Jump to content

Chronici

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronici
Saeculo V

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

SulSev.Chroni2 20 Sulpicius Severusc.363–c.425 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

I.

Res a mundi exordio Sacris Litteris editas breviter constringere, et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum; multis id a me studiose efflagitantibus, qui Divina, compendiosa lectione, cognoscere properabant. Quorum ego voluntatem secutus, non peperci labori meo, quin ea quae permultis voluminibus praescripta continebantur, duobus libellis concluderem; ita brevitati studens, ut pene nihil gestis subduxerim. Visum autem mihi est non absurdum, cum usque ad Christi crucem, Apostolorumque actus per Sacram Historiam cucurrissem, etiam post gesta connectere; excidium Hierosolymae, vexationesque populi Christiani, et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus. Caeterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis ethnicis, atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse; ut et imperitos docerem et litteratos convincerem. Verumtamen ea quae de sacris voluminibus breviata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis illis unde haec derivata sunt, appetantur; nisi, cum illa quis familiariter noverit, hic recognoscat quae ibi legerit. Etenim universa divinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. Nunc initium narrandi faciam.

LIBER PRIMUS. II. Mundus a Domino constitutus est abhinc annos jam pene sex millia, sicut processu voluminis istius digeremus: quamquam inter se parum consentiant qui rationem temporum investigatam ediderunt. Quod cum vel Dei nutu, vel vitio vetustatis eveniat, calumnia carere debebit. Mundo autem condito, homo factus est. Viro Adam, mulieri Eva nomen fuit. Sed constituti in Paradiso, cum interdictam sibi arborem degustassent, in nostram velut exsules terram ejecti sunt. Deinde ex his Cain atque Abel nascuntur. Sed Cain impius fratrem interemit. Filium Enoch habuit, a quo primum civitas condita est, auctoris nomine vocitata. Ex hoc Irad, atque ex eo Maviael nascitur. Hic Mathusalem filium habuit; isque Lamech genuit, a quo juvenis quidam occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi: quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur. Igitur Adam, post necem filii minoris, Seth filium procreavit, cum jam tricesimum et ducentesimum annum aetatis implesset. Vixit autem annos IC CCCCXXX. Seth vero Enos, Enos Cainan, Cainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit, qui ob justitiam translatus a Deo traditur. Hujus filius Mathusala dictus est, qui Lamech genuit, ex quo Noe natus, justitia egregius, et prae caeteris mortalibus Domino charus acceptusque. Qua tempestate, cum jam humanum genus abundaret, angeli, quibus coelum sedes erat, speciosarum forma virginum capti, illicitas cupiditales appetierunt; ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt. Hi paulatim mores noxios conserentes, humanam corrupere progeniem: ex quorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diversae inter se naturae permixtio monstra gigneret.

III. Quibus rebus offensus Deus, maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreverat. Sed Noe, virum justum, vita innocens destinatae exemit sententiae. Idem admonitus a Domino diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit; ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit: qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus est clausus. Volucrum etiam paria, itidemque diversi generis bestiarum, eodem claustro recepta; reliqua omnia diluvio absumpta. Igitur Noe, cum jam imbrem destitisse, ac quieto in salo arcam circumferri intelligeret; ratus id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non revertente (ut ego conjicio, cadaveribus detento) emisit columbam, quae cum consistendi locum non reperisset, reversa est. Rursum remissa, folium olivae retulit: manifestum indicium, nudari cacumina arborum. Tertio demum emissa, non rediit: unde animadversum, aquas destitisse. Ita Noe arcam egressus est. Id gestum a mundi exordio, post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta. IV. Ac primum Noe aram Domino statuit, hostiasque ex volucribus immolavit. Mox a Domino cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine vesceretur, aut sanguinem hominis effunderet: quia mundi primordia, mandati istius liber, Cain maculaverat. Igitur vacuo tum saeculo, ex filiis Noe Sem fuit. Tres enim habuit, Sem, Cham, Japheth. Sed Cham, quod sopitum vino patrem riserat, maledictum a patre meruit. Hujus filius, Chus nomine, Nebrod gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa traditur. Pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae nominatim persequi animus non fuit. Sed cum multiplicaretur humanum genus, diversaque loca atque insulas mortales haberent, una tantum omnes lingua utebantur; donec se in unum, dispergenda per totum orbem, multitudo contraxit. His, more humani ingenii, consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se invicem diducerentur. Ita turrim facere aggressi, quae coelo accederet; nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, ab assueto sermonis genere multa diverso neque ulli invicem intellecto linguarum ritu loquebantur: quo promptius dispersi sunt, cum alter alterum velut alienigenam facile relinquebat. Sed filiis Noe ita divisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Japheth Occidentem, Cham mediis contineretur. Ita usque Abram ducta successio, nihil sane insigne aut memorabile in se habuit. V. Abram autem patre Thara natus est, post diluvium anno millesimo et septuagesimo. Abram uxor Sara dicta est: primaque eis in regione Chaldaeorum habitatio fuit. Inde apud Charras una cum patre diversatus est. Qua tempestate admonitus a Domino, domum, patriam ac patrem relinquens, assumpto Lot fratris filio, in terram Chananaeorum profectus, in loco cui Sichem nomen est, consedit. Mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus. Lot prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. Id oppidum infame incolis, viris in viros irruentibus, atque ob id invisum Domino fuisse traditur. Ea tempestate reges vicinarum gentium in armis erant, cum antea nullum inter mortales certamen fuisset. Sed adversum hos qui bello vicina tentabant, reges Sodomorum, Gomorrhaeorum vicinarumque regionum in praelium erumpunt; primoque impetu fusi, victoriam concessere. Tum a victoribus Sodoma direpta, praedae hostibus fuit; ductusque Lot in captivitatem. Quod cum Abram comperisset, propere armatis servis suis, numero trecentis decem et octo, reges victoria feroces, exutos praeda armisque in fugam compulit. Tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque decimas praedae dedit: reliqua his quibus erepta erant, reddidit. VI. Per idem tempus Abrae Dominus locutus est, multiplicandumque semen ejus, sicut arenas maris stellasque coeli, spopondit; peregrinumque ejus semen praedictum futurum, ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos servitium, postea libertati restituendos. Tunc ei atque uxori ejus adjectione unius litterae nomen immutatum: ita nunc ex Abram Abraam, ex Sara Sarra dicitur. Cujus quidem rei non inane mysterium non est hujus operis exponere. Eodem tempore Abraae lex circumcisionis imposita est. Erat ei autem ex ancilla filius Ismael. Et cum ipse esset annorum centum, uxor autem ejus nonaginta, futurum eis filium Isaac Dominus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum venerat. Inde Sodomam missi angeli, Lot in porta sedentem repererunt. Quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos coenatosque domi haberet; juventus improba ex oppido novos hospites ad stuprum flagitabant. Lot pro hospitibus filias offerens, non acquiescentibus quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur. Quem angeli propere ab injuria vindicantes, luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. Tum Lot ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus est egressus: interdictum tamen eis est, ne retrorsum conspicerent. Sed mulier parum dicto audiens (humano malo, quo aegrius vetitis abstinetur) reflexit oculos, statimque in molem conversa traditur. At Sodoma divinis ignibus conflagravit. Lot autem filiae existimantes humanum genus interiisse, concubitum inebriati patris appetiverunt; unde Moab et Ammon nati sunt. VII. Per idem tempus fere, cum Abraam esset etiam centum annorum, Isaac filius natus est. Tum ancillam, de qua Abraam filium susceperat, Sarra expulit; quae habitasse in deserto una cum filio, et praesidio Domini defensa traditur. Non multum post Dominus Abraae fidem tentans, immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. Quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset, gladiumque educeret, vox missa de coelo est, puero ut parceret. Victimae aries praesto fuit: consummatoque sacrificio, Abraae Dominus locutus est, promittens ea quae jam spoponderat. At Sarra, cum septimum et vicesimum supra centesimum annum ageret, decessit. Corpus cura viri sepultum in Hebron Chananaeorum oppido: etenim illic Abraam commorabatur. Tum Abraam Isaac filium juvenilis aetatis videns (siquidem tum quadragesimum annum aetatis agebat) servo suo imperavit, uxorem ei quaereret; ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus videbatur: modo ut inventam puellam in regionem Chananaeorum deduceret, nec putaret eum causa conjugis in solum patrium rediturum. Atque ut ea strenue mandata exsequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit. Ita servus profectus in Mesopotamiam, ad oppidum Nachor Abraae fratris devenit; successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti. Hujus filiam Rebeccam speciosam virginem conspicatus, poposcit, atque ad dominum adduxit. Post id Abraam accepit uxorem Ceturam nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur; suscepitque ex ea filios. Sed Isaac Sarra edito substantiam tradidit: his autem quos