguerentur, non possent effugere vindictam, praeveniunt factionibus, et circumvenire parant cujus judicium verebantur. Concinnant igitur adversum eum infame satis et noxium crimen. Conveniunt aditores, testes ex semetipsis producunt, qui sub sacramento juramenti quae objiciebantur confirmarent. Quorum unus testis ita si 106.1174B| non igni consumeretur, vera se dicere testabatur; alius ita, ne regio morbo corrumperetur; tertius ita, ne luminibus orbaretur, et quamvis ne juramentis quidem istis quisquam fidelium et Deum timentium crederet, eo quod vita Narcissi et institutio ac pudicitia ab omnibus nosceretur: ipse tamen eorum quae mota sunt indigna ac molestiam non ferens, simul et secretam ac philosophicam vitam semper habere desiderans, subterfugit Ecclesiae multitudinem, et in desertis locis atque agellis secretioribus delitescit annis quamplurimis. At non ille magnus divinae Providentiae oculus quiescit in longum, sed in impios ultionem per ea ipsa quae sibi in perjuriis statuerant maledicta molitur. Primus namque ille testis, parva ignis scintilla noctis tempore domo sua 106.1174C| succensa, cum omni genere omnique familia flammis ultricibus conflagratur; alius repente ab imis pedibus usque ad summum capitis verticem morbo regio, quod fuerat imprecatus, repletur atque consumitur. Tertius autem priorum exitium videns, et oculum divinum non se latuisse perspiciens, prorumpit in medium, et audientibus cunctis, sera poenitentia, universum concinnati sceleris ordinem pandit. Tantis autem lacrymis immanis commissi facinora deflet, et tamen die, noctuque perdurat in fletibus, usque quo luminibus orbaretur. Hi igitur quidem figmenti sui hujuscemodi poenas dederunt.

Igitur Narcissus solitariam ac philosophicam ducens vitam, quousque tres successiones episcoporum 106.1174D| suo rogarentur in loco. Narcissus vero cum ita desertum petisset ac locis semet secretioribus abdidisset, ut ubinam degeret nullus agnosceret, necessarium visum est episcopis ut alium pro ipso ordinarent, cui nomen erat Dius. Qui cum parvo tempore praefuisset Ecclesiae, succedit Germanus, et Germano Nigordius, cum ecce subito velut redivivus, coeloque redditus ex improviso apparuit Narcissus, et rursus a fratribus ad praesidendum rogatur Ecclesiae. Multo enim vehementius erga eum amor omnium fuerat incitatus, vel pro eo quod criminosis innocens cessit, vel quod secretam et philosophicam vitam dilexit, et quod in eo complevit Dominus dicens: Mihi vindictam, ego retribuam. Haec ideo de Narcisso retulimus, quia in quibusdam Chronicis quartus ab 106.1175A| eo Hierosolymis alius Narcissus episcopus asseritur, ab iis nimirum qui ejus reversionem, tribus interpositis, ad pristinam sedem minime perpendunt. Nunc autem, quia multorum sub praedictis principibus 106.1176A| fecimus mentionem doctorum et de eorumdem actuum gestis, stomacho lassescente, calamoque deficiente, hic finem secundo imponimus libro.

€b LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De flagitiis atque sceleribus pessimi principis M. Aurelii Antonini. 106.1175|

Igitur hac tempestate persecutionum quanti qualesve Ecclesiarum exstiterint doctores ac robusti pro fide nostra propugnatores, ex parte adnotare 106.1175B| curavi, ut miram Dei dispensationem cernentes, illius omnipotentiam et circa genus humanum ejusdem clementiam propensius laudare ac gratias agere, prout ipse donaverit, satagamus. Quoniam mirabiliter Ecclesiam suo redemptam sanguine dilatare dignatus est, dum totus adversus eam assurgeret mundus. Ab externis terrores, et mortes a nostris, diversaque schismatum dogmata superbus hostis antiquus non cessabat inferre, dolens dum humanam salutem suique exspoliationem et ejectionem cerneret. Sed ut magis undique premebatur a perfidis, et ab schismaticis viris diabolica fraude deceptis, eo amplius nobiliter propagabatur et crescendo confortabatur in plurimis Christi Ecclesia. Nunc autem tertium inchoantes librum ad coeptum 106.1175C| redeamus opus. Marcus Aurelius Antoninus vigesimus ab Augusto imperium adeptus, tenuit annis quatuor. Hic sacerdos Heliogabali templi, nullam sui nisi stuprorum flagitia totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. Is cum Romam ingenti militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit, cupiditatem stupri, quam assequi defectu naturae nondum poterat, in se convertens, muliebri nomine Bassianam se pro Bassiano jusserat appellari. Vestalem virginem quasi matrimonio jungens suo, abscissisque genitalibus Matri se magnae sacravit. Hinc Marcellum, qui post Alexander dictus est, consobrinum suum Caesarem fecit, ipse tumultu militari interfectus est. Hujus corpus per Urbis vias 106.1175D| more canini cadaveris a militibus tractum est, militari cavillo appellanti indomitae avidaeque libidinis catulam; novissime cum angustum foramen cloacae corpus minime reciperet, usque ad Tyberim deductum in fluvium projectum est. Vixit annis 16.

CAPUT II. De Aurelio Alexandro principe. Et quid eo imperante gestum sit. Ac de Origene praecipuo doctore.

Aurelius Alexander, vicesimus primus ab Augusto, senatus ac militum voluntate imperator creatus, annis 13 dignae aequitatis praeconio fuit, matre Mammea Christiana, quae Origenem presbyterum audire curavit. Nam statim expeditione in Persas facta, Xerxem regem eorum maximo bello victor oppressit. Ulpiano usus assessore, summam sui moderationem 106.1176A| reipublicae exhibuit, sed militari tumultu apud Moguntiam interfectus est. Quo imperante Romae Thermae quae vocantur Alexandriae factae sunt, et in Nicopoli Actiaca (id est Epiro) editio, quae sexta dicitur, divinarum Scripturarum in dolio reperta est. Urbanus Romae episcopus multos nobilium ad 106.1176B| fidem Christi et martyrium perduxit. Origenes Alexandriae, imo toto Urbe clarus habetur. Denique (ut praemisi) Mammea mater Alexandri eum audire curavit, et ad Antiochiam accitum in summo honore habuit. Igitur quia superius de eodem Origene, qui et Adamantius vocabatur, et nunc, mentionem fecimus, latius disseramus. Hic cum jam mediae aetatis esset, et propter Ecclesias Achaiae, quae plurimis haeresibus vexabantur, sub testimonio ecclesiasticae epistolae eatenus per Palaestinam pergeret, a Theotisto et Alexandro Caesareae et Hierosolymorum episcopis presbyter ordinatus, Demetrii offendit animos. Qui tanta adversus eum debacchatus insania est, ut per totum orbem super nomine ejus scriberet. Constat eum antequam Caesaream migraret, fuisse Romae sub 106.1176C| Severino episcopo; et statim Alexandriam reversum, Heraclam presbyterum, qui in habitu Philosophi perseverabat, adjutorem sibi fecisse: qui quidem et post Demetrium Alexandrinam tenuit Ecclesiam. Quantae autem gloriae fuerit, hinc apparet, quod Firmillianus Caesareae episcopus, cum omni Cappadocia, eum invitavit et diu tenuit; et postea sub occasione sanctorum locorum Palaestinam veniens, diu ab eo in sanctis Scripturis eruditus est. Sed et illud quod ad matrem Alexandri imperatoris religiosam feminam rogatus venit Antiochiam, et summo honore habitus est. Et ad Philippum imperatorem, qui primus de regibus Romanis Christianus fuit, et ad matrem ejus litteras fecit, quae usque hodie exstant. 106.1176D| Quis ignorat quod tantum habuerit in Scripturis sanctis studium, ut Hebraeam linguam contra aetatis et gentis suae naturam edisceret, et, exceptis LXX interpretibus, alias editiones in unum congregaret: Aquilae scilicet Pontici proselyti, Theodotionis, Bebionei et Symmachi, ejusdem dogmatis; qui in Evangelium quoque cata Matthaeum scribit commentarium de quo et suum dogma affirmare conatur. Praeterea quintam et sextam editionem, et septimam quas etiam nos de ejus bibliotheca habemus, miro labore reperit, et eam caeteris editionibus comparavit. Et ut de immortali ejus ingenio penitus non taceam, quod dialecticam quoque et geometriam, musicam, grammaticam, atque arithmeticam et rhetoricam, omniaque philosophorum sectamina didicit, et studiosos 106.1177A| quosque saecularium litterarum sectatores sui haberet, et interpretaretur eis quotidie, concursusque ad eum mire fecerint. Quos ille propterea recipiebat, ut sub occasione litteraturae saecularis in fide Christi eos institueret. Igitur si quis super Adamantii statu scire velit, quid actum eidem sit, primum quidem de epistolis ejus quae post persecutionem ad diversos missae sunt, deinde ex Eusebii Caesariensis Ecclesiasticae Historiae libro VI, et de ejusdem Adamantii voluminibus possit liquido cognoscere. Vixit autem usque ad Gallum et Volusianum, id est, usque ad sexagesimum nonum aetatis suae annum, et mortuus est Tyri, in qua urbe sepultus est. Ferunt de eo quidam, quod, pro multa eloquii facultate, perversa quaedam sit conatus astruere condens libros 106.1177B| quorum est titulus Periarchon. In quibus praeter multa sanae doctrinae adversa, etiam hoc de commutatione totius rationabilis creaturae asserit, quod non solum impiorum hominum animae, sed ipse quoque diabolus post longam purificationem renovatus, rediturus sit in suae originis dignitatem, succedentibus sibi semper revolutionibus de bonis ad mala, et de malis ad bona, quia haec alternatio non possit non esse perpetua, ut vicissim et de beatis miseri sint, et miseri sint beati. Tunc etiam Geminus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Berillus episcopus Arabiae, Bostrenus, clari scriptores habebantur.

CAPUT III. De Maximino principe persecutore, et de successoribus ejus Gordianis patre et nepote, qui parvo intervallo sibimet succedentes interfecti sunt.

Maximinus vigesimus secundus imperator ab Augusto, Gothico genere ortus, nulla senatus voluntate, imperator ab exercitu, postquam bellum in Germania prospere gesserat, factus, persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit, sed continuo, hoc est, tertio quam regnabat anno, a Pupione Aquileiae interfectus est, et persecutionis et vitae finem fecit. Cum eo etiam filius ejus discerptus est, conclamantibus cunctis militari loco ex pessimo genere ne catulum quidem habendum. Qui maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mammeae matris ejus familiam, persecutionem 106.1177D| in sacerdotes et clericos, id est, doctores, vel praecipue propter Origenem presbyterum, miserat. Pariter pecuniosos, insontes, noxiosque persequitur, cupiditate allectus. Post cujus imperium duo Gordiani, pater et filius, principatum arripientes, unus post unum interiere. Pari etiam tenore Pupianus et Balbinus regnum invadentes perempti sunt sub praedicto Maximino, et Antherus Romanae urbis episcopus martyrio coronatus est.

Gordianus, Gordiani nepos, vigesimus tertius ab Augusto imperator creatus est, mansitque in eo annis sex. Gordianus admodum puer in Orientem ad bellum Parthicum profecturus (sicut Eutropius scribit) Jani portas aperuit, quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit neminem scripsisse memini, 106.1178A| cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas Cornelius Tacitus prodat. Igitur Gordianus ingentibus praeliis adversum Parthos prospere gestis, suorum fraude haud longe a solo Romano interfectus est (ut quidam ferunt) factione Philippi praefecti praetorii. Huicque Gordiano milites tumulum aedificant, qui Euphrati imminet, ossibus ejus Romam revectis.

CAPUT IV. Quo tempore Julius Aphricanus claruerit.

Qua tempestate Julius Aphricanus inter scriptores ecclesiasticos nobilis habebatur. Qui in Chronicis quae scripsit, refert se Alexandriam properare Eraclae opinione celeberrima provocatum, quem et in divinis et in philosophicis studiis atque omni Graecorum 106.1178B| doctrina instructissimum fama loqueretur. Quibus diebus Origenes in Caesarea Palestinae Theodorum cognomento Gregorium, et Athenedorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos, divina philosophia imbuit.

CAPUT V. De Philippis, patre et filio, imperatoribus Christianis primis.

Philippus vigesimus quartus ab Augusto imperator creatus, Philippum filium suum consortem regni fecit, mansitque in eo annis septem. Hic primus omnium imperatorum Christianus fuit. Ac post tertium imperii ejus annum, millesimus a conditione Romae annus impletus est. Ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum fuit, ut innumerabiles bestiae 106.1178C| in circo magno interfectae, ludique in campo Martio theatrales tribus diebus ac noctibus populo pervigilante celebrati, et agon mille annorum actus, hic natalis anno Christianus imperatore celebratus est. Nec dubium est, quin Philippus hujus tantae devotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam retulerit, quando vel ascensum fuisse in Capitolium vel immolatas hostias ex more, nullus auctor ostendit. Ambo tamen, quamvis diversis locis, tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt. Quibus diebus Origenes adversus quemdam Celsum Epicurum philosophum, qui contra nos libros conscripserat, octo voluminibus respondit. Qui, ut breviter dicam, in tantum scribendi sedulus fuit, ut Hieronymus quodam loco quinque millia librorum ejus se legisse 106.1178D| meminerit.

CAPUT VI. De Decio persecutore Christianorum.

Decius, quintus et vigesimus ab Augusto, occisis Philippis invasit imperium, tenuitque anno uno et mensibus tribus: qui belli civilis incentor et repressor fuit. Idem continuo in quo se etiam ob hoc Philippum interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos, septem post Neronem, fera lia disperdit edicta, plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis cruciatibus misit. De qua persecutione Eusebius refert, in libro VI Ecclesiasticae Historiae, et martyrum testantur plurimae rei gestae passionum actiones. In qua Fabianus in urbe Roma 106.1179A| martyrio consummatus est. Alexander, Hierosolymorum episcopus, apud Caesaream Palaestinae et Antiochiae Babylas interficiuntur. Haec autem persecutio, ut Dionysius Alexandriae episcopus refert, non ex praecepto imperatoris sumpsit exordium, sed anno integro (ut ait) principalia praevenit edicta minister daemonum, qui dicebatur in civitate nostra divinus, superstitiosum contra nos exagitans vulgus. Nam Decius filium suum Caesarem fecit, vir actibus virtutibusque instructus, placidus et communis domi, in armis promptissimus. Sed quia persecutionem contra Christianos exercuit, hanc recepit mercedem in solo barbarico, inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadaver ejus potuerit inveniri; filius vero ejus bello exstinctus est, Getis contra 106.1179B| eum dimicantibus.

CAPUT VII. De Gallo et Volusiano. Et quid gestum sit imperantibus illis tam in doctoribus quam in caeteris causis memoria dignis.

Gallus Hostilianus, sextus et vigesimus ab Augusto regnum adeptus, vixit duobus annis cum Volusiano filio in imperio. Exoritur ultio violati nominis Christiani, et usquequo ad profligendas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur, nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia corrupta atque vastata sit. Testis est liber Cypriani beati, de hac mortalitate conscriptus, et ut refert Dionysius, etiam hac sola pernicie insignes 106.1179C| Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum novis rebus studentem, bellum civile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis exstinctus est. At ne Gallus quidem malum Decii aut videre potuit aut cavere, sed in eumdem lapidem offensionis impegit. Cujus cum regnum floreret in initio, et cuncta ei ex sententia cederent, sanctos viros qui pro pace regni ejus Deo summo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam fugavit et pacem. Origenes septuagesimo aetatis anno non ad integrum impleto defunctus est, et in urbe Tyri sepultus, ut praefati sumus. Cornelius Romae episcopus, rogatus a quadam matrona Lucina corpora apostolorum de tumbis levavit noctu, et 106.1179D| posuit Pauli quidem via Ostiensi, ubi decollatus est; Petri autem juxta locum, ubi crucifixus est, intra corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis in monte aureo in Vaticano palatii Neroniani III Kal. Julii; sub principibus praefatis, Cornelius martyrio coronatus est. Exstant ad eum Cypriani epistolae. Qua tempestate Novatus presbyter Cypriani Romam veniens, Novatianum et caeteros confessores sibi sociat, eo quod Cornelius poenitentes apostatas recepisset. Elatione quadam Novatus tumidus, spem penitus eis salutis adimebat, etiam si digne poenituissent. Ex quo et princeps haereseos exstitit Novatianorum, qui ab Ecclesia separati superbo nomine semetipsos catharos, id est mundos appellarunt. Ob quam rem concilium sacerdotale celeberrimum in 106.1180A| urbe Roma congregatum est, episcoporum quidem sexaginta numero, presbyterorum quoque totidem, cum diaconibus plurimis. Praeterea etiam per singulas quasque provincias, de hac re magna deliberatione habita, decretis significatur quid facto opus esset. Statuitur ergo Novatum quidem, cum his qui eum mentis elatione tumidum sequerentur, quique ad inhumanam istam, et nihil fraternae charitatis servantem sententiam declinaverunt, alienum esse ab Ecclesia; eos vero qui lapsi in certamine fuerant, fraterna miseratione curandos, et fomentis poenitentiae medicandos. Dionysius mirabilis Alexandriae doctor, et multorum librorum conditor qui hoc tempore floruit, de lapsis refert in hunc modum refutans Novati errorem: Isti igitur divini martyres, qui cum 106.1180B| Christo in coelestibus sedent, et regni ejus participes atque judicii, qui cum ipso de lapsis fratribus judicant: isti, inquit, ipsi susceperunt lapsos ad poenitentiam, conversionemque eorum non respuerunt, scientes quod Deus noster, cujus ipsi erant martyres, non vult omnino mortem morientis, sed conversionem ejus et poenitentiam quaerit. Si ergo isti receperunt quosdam, et in Ecclesia statuerunt, in oratione quoque eis et in cibo communicaverunt, quid nos facere vultis, fratres? Quid nobis agendum putatis? Nonne sequi nos eorum sententias, et judicium convenit? Pariter etiam Cornelius hanc vesaniam refutavit validissimis assertionibus. Cyprianus quoque qui de lapsis atque poenitentibus multa conscripsit, in tantam poenitentes recipiendos asseruit, 106.1180C| ut etiam si in ultimo vitae termino, errata sua ingemiscendo defleverint, de salute eorum non esse desperandum.

Qui sub praefatis principibus floruerunt doctores, et scribendo agonizandoque enituerint, quamvis quorumdam jam fecerimus mentionem, breviter tamen eorum actus, memoria dignos, repetendo adnotare curabimus. Ammonius vir disertus et valde eruditus in Philosophia eodem tempore Alexandriae clarus habitus est; inter multa ingenii sui et praeclara monumenta, etiam de consonantia Mosi et Jesu opus elegans composuit, et evangelicos canones excogitavit: quos postea secutus est Eusebius Caesariensis. Hunc falso accusat Porphyrius, quod ex Christiano ethnicus fuerit; cum constet eum usque ad 106.1180D| extremam vitam Christianum perseverasse. Ambrosius primus Marcioneus, deinde ab Adamantio correctus, Ecclesiae diaconus, et confessionis Dominicae gloria insignis fuit: cui cum Protheotisto presbytero, liber ab Adamantio de martyrio scribitur. Hujus industriae sumptu et instantia adhuc infinita Adamantius dictavit volumina; sed et ipse, quippe ut vir nobilis, elegantis ingenii fuit, sicuti ejus ad Adamantium epistolae indicio sunt. Obiit autem ante mortem Adamantii; et in hoc a plerisque reprehenditur, quod vir locuples amici sui senis et pauperis non recordatus est. Triphon Adamantii auditor, ad quem nonnullae ejus exstant epistolae, in Scripturis disertissimus fuit. Quod quidem multa ejus sparsim ostendunt 106.1181A| opuscula, sed praecipue liber quem composuit de vacca rufa in Deuteronomia, et de aromatibus, columba et turture, quae ab Abraham ponuntur in Genesi. Minutius Felix Romae insignis causidicus scripsit dialogum Christianis et Ethnicis, qui Octavius inscribitur. Sed alius sub nomine ejus fertur de Fato, vel contra mathematicos: qui cum sit et ipse diserti hominis, non mihi videtur cum superioris libri stylo convenire. Meminit hujus Minutii et Lactantius in libris suis. Gaius disputationem adversus Proculum Montani sectatorem valde insigne volumen condidit, arguens eum temeritatis super nova prophetia defendenda, et in eodem volumine epistolas quoque Pauli tredecim tantum enumerans, decimam quartam autem quae fertur ad Hebraeos dicit non ejus esse, sed 106.1181B| apud Romanos quasi Pauli habetur. Berillus Arabiae postremus episcopus, cum aliquanto tempore religiose rexisset Ecclesiam, ad extremum lapsus in haeresim quae Christum ante incarnationem fuisse negat, ab Adamantio correctus, scripsit varia opuscula, et maxime epistolas, in quibus Adamantio gratias agit; sed et Adamantii ad eum litterae sunt. Exstat et dialogus Adamantii et Berilli, in quibus haeresis coarguitur. Claruit autem sub Alexandro Mammeae filio, et Maximino et Gordiano, qui ei in imperium successerunt.

CAPUT VIII. De doctoribus aliquot orthodoxis, qui sub Gallo et Volusiano floruerunt.

Hippolytus cujusdam ecclesiae episcopus (nomen quippe urbis scire non potui) in enarratione Paschae 106.1181C| et temporum canone, quem scribit, usque ad primum annum Alexandri imperatoris perducit, sexdecim annorum circulum, quem Graeci cyclum vocant, reperit, et Eusebius qui super eodem Pascha decem et novem annorum circulum composuit, hac occasione scribit: Edidit nonnullos in Scripturis commentarios, e quibus haec reperit: In Hexameron, in Exodum, et in Canticum canticorum, in Genesim, in Zachariam de Psalmis, et in Isaiam, de Daniele, de Apocalypsi, de Proverbiis, de Ecclesiaste, de Saule et Pythonissa, de Antichristo, de Resurrectione; et contra Marcionem, de Pascha et adversus omnes haereses, et de laude Domini Salvatoris, de qua praesente Adamantio se loqui in ecclesia significat. In hujus aemulatione Ambrosius, quem de Marcionis haeresi ad 106.1181D| veram fidem correctum diximus, cohortatus est Adamantium in Scripturis commentarios scribere, praebens ei septem et amplius notarios, eorumque expensas et librariorum parem numerum: quodque his majus est, incredibili studio quotidie ab eo opus exigens. Unde et in quadam epistola eum Adamantium vocat. Alexander episcopus Cappadociae cum desiderio sanctorum locorum Hierosolymam pergeret, et Narcissus episcopus ejusdem urbis jam senex regeret ecclesiam, tunc Narcisso et multis clericorum ejus revelatum est Alexandrum altera die mane intrare episcopum, qui adjutor episcopalis vel sacerdotalis cathedrae esse deberet. Itaque re ita completa ut praedicta fuerat, cunctis Palaestinae episcopis in 106.1182A| unum congregatis, annitente quoque ipso vel maxime Narcisso Hierosolymitanae ecclesiae episcopo, cum eo gubernaculum suscepit. Hic in fine cujusdam epistolae, quam scripsit ad Adamantium, et pro Adamantio, ita super pace Ecclesiae ait: Salutat vos Narcissus senex, qui ante me tenuit hunc episcopalem locum, et nunc mecum eumdem orationibus regit, annos natus circiter CXVI, et vos mecum precatur, ut unum idemque sapiatis. Scripsit et aliam ad Antiochenses epistolam per Clementem presbyterum Alexandriae, de quo supra diximus, necnon et ad Adamantium et pro Adamantio contra Demetrium, et quod juxta testimonium bonum Adamantium presbyterum constituerit; sed et aliae ejus ad diversos feruntur epistolae. Septima autem persecutione sub 106.1182B| Decio, quo tempore Babilas Antiochiae passus est, ductus Caesaream et clausus carcere, ob confessionem Christi martyrio coronatur. Julius Africanus, cujus quinque de Temporibus exstant volumina, sub imperatore Marco Aurelio Antonino, qui Macrino successerat, fuit: qui legationem susceperat a principe, ut Emaus in Judaea restauraretur, quae deinceps Nicopolis nominata est. Hujus est epistola ad Adamantium super quaestione Susannae, eo quod dicat eam in Hebraico fabulam haberi, nec convenire cum Hebraico: contra quam epistolam doctam scripsit Adamantius. Exstat ejus ad Aristidem altera epistola, in qua super dissonantia quae videtur esse in genealogia Salvatoris apud Lucam, plenissime disputavit. Geminus Antiochenae ecclesiae presbyter 106.1182C| pauca ingenii sui monumenta composuit, florens sub Alexandro principe, et episcopus urbis suae Sebenno, eo vel maxime tempore, quo Heraclas Alexandrinae ecclesiae pontifex ordinatus est. Igitur ab Augusto septimus et vigesimus Valerianus in Rhetia ab exercitu imperator creatus est.

CAPUT IX. De gestis Valeriani et Gallieni principum, et qui doctores vel martyres ea tempestate exstiterint.

Romae autem filius ejus Gallienus Augustus a senatu appellatus est mansitque in imperio, quamvis infeliciter undique coarctantibus malis, annis quindecim. Itaque mirandum est de Valeriano, quomodo supra caeteros qui ante se fuerunt, hic et humanus et benignus exstiterit in famulos Dei, ita ut in initiis 106.1182D| multo etiam illis benignior videretur qui nomine saltem Christiani dicebantur. In tantum verebatur servos Domini, ut omnis domus ejus esset ecclesia Dei. Depravatus autem est et a veritate dejectus per quemdam doctorem pessimum magistrum et principem Aegyptiorum magorum ut justos et sanctos viros persequi et interimi juberet, tanquam qui adversarentur magicis artibus, quibus seipsum subdiderat. Erant enim revera, et sunt etiam nunc, qui possunt virtute meritorum suorum restinguere fallacias daemoniorum. Ergo respirante paulisper supra solitum, jugi et gravi pestilentia generi humano, provocat poenam suam obliviosa malitia. Impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur 106.1183A| obdurata non sentit. Valerianus siquidem mox ut arripuit imperium octavus a Nerone, adegit per tormenta Christianos ad idololatriam abnegantesque interfici jussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine. Valerianus illico nefarii auctor edicti a Sapore Persarum rege captus, luminibus effossis, imperator populi Romani ignominiosissime apud Persas in servitute consenuit: hanc infamis officii continuam, donec vixit damnationem sortitus, ut ipse acclivis humi regem semper ascensurum in equum, non manu sua, sed dorso attolleret. Et Gallienus quidem tam claro Dei judicio territus, tanquam miseri collegae permotus exemplo, pacem in Ecclesiis trepida satisfactione restituit. Sed non compensat injuriae ultionisque mensuram unius impii, quamvis 106.1183B| perpetua ac supra modum abominanda captivitas, contra tot millia excruciata sanctorum justorumque sanguis ad Dominum clamans, in eadem sese terra ubi fusus est, vindicari rogat. Non enim de solo constitutore praecepti justo supplicium judicio flagitabatur, sed etiam exsecutores, delatores, accusatores, spectatores ac judices, postremo omnes qui injustissimae crudelitati vel tacita voluntate assentiebantur (quia Dominus secretorum cognitor est), quorum maxima per omnes provincias pars hominum versabatur, eadem ultionis plaga corripi justum erat. Solvuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositae relictaeque gentes, laxatisque habenis in omnes Romanorum fines invehuntur: Germani Alpibus, Rhetia, totaque Italia penetrata, Ravennam 106.1183C| usque perveniunt. Alamanni Gallias pervagantes, etiam in Italiam transeunt. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia Gothorum inundatione delentur. Nam Dacia trans Danubium in perpetuum aufertur. Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur, Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania. Parthi Mesopotamiam auferunt, Syriamque corradunt. Exstant adhuc per diversas provincias in magnarum urbium ruinis parvae et pauperes aedes, signa miseriarum et nominum indicia servantes: Ex quibus (ait Orosius) in Hispania Terraconem ad consolationem miseriae recentis ostendimus. Et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella civilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum, Romanis Barbarisque 106.1183D| saevientibus. Sed cito ira Dei in misericordiam vertitur, et coeptae ultionis major forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur. Igitur primus Genuus qui purpuram imperii sumpserat, apud Mirsam occiditur. Posthumius in Gallia invasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo. Nam per decem annos ingenti virtute ac moderatione usus, et dominantes hostes expulit et perditas provincias in pristinam faciem reformavit, seditione tamen militum interfectus est. Emelianus apud Moguntiam cum res novas moliretur oppressus est. Post mortem Posthumii Marius ibidem invasit imperium, sed continuo interfectus est. Deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus 106.1184A| est. Huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanici praesidatus administrabat officium, multasque seditiones militum pertulit. At vero in Oriente per Odenatum quemdam collecta agresti manu, victi repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Tesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo vincendo venerunt. Gallienus autem cum rempublicam deseruisset, ac Mediolani libidinibus inserviret, occisus est. Qua tempestate Cyprianus Afer primum gloriose rhetoricam docuit, et inde suadente presbytero Cecilio, a quo et cognomentum sortitus est, Christianus factus, omnem substantiam suam pauperibus erogavit, ac post non multum temporis allevatus in presbyterum, etiam episcopus Carthaginensis constitutus. Hujus ingenii superfluum 106.1184B| judicium texere, cum sole clariora sint ejus opera. Passus est sub Valeriano et Gallieno principibus, persecutione octava, eo die quo et Cornelius, sed non eodem anno. Pontius Diacon Cypriani usque ad diem passionis ejus cum ipso exsilium sustinens, egregium volumen vitae et passionis Cypriani edidit. Theodorus, qui et Gregorius postea appellatus est, Neocaesareae Ponti episcopus, admodum adolescens, ob studium Graecarum et Latinarum litterarum de Cappadocia ad Berithum, et inde Caesaream Palestinae transiit, juncto sibi fratre Athenodoro. Quorum cum egregiam indolem vidisset Adamantius, cohortatus est eos ad philosophiam. In qua paulatim eos erudiens, ad Christi fidem subintroduxit, sui quoque sectatores reddidit. Quinquennio itaque eruditi ab 106.1184C| eo, remittuntur ad patrem. E quibus Theodorus proficiscens, panegyricum et eucharistias scripsit ad Adamantium; et evocata grandi frequentia, ipso quoque Adamantio praesente recitavit, qui usque hodie exstat. Scripsitque in Ecclesiasten breve quidem, sed valde utile volumen. Et aliae ejus vulgo feruntur epistolae. Sed praecipue signa atque miracula, quae episcopus Neocaesareae Ponti cum multa Ecclesiarum gloria perpetravit. Ex quibus est quod, cum ecclesiae faciendae locus non sufficeret, propter imminentem rupem et fluminis crepidinem, precibus montem movit, et spatiosum aedificantibus reddidit locum. Qui etiam praelia et mortes virorum furentesque germanos ita sedavit. Stagnum quoddam erat situm in regionibus Ponti piscibus refertum, ex 106.1184D| quorum captura praedivites reditus praestabantur. Quae possessio duobus fratribus sorte haereditatis evenit, sed cupiditas hujus rei fraterna violavit jura. Quos beatus Gregorius ad oram stagni exitialis paterno convocavit affectu, aitque ad eos: Ego jam vos per virtutem Domini omni certamine cruentae contentionis absolvam. Et cum haec dixisset, in conspectu omnium virgam quam tenebat ad primas littoris undas defigit, et ipse positis genibus palmas tendit ad coelum, atque excelso supplicat Deo. Simul ut ille orando finem fecit, statim se unda subducens, et cursu velociter fugiens, a conspectu superno jussa discedere, abyssis suis redditur, et arentem campum germanis jam concordibus dereliquit. 106.1185A| Dionysius de quo supra mentionem fecimus, Alexandrinae urbis episcopus, sub Heracla scholam presbyter tenuit, et Adamantii velut insignissimus auditor fuit. Hic in Cypriani Africani synodi dogma consentiens, de haereticis rebaptizandis plurimas ad diversos misit epistolas, quae usque hodie exstant. Sed et ad Fabium Antiochenae ecclesiae episcopum, scripsit de poenitentia, et ad Romanos per Hippolytum, alteram ad Sixtum, qui Stephano successerat, et ad Philemonem, et ad Dionysium Romanae ecclesiae presbyterum, et ad eumdem Dionysium postea Romae episcopum, et ad Novatianum, causantem quod invitus Romae episcopus ordinatus esset; cujus epistolae hoc exordium est: Dionysius Novatiano fratri salutem. Si invitus, ut dicis, ordinatus es, probabis, 106.1185B| cum volens recesseris. Est ejus ad Dionysium et Didymum altera epistola, et de Pascha plurima declamatorie conscripta. Est et ad Alexandrinam ecclesiam de exsilio, et ad Heraclam in Aegypto episcopum et alia de mortalitate et de sabbato ad Herviam. Nam et alia de persecutione Decii, et duo libri adversum Nepotem episcopum, qui mille annorum corporale regnum suis scriptis asseruit, in quibus et de Apocalypsi Joannis diligentissime disputat. Adversum Sabellium et Hermamonem Beronicis episcopum, et ad Thelesphorum et ad Eufran quarti libri, et ad Dionysium Romanae urbis episcopum, et ad Laodicenses de poenitentia, item et canones de poenitentia et de ordine delictorum, de natura ad Timotheum, de tentationibus ad Eufranonem, ad 106.1185C| Basilidem quoque multae epistolae, in quarum una asserit se etiam in Ecclesiasten coepisse scribere commentarios, et adversum Paulum Samosatenum, ante paucos dies quam moreretur, insignis ejus fertur epistola. Moritur duodecimo Gallieni anno. Novatianus Romanae urbis presbyter adversum Cornelium cathedram sacerdotalem conatus est invadere. Novatianorum, quod Graece dicitur catharos, dogma constituit, nolens apostatas suscipere poenitentes. Hujus auctor Novatus Cypriani presbyter fuit. Scripsit autem de Pascha, de Sabbato, de Circumcisione, de Sacerdote, de Cibis Judaicis, de Instantia, de Attalo, et alia multa, et de Trinitate grande volumen. Aequalitatem sibi ac similitudinem epitomen operis Tertulliani faciens: quod plurimi nescientes, Cypriani 106.1185D| aestimant esse.

CAPUT X. De Claudio et Quintilio imperatoribus.

Claudius vigesimus octavus voluntate senatus sumpsit imperium, statimque Gothos jam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque vastantes bello adortus, incredibili strage delevit. Cui a senatu clypeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est. Sed continuo apud Syrmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit. Claudio mortuo, Quintilius frater ejus ab exercitu imperator electus, vir quidem unicae moderationis, et solus fratri praeferendus, septimo decimo die imperii interfectus est. Quibus 106.1186A| diebus in Alexandria Bruchium, quod per multos annos fuerat obsessum, tandem destruitur.

CAPUT XI. De Aureliani triumphis, atque persecutionibus Christianorum, et qui sub eo floruerint.

Aurelianus vigesimus nonus imperium adeptus, quinque annis et sex mensibus tenuit, vir industria militari excellentissimus. Expeditione in Danubium suscepta, Gothos magnis praeliis profugavit, ditionemque Romanam antiquis terminis restituit. Inde in Orientem conversus, Zenobiam quae, occiso Odenato marito suo, Syriam receptam sibi vindicavit, magis praelii terrore quam praelio in potestatem redegit. Thetricum in Gallia minime sufficientem sustinere seditiones militum suorum, scribentemque 106.1186B| etiam, Eripe me his, invicte, malis. ac per hunc proditorem exercitus sui sine labore superavit. Sic Orientis et Aquilonis receptor, magna gloria triumphavit, urbem Romam muris firmioribus cinxit. Novissime, cum persecutionem adversus Christianos agi nonus a Nerone decerneret fulmen, ante eum magno pavore circumstantium ruit, ac non multo post in itinere occisus est, ut fertur, fraude servi sui, qui ad quosdam militares viros amicos ipsius nomina pertulit adnotata, falso manum ejus imitatus, tanquam Aurelianus ipsos pararet occidere, a quibus interemptus est. Hinc ferunt excellentius aliquid egisse Alexandro magno vel Caesare dictatore. Nam Romanum orbem triennio ab invasoribus 106.1186C| receptavit, cum Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam pervenerit, et C. Caesar decennio subegerit Gallos, adversum cives quadriennio congressus. Sub quo in urbe Roma monetarii rebellaverunt, quos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit. Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit, gemmisque et aurata omni veste quae adhuc fere incognita Romanis moribus visebatur, usus est. Itaque fuit saevus et sanguinarius, et trux omni tempore, etiam filii sororis interfector. Cujus tempore persecutionis beatissima Columba virgo apud Senones Galliarum metropolim civitatem martyrio coronata est. Igitur Aurelianum Romae triumphantem Thetricus et Zenobia praecesserunt. E quibus Thetricus corrector postea Lucaniae fuit, 106.1186D| decernente eum Aureliano eleganti loco sublimius habendum, regere aliquam Italiae partem, quam trans Alpes regnare. Et Zenobia in urbe summo honore consenuit a qua hodieque Romae Zenobiae familia nuncupatur. Aurelianus templum soli aedificat et Agon solis ab Aureliano institutus. Hujus temporibus Malchion disertissimus Antiochenae ecclesiae presbyter, quippe qui in eadem urbe rhetoricam florentissime docuit, conversum Paulum Samosatenum, qui Antiochenae ecclesiae episcopus, dogma Artemonis instauraverat, excipientibus notariis disputavit; qui dialogus usque hodie exstat. Sed et alia grandis epistola, ex persona synodica ab eo scripta, apud Dionysium et Maximum Romanae et Alexandrinae 106.1187A| ecclesiae episcopos dirigitur. Floruit sub Claudio et Aureliano principibus. Euthicianus Romae episcopus tunc martyrio coronatus, in cimeterio Calixti sepelitur, qui et ipse CCCXIII martyres manu sua sepelivit.

CAPUT XII. De Tacito et Probo imperatoribus.

Tacitus post Aurelianum suscepit imperium, vir egregius moribus, qui ducentesimo imperii die apud Tharsum febri moritur. Huic successit Florianus. Sed cum magna pars exercitus equitum Probum, militiae peritum legisset, Florianus dierum sexaginta quasi per ludum imperio usus, incisis a semetipso venis, effuso sanguine consumptus est. Probus genitus patre agresti, hortorum studio Dalmati nomine 106.1187B| trigesimus primus regnum sortitus, obtinuit annis sex mensibus quatuor. Gallias jam dudum a Barbaris occupatas, per multa et gravia praelia deletis tandem hostibus, ad perfectum liberavit. Bella deinde civilia equidem plurimo sanguine duo gessit, unum in Oriente, quo Saturninum qui ad restaurationem Antiochenae civitatis fuerat missus, tyrannide subnixum, oppressit et cepit; aliud quo Proculum et Bonosum apud Agrippinam magnis praeliis superatos interfecit. Juneas, Gallos et Pannonios abire permisit. Opere militari Almam montem apud Sirmeum et Aureum apud Maesiam superiorem vineis consevit et provincialibus colendos dedit. Hic Syrmii in turri ferrata occiditur. Quibus diebus insana Manichaeorum haeresis exorta, a Persa quodam, qui Manes 106.1187C| vocabatur, auctore: quorum impietates et sacrilegia ac turpitudines explicare in hoc opere longum est. Archilaus episcopus Mesopotamiae librum disputationis suae quem composuit adversum Manichaeum exeuntem de Persida, Syro sermone composuit. Qui translatus in Graecam linguam habetur a multis. Claruit sub imperatore eodem Probo.

CAPUT XIII. De Caro et fitio ejus Carino principibus, et qui eo tempore clari haberentur.

Carus Narbonensis trigesimus secundus suscepit imperium, ac biennio tenuit. Qui cum filios suos Carinum et Numerianum consortes regni effecisset, et post bellum Parthicum ac regiones Parthorum 106.1187D| vastatas duas nobilissimas Parthorum urbes Cochem et Thesiponthem cepisset, super Tygridem in castris fulmine ictus interiit. Numerianus, qui cum patre fuerat, dum oculorum dolore correptus in vehiculo veheretur, impulsore Apro, qui socer ejus fuerat, per insidias occisus est. Cum dolo occultaretur ipsius mors quousque Aper invaderet imperium, foetore cadaveris scelus est proditum. Hinc Sabinus Julianus invadens imperium, a Carino in campis Veronensibus occiditur. Hic Carinus omnibus sese sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilium corrupit, condiscipulis quoque qui eum in auditorio verbi fatigatione taxaverant, perniciosus fuit. Ad 106.1188A| extremum trucidatur ejus praecipue tribuni dextera, cujus dicebatur conjugem polluisse. Anatholius Alexandrinus Laodicae Syriae episcopus, sub Probo Caroque imperatoribus floruit, mirae doctrinae vir, in arithmetica, geometria, astronomia, grammatica, rhetorica, dialectica. Cujus ingenii magnitudo de volumine quod super Pascha composuit, ac decem libris arithmeticae institutionis, quos vix intelligere possumus, declaratur. Victorinus Pictaviensis episcopus non aeque Latinae ut Graecae linguae distinctionem noverat: unde opera ejus grandia videntur sensibus, viliora compositione verborum. Sunt autem ejus commentarii in Genesim, in Exodum, in Leviticum, in Isaiam, in Ezechiel, et in Habacuc, in Ecclesiasten, in Canticum canticorum, in Apocalypsin 106.1188B| Joannis, adversum omnes haereses, et multa alia, ad extremum martyrio coronatus est. Pamphilus presbyter Eusebii Caesariensis episcopi Neocaesareae, tanto bibliothecae divinae amore flagrans, ut maximam partem Adamantii voluminum sua manu descripserit, quae usque hodie in Caesariensi bibliotheca habentur. De quo Hieronymus ait: Sed in duodecim prophetas viginti quoque Adamantii volumina manu ejus exarata reperi, quae tanto amore amplexus servo gaudeoque, ut Christi opes habere me credam. Si enim laetitia est unam epistolam habere martyris, quanto magis tot millia versuum, quae mihi videntur suo sanguine signasse vestigia? Scripsit antequam Eusebius scriberet Apologeticum pro Adamantio, et passus est Caesareae Palaestinae sub persecutione 106.1188C| Maximini. Pierius ecclesiae Alexandrinae presbyter, sub Caro et Diocletiano principibus, eo tempore quo eamdem ecclesiam Theonas episcopus regebat, florentissime populos docuit, et in tantam sermonum diversorumque tractatuum, qui usque hodie exstant venit elegantiam, ut Adamantius junior vocaretur. Constat hunc mire appetitorem voluntariae paupertatis, scientissimumque dialecticae artis: post persecutionem omne vitae suae tempus Romae fuisse conversatum. Hujus est longissimus tractatus de prophetia Oseae quem in vigiliis Paschae habitum, ipse simplici sermone demonstrat.

CAPUT XIV. De Diocletiano principe, et Maximiano et caeteris Caesaribus, quos ipse creaverat; et de eorum praeliis, et persecutionibus Christianorum.

Diocletianus tricesimus tertius ab Augusto, Dalmata Anuli senatoris libertus, matre pariter atque oppido nomine Diocles. Quorum vocabulis, donec imperium sumeret, Diocles appellatus: ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit. Imperavit annis viginti, statimque ut potestatis copiam habuit, Aprum, interfectorem Numeriani, manu sua interfecit. Carinum deinde, quem Carus Caesarem in Dalmatia reliquerat, flagitiose viventem difficillimo bello et maximo labore superavit. Dehinc cum in Gallia Amandus et Helianus collecta rusticorum manu, quos Vacandas vocabant, perniciosos tumultus excitassent, Maximianum 106.1189A| cognomento Herculium Caesarem fecit. Quem misit in Gallias: qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari virtute compescuit. Deinde Carausius quidam genere infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad observanda Oceani littora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in provectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam, nulla ex parte restituendo dominis, sed soli sibi vindicando, accendit suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici negligentia permitteret; quamobrem a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, ac Britannias occupavit. Igitur per omnes Romani imperii fines, subitarum turbationum fragores concrepuerunt, 106.1189B| Carausio in Britannia rebellante, Achilleo in Aegypto, cum et Aphricam Quinquegentiani infestarent, Narseus etiam rex Persarum Orientem bello premeret. Hoc periculo Diocletianus permotus, Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum; Constantium vero et Maximianum Galerium Caesares legit, Constantius Maximiani Herculii privignam Theodoram accepit uxorem: ex qua sex filios fratres Constantini sustulit. Constantinum vero filium ex Helena habuit concubina. Carausius, Britannia sibi per septem annos fortissime vindicata ac retenta, tandem fraude Adlecti socii sui interfectus est. Adlectus postea ereptam Carausio insulam, et per triennium tenuit: quem Asclepiodotus praefectus praetorio pressit, Britanniamque post decem annos recepit. 106.1189C| Constantius vero Caesar in Gallia primo bello ab Alamannis profligato exercitu suo, vix ipse subreptus est: secundo autem secuta est satis secunda victoria. Nam paucis horis sexaginta millia Alamannorum caesa feruntur. At Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit. Porro autem Diocletianus Achilleum obsessum per octo menses, apud Alexandriam cepit et interfecit. Sed immoderate victoria usus, Alexandriam direptioni dedit, Aegyptum totam proscriptionibus caedibusque foedavit. Praeterea Galerius Maximianus cum duobus jam praeliis adversus Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Charras congressus et victus, amissis copiis ad Diocletianum refugit. A quo arrogantissime 106.1189D| exceptus, ita ut per aliquot millia passuum purpuratus ante vehiculum ejus cucurrisse referatur. Verumtamen hac contumelia confusus, ad virtutem usus est ea, per quam detrita rubigine aciem mentis exacuit. Itaque mox per Illyricum et Mesiam, undique copias contraxit, raptimque in hostem reversus, Narseum magnis consiliis viribusque superavit. Exstinctis Persarum copiis, ipsoque Narseo in fugam acto castra ejus invasit, uxores, sorores, liberosque cepit, immensam vim gazae Persicae diripuit, captivos quamplurimos Persarum nobilium abduxit. Reversus in Mesopotamiam, a Diocletiano plurimo honore susceptus est. Postea per eosdem duces strenue adversus Carpas Basternasque pugnatum est. Sarmatas deinde vicerunt: quorum copiosissimam captivam 106.1190A| multitudinem, per Romanorum finium dispersere praesidia. Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente, vastari ecclesias, affligi interficique Christianos, decimo post Neronem loco, praeceperunt: quae persecutio omnibus fere anteactis, diuturnior atque immanior fuit. Nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. Sequitur terrae motus in Syria, ex qua apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis, multa millia hominum prostrata sunt. Secundo persecutionis anno, Diocletianus ab invito exegit Maximiano, ut simul purpuram imperiumque deponerent, ac, junioribus in rempublicam substitutis, ipsi in privato otio consenescerent. Itaque sub una die Diocletianus 106.1190B| apud Nicomediam, Maximianus apud Mediolanum potestatem imperii simul cultumque deposuerunt. Igitur Diocletianus in propriis agris consenuit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tanquam pestem aliquam detestans, in hunc modum respondit: Utinam Salone possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto nunquam istud tentandum negotium judicaretis. Tandem Constantinum ac Licinium veritus, quasi partibus Maximini et Maxentii favissent, per formidinem veneno hausto interiit.

CAPUT XV. De Galerio et Constantio, qui orbem Romanum primi diviserunt, et de multis principibus, qui illis diebus scaturientes ebullierunt et perierunt. Et qui doctores ea tempestate, vel martyres exstiterint.

106.1190C| Galerius et Constantius Augusti primi Romanorum imperii in duas partes diviserunt: Galerius Maximianus Illyricum, Asiam, et Orientem; Constantius Italiam, Africam et Gallias obtinuit. Sed Constantius vir tranquillissimus, Gallia tantum Hispaniaque contentus. Et dum persecutiones diversas Ecclesiae in alio terrarum orbe paterentur, solus Constantius Constantini pater, licenter Christianis in sua consistere religione concessit. Denique tale aliquod eum miraculum et memoria dignum egisse cognovimus. Is enim probare volens quosdam in suo palatio Christianos, si boni et solidi essent viri, evocans universos praecepit dicens, ut siquidem venirent ad sacrificandum et ejus colerent deos, circa eum essent, et 106.1190D| in suo cingulo permanerent: si vero refugerent, egrederentur de palatio, gratias agentes, quod minime punirentur. Cumque in utroque apparuissent, alii quidem religionis desertores, alii vero divina praesentibus praeponentes facta deliberatione, iis amicis et consiliariis uti decrevit, qui in melioribus fideles constantesque permanserant; alios vero velut effeminatos aversatus expulit a suo colloquio, credens nunquam eos circa principem devotos fore, qui fuerunt Dei sui sic paratissimi proditores. Et ideo adhuc superstite Constantio, non videbatur contra legem quempiam esse Christianam, apud eos qui intra Italiam Galliasque et Britanniam, et qui circa Pyrenaeum habitabant montem, usque ad Oceanum Hespericum. Galerius porro duos Caesares legit 106.1191A| Maximinum, quem in Oriente constituit, et Severum, cui permisit Italiam, ipse in Illyrico constitutus. Constantius vero Augustus summae mansuetudinis et civilitatis in Britannia obiit Eboraci sextodecimo imperii sui anno. Attamen ecclesiarum devastatio usque ad septimum Constantini annum, Christianorumque sanguinis effusio fervere per diversa loca non cessat. Igitur haec persecutio tam crudelis et crebra flagrabat ut intra unum mensem decem et septem millia martyrum pro Christo passi inveniantur. Nam Oceani limbum transgresso, Albanum, Aaron, et Julium Britanniae, cum aliis pluribus viris ac feminis, felici cruore damnavit. Passus est hac tempestate Pamphilus presbyter Eusebii Caesariensis episcopi Neocaesarius, cujus vitam ipse 106.1191B| tribus libris comprehendit: de quo superius mentionem fecimus. Tertio anno persecutionis, quo et Constantius obiit, Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Caesares facti. E quibus Maximinus maleficia et stupra sua Christianorum persecutionibus accumulat. Passus est ea tempestate Petrus Alexandriae episcopus cum pluribus Aegypti episcopis. Lucianus quoque, vir moribus et continentia et eruditione praecipuus, Antiochenus presbyter: passus est et Timotheus Romae X Kalend. Julii. Quibus diebus quae in orbe Romano (ut paulisper superiora repetamus) gesta sunt propter innoxium Christianorum sanguinem fusum, uno quidem pene tempore, imperatoribus creatis, replicare curabo. Igitur Constantius Constantini pater, atque Armentarius, Caesares Augusti appellantur, 106.1191C| creatis Caesaribus Severo per Italiam, Maximino Galerii sororis filio per Orientem; eodemque tempore Constantinus Caesar efficitur. Maxentius imperator in villa sex millibus ab urbe dissita, in itinere Lavicano, dehinc Licinius Augustus efficitur, parique modo Alexander apud Carthaginem imperator fit. Simili modo Valens imperator creatur. Quorum exitus iste fuit: Severus Caesar ab Herculio Maximiano Romae ad Tres Tabernas exstinguitur, funusque ejus Gallieni sepulcro infertur, quod urbe abest per Appiam millibus novem. Galerius Maximianus, consumptis genitalibus defecit, Maximianus Herculius a Constantino apud Massiliam obsessus, deinde captus, poenas dedit mortis: postremo, fractis laqueo cervicibus, Alexander a Constantini exercitu 106.1191D| jugulatur. Maxentius dum adversus Constantinum congreditur, Milvium pontem navigiis compositum ab latere ingredi festinans, lapsu equi in profundum demersus est, voratumque limo pondere thoracis corpus vix repertum. Maximinus apud Tharsum morte simplici periit; Valens a Licinio morte mulctatur. Igitur tempore praedictorum principum, qui doctores seu martyres exstiterint, ex plurimis paucorum memoriam replicare curabo. Lucianus ergo vir disertissimus, Antiochenae ecclesiae presbyter, tanto Scripturarum studio laboravit, ut usque nunc quaedam exemplaria Scripturarum Luciana nuncupentur. Feruntur ejus de fide libelli, et breves ad nonnullos epistolae. Passus Nicomediae ob confessionem 106.1192A| Christi, sub persecutione Maximini, sepultusque Heliopoli Bethaniae. Phileas de urbe Aegypti, quae vocatur Thymius, nobili genere, et non parvis opibus, suscepto episcopatu elegantissimum librum de martyrum laude composuit. Et disputatione auctorum habita, adversum judicem qui eum sacrificare cogebat, pro Christo capite truncatur: eodem in Aegypto persecutionis auctore, quo Lucianus Nicomediae.

Arnobius sub Diocletiano principe apud Aphricam florentissime rhetoricam docuit, scripsitque contra gentes volumina quae vulgo exstant. Firmianus qui et Lactantius, Arnobii discipulus, cujus sub Diocletiano principe acciti cum Flabuo grammatico de medicinalibus versus compositi exstant. Nicomediae 106.1192B| rhetoricam docuit; ac penuria discipulorum inde in Graeciam, videlicet ad scribendum, se contulit. Habemus ejus comatum Symfosium, quod adolescentulus scholis scripsit, de Aphrica usque Nicomediam hexametris scriptum versibus. Et alium librum qui inscribitur Grammaticus, et pulcherrimus de Ira, et Institutionum Divinarum adversus gentes libri VII; Aequalitatum et epitomum ejusdem operis liber I; et Asclepiadem II; de Persecutione lib. I; ad Probum epistolarum lib. IV; ad Severum epistolarum lib. II; ad Demetrium auditorem suum epistolarum lib. II; ad eumdem de Opificio Dei vel formatione hominis lib. I. Hic in extrema senectute magister Caesaris Crisipi filii Constantini in Gallia fuit: qui postea a patre (ut fertur) 106.1192C| interfectus est. Igitur Eusebio referente, haec persecutio sub Diocletiano et reliquis principibus ejusdem temporis ab ipsis militibus exordium cepit, et velut ex parva scintilla, pene totum Romanum inflammavit orbem, maxime Aegyptum, Africam et Mauritaniam, dum inter se diligentius perquirerent Christianos, repertos autem immolare cogebant, nolentes, militia et vita privabant.

Inter quos Nicomediae Augusto Caesare assistente, Dorotheus cubiculo regis praepositus, et socius ejus Gorgonius, qui pene omnes cubicularios sibi subjectos doctrina et fide effecerant Christianos, cum viderent constantiam Petri cujusdam nobilissimi viri, qui iniquas leges contra Christianos promulgatas publice rapuerat atque minutatim discerpserat; 106.1192D| quam ob causam omnia tormentorum genera coram Augusto pertulerat, novissime in craticula positus super pruinas in fide laetus exhalat: tunc praedicti aiunt: Cur imperator punis in Petro mentis sententiam, quae in nobis omnibus viget? Ut quid in illo crimen ducitur, quod a nobis omnibus confitetur? Haec nobis fides, hic cultus, et unanimis eademque sententia. Quos ille cum in medio nihilominus venire jussisset, similibus poenae, ut priores, suppliciis affectos, ad ultimam laqueo appensos necari jussit. Tunc et Anthymus ipsius urbis episcopus, in Domini nostri Jesu Christi confessione perdurans, martyrii gloriam capitis obtruncatione suscepit. Hunc autem tanquam vere bonum pastorem, viam martyrii praeeuntem, 106.1193A| universa pene gregis sui multitudo prosequitur. Itaque explicari non valet, quanta Dei sanctis martyribus excogitabantur tormenta ea tempestate; seu quanta sanctorum millia novis et inauditis cruciatuum tormentis interempta sint: quibus Eusebius Caesariensis episcopus, ecclesiasticae scriptor Historiae, dum interesset, quae in veritate comperit et cernendo conspexit, octavo Historiarum et nono libris partim manifestare studuit.

CAPUT XVI. Qualiter Constantinus ad imperium evectus sit, et quos imperatores persequentes Christianos oppresserit.

Constantinus tricesimus quartus gubernacula imperii a Constantio patre suscepit, quae uno et triginta 106.1193B| annis felicissime tenuit. Igitur mortuo, ut dixi, Constantio in Britannia, Constantinus imperator creatus primus imperatorum Christianus, excepto Philippo qui Christianus annis admodum paucissimis, ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. A Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Juliano, quem impia, ut aiunt, machinantem exitiabilis vita deseruit. Igitur Crispo et Constantino Caesaribus atque consulibus, Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius praesidebat, Alexandrinae Alexander, et Hierosolymorum Macharius; Antiochiae vero, quae est apud Orontem, post Romanum nondum quisquam fuerat ordinatus, persecutionibus 106.1193C| scilicet prohibentibus. Non longo post tempore hi qui Nicaeae collecti erant, eloquentiam ejus admirantes, Eustachium dignum approbaverunt, qui sedi apostolicae praesideret, et cum esset episcopus vicinae Beroae, eum in Antiochiam transtulerunt.

 Tunc ergo Christiani orientales quidem usque ad terminos Aegypti circa Lespiam commorantes, non praesumebant aperte in ecclesias convenire, cum Licinius favorem, quem in eos habuerat, permutasset; sed neque per Occidentem Helladici, vel Macedones, et Illyrici licenter in religione durabant, propter Constantinum qui princeps erat in his partibus Romanorum. Huic enim viro plura postea provenisse percepimus quibus flexus est Christianorum dogma venerari, praecipue tamen propter signum 106.1193D| quod ei divinitus est ostensum. Et quoniam ad haec venimus, paulo latius aliquid referamus. Cum Diocletianus et Maximianus Herculius, privatam elegissent vitam, et Maximinus Galerius, qui cum eis imperaverat, tenens Italiam duos Caesares fecisset, Maximinum in Oriente, et in Italia Severum, tunc Constantinus in Britannia patre mortuo ordinatus imperator primo anno ducentesimae primae Olympiadis XXVII die Julii mensis, Romae vero a praetorianis militibus Maxentius, Maximiani Herculii filius, instituitur imperator. Hic ejus pater imperandi cupiditate noluit filium regno privare, quod facere nequivit. Porro Severus Romae contra Maxentium veniens, militum proditione peremptus est. Proinde 106.1194A| Maxentius Romae velut tyrannus habebatur, adulteria impudenter exercens, et earum viros occidens. Quem volens Constantinus opprimere et Romanos a cladibus liberare, cogitabat quem in bello Deum haberet auxilio, sciens nihil prodesse deos quos Diocletianus venerabatur, et quia potius ejus pater paganorum contempta religione feliciter advixisset. In his igitur sollicitudinibus constitutus, in somno vidit signum crucis coelo splendide collocatum, mirantique visionem astiterunt angeli dicentes: O Constantine, in hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse ei, signumque monstrasse crucis, ac praecepisse ut figuram similem faceret, et in praeliis auxilium hoc haberet, quo victoriae jura conquireret. Eusebius itaque Pamphili cum jurejurando ipso imperatore dicente 106.1194B| audisse refert, quia circa meridiem declinante jam sole, crucis signum ex lumine factum, et scripturam consertam ei dicentem: In hoc vince, vidisset ipse et milites qui cum eo tunc essent. Pergenti namque aliquando cum exercitu per iter: hoc, inquit, ei miraculum est ostensum. Dumque cogitaret quid esset, nox supervenit, et dormienti Christus apparuit cum signo quod vidit in coelo, jussitque ut fieret ejus signi figuratio quae foret auxilium congressibus praeliorum.

Igitur ut praemissa quadam ex parte et aliquoties memorata iterum repetamus, Galerius, occiso Severo, Licinium imperatorem creavit. Cumque persecutionem a Diocletiano et Maximiano missam ipse atrocioribus edictis accumulasset, ac postquam per annos decem ex omni genere hominum exhausit 106.1194C| provincias, putrefacto introrsum pectore, et vitalibus dissolutus, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam vermes eructaret, atque medici ultra jam fetorem non ferentes, crebro jussu ejus occiderentur, a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam, atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis, Christianos de exsiliis revocavit: ipse autem cruciatus non sustinens, vim vitae suae intulit. Ita respublica tunc sub novis quatuor principibus fuit, Constantino et Maxentio filiis Augustorum, Licinio autem et Maximiano hominibus novis: Constantinus pacem Ecclesiis post decem annos, quibus a persecutoribus vexabantur, indulsit. Deinde inter Constantinum et Maxentium bellum civile exortum est. Qua necessitate 106.1194D| compulsus Constantinus, quem haberet adjutorem Deum in praeliis imminentibus, mente sollicita pertractabat. Unde et signa coelitus ei ostensa sunt, quae superius memoravimus. Igitur Maxentius saepe multis praeliis fatigatus, ultimo ad pontem Milvium victus, et interemptus est. Maximinus persecutionis Christianorum incentor, exsecutorque infestissimus, apud Tharsum, dum civile bellum contra Licinium disponeret, interiit. Licinius repentina rabie suscitatus, omnes Christianos e palatio suo jussit expelli. Mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. Sed Constantinus Licinium sororis suae virum, in Pannoniis primum vicit, deinde apud Cibalas oppressit, universaque Graecia potitus, Licinium crebris 106.1195A| bellis terra marique assurgentem et repressum, tandem ad deditionem coegit. Sed Herculii Maximiani soceri sui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, privatum jussit occidi, quamvis omnibus jam ministris nefariae persecutionis exemptis, hunc quoque in quantum exercere potuit persecutorem digna punitio flagitaret. Constantini filii, Crispus et Constantinus, et Licinius adolescens, Licinii Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares creati sunt.

CAPUT XVII De vesania Arii, et de synodo in Nicaea congregata, et quid in ea gestum sit.

His diebus Arius Alexandrinae urbis presbyter, a veritate fidei catholicae devians, exitiabile plurimis 106.1195B| dogma constituit. Qui simul ut primum Alexandriae, vel notus vel notatus, inter confusos vulgi sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro ejusdem tunc urbis episcopo pulsus Ecclesia est. Cumque homines quos in errorem seduxerat, etiam in seditionem excitaverat, qua de re apud Nicaeam urbem Bithiniae conventus trecentorum et octodecim episcoporum factus est, per quos Arianum dogma exitiabile et miserum esse evidentissime deprehensum, palam proditum ac reprobatum est. Undecunque ad eumdem conventum Syros, simul et Cylicas, Phoenicasque, et Arabes, atque Palaestinos, inter hos et Aegyptios, Thebaeos, Libyos, nec non et eos qui ex Mesopotamia oriuntur, etiam Persas ad concilium venisse constat. Verum nec Scytha defuit. Ex eorum 106.1195C| choro Pontusque et Asia, Phrygia et Pamphilia, viros probatissimos praebuerunt. Aderant Thraces, et Macedones, Achivi, et Epirotae, et his quoque interius habitantes. Ipse aut Hispanorum valde famosus Osius unus aderat, et simul plurimis assidebat. Talem itaque solus a secundo unus imperator Constantinus Christo coronam vinculo pacis exornans, suo Salvatori de victoria inimicorum et hostium Deo decibilem dedicavit. Itaque maximam domum praeparavit, in regalibus imperator sedens; et subsellia in ea poni praecipiens, quae sufficerent ordini sacerdotum. Ita decentem praeparans eis honorem, invitavit ingredi, et de praesentibus habere consilium. Introivit autem et ipse princeps ultimus cum paucis laude dignam sui magnitudinem habens, et mirabilem speciem, 106.1195D| mirabilioremque gerens dignitatem pudoris in fronte. Minore vero sede quam aliis posita in medio eorum sedit, primo tamen petens, hoc sibi episcoporum jussione concedi. Tunc cum eo resedit sacratissimus ille chorus. Etenim cum ex omnibus pene locis episcopi convenissent, et, ut fieri solet, diversis ex causis inter se quaedam jurgia detulissent, interpellabatur frequenter a singulis, offerebantur libelli, culpae proferebantur, et magis ad haec quam ad id pro quo ventum fuerat, animos dabant. At ille videns quod per hujusmodi jurgia causa summi negotii frustraretur, diem certam statuit, qua unusquisque episcoporum si quid querimoniae habere videretur, deferret. Et cum resedisset, suscepit a singulis libellos, 106.1196A| quos simul omnes in sinu suo continens, nec in eis quid contineretur aperiens, ait ad episcopos: Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque judicandi; et ideo nos a vobis recte judicamur, vos autem non potestis ab hominibus judicari. Propter quod Dei solius inter vos exspectate judicium, et vestra jurgia quaecunque sunt, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non est, ut homo judicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in congregatione deorum, in medio autem deos discernit. Et ideo his omissis, illa quae ad fidem Dei pertinent, absque ulla animorum dissensione distinguite. Cum haec dixisset, omnes simul querimoniarum libellos jussit exuri, ne innotesceret 106.1196B| ulli hominum simulatio sacerdotum, sed ecclesiasticum omnes unanimes, ad quod venerant, negotium agere solerter invigilarent. Igitur venerabili huic concilio ex paucorum memoria conjici potest quam magni interfuerint Deo amabiles viri, qui leges ecclesiasticas, quos canones vocamus, sanxerunt, et perversum dogma Arii cum ipso auctore anathematizantes damnaverunt. Fuit praeterea in illo concilio Paphnutius homo Dei ex Aegypti partibus episcopus confessor, ex illis quos Maximianus dextris oculis effossis et sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat. Sed in hoc tanta virtutum inerat gratia, ut signa per eum non minus quam dudum per apostolos fierent: nam et daemones tantum verbo fugabat, et aegrotos sola oratione curabat, sed et 106.1196C| caecis dicitur visum reddidisse, et paralyticos ad stabilitatem corporum revocasse. Quem Constantinus in tanta veneratione et affectu habuit, ut saepius eum intra palatium evocatum complecteretur, et illum oculum, qui in confessione fidei fuerat evulsus, avidioribus osculis demulceret. Ex eorum numero, et si quid adhuc eminentius fuisse dicitur, etiam Spiridion episcopus Cyprius, vir unus ex ordine prophetarum. Hic pastor ovium, etiam in episcopatu positus permansit. Quadam vero nocte cum ad caulas fures venissent, et manus improbas quo aditum educendis ovibus facerent, extendissent, invisibilibus quibusdam vinculis astricti, usque ad lucem velut traditi tortoribus permanserunt. Cum vero oves ducturus ad pascua, matutinus se ageret senior, vidit 106.1196D| juvenes absque humanis vinculis caulis pendere districtos. Cumque causam noxae comperisset, absolvit sermone, quos meritis vinxerat, et ne eis inanis nocturna cederet occupatio: Tollite, inquit, o juvenes, unum vobis arietem, ne sine causa venisse videamini: quem melius prece quam furto quaesisse convenerat. Tradunt de eo etiam illud factum mirabile: Filiam habuit Hyrenem nomine, quae ei cum bene ministrasset, virgo defuncta est. Post ejus obitum venit quidam dicens se ei quoddam depositum commendasse, rem gestam ignoraverat pater: perquisitum in tota domo nunquam quod poscebatur, inventum est. Persistebat ille qui commendaverat et fletu ac lacrymis perurgebat, vitae quoque suae illaturum 106.1197A| se esse exitium, nisi commendata reciperet, testabatur. Permotus lacrymis ejus senex ad sepulcrum filiae properat, atque eam nomine clamitat. Tunc illa de sepulcro. Quid vis, ait, pater? Commendatum inquit, illius ubi posuisti? At illa locum designans: Illic, ait invenies defossum. Regressus ad domum, rem, sicut filia de sepulcro responderat, repertam tradidit reposcenti. Sed et multa alia ejus gesta referuntur mirabilia, quae recentium tunc ore omnium celebrabantur. Talis igitur in illis adhuc temporibus permulti viri in Ecclesiis Domini refulgebant, ex quibus plurimi in illo concilio fuerunt. Sed et Athanasius eodem tempore Alexandri diaconus Alexandrini episcopi aderat consiliis senem quam plurimis juvans. Interfuit etiam magnus Eustachius, Antiochenae sortitus 106.1197B| ecclesiae praesulatum meritis ac virtutibus insignis. Pariterque Eusebius Pamphili Caesariensis ecclesiae pontifex, qui tempore persecutionis nobiliter in fide perduravit, et multorum illustrium opusculorum scriptor fuit sagacissimus. Praeterea et alii plures viri probatissimi ibi affuerunt quorum ingenia sapientiae et animorum virtutes, tam et principi quam in reliquis dignitatibus claruerunt. Ergo qui per singula scire voluerit quae in hoc gesta sunt concilio, omissis aliorum opusculis ecclesiastici causam Eusebii Caesariensis Historiam perlegat, quae a Rufino in nostrum interpretata est eloquium, nec non trium virorum illustrium Historias Sozomeni, Socratis et Theodorici. Actus vero et vitam hujus principis Constantini qui scire plenius desiderat, Eusebii praedicti 106.1197C| opuscula de hoc tantum negotio perlegat. Nos vero ad opus compendii coeptum stylum scribendo revocemus.

CAPUT XVIII. De Helena Constantini matre: et qualiter crucem Dominicam invenit.

Per idem tempus Helena Constantini mater, femina incomparabilis fide, religione animi ac magnificentia singulari, cujus vero Constantinus et esset filius et crederetur, divinis admonita visionibus Hierosolymam petit, atque ibi locum, in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat, ab incolis perquirit. Qui idcirco ad inveniendum difficilis erat, quod ab antiquis persecutoribus simulacrum in eo 106.1197D| Veneris fuerat defixum, ut si quis Christianorum in loco Christum adorare voluisset, Venerem videretur adorare: et ob hoc infrequens et pene oblivioni datus fuerat locus. Sed cum, ut supra diximus, religiosa femina properasset ad locum coelesti judicio designatum, cuncta ex eo profana et polluta deturbans in altum purgatis ruderibus, tres confuso ordine reperit cruces. Sed obturbabat reperti muneris laetitiam uniuscujusque crucis indiscreta proprietas. Aderat quidem et titulus ille qui Graecis et Latinis atque Hebraicis litteris a Pilato fuerat conscriptus; sed ne ipse quidem satis evidenter Dominici prodebat signa patibuli. Hinc jam in humanae ambiguitatis incerto, divinum flagitat testimonium. Accidit in ea urbe primaria quamdam loci illius feminam gravi aegritudine 106.1198A| confectam seminecem jacere. Macharius per idem tempus illius episcopus erat. Is ubi cunctantem reginam, atque omnes pariter qui aderant, videt: Afferte huc, inquit, omnes quae repertae sunt cruces, et quae sit quae portaverit Dominum Christum, nunc nobis adaperiet Deus. Et ingressus cum regina pariter et populis ad eam quae decumbebat, defixis genibus hujuscemodi ad Deum precem profudit: Tu Domine, per unigenitum Filium tuum salutem generi humano per passionem crucis conferre dignatus es; et nunc in novissimis temporibus aspirasti in corde ancillae tuae perquirere lignum beatum, in quo salus nostra pependit; ostende evidenter ex his tribus quae crux fuerit ad Dominicam gloriam, vel quae exstiterint ad servile supplicium, ut haec mulier quae semiviva decumbit, 106.1198B| statim ut eam lignum salutare contigerit, a mortis januis revocetur ad vitam. Et cum haec dixisset, adhibuit primo unam ex tribus, et nihil profuit, adhibuit secundam, et nec sic quidem aliquid actum est. Ut vero tertiam admovit, repente adapertis oculis mulier consurrexit, et stabilitate virium recepta, alacrior multo quam cum sana esset, tota domo discurrere et magnificare Domini potentiam coepit. Sic evidenti indicio regina voti compos effecta, templum mirificum in eo loco, in quo crucem repererat regia ambitione construxit. Clavos quoque quibus corpus Dominicum fuerat affixum, portat ad filium; ex quibus ille frenos composuit, quibus uteretur ad bellum; et ex aliis galeam nihilominus belli usibus aptam fertur armasse. Ligni vero ipsius salutaris partem 106.1198C| detulit filio; partem vero thecis argenteis conditam dereliquit in loco: quae etiam nunc ad memoriam sollicita veneratione servetur. Filius vero ejus Constantinus in honorem matris civitatem condidit quam ex nomine illius Helenopolim nuncupavit.

CAPUT XIX. Quo tempore populi Hyberorum et Armeniorum conversi sint ad fidem Christi.

Qua tempestate quidam Philosophus Meropius nomine exteriorem Indiam dum lustrando peragraret (quae longo tractu ab interiore distat, quae diversis linguis et nationibus habitata est, quam velut longe remotam nullus apostolicae praedicationis vomer impresserat), a Barbaris captus atque interemptus est. Duo quidam pueri, quos in liberalibus instituerat 106.1198D| disciplinis, Barbarorum miseratione reservati et ad regem perducti, quos ut comperit industrios ac nobiles, valde dilexit, ex quibus Frumentio, quem perspicaciorem deprehenderat, rationes suas scriniaque commisit: Edesium vero sibi pincernam fecit. Qui postmodum in magno honore habiti sunt, vivente rege; et in majore post illius obitum cum filio ejus, quem haeredem reliquerat regni. In tantum vero sublimati sunt, ut ecclesias fabricarent ibi et conventicula Christianorum per loca diversa celebrarent. Qui cum ad Romanum orbem reverterentur et suos visitarent propinquos, et quae acciderant episcopis narrarent suis, tunc Athanasius nuper Alexandriae episcopus constitutus, Frumentium ad 106.1199A| officium praedicationis delegit, et ad Indiam remisit, per quem, gratia Domini coruscante, virtutes apostolicae patratae sunt plurimae, et infinitae Barbarorum multitudines ad Christianismum conversae, ex quo in India exteriore fidei semina pullularunt. Eodem etiam tempore apud gentem Hyberorum, quae sub axe aquilonico degebat, quaedam valde religiosa Christiana habebatur captiva: cujus meritis instantia vigiliarum, jejuniorum atque orationum quam plures enituerunt virtutes; adeo denique ut regina ejusdem populi, quae gravi infirmitate vexabatur et curatione medicorum desperata, ad cubiculum ejusdem peregrinae descenderet, et in cilicio ejusdem cubaret. Cujus precibus percepta sanitate, ad propria remeavit. Qua occasione rex ejusdem gentis in 106.1199B| Christum credidit et templum mirabile condidit: qui etiam ad Constantinum imperatorem legatos direxit, per exhortationem peregrinae praedictae, ut episcopos ad se dirigeret, qui pariter se et populum suum sacra religione informarent. Qua petitione comperta imperator gavisus est, et quod poposcerat ab eo Hyberorum rex impetravit. Eodem tempore, ut praemisi, et Indorum gentes, et Hyberorum Christiani dogmatis rudimenta susceperunt, sed etiam Armenios tunc primum comperimus Christianos effectos. Aiunt enim Tyridate regem tunc gentis illius ex quodam mirabili signo Dei, quod circa ejus domum evenit, Christianum fuisse factum, et omnes simul ejus ditioni subjectos, una praeceptione jussisse, ut similiter Deo colla submitterent. Unde et ad caeteros 106.1199C| confines Christianum dogma transivit, et multitudine dilatatum est.

CAPUT XX. De sollicitudine pii principis Constantini quam non solum de sibi subjectis, sed etiam de externis habuit pro fide Christi.

Apud Persas autem initium Christianitatis tunc aestimo celebratum, dum quidam eorum occasione commercii ad Osraenos et ad Armenios venientes, ut assolent, sanctis illic colloquerentur viris, et virtutes eorum experirentur. Cumque tempore procedente crescerent, et ecclesias et sacerdotes pariter caeterosque ministros jam haberent, hoc factum non mediocriter contristabat magos, qui religionem Persarum, veluti quaedam sacerdotalis tribus, per successionem 106.1199D| generis ab initio commissam habere noscuntur. Afficiebat enim etiam Judaeos, naturaliter quodammodo Christiani dogmatis inimicos. Quapropter accusaverunt apud Saporem tunc regem Simonem archiepiscopum Seleuciae et Thesiphontis civitatum in Persida regalium, tanquam amici essent Caesari Romanorum, eique Persarum negotia depalaret. Quamobrem Persarum rex non solum Simeonem teneri fecit, sed et reliquos sui regni episcopos viros Deo dignos, et in vincula conjici, et caeteros bonae vitae testimonio presbyteros, diaconos, monachos, sacrasque virgines et reliqui vulgi innumeras multitudines, et ex suo palatio una cum paedagogo ac nutritore suo quamplures sibi charos atque familiares 106.1200A| diversis mortibus tradidit pro Christi dogmate, dum nollent solem, Dei creaturam, adorare pro Deo. Fertur enim eorum qui tunc martyrio coronati sunt sub hac persecutione, virorum ac feminarum fuisse millia quasi sedecim in regno Saporis, magis Judaeisque ad hoc piaculum regem concitantibus. Igitur dum haec apud Persidam calamitas Christianorum pio principi nota fieret Constantino, dum esset sollicitus pro vera religione, scripsit ad regem Persarum per legatos qui tunc aderant, monita pietatis rogans ut cultores Dei apud eum digno honore potirentur. Itaque ut in ea continetur epistola, quam pro fide nostra ad eumdem direxit, multa terrendo posuit infausta persecutoribus hujus dogmatis evenisse, qua de re et Valerianum Romanorum imperatorem 106.1200B| suum quidem antecessorem a Persis esse captum, et cum maximo dedecore inter eos senuisse, quia Christianos diversis mortibus affici decreverat. Haec igitur optimus imperator pietate decoratus egit, curam non solum subjectorum habens, sed etiam eorum qui sub alieno gubernaculo regebantur. Quapropter et ipse divina protectione potitus est et Europam universam, atque Libyam, super has etiam maximam Asiae partem tenens, non solum subjectos habebat devotos, sed etiam barbarorum alii quidem sponte serviebant, alii devicti, ubique triumphi videbantur, et victor cernebatur hominibus imperator. Qui cum tres habuisset filios, eos Caesares nuncupavit et singulos eorum per decennos annos imperii sui principes esse constituit, id est, primum quidem filium 106.1200C| sui nominis Constantinum Hesperiarum partium in decennali suo fecit habere principatum; secundum vero avi nomine nuncupatum Constantium, in vicenalibus suis Caesarem in Oriente constituit; juniorem vero Constantem in suis tricenalibus ordinavit. Qui cum in Nicomedia degeret, languore gravatus, nec ignorans hujus vitae incertum, gratiam sacri baptismatis est adeptus. Distulerat enim usque ad illud tempus, in Jordane fluvio hoc promereri desiderans. Porro autem tres filios imperii reliquit haeredes, et Athanasium magnum reverti praecepit in Alexandriam, licet Eusebius praesens esset, et niteretur contraria suadere. Ita facto testamento, tribus filiis constitutis haeredibus defunctus est. Vixit itaque annis septuaginta quinque, regnavit triginta et unum. 106.1200D| Igitur inter haec latent causae cur tantus vir vindicem gladium, et destinatam in impios punitionem, etiam in proprios egit affectus. Nam Crispum filium suum et Licinium sororis filium interfecit ut aiunt. De his etiam, qui sub eo scribendo monumenta posteris reliquerunt, non silebo.

CAPUT XXI. De diversis doctoribus sub Constantino imperatore florentibus.

Arnobius rhetor in Africa clarus habebatur, quamvis et prius sub Diocletiano principe: qui cum Siccae ad declamandum juvenes erudiret, et adhuc ethnicus ad crudelitatem somniis compelleretur, neque ab episcopo impetraret fidem, quam semper impugnaverat, 106.1201A| elucubravit adversum pristinam religionem luculentissimos libros, et tandem quibusdam obsidibus pietatis foedus impetravit.

Firmianus, qui et Lactantius, Arnobii discipulus, sub Diocletiano principe accitus cum Flabo grammatico, cujus de Medicina libri versu compositi exstant, Nicomediis rhetoricam docuit, ac penuria discipulorum illinc in Graeciam, videlicet ad scribendum se contulit. Habemus ejus commatum Symposium, quod adolescentulus scholis scripsit Aphricae, et Hodoeporicum de Aphrica usque ad Nicomediam hexametris scriptum versibus, et alium librum qui inscribitur Grammaticus, et pulcherrimus de Ira Dei, et Institutionum divinarum adversum gentes lib. VII; et Epitomen ejusdem operis lib. I; et 106.1201B| ad Asclepiadem lib. II; de Persecutione lib. I; ad Probum epistolarum lib. IV; ad Severum epistolarum libri duo; ad Demetrianum auditorem suum epistolarum libri tres; et ad eumdem de Opificio Dei vel formatione hominis liber unus. Hic in extrema senectute magister Caesaris Crispi, filii Constantini, in Gallia fuit, qui postea a patre interfectus est. Eusebius Caesareae Palaestinae episcopus in Scripturis divinis studiosissimus, et bibliothecae divinae cum Pamphylo martyre diligentissimus pervestigator, edidit infinita volumina, de quibus haec sunt libri XX consonantiae diaphonias, ecclesiasticae Historiae libri X; Chronicorum canonum omnimodam historiam et de auctoribus eorum; et de Evangeliorum tractatu; et in Isaiam libri X; et contra Porphyrium qui 106.1201C| eodem tempore scribebat in Sicilia, ut quidam putant, libri XXV; pro Adamantio libri sex; de Vita Pamphili libri tres; de Martyribus, et alia opuscula, et in CL Psalmos eruditissimos commentarios et multa alia. Floruit maxime sub Constantino imperatore et Constantio, et ob amicitiam Pamphyli martyris ab eo cognomentum sortitus est. Rhetitius Heduorum, id est, Augustodunensis episcopus, sub Constantino celeberrimae famae habitus est in Gallia. Leguntur ejus commentaria in Canticum canticorum, et aliud grande volumen adversus Novatianum: nec praeter haec quidquam operis ejus reperi.

Methodius olim Lyciae, postea Tyri episcopus, nitidi compositique sermonis, adversus Porphyrium 106.1201D| confecit librum commatum et Symposium decem virginum, et de Resurrectione opus egregium contra Adamantium, et adversus eumdem de Pythonissa, et in Genesim quoque, et in Canticum canticorum commentarios, et multa alia quae vulgo lectitantur. Ad extremum novissimae persecutionis, sive, ut alii affirmant, sub Decio et Valeriano in Calchide Graeciae martyrio coronatus est. Juvencus nobilissimi generis Hispanus presbyter, quatuor Evangelia hexametris versibus pene ad verbum transferens, quatuor libros composuit, et nonnulla eodem metro ad sacramentorum ordinem pertinentia. Floruit sub Constantino principe. Eustatius, genere Pamphilus, primum Beree Syriae, deinde Antiochiae rexit ecclesiam, 106.1202A| et adversus Arianum dogma multum componens, sub Constantino principe pulsus est Trajanopolim in exsilium Thraciarum, ubi e t conditus est. Exstant ejus volumina de Anima adversus Adamantium, et infinitae epistolae, quas enumerare longum est. Marcellus Anciranus episcopus sub Constantino et Constantio principibus floruit, multaque diversarum materiarum scripsit, volumina et maxime adversum Arianos. Feruntur contra hunc Aristei et Apollinaris libri, Sabellianae eum haereseos arguentes.

Sed et Hilarius in septimo adversum Arium libro nominis ejus quasi haeretici meminit. Porro ille defendit se non esse dogmatis cujus accusatur, communionem Julii et Athanasii Romanae urbis et Alexandriae 106.1202B| pontificum meruit. Eusebius Emissenus elegantis et rhetorici ingenii innumerabiles, qui ad plausum populi pertineant, confecit libros, magisque historiam secutus. Ab his qui declamatoria volunt studiosissime leguntur. E quibus vel praecipui sunt adversus Judaeos et gentes et Novatianos, et ad Galatas lib. X, et in Evangelium homiliae breves et plurimae. Floruit autem temporibus Constantini imperatoris, sub quo et mortuus, Antiochiae sepultus est. Quo etiam tempore Porphyrius, misso ad Constantium insigni volumine, de exsilio liberatur. Tunc etiam Alexandriae decimus novus ordinatur episcopus Athanasius. Illis equidem diebus Constantinus cum liberis suis honorificas ad Antonium litteras mittit, de quibus in subsequentibus, opitulante Deo, 106.1202C| latius dicemus. Tunc etiam Nazarci rhetoris filia in eloquentia patri coaequatur, et Tyberianus vir disertus, praefectus praetorio Gallias regit.

Eustatius autem Constantinopolitanus presbyter agnoscitur, cujus industria in Hierosolymis martyrium constructum est. Praeterea sub Constantino non solum hi quorum memoriam fecimus, sapientia et virtutibus claruerunt, sed et plures alii quos sub silentio praeterimus. Igitur Constantinus Trajanum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare solitus est. Hic pontem in Danubio construxit, habitum regium gemmis, et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen multis rebus fuit calumnias sedare, legibus severissimus, nutrire artes bonas; praecipue studia litterarum, 106.1202D| legere, ipse conscribere, meditari, audire legationes et querimonias provinciarum sagaciter studuit. Et dum multas gentes diversis praeliis subegisset, urbem nominis sui Romanorum regum vel solus, vel primus instituit. Quae sola expers idolorum ad hoc brevissimo tempore condita a Christiano imperatore provecta est, ut sola Romae tot saeculis miseriisque provectae forma et potentia merito possit aequari. Tum deinde primus Constantinus justo ordine et pio vertit edictum, siquidem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi. Et in hoc Domini nostri Jesu Christi laudanda atque miranda est omnipotentia, ut quando voluit, mox unius religiosi principis edicto omnium regum et imperatorum 106.1203A| potentissimorum, et retro saeculis fortium ac sapientum industria fana ac mirabiliter idolorum fabricata templa, clausa nullo resistente cultore 106.1204A| pene per omnem orbem, et ad nihilum sunt redacta. His itaque gestis prospere tertio finem decrevi imponere libro.

€b LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. Quomodo post mortem Constantini ad tres ejus filios orbis Romanus pervenerit, et quas partes unusquisque obtinuerit. 106.1203|

Interea respublica fortuitis casibus urgebatur. Unde quaedam summatim ac breviter perstringere, non esse incongruum arbitramur. Igitur quia aedificatore 106.1203B| Constantinopolitanae civitatis moriente, tres ejus filii imperium susceperunt, in praecedentibus est enarratum. Sciendum autem quia cum istis imperavit consobrinus eorum nomine Dalmatius, vocabulum patris habens, qui dum paululum imperasset, a militibus interemptus est, non jubente Constantio ut occideretur, nec tamen prohibente. Ita in tres partes orbis Romani redacta dominatio est, Constantinum et Constantium ac Constantem filios Constantini. Hi singuli has partes regendas habuerunt: Constantinus junior cuncta trans Alpes, Constantius a freto Propontidis Asiam atque Orientem, Constans Illyricum Italiamque et Aphricam, Dalmatius Thraciam Macedoniamque et Achaiam. Interim ob Italiae Aphricaeque jus dissentire, statim Constantinus et Constans 106.1203C| coeperunt. Constantinus latrocinii specie dum incautus foedeque temulentus in aliena irruit, a ducibus Constantis obtruncatus est, projectusque in fluvium, cui nomen Alsa est, non longe ab Aquileia.

CAPUT II. Qualiter per quemdam presbyterum haeretici Ariani ad familiaritatem Constantini pervenerunt.

Interea maligna semper adversum Deum verum diaboli insectatio, quae ab initio mundi usque nunc a sincero fidei religionisque tramite, effusis errorum nebulis, lubrica hominum corda perturbat, postquam, Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora vertentibus, Ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, 106.1203D| quo per eosdem Christianos imperatores Ecclesiam vexaret, invenit. Fit igitur Ario novi erroris auctori caeterisque discipulis ipsius ad familiaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis via, et hoc ita evenisse contigit. Posteaquam religiosi principis mater Helena, summis Romani regni honoribus affecta, ex hac luce discessit, Constantia tunc Licinii derelicta fratris Augusti solatiis utebatur. Huic accidit presbyterum quemdam venire in notitiam, latenter partibus Ariani faventem, sed is primo nihil omnino de his apud sororem principis aperiret. Ubi vero multa familiaritas copiam tribuit, paulatim coepit sermonem aspergere, invidiam dicens Ario generatam, et pro simultatibus privatis, 106.1204A| episcopum suum rem contentiose exagitasse, aemulationis stimulo confixum, quod Arius apud plebem satis charus haberetur. Haec atque hujuscemodi alia frequentius suggerens, animos Constantiae suos effecit. Quae cum diem obitura visitaretur a Constantio fratre, atque ab eo blande religioseque compellaretur, extremam dicitur ab eo gratiam poposcisse ut 106.1204B| presbyterum in familiaritatem reciperet, et quae sibi ab eo pro spe et salute suggererentur audiret. Se quidem jam ex luce discedentem nihil curare, pro fratris vero statu esse sollicitam, ne forte pro innocentum poenis regni sui pateretur excidium. Quibus ille monitis a sorore susceptis, fidelem pro se germanae sollicitudinem credens, accommodavit aurem presbytero. Constantio vero de hac luce discedente, liberis de successione Romani orbis testamentum haeredibus scriptum dum non adessent, dicitur secreto presbyterum, quem a sorore commendatum supra diximus, evocasse, atque sub sacramento tradidisse quod scripserat, dum ex occasione praedicta ejus familiaritate potiretur, contestans ne ulli, nisi Constantio cum venisset, in manus traderet. Cui etiam 106.1204C| quod eunuchi qui erant in palatio favebant, arte indicio de imperatoris morte impresso usque ad Constantii praesentiam, multis nova tentantibus oppressis, restitutae integraeque mansere. Cum vero Constantius adfuisset, depositum presbyter illi restituit. Cujus beneficii gratia imperator regni cupidus ita ei devinctus est, ut qui imperare cunctis ambierit, ab illo sibi imperari aequanimiter pateretur. Ex quo devincto sibi imperatore, coepit de Arii restitutione suggerere, et nolentes acquiescere sacerdotes ut cogeret persuadere. Tunc Eusebium Nicomediae episcopum partibus Arii faventem, caeterosque ejus socios imperatori familiarissimos effecit, annitentibus sibi Eunuchis palatinis, quorum animos diabolica fraude sibi devinxerat. Athanasium vero catholicae 106.1204D| Ecclesiae defensorem falsis criminationibus insectantes, adeo ut princeps Constantius vellet eum saepius interimere, nisi pia Dei Providentia ad restaurationem Ecclesiae suae eumdem protegeret ac reservaret. Igitur quibus mirabiliter modis saepius sit ereptus de manibus animam illius quaerentium, Ecclesiastica quae dicitur Tripartita narrat historia. Ipse etiam qui passus, ordinatim in suis refert opusculis, nec non et Rufinus praedicti temporis Ecclesiasticae Historiae scriptor.

CAPUT III. De diversis synodis in quibus catholica Nicaeni concilii decreta Ariani subvertere nisi sunt.

Itaque perversi dogmatis fautores, Eusebius Nicomediensis, 106.1205A| cum caeteris satellitibus Ecclesiae Dei hostibus, nacti tempus opportunum, paulatim callide decreta Nicaeni concilii catholica subvertere nitentes, apud Antiochiam primum sub occasione dedicationis templi ibidem a patre Augustorum mirabiliter inchoati, et a Constantio consummati, convenerunt quasi nonaginta Orientalium episcopi. Ubi contra fidem catholicam Nicaeni concilii non tam manifeste, sicut in reliquis, sanxerunt conciliis. Deinde procedente tempore diversa celebrantes concilia, fidem Nicaeni concilii de una Dei Patris et Filii substantia abolere cupientes, ipso imperatore eis annitente, cujus et praesentia debacchantes, haec aliquoties agebant. Sed dum post mortem Constantis synodum Mediolani Constantius fieri decrevisset, in qua Orientales 106.1205B| atque Occidentales episcopos in vesania Ariana concordes faceret, ad effectum perducere nequivit. Unde et apud Arimenum convenire praecepit Occidentales, apud Tyrum vero Orientales. In quibus synodis Homousiani nequaquam Arianis communicantes, ea de re caeteris in locis diversa celebrantes concilia, turbulentiorem contra Catholicos generarunt tempestatem. Constantius vero hortatu perfidorum, nunc blanditiis, nunc minis instans, nec sic ad unanimitatem eos perducere potuit episcopos, sed frustratus est suis conatibus, et majores hinc inde in Ecclesiis emergebant discordiae. Insistentibus autem Arianis ad tantam pervenit dementiam Constantius, ut quosdam in Deo gradus crederet; et qui per januam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursus 106.1205C| in sinum ejus, dum in Deo deos quaerit, tanquam per pseudothyrum inducitur. Perverso igitur zelo potestas armatur illusa, et sub nomine pietatis vis persecutionis agitatur, de nova nominis electione contenditur, ut Arianorum potius Ecclesiae, quam catholicorum sint.

CAPUT IV. De persecutione Athanasii et aliorum catholicorum episcoporum.

Ergo efferatus rex instinctu Arianorum, primum Athanasium persequitur. Qui cum quaereretur ad poenam, a Maximino Trevirorum episcopo, qui tunc satis clarus habebatur, honorifice susceptus est. Paulum vero successorem Alexandri Constantinopoleos 106.1205D| episcopum, virum laude dignum, in exsilium detrudi jussit, et in locum ejus Macedonium crudelem haereticum subrogavit. Sed dum Hermogenes magister militiae regis imperio et Arianorum factione Paulum deportare conaretur in exsilium, Constantinopolim a populo tractus catholico, interemptus est. Paulus autem praefecti Philippi fraude circumventus, postmodum in exsilium est trusus, et ibi ab eodem strangulatus, quia fautor Macedonii atque Arianorum erat. Hinc jam Liberius Romanae sedis episcopus in exsilio damnatur, qui noluit haereticis communicare, et damnationem Athanasii subscribere. Sed dum Romam Constantius veniret, matronarum nobilium Romanorum pro eo satisfactionem suscipiens, ad propriam eum revocavit sedem. Tamen quibusdam 106.1206A| suspectus fuit, quod, taedio exsilii superatus, subscripserit. Cognoverat etiam, quod Felicis illius successoris, clerus et populus urbis communionem velut haeretici declinarent, ejusque solemniis nequaquam interessent. Ea quoque tempestate Eusebius Vercellensis et Hilarius Pictaviensis, caeterique religiosi ac catholici episcopi et presbyteri per diversa mittuntur exsilia. Hinc variis afflictionum modis non suae partis Ariani omnes persequuntur episcopos, assensum praebente eis principe. Fiunt intestina bella, ecclesiarum depraedationes, diversae conditionis, aetatis et sexus hominum, multis in locis, clades et mortes. Quas persecutiones nefandas sequitur terraemotus horribilis, qui plurimas Orientis urbes solo stravit, sed ista in hoc compendioso sufficiant opere.

CAPUT V. De praeliis Constantis contra Parthos et Francos, ac de morte ipsius. Ubi tunc Franci habitaverint.

Nunc autem ad coeptam historiae revertamur seriem. Igitur Constans adversus Persas et Saporem, qui Mesopotamiam vastaverat, novem praeliis parum prospere decertavit: novissime seditione atque intemperantia militum noctu adoriri pugnam coactus, patratam pene victoriam insuper victus amisit. Igitur vario eventu adversum Francos a Constante pugnatur. Demum Franci a Constante perdomiti, et pax cum eis facta est. Porro beatus Hieronymus in Vita Hilarionis facit memoriam de Francis, ubi tunc habitarent. Dicit enim: Namque candidatus Constantii imperatoris, rutilus coma, et candore corporis 106.1206C| indicans provinciam (inter Saxones quippe et Alamannos, gens ejus [ Al., est] non tam lata quam valida; apud historicos, Germania nunc Francia dicitur), antiquo . . . possessus daemone, etc. Igitur post cum se intolerandis vitiis dedisset Constans, ac pene provincialium favorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, proximo Hispaniae, interfectus est.

CAPUT VI. De tyrannide Magnentii atque Nepotiani, et de eorum interfectoribus.

Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam, Aphricam, Italiamque porrexit. In Illirico autem Vetranionem 106.1206D| aetate grandaevum, imperatorem sibi milites creaverunt: virum natura simplicem, cunctisque jucundum, sed qui ne prima quidem unquam litterarum elementa didicisset. Itaque cum primas litteras, lit terarumque syllabas imperator senex interdum invitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere jussus imperium, abjiciens cum litteris purpuras, contentusque privatis, palatium simul scholamque dimisit. Nepotianus deinde Romae Constantini sororis filius gladiatorum manu fretus invasit imperium, qui deinde cum improbus ac per hoc invisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est. Sequitur bellum illud horribile inter Constantium, Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo 106.1207A| multa Romanorum virium profligatio, etiam in posterum nocuit. In quo bello pene nunquam amplius Romanae consumptae sunt vires, totiusque imperii fortuna pessumdata. Magnentius tamen victus aufugit, ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque frater ejusdem, quem Caesarem Gallis praefecerat, apud Senonas laqueo vitam finivit.

CAPUT VII. De Gallo Caesare facto a Constantio, ac maturius interfecto. Et de Juliani Galli fratris praeliis contra Germanos et Francos. Et qualiter invasit imperium.

Continuo Constantius Gallum patrui filium Caesarem legit, quem rursus crudeliter ac tyrannice agentem 106.1207B| paulo postquam crearet, occidit. Sylvanum quoque per Gallias rebus novis inhiantem, mature circumveniendum opprimendumque curavit. Igiturque Sylvano interfecto, Julianum patruelem suum Galli fratrem Caesarem creatum misit ad Gallias. Itaque Julianus Caesar eversas oppressasque ab hostibus Gallias strenuissime in integrum restituit. Iste in campis argentariis apud Gallias cum paucis militibus infinitas hostium copias delevit.

Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum in modum. Captus rex nobilis Nodomarius: fusi omnes optimates ejus, redditus limes Romanae possessioni, ac postmodum cum Alamannis dimicans, potentissimum eorum regem Badomarium cepit. His elatus successibus, fastigium usurpavit Augusti; 106.1207C| et mox Italiam Illiricumque pervadens, Constantium Parthicis praeliis occupatum regni parte privavit. Hinc Constantius urgere legationibus, ut in statum nomenque pristinum revertatur, monuit. Julianus mandatis mollioribus refert se sub nomine celsi imperii multo officiosius pariturum. Constantius, Juliani scelere comperto, dimissa expeditione Parthorum, dum ad civile bellum revertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est. Ita ille, qui discissa pace et unitate fidei catholicae, Christianos adversus Christianos armans, civili (ut ita dicam) bello Ecclesiae membra dilaceraverat, totum inquieti tempus imperii molestissimumque spatium vitae suae, bellis civilibus etiam in propinquos 106.1207D| et consanguineos excitatis, exercuit, exegit, expendit. Imperavit autem annos viginti quatuor, menses quinque cum fratribus Constantino atque Constante. Quibus mortuis, Magnentio, caeterisque tyrannis exstinctis, gubernacula totius orbis Romani ejus ditioni submissa sunt.

CAPUT VIII. Memoria nobilium scriptorum ac mirabilium patratorum, qui eo tempore claruerunt.

Quo imperante claruerunt viri eruditi, quorum scribendo exstant monumenta: Antonius monachus, cujus vitam Athanasius episcopus Alexandrinae Ecclesiae insigni volumine prosecutus est. Misit Aegyptiace ad diversa monasteria apostolico sensu sermoneque epistolas septem, quae in Graecam linguam 106.1208A| translatae sunt: quarum praecipua est ad Arsetas. Floruit praecipue Constantino et filiis ejus regnantibus. Qui de Paulo quodam Thebeo, mirae beatitudinis viro, ad se venientibus plurima referebat, cujus exitum Hieronymus brevi libello explicuit. Basilius Ancyranus episcopus, artis medicinae, scripsit contra Marcellum de virginitate librum, et nonnulla alia, et sub rege Constantio Macedoniae partis cum Eustasio Sebasteno fuit. Theodorus Heracliae Thraciarum episcopus fuit, elegantis, apertique sermonis, et magis historicae intelligentiae, edidit librum sub Constantio principe, et commentarios in Matthaeum, et in Psalterium. Triphilus Cypriledensis sive Leocotheon episcopus eloquentissimus suae aetatis, et sub rege Constantio et celeberrimus fuit. Leguntur in Canticum 106.1208B| canticorum commentarii ejus, et multa alia composuisse feruntur, quae in nostras manus minime pervenerunt. Donatus, a quo Donatiani, per Aphricam sub Constantino et Constantio principibus, asserens a nostris Scripturas in persecutione ethnicis traditas, totam pene Africam, et maxime Numidiam sua persuasione decepit. Exstant ejus multa ad suam haeresim pertinentia, de Spiritu sancto liber Ariano dogmati congruens. Asterius Arianae philosophus factionis, scripsit regnante Constantino in Epistolam ad Romanos, et in Evangelia, et in Psalmos commentarios, et multa alia, quae a suae partis hominibus studiose leguntur. Lucifer Caralitanus episcopus cum Pancratio et Hilario Romanae Ecclesiae clericis, a Constantio imperatore sub Liberio episcopo 106.1208C| pro fide in exsilium pulsus, cum nollet sub nomine Athanasii Nicaenam damnare fidem, et in Palaestinam relegatus, mirae constantiae animi, et praeparatus ad martyrium, contra Constantium imperatorem scripsit librum, eique legendum misit, ac non multo post sub Juliano principe reversus Catalis, Valentiniano regnante, obiit. Eusebius natione Sardus, et ex lectore urbis Romae Vercellensis episcopus, ob confessionem fidei a Constantio principe Scythopolim et inde Cappadociam relegatus: sub Juliano imperatore ad Ecclesiam suam reversus, edidit in Psalmos commentarios Eusebii Caesariensis, quos de Graeco in Latinum verterat, et mortuus est sub Valentiniano et Valente regnantibus. 106.1208D| Fortunatus natione Apher, Aquileiensis episcopus, imperante Constantio, in Evangelio titulis ordinatis brevi sermone ac rustico scripsit commentarios; et in hoc habetur detestabilis, quod Liberium Romanae urbis episcopum pro fide in hoc tempore ad exsilium pergentem primus sollicitavit et fregit, et ad subscriptionem eum haereseos compulit. Acatius, quem quia luscus erat, Avonioraon nuncupabant, Caesariensis in Palaestina episcopus, lib. in Ecclesiasticen, 17 volumina, et multos praeterea diversosque tractatus composuit. In tantum autem sub Constantio imperatore claruit, ut in Liberii locum Romae Felicem episcopum constituerit. Serapion Thimeus episcopus qui ob elegantiam ingenii cognomen scholastici meruit, charus Antonio monacho: edidit adversum 106.1209A| Manichaeum egregium librum et de Psalmorum titulis alium, et ad diversos utiles epistolas, et sub Constantio principe inclytus fuit. Qua etiam tempestate Jacobus Jusibenus episcopus, qui multis claruit mirabilibus, fuit. Inter caetera per eum patrata miracula, dum Nisibin, vastata Mesopotamia, a Sapore Persarum rege civitas obsideretur, cum ingentibus copiis, diebus 70, ac deinceps, murus impetu fluminis, quem exercitus artificiose suspenderat, atque invadere retro coegerat, sublatis interpositis cataractis, vim non sufferens, corruisset, illum sacris orationibus suis vir Dei, nocte interposita, ad integrum restauravit. Sapor die sequenti dum per alveum fluminis atque murorum ruinam civitatem invadere se crederet, vidit murum cum repugnaculis 106.1209B| restitutum; quem cum sibi assistentibus non solum restauratio muri terruit, sed etiam alia visio perturbavit. Vidit enim stantem supra murum quemdam imperiali schemate circumamictum, et tam purpura quam diademate resplendere. Arbitratus autem esse Romanorum imperatorem, mortem minatus est eis qui nuntiaverant non eum illic esse praesentem. Quibus affirmantibus vera se dixisse, et Constantium Antiochiae commorari, ex vultu quem videbat agnovit eorum verba esse veracia et ait Deum bella gerere pro Romanis. Attamen talibus signis cognitis, ab obsidione minime recedebat. Igitur praedictus episcopus hortatu obsessorum ad murum accedens, ut Persarum castra aspiciendo malediceret, aliam eis non intulit maledictionem, nisi 106.1209C| sciniphes et culices in eas ut immitteret Dominus, ut per parva animalia supernam virtutem potuissent agnoscere. Cujus orationem tantae nebulae subsecutae sciniphum et culicum, replentes castra Persarum, ut elephantes et equi vim non ferentes, earum acies perturbarent, et castra confunderent, atque in diversa discurrendo deserta peterent. Talibus rex potentissimus cum innumerabili exercitu perterritus, obsidione soluta recessit confusus. Hic namque Jacobus unus ex eorum numero fuit confessorum, qui sub Maximiano persecutore claruerunt, et qui in Nicaena synodo Arianum dogma damnaverunt. Scripsit enim libros 26 Syro sermone, id est, adversus omnes haereses, de charitate generali, de jejunio, de oratione, de dilectione erga proximum, de resurrectione, 106.1209D| de vita post mortem, de humilitate, de poenitentia, de satisfactione, de virginitate, de sensu animae, de circumcisione, de actione benedictionis, quod in Isaia legitur non exterminatus botrus; de Christo quod Filius Dei sit, consubstantialis Patri, de castitate, contra gentes, de constructione tabernaculi, de gentium conversatione, de regno Persarum, de persecutione Christianorum; composuit et chronicon minoris quidem Graecorum curiositatis, sed majoris fiduciae, quia divinarum tantum Scripturarum auctoritate constructum, comprimit ora eorum qui praesumptuosa suspicione de adventu Christi Domini nostri inaniter philosophantur. Moritur hic vir Constantii temporibus, et juxta praeceptum 106.1210A| patris ejus Constantim, in ara muri Nisibin sepelitur, ob custodiam videlicet civitatis: quod secundum fidem Constantini evenit. Nam post multos annos ingressus Julianus Nisibin, et vel gloriae sepulti invidens, vel fidei Constantii, cujus ob id domum persequebatur, jussit efferri de civitate sancti corpus, et post paucos menses, consulendae licet reipublicae, Jovinianus imperator, qui Juliano successerat, tradidit Barbaris civitatem. Hinc Sapor Persarum rex Christianos persequitur. Constantio igitur imperante, ut ad ordinem historiae redeamus, Gallus Caesar Judaeos, qui, interfectis per noctem militibus, arma ad rebellandum invaserant, oppressit caesis multis hominum millibus, usque ad innoxiam aetatem, et civitates eorum, Diocaesaream, Tyberiadem, 106.1210B| et Diospolim, plurimaque oppida igni tradidit: nonnulli nobilium Antiochiae a Gallo interfecti. Tytianus tunc vir eloquens, praefecturam praetorio apud Gallias administrabat, Victorinus rhetor et Donatus grammaticus praeceptores Hieronymi Romae insignes habentur: e quibus Victorinus etiam statuam in foro Trajani meruit. Quibus diebus reliquiae apostoli Timothei Constantinopolim invectae. Constantio vero Romam ingresso, ossa Andreae apostoli, et Lucae Evangelistae a Constantinopolitanis miro favore sunt suscepta. Hilarius itaque cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias redit, qui reversus Ariminensis perfidiae dolos in Gallia damnat.

CAPUT IX. Qualiter Julianus a Christianismo ad idololatriam sit conversus, ac justas demum luit poenas.

Julianus, comperta morte Constantii, imperii summam solus obtinuit anno uno et mensibus octo: Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus. Ut negaretur fides Christi, et idolorum cultus susciperetui, honoribus magis provocare quam tormentis cogere studuit. Aperto tamen praecepit edicto ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. Sed tamen, sicut a majoribus compertum habemus, omnes ubique prope modum praecepti conditiones amplexati, officium quam fidem deserere maluerunt. Multi etiam Christianorum tunc honores ambiendo sponte corruerunt. Hic namque Julianus, qui dudum fuerat Christianus, et postea proditor est effectus, dum esset juvenculus, 106.1210D| tonsus monasticam simulabat vitam, et latenter quidem exercebatur in philosophia, in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. Denique in Ecclesia Nicomediae lector est constitutus, et sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec quidem pro timore faciebat, quia verebatur Constantium imperatorem, qui fratrem ejus Gallum occiderat, et se suspectum apud eum noverat. Legebat itaque apud Paganorum philosophos, quorum instinctu coepit imperialia sceptra desiderare. Quamobrem discurrens universam Helladam vates quaerebat responsa reddentes, consulens si ad imperium perveniret; invenitque virum qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quemdam idolorum 106.1211A| locum, et intromittens in adytum, seductores daemones evocavit. Quibus solemniter apparentibus, terrore compellitur Julianus in fronte sua crucis formare signaculum. Tunc daemones tropaei Dominici figuram respicientes, et suae recordati devictionis, repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Julianum. At ille et terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones, evanuerunt. Porro magus: Non hoc suspiceris, inquit, o bone vir, quia timuerint, sicut ais, sed abominati hoc signum potius abscesserunt. Et ita capiens miserum, odio replevit Christiani signaculi Julianum. Post haec igitur imperator evocavit Julianum, et constituit Caesarem, dansque ei conjugem Constantiam sororem 106.1211B| suam, contra Barbaros eum destinavit ad Gallias, ut in superioribus diximus. Igitur Julianus ut solus obtinuit principatum primum, velut arguens perperam gesta Constantii, episcopos jubet de exsiliis relaxari, post vero adversum nostros tota nocendi arte consurgit. Qui cum astutus atque callidus esset deceptor, Judaeos ob Christianorum odium Hierosolymam undique convenire jubet, et ex publico eis expensas largiri praecipit, ut templum reaedificarent, et ibi hostias legales immolarent, ut sic saltem Christianismum abolere posset. Sed mira dispensatione maxima pars Judaeorum, qui illuc convenerant, terraemotu perempta, reliqui vero flammis ultricibus exusti. Qui autem superfuerunt, signum etiam crucis tam in coelo quam et in uniuscujusque 106.1211C| veste cernentes, quod si no entes, nequaquam ex eis delere poterant. Itaque inviti compulsi sunt Christum Dei Filium fateri, quibus signis territi discesserunt. Igitur imperator dudum studens paganitatem in omni sua ditione dilatare, graviter ferebat, videns Christianos potius approbari: arbitratus est statum ex vita bona et conversatione Christianitatis consistere; studuit ubique templa paganorum constructione et ordine Christianae religionis ornare, sedibus atque processionibus, paganorumque dogmatibus atque monitionibus lectores suae superstitionis instituit ad instar clericorum, ut horas certas, et dies, et orationes, solemniter observarent, praecipiens pariter habere curam viros philosophari scientes habitaculis peregrinorum et pauperum, aliaque providentia 106.1211D| circa egenos exhibita paganorum religione componere, et pietatis habere nomen. Si quis autem sponte vel invitus peccaret, secundum traditionem Christianorum, instituit ut post poenitentiam mediocrem sustineret correctionem. Haec itaque faciens imperator ad destructionem Christianorum, neque suadere subjectis praevaluit, et aperte vim inferre palam erubuit. Habens itaque Julianus plurimum vanae gloriae vitium, cunctos ante se principes laceravit in oratione quam de Caesaribus scripsit, et ipse post Julium imperatorem primus in senatu quae commentatus fuerat recitavit. Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo coquos atque tonsores expelleret de palatio, 106.1212A| opus philosophi non tamen imperatoris egit; ut autem detraheret atque laceraret, neque philosophi neque principis fuit. Qui post omnia contra Christianos argumenta diaboli ac suae calliditatis per Romanum orbem disposita, nimis gloriae cupidus (illum enim vanitas flagrantior pervicerat) bellum adversum Parthos parans, cum Romanas vires contractas undique ad destinatam secum traheret traditionem, Christianorum sanguinem diis suis vovit, palam persecuturus Ecclesias, si victoriam potuisset adipisci. Nam et amphitheatrum Hierosolymis exstrui jussit, in quo reversus a Parthis, episcopos, monachos omnesque ejus loci sanctos, bestiis etiam arte quadam saevioribus objiceret, spectaretque laniandos. Itaque postquam a Thesiphonte castra movit, dolo 106.1212B| cujusdam transfugae in deserta perductus, cum vi sitis et ardore solis, atque insuper labore arenarum, confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius, dum per vasta deserti incautius evagatus a suorum erraret agminibus, ab obvio quodam hostium equite, conto ilia ictus, interiit. Qui accepto lethali vulnere, sanguinem proprium spargens in aera clamavit: Vicisti, Galilaee, vicisti! Solitus quippe erat Christianos vocare Galilaeos. Sic misericors Deus impia consilia impii morte dissolvit, quia Deum auctorem omnium sponte deseruit, nefariis confisus artibus magicis suae levitatis petulantia, quasi omnibus audacior cunctos anteierit, meritas luit poenas. Non enim decet imperatorem audacia aliis praeferri, sed moderatione et salubribus 106.1212C| consiliis. Cujus salus propria cum semper ad securitatem omnium, in bello maxime conservanda est.

CAPUT X. De paedagogo Christiano et Juliano Saba, qui impii Juliani Caesaris apud Persidem praedixerunt perditionem.

Qua etiam tempestate in Antiochia vir quidam optimus paedagogus adolescentium habitabat, eratque illic famosissimus sophista Libanius impius, exspectansque Juliani victoriam, habens prae oculis ejus minas. Interrogavit ergo paedagogum, quasi nostram deridendo religionem: Nunc, inquit, fabri filius quid putas agit? At ille quod post paululum contigit, impletus gratia divina, praedixit. Respondit enim: O sophista, creator omnium, quem tu fabri filium nominasti, 106.1212D| locellum sepulturae Juliano componit. Post paucos enim dies mors illius nuntiatur erronei, et in locello positus, est advectus, minarumque timor evacuatus est. Tunc etenim Julianus religiosissimus cognomento Saba, cum illius impii minas audisset, continuo ingemiscendo ac flendo clementi Domino supplicans subito lacrymarum ejus fluvius restitit, fuitque alacritate completus et ejus vultus exhilaratus. Hanc animi permutationem ejus ministri respicientes, rogaverunt ut eis causam repentini gaudii patefaceret. Tunc ille dixit: Ferus sacrae vineae devastator poenas exactus est vastationis suae, jacetque mortuus terroribus, minisque frustratus. Haec agnoscentes omnes exsultaverunt. Deoque hymnos 106.1213A| gratificos obtulerunt. Postea vero a nuntiis est compertum eumdem fuisse diem simul et horam necis Juliani, quam ille sacratissimus senior cognovit atque praedixit.

CAPUT XI. Qualiter Jovianus a militibus imperator creatus exercitum reduxit a Perside.

Milites igitur in maximam aestuationem venientes, omissa omni dilatione, altera die Joviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis et nobilis, et illo tempore millenarius, quo Julianus electionem militibus lege proposuit, ut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere, quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Julianus propter belli necessitatem 106.1213B| inter viros militares habebat. Qui cum violenter a militibus ad imperium traheretur, clamabat dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter proclamasset dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium. Cogitabat itaque Jovianus de communi salute, et quomodo posset de medio hostium illaesum exercitum liberare, nec indiguit grandi consilio, sed seminibus pietatis utilissimum vindemiavit fructum. Repente namque suam providentiam Deus ostendit, et fluctuationem ejus ad portum tranquillitatis adduxit. Dum enim hujus angustiam Persarum rex agnovisset, missa legatione petivit pacem. Deinde cibaria militibus destinavit, et forum venalium eis praeparari in deserto 106.1213C| praecepit: celebratisque foederibus exercitum reduxit incolumem. Quae pacta quantum ad gloriam Romanorum turpia, sed tempori necessario congruebant. Amissa namque Syria et tradita Persis Nisibin Mesopotamiae civitate, discessit. Haec itaque nuntia Christianos confortaverunt, Paganis intulerunt luctum. Porro milites incautum Juliani fervorem valde culpabant, causamque damni finium Romanorum ei potius inferebant, quod a Persa quasi proditore seductus, naves quae per fluvium frumenta deveherent, incendit, et famem militibus irrogavit. Fefellit eum itaque superbia, jactantia, sophisticis inflatum disciplinis: quibus gloriabatur superstitiosus idolorum cultor, dicendo felicia fore tempora, quibus 106.1213D| ipse rerum potiretur imperio. Sed ubi Jovianus, in annos 29 pace composita, ad Romanum regressus est solum, clariorque lux nostro se orbi ex Orientis partibus aborta diffudit, rempublicam quasi post nimias procellas omni moderatione aggreditur reparare, Ecclesiarum vero curam non in secundis habere: nec tamen incaute, ut Constantius egerat, sed lapsu praedecessoris admonitus. Primum hoc conscripsit, ut episcopi de exsilio remearent, et Ecclesias eis reddendas esse professus est qui expositam in Nicaea fidem inviolabiliter servaverunt.

CAPUT XII. De revocatione Athanasii, et qualiter illius consiliis usus ecclesiastica tractavit negotia Jovinianus.

Hinc honorificis et officiosissimis litteris Athanasium 106.1214A| requirit, ab ipso formam fidei et Ecclesiarum disponendarum suscepit modum. Athanasius autem perfectam divinorum dogmatum disciplinam remisit expositam, apostolicis dogmatibus congruentem, quibus imperator instructus haereticorum evitaret pravissimas calliditates, et Ecclesiis redderet pacem catholicis. Igitur post parvum intervallum magnus Athanasius Deo amabilem imperatorem videre desiderans, venit Antiochiam et principem de quibus oportebat edocuit. Quidam aiunt quod cum ipse magis evocaverit imperator ut quae necessaria pro religione et recta fide videbantur exponeret, disponensque ut decebat causas Ecclesiae de reversione cogitabat. Porro Athanasium amicum sibi maximum factum destinavit in Aegyptum, ut sicut ei videretur 106.1214B| causa Ecclesiarum populosque disponeret, interminans derogatoribus dignas correptiones, quoniam noverat immerito per iniquas calumnias multa Athanasium incommoda passum. Verum imperator propositum hoc habebat, ut blandimentis et suasione verborum discordantium contentiones abscinderet, dicens nulli quidem se quomodocunque credentium fore molestum, eos tamen diligere, et nimis honorare, qui Nicaeni concilii decreta ecclesiasticae unitati servarent, in quibus unitas continetur ecclesiastica. Sed haec tam pia, tam laeta principia mors immatura corripuit. Qui dum ad Illyricum rediens per Galatiam iter agit, Constantinopolim accelerans, Dadastenae moritur, octavo decimo mense quam imperare coeperat, aetatis anno tricesimo octavo.

CAPUT XIII. De Valentiniano a militibus imperatore facto. Et quod illo regnante dignum memoria contigerit.

Postquam Valentinianus apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est, mansit in eo annis 11. Qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret, et sub Juliano Augusto tribunus scutariorum, jussus ab imperatore sacrilego, aut immolare idolis aut militia cedere, fideliter sciens et gratiora esse Dei judicia et meliora promissa, sponte discessit. Ita parva interjecta mora, Juliano interfecto, ac mox Joviano mortuo, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo, in locum persecutoris sui accepit imperium. Is enim non 106.1214D| modo fortitudine, sed etiam prudentia, temperantia atque justitia et corporis magnitudine, praefulgebat. Sic enim fuit regalis pariter et urbanus, ut dum exercitus tentasset ei alium sociare consortem, ille responderit: Vestrum, inquit, fuit, o milites, imperatore non existente, mihi dare regimen imperii; verum ubi hoc ego suscepi, meum jam et non vestrum est, de rebus cogitare communibus. Cujus verba mirati milites, ejus secuti sunt voluntatem. At ille postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii, Procopium tyrannum pluresque postea satellites ejus occidit. Terraemotus per totum orbem factus, ita quoque turbatum pelagus excussit, ut per vicinas terrarum campestrium partes refuso mari plurimae insularum urbes concussae et subruptae 106.1215A| perisse ferantur. Valens ab Eudoxio episcopo Ariani dogmatis assertore, et baptizatus et persuasus, in saevissimam haeresim declinavit. Sed malignam insectationem diu texit, nec voluntati potestatem admiscuit, quoad viventis fratris auctoritate compressus est. Contemplabatur enim de eo quantum vim in ulciscenda fide imperator posset exercere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset. Horum anno imperii tertio, Gratianus Valentiniani filius imperator est factus. Eodem anno apud Atrebatas vera lana de nubibus pluviae mista defluxit. Praeterea Athalaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos Barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimavit. Quorum tamen plurimi in Romanum 106.1215B| solum non trepidi velut ad hostes, sed certi quod ad fratres, pro Christi confessione, fugerunt. Valentinianus Saxones gentem in Oceani littoribus et paludibus inviis sitam, virtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus eruptionem magna mole meditantes, in ipsis Francorum finibus oppressit. Burgundionum quoque, novorum hostium novum nomen, qui plusquam septuaginta millia (ut ferunt) armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. Hos quondam subacta inferiore Germania a Druso et Tyberio adoptivis filiis Caesaris, per Castra disposisitos, in magnam coaluisse gentem, atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta burgos vulgo vocant: eorumque esse praevalidam et perniciosam manum, 106.1215C| Galli hodieque testes sunt. Cum quibus praesumpta possessione consistunt, quamvis providentia Dei Christiani omnes modo facti, catholica fide nostrisque clericis quibus obedirent receptis, blande, mansuete, innocenterque vivunt, non quasi cum subjectis Gallis, sed vere cum fratribus Christianis. Anno autem undecimo regni sui Valentinianus cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent, easque vastarent, bellum in eos parans apud Prigitionem oppidum, subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis vocatur, suffocatus et mortuus est.

CAPUT XIV. De filiis Valentiniani, qui post eum regnaverunt partibus Occiduis, et de Valente Orientis Augusto.

Post quem Gratianus filius ejus Occidentibus imperium 106.1215D| tenuit, Valente patruo in Orientis partibus constituto. Valentinianum etiam fratrem suum parvum admodum socium creavit imperii, quamvis non essent de una matre progeniti. Nam Valentiniani senioris dudum Severa uxor, cujus filius Gratianus fuerat, pulchritudinem Justinae virginis, quam suae familiaritati unierat, in balneis conspiciens, illam adamaverat. Hanc venustatem corporis puellae imperatrix marito indicat, qui confestim sibi eam sociavit in matrimonium; nec tamen priore abjecta, legesque propter illas sancivit, ut omnes viri qui voluissent, impune bina matrimonia susciperent. Accepta ergo (ut diximus) Valentinianus Justina, edidit ex ipsa Valentinianum juniorem, et filias tres, Justam, 106.1216A| Gratam, et Gallam. Gallam vero postea major Theodosius imperator duxit uxorem, ex qua Placidia ei filia noscitur esse progenita. Nam Archadium et Honorium ex Placella priore conjuge habuisse cognoscitur. Imperantibus praedictis principibus Athanasius Alexandriae doctrina ac religione vera in pace degens clarus satis habetur: qui sub Constantio ac Juliano principibus multa pertulerat incommoda pro fide nostra. Feruntur ejus adversum gentes libri duo, et contra Valentem et Ursatium liber unus, et de Virginitate liber unus, et de persecutionibus Arianorum plurimi, et de Psalmorum titulis, et in historia Antonii monachi vitam ejus continentes epistolae, et multa alia, quae enumerare longum est. Hilarius urbis Pictaviorum Aquitanicae episcopus, 106.1216B| factione Saturnini Arelatensis episcopi de synodo Biterrensi Phrygiam relegatur, duodecim adversum Arianos confecit libros, et alium librum de synodis, quem ad Galliarum episcopos scripsit, et in Psalterium commentarios, primum videlicet et secundum, et a quinquagesimo usque septuagesimum secundum, et a centesimo octavo decimo usque ad extremum. In quo opere imitatus est Adamantium, nonnulla etiam de suo sensu addidit. Est ejus et ad Constantinum libellus, quem ei viventi Constantinopolim porrexit, et alius in Constantium, quem post mortem ejus scripsit, et liber adversum Valentem et Ursacium historiam Ariminensis et Seleucensis synodi continens, et ad praefectum Salustium, sive contra Dioscorum, et liber hymnorum et mysteriorum 106.1216C| alius, et commentarios in Matthaeum scripsit, et tractatus in Job, quos de Graeco Adamantii ad sensum transtulit. Est et alius elegans libellus ejus contra Auxentium, et nonnullae ad diversos epistolae. Aiunt quidam scripsisse eum in Cantica canticorum insigne volumen: sed a nobis hoc opus ignoratur. Qui ab exsilio reversus velut splendidum lumen Gallias irradiavit, caeterasque provincias suo sacro dogmate a peste Ariana liberavit. Mortuus est Pictavis, Valentiniano et Valente regnantibus. Titius Bostrenus episcopus, sub Juliano et Joviniano atque Valentiniano principibus fortiter adversum Manichaeos scripsit libros, et nonnulla alia opuscula. Moritur sub Valente.

CAPUT XV. De Ambrosio, et caeteris doctoribus qui sub principibus praedictis claruerunt.

Interea siquidem, defuncto apud Mediolanum Auxentio haereticorum episcopo, utriusque partis populi diversis studiis ferebantur, dissensio gravis et periculosa seditio urbi propriae maturum parabat exitium, si pars utraque cum diversum vellet, nequaquam quod proposuerat obtineret. Ambrosius tunc consulares ejusdem provinciae fasces gerebat. Is cum perniciem civitatis videret impendere, pro loco atque officio suo, confestim ecclesiam seditionem populi mitigaturus ingreditur. Cumque inibi multa secundum leges et publicam disciplinam pro quiete et tranquillitate perorasset, pugnantis inter 106.1217A| se et dissidentis subito clamor et vox una consurgit, Ambrosium episcopum postulantium. Baptizari hunc protinus clamatur, erat enim catechumenus, et sibi episcopum dari, nec aliter unum populum fore atque unam fidem, nisi Ambrosius sibi daretur sacerdos. Hoc imperator Valentinianus agnoscens, repente jussit et baptizari, et tanquam dignum virum ordinari pontificem. Noverat enim ejus certiore omni pondere voluntatem, et totius regulae secreta subtiliora, arbitratus etiam divinum in eo esse decretum, dum in ejus electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque suscepit episcopatus. Quo facto hunc hymnum optimus imperator Salvatori et domino obtulisse fertur, his quippe quae gerebantur intererat: Gratias, inquit, 106.1217B| ago tibi, Domine omnipotens et Salvator noster, quoniam huic viro ego quidem commisi corpora, tu autem animas, et meam electionem ostendisti justitiae convenire. Ista de Ambrosio in hoc loco sufficiant. Qua tempestate de Gallograecia Photinus Marcelli discipulus, ordinatus Syrmis episcopus, Ebionis haeresim instaurare conatus est, et postea a Valentiniano principe pulsus Ecclesia est. Plurima scripsit volumina, in quibus vel praecipuus contra gentes, et ad Valentinianum liber unus. Optatus Afer, episcopus Milevitanus, ex parte catholica scripsit sub Valentiniano et Valente principibus, adversum Donatianae partis calumnias libros septem, in quibus asserit crimen Donatianorum in nos falso retorqueri. Acylius Severus Hispanus de genere illius Severi ad 106.1217C| quem Lactantii duo epistolarum libri scribuntur, composuit volumen quasi hodoeporicum, totius vitae suae statum continens, tam prosa quam versibus, quod vocavit Cintacipoiam sive petram, et sub Valentiniano principe obiit.

CAPUT XVI. De male gestis Augusti Valentis contra catholicos, et de persecutione ejus.

Igitur tempore quo Valens a fratre Valentiniano ad consortium imperii est ascitus, apostolicis dogmatibus ordinabatur. Cum vero Gothi transissent Histrum, et Thraciam peragrarent, collecta militia, pugnare cogitabat adversus eos. Cui placuit ut non nudus sacra gratia dimicaret, sed sancti baptismatis munitus armis, et hoc quidem bene placuit, et valde 106.1217D| sapienter. Quod vero postea gessit magnam animi mollitiem et proditionem significat veritatis, ea namque infelix passus est quae progenitor Adam. Conjugis enim est seductus alloquio, et muliebribus verbis illaqueatus. Illa namque primitus Arianae fallaciae captionibus irretita, etiam istum secum corruere in blasphemiae foveam persuasit. Cujus seductionis auctor fuit Eudoxius. Is enim adhuc Constantinopolitanae gubernacula tenebat Ecclesiae, non regens, sed suam potius mergens navem. Tunc ergo in ipso baptismatis tempore jurejurando miserrimum obligavit, ut et in impietate dogmatis permaneret, et undique contraria sapientes expelleret. Sic igitur ille doctrinam apostolicam derelinquens, contrarias partes 106.1218A| sumpsit. Quod vivente fratre timore coactus celaverat, post paululum, quae juraverat, adimplevit. Ergo Valens imperium quatuor annos Valentiniano mortuo tenuit. Qui cum impie ageret, illico velut effrenata libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoc est, Christiani, qui ad unum fidei opus dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur. Vastas illas tunc Aegypti solitudines arenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentium abundantiam conversatio humana non nosset, magna abundantium monachorum multitudo compleverat. Huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac venerabiles milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent, interfecta ibi agmina multa sanctorum. Quae 106.1218B| autem per diversas ubique provincias his similibus jussis diu adversus Ecclesias catholicas et rectae fidei populos gesta sint, satis in ecclesiasticis historiis declaratur. Nam et episcopos egit in exsilium, et presbyteros, ac diaconos, et monachos, usque ad tormenta deduxit, et ignibus tradidit, multaque nefanda et crudelia in Ecclesiam Dei molitus est, ex diversis scilicet in orbe Romano sub impio principe, ex aliis suffocationibus, innumerabilibus tormentis, quibus vinea Domini vastaretur, adinventis. Quae historiographi, quorum intentio fuit ut litteris haec ad futuram posteritatem porrigerent, comprehendere ad liquidum prae multitudine diversarum mortium nequiverunt, nos ex multis unum in hoc compendioso opusculo inserere curavimus.

CAPUT XVII. Qualiter Edisseni per mulierem filium trahentem ad martyrium furorem declinaverint Valentis.

Dicendum quoque est quod in Edissa Mesopotamiae gestum esse noscitur. In hac urbe est apostoli Thomae basilica clara nimis pariter et ornata, in qua propter loci reverentiam collectae saepius celebrantur: quam volens imperator inspicere, et agnoscens omnes sibi odiosos ibidem convenire, fertur manu percussisse praefectum, quod exinde orthodoxos non expulerit universos. Cumque praefectus injuriam passus invitus indignationi principis ministrare contenderet, non enim volebat tantis hominibus caedes inferre, latenter mandavit ut nullus in illa basilica remaneret. Sed nemo respexit, neque consilium neque 106.1218D| terrorem ejus, omnes enim altera die ad locum orationis pariter confluxerunt. Cumque praefectus cum multa militum manu ad basilicam festinaret, ut imperatoris perficeret jussionem, quaedam muliercula cum paupertate degens, filium suum manu tractum cursu ad illam basilicam properans, praefecti interrupit officium. Indignatus vero praefectus mulierem sibi jussit adduci, dixitque ad eam: O infelix mulier! quo sic indecenter curris? At illa: Ubi et alii, inquit, ire festinant. Tunc ille: Non audisti quia praefectus illic occisurus est universos quoscunque comperit? Et mulier: Audivi, inquit, ideoque festino ut illic inveniar inter eos. Et quo hunc parvulum trahis infantem? Tunc mulier ait: Ut et iste martyrium 106.1219A| suscipere mereatur. Hanc cum audisset vir ille concurrentium voluntatem, mox recurrens ad principem, suggessit ei, eo quod essent omnes mortem pro sua fide suscipere parati, irrationabile dicens brevi tempore tantos occidere. Quo dicto ab ira revocavit imperatorem. Hoc ergo modo Edisseni furorem imperatoris effugiunt. Per idem tempus Ecclesia velut persecutionis igni conflagrante purior auri metallo refulgebat. Non enim in verbis uniuscujusque fides, sed in exsiliis et carceribus probatur, quia non honori erat catholicum esse, sed poenae.

CAPUT XVIII. De sanctis viris qui tunc floruerunt per Aegyptum et in caeteris locis.

Florebat igitur Aegyptus ea tempestate non solum 106.1219B| eruditis in Christiana philosophia viris, verum etiam his qui per vastam eremum commanentes signa et prodigia apostolica simplicitate vitae et cordis sinceritate faciebant. Macharius de superiore eremo, aliusque Macharius de interiore, Isidorus in Scythiis, Pampus in Cellulis, Moyses et Benjamin in Nuria, Scyrion et Helias et Paulus in Apoliote, alius Paulus in Focis. Paemen et Joseph in Pispiri, qui appellatur mons Antonii. Sed et alios quamplures hujusmodi viros in Aegypti partibus tunc habitasse fideli comperimus auditu, ut vere compleretur Apostoli dictum: Quia ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Aegyptus enim prae omnibus nationibus superstitiosissime diversis idolorum monstris quondam servierat. Habuit autem per idem tempus etiam 106.1219C| Mesopotamia viros nobiles iisdem studiis pollentes apud Edissam et Carram, tum et in caeteris locis; sed neutra harum infecundior Cappadocia fuit, imo aliquid laetius, quae Gregorium et Basilium germinavit. Ambo nobiles, ambo Athenis eruditi, ambo collegae, ambo de auditorio digressi ad profitendam rhetoricam, sed nutu Dei ad divinam sunt conversi philosophiam, in qua mirabiliter floruerunt. Tulit igitur et ipsa Cappadocia multorum sanctorum segetem satis laetam, quorum miracula apostolicis actibus congruentia prae multitudine in hoc opere adnotare distuli, dum plures propria eruditi viri condita relinquerent opuscula de vitae merito et conversationis eorum exemplo.

CAPUT XIX. De praeliis in Aphrica per Theodosium, Theodosii principis patrem, gestis, et de praelio in Gallia per Gratianum acto contra Alamannos.

Interea in Aphricae partibus Firmus se excitatis Maurorum gentibus regem constituens, Aphricam Mauritaniamque vastavit, Caesaream urbem nobilissimam, Mauritaniam dolo captam, deinde caedibus incendiisque completam, Barbaris in praedam dedit. Igitur comes Theodosius Theodosii, qui post imperio praefuit pater, qui illuc fuerat a Valentiniano missus, effusas Maurorum gentes multis praeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum coegit ad mortem. Post cum experientissima providentia totam cum Mauritania Aphricam meliorem pristinis reddidisset, 106.1220A| tunc Valente imperatore quando et alii plures nobiles occisi, instimulante et obrepente invidia, jussus interfici apud Carthaginem, baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit, ac postquam sacramentum Christi, quod quaesierat, assecutus est, tunc gloriosam saeculi vitam, etiam de vitae aeternitate securus, relinquens percussori jugulum ultro praebuit. Gratianus interea imperator admodum juvenis, cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia, longe impari militum numero sese in hostem dedit: continuo apud Argentariam oppidum Galliarum formidolosissimum bellum incredibili felicitate confecit. Nam plusquam triginta millia Alamannorum minimo 106.1220B| Romanorum detrimento in eo praelio interfecta narrantur.

CAPUT XX. De Gothis, qui Valentem erroneum principem bello vicerunt ac demum vivum incenderunt.

Tertio decimo autem anno imperii Valentis, hoc est, parvo tempore posteaquam Valens per totum Orientem Ecclesiarum lacerationes sanctorumque caedes egerat, radix illa miseriarum copiosissimos simul frutices germinavit. Siquidem gens Hunorum diu inaccessis seclusa montibus repentina rabie percita exarsit in Gothos, eosque passim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danubio fugientes a Valente, sine ulla foederis pactione suscepti, ne arma quidem, quo tutius Barbaris crederetur, tradidere Romanis. Deinde propter intolerabilem 106.1220C| avaritiam Maximi ducis fame et injuriis adacti, in arma surgentes, victo Valentis exercitu, per Thraciam sese miscentes, simul omnia caedibus, incendiis rapinisque, fuderunt. Valens egressus de Antiochia cum ultima infelicis belli sorte traheretur, sera praefecti Maximi poenitentia stimulatus, episcopos caeterosque sanctos revocari de exsiliis imperavit. Itaque decimo quinto imperii sui anno, lacrymabile illud bellum in Thracia cum Gothis, jam tunc excitatione virium rerumque abundantia instructissimis, gessit, ubi primo statim impetu Gothorum perturbatae Romanorum equitum turmae, nuda peditum undique deseruere praesidia. Mox legiones peditum undique equitatu hostium cinctae, ac primum nubibus sagittarum 106.1220D| obrutae, deinde cum amentes metu sparsim per devia cogerentur, funditus caesae gladiis insequentium contisque perierunt. Ipse imperator, cum sagitta saucius, versusque in fugam, aegre in cujusdam villulae casam deportatus lateret, ab insequentidus hostibus deprehensus, subjectus igni consumptus est. Et quo magis testimonium punitionis ejus et divinae indignationis terribili posteris esset exemplo, etiam communi caruit sepultura. Anno vitae quinquagesimo tali sorte exstinctus est. Qui cum fratre regnavit annis tredecim, post fratrem vero tres. Gothi itaque antea per legatos supplices poposcerunt, ut illis episcopi, a quibus regulam Christianae fidei discerent, mitterentur. Valens imperator exitiabili pravitate doctores Ariani dogmatis misit. 106.1221A| Gothi primae fidei rudimentum, quod accepere, tenuerunt. Itaque justo judicio Dei, ipsi eum vivum incenderunt, qui propter eum etiam mortui vitio erroris arsuri sunt.

CAPUT XXI. De Didymo et aliis doctoribus illius temporis.

Qua tempestate Didymus Alexandrinus, captus a parva aetate oculis, et ob id elementorum quoque ignarus, tantum miraculum suis omnibus praebuit, ut Dialecticam quoque et Geometriam quae vel maxime visu indigent, usque ad perfectum didicerit. Hic plurima nobiliaque scripsit, commentarios in Psalmos omnes, commentarios in Evangelium Matthaei, et in Joannis, et de dogmatibus, et contra Arianos duos libros, et de Spiritu sancto librum 106.1221B| unum, quem Hieronymus in Latinum vertit, et in Isaiam decem et octo commentarios, et in Osee commentariorum libros tres, et in Zachariam prophetam libros quinque, et commentarios in Job et infinita alia, quae digerere proprii judicii est. Effrem Edissenae Ecclesiae diaconus multa Syro sermone composuit opuscula, et ad tantam venit claritatem, ut post lectionem Scripturarum divinarum, publice in Ecclesiis quibusdam ejus scripta recitarentur. Edidit de Spiritu sancto Graecum volumen, quod quidam de Syriaca lingua verterat, ex quo acumen sublimis ingenii ejus etiam in translatione manifestatur. Discessit sub Valente principe. Igitur sub Valente principe tanta est orta tempestas Constantinopoli, ut mirae magnitudinis decidentes, in modum 106.1221C| lapidum, grandines multos hominum interfecerint. Fitque evidens indignatio Domini omnibus propter exsilia et persecutiones servorum Dei ab imperatore et Arianis exactas. Quibus diebus Melania nobilissima mulierum Romanarum, et Marcellini quondam consulis filia, unico praetore tunc Urbano filio derelicto Hierosolymam navigavit: ubi tanto virtutum praecipueque humilitatis miraculo fuit, ut Teclae nomen acceperit.

CAPUT XXII. De Gratiano, qui de exsiliis revocavit episcopos et Theodosium constituit imperatorem Orientis.

Gratianus, quadragesimus ab Augusto, post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamvis jamdudum antea cum patruo Valente, et cum Valentiniano 106.1221D| fratre regnaret. Igitur defuncto Valente, denuo Barbari usque ad muros Constantinopoleos venientes, ejus suburbana vastabant: quapropter cives quae invenissent arma portantes, hostibus ut poterant resistebant. Uxor enim Valentis imperatoris, nomine Dominica, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem, militibus ministrabat. Quibus Saraceni praebuere solatia, quae eorum regina, nomine Mavia, Romanorum foederata, direxerat. Porro Gratianus, Valentiniani filius, cum dudum patre defuncto Europae sceptra tenuisset, defuncto etiam Valente sine sobole, Asiae quoque Libyaeque regna suscepit; moxque pictatem quam mente susceperat operibus demonstrabat, initiaque 106.1222A| sui regni rerum omnium Domino dedicavit. Scripsit itaque legem, praecipiens ut expulsi pastores ad sua ovilia remearent, sacraeque basilicae eis redderentur, qui communionem Damasi sequebantur. Is enim Damasus Romanae urbis episcopus, laude dignus, vir mirabilis pro apostolicis dogmatibus, cuncta festinus post Liberium gubernacula suscepit Ecclesiae. Direxit igitur imperator cum hujusmodi lege etiam Saporem quemdam, tunc nominatissimum militiae principem, et Arianae quidem blasphemiae praedicatores, veluti quasdam pestes, divinis septis jussit expelli, optimis vero pastoribus et sacris ovilibus universa restitui. Hoc ergo in universis provinciis decrevit observari. Gratianus itaque cum juniore Valentiniano regno potitus, ab exsilio revocatis 106.1222B| omnibus, lege sancivit, ut unaquaeque religio licenter sacra celebraret, solos vero ab Ecclesiis prohibuit Eunominianos, Fotinianos et Manichaeos. Qui cum afflictum ac pene collapsum reipublicae statum videret, eadem provisione qua quondam asciverat Nerva Hispanum virum Trajanum, per quem respublica reparata est, legit et ipse Theodosium atque Hispanum, virum restituendae reipublicae necessarium, quem apud Firmium purpura induit, Orientisque Thraciae simul praefecit imperio.

CAPUT XXIII. De Theodosii gestis, et qualiter venit ad imperii fasces.

Itaque Theodosius afflictam rempublicam ira Dei reparandam credidit misericordia: omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens, maximas illas Scythicas 106.1222C| gentes, formidatasque cunctis majoribus, Alexandro quoque illi Magno (sicut Pompeius Corneliusque testati sunt) evitatas, nunc autem exstincto Romano exercitu Romanis equis armisque instructissimas, hoc est, Alanos, Hunos et Gothos, incunctanter aggressus, magnis multisque praeliis vicit, urbem Constantinopolim victor intravit, et ne parvam ipsam Romani exercitus manum assidue bellando deterreret, foedus cum Hatthanarico Gothorum rege percussit. Hatthanaricus autem continuo ut Constantinopolim venit, diem obiit. Universae Gothorum gentes, rege defuncto, aspicientes virtutem benignitatemque Theodosii, Romano sese imperio dediderunt. In iisdem etiam temporibus Persae qui, Juliano interfecto aliisque imperatoribus saepe victis, nunc etiam Valente 106.1222D| in fugam acto, recentissimae victoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultra Constantinopolim ad Theodosium misere legatos, pacemque supplices po poscerent, ictumque tunc foedus est quo universus Oriens tranquillissime fruebatur. Igitur qualiter Theodosius ad fasces imperii pervenerit, paucis expediam dictis. Porro Gratianus Thraciam Barbaros vastare cognoscens, Italia relicta, Phoeniciam venit. Ea tempestate Theodosius tam propter parentum nobilitatem quam pro fortitudine propria nominatissimus habebatur, et ob hanc causam invidia judicum fatigatus in Hispania morabatur, ubi ortus fuerat et nutritus. Cumque imperator quid faceret haesitaret, quippe cum Barbari elati victoria inexpugnabiles esse viderentur, 106.1223A| ducatu Theodosii pugnam credidit terminari. Repente siquidem eum ab Hispaniis evocans, et magistrum militum esse denuntians, cum expeditione ad Barbaros destinavit. At ille fide munitus, confidenter ad Thracias est profectus. Quo dum venisset, vidissetque Barbaros, exercitum ordinavit ad pugnam. Congressione vero facta, impetum Barbari non ferentes, suas acies reliquerunt. Et illi quidem fugiebant, hi vero fortiter sequebantur, immensa caedes tunc facta est Barbarorum. Plurimis igitur interemptis, paucisque latenter transeuntibus Histrum, mox dux optimus exercitu disperso per vicinas urbes, ipse velociter remeavit ad principem, ita ut ipse triumphorum suorum nuntius extitisset: quod tamen nec ipsi imperatori, dum miraretur, factum credibile 106.1223B| videbatur. Invidi siquidem etiam fugisse eum dicebant. At ille derogantes sibi petiit dirigi, qui viderent hostium multitudinem peremptorum. His verbis imperator flexus, direxit qui res actas inspicerent, eique renuntiarent. Conspexit enim in somnis quia sanctus Meletius Antiochenae civitatis antistes chlamyde eum vestiret imperiali, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam retulit amicorum. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmatum, nihil dubium continere. Cumque pauci omnino transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant remearunt, peremptaque hostium multa millia narraverunt. Quamobrem laetatus princeps, Theodosium fecit imperatorem. Interea cum episcopi centum et quinquaginta fuissent Constantinopolim congregati, 106.1223C| praecepit imperator ut nullus proderet quis maximus esset ille Meletius, volebat enim ex memoria sui somnii virum illum sibimet indicari. Cum ergo omnis illa multitudo pontificum regiam introisset in domum, relictis omnibus, ad magnum cucurrit Meletium, et veluti quidam filius patris amator post multum tempus paterna visione potitur, amplectebatur eum, et simul osculabatur eum, oculos, labia, pectus, caput, dexteram, quae eum in somnio coronaverat, insinuavitque illi, quam viderat visionem. Cumque etiam caeteros congrue salutasset, rogavit tanquam patres, ut de rebus praesentibus cogitarent. Cumque Theodosius Barbaros bello superasset, et illi Romanos amicos habere deprecarentur, causa foederis acceptis obsidibus, Thessalonicam venit, ubi dum in 106.1223D| aegritudinem incurrisset, ab Acoleo ejus civitatis episcopo baptizatus est, licet a progenitoribus Christianum dogma et fidem Nicaeni concili sequeretur.

CAPUT XXIV. De Justina imperatrice Ariana, quae dum Ambrosium in exsilium trahere jubebat, ipsa exsilium passa est.

Eo siquidem tempore quo Constantinopoli de synodis agebatur, gerente curam Theodosio de unitate fidei et statu Ecclesiae, talia circa Hesperiam provenerunt. Maximus de Britannorum partibus contra Romanorum surrexit imperium, et laboranti Gratiano contra Alamannos intulit bellum. In Italia vero puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus exconsul atque praefectus habebat. Justina 106.1224A| vero Valentiniani mater, cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praevaluit orthodoxos. Eo mortuo et filio valde juvenculo, Mediolanum veniens, Ambrosio episcopo erat infesta, ita ut eum destinari juberet in exsilium; dumque de Ecclesia juberetur exire, Ambrosius ait: Ego sponte hoc agam, ne lupis ovium septa contradere videar, aut blasphemantibus Deum. Hic, si placet, occide; hoc loco prona mortem suscipio voluntate. Cumque populus singulariter diligens Ambrosium resultaret, et trahentibus eum ad exsilium valde resisteret, potius indignata Justina vocavit tunc Benivolum quaestorem, jubens ut velociter proponeret legem quae fidem prolatam in Arimino confirmaret. Cumque hoc ille agere declinaret, erat enim orthodoxus, majoribus cingulis eum 106.1224B| invitavit. Benivolus autem discingens se, balteum ante pedes Augustae projecit dicens: neque illum honorem, neque majorem velle se pro impietatis habere mercede. Cumque ille hoc facere omnimodis refutasset, inventi sunt alii, qui nequitiae jussionibus ministrarent. Inter haec nuntiatur quia Gratianus dolo tyranni Maximi fuisset occisus. Andragatius enim dux Maximi in lectica portatus, ut occideret Gratianum, hujusmodi opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti. Gratianus autem credens conjugem revera venire, quam nuper acceperat, non praecavit ejus insidias, et veluti caecus in foveam in manus hostis incurrit. Dum ergo Gratianus venisset quasi ad uxoris vehiculum, ex 106.1224C| improviso exsiliens, Andragatius Gratianum callidus interemit. Mortuus est ergo anno imperii decimo quinto, vitae vigesimo quarto. Hoc itaque facto, ad praesens contra Ambrosium ira Justinae quievit. Cumque audisset Maximus quae contra Ambrosium rursus magniloquum praedicatorem veritatis agerentur, scripsit Valentiniano, ut bellum quod agebatur contra Ecclesias solveretur, monens ut paternam non amitteret pietatem; adjecitque etiam minas belli, et nisi quiesceret, verba operibus adimpleret. Quamobrem sumens exercitum venit Mediolanum, ubi tunc ille degebat. Porro Valentinianus agnoscens ejus invasionem fugit in Illyricum, experimento cognoscens quae mala matris consilio sustineret. Justina vero justo Dei judicio in vita exsilium passa est, quod injuste 106.1224D| Dei viro Ambrosio inferre nitebatur. Porro Theodosius audiens quae a Justina fuerant gesta, et a tyranno scripta, fugienti Valentiniano rescripsit, non esse mirandum, si imperatori quidem terror, tyranno vero potestas accresceret, dum imperator pietati rebellis exstitisset, tyrannus autem ei auxilia commodaret; et propterea ille quidem fugeret nudus, ille vero armaretur adversus nudum.

CAPUT XXV. Qualiter Theodosius Maximum tyrannum Gratiani interfectorem interemit.

Theodosius quadragesimus primus, interfecto per Maximum Gratiano, imperium Romani orbis obtinuit, mansitque in eo annis undecim cum jam in 106.1225A| Orientis partibus quatuor annis Gratiano vivente regnasset. Itaque justis necessariisque causis ad bellum civile permotus, cum e duobus Augustis fratribus et ultionem unius interfecti sanguinis exigeret, et restitutionem miseri alterius exsulantis oraret, posuit in Deo spem suam, seseque adversus Maximum tyrannum sola fide major, nam longe minor universi apparatus bellici comparatione, proripuit. Aquileiae tunc maximus victoriae suae spectator insederat. Andragatius comes ejus summam belli administrabat. Qui cum largissimis militum copiis ipsamque magnarum copiarum fortitudinem praecellenti consilio omnes incredibiliter Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili judicio Dei, dum navali expeditione incautum hostem praevenire et obruere 106.1225B| parat, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit: ita Theodosius, nemine sentiente, ut non dicam repugnante, vacuas transmisit Alpes, atque ad Aquileiam improvisus adveniens, hostem illum magnum Maximum trucem, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et sine controversia clausit, cepit, occidit. Valentinianus recepto Italiae potitur imperio. Itaque Andragatius comes, cognita Maximi nece, praecipitem sese de navi in undas dedit et suffocatus est.

CAPUT XXVI. Quomodo beato Ambrosio revelata sunt martyrum corpora Prothasii et Gervasii.

Qua tempestate, dum B. Ambrosius insania Justinae 106.1225C| caeterorumque Arianorum afficeretur insidiis, Domino revelante, ostensa sunt ei sanctorum Gervasii et Prothasii martyrum corpora, quasi ipsa hora ibidem reposita, miro odore fragrantia. Ad caput itaque eorum libellum appositum invenit, in quo haec continebantur: Ego servus Christi Philippus intra domum meam sanctorum corpora, quae cum filio meo rapui, sepelivi: quorum mater Valeria, pater Vitalis dicti sunt. Quos uno ortu geminos genuerunt: unum Prothasium, alterum Gervasium vocaverunt. Quorum pater Vitalis militans consul Arianus fuit. Ipsi autem milites Christi effecti, de quibus perfecte dici potest: Isti sunt triumphatores et amici Dei, qui contemnentes jussa principum meruerunt praemia aeterna, nunc coronantur et accipiunt palmas. Quorum 106.1225D| virtutibus venerabilis antistes, suffultus sapientia ac vitae honestate, insignibusque exemplis ornatus, Mediolanensem Ecclesiam munivit, et a peste Ariana Italiam liberavit.

CAPUT XXVII. Qualiter Theodosius, ab Ambrosio correptus, poenitendo satisfactionem promeruit.

Eodem quoque tempore audivit Ambrosius quod, jussu Theodosii principis in Thessalonica, quae erat valde populosa, usque ad septem millia hominum, innocentes pariter cum nocentibus, essent interempti, absque discretione, per milites qui propter ultionem judicum, quos populus civitatis lapidaverat et traxerat, fuerant illuc directi. Quam indignationem 106.1226A| injustam graviter ferens Ambrosius, cum princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, occurrit foras ad januas, et ingredientem his sermonibus a sacri liminis incessu prohibuit: multis increpans eum aliis et hujusmodi verbis: Nescis, imperator, perpetratae a te necis quanta sit magnitudo? Quomodo manus extendes, de quibus adhuc sanguis stillat injustus? Recede hinc, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Accipe vinculum quo nunc ligaris, est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens, erat enim divinis eruditionibus enutritus, et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum, gemens et deflens, ad regalia remeavit. Cumque octo mensium continua 106.1226B| transissent tempora, propinquavit Nativitatis Salvatoris nostri festivitas. Imperator autem, lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Igitur humiliter veniente imperatore ad Ambrosium, deposcendo ut ingredi ecclesiam ei permitteretur, taliter communionem promeruit ab eo, ut legem scriberet atque confirmaret, qua decreta furorem evacuaret, et usque triginta dies sententia necis suspensa maneret, et judicium rationis exspectaret. Hanc admonitionem imperator animo libenti suscipiens, et optimam esse confidens, legem conscribi repente praecepit, et propriae litteris manus confirmavit. Quo facto vinculum ejus solvit Ambrosius, quae lex hactenus observatur. His et aliis imperator sacratissimus a 106.1226C| venerabili episcopo correptionibus illustratus, eum prae omnibus fatebatur in veritate se agnovisse episcopum. Theodosius enim, Valentiniano juvenculo in imperio restituto, Romam senior veniens, leges multas correxit, addidit, immutavit, et sub suo nomine conscripsit. Quae autem in civitate perniciosa adhuc supervacua ex consuetudine antiqua conspexit, auferre sancivit, et quae reipublicae supplemento necessaria addere curavit; his prope gestis pace composita, Valentinianum in Hesperia derelinquens, cum filio Honorio Constantinopolim remeavit.

CAPUT XXVIII. De bello quod Theodosius gessit contra Arbogasten et Eugenium tyrannos. Et de actis mirabilibus uxoris illius.

106.1226D| Igitur Valentinianus junior regno restitutus exstincto Maximo ejusque filio Victore, quem imperatorem Gallis Maximus reliquerat, ipse in Galliam transiit: ubi cum, tranquilla republica, in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui corruptis custodibus, ut fertur, strangulatus, atque ut voluntariam sibi conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est. Mortuo Valentiniano Augusto, Arbogastes Eugenium tyrannum mox creare ausus est, legitque hominem cui titulum imperatoris imponeret, ipse aucturus imperium: vir barbarus animo, consilio, manu, audacia, potentiaque nimius, contraxit undique innumeras invictasque copias, vel Romanorum praesidiis, vel auxiliis Barbarorum, alibi 106.1227A| potestate, alibi cognatione subnixus. Arbogastes Theodosio paruit, tantis instructum praesidiis. Maximum ipse minimus cepit, et nunc cum adversus eumdem Theodosium, collectis Gallorum Francorumque viribus, exundavit, nixus etiam praecipuo cultu deorum magna tamen facilitate succubuit. Igitur Eugenius atque Arbogastes instructas acies campis expedierant, arta Alpium latera atque inevitabiles transitus praemissis callide insidiis occupaverant, ut etiam si numero ac viribus impares forent, sola tamen belli dispositione victores. At vero Theodosius in summis Alpibus constitutus expers cibi ac somni, sciens quod destitutus suis, nesciens quod clausus alienis, Dominum Christum solus solum qui posset omnia, corpore humi fusus, mente coelo fixus 106.1227B| orabat. Dehinc postquam insomnem noctem precum continuatione transegit, et testes propemodum quas in pretium praesidii coelestis appenderat lacrymarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit solus, sciens se esse non solum, signo crucis signum praelio dedit, ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor futurus immisit. Prima salutis via exstitit Arbitio hostilium partium comes, qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conversus ad reverentiam praesentis Augusti, non solum periculo liberavit, verum etiam instruxit auxilio. At ubi ad contigua immiscendae pugnae spatia perventum est, continuo magnus ille et ineffabilis turbo ventorum in ora hostium ruit. Ferebantur per aerem spicula missa in hostes, atque ultra mensuram humani 106.1227C| jactus, per magnum inane portata, nusquam propemodum cadere, priusquam impingerent, sinebantur. Porro autem turbo continuus ora pectoraque hostium nunc illisis graviter scutis everberabat, nunc impressis pertinaciter obstructa claudebat, nunc avulsis violenter destituta nudabat, nunc oppositis jugiter in terga trudebat. Tela etiam quae ipsi vehementer intorserant excepta ventis impetu supinato, ac retrorsum coacta, ipsos infeliciter configebant. Prospexit sibi humanae conscientiae pavor; nam continuo sese, parva suorum manu fusa, victori Theodosio hostilis prostravit exercitus. Eugenius captus atque interfectus est. Arbogastes sua se manu perculit. Ita et hic duorum sanguine bellum civile restinctum est, absque illis decem millibus Gothorum 106.1227D| quos praemissos a Theodosio Arbogastes delesse funditus fertur, quos utique perdidisse lucrum, et vinci vincere fuit. Theodosius itaque, composita tranquillataque republica, apud Mediolanum constitutus diem obiit, utramque rempublicam utrisque filiis, id est Arcadio et Honorio, relinquens. Corpus ejus eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est. Vixit autem annis sexaginta, ex quibus sexdecim imperavit. Contigit itaque ut Johannes ei remandaverat de eventu belli ad quod proficiscebatur, contra Eugenium tyrannum, et de ejus morte in Italia futura. Itaque Johannes in Thebaida monasticam ducebat vitam, plenus gratia Dei, praescientiam habens futurorum, ad quem destinavit Eutropium eunuchum 106.1228A| sibimet fidelissimum, ut aut eum, si vellet venire, deduceret, aut nolentem de eventu belli requireret. At ille Johannem quidem deducere non praevaluit, sed mandatum retulit ejus, quia bello vinceret et perimeret tyrannum, et post victoriam in Italia moreretur. Igitur Theodosius cum ad purpuram regni perveniret, Placellam habebat uxorem, quae de divinis legibus eum saepius admonebat, seipsam tamen perfecte prius erudiens, non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo majus ei desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens et ad eorum habitacula veniens, et unicuique 106.1228B| quod haberet praebens. Sic etiam per Ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis: ollas eorum tergens, jus gustans, offerens cochlearia, panem frangens, cibosque ministrans, calicem diluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. His autem qui eam de rebus talibus nitebantur prohibere dicebat: Aurum distribuere, opus imperii est. Ego autem pro ipso imperio hoc opus offero, bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris, sed imperium quod suscepisti, legaliter gubernabis, et harum rerum placabis auctorem.

CAPUT XXIX. De doctoribus et mirabilium patratoribus qui sub Theodosio claruerunt.

Igitur Theodosio imperante, ex his qui in Scripturis claruerunt viri divinis, horum memoriam inserere libuit, Damasus Romanae urbis episcopus, elegans in versibus componendis ingenium habuit: multa alia et brevia opuscula heroico metro edidit, et prope octogenarius sub Theodosio principe mortuus est. Apollinaris Laodicenus Syriae episcopus, patre Probo, magis grammaticis in adolescentia operam dedit, et postea in sacras Scripturas innumerabilia scribens volumina, sub Theodosio imperatore obiit. Exstant ejus adversum Prophyrium triginta libri, qui inter caetera ejus opera 106.1228D| vel maxime probantur. Pachianus in Pirenaei jugis Barcillonae episcopus, castus eloquentia, et tam vita quam sermone clarus, scribit varia opuscula, de quibus est Certus et contra Novatianos, et sub Theodosio principe jam in ultima senectute mortuus est. Cyrillus Hierosolymae episcopus, saepe pulsus est Ecclesia et receptus, ad extremum sub Theodosio principe septem annis inconcussum episcopatum tenuit. Exstant ejus quae in adolescentia composuit opuscula. Cuzoius apud Ephesum rhetorem cum Gregorio Nazianzeno episcopo adolescens Caesareae eruditus est, et ejusdem urbis postea episcopus plurimo labore corruptam jam bibliothecam Adamantii et Pamphili in membranis instaurare conatus. Ad extremum 106.1229A| sub Theodosio principe Ecclesia pulsus est. Feruntur ejus varii multiplicesque tractatus, quos nosse perfacile est. Gregorius Nazianzenus episcopus, vir eloquentissimus, ad triginta millia versuum omnia opera sua composuit: e quibus illa sunt: de Morte fratris Caesarii, Laudes Machabaeorum, Laudes Cypriani, Laudes Athanasii, Laudes Maximini philosophi post exsilium reversi, quem falso nomine quidam Herona superscribunt (quia et alius liber vituperationem ejusdem Maximini continens, quasi non licuerit eumdem et laudare et vituperare pro tempore); et liber hexametro versu Virginitatis et Nuptiarum contra se disserentium; contra Eunomium libri duo, de Spiritu sancto liber unus, contra Julianum imperatorem libri duo. Secutus est Polemonion 106.1229B| dicendi charactere, vivoque se episcopum in loco suo ordinatus, rure vitam monachi exercuit, decessit sub Theodosio principe. Lucius post Athanasium Arianae partis episcopus, usque ad Theodosium principem, a quo et pulsus est, Alexandriae Ecclesiam tenuit. Exstant ejus solemnes de Pascha epistolae et tractatuum et pauci variarum libelli. Ea siquidem tempestate plurimi inter episcopos effulgebant, non solum in philosophica doctrina, qui scribendo monumenta ad nostram porrexerunt posteritatem, sed et quidam inter eos insignibus virtutibus claruerunt. Quorum ex multis trium tantum, qui minus apud nos habentur noti, laudabiliter facta inserere curavi. Donatus equidem Euriae Heperi, per quem provinciales ejus miracula multa testantur 106.1229C| facta: maximum tamen est, quod de dracone gessit. Is enim circa pontem in via publica jacens, cibum habebat oves, crapas, equos, boves, et homines abripiens devorabat. Ad quam bestiam Donatus, sine gladio, sine quolibet jaculo veniens, dum illa levasset caput quasi voratura virum, tunc ille vexillum crucis ante faciem ejus digito designans in aere, in os ejus exspuit. Bestia vero sputum mox in ore suo suscipiens exspiravit, quam, sicut fertur, octo paria boum in vicinum campum traxerunt; et misso igni combusta est, ne aerem fetore corrumperet. Hujus itaque Donati sepultura insignis est, ubi oratorium ex ejus nomine vocitatur, habens fontem aquarum, quem ipse fertur orationibus invenisse. Nam dum esset locus inaquosus, et illuc ex itinere 106.1229D| aliquando venisset, aiunt quia, fatigatis qui cum eo erant, orasset et mox aquae inundatio prorupisset, et ex illo hactenus permanet. Eo tempore Thomitanam et Scythiae Ecclesiam Thothimus gubernabat, vir in philosophia nutritus: cujus virtutem diligentes Barbari trans Histrum habitantes, deum Romanorum hunc esse praedicabant. Nam cum aliquo tempore iter ageret, illius terrae Barbari occurrerunt ei. Et dum qui erant circa eum terrore turbarentur, quasi continuo morituri, ex equo descendens, oravit. Porro Barbari neque eum neque sequaces ejus, nec equos de quibus descenderant, videntes, permanserunt. Dum igitur crebro transcuntes Scythas naturaliter feroces epulis muneribusque 106.1230A| mansuefaceret, quidam Barbarus arbitratus eum esse locupletem, coepit insidiari, ut eum caperet, alligaret et attraheret. Cum hoc jam praeparasset, et dexteram ad hoc haberet extensam, ut eum jactu laquearet, manus aere mox ligata, et Barbarus ille invisilibus vinculis est obstrictus. Tunc aliis pro eo rogantibus supplicavit Deo Thothimus ut Barbarus solveretur, qui mox precibus ejus solutus est. Eo quoque tempore fuit Epiphanius Cypriorum episcopus, ad cujus sepulcrum hactenus daemones expelluntur. Is enim dum substantiam propriam necessitatem sustinentibus erogasset, et multis quoque offerentibus ei pecunias manu largissima dispensaret, contigit ut, pecuniis deficientibus, oeconomus ecclesiae murmuraret. Quo facto assistens quidam in 106.1230B| domo qua manebat oeconomus, sacculum multarum pecuniarum dedit, et ita disparuit, ut nec quae dedit, nec quae misit, agnosceretur. Quod factum omnes divinum esse judicaverunt. Aliud quoque ejus libet referre miraculum. Quidam pauperes studentes Epiphanium arte deludere, ut eis aliquid daret. Dum iter ageret, unus eorum supinum se prostravit in terram, alter stabat quasi mortuum deflens, nec habens unde eum sepelire potuisset. Epiphanius autem superveniens oravit, ut sub quiete dormiret, et sepulturae necessaria praebuit, simulque consolatus est flentem, dicens: Quiesce a lacrymis, fili, non enim fletu resuscitari poterit, est enim inevitabile quod evenit. Cumque discessisset Epiphanius, coepit ille pulsare socium ut exsurgeret. Et cum hoc 106.1230C| semel et secundo fecisset, dicens: Surge, hodie tuis laboribus epulemur, et ille penitus non sentiret, cognoscens vere mortuum, cucurrit ad Epiphanium flens et petens ut ejus socium suscitaret. At ille consolatus est, ne ferret graviter quod evenerat, non tamen defunctum denuo suscitavit. Hoc enim credo proinde gestum, ut non Dei ministri facile deludantur. Quibus diebus in Romana Damasus praesidebat ecclesia, in Alexandria Theophilus, Hierosolymis Joannes, Flavianus, depulsis Arianorum episcopis, Antiochenam tenebat sedem, Constantinopolitanam Nectarius.

CAPUT XXX. De subversione templorum atque destructione idolorum.

106.1230D| Igitur Theodosius decreverat ut idolorum templa subverterentur, dii lignei ignibus traderentur, metallini vero conflarentur. Sed dum haec in diversis agerentur locis, in Alexandria maxime ubi idolorum inoleverat superstitio, juvabant Theophilum episcopum praefectus Alexandriae, et dux ordinis militaris, ad exsequendam imperatoris jussionem. Idola siquidem deorum conflantur ad faciendas ollas, et Alexandrinae ecclesiae diversas utilitates: cui ab imperatore donati fuerant dii ad expensas egentium. Cum igitur Theophilus omnes corruisset deos, unum tantummodo reliquit Syrmiae simulacrum, jubens id publice palamque servari, ne sequenti tempore pagani negarent tales adorasse deos. Jamque templum 106.1231A| Serapis, quod in maximo habebatur honore apud Alexandrinos, everterant non sine ingenti labore, ipsumque Serapim deum in frusta concidentes igni tradiderunt, verendaque ejus aliorumque deorum risu plena per plateas deportari jusserunt. Quibus portentis ignominiosissimis pagani confusi, alii quidem ad caedes Christianorum, orta seditione, ruebant, ita etiam commoti pro aliorum destructione templorum, et quod nefanda detegantur eorum mysteria, 106.1232A| dum Metriae sacra, ubi homicidia perpetrabant, inter caeteros ritus spurcissimos publice manifesta fierent; alii quidem ex paganis errores pristinos abdicantes, ad veram Christianorum religionem se contulerunt. Igitur praecedenti libro, ubi sub principe Constantino paganorum clausa sunt templa, finem imposuimus. Huic autem terminus sit in destructione deorum falsorum et in subversione templorum.

€b LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM. De provectione Arcadii et Honorii post obitum patris ad imperium et persecutione Johannis episcopi Constantinopolitani, qui injuste damnatus in exsilio moritur. 106.1231|

Defuncto, ut praemisimus, Theodosio Augusto majore, Arcadius et Honorius filii ejus utrumque imperium divisis tantum sedibus tenere coeperunt. Qui quadragesimo secundo post Octavianum loco, communiter rempublicam administraverunt. Arcadius quidem Orienti praefuit, Honorius vero admodum puer partibus Occiduis. Igitur milites, qui circa tyrannum Eugenium profecti fuerant cum principe, post ejus obitum, parvo tempore interjecto, reversi Constantinopolim sunt. Dum vero imperator Arcadius 106.1231C| secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, tunc milites Rufinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus, quasi tyrannidem posset assumere. Dicebatur autem, quia Hunos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant, et imperatori insidias tenderet. Caput ejus abscisum cum dextera manu per Constantinopolim ad ludibrium circumductum, uxoreque illius in exsilium ablegata, opes cunctas Eutropius spado promeruit. Pauco tempore transeunte, etiam Nectarius Constantinopolitanus episcopus defunctus est. Quamobrem communi consultu placuit imperatori ut Joannes presbyter de Antiochia, vir mirabilis vitae conversationis, et in disciplinis philosophicis praecipue eruditus, fieret 106.1231D| episcopus Constantinopolitanae sedis. Quod Theophilo Alexandrino episcopo nequaquam placuit, quoniam eamdem sedem suo presbytero valde dilecto contradere nitebatur. Sed praevaluit plurimorum sententia. Johannes quidem factus episcopus, dum nulli parceret, evenit illi quod in antiquo continetur proverbio: Veritas odium et obsequium amicos parat. Offendit enim clerum sibi commissum, pro diversis occasionibus, atque imperatricem, et maxime Theophilum cum suis sequacibus, a quorum derogationibus saepius pulsatus fuerat. In tantum enim inimicorum praevaluerunt apud Arcadium principem insidiae, maxime uxoris, ut pelleretur Johannes in exsilium. Populus autem eum propter sanctitatis reverentiam, et ejus praedicationem, fortiter diligebat. 106.1232B| Cujus intercessione, hortatu etiam imperatricis, revocatus est ab exsilio, ne seditio oriretur in plebe. Qui reversus nec sic quievit, intolerabiliorem (si dici fas est) se praebuit aemulis suis. Quamobrem iterum per conjugem excitatus imperator concilia celebrari jubet contra Johannem episcopum, quamvis et prius in diversis locis machinationes Theophili contra eumdem fierent. Denique iterum pulsus in exsilium, usque ad fines Romani imperii perducitur. Exsulans itaque moritur, quem magna pars populi Constantinopolitani secuta, et si non incessu pedum, amore tamen, seorsum collectas fecerunt, et aemulis illius communicare noluerunt, neque successori ejus Acatio. Unde multae seditiones inter alterutros sunt exortae, atque plurimi diversa perpessi sunt mala. 106.1232C| Inter haec Innocentius Romanus antistes, audiens de Johanne et moleste ferens, volensque generale celebrare concilium, scripsit Johanni et clero Constantinopoleos, non oportere Johanni successorem dari, nec ejus clerum alii parere pontifici. Aiunt enim Johannem, cum in exsilium duceretur, per visionem cognovisse diem qua moriturus esset. Hujus igitur injustitiae causas abominati sunt praecipue Europae pontifices. Ab eorum se namque suspendere communione qui consenserunt in damnationem ejus; pariter omnes Illyrici ejus partis effecti sunt. Orientales autem plurimi quidem injustitiam declinaverunt, corpus tamen Ecclesiae dividere noluerunt. Verum moriente illo omnium doctore terrarum, non prius Occidentales episcopi Aegyptiorum et Orientalium, 106.1232D| Bosphorensium atque Tharatensium, sunt amplexi communionem, quam illius sacratissimi viri nomen inter praedecessores poneretur episcopos, et Acatium quidem, qui post eum ordinatus est, nullo habuerunt sermone dignum. Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopolim et circa ejus suburbana descendit. Dicebant itaque Dei iracundia gestum, eo quod sine judicio Johannes fuerat condemnatus. Quibus verbis fidem dedit mors Augustae, continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta.

CAPUT II. De tyrannis per Dei potentiam exstinctis, et rege magno Scythiae sub Arcadio.

Gainas quidem genere Celticus, consilio Barbarus, 106.1233A| studio tyrannico vehementer elatus, eo tempore cum esset magister militum, multos suae gentis, multos etiam Romanorum sub suo magisterio habens, terrorem plurimis etiam ipsi principi meditatione tyrannidis inferebat. Eratque Arianus. Is cum vellet fasces imperii arripere, imperatoremque cuperet exstinguere, manum validam suorum misit, ut regalia noctu incenderent. Barbari vero angelorum circa palatium praesidia cernentes in schemate armatorum militum, infecto negotio revertuntur ad illum. Ille vero minime credens illorum assertionibus, dum exercitum a regia urbe dispersum sciret, plures misit sequenti nocte. Adeuntibus autem quos miserat aulam regiam, viderunt et ipsi undique agmina regalia protegentia. Qua visione territi recesserunt. 106.1233B| Gamas vero, hoc comperto, totam urbem igni ferroque turbavit, fugiensque Hellesponto piratico ritu vivebat. Contra quem navali praelio dato, multi Gothorum ejus exstincti, ipse quoque bello evadens, mox tamen capite plectitur. Post cujus oppressionem Isauri per montem Tauri discurrentes, ingens dispendium reipublicae importarunt. Contra quos Narbazaicus directus, majus continuo rependit incommodum. Qua tempestate Roilus dux Scythiae transivit Histrum, et cum innumero exercitu vehementer Thracias populatus est, ipsamque regiam civitatem obsidere et subvertere minabatur. Supernis quem jaculis atque fulminibus majestas divina percutiens, et ipsum et omnem simul concremavit exercitum. Tale aliquid a domino ejus consolatore etiam 106.1233C| Parthico praelio gestum est. Nam cum ibi Romanos vacare cognovissent, et civitates in confinio constitutas debellarent, pacisque pacta transcenderent, vastatis finibus nemo ferebat auxilium. Imperator namque de pace praesumens, duces et milites ad alia bella direxerat. Tunc ergo imbre vehemetissimo et grandine deposita, ulterius eos Deus accedere non permisit, eorumque ligavit cursum, ita ut viginti diebus totidem ambulare stadia non valerent. Duces venientes et congregantes exercitum, primo bello obsidentes urbem, imperatoris vocabulo nominatam, reprobi sunt inventi. Cum enim plusquam triginta diebus Gororanus rex praedictam obsideret civitatem, et multa machinamenta construeret, turres contra muros civitatis excelsas aedificaret, solus Eunomius 106.1233D| sacratissimus ejus civitatis episcopus restitit, et impetum moliminis eorum machinasque destruxit. Et licet duces nostri hostibus bellando cessissent, et obsessi cives resistere non auderent, iste solus orando sine vastatione reddidit civitatem. Non multo post tempore, quam Johannes defunctus est, moritur et Arcadius imperator, vir mitis et quietus, sed in hoc culpabilem se exhibuit, quod derogationes non evitavit quae odiis excitabantur contra ministros Christi. Is ergo cum patre quidem Theodosio tredecim regnavit annis, post mortem vero patris quatuordecim; vixit quadraginta et uno annis.

CAPUT III. De doctoribus qui sub Arcadio et Honorio scribendo claruerunt.

Igitur antequam de cladibus miseriarum, quae exigentibus peccatis in partibus Hesperiarum, seu Galliarum atque Hispaniarum, nec non et Aphricae, ea tempestate contigerunt, dicamus, de illustribus viris qui adhuc in Ecclesiis veluti sidera micantia radiabant, imperantibus Arcadio atque ejus fratre Honorio, memoriam facere censuimus. Gregorius Beticus, Hiberi episcopus, usque ad extremam senectutem diversos mediocri sermone tractatus composuit, et de fide elegantem librum Taebadius Agenni Galliarum episcopus, edidit contra Arianos librum. Dicuntur ejus et alia esse opuscula. Epiphanius, Cypri Salaminae 106.1234B| episcopus, scripsit adversum omnes haereses libros, et multa alia opuscula, quae ab eruditis, propter res a simplicioribus, propter verba quoque ignota, lectitantur. Diodorus Tharsensis episcopus, dum Antiochiae esset presbyter, magis claruit. Exstant ejus in Apostolum commentarii, et multa alia de Eusebii magis Emisseni charactere pertinentia, cujus cum sensum secutus sit, eloquentiam imitari non potuit, propter ignorantiam saecularium litterarum. Eunomius Arianae partis Cicizenus episcopus, in apertam haereseos suae prorumpens blasphemiam, ut quod alii tegunt iste publice fateretur, et multa contra Ecclesiam scribere ausus. Responderunt Apollinaris, Didymus, Basilius Caesariensis, Gregorius Nazianzenus et Emissenus. Priscillianus Abilae 106.1234C| episcopus, qui factione Hidati et Hitacii Treviris a Maximo tyranno caesus est, edidit multa opuscula; qui a nonnullis Gnosticae, id est Basilidis vel Marci (de quibus Irenaeus scripsit) haereseos accusatur, defendentibus aliis non ita eum sensisse, ut arguitur. Latroianus Hispaniae provinciae, vir valde eruditus et in metrico opere veteribus comparandus, caesus est et ipse Treviris, cum Priscilliano, Felicissimo, Juliano, Eucrotia, ejusdem factionis auctoribus. Exstant ejus ingenii opera diversis metris edita. Tyberianus Baeticus scripsit pro suspicione, qua cum Priscilliano accusabatur haereseos, Apologeticum tumenti compositoque sermone. Sed post suorum caedem taedio victus exsilii, mutavit propositum, et, juxta sanctam Scripturam, canis reversus ad vomitum 106.1234D| suum, filiam devotam Christo virginem matrimonio copulavit. Ambrosius Mediolanensis Ecclesiae episcopus, de quo supra mentionem fecimus, qui multa nobiliter edidit opuscula, quae quidem propter notitiam assidue legentium reor non esse recapitulare necessarium. Eo tempore defunctus est Ambrosius Alexandrinus auditor Didymi: scripsit adversus Apollinarem volumen multorum versuum de dogmatibus, et commentarios in Job. Sophronius vir apprime eruditus, laudes Bethlehem adhuc puer, et de subversione Serapis insignem librum composuit. De Virginitate quoque ad Eustochium, et Vita Hilarionis monachi, opuscula Hieronymi in Graecum sermonem elegantissime transtulit. Hieronymus, natus patre 106.1235A| Eusebio, oppido Stridonis haec scripsit: Vitam Pauli monachi; epistolarum ad diversos lib. I; ad Heliotorum exhortatoriam; et altercationem Luciferiani et Orthodoxi; Chronicum omnimodae historiae; in Hieremiam, in Ezechiel homilias Adamantii XXVIII, quas de Graeco in Latinum vertit. De Seraphin et Osanna, de frugi et luxurioso filio, de tribus quaestionibus legis veteris, homilias in Cantica Canticorum II. Adversus Helvidium unam epistolam de Mariae virginitate perpetua. Ad Eustochium de virginitate servanda; ad Marcellum epistolarum lib. unum; consolatoriam de morte filiae ad Paulam. In Epistolam Pauli apostoli ad Galatas commentariorum lib. III. Item Pauli ad Ephesios in Epistolam lib. III. In Epistolam Pauli ad Titum lib. I, et in Epistol. Pauli ad 106.1235B| Philemonem lib. I; in Ecclesiasten commentarios. Quaestionum Hebraicarum in Genesim lib. I. De Spiritu sancto Didymi, quem in Latinum transtulit lib. I; in Lucam homilias XXXVIII. In Psalmos a decimo usque ad decimum sextum tractatus VII. In captivum monachum. Vitam beati Hilarionis. Novum Testamentum Graecae fidei reddidit; Vetus juxta Hebraicum transtulit; epistolam autem ad Paulam et Eustochium. Scripsit in Michaeam explanationum lib. II; in Naum lib. I; in Abacuc lib. II; in Sophoniam lib. I; in Aggaeum lib. I. Isaiam utiliter explanando grandia volumina edidit. Hieremiam etiam exposuit, Danielem quoque explanavit, commentarium etiam in Matthaeum, et alia quam plura opuscula fecit. Quibus diebus beatissimus confessorum Martinus 106.1235C| Turonensium episcopus, multis ac praeclaris mirabilibus patratis vinculis solutus carnis, migravit ad Dominum. Qui, nobilitate generis pollens, sub Constantio ac Juliano militaverat. Demum apud Wangionum Galliarum urbem deseruit cingulum militiae sub principe Juliano, et se ad Christi contulit devotissimam servitutem. Cujus vitam et mirabiliorum ejus actus Sulpitius Severus suo nobilitavit eloquio.

CAPUT IV. De tyrannide Gildis apud Aphricam.

Igitur Arcadius moriens Theodosio filio admodum parvo Orientis imperii summam tradidit. Nunc autem ad partes Hesperiarum vertamus stylum. Cujus Honorius, decedente patre Theodosio, imperium susceperat 106.1235D| admodum puer. Interea Gildo comes, qui initio regni ejus Aphricae praeerat, simul ut defunctum Theodosium comperit, sive, ut quidam ferunt, quadam praemotus invidia, Aphricam Orientalis imperii partibus jungere molitus est; sive, ut alia tradit opinio, minimam in parvulis spem fore arbitratus, praesertim cum absque his non facile antea quisquam pusillus in imperio relictus, ad maturitatem virilis aetatis evaserit, istique propemodum soli inveniantur, quos ob regiam patris ac suam fidem et divisos et destitutos Christi tutela provexerit. Aphricam exemptam a societate reipublicae usurpare ausus est Gildo, gentili magis licentia contentus, quam ambitu regiae affectationis inflatus. Huic Mascezel frater fuit, qui 106.1236A| novarum rerum molitiones in fratre perhorrescens, relictis apud Aphricam militiam duobus filiis adolescentibus, in Italiam rediit. Gildo, absentiam fratris et praesentiam filiorum ejus suspectam habens, adolescentes dolo circumventos interfecit. Ad hunc jam ut hostem bello insequendum Mascezel frater missus est, quem idoneum procurandae reipublicae fore propriae orbitatis recens dolor pollicebatur. Igitur Mascezel jam inde a Theodosio sciens, quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi a clementia Dei impetraret, Caprasiam insulam adiit. Unde secum sanctos servos Dei aliquos permotos precibus suis sumpsit, cum his orationibus, jejuniis, psalmis, dies noctesque continuans, sine bello victoriam meruit, ac sine caede vindictam. Ardalio 106.1236B| fluminis nomen est, quod fluit inter Tenestem et ad Mercidem civitates. Ubi cum parva manu, hoc est cum quinque millibus (ut aiunt) militum contra septuaginta millia hostium castra metatus, cum injecta mora excedere loco, oppositasque praejacentis vallis angustias transgredi vellet, incurrente nocte beatum episcopum Ambrosium Mediolani paulo ante defunctum, per omnium sibi videre visus est, significantem manu, et impacto ad humum ter baculo dicentem: Hic, hic, hic. Quod ille prudenti conjectura intellexit merito annuntiantis fidem victoriae, verbo locum, numero diem, significari substitit, ac tertio demum die post noctem orationibus hymnisque pervigilem ab ipsis coelestium sacramentorum mysteriis in hostem circumfusum processit. Et cum ad 106.1236C| eos qui primi occurrerant, pia pacis verba jactaret, signiferum quemdam insolenter obsistentem, et jam jamque pugnam excitantem gladio percussit in brachium, eumque manu debilem ipso vulnere coegit pronum inclinare vexillum. Quo viso reliquae cohortes deditionem jam fieri priorum existimantes, certatim sese ad Mascezelem signis tradidere conversis. Barbari, quorum magnam multitudinem Gildo ad bellum eduxerat, defectu militum destituti, in diversa fugerunt. Gildo et ipse, fugam molitus, arrepta navi in altum provectus est; deinde revocatus in Aphricam, post aliquot dies strangulatus interiit.

CAPUT V. De Alarico Gothorum rege, qui Romam vastavit, et alio rege Gothorum, qui cum magno exercitu intrans Italiam, cum omnibus copiis periit. 106.1236D|

Ea tempestate Radagaisus, omnium antiquorum praesentiumque hostium longe immanissimus, repentino impetu totam invadit Italiam. Nam fuisse in populo ejus plus quam ducenta millia Gothorum ferunt. Hic supra hanc incredibilem multitudinem, indoctamque virtutem paganus et Scytha erat: qui, ut mos est Barbaris hujusmodi gentibus, omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare devoverat. Duo tunc Gothorum populi cum duobus potentissimis regibus suis, per Romanas provincias bacchabantur. Quorum unus Christianus propiorque Romano, et, ut res docuit, timore Dei mitis in caede. Is erat Alaricus, qui cum Gothis sub Theodosio militaverat. 106.1237A| Quo moriente ejus filii imperatores facti, donativa paterna subtraxerunt, a Gothis sponte reipublicae subjectis. Qua necessitate compulsi contra Romanos conspiravere, quamvis Christiani doluerunt se ab imperatore spretos, regem Alaricum creant. Relicta Pannonia, penetrant Italiam. Honorius quidem Ravennate urbe regia residebat imperator. Cujus voluntate et jussu properabant ad Gallias absque laesione Italiae, sed Stiliconis facto saevientes, non solum Italiam diripiunt, sed et Romam invadunt. Alius vero paganus Barbarus et vere Scytha Radagaisus, qui non tantum gloriam aut praedam quantum inexsaturabili crudelitate ipsam caedem armaret; et hic jam sinu receptus Italiae Romam e proximo trementem terrore quassabat. Assunt Uldin et Sarus 106.1237B| Hunorum et Gothorum duces praesidio Romanorum. Itaque pietate Dei conterritum divinitus Radagaisum timor in Fesulanos montes coegit, ducenta millia hominum in aspero montis jugo conclusa, agmina, quibus dudum angusta videbatur Italia, latenti spe in unum ac per unum verticem trusa, ubi esurientes illi tam immanes hostes sitientes languentesque interfecti sunt. Igitur rex Ragadaisus solus spem fugae sumens, clam suos deseruit, atque in nostros incidit. A quibus captus et paulisper retentus, ac deinde interfectus est. Tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse perhibetur, ut vilissimarum pecudum more, singulis aureis passim greges hominum venderentur. Interea comes Stilico, cui summa Hesperiarum negotia Honorius commiserat, et pater 106.1237C| Theodosius moriens hoc fieri decreverat, fastu superbiae elatus, parvipendens quod sub imperatore imperabat, Eucherium filium suum imperatorem facere deliberat. Quamobrem Alaricum Gothorum regem pro pace optima et quibuscunque sedibus suppliciter ac simpliciter orantem, occulto foedere corrupit, publice bellum denuntians, ut negata pacis copia ad terrendam rempublicam excitaretur. Qui non solum Gothos, sed et Alanos, et Suevos, Wandalos ipsos, etiam Burgundiones, in arma sollicitans, pulsare Gallias voluit, sperans miser sub hac necessitate imperium filio contradere, et barbaras gentes tam facile comprimi posse, quam commoverat. Itaque ubi imperatori Honorio exercituique Romano hoc tantorum scelerum schema patefactum est, commoto 106.1237D| justissime exercitu, occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpuram indueret, totius generis humani sanguinem dedidit. Occisus est Eucherius. Adest Alaricus, trepidam Romam obsidet, turbat, irrumpit urbem: dato tamen praecepto, ut si qui ad sancta loca, praecipueque in sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos imprimis inviolatos, securosque esse sinerent; tum deinde quantum possent praedae inhiantes, a sanguine temperarent. Accidit quoque quo magis urbis irruptio indignatione Dei acta, quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius Romanae urbis episcopus, tanquam justus Loth subtractus a Sodomis occulta Dei providentia apud Ravennam urbem tunc 106.1238A| positus, peccatoris populi non videret excidium. Discurrentibus per urbem Barbaris, forte unus Gothorum, potens et Christianus, sacram Dei virginem jam aetate provectam, in quadam ecclesiastica domo reperit. Cumque ab ea aurum argentumque honeste exposceret, illa fideli constantia esse apud se plurimum, et mox afferendum spopondit ac protulit. Cumque expositis opibus attonitum Barbarum magnitudine ponderis et pulchritudine, ignota etiam vasorum qualitate intelligeret, virgo Christi ad Barbarum ait: Haec Petri apostoli sacra mysteria sunt. Praesume, si audes, de facto tu videris. Ego quia defendere nequeo, tenere non audeo. Barbarus vero ad reverentiam religionis, timore Dei et fide virginis motus, ad Alaricum haec per nuntium retulit. Qui continuo 106.1238B| reportari ad apostoli basilicam universa, ut erant, vasa imperavit; virginem etiam, simulque omnes, qui se adjungerent Christianos, illo cum defensione deduci. Ea domus a sanctis sedibus longo, ut fertur, et medio interjectu urbis aderat. Itaque magno spectaculo omnium disposita per singulos singula, et super capita elata palam aurea atque argentea vasa portantur, exsertis undique ad defensionem gladiis, piam pompam munientes, hymnos Deo Romanis Barbarisque concinentibus, publice canitur. Igitur in ea irruptione Placidia Theodosii principis filia, Arcadii et Honorii imperatorum soror, ab Ataulfo Alarici propinquo capta atque in uxorem assumpta, quasi eam divino judicio velut speciale pignus obsidem Roma tradiderit, ita juncta potentissimi Barbari 106.1238C| regis conjugio multo reipublicae commodo fuit. Alaricus autem mira Dei dispensatione urbem irrupit atque vastavit, populumque qui in multis Deum offenderat Romanum, magis terrore quam caede corrupit; post triduum ab Urbe discessit. Quo mortuo, Ataulfus qui Gothorum rex mox fuerat creatus, et Placidiam sororem imperatorum duxerat uxorem, cum consultu Honorii Italiam reliquit, et citato gressu ad Gallias tendit, quas diversae occuparant gentes barbarae.

CAPUT VI De diversis gentibus, quae se infuderunt per Gallias. Interea ante biennium Romanae irruptionis excitatae per Stiliconem gentes Halanorum, ut dixi, Sueborum, Wandalorum, multaeque cum his aliae Rhenum 106.1238D| transeunt, Gallias invadunt, directoque impetu Pireneum usque perveniunt, cujus obice ad tempus repulsae per circumjacentes provincias refunduntur. His per Gallias bacchantibus, apud Britannias Gratianus municeps ejusdem insulae tyrannus creatur et occiditur. Hujus loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis, sine merito virtutis, eligitur. Qui continuo ut invasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a Barbaris incertis foederibus illusus, detrimento magis reipublicae fuit. Misit in Hispaniam judices, quorum occasione Barbari Pirenei custodia prodita, claustrisque patefactis, cunctas gentes quae per Gallias vagabantur, Hispaniarum provinciis immittunt, iisdemque ipsi adjunguntur. 106.1239A| Ubi actis aliquandiu magnis cruentisque discursibus, post graves rerum atque hominum vastationes, habita sorte et distributa possessione resederunt.

CAPUT VII. De tyrannis sub Honorio emergentibus, subito et exstinctis. De Constantio et ejus fideli consule, quem demum creavit consulem.

Itaque Honorius imperator videns tot oppositis tyrannis nihil adversus Barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri jubet, Constantio comiti hujus belli summam committens. Constantius autem comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum imperatorem apud Arelatem civitatem clausit, cepit, occidit; filiumque ejus Constantem Gerontius apud 106.1239B| Viennam interfecit, et in locum ejus Maximum quemdam substituit: ipse vero Gerontius a suis militibus occisus. Maximus vero exutus purpura, destitutusque a militibus Gallicanis aufugit. Jovinus postea, vir Galliarum nobilissimus, in tyrannidem mox ut assurrexerit, cecidit. Sebastianus frater ejusdem hoc solum elegit, ut tyrannus moreretur. Nam continuo ut creatus, occisus est. Attalus vero inter tyrannos mori delegit. Qui cum Aphricae consulatum assecutus esset, inde elatus supercilio, Sabinum domesticum suum virum ingenio callidum industriaque solertem, et sapientem si animi vires tranquillis studiis accommodavisset, generum allegit, quem pro quorumdam periculorum suspicione, interfecit; atque aliquandiu Aphrica ab eo annona extra ordinem 106.1239C| detenta, ipse tandem cum immensa certe temporibus nostris satis incredibili classe navium Romam contendit. Nam habuisse tunc tria millia septingenta naves dicitur. Quem numerum ne apud Xerxem quidem, praeclarum illum Persarum regem, et Alexandrum Magnum, vel alium quemquam regum fuisse, historiae ferunt. Is simul cum agmine militum ad urbem pergens littore egressus est, occursu comitis Marini territus, et in fugam versus, arrepta navi, solus Carthaginem rediit, atque ibi continuo militari manu interfectus est. Hunc omnem catalogum, ut dixi, vel manifestorum tyrannorum, vel inobedientium ducum, optima Honorius imperator religione et felicitate scire meruit, et magna quidem Constantius comes industria et celeritate confecit, merito 106.1239D| sane, quia in his diebus praecipiente Honorio, et adjuvante Constantio, pax et unitas per universam Aphricam Ecclesiae catholicae reddita est. Constantius itaque comes apud Arelaten, urbem Galliae, consistens, magna rerum industria Gothos a Narbona expulit, atque abire in Hispaniam coegit. Gothorum tunc populis Ataulfus rex praeerat, qui post irruptionem urbis ac mortem Alarici, Placidia, ut dixi, captiva sorore imperatoris in uxorem assumpta, Alarico successerat. Is, ut saepe auditum atque ultimo exitu ejus probatum est, satis studiose sectator pacis, militare fideliter Honorio imperatori ac pro defendenda Romana Republica impedire vires Gothorum praeoptavit. Qui apud Barcillonem Hispaniae 106.1240A| urbem dolo suorum occisus est. Post hunc Segericus rex Gothis creatus, nihilominus a suis interfectus est. Deinde Valia successit in regnum: qui pacem optimam cum Honorio imperatore, datis lectissimis obsidionibus, pepigit. Placidiam imperatoris sororem honorifice apud se honesteque habitam fratri reddidit. Quam Honorius Constantio, qui eam revocaverat, matrimonio jungens, imperatorem apud Ravennam creavit.

CAPUT VIII. De Johannis tyrannide, et ejus matura morte.

Igitur Honorius, qui cum fratre Arcadio, tredecim imperavit annis, ac deinceps cum Theodosio juniore Arcadii fratris filio sexdecim, humanis rebus excessit. 106.1240B| Quo defuncto Joannes tyrannus Hesperiarum invasit imperium. Contra quem Ardaburius a Theodosio imperatore patricius dirigitur, qui saepe contra Parthos dimicando pugnaverat, ac feliciter vicerat. Sed cum navigando Aquileiam tenderet cum exercitu ventus mox contrarius surgens, perturbata classi, appulit eum ad hostes. Qui comprehensus a tyranno magnam aestuationem intulit imperatori. Qui solito more se ad Domini contulit misericordiam, cum precibus et lacrymis pro liberatione patriae et ducis fidelissimi instabat. Quid tunc imperatoris oratio praevaluit, dicendum reor. Angelus enim Dei sub schemate pastoris eduxit Asparem Ardaburi filium, et omnes qui cum eo erant, ac per paludem adjacentem Ravennae ad loca sperata pervenerunt, unde nullus 106.1240C| aliquando transisse fertur. Tunc ergo Deus inadibilem terram fecit adibilem. Transeuntes namque per siccum paludis aquas non offenderunt, apertasque invenientes civitatis Ravennae portas tyrannum quoque detinuerunt. In ea namque civitate tyrannus degens, habebat exercitum. Tunc ergo piissimus imperator reverentiam, quam circa Divinitatem habebat, ostendit. Dum enim circumspectaret, nuntiatum est ei tyrannum fuisse peremptum. Quamobrem fecit sermonem in populo dicens: Venite, si placet, relinquentes hanc voluptatem, et pergentes ad Ecclesiam gratificos Deo solvamus hymnos, cujus manus tyranni praesumptionibus obviavit. Quo dicto spectaculo cessante, per medium circum cuncti cum eo concorditer gratias agentes, ad ecclesiam convenerunt, 106.1240D| ita ut tota civitas una videretur ecclesia, venientes ad locum orationis jugi die gratias Domino retulerunt. Igitur, occiso tyranno, cogitabat Theodosius imperator, cui deberet Hesperiarum regna committere. Tunc Valentinianus erat valde puer, natus ex matre Placidia ejus quidem amita, filia vero majoris Theodosii, Arcadii et Honorii sorore de patre Constantio, qui ab Honorio imperii jura susceperat, parvoque tempore cum eo regnaverat. Hunc ergo Valentinianum consobrinum suum Caesarem factum mittit ad partes Italiae cum quo matrem Placidiam, eique universam dispositionem commisit imperii.

CAPUT IX. De gestis memoria dignis in partibus Orientis sub imperatore Theodosio. Item de Attico episcopo.

Igitur Valentiniano apud Ravennam coronam imperii assumente, et partibus occiduis regnante cum matre, quae sub Theodosii imperio sceptris in Orientalibus evenerunt, et memoria habentur digna, aliqua summatim praelibanbo carpamus. Qua tempestate Atticus Constantinopolis erat episcopus: vir mirabilis in doctrina, religione, et largitate praecipuus. Cujus inter caetera, dum quidam Judaeus jaceret paralyticus, medicorum omnium medelis atque Judaeorum superstitiosis purgationibus adhibitis, nihil sibi prodesse sensisset, demum caeteris desperatis, ad Christi se contulit sanitatem. Hoc velociter 106.1241B| episcopo Attico nuntiatur: quem catechumenum factum, et spem Christi promittens, deportare cum lecto praecepit ad baptismum. Verum Judaeus paralyticus, baptismum vera fide suscipiens, cum de fonte fuisset levatus, aegritudine repente privatus est, et de caetero sanus fuit. Hanc igitur curam virtus Christi etiam eo tempore demonstravit. Qua causa plurimi paganorum credentes baptizati sunt. Atticus autem largus sic erat, ut non solum pauperibus suarum parochiarum, sed etiam in vicinis civitatibus multas pecunias pro egentium consolatione transmitteret. Calliopio namque presbytero Ecclesiae Nicaenae trecentos aureos direxit, haec mandans: Hos trecentos solidos expende sicut volueris, et maxime illis qui petere confunduntur, et non eis qui 106.1241C| propter ventrem magis negotiantur. Ex talibus unam tantum rem observa, ut nutrias indigentes. Is namque eidem Calliopio mortem suam longe ante praedixit, quo dicto non est mentitus. Qui etiam quemdam Judaeum baptizaverat, qui tamen Judaeus, turpis lucri gratia, per diversas haereses saepius baptizabat, et hac arte pecunias congregabat. Postremo ad Ecclesiam iterum venit orthodoxorum. Cui post jejuniorum tempus praeparatur baptisma, vestis congrua. Cumque foris fuisset impletus, deducitur Judaeus ad baptizandum. Tunc quaedam Dei virtus invisibilis aquam disparere praecepit. Cumque praesentes non cogitantes Dei virtutem, aquam per cuniculum proprium defluxisse suspicarentur, diligenter undique clausum rursum impleverunt fontem, et denuo deducto 106.1241D| Judaeo, aqua disparuit. Tunc sacerdos, Quid mali, inquit, fecisti, o homo? An certe nesciens baptismate jam potitus es? Ob hanc rem cum diversi concurrerent, quidam Judaeum recognovit, quem baptizatum ab Attico episcopo ipse susceperat, et hoc modo illius fraus universis apparuit.

CAPUT X. De Marutha et Attico episcopis, et de praeliis contra Parthos pro Christianis susceptis.

Eo tempore Maruthas Mesopotamenus episcopus insignis habebatur, quem Theodosius imperator legationis gratia ad Persarum regem direxit. Qui veniens in Persidem ad Sigerdem regem nimio dolore capitis ex longo tempore vexatum invenit: qui nullis 106.1242A| magorum incantationibus, aut sacerdotum suorum purgationibus, vel etiam medicorum studiis, curari potuit. Quem venerabilis episcopus sola oratione sanavit et a filio ejus molestissimum daemonium fugavit. Quam ob rem apud Persas Christianitas est dilatata, et magorum illius fraudes detectae. Quibus etiam diebus Judaei habitantes in Creta, sollicitati sunt a quodam, qui se Mosen legislatorem a coelo ad eos denuo missum testabatur, monens ut omnes suas relinquerent possessiones atque pecunias, quoniam illo doctore per siccum mare, ad repromissionis gaudia pervenirent. At illi, hac spe capti, omnia contempserunt sua. Cumque venisset dies quam designaverat seductor ille, deduxit eos ad quamdam rupem declivius incumbentem, jussitque ut thaumarum ( sic ) 106.1242B| schemate semetipsos evolverent. Hoc ergo faciebant priores; et cum venirent ad rupes, repente moriebantur, tam dilacerati acutis rupibus, quam in aqua necati. Plures tamen mori poterant, nisi Deo providente quidam viri Christiani supervenissent piscatores atque negotiatores, qui alios, cum necarentur, eripientes recreaverunt. Qui autem evaserant cum voluissent illum perimere seductorem, repente disparuit: quem daemonium suspicati sunt fuisse. Pro hac itaque passione multi tunc Cretensium Judaeorum ad Christianam conversi sunt fidem. Igitur Theodosius pacta Persarum rupta pro Christianis ab Attico susceptis episcopo, vel ab aliis in orbe Romano: qui dum persequerentur a rege Persarum inde fugissent; sed dum repeteret eos idem rex, a religioso principe 106.1242C| minime sunt redditi. Nefas enim ducebat, ut fideles ad se confugientes infidelibus redderet ad poenas. Magis enim bella suscipere elegit, quae per Ardaburium militiae magistrum strenue sunt gesta. Is enim Persicam regionem per Armeniae fines ingrediens, unam ejus provinciam Azamensem valde vastavit. Cui cum plurimo exercitu Narseus dux Parthorum occurrit, factaque congressione devictus est. Sic et aliis praeliis, Domino auxiliante, duces et exercitus piissimi principis superiores et victores inventi sunt: hoc illis praedicentibus angelis, ut confiderent et orarent, et Deo crederent, quia Romanos victoria sequeretur, dicentes se mediatores belli directos a Deo. Tandem in confinio Mesopotamiae congressione facta fortissimus Persarum exercitus, qui ab eis 106.1242D| immortalis dicebatur, a Romanis caesus est. Porro rex Persarum infortunii sui causas agnoscens, legationem Romanorum suscipiens, pacem cum eis composuit. Et hoc modo bellum propter Christianos exortum, de Parthorum regione cessavit.

CAPUT XI. De Theodosii vita optima et uxoris.

Itaque erat imperatori filia ex Eudoxia nomine Eudocia. Hanc Valentinianus consobrinus ejus Hesperiarum partium ab eo factus imperator petiit uxorem. Cumque Theodosius annuisset, Valentinianus, muniens Hesperias, Constantinopolim venit ad nuptias. Quibus celebratis, uxore sumpta, reversus est. Theodosius igitur imperator pro beneficiis sibi 106.1243A| collatis a Deo gratias referebat, plurimis honoribus Christo sua vota compensans, conjugemque suam Eudoxiam ad Hierosolymam destinavit. Hoc enim et ipsa votum habuerat, si filiam videret nuptam. Quae tam Hierosolymis ecclesias constitutas, quam per singulas civitates positas honoravit: cum pergeret, et cum denuo remearet Theodosius. Itaque regaliter natus atque nutritus nihil habuit tepidum, sed sic fuit sapiens, ut inter fabulantes experimentum crederetur habere causarum. Perdurabat in frigore similiter et in aestu, plerumque jejunabat, et maxime IV feria et VI studio Christianitatis, nec aliter quam monasterium regalia videbatur. Ipse namque matutino ad suas sorores pergens, divinas dicebat laudes. Quam ob rem etiam sacras litteras sine codice 106.1243B| recitabat. Loquentibus episcopis velut olim sacerdos factus, ex divina lectione respondebat, congregabatque sacros codices, et quoscunquelibet eorum interpretes seu expositores. Patientia atque clementia universis hominibus eminebat: operibus iram, tristitiam, libidinemque devincens, et in nullo se ulcisci desiderans. Dum igitur a quodam familiarium interrogaretur, cur nullum se laedentem morti subjiceret: Utinam, inquit, esset mihi possibile ad vitam etiam mortuos revocare! Sic enim fuit clemens, ut si quando quispiam dignum aliquid morte committeret, nec usque ad civitatis portas moriturus perveniebat, sed ex ejus clementia continuo revocatio sequebatur.

CAPUT XII. De reliquiis beati Stephani per Orosium ad Occiduum porrectis. 106.1243C|

Igitur Theodosio regnante cum patruo suo Honorio, vel consobrino deinceps Valentiniano Constantii filio, ut omissa repetamus breviter quae gesta sunt. Lucianus presbyter, cui revelavit Deus locum sepulcri et reliquiarum beati protomartyris Stephani, scripsit ipsam revelationem Graeco sermone ad omnium ecclesiarum personam. Quam revelationem Avitus presbyter, Hispanus genere, in Latinum vertit eloquium, et adjecta epistola sua per Orosium presbyterum occidentalibus porrexit. Qui etiam Orosius ad loca sancta perveniens, quo eum Augustinus 106.1243D| ad Hieronymum pro ratione discenda animae miserat, reliquias beati Stephani accepit, et patriam reversus primus contulit Occidenti. Miracula vero, quae Dominus per venerandas reliquias beati Stephani gessit, eisdem diebus in Aphrica, eximius doctor Augustinus plurima et valde miranda, quae pro certo noverat facta, in libris de Civitate Dei conscripsit. Cujus ingenii tot exstant volumina sano sensu et irreprehensibili ratione edita, ut quidam doctorum de eo ita dixerit: Mentitur, qui se totum legisse fatetur. Illo etiam jubente, Orosius discipulus ejus praedictus libros VII adversus gentes nobiliter et utiliter composuit.

CAPUT XIII. De diversis apud Aphricam et Britanniam gestis, et obitu Augusti, et hinc Theodosii principis.

Qua etiam tempestate Aphricana provincia, per Bonifacium comitem Wandalis tradita, et a Romano jure subtracta est. Qui Bonifacius dum in offensam Valentiniani venisset, malo publico se defendere voluit; invitatoque ab Hispanis Girzerico Wandalorum rege, qui interfecerat Ermengarium regem Suevorum, injuriam sanctae Eulaliae in eodem ac si nolens ulciscitur. Consederant enim Wandali in Betica Hispaniae regione, annis 54. Hinc transeunt in Aphricam cum omni familia, Alanis secum junctis et Gothis, omnia ferro, flamma, rapinis simul et Ariana impietate foedaverunt. Tunc beatus Augustinus 106.1244B| Hipponensis episcopus et omnium doctor Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis ejus mense migravit ad Dominum, V Kal. Sept., cum vixisset annis 76. Quo tempore Wandali, capta Carthagine, Siciliam quoque deleverunt. His in diebus Agetius dux utriusque militiae patritius appellatur. Qui Burgundiones contra Romanos rebellantes perdomuit: caesa viginti millia Burgundionum, Gothorum vero auxilia eis praebentium novem millia. Qua tempestate Britoni Scotorum Pictorumque infestationem non ferentes Romam mittunt, et sui subjectione promissa contra hostem auxilia flagitant. Quibus statim missa legio magnam Barbarorum multitudinem sternit, caeteros Britanniae finibus pellit. Haec legio domum reversura praecepit sociis, ad 106.1244C| arcendos hostes, murum trans insulam inter duo maria statuere, qui absque artifice et magistro magis cespite quam lapide factus, nil operantibus profuit. Nam mox ut discessere Romani, advectus navibus prior hostis, quasi maturam segetem, obvia quaeque subjicit, caedit, calcat, devorat. Iterum petituri auxilia Romam advolant. Quae impetrata, caesum hostem trans maria fugant, conjunctisque sibi Britannis, murum non terra ut ante, et pulvere, sed saxo solidum inter civitates quae ibidem ob metum hostium fuerant factae, a muro usque ad mare collocant. Sed et in littore meridiano maris, quia et inde hostis timebatur, turres per intervalla ad prospectum maris statuunt. Sic vale dicunt sociis tanquam ultra non reversuri. Tunc equidem ad Scotos 106.1244D| in Christum credentes ordinatus a papa Caelestino Palladaeus primus episcopus mittitur. Igitur recedente a Britannia Romano exercitu, hoc cognoscentes Scoti et Picti revertuntur, et totam ab aquilone insulam pro indigenis murotenus capessunt. Nec mora, caesis, captis, fugatis custodibus muri, et ipso interrupto, etiam intra illum crudelis praedo grassatur. Mittitur epistola lacrymis aerumnisque referta ad Romanae potestatis virum Actium ter consulem, viginti tertio Theodosii principis anno, petens auxilium, nec impetrat. Interea fames dira ac famosissima profugos infestat. Qua coacti, quidam hostibus dedere manus; alii de montibus, speluncis ac saltibus strenue repugnabant, ac strages hostibus dabant. 106.1245A| Revertuntur Scoti domum, post non multum tempus reversuri. Picti extremam insulae partem tum primum et deinceps inhabitaturi detinent. Famem praefatam magna frugum opulentia, opulentiam luxuria, et negligentia, negligentiam lues acerrima, et acrior mox hostium novorum, id est, Anglorum, plaga secuta est. Ergo his ita gestis partibus Orientis et Occiduis, Theodosius moritur Constantinopoli, post Honori obitum anno vigesimo sexto Regni, aetatis suae quadragesimo octavo, post quem Martianus a militibus et ab exercitu Augustus appellatus, sublimatur in regnum.

CAPUT XIV. De praeliis Hunorum regis contra Romanos, et alias gentes.

106.1245B| Interea Hunorum rex Attila vinctos secum Gepidas cum Ardarico, Gothosque cum Valamir, diversasque alias nationes suis cum regibus, omnem Illyricum Thraciamque, et utramque Daciam, Misiam, Scythiam populatus est. Contra quem Argenisdus magister militum Misiae egressus, ad Marcionoplim fortiter dimicavit, qui equo sub se decidente praeventus est, et nec sic quiescens bellare, occisus est. Igitur Attila multis triumphis diversarum gentium atque plurimorum regum, quos subjecerat suae ditioni, obsequiis elatus, subjectione etiam Ostrogotorum tumidus, Gallias invadere Vesegothasque opprimere praeparabat. Misit itaque ad Valentinianum imperatorem legatos, simulans pacem, dicendo quod ob injuriam Romanorum ulciscendam properaret ad 106.1245C| Occidentem, ut deletis Vesegothis aliisque nationibus partes Galliarum atque Hispaniam, quas illi tenebant, reipublicae redintegraret. Regem vero Vesegotharum sollicitare nisus est, ut pariter cum eo Romanum invaderet imperium et aequa possiderent forte. Sed dolus non latuit imperatorem. Qui celeriter per Aetium qui Galliis tunc praeerat patritium, Theodoricum Gothorum regem partibus suis favere fecit. Hinc jam truculentissimus rex Attila Galliarum civitates atque oppida longe lateque subversa, ad evertendam Aurelianorum urbem festinus properabat. Tunc per beatissimum Anianum Aurelianorum episcopum tam Aetius Romanorum patritius, quam et Gothorum rex Theodoricus, cum filio suo Thorismodo, foederati, obviam ire Hunis festinabant, 106.1245D| congregatis undique bellatoribus adversus regem ferocem. Hi enim adfuerunt eorum auxiliatores, Franci, Sarmatae, Armoriciani, Burgundiones, Saxones, Ripariolibriones quondam milites Romani, nonnulli etiam Celtici, et Germani. Attila vero dum multas nationes multosque reges, quos ditioni suae subdiderat, secum haberet, Ostrogotharum exercitus praeminebat. Fit prima congressio, ut ferunt, circa Ligerim, sed protractum est bellum, et in campis Catalaunicis, qui Mauriaci vocantur, atrox bellum et pertinax conseritur, cui simile in paucis antiquorum invenitur gestis. Rex enim Attila circa horam diei nonam fieri certamen censuit, ut si essent victores sui, longius prosequendo intercidente 106.1246A| nocte ad castra remearent, sin autem victi, noctis praesidio juti, vires resumerent. Quo bello famosissimo, 165,000 ab utrisque partibus caesa referuntur, exceptis 15,000 Francorum et Gepidarum, qui mutuis vulneribus conciderunt. Itaque Theodoricus Gothorum rex ibi occubuit. Attila rex victus in castra, quae de plaustris praeparaverat, se recepit. Aetius autem Thorismodum Theodorici regis interfecti filium sollicitans, ne fratres illius patris occisi invaderent regnum, mox ad Tolosam ire coegit, quae sedes erat Vesegotharum regni. Attila vero per legatos monuit simulans amicitias, ut cito ad sua repedaret regna, antequam novi hostes circumfusi majora sibi inferrent detrimenta. Ipse autem Aetius utrosque reipublicae deputans hostes, sic negotio infecto 106.1246B| discessit. Attila autem nacta occasione, discessu Vesegotharum jam securus, Gallias relinquens, ad oppressionem Romanorum movit procinctum. Primaque aggressione, Aquiliensem diu obsidebat civitatem, quam captam ita penitus delevit, ut vestigia ejus ruinae vix appareant. Inde audacior factus, Mediolanum occupat metropolim, pariter et Ticinum regias urbes, et aequali sorte dejicit vicinaque loca saeviens demolitur. Cumque Romam intentus esset opprimere, Leo papa per se accedens ad eum, mitiorem reddidit. Qui, deposito furore, ultra Danubium promissa pace discessit.

CAPUT XV. De Aetii nece et depraedatione Romae per Wandalos.

Aetius autem patritius, magna Occidentalis reipublicae 106.1246C| salus, ab hostibus liberata Gallia, revertitur in Italiam. Denique factione Heraclii spadonis a Valentiniano principe occiditur, cum quo Hesperiarum cecidit regnum. Valentinianus autem a satellitibus Aetii, quos sibi delegerat milites, dolo Maximi perfossus, interiit, imperium quoque ejusdem Maximus invasit. Qui cum reipublicae profuturus per omnia crederetur, non sero documento quid animo habebat probavit. Siquidem interfectores Valentiniani in amicitiam recipit, uxorem ejus Augustam amissionem viri lugere prohibuit, et intra paucissimos dies in conjugium suum transire coegit, sed hac incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem nuntiato ex Aphrica Gaizerici regis adventu, multisque nobilibus ac popularibus ex urbe fugientibus, 106.1246D| cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, a famulis dilaniatus est, et membratim dejectus in Tyberim, sepultura quoque caruit. Post hunc Maximi exitum confestim secuta est multis digna lacrymis Romana captivitas, et urbem omni praesidio vacuam Gaizericus obtinuit, occurrente sibi extra portas S. Leone episcopo. Cujus supplicatio ita eum Domino agente lenivit, ut cum omnia potestati ipsius essent tradita, civitatem ab igni tamen et caede atque suppliciis servarit. Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata est; multaque millia captivorum secum ducens, cum regina Eudoxia, quae eum invitaverat, ut ferunt, et filiabus 106.1247A| ejus Carthaginem victor Gaizericus reversus est.

CAPUT XVI. De restauratione Orientis imperii per Marcianum principem et gestis Germani episcopi apud Britones.

Igitur Marcianus Orientis imperator regnum, quod decessores praedecessoresque ejus per annos fere sexaginta vicissim imperantes minuerunt, divina permissione sic reparavit, ut exsultatio ingens cunctis accresceret sibi subjectis. Hic namque cum Avito Hesperiarum imperatore, quem Romani post Maximi necem tyranni et urbis depraedationem Caesarem creaverant, unanimitatis foedus composuit, Qui utramque rempublicam concorditer administrantes 106.1247B| rexerunt; demum sexto anno sextoque mense imperii sui Marcianus in pace obiit. Cui Leo successit in regnum. Avitus autem de Italia in Gallias secessit, ubi ab exercitu et Gothorum auxiliis destitutus reversus Italiam, episcopus in Placentia est factus. Cujus instinctu Theodoricus rex Gothorum contra Suevos movit exercitum, quoniam ipsi regiones quas Romanis reddiderant depraedando vastabant. Fitque congressio contra Suevos in Tarraconensi Campania, ubi plurimi Suevorum exstincti. Richarius rex Suevorum fugiens novissime comprehensus et in custodiam trusus. Suevi, destructo eorum regno, tradiderunt se Theodorico regi Gothorum. Qua tempestate gens Anglorum sive Saxonum, Britanniam tribus longis navibus advehitur. Quibus 106.1247C| dum iter prosperatum domi fama referret, mittitur exercitus fortior, qui junctus prioribus primo hostes abigit. Deinde in socios arma vertens, totam prope insulam, ab Orientali ejus plaga usque ad Occidentalem igni vel ense subigit, conficta occasione quod pro se militantibus Britones sufficienter stipendia promissa non darent. Tunc haeresis Pelagiana Britannorum turbat fidem: qui a Gallicanis episcopis auxilium quaerentes, Germanum Utissiodorensis Ecclesiae episcopum et Lupum Trecasinum aeque apostolicae gratiae antistitem fidei defensores accipiunt. Confirmant antistites fidem verbo veritatis simul et miraculorum signis. Sed et bellum Saxonum Pictorumque adversus Britones eo tempore junctis viribus susceptum divina virtute retundunt. 106.1247D| Cum Germanus ipse dux belli factus, non tubae clangore, sed clamore alleluia totius exercitus voce ad sidera levato, hostes in fugam vertit immanes.

CAPUT XVII. De crebris mutationibus principum. Et quo pacto Occidentis imperium amiserint Romani.

Leo, ut diximus, Orientis imperator post Marcianum factus, apud Ravennam autem Majorianus Caesar est ordinatus. Qui cum Theodorico rege Vesegotharum foedus iniit per legatos, et ab Emerita Hispaniae civitate, quam tunc vastabat, ad Gallias est revocatus non tamen sine magna strage atque populatione Suevorum, aliarumque gentium Hispaniae in diversis partibus habitantium, quas per duces suos 106.1248A| Theodoricus opprimere atque depraedari jusserat. Majorianus autem imperator, pace composita cum Theodorico rege, tendit ad Hispanias, navesque praeparare jusserat, ut inde transiret contra Wandalos in Aphricam. Sed dum pervenisset ad Carthaginem Spartariam, Wandali classem, quam praeparare jusserat, invadunt atque diripiunt. Itaque imperator coepto negotio frustratus revertitur in Italiam et apud Terrenam occiditur, locumque ejus Severianus invasit, sed ipse, tyrannidis suae tertio anno vix expleto, Romae occubuit. Qua tempestate inter Francos et Burgundiones Divione gestum est praelium. Gundeiflo hoc dolose machinante contra fratrem suum Gaudebaudum. Itaque Gundeiflus cum suis adversus fratrem suum cum Francis dimicavit, fugatumque 106.1248B| fratrem regnum ipsius paulisper obtinuit. Gaudebaudus autem Avenione se munivit. Eodemque anno resumptis viribus Viennam obsedit, et captum fratrem suum Gundeiflum interfecit pluresque Burgundionum morte damnavit, regnumque fratris suo copulavit et tenuit. Tunc Leo imperator Artemium divi Marciani generum ex Patritio Caesarem ordinans, ad Hesperium destinavit imperatorem. Hinc per Ardaburem Asperis filium Bigenem Getharum regem interemit. Qui etiam Basiliscum fratrem suae Austae contra Wandalos cum exercitu direxit in Aphricam. Qui navali praelio Carthaginem saepe aggressus, pecuniis delinitus abscessit. Igitur Artemius illico ut Romam venit, Recimerem generum suum contra Alanos direxit virum egregium, qui et multitudinem 106.1248C| Alanorum fugavit, et regem eorum Beorgum in primo statim certamine superatum interemit. Theodoricus ergo Vesegotharum rex crebram mutationem Romanorum principum cernens, Gallias suo jure nisus est occupare. Quod comperiens Artemius imperator, Britonum solatia postulavit. Quorum rex Rotimus cum 12,000 venit, ut ferret auxilia: contra quos rex Vesegotharum Theodoricus innumerum ductans exercitum, diuque pugnans, Rotimum Britonum regem antequam Romanis conjungeretur, effugavit. Qui amplam partem exercitus amissam, cum quibus potuit, fugiens ad Burgundionum gentem vicinam, Romanisque eo tempore foederatam, advenit. Theodoricus vero rex Vesegotharum Arvernam Galliae civitatem, Artemio principe 106.1248D| jam defuncto, qui cum Ricimere genero suo intestino bello saeviens, Romam trivisset, ipseque a genero peremptus, reliquit regnum Olybrio. Quo tempore in Constantinopoli Aspar, primus Patritiorum et Gothorum genere clarus cum Ardubure et Patritiolo filiis, illo quidem olim patre patritio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit, et necdum Olybrio octavo mense in regno ingresso obeunte. Glicerius apud Ravennam plus de praesumptione quam electione Caesar effectus: quem, anno vix expleto, nepos Marcellini quondam patritiae sororis filius regno dejiciens, in portu Romae episcopum ordinavit, et ipse regnum obtinuit. Tantas varietates 106.1249A| mutationesque Romanorum principum Theodoricus cernens (ut diximus superius) Arvernam occupavit civitatem, ubi tunc Romanorum dux praeerat Cedicius, nobilissimus senatorum, et dudum Aviti imperatoris, qui ad paucos dies regnum invaserat, filius Gothi, capta civitate Arvernorum, Nabornam etiam invadunt. Contra quos Orestem magistrum militiae Nepos imperator direxit. Orestes vero suscepto exercitu venit Ravennam, ibique moratus Augustulum filium suum imperatorem fecit. Quod audiens Nepos fugit Dalmatias, ibique regno privatus defecit, ubi jam Glicerius dudum imperator episcopatum Solonitanum habebat. Augustulo vero a patre Oreste in Ravenna imperatore ordinato, non multo post Odoacer, Torcilingorum rex, habens secum 106.1249B| Scyros Herulos diversarumque gentium auxiliarios, Italiam occupavit, et Oreste interfecto Augustulum filium ejus de regno pulsum in Lucullano Campaniae castello exsilii poena damnavit. Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Urbis conditae anno primus Augustorum obtinuit Octavianus, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum praedecessorumve regni quingentesimo vigesimo secundo. Hinc jam respublica Romanorum partibus Hesperiarum, quae hactenus gentibus imperaverat, regibus gentium gemens succubuit.

CAPUT XVIII. De Theodoro Gothorum rege, qualiter obtinuerit Italiam per Zenonis imperatoris datum. Et de gestis ejus.

Qua tempestate Leo imperator pro Thoma Chalcedonense per universum orbem singulis orthodoxorum episcopis, singulas consonantesque misit epistolas quid de eodem Thoma sentirent, rescribi sui postulans. Quorum adeo consonantia de vera Christi incarnatione suscepit omnium rescripta, ac si uno tempore unoque dictante fuissent universa conscripta. Quibus diebus Theodorus episcopus civitatis, quae, a Cyro Persarum rege condita, Cyriae nomen habet, scripsit de vera incarnatione Domini Salvatoris adversus Eutychen et Dioscorum Alexandriae episcopum, qui humanam in Christo carnem negant. Scripsit et Historiam Ecclesiasticam a fine librorum Eusebii usque ad suum tempus, id est, usque ad imperium 106.1249D| Leonis hujus, sub quo et mortuus est. Tunc et Victorius, jubente papa Hilario, scripsit paschalem terminum 532 annorum. Leo autem nepotem suum Leonem manibus suis coronavit: quo facto imperatore, moritur anno decimo sexto imperii sui. Itaque admodum puer Leo dum parvo superesset tempore, patrem suum Zenonem imperatorem constituens, rebus excessit humanis. Zenon autem annum decimum septimum Orientis rexit imperium. Cognita Theodorici prosperitatis felicitate, quod in Illyrico cum Ostrogotharum exercitu resedisset, postquam e Pannonia cum patre Theodomir, alias quaerendo sedes, profectus esset, vicinasque gentes ad quas accesserant, perdomitas subjugassent, missa 106.1250A| ad eum legatione, mandat Zenon ut ad se venire non dissimularet, memor etiam esset quantis honoribus sublimatus a Leone principe, dum fere decem annis prius obses apud eum esset, ad genitale solum et genitoris praesentiam fuisset remissus. Theodoricus itaque nihil haesitans ad regiam festinus venit urbem, ubi ab imperatore Zenone, benigne susceptus, magnificeque sublimatus, et consul ordinarius est factus. Nec tantum hoc, sed et equestrem statuam ab imperatore promeruit ante regiam collocari. Inter haec ergo Theodoricus sub Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis frueretur, gentemque suam in Illyrico (ut diximus) residentem non omnino idoneam aut refertam audiret, elegit potius solito more gentis suae labore quaerere victum, 106.1250B| quam ipse otiose frui regni Romani bonis, et gentem suam mediocriter victitare, secumque deliberans, ad principem ait: Quamvis nihil deest nobis imperio vestro famulantibus, tamen si dignum ducit pietas vestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat. Cumque ei (ut solebat) familiariter facultas fuisset loquendi concessa: Hesperia, inquit, plaga quae dudum decessorum praedecessorumque vestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et domina quare nunc sub regis Torcilingorum Rugorumque tyrannide fluctuat? Dirige me cum gente mea, si praecipis, ut et hic expensarum pondere careas; et ibi si adjutus a Domino vicero, fama vestrae pietatis irradietur. Expedit namque ut ego, qui sum servus vester et filius, si vicero, vobis 106.1250C| donantibus, regnum illud possideam, quam ut ille hostis tyrannico jugo senatum vestrum partemque reipublicae captivitatis servitio premat. Ego enim si vicero, vestro dono vestroque munere possidebo: si victus fuero, vestra pietas nihil amittit, imo, ut diximus, lucratur expensas. Quo audito, quamvis aegre ferret imperator excessum ejus, nolens tamen eum contristare, annuit quae poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei commendans Romanum. Igitur egressus urbe regia Theodoricus, et ad suos revertens, cum omni gente Gothorum, qui tamen ei praebuerunt consensum, Hesperiam tendit, rectoque itinere per Smirnos ascendit vicina Pannoniae, indeque Venetiarum fines ingressus, ad Pontem, Sontii nuncupatum castra 106.1250D| metatus est. Cumque ibi ad reficienda corpora hominum jumentorumque aliquo tempore resedisset, Odoacer armatum contra eum direxit exercitum. Quem Theodoricus in campis Veronensibus magna strage delevit, castraque soluta diripuit, Italiam cum potiore audacia intrat; transactoque Pado amne, ad Ravennam regiam urbem castra componit. Tertio itaque anno obsessum Odoacrum regem ad deditionem coegit, hunc privatum regno interemit. Hinc jam tota Italia Theodorico subjecta, tertio ingressus sui anno Italiam consultu imperatoris privatum suae gentis vestitum deponens regium assumit amictum, quasi jam Cothorum Romanorumque regnator. His ita gestis prospere, gentem Francorum 106.1251A| cupiens foederatam habere, missa legatione ad Ludovicum regem eorum, filiam ejus petens, impetratam matrimonio suo copulavit, ut Jordanis historicus refert, filiasque suas vicinis regibus in conjugio copulavit, unam Alarico Vesegotharum et aliam Sigismundo Burgundionum, neptemque sua Amalaburgam Thuringorum regi Ermenfrido, sororem vero suam regi Wandalorum Trasemundo dedit, cupiens sic genus suum nobiliter dilatare. Quo tempore Joannes Romanae Ecclesiae pontifex Constantinopolim veniens, ad portam quae vocatur Aurea, populorum turbis ei occurrentibus, in conspectu omnium roganti caeco lumen reddidit. Qui dum rediens Ravennam venisset, Theodoricus eum cum comitibus carceris afflictione peremit, invidia ductus, quia catholicae 106.1251B| pietatis defensor Justinus eum honorifice suscepisset. Qui etiam Symmachum patricium nullis exstantibus causis dum trucidari Ravennae fecisset, ira perculsus divina et ipse anno sequenti ibidem subitanea morte periit, anno tricesimo sui Italici regni, succedente in regnum Atalarico nepote ejus. Legimus enim in Dialogo S. Gregorii quemdam sacerdotem visibiliter vidisse Theodoricum vinctum trahi a Joanne pontifice et Simmacho patritio ad ollam ignis Siciliensis.

CAPUT XIX. De Zenone principe, qualiter amissum imperium receverit, et successore ejus Anastasio.

Igitur Zenon imperator Chalcedonia dum degeret, 106.1251C| Augusta socrus sua Basiliscum germanum suum in urbe Augustum appellavit. Quod audiens Zenon secessit Isauriam, ne causa sui civilibus bellis aliquod incommodum proveniret. Basiliscus quidem ut fugam Zenonis cognovit, laetatus est, sed non diu, quoniam Zenon reversus in regnum et a suis receptus Basiliscum exsilio damnavit. Quidam autem Illius nomine, Zenoni in privata vita amicissimus, dum secreto detraheret Augustae Ariagnae, in zelum concitavit Augustum. Qui deliberans eam perimere, uni suorum tacite rem demandavit. Quod dum ille agere niteretur, cuidam cubiculario hoc prodidit. Quod cum regina comperisset, subterfugit ad Acatium episcopum, posteraque die Zenon rem aestimans perpetratam, dum luctum quemdam quasi gerens 106.1251D| neminem suscepit, Acatius episcopus ingressus, et facti arguit imperatorem, Augustamque suspicionis innoxiam compromittit, acceptaque fide Augusta revertitur. Illius autem ab urbe discessit assumpta tyrannide: ab exercitu principis occiditur, Zenon vero in pace quievit. Anastasius autem, subito assumptus ab Augusta, imperator simul et maritus innotuit, regnavitque annis 28, tam infeliciter ut diversis inimicorum vallatus agminibus tam externorum quam et tyrannorum, saepius moerens et gemens, nullam suorum vindictam meruit audire inimicorum, quia nec ipse jura servavit Ecclesiae, sed, favens haeresi Euthycis, catholicos est persecutus, ipse autem divino fulmine periit.

CAPUT XX. De persecutione Catholicorum a regibus Wandalorum. Et quid in diversis partibus gestum sit.

Qua tempestate Honoricus rex Wandalorum Arianus catholicas ecclesias clausit, plebem variis affecit suppliciis. Et quidem ab innumeris manus abscindens et linguas, nec tamen loquelam catholicae confessionis eripere potuit. Itaque Trasemundus successor Honorici Wandalorum rex et ipse ecclesias catholicas clausit, et plures episcopos exsilio damnans Sardiniam misit. Tunc Symmachus papa inter multa ecclesiarum opera, quae vel a fundamentis creavit, vel prisca renovavit, et juxta basilicas sanctorum Petri et Pauli, atque Laurentii pauperibus habitacula construxit, et singulis annis per Africam 106.1252B| vel Sardiniam episcopis qui in exsilio erant, pecunias et vestes ministrabat. Quibus diebus Heldericus Wandalorum rex episcopos quos antecessores sui exsilio damnaverant reverti fecit, et ecclesias restaurare jussit, haereticas submovit profanationes, Benedictus itaque abbas mirabilibus vita et moribus insignis claruit, virtutesque illius beatus Gregorius papa in libro Dialogorum scripsit. Eo etiam tempore Sigismundus rex Burgundionum a suis Francis traditus est. Quem secum Franci in habitu monachi deducentes cum uxore et filiis, demum in puteum projicientes, necaverunt. Post cujus necem Clodomeris rex Francorum contra Burgundiones dimicans (ut fertur) in praelio occiditur. Boetius etiam patritius, qui arithmeticam Latino sermone nobiliter 106.1252C| duobus libris ediderat, aliosque libellos elegantissime conscripserat, novissime damnatus exsilio, post libros Consolationis Philosophicae, quos metrico stylo atque prosaico luculentissime dictaverat, in territorio Mediolanensi occiditur.

CAPUT XXI. De Belesario consule Justiniani, qui in Africa Wandalos delevit, et in Italia Gothos contrivit, qui etiam contra Parthos dimicavit.

Quo tempore Justinus imperator, consulens utilitatibus reipublicae, Justinianum nepotem ex sorore sua successorem designans imperii, moritur. Justinianus per annos 38 Orientis tenuit imperium. Cui post diuturna bella plurimosque labores contra Parthos gesta, per legatos foedus cum rege Parthorum initum 106.1252D| est. Igitur hac securitate pacis compositae, Justinianus Romanum de finibus Parthorum exercitum [revocavit]. Hinc jam Belesarium delegit consulem, eumque cum exercitu ad Australem plagam contra Wandalos mittit. Qui, favente Domino, qua venerat facilitate, ea celeritate Wandalos superavit, Lybiamque ad corpus totius reipublicae jungens, Wandalorum gentem delevit. Carthago quoque anno excessionis suae nonagesimo sexto recepta est, pulsis devictisque Wandalis et Gildemero rege eorum capto, Constantinopolim misso, in urbe regia principi oblatus, spectante populo, imperator per Belesarium de Wandalis triumphavit. In Italia vero Theodorico rege defuncto, Atalaricus nepos ejus, ipso ordinante, 106.1253A| successit, septem annos quamvis pueriliter vivens, matre tamen regnante Amalasuenta, degebat, quando et Gallias diu tentas Francis repetentibus reddidit, mortuoque Atalarico, mater sua Theodohadum consobrinum suum regni participem faciens, non post multum, ipso jubente, occisa est. Et quia dudum se cum filio suo commendaverat principi Justiniano, is mortem ejus audiens doluit, nec passus est inultam transire; sed mox eumdem ducem belli, qui Poenorum domitor fuerat et de opibus Wandalicis triumphans adhuc in fascibus erat, agmini diversarum proponens nationum, ad partes Hesperias destinavit: qui primo accessu mox Siciliam pervadit, duce ejus Sinderith superato, ubi dum aliquantum temporis ob ordinandam patriam 106.1253B| resideret, comperit in Africa civilia bella intestinaque praelia debacchari. Nam Stotzas pene ultimus militum, et Marcini clientulus magistri militum, tyrannidem arripiens, auctorque seditiosorum effectus, Cyrillum, Marcellum, Faram, aliosque diversos judices dolo peremptos, in ducem Solomonem saeviebat, totamque Africam tyrannico ritu vastabat. Emenso ergo Belesarius a Sicilia in Africam pelago, solita felicitate rebelles fugat, provinciam liberat, Solomonemque rursum Carthagine collocans Siciliam redit. Ubi mox Evermud Theodohadi Gothorum regis gener, qui contra eum cum exercitu venerat, cernens prosperitatem consulis, ultro se ad partes dedit victori, hortaturque ut jam anhelantem suoque adventu suspectam veniret ad Italiam. Constructo 106.1253C| ergo Belesarius exercitu, et tam navali quam equestri agmine vallavit Neapolim, paucisque diebus eam obsidens, per aquaeductum nocte invasit, et tam Gothis qui aderant quam Romanis rebellantibus interfectis, urbem plenissime spoliavit. Quod Theodohadus animadvertens, Vitigis unum inter alios ductorem exercitus praeponens, contra Belesarium dirigit. Qui cum Campaniam ingressus, mox ad campos venisset barbaricos, illico exercitus consona voce regem denuntiat Vitigis. At ille regno sublimatus, directis e sociis Theodohadum Ravennam revertentem exstinguit, regnumque suum confirmans expeditionem solvit, et, privata conjuge repudiata, regiam puellam Mathesuentam Theodorici regis neptem sibi plus vi copulat quam amore. Dumque 106.1253D| ille novis nuptiis delectatur Ravennae, consul Belesarius Romanam urbem ingressus est. Exceptusque ab illo populo quondam Romano et senatu jam pene ipso nomine cum virtute sepulto, confestim vicina occupat loca, urbium oppidorumque munimina. Primaque Getica congressione Hunnile ductante exercitum per Usinum [Perusium] ad oppidum Belesarius Gothos superat, et plusquam 7,000 trucidatis, reliquos Ravennam usque perturbat. Secundo vero cum ipso Vitigis Romanas arces vallante congreditur, machinasque illius et turres quibus urbem adire tentabat igni consumptis, per anni spatium, quamvis inedia laborans, deludit. Post haec usque ad Ariminum persecutus, exinde eum effugatum Ravenna clausum, in 106.1254A| deditionem suscepit. Atque unus consul dum contra Getas pene pari eventu de Francis, qui cum Theodeberto rege suo ultra 200,000 advenerant, triumphavit. Sed quia ad alia occupatus alibi noluit implicari, rogantibus Francis pacem concessit, et sine suorum dispendio de finibus Italicis expulit, sumptoque rege et regina simulque et opes palatii, ad principem qui eum miserat reportavit: sicque intra pauci temporis spatium Justinianus imperator per fidelissimum consulem, duo regna duasque respublicas suae ditioni subegit. In Australibus atque Occiduis partibus his ita gestis, Parthi, rupto foedere, Romanorum fines invadunt. Celesyriae omnia ferro caedibusque foedando praedantes devastant, Antiochiam usque perveniunt. Quam praesidio Romanorum 106.1254B| vacuam invenientes, cuncta diripiunt, nec onusti praeda recedunt, nec etiam Romanos fugientes insequuntur, quoniam audito consul Germanus eorum adventu, relinquens Antiochiam, aufugit. Contra quos imperator aliquos duces direxerat victi ac territi minime praevaluerunt hostibus resistere. Nam iterum necessitate Belesarius contra Parthos dirigitur, quos non ut alias gentes praedomuit, sed tantum a finibus Romanorum recedere compulit, et ad proprias se sedes repedare, composita pace, reversus ad principem. Ergo, ut assolet, rerum mutatio et principum voluntas diversa invidia quidem senatores ac patritii exarsi, suggesserunt imperatori ut Belesarium quali ad sceptra aspirantem de gradu patriciatus ejiceret, ac dignitatibus privaret. Quod factum 106.1254C| Gothis respirantibus caeterisque nationibus Romanis infestis non modicam intulit audaciam, ipsumque imperatorem non longe post quod fecerat poenituit, quam aulici Justinianum regno privare, et quemdam Florianum imperatorem creare dum aggrederentur, Belesarii viribus adjutus, quamvis immerito trucidatis nova tentantibus restitutus est Justinianus in regnum.

CAPUT XXII. Justiniano imperante, Franci contra Gothos dimicantes eos regno Galliae expulerunt. Qui et contra Saxones pugnantes vicerunt, et Britones subjugaverunt.

Qua tempestate in partibus Galliarum ortum est bellum inter Alaricum Gothorum regem et Chlodoveum 106.1254D| regem Francorum, quamvis prius inter eos vario eventu plurima existerint certamina. Tunc demum in Campania Voglavense, decimo ab urbe Pictaviensi milliario, fit certaminis congressio. Ubi Chlodoveus Francorum rex Alaricum Gothorum regem interfecit, et maximam partem illius exercitus trucidavit, regnumque quod Gothi diu tenuerunt, a Ligere fluvio usque ad Rodanum per montes Pireneos usque ad Oceanum mare abstulit, et ditioni Francorum subdidit. Mira Dei dispensatione actum est, quantum avaritia consulum Romanorum stipendia sunt subtracta ab eis qui fame et penuria coacti conspiraverunt contra Romanos in arma, Illyricum depopulantes, Italiam invadentes, Romam gentium 106.1255A| docuinam depraedantes, ut Alaricus, quem Gothi regem creaverant, ovans diversis successibus prosperitatum, sublimarit gentem suam et regnum. Demum in Alarico gens et regnum Gothorum defecit, sicuti et Romanorum in Hesperia sub Octaviano Augusto aliarum gentium domina, et novissime in Augustulo deficiens, ut supra retulimus, gentibus aliis subjecta. Itaque imperante, corpus S. Antonii monachi divina revelatione repertum Alexandriam defertur, et in ecclesia B. Johannis Baptistae humatur. Dionysius etiam Paschales scripsit circulos, incipiens ab anno Dominicae Incarnationis quingentesimo tricesimo secundo, qui sunt anni Diocletiani 258. Tunc quidem codex legum, qui nuncupatur Justinianus, ab ipso principe institutus, orbi promulgatus est. Victor quoque 106.1255B| Capuanus episcopus, librum de Pascha scribens, Victori arguit errores. Qua tempestate Chrammus contra Chlotarium Francorum regem, suum scilicet patrem, rebellare praesumpsit: qui dum a coepta temeritate non quiesceret ad Britanniam se contulit, gentemque illam cum rege suo contra patrem armavit: quem Chlotarius insecutus cum reliquis filiis suis, et Francorum exercitu, interfecto Britonum rege. Chrammus est comprehensus, atque cum uxore et filiis quadam domo clausus, vivus est incensus. Chlotarius vero, de manubiis Britonum triumphans, gentem illam Francis subjectam fecit tributariam. Saxones vero rebellantes gravissimis praeliis prostravit, et non sine multo suorum sanguine devicit. Justinianus igitur dum 38 annis Orientis 106.1255C| tenuisset imperium, rebus excessit humanis, cui Justinus successit in regnum

CAPUT XXIII. De Narsete patricio, qui Gothos delevit in Italia, et demum Longobardos, ut ferunt, provocavit ut possideant eam.

Justinus quidem minor annis 11 imperator. Qua tempestate post egressum Belesarii consulis ab Italia, regem Vitigis Gothorum reginamque, et opes palatii ad principem Justinianum qui transportaverat (ut superius diximus), Gothi, qui trans Padum in Ligura consistebant, recrudescentes animo ad bella consurgunt, ordinato sibi regulo Hildebaldo, qui vix emenso anni spatio interficitur. Erarius autem in ejus locum successit, qui et ipse necdum anno expleto 106.1255D| peremptus est. Tunc Totilam, qui et Baduila, sibi regem constituunt: qui viribus resumptis contra Romam dimicans, duces vincit, prosternit, invadit Romam: inde progressus capit Siciliam, totam pene insultans Romanis devastabat Italiam. Contra quem Justinus imperator Narseten patricium direxit qui in Italiam veniens contra Gothos viriliter ac fortiter dimicans, Totilam eorum regem occidit, gentemque Gothorum caedibus prostravit. Qui iterum respirantes Teiam sibi regem constituunt, quem ipsum Narses patricius occidit, Gothos funditus delevit. Italiam ab eorum jugo liberavit. Hinc contra Bucillinum Francorum ducem, congressione facta, pugnavit, quem, ut fertur, cum omni exercitu suo 106.1256A| interemit. Jam ab incursu hostium liberatam Italiam corpori reipublicae restituit, Mediolanum urbem regiam a Gothis et Burgundionibus demolitam reaedificavit, aliasque urbes per Italiam destructas restauravit. Qui deinde per invidiam Romanorum, pro quibus multa contra Gothos laboraverat, accusatus apud Justinum et conjugem ejus Sophiam, quod servitio premeret Italiam, secessit Neapolim Campaniae, scripsitque genti Longobardorum, ut venirent et possiderent Italiam. Tunc Johannes Romanae Ecclesiae pontifex ecclesiam apostolorum Philippi et Jacobi, quam decessor ejus Pelagius coeperat, perfecit et dedicavit.

CAPUT XXIV. De beato Gregorio et de ejus gestis.

106.1256B| Tyberio imperante, qui successerat Justino, beatus Gregorius legatione fungens apud principem, dum Constantinopolim Euticium ejusdem urbis episcopum in fide nostrae resurrectionis errasse, catholicis allegationibus approbans, Tyberio praesente, convicit: ita ut ipse Augustus librum, quem de resurrectione scripsit, deliberaret flammis cremari. Docebat enim idem Euticius corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, et ventis aereque subtilius esse futurum, contra illud Dominicum: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Igitur post Tyberium Mauritio regnante, idem beatus Gregorius Romanae Ecclesiae jam pontifex et doctor maximus, synodum episcoporum 24 ad corpus beati Petri apostoli congregans, 106.1256C| de necessariis Ecclesiae decernit. Idem missis in Britanniam Augustino Mellito et Johanne, et aliis pluribus cum eis monachis timentibus Deum, ad Christum Anglos convertit. Et quidem Edilberectus mox ad Christi gratiam conversus cum gente Cantariorum cui praeerat, proximisque provinciis, etiam episcopo doctorique suo Augustino, sed et caeteris sacris pontificibus, episcopales sedes donavit. Porro gentes Anglorum ad Aquilonem Humbri fluminis sub regibus Aelle et Aedilfrido sitae, necdum verbum vitae audierant, Gregorius scribens Augustino, Lundoniae quoque et Eboraici episcopis, accepto a sede apostolica pallio metropolitanos esse debere decernit: qui Moralia in Job, gratia divina inspirante, conscripsit, librum etiam Pastoralem luculentissime 106.1256D| edidit, Dialogorum vero, ad imitandos venerabiles viros qui per haec tempora claruerunt, libros dictans, ad nostram porrexit legendos posteritatem. In Ezechielem opus praeclarum condidit. Homiliarum ejus liber saluberrimas et spiritales gustantibus ministrat dapes. Epistolae vero exstant ejus plures pro negotiis quibus sunt compositae legentibus utiles. Imperante jam Phoca migravit ad Dominum.

CAPUT XXV. De Longobardis Italiam invadentibus, et de martyrio Herminigildi regis Gothorum filii.

Qua tempestate Albuinus rex Longobardorum a Narsete (ut praemisimus) invitatus, relinquens atque incendens Pannoniam in qua habitabat, cum omni 106.1257A| populo suo veniens comitante fame et mortalitate invadit Italiam. Eo etiam tempore Herminigildus, Levigildi Gothorum regis filius, ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem, a patre Ariano regni privatus infulis, et vinculis alligatus, in carcerem est projectus. Ad extremum nocte sancta Dominicae resurrectionis securi in capite percussus, regnum coeleste pro terreno rex et martyr intravit. Cujus frater Richardus mox ut regnum post patrem accepit, omnem Gothorum cui praeerat gentem, insistente Leandro Hispolitano episcopo, qui et Hirminigildum docuerat, catholicam convertit ad fidem.

CAPUT XXVI. De gestis Bonifacii papae.

Igitur, Bonifacio papa rogante, statuit Phocas imperator, 106.1257B| successor Mauritii, sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae omnium Ecclesiarum esse caput, quia Constantinopolitana primam se esse omnium Ecclesiarum scribebat. Idem etiam Phocas, petente papa Bonifacio, jussit in veteri fano (quod Pantheum vocabatur) ablatis idololatriae sordibus, Ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.

CAPUT XXVII. De sex universalibus synodis.

Ut omissa superius paulisper repetamus, quae sint universales sex synodi, quas totus Oriens recipit et 106.1258A| concelebrat, qui catholicam fidem sana mente retinent, ostendamus. Prima enim universalis synodus in Nicaea congregata est contra Arium, 318 Patrum, temporibus Julii papae sub Constantino principe. Secunda in Constantinopoli, 150 Patrum, contra Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi papae et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus. Tertia in Epheso, 200 Patrum, contra Nestorium Augustae urbis episcopum, sub Theodosio Magno principe, et papa Celestino. Quarta in Chalcedone, Patrum 630, sub Leone papa, temporibus Marciani principis, contra Euticen, nefandissimorum praesulem monachorum. Quinta item in Constantinopoli, temporibus Vigilii papae sub Justiniano principe, contra Theodorum et omnes haereticos. 106.1258B| Sexta synodus universalis Constantinopoli celebrata, et Graeco sermone conscripta, temporibus papae Agathontis, exsequente ac residente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis apostolicae sedis et episcopis 150 residentibus. Igitur a Nativitate Domini Jesu Christi ob amorem dominae meae Augustae Judith, aggressus sum opus quod usque ad Gregorii eximii doctoris obitum perduxi. De gestis etiam Bonifacii papae quaedam deinceps praelibando perstrinxi, Romanorum judicibus et Gothis ab Italia et Galliis depulsis, his Francis et Longobardis succedentibus in regnis. Hic terminum censui meorum imponere librorum.

€b (no apparatus)