Chronica gallica a. dxi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

595 XIII. Valentinianus redit.

596 Burgundiones victi ad Aetio patricio.

597 Theodosianum liber legum editus.

598 XIIII. Carthago capta a Geserico

599 et Eudoxia Ravenna regnuim accepit.

600 Episcopus Romae XL Leo.

[...]

611 XXV.

612

613 VALENTINIANUS post Theodosium patruum suum regnavit Romae annos alios V.

614 MARCIANUS post Theodosium Constantinopoli regnat.

615 I. Actius patricius cum Theoderico rege Gothorum contra Attilam regem Hugnorum Tricassis pugnat loco Mauriacos, ubi Theodericus a quo occisus incertum est et Laudaricus cognatus Attilae: cadaverae vero innumerae.

616 Euphronius episcopus Augustiduno sepelitur

617 Regrediens Attila Aquileiam frangit

618

619

620

621 IIII. Thurismundus rex Gothorum Arelatem circumspectat, qui a fratibus suis occisus

622 Attila occiditur.

623 V. Valentinianus interficitur foris Romae: post quem Maximus diebus LXX adeptus imperium: nam terrorem Vandalorum tumultu vulgi occisus est: et mox ingresso Geserico sine ferro et igne Roma praedata est: et post Avitus imperator.

624 MARCIANUS post V ann., quibus cum Valentiniano regnavit, aliis anni II.

625 AVITUS cum eo anno uno et m. III

626 [I.]

627[II.] Marcianus obiit.

628 et Avitus occisus est a Maiorano comite domesticorum Placentiae

629 LEO Constantinopoli ann. XXI

630 MAIORIANUS Romae cum LEONE regnavit ann. III m. VI.

631 [I.]

632 [II.]

633 III. Maiorianus ingressus Arelatem:

634 qui volens Africam proficisci naves eius in Hispaniis a Wandalis captae sunt iuxta Carthaginem Spartariam.

635 Profectus autem ex Arelatem ad Italiam a Patricio Recimere occiditur Dertona

636 et levatus est Severus de Lucaniis imperator simul et consul.

637 IIII.

638 V. Fredericus frater Theuderici regis pugnans cum Francis occidutur iuxta Ligerim.

639 [VI.]

640 [VII.]