ex concubinis susceperat, dona distribuit: atque ita ab Isaac separati sunt. Abraam diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta. Corpus sepulcro Sarrae uxoris appositum. VIII. At Rebecca diu sterilis, assiduis mariti ad Dominum precibus, a die matrimonii vicesimo fere anno geminos edidit, qui in matris alvo exsultasse saepius traduntur: dictumque responso Domini est, duos in his populos praenuntiari, et majorem minoris subdendum esse principio. Sed prius editus asper setis, Esau vocatus; minori Jacob nomen fuit. Ea tempestate gravis annonae inopia terras incesserat: qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimelec cessit, admonitus a Domino ne in Aegyptum descenderet. Eidemque universae illius terrae possessio promittitur, ibique benedicitur; multiplicatusque pecore atque omni substantia, agente invidia ab incolis pellitur. Pulsus apud Puteum juramenti consedit. Igitur annis gravior, luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Jacob se benedicendum pro fratre obtulit. Ita Jacob adorandus principibus et gentibus, fratri praeponitur. Queis rebus Esau accensus, fratri necem moliebatur. Quo metu Jacob, hortante matre, in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre, ut ex domo Laban fratris Rebeccae uxorem acciperet: tanta illis cura fuit, cum in alienis terris consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere. Ita Jacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum vidisse traditur: atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit; vovitque, si rebus prosperis revertisset, titulum sibi domus Domini futurum; decimasque omnium quae acquisita sibi forent, Domino daturum. Inde se ad Laban fratrem matris contulit, quem ille sororis filium agnitum, in hospitium benigne recepit. IX. Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra fuisse traditur: cujus specie Jacob captus, amore virginis conflagrabat; eamque sibi in matrimonio a patre postulans, septem annorum servitio se mancipavit. Sed impleto tempore Lia ei supponitur; ac rursum septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur. Sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus. Filiorum quos ex Lia Jacob habuit, haec sunt nomina: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon, Dina. Ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephthalim nati sunt. At Rachel, desperato jam partu, Joseph edidit. Tum Jacob redire ad patrem cupiens, cum ei Laban socer partem pecorum mercedem servitii dedisset, ob quae parum sibi eum aequum gener Jacob ratus, dolum ab eo suspectans; clam profectus est vicesimo primo fere anno quam advenerat. Rachel viro inscio patris idola furto abstulit: qua injuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta, regressus est; multum obtestatus generum ne uxores filiabus suis superinduceret. Inde digressus Jacob, vidisse angelos et castra Domini traditur. Sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem exploravit: tum ille obviam fratri processit; nec tamen Jacob se ultra fratri credidit. Sed pridie quam inter se fratres convenirent, Dominus humana specie assumpta, colluctatus cum Jacob refertur: et cum adversus Dominum praevaluisset, tamen non esse mortalem non ignoravit: benedici sibi ab eo flagitabat. Tum ab eo illi immutatum nomen est, ut ex Jacob Israel diceretur. Sed cum ille vicissima Domino nomen Domini quaereret; non esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum est. Ex colluctatione autem latitudo femoris Jacob obtorpuit. X. Igitur Israel declinans fratris domum, promovit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum statuit sibi. Huic oppido Emor Chorraeus princeps praeerat. Hujus filius Sichem Dinam filiam Jacob ex Lia genitam stupro subdidit. Quo comperto, Simeon et Levi Dinae fratres, omnes in oppido sexus virilis dolo peremerunt, ac impigre sororis ulti sunt injuriam. Oppidum a filiis Jacob direptum, praedaque omnis est abducta. Id factum aegre admodum tulisse Jacob traditur. Mox a Domino monitus, Bethel petiit, ibique altare Domino statuit. Inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit. Puer Benjamin vocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta. At Esau potens divitiis erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis: cujus progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam non putavi. Si quis studiosior erit, ad origines revertatur. Post excessum patris, Jacob in solo eo in quo Isaac vixerat, commorabatur: filii ejus aliquantum ab eo pascui gratia cum gregibus secesserant; Joseph tamen ac Benjamin parvus domi resederant. Charus admodum Joseph patri, obque id invisus fratribus: simul, quia frequentibus ejus somniis majorem eum omnibus futurum portendi videbatur. Igitur ad inspiciendos greges revisendosque fratres a patre missus, opportunus injuriae fuit. Namque viso fratre, consilium necis ejus ceperunt: sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus. Mox suadente Juda deducti ad mitius consilium, negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, vendiderunt, atque ab his Potifari praeposito Pharaonis traditus est. XI. Per idem tempus Judas Jacob filius Suam Chananaeam in matrimonium assumpsit, ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam. Sed Her Thamar connubio sociatur; quo mortuo, Onan fratris uxorem accepit; qui, quia spermata in terram effunderet, exstinctus a Domino refertur. Tum Thamar meretricio habitu assumpto, socero mixta est; exque eo geminos edidit. In partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dignoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum ejus cocco illigasset, reductus in alvum matris puer, postero die editus est. Nomen infantibus Fares et Zara inditum. At Joseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur, domumque ejus et familiam procuraret; decorus ipse insigni specie, uxoris domini oculos in se converterat. Cumque amore ipsius deperiret, appetitum saepius nec acquiescentem sibi falso scelere infamat, ac viro queritur, stuprum sibi intentatum: ita Joseph in carcerem est conjectus. Erant in eadem custodia ministri regis duo, qui cum somnia sua ad Joseph retulissent, futura ex somnio conjectans, unum eorum poenas capite luiturum, alium absolvendum pronuntiavit; atque ita accidit. Igitur post biennium somnium regi objectum est. Quod cum a prudentibus Aegyptiorum non posset absolvi, minister regis ille carcere exemptus regem admonet, Joseph esse mirum somniorum interpretem. Ita Joseph solvitur; interpretatusque est regi somnium: Septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus inopiam. Quo metu rex perculsus, videns divinum in Joseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio. Tum Joseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis, magnam copiam congessit: multiplicatisque horreis adversus futuram famem consuluerat. Ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat. Per idem tempus vero duos ex Aseneth filios genuit, Manassem et Ephraem. Ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum XXX; nam a fratribus septemdecim annos natus venumdatus est. XII. Interea rebus in Aegypto adversus famem bene compositis, orbem terrae gravis frumenti inopia quatiebat. Qua necessitate compulsus Jacob, filios in Aegyptum misit, Benjamin tantum secum domi retento. Igitur Joseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt, et more regio adorant. Quibus ille visis, callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos venisse, et subdole loca explorare Arguebat. Angebatur autem, quod Benjamin fratrem non videbat. Res ergo in id deducta, ut praesentiam ejus pollicerentur: nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. Ad promissi autem fidem Simeon obses traditur: ipsis frumentum gratis datum. Rursum igitur revertentes, Benjamin, ut convenerat, deduxerunt. Tum se cognoscendum Joseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium. Ita eos oneratos frumento, multisque donatos domum remisit, praemonens, Quinque adhuc annos famem futuram: cum patre atque omni progenie ac familia ad se commigrarent. Igitur Jacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. Id gestum anno aetatis Jacob centesimo et trigesimo; a diluvio autem anno CIC CCC et LX: caeterum ab eo tempore quo Abraam in terra Chananaeorum consedit, in id quo Jacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni CCXV. Igitur Jacob septimo et decimo anno quam in Aegypto advenerat, urgente morbo Joseph filium obtestatur, corpus sepulcro suo redderet. Tum Joseph patri benedicendos filios suos obtulit; quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito majori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustravit. Decessit autem annos natus CXLVII. Funus magnifice curatum: corpus in sepulcro majorum Joseph condidit. Fratres, post patris obitum pro conscientia paventes, benigne habuit. Decessit autem Joseph ipse, aetatis anno decimo et centesimo. XIII. Hebraei igitur qui in Aegyptum devenerant; incredibile memoratu est, quam cito numero aucti sint, multiplicataque progenie Aegyptum repleverint. Sed defuncto rege qui eos ob meritum Joseph benigne fovebat, succedentium regum imperio deprimebantur: nam et opus durum aedificandarum civitatum eis impositum; et quia jam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis vindicarent, parvulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur. Nec dissimulari cruentum imperium licebat. Qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum, nutriendum pro filio curavit: nomen puero Moyses dedit. Moyses hic, cum viriles annos ageret, conspicatus Hebraeum ab Aegyptio pulsari, permotus dolore, fratrem ab injuria vindicans, Aegyptium calce perculsum interemit. Mox supplicium e facto metuens, in terram Madian profugit; et apud Jothor sacerdotem regionis illius diversatus, filiam ejus Sepphoram in matrimonium accepit, exque ea duos filios Gersam et Elieser sustulit. Hoc tractu temporum Job fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem justitiam complexus, praedives opibus, atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus, neque amissis depravatus est. Nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus, non potuit vinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret. Mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus, omnia quae amiserat, in duplum recepit. XIV. At Hebraei multiplicato servitutis malo pressi, querelis in coelum conversi, spem auxilii a Deo exspectabant. Tum Moysi pascenti oves repente rubus ardere visa, flammis tamen, quod erat mirabilius, innoxiis. Qua novitate obstupefactus, rubo propius accessit, statimque ad eum istiusmodi fere verbis Deus locutus est: Dominum se esse Abraam, Isaac et Jacob; quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat: iter ergo susciperet ad regem Aegypti, ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret. Cunctantem potestate confirmat, virtutem ei signorum faciendorum impertiens. Ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit: missum se a Deo prodit, verbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret. At ille negans se Dominum nosse, parere imperio abnuebat. Cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex virga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem convertisset, totamque terram ranis opplesset; facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei virtutem, pronuntiabat; donec superductis ciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus majestate divina ista fieri. Tum rex malo coactus, advocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem averterent. Sed ubi clades exempta est, impotens sui animus in se reversus, exire, ut convenerat, Israelitas non patiebatur. Ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et evictus est. XV. Sed pridie quam Aegypto populus est egressus, mandatis Domini instruitur, rudis adhuc temporum: Mensem illum qui tunc erat, primum omnium mensium esse cognosceret: sacrificium autem diei illius in solemnitatem consequentium saeculorum ita esse celebrandum, ut quartadecima die mensis agnus immaculatus, anniculus, victima caederetur; ejusdem sanguine postes illinirentur: carnem penitus exedendam, os autem non conterendum: septem diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc posteris traderent. Ita populus egressus dives suis copiis, et Aegypti spoliis cumulatior: cujus numerus, ex quinque et septuaginta Hebraeis, qui primum Aegyptum descenderant, ad millia virorum sexcenta pervenerat . . . . ab eo autem quo primum Abraam terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo: a diluvio autem mille quingentis quinque et septuaginta. Igitur propere egressis, columna nubis interdiu, noctu columna ignis praeferebatur. Sed cum, ob interjectum sinum Rubri maris, praeter terram Philistiim via duceret; ne postea Hebraeis eremum aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto itinere facultas panderetur, nutu Dei aversi, in Rubrum mare illati sunt, castraque ibi cunctantes constituerunt. Quod ubi regi nuntiatum est: Hebraeum populum viae errore in objectum mare devenisse: nullum ei esse exitum obsistente elemento; furens animi, quo angebatur tot hominum millia regno suo et potestati decedere, exercitum propere educit. Jamque eminus arma signaque et protentae patentibus late campis acies visebantur, cum Hebraeis metu trepidis et coelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum virga mare discidit. Ita populo, cedentibus in latera aquis, velut in continenti iter pervium fuit. Nec cunctatus rex Aegyptius cedentes insequi, mare, qua patebat, ingressus, mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. XVI. Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium, virtuteque exsultans, canticum Domino cecinit, idemque omnis turba virilis ac muliebris sexus fecit. Sed ingressos eremum, cum jam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinen usui non erat. Ac tum primum impotentis populi contumacia apparuit. Jamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cujus haec vis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet. Exin promotum agmen, apud Elim duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. Rursum populus famem conquerens, Moysen increpabat, Aegypti servitium cum saturitate ventris desiderans. Tum grex coturnicum superne missus castra opplevit. Postero autem die animadvertunt qui extra castra processerant, parvis quibusdam siliquis oppletum solum; quarum species in modum coriandri seminis, glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram videmus. Tum per Moysen populus admonetur, Panem hunc eis munere missum Dei: unumquemque in id paratis vasculis tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset: sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent. Verum populus, ut semper, parum dicto audiens, more humani ingenii, non refrenavit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. Sed reposita fetore diro in vermes effervescebant; cum die sexto in sabbatum reservata, integra permanerent. Hoc Hebraei per XL annos cibo sunt usi, cujus sapor melli proximus, nomen Manna traditur. In testimonium autem divini muneris reservasse Moyses gomor plenum in vase aureo dicitur. XVII. Inde progressus populus, cum aquae penuria tentaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. Tum Moyses mandante Domino, apud locum cui Oreb nomen est, virga petram percutiens, large aquae copiam fecit. Sed ubi Raphidim perventum, Amalecitae populum incursionibus vastabant. Moyses suis in praelium eductis, cum Jesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Ur spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. Sed cum dubio eventu acies concurrissent, Moysi precibus victor Jesus hostes in noctem caecidit. Per idem tempus Jothor Moysi socer cum filia Sepphora (quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum viro domi resederat) liberisque ejus, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum venit. Hujus consilio Moyses ordines populi distribuit: tribunos centurionesque et decuriones praeficiens, necessarium disciplinae ritum posteris tradidit. Jothor in patriam regressus. Exin ad Sinam montem perventum. Ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei voces: idque sollicite curatum. Sed ubi Deus monti institit, validis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus advolvebantur. Sed Moyses et Aaron in montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. Ita lex lata multiplex et copiosa Dei verbis, et saepe repetita: cujus si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat: nos eam breviter perstringimus. Non erunt, inquit, tibi dei alieni praeter me: Non facies tibi idolum: Non sumes nomen Dei tui in vanum: Sabbato nullum opus facies: Honorifica patrem tuum et matrem tuam: Non occides: Non moechaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices adversus proximum tuum: Non concupisces quidquam proximi tui. XVIII. His a Deo dictis, cum tubae circumstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, verba Dei non sustinens; poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Dominus, atque ita audita ad populum referret. Edicta autem Dei ad Moysen istiusmodi sunt: Hebraeus puer pecunia emptus, sex annis serviet, post haec liber erit: sponte autem permanenti in servitute, auris forabitur. Qui hominem occiderit, capite poenas luet: qui imprudens, rite exsulerit. Qui patrem matremve pulsaverit, conviciumque eis dixerit, capitali supplicio afficitor. Si quis Hebraeum subreptum vendiderit, morti dabitur. Si quis servum proprium servamve percusserit, exque eo ictu obierit, reus judicio fiet. Si quis partum non deformatum mulieri excusserit, neci dabitur. Si quis servo oculum aut dentem extorserit, servus vindicta liberabitur. Taurus si hominem occiderit, lapidabitur: si dominus sciens bestiae vitium, non consuluerit, et ipse lapidabitur: aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. Si servum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur. Si quis defossum lacum non cooperuerit, pecusque in lacum ceciderit, pretium pecudis domino dabit. Si taurus alterius taurum occiderit, pecus venumdabitur, pretiumque domini partientur: peremptum etiam divident. Quod si dominus vitium tauri sciens, non consuluerit; taurum dabit. Si quis vitulum subripuerit, quinque restituet; si ovem subripuerit, quadrupli poena erit: si viva penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet. Nocturnum furem occidi licet, diurnum non licet. Si cujus pecora alterius sata depaverint, dominus pecoris eversa restituet. Si depositum perierit, is penes quem depositum fuit, jurabit nihil se dolo egisse: fur inventus, duplum dabit. Commendatum pecus a bestia interceptum, non restituetur. Si quis virginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam, et ita eam uxorem accipiet. Si pater puellae nuptias recusaverit, dotem raptor dabit. Si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur. Sacrificans idolis, pereat. Viduam et orphanum non premendos: Pauperem debitorem non perurgendum; nec usuram poscendam: Vestimentum pauperis pro pignore non accipiendum: Principem populi non increpandum: Primogenita omnia Domino offerenda: Carnem a fera captam non edendam: Coitiones in testimonium falsum, aut in quacumque malitia, non esse faciendas. Inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. Si animal inimici succubuisse oneri inveneris, erigere debebis. Innocentem et justum non occides. Non justificabis impium pro muneribus. Munera non accipienda: Advenam benigne habendum: Sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum: Fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos. XIX. Haec fere Moyses ad populum verba Dei retulit, altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit. Ac rursum montem, in quo Dominus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nadab et Abiud, majoribusque natu septuaginta. Sed hi non valentes Dominum intueri, locum tamen in quo Dominus stabat, viderunt: cujus mirabilis forma et claritudo eximia refertur. Moyses autem accersitus a Domino, interiorem nubem quae circum Dominum steterat, ingressus, quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur. Quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca, rituque sacrificandi edoctus verbis Dei est: quae ego, quia prolixa admodum videbantur, inserenda huic tam praeciso operi non putavi. Sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato ejus reditu Aaron compulit simulacra facere. Tunc ex metallis conflatis vituli caput exstitit; cui cum populus Domini immemor hostias obtulisset, vinoque se et ventri dedisset, despectans haec justo dolore Deus, improbum populum, nisi a Moyse fuisset exoratus, delesset. Sed regressus Moyses, cum duas ex lapide tabulas manu Domini scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit; indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. Multis tamen increpitis, Levitas ad se aggregavit, eisdemque praecepit, ut districtis gladiis populum caederent; quo impetu XX tria millia virorum perempta traduntur. Tum Moyses tabernaculum extra castra constituit: quod quoties fuisset ingressus, columna nubis adstare pro foribus visebatur, coramque ad Moysen Dominus loquebatur. Poscente autem Moyse, ut Dominum in majestate propria videret; responsum, Formam Dei mortalibus oculis perspici non posse; posteriora tamen ejus videre concessum; tabulaeque quas Moyses prius confregerat, refectae; sed in hoc colloquio Dei XL diebus diversatus apud Dominum Moyses traditur. Cumque de monte descenderet tabulas praeferens, tanta claritudine facies ejus renidebat, ut intueri eum populus non valeret, sed cum mandata Dei relaturus esset, vultum velamento obtexit, atque ita ad populum verbis Domini locutus est. Hoc in loco tabernaculi interiorumque ejus aedificatio refertur; quo consummato, nubes superne decidit, atque ita tabernaculum obumbravit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. Haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur. XX. Exin Leviticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur; mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis: quae si quis cognoscere volet, perfectius inde capiet; nos enim suscepti operis modum custodientes, solam historiam persequimur. Igitur Levi tribu in sacerdotium segregata, reliquae tribus dinumeratae, repertaque hominum ICC et III CIC. Cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus, viles quibus in Aegypto assueverat, dapes desiderabat. Tum Dominus immensam copiam coturnicum castris intulit; quas cum avide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant: magnaque eo die clades in castris fuit, adeo ut XX et III virorum millia periisse tradantur. Ita populus eo quem desiderabat cibo punitus est. Inde promotum agmen, et in Faran ventum est: edoctusque a Domino Moyses vicinam esse terram, cujus possessionem eis promiserat Dominus; exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes validas, et munita ingentibus muris oppida. Quod ubi populo compertum, magna mentes omnium formido incesserat, eoque mali ventum, ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cujus ductu in Aegyptum reverterentur. Tunc Jesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis vestibus flentes, populum obtestantur, ne exploratoribus credant formidolosa referentibus: se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo reperisse: promissis illos Dei confidere oportere: hostes praedae potius quam exitio fore. Sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur: queis rebus commotus Dominus partem populi hostibus caedendam objecit, exploratoribus interfectis ad vulgi formidinem. XXI. Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus adversum Moysen et Aaron erigere conati sunt, sed eos vivos hiatu suo terra absorbuit. Nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum (quod erat nefas nisi sacerdotibus introire) irrumperent: tum vero catervatim in eos grassata mors est, momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem avertisset; numerus tamen peremptorum septingenti et XIV millia fuit. Nec multo post ob aquae penuriam, ut jam saepius, populi exorta seditio est. Tunc Moyses a Domino monitus ut petram virga feriret (familiari sibi experirimento, siquidem id jam ante fecisset), semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. In quo quidem notatus a Domino Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit; denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam. Igitur Moyses ex eo loco promovens, cum praeter Edom agmen educere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob jus sanguinis bello abstinendum ratus: etenim gens illa Esau progenies erat; sed rex supplices aspernatus, transitum negavit, paratus armis contendere. Tum Moyses in Or montem iter convertit, vetita via abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet; in eo quoque cursu regem gentis Chananaeorum delevit. Seon quoque regem Amorrhaeorum perculit, omniumque eorum oppidis potitus est. Basan etiam et Balac reges devicit, et castra super Jordanem haud longe ab Hiericho molitus est. Tunc adversus Madianitas certatum, victique et subacti sunt. Moyses mortuus est, cum XL in deserto annos populo praefuisset. Caeterum Hebraei ob hanc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes qui verbis Dei non crediderant, interirent: excepto enim Jesu et Chaleb, nemo ultra XX annos natus Aegypto profectus, Jordanem transiit. Ipse Moyses ut terram promissam viderit tantum, nec contingeret, peccato ejus ascribitur: quod eo tempore quo saxum ferire et aquam producere praeceptus est, post tot virtutum suarum experimenta dubitaverit. Decessit autem anno aetatis vigesimo et centesimo; de sepulcri loco parum compertum. XXII. Moyse mortuo summa rerum penes Jesum Nave filium erat: etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, virum virtutibus suis simillimum. Principio autem suscepti imperii, dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit, frumentum uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat. Sed Jordanis flumen validissimum transitum prohibebat: quia neque navium copia pro tempore erat, neque vadari fluvius poterat, qui tum pleno alveo ferebatur. Igitur arcam praeferri a sacerdotibus, eosdemque adverso flumine consistere jubet; quo facto incisus Jordanis traditur: ita per siccum copiae traductae. Erat in his locis oppidum nomine Hiericho, muris validissimis munitum, neque expugnationi neque obsidioni facile; sed Jesus Domino fretus, non armis aut viribus, urbem aggressus ferri arcam Dei circa muros jubet, sacerdotesque praeire arcam, et tuba canere: sed cum arca septies circumlata esset, muri ac turres conciderunt, direpiam oppidum atque incensum. Tum Jesus Dominum traditur . . . Inde adversus Gai ductus exercitus: locatisque a tergo urbis insidiis, Jesus metum simulans terga hosti dedit: quo viso, qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. Ita hi qui in insidiis fuerant, vacuam urbem cepere: caesique omnes absque ullius effugio, rex captus summoque supplicio affectus. XXIII. Quod ubi vicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. verum Gabaonitae, gens valida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dederunt, jussa facturos pollicentes: receptique in fidem; ut ligna et aquam conveherent imperatum. Sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras conciverat. Itaque admotis copiis, oppidum eorum Gabaon nomine, obsidione circumsistunt. Igitur oppidani, arctis rebus suis, nuntios ad Jesum mittunt, obsessis uti succurreret. Ita ille maturato itinere inopinantibus supervenit, caesaque ad internecionem multa hostium millia. Cum dies caedentes deficeret, noxque victis futura praesidio videretur, merito fidei dux Habraeus noctem avertit: dies perseveravit. Ita nullum hostibus effugium fuit; quinque reges capti, interfecti sunt; eodem impetu vicinae quoque urbes imperio adjectae, regesque earum perempti. Verum, quia omnia haec in ordinem persequi non fuit consilium, dum brevitati studemus, id modo annotandum curavimus, XX et novem regna imperio Hebraeorum subjecta, quorum terra per undecim tribus viritim distributa est. Levitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius servirent Deo. Equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim; etenim praecepti hujus non solum immemores, sed etiam ignari mihi videntur: tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido veluti tabes incessit. Inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt venduntque, quaestui per omnia student: at si qui melioris propositi videntur, neque possidentes neque negotiantes (quod est multo turpius) sedentes munera exspectant, atque omne vitae decus mercede corruptum habent, dum quasi venalem praeferunt sanctitatem. Sed longius quam volui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque: ad inceptum redeo. Igitur, ut supra dixi, diviso per tribus captivo solo pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis, tot victoriis nobiles armis nemine audente tentare. Eodem tractu Jesu mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo; de imperii autem ejus tempore parum definio: frequens tamen opinio est XX et VII annis eum Hebraeis praefuisse; quod si ita est, a mundi exordio in excessum ejus anni sunt III IC CCC LXXX et IIII. XXIV. Jesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum adversus Chananaeos bellandum esset, dux belli Judas assumptus est. Hujus ductu res prospere gestae: domi militiaeque summum otium: populus aut subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat. Inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque immemor, matrimonia ex victis assumere, paulatimque externos mores trahere, ac mox profano ritu idolis sacrificare occoepit: adeo cuncta cum externis societas perniciosa est. Quae Deus longe ante prospiciens, salubri Hebraeos responso instruxerat, devictas gentes ut internecioni darent; sed plebs cupida dominandi, imperare victis cum pernicie malebat. Igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti divino auxilio a rege Mesopotamiae evicti et subacti, VIII annis captivitatem pependerunt: donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt. Rursumque corrupti longae pacis malo, idolis litaverunt. Moxque aderat poena peccantibus: ab Eglom enim rege Moabitarum devicti, duodeviginti annis servierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit, contractoque tumultuario exercitu libertatem armis vindicavit. Idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. Huic Semigar successit: hicque adversus allophylos congressus, secundo eventu praelium fecit. Rursumque Hebraeos sectantes idola rex Chananaeorum Jabin nomine subjugavit, gravissimamque in eos per XX annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit: adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur; quamquam haec in typum Ecclesiae forma praemissa sit, cujus auxilio captivitas est depulsa. Sub hac duce vel judice XL annis Hebraei fuerunt. Rursumque ob peccata Madianitis traditi, duro imperio habebantur, afflictique malo servitutis divinum auxilium imploraverunt. Ita semper in secundis rebus, immemores coelestium beneficiorum, idolis supplicabant; in adversis, Deo. Unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et severitatem Dei, nequaquam emendatum; et cum semper veniam erroris acciperet, semper peccasse post veniam; nihil mirum videri potest, Christum ab his non esse receptum, cum jam inde ab initio toties in Domino rebelles deprehendantur: magisque mirum est, illis semper peccantibus numquam Dei, si quando eum imploraverunt, defuisse clementiam. XXV. Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur, conversi ad Dominum misericordiam solitam flagitantes, impetraverunt. Erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, vir justus et charus Domino acceptusque; huic angelus de campo messis domum revertenti astitit: Dominus, inquit, tecum, potens in virtute. At ille voce humili, non esse in se Dominum ingemiscebat: siquidem quod populum captivitas premeret, virtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur. Tum angelus: Vade, inquit, in hoc spiritu quo locutus es, et populum de captivitate eripe. Ille vero abnuere, se infractis suorum viribus, cum ipse minimus esset, tantum onus suscipere; perstare contra angelus, Ne dubitaret posse fieri quae Dominus loquebatur. Perfecto igitur sacrificio, dirutaque ara quam Baalis idolo Madianitae sacraverant, ad suos profectus, castra castris hostium contulit. Sed Madianitis etiam gens Amalech se conjunxerat; Gedeon vero non amplius quam ad triginta et II millia exercitum paraverat. Sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, Nimiam esse hanc multitudinem, quam in praelium vellet educere: Hebraeos pro solita perfidia eventum pugnae non Deo, sed virtuti suae daturos: itaque daret volentibus discedendi potestatem; quod ubi populo divulgatum, XX et II M a castris recesserunt. Sed ex X millibus quae resederant, admonitus a Domino, non amplius quam trecentos tenuit: reliquos ab armis dimisit. Ita media vigilia castra hostium ingressus, jussis omnibus tuba canere, magnum terrorem injecit; neque cuiquam resistendi animus fuit: turpi fuga, qua quisque potuit, dilapsi; sed, occurrentibus omni ex parte Hebraeis, passim fugientes cadunt; reges Gedeon persecutus ultra Jordanem, comprehensos neci dedit. Ea pugna centum et XX M ex hostibus caesa, XV capta traduntur. Tunc consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum: quod ille aspernatus, communi jure cum civibus vivere, quam praeesse suis maluit. XXVI. Depulsa igitur captivitate, quae septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit. Sed defuncto Gedeon, filius ejus Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sichimorum principibus operam ei navantibus, regnum occupavit isque discordiis civilibus exercitus, cum suos bello premeret, turrim quamdam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset. Huic successit Thola, qui duobus et XX annis regno potitus est. Post hunc Jair fuit, qui cum aeque viginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Domino idolis se mancipavit: obque id Israelitae subacti sunt ab allophylis et Ammonitis, duoque de XX annis sub eorum imperio fuerunt. Quo tempore eis Dominum invocantibus divinum scilicet responsum redditum est: Simulacra potius invocarent: se non ultra misericordiam ingratis praestiturum. At illi flentes culpam fateri, et precari veniam; abjectisque idolis Deum implorantes, negatam licet misericordiam impetraverunt. Igitur Jepta duce ad libertatem armis vindicandam frequentes conveniunt; missis prius ad Ammon regem legatis, ut finibus suis contentus, bello abstineret. At ille praelium non abnuens, aciem instruxit. Tum Jepta, prius quam signum pugnae daretur, vovisse dicitur, si prospere pugnasset, eum qui sibi primus revertenti obvius fuisset, hostiam Deo dandum. Ita victis hostibus, cum domum rediret, filia ei obviam fit, quae patrem exceptura victorem, cum tympanis et choris laeta processerat. Tum Jepta consternatus, dolore conscissis vestibus, indicat filiae voti necessitatem. At illa, non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses vitae spatium petit, ut aequales suas prius videret: quibus actis ultro ad patrem redit, votumque Domino reddit. Jepta principatum sex annis tenuit. Huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio, anno septimo decessit: postque eum Allon Zabulonites annis X, itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur, ediderunt. XXVII. Rursum Israelitae ad idola conversi, divino destituti praesidio, subjecti allophylis, per XL captivitatis annos poenas perfidiae pependerunt. Ea tempestate Sampson natus traditur. Hujus mater diu sterilis, angelum vidit; dictumque ei est: Vino et sicera atque immundis abstineret: fore, uti puerum ederet libertatis vindicem et hostium ultorem. Ita mulier enixa puerum, Sampson nomen ei indidit. Is intonso capite, mirae virtutis fuisse traditur: adeo ut leonem in via obvium manu discerperet. Uxorem ex allophylis habuit; quae cum absente viro in alterius matrimonium convenisset, dolore ereptae conjugis perniciem genti molitus est (fretus Domino et viribus, palam victores clade afficiebat): CCC siquidem vulpibus captis, ardentes lampades earum illigavit caudis, atque eas agris hostium immisit: ac tum forte maturis messibus facile incondium fuit, vineaeque et olivarum arbores exustae. Grandi allophylorum exitio abreptae uxoris injuriam ultus videbatur: quo dolore allophyli permoti, mulierem tanti mali causam cum domo et patre lucendio consumpserunt. Sed Sampson parum se vindicatum ratus, urgere omnibus incommodis protanam gentem non desinebat. Tum compulsi Judaei, vinctum eum allophylis tradiderunt. Sed traditus, ruptis vinculis, arrepto osse asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostravit. Ingravescente autem aestu cum siti affectus esset, invocato Domino, ex osse quod manu tenebat, aqua fluxit. XXVIII. Ea tempestate Sampson Hebraeis praeerat, allophylis unius virtute domitis. Igitur insidiantes vitae ejus, nec palam eum tentare audentes, uxorem ejus, quam ille postea acceperat, pecunia corrumpunt, virtutem viri uti proderet. Illa eum blandimento muliebri aggressa, diu eludentem et multum cunctantem perpulit ut indicaret, in crinibus capitis virtutem suam subsistere. Mox dormienti insidiata, crimen ejus abstulit, atque ita eum allophylis tradidit: nam saepe prius traditum comprehendere nequiverant. Tum illi, effossis oculis, vinctum compedibus in carcerem conjecerunt. Sed spatio temporis accisos crines crescere, et cum eis virtus redire occoeperat: jamque Sampson conscius recepti roboris, tempus modo justae ultionis opperiebatur. Erat allophylis moris, cum dies festos agerent, Sampson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes. Ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Sampson exhiberi jubent: templum autem, in quo omnis populus omnesque allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat. Productus Sampson, inter columnas statuitur: tum ille tempore arrepto, invocato prius Domino, columnas disjecit; turbaque omnis ruina domus obruta; ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum XX annis Hebraeis praefuisset. Huic Simmichar successit, de quo nihil amplius Scriptura prodidit: nam neque finem imperii ejus reperi, et fuisse populum sine duce invenio; ideo cum adversus Benjamin tribum civile bellum fuit, Judas temporarius dux belli assumptus est. Sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annum unum imperio ejus annotaverunt: plerique ita eum praeterierunt, ut post Sampson Heli sacerdotem subjunxerint. Nos eam rem, ut parum compertam, in medio relinquemus. XXIX. Per haec tempora civile, ut diximus, bellum exarserat: causa autem motus haec fuit. Levites quidam cum concubina iter faciens, urgente nocte compulsus, in oppido Gabaa, quod ab Benjamitis incolebatur, secesserat. Cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, juvenes ex oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes. Multum a sene increpiti, aegreque exhortati, vicario demum concubinae ejus corpore in ludibrium accepto, advenae pepercerunt: illusamque nocte tota, postero die reddiderunt. Sed illa (stupri injuria, an verecundia, parum definio) viso viro animam efflavit. Tum Levita in testimonium diri facinoris, membra ejus in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti invidia commoveret: quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus adversus Benjamin in bellum conspirant. Huic bello Judas, ut diximus, dux fuit: sed duobus praeliis male pugnatum; tertio demum Benjamitae victi, caesique ad internecionem. Ita paucorum scelus publico exitio punitum. Haec quoque Judicum volumine continentur. Regum libri sequuntur. Sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti, parum continuata videtur historia: nam, cum post Sampson Judicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet, populum sine judicibus egisse; Heli etiam sacerdos libris Regnorum fuisse referatur: sed cum, quot anni inter Heli et Sampson fuerint, minime Scriptura prodiderit: video medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo. Caeterum a die mortis Jesu usque in id tempus quo Sampson defunctus est, numerantur anni CCCC et XIX: a mundi autem exordio anni IIII CCC et III, quamquam ab hac supputatione nostra caeteros discordare non nesciam: sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. Nunc reliqua exsequar. XXX. Igitur, ut supra retuli. Hebraei sine judice aut duce ullo, proprio arbitrio agebantur. Heli sacerdos erat: sub hoc Samuel natus est. Huic pater Elcana, mater Anna. Haec diu sterilis, cum conceptum a Deo peteret, vovisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum Domino. Ita enixum puerum Heli sacerdoti tradidit. Mox, cum adolevisset, Dominus ad eum locutus est, Heli sacerdoti iram denuntians ob vitia filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum verterant, munera a sacrificantibus exigentes, quamquam plerumque eos pater increpasse referatur: sed levior objurgatio non satisfecerat disciplinae. Igitur allophylis in Judaeam irruentibus obviam itum. Sed victi Hebraei parant aciem restituere: arcam Domini secum in pugnam efferunt, et cum ea filii sacerdotis prodeunt: quia ipse annis gravior luminibus obductis satisfacere officio nequiverat. Sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, majestate quadam praesentis Domini territi, fugam parabant: assumptaque rursum constantia, et non sine Domino mutatis animis, totis viribus concurrunt. Victi Hebraei: arca capitur: filii sacerdotis cadunt. Heli delato ad se mali nuntio consternatus, animam exspiravit, cum per annos XX sacerdotium administrasset. XXXI. Victores secundo praelio allophyli, arcam Dei quae in potestatem venerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. Sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit: cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est. Inde mures per omnem regionem exorti, noxiis morsibus multa hominum millia letho dabant. Quo malo compulsi Azotii, ad declinandam calamitatem, arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt; qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transvexerunt. His vero, advocatis gentis ejus primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere; ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum, imposita vehiculo multis cum muneribus remittitur. Illud mirabile, quod cum oneri boves feminas subjecissent, vitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Judaeam pecudes direxerunt, non revocante affectu fetus relicti: cujus rei miraculo reguli allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti, religiosum officium praestiterunt. Judaei autem, ubi referri arcam viderunt, certatim ex oppido Bethsamis cum gaudio obviam ruere, festinare, exsultare, grates Domino referre. Mox Levitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bovesque eas quae arcam adduxerant, immolant. Sed in oppido quod supra diximus, teneri arca non potuit: itaque passim Dei nutu per totam urbem saevitum. Arca in Cariathiarim oppidum translata est, ibique per viginti annos fuit. XXXII. Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat; pax deinde allophylorum irruptione turbata. Trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati, Samuel, caesa prius hostia, Domino fretus suos in praelium eduxit; primoque impetu fusis hostibus, victoria penes Hebraeos stetit. Sed hostili metu remoto, secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis (more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt) regium nomen, cunctis fere liberis gentibus semper invisum, populus desiderabat, planeque non sine exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare. Igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia jam ipse senuisset, regem eis constitueret. At ille placide, salubri oratione, ab insana voluntate detorquere plebem: dominationem regiam et superba imperia exponere: libertatem extollere, servitutem detestari: postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti, Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent. His atque aliis istiusmodi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Dominum consulit: qui permotus vecordia insanae gentis, nihil adversum se petentibus negandum respondit. XXXIII. Igitur Saul, sacerdotali prius a Samuele unguento perfusus, rex constitutus est. Hic ex tribu Benjamin, Cis patre ortus, modestus animi, forma excellenti erat; ut merito dignitas corporis dignitati regiae conveniret. Sed principio regni hujus aliquanta ab eo pars populi desciverat, parere imperio abnuens, seque Ammonitis conjunxerat. Verum hos Saul impigre ultus est: victique hostes, et venia Hebraeis data; tum Saul iterato a Samuele unctus traditur. Inde allophylorum irruptione atrox bellum exortum. Locum exercitui ad conveniendum Saul in Galgalis constituerat: et cum per septem dies Samuelem opperitus esset, ut sacrificium Domino fieret; tardante illo, cum populus dilaberetur, illicita praesumptione rex ad vicem sacerdotis holocaustum obtulit. multumque a Samuele increpitus, sera peccatum poenitentia fatebatur. Igitur ex peccato regis metus omnem exercitum pervaserat: castra hostium haud longe sita praesens periculum ostendebant: neque cuiquam exeundi in praelium animus: plures lacrymas et latebras petiverant; nam praeter imbecillitatem animorum, qui alienum a se Dominum delicto regis arbitrabantur, in maxima ferramentorum inopia exercitus erat; adeo ut praeter Saul et Jonathan filium ejus, nemo gladium aut lanceam habuisse tradatur: nam allophyli superiore bello victores usum Hebraeis ademerant, neque cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti potestas fuerat. Igitur Jonatha audaci consilio, solo armigero suo comite castra hostium ingressus, viginti fere ex hostibus interemptis, universum exercitum terrore perculerat. Tum vero nutu Dei in fugam versi, non imperia exsequi, non ordines observare, omne praesidium in pedibus habere: quod ubi Saul animadvertit, suis propere eductis fugientes persecutus, victoria potitus est. Eo die rex edixisse traditur, ne quis, nisi confectis hostibus, cibum caperet: sed Jonatha interdictionis ejus inscius, favo reperto, tincto spiculo mel degustaverat. Sed ubi regi ex Domini ira compertum est, mortem affici filium jussit: sed populi auxilio ab exitio vindicatus est. Ea tempestate Samuel a Domino monitus, regem adiit, verbis Domini nuntians, uti genti Amalec, quae olim Hebraeos ex Aegypto venientes transitu prohibuerat, bellum inferret; addito interdicto, ne quid ex spoliis devictorum concupisceret. Ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul victus praedae magnitudine, praecepti divini immemor, capta servari et ferri jubet. Quo facto offensus Dominus, Samuelem alloquitur: Poenitere se, quod Saul regem constituerit. XXXIV. Dictum sacerdos regi refert. Mox a Domino monitus, David regali unguento perlinit, parvum etiamnum puerum, sub patre agentem, pastorem ovium, assuetum saepius cithara canere: ob quod postea a Saule assumptus, inter ministros regios habebatur. Qua tempestate allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex adverso acies constitissent, Goliath quidam ex allophylis, vir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus verbis probra in hostes jaciens singularem pugnam ciebat. Tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis provocantis spolia retulisset: sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat. Igitur David etiamnum puer, pugnae se obtulit: rejectisque armis, quibus infirma aetas gravabatur, virga tantum et quinque lapidibus sumptis, in praelium processit: primoque ictu, misso funda lapide, allophylum perculit: caput victi et spolia abstulit: gladium postea in templum posuit; allophyli autem omnes in fugam versi, victoriam concessere. Sed e praelio reversis, multus circa David favor invidiam regis accenderat: timens autem tam carum omnibus cum invidia et pernicie necare, sub specie honoris objectare eum periculis statuit. Ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit, eamque alteri tradidit. Mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore David flagrare occoeperat; igitur nuptiarum ejus istiusmodi conditionem proponit: si centum praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem matrimonio illius cessuram: sperabat enim juvenem periculosa audentem facile periturum. Sed longe aliter ac ratus erat, evenit: nam ut proposuerat, impigre David centum praeputia ex allophylis retulit; atque ita regis filiam in matrimonium accepit. XXXV. Crescebat in dies in eum regis odium stimulante invidia: quia bonos semper mali insectantur; igitur ministris et Jonathae filio imperavit, vitae ejus ut insidias pararent. Sed Jonathae carus acceptusque jam inde a principio David fuerat: itaque rex increpitus a filio, cruentum imperium repressit. Sed non diu mali boni sunt; nam cum spiritu erroris Saul affligeretur, eique David assisteret cithara laborantem deliniens, lancea cum ferire conatus est, nisi ille lethalem ictum propere declinasset. Exinde jam non occulte, sed palam ei necem parabat: nec ultra se David regi credidit. Ac primum fugiens, ad Samuelem se contulit: inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit; mox per Gad prophetam monitus, in terram Judae regressus, vitae periculum adiit. Ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, quod David recepisset: et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doeg Syrus cruentum ministerium exsecutus est. Post id David desertum petiit. Illuc quoque eum Saul persecutus est: sed inani opera ejus exitium moliebatur, quem Dominus protegebat. Erat in deserto spelunca vasto recessu patens, in hujus interiora David se conjecerat. Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat; quod ubi David animadvertit, hortantibus cunctis ut opportunitate uteretur, abstinuit regis exitio: diploidem tamen ejus abstulit. Mox egressus, tuto eminus loco a tergo regem allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, Ut saepe pro regno ejus caput periculis objectasset, utque postremo praesenti tempore a Domino sibi traditum interimere noluisset. Ad haec culpam Saul fateri, veniam precari, lacrymas fundere, pietatem David extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans. Tantum ex feroci illo animo mutatum, crederes nihil ultra adversum generum auSurum. Sed David, qui penitius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus, intra eremum se continebat. Saul vecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol David, ut supra retulimus, nuptam, Phaltim cuidam in matrimonium dedit. XXXVI. David ad allophylos confugit. Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul allophylis bellum inferentibus Dominum consulit, nullumque est ei responsum redditum. Tum per mulierem, cujus viscera spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit. Dictum ei ab eo est, postero illum die cum filio victum ab allophylis in praelio casurum. Igitur allophyli castris in hostili solo positis, postero die aciem instruunt, David tamen ex castris remisso: quia parum crediderant sibi illum adversum suos fidum fore. Sed conserto praelio, Hebraei fusi: filii regis cadunt: Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit. De aetate imperii ejus parum certa comperimus, nisi quod in Actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est; quamquam ego arbitror tam a Paulo, cujus illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos. Plerique tamen qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt: cui opinioni nequaquam accedimus; nam ea tempestate qua Domini arca in Cariathjarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat: refertur autem per David regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset; ergo, cum intra id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit imperium. Eadem nobis de emporibus Samuelis caligo, ut qui cum Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. A nonnullis tamen qui de temporibus scripsere (quia vere nihil de ejus annis sacra historia signavit) LXX annis praefuisse populo refertur: sed unde haec auctoritas fuerit assumpta, non reperi. Nos in tanta erroris copia, Chronicorum annotationem secuti (quia eam ex Apostolorum Actibus, sicut superius memoravimus, profectam arbitramur) Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus. XXXVII. Saul perempto, David in terra allophylorum, perlato ad se mortis ejus nuntio, miro pietatis exemplo flevisse traditur. Tum Chebron Judaeae oppidum petiit. Ibi rursum regali unguento illitus, rex appellatus est: sed Abner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto David, Isbaal regis sui filium regem constituit. Crebris deinde praeliis inter duces regum concursum: pulsus Abner saepius; fratrem tamen Joab, qui ex parte David exercitui praeerat, fugiens peremit; quo dolore postea Joab, cum se Abner David regi dedisset, jugulari eum praecepit non sine dolore regis, cujus fidem cruentaverat. Per idem tempus omnes fere natu majores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnaverat. Ita tertio rex ungitur, annorum circiter XXX: Allophylos in regnum irruentes secundis praeliis repulit. Ea tempestate arcam Domini, quae in Cariathjarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit: cumque aedificare Domino templum in animo haberet, divinum ei responsum redditum, Semini illius id reservari. Bello deinde allophylos domuit, Moabitas subjugavit, Syriam subegit, stipendiumque ei imposuit; auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit. Bellum deinde adversum Ammonitas ex injuria Chanun regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum conjuraverant, David summam rerum Joab principi militiae permiserat: ipse a bello remotus, intra Hierusalem commorabatur. XXXVIII. Qua tempestate Bersaben quamdam mirae feminam pulchritudinis stupro compertam habuit. Haec viri enjusdam uxor, qui tum in castris erat, fuisse traditur. Hunc David iniquo pugnae loco objectum hostibus, interficiendum curavit: ita mulierem matrimonio vacuam, sed jam ex stupro gravidam, numero uxorum aggregavit. Tum per Nathan prophetam graviter increpitus, licet agnito errore, castigationem Domini non effugit: namque filium ex furtivo illo concubitu editum paucos post dies amisit, multaque in domum familiamque ejus exsecranda acciderunt; ad extremum Absalon filius ejus arma impia adversus patrem sustulit, regno eum depellere cupiens. Adversus hunc Joab acie conflixit, admonitus a rege, ut victo parceret: sed ille, spreto imperio, parricidiales conatus ferro ultus est. Flebilis ea victoria fuisse regi traditur: tanta in eo pietas erat, ut etiam parricidae filio ignosci voluerit. Vix hoc bellum exstinctum videbatur, aliud rursum exortum Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad arma incitaverat: sed propere motus omnis morte ducis repressus. Crebra deinde adversus allophylos David praelia secundo eventu habuit: cunctisque bello domitis, et tam exteris quam domesticis motibus compressis, florentissimum regnum in pace habebat. Tum eum subita cupido incessit, ad metiendas imperii vires, populum censere: ita a Joab militiae magistro decies centena et trecenta civium millia dinumerata. Hujus eum facti mox piguit poenituitque, veniam a Domino petens, cur in id animos extulisset, ut regni sui potentiam ex suorum potius multitudine, quam ex favore divino aestimaret. Itaque missus ad cum angelus, trinam ei poenam denuntiat, datque arbitrium unam eligendi: sed proposita triennii fame, trium meusium fuga, morte tridui; fugam et famem detestatus, mortem elegit: momentoque temporis LXX millia virorum interiere. Tum David videns angelum, cujus dextera populus prosternebatur, veniam precari, seque unum pro omnibus poenae objicere: se dignum exitio, quia ipse peccasset. Ita aversum plebis supplicium. David in loco, in quo angelum viderat, aram Domino statuit. Mox annis et morbo infractior, Salomonem filium, ex Bersabee Uriae uxore susceptum, successorem regni constituit. Is regali unguento per Sadoc sacerdotem unctus, patre adhuc incolumi rex appellatus. David, cum regnasset annos XL defunctus est. XXXIX. Salomon initio regni urbem muro circumdedit. Huic per soporem astare Dominus visus est, petendi quae vellet tribuens optionem. Sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans. Ita somno excitatus, cum ante sacrarium Domini constitisset, indultae sibi a Domino sapientiae documentum dedit. Namque duae mulieres una in domo diversantes cum eodem tempore pueros edidissent, atque ex his alter post diem tertium nocte obisset; mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, viventem abstulit. Inde inter eas de puero altercatio; postremo res ad regem delata: difficilis judicii absolutio inter negantes, ubi testis deerat. Tum Salomon divinae sapientiae munere perimi puerum, corpusque ejus dividi inter ambigentes jubet: cumque una earum judicio acquievisset, alia vero cedere potius puero quam discerpi eum mallet; Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse conjectans, puerum illi adjudicavit, non sine circumstantium admiratione: siquidem latentem veritatem prudentia protulisset. Ita in admirationem ingenii prudentiaeque ejus reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere. XL. Queis opibus confisus, templum Domino immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum jecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octavo et octogesimo et quingentesimo: licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur; quod nequaquam convenit: siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum, quam amplius, annotarim. Sed non dubito librariorum potius negligentia, praesertim tot jam saeculis intercedentibus, veritatem fuisse corruptam, quam ut propheta erraverit: sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, vitientur. Igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo anno explicuit. Celebrato deinde ibidem sacrificio, dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Dominus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Dominum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod jampridem impletum videmus, et mox . . . . connexum rerum ordinem exponemus. Interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex alienigenis conjugia sumpsisset, et jam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit. Quibus rebus aversus Dominus, graviter increpito poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte majore ademptum filio, servo illius traderetur; idque ita accidit. XLI. Nam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo, cum Roboam filius anno aetatis sexto et decimo regnum patrium tenere coepisset, pars populi ab eo offensa discedit. Etenim cum laxari sibi stipendium poposcisset, quod Salomon gravissimum imposuerat; repudiatis precibus supplicum, favorem universae plebis averterat: itaque consensu omnium, imperium ad Hieroboam defertur. Is medio genere ortus, aliquamdiu Salomoni servitutem pependerat: sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum annuntiatum comperisset, necare eum clam destinaverat; quo ille metu in Aegyptum confugit: ibique uxore accepta ex stirpe regia, cognita demum Salomonis morte in solum patrium regressus, voluntate populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium. Penes Roboam tamen duae tribus, Judae et Benjamin, resederant: ex his ad trecenta millia paravit exercitum. Cumque acies promoverentur, verbis Dei populus admonetur, praelio abstineret: ex suo nutu Hieroboam regnum accepisse. Ita spreto regis imperio, exercitus dilapsus, Hieroboam imperium invaluerat: sed cum Hierosolymam Roboam obtineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare Domino consueverat; veritus Hieroboam, ne ab eo plebem religio averteret, statuit animos ejus superstitione occupare. Itaque vaccam auream in Bethel, alteram apud Dan constituit, quibus populus litaret: sacerdotesque, omissa Levi tribu, ex plebe instituit. Invisum Domino flagitium expostulatio consecuta. Crebra deinde inter reges praelia: dubio eventu regnum obtinebant. Roboam septimo et decimo imperii anno exacto, vita functus est. XLII. In hujus locum Abiu filius ejus regnum Hierosolymae sex annos tenuit; quamvis in Chronicis triennio regnasse referatur. Huic Asa filius successit, a David quintus fere, quippe abnepos ejus. Fuit religiosus Domini cultor: namque deletis aris lucisque idolorum, vestigia paternae perfidiae sustulit, foedus cum rege Syriae firmavit: ejus auxilio Hieroboae regnum, quod tum a filio tenebatur, multa clade affecit; ac saepe victis hostibus praedam ex victoria retulit. Post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit. Huic triplex peccatum ascribitur: unum, quod societate regis Syriae nimium confisus sit: alterum, quod prophetam Domini hoc ipsum increpantem in vincula conjecit: tertium, quia in pedum dolore remedium non a Domino, sed a medicis speraverit. Sed initio regni hujus, Hieroboam rex decem tribuum defunctus est; regnum Nadab filio reliquit. Is malis operibus, et tam suis quam paternis meritis invisus Domino, non ultra biennium regno potitus est, privataque imperio indigna progenies. Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque a Domino alienissimum; isque sexto et vigesimo imperii anno defunctus est. Regnum ad Elam filium devolutum, nec ultra biennium retentum; namque eum Zambri princeps equitum epulantem interfecit, regnumque occupavit: vir perinde in Dominum atque homines impius. Ab hoc pars populi secessit; Thamni cuidam regium nomen delatum, sed Zambri ante hunc septem annos et cum eodem duodecim regnavit. At in parte tribus Judae Asa mortuo, Josaphat filius ejus regnare coepit, vir religiosis virtutibus merito clarus. Is cum Jambri pacem habuit; defunctus est autem, cum regnasset annos V et XX. XLIII. Hujus imperii tempore Achab, Jambri filius, rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Dominum impius: namque Jezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Baali idolo aram lucosque constituit, et prophetas Domini interemit: quo tempore Elias propheta oratione coelum conclusit, ne pluviam terrae daret; idque regi denuntiavit, ut se impius causam mali esse cognosceret. Igitur suspensis coelo aquis cum loca omnia adusta solis ardoribus non victum hominibus, non pabulum jumentis darent; ipse se intra periculum famis propheta concluserat. Ea tempestate cum eremum petiisset; corvis cibum ministrantibus vixit, aquam torrens proximus, donec aruit, dedit. Inde admonitus a Domino Sareptae oppidum petiit: ad mulierem viduam divertit; cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei: quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret. Sed cum Elias verbis Dei polliceretur nec hydriam farre, nec vas oleo esse minuendum; mulier poscenti fidem non cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est; siquidem divinis incrementis tantum accresceret, quantum quotidie detrahebat. Eodem tempore ejusdem viduae filium mortuum Elias in vitam reduxit. Tum jussu Domini regem adiit, exprobratoque ei sacrilegio, poposcit ad se omnem populum congregari: qui cum propere convenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus CCCC fere et L inter eos inde orta est altercatio: Elia Dominum praedicante, illi superstitiones suas asscrebant; postremo placuit fieri periculum, ut, si cujus caesam hostiam missus coelo ignis absumeret, rata esset religio quae virtutem edidisset. Ita sacerdotes occiso vitulo Baal idolum invocare coeperunt: frustraque consumptis invocationibus imbecillitatem domini sui tacite fatebantur. Tum vero Elias irridens eos, Ne forte, inquit, dormiat: clamate vehementius, ut somno quo tenetur evigilet. Enimvero miseri trepidantes mussare, et tamen quidnam Elias facturus esset exspectare. At ille caesum vitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset: invocatoque Domino, exspectantibus cunctis ignis coelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. Tum vero populus solo stratus Dominum fateri, idola exsecrari: postremo Eliae jussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem, necati sunt. Redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei Jezabel regis uxor vitae periculum pararet, ad remotiora secessit. Ibi eum Dominus allocutus est, septem millia virorum esse adhuc pronuntians, qui se idolis non dedissent: mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat. XLIV. Ea tempestate Achab rex Samariae vineam Nabuthaei adhaerentem sibi concupivit; quam cum ille ei vendere noluisset, dolis Jezabel interfectus est: ita Achab vinea potitus est, cum tamen Nabuthaei mortem doluisse referatur. Mox per Eliam verbo Domini increpitus, agnitoque crimine, cilicio indutus egisse poenitentiam traditur, quo facto imminentem poenam avertit. Namque rex Syriae magno cum exercitu, duobus et triginta regibus in societatem belli adscitis, fines Samariae ingressus, cum rege urbem obsidere coepit. Arctis deinde obsessorum rebus, dat belli conditiones: Si aurum et argentum et feminas tradidissent, fore uti vitae eorum parceret; sed tam injustis conditionibus extrema perpeti satius visum. Et cum jam omnium desperata esset salus, propheta a Domino missus regem adit: hortatur ut in praelium exeat, cunctantem multis confirmat: ita eruptione facta, fusi hostes copiosaque praeda reperta. Sed post annum reparatis viribus Syrus in Samariam regressus, acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum victus est, eo praelio CXX millia Syrorum interiere: regi venia data: regnum ei et pristinus status concessus. Tum Achab verbis Dei a propheta increpitus, cur abusus divino munere hosti sibi tradito pepercisset. Igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit: adversum hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in praelium descendit, spreto Michaea propheta et in vincula conjecto, quod ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset, ita eo praelio Achab interfectus Ochoziae filio imperium reliquit. XLV. Is aeger corpore cum ex ministris, qui idolum pro salute ejus consulerent, misisset; Elias a Deo monitus obviam se eis obtulit, increpitosque renuntiare regi jubet, mortem ejus consecuturam. Tum rex comprehendi eum ac deduci ad se jubet: sed missi, coelesti igne absumpti. Rex, ut propheta praedixerat, obiit: successit autem Joram ei frater ejus, isque duodecim annis imperio potitus est. At in parte duarum tribuum Josaphat rege defuncto Joram filius regnum tenuit annos duodeviginti. Is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior. Post hunc Ochozias filius imperium adeptus est: hoc regnante Elias translatus refertur. Eodem tempore Elisaeus discipulus ejus multis signis potens exstitit, quae omnia notiora sunt quam ut nostro stylo egeant: ab eo viduae filius resuscitatus, et Syrus lepra purgatus, et famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus invecta, et in usum trium exercituum aquae praebitae, et de exiguo olei immodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens vivendi substantia data. Hujus temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex; decem vero Joram, ut supra retulimus, imperabat: interque eos foedus ictum; nam et adversus Syros junctis viribus bellatum, et adversum Jehu, qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter in praelium egressi, eadem pugna interiere. XLVI. Sed regnum Joram Jehu tenuit. Posito Ochozia in Judaea rege, qui uno anno regnavit, mater ejus Gotholia imperium occupavit adempto nepoti imperio, etiam tum parvo puero, cui Joas nomen fuit: sed huic ab avia praereptum imperium, post octo fere annos per Sacerdotem et populum depulsa avia redditum. Hic initio regni observantissimus divini cultus fuit, magnisque sumptibus templum exornavit: post adulatione principum depravatus, adoratusque ab eis, Dei iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit: inclinatisque rebus suis, auro templi pacem redemit, nec tamen ea potitus est, facti invidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo. Huic Amassia filius successit. At in parte decem tribuum defuncto Jehu Joachas filius ejus regnavit, invisus Deo malis operibus, ob quae regnum ejus Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt. Joachas diem functus Joae filio reliquit regnum. Is Amassiae regi duarum tribuum civile bellum intulit, victoriaque potitus multam praedam in regnum suum convertit; idque Amassiae ob delictum accidisse traditur: siquidem Idumaeorum fines victor ingressus, idola gentis ejus assumpserat. Hic novem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum reperi: sed in Paralipomenis, atque etiam in Chronicis, novem et viginti annos imperium tenuisse annotatum est; ea nimirum id persuadente ratione, quae in his Regnorum libris facile perspici potest. Joram enim rex decem tribuum octavo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse, unumque et quadraginta annos imperium tenuisse: regnante demum Ozia Amassiae filio, quarto imperii ejus anno defunctus est; qua ratione viginti et novem annos Amassiae effecit. Itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, Chronicorum auctoritati accessimus. XLVII. Igitur Amassiae Ozia filius successit; nam in parte decem tribuum Joas diem functus Joram filio locum fecerat: postque hunc Zacharias ejus filius regnavit. Horum nos regnum, omniumque qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putavimus: quia brevitati studentes, superflua omisimus: et ad cognitionem temporum ejus potissimum partis annos credimus persequendos, quae in captivitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit. Igitur Ozias regnum Judae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus (Esaias etiam sub hoc primum prophetasse traditur), quo merito prosperis eventibus adversus finitimos bella gessit. Arabas etiam devicit. Jamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus illicita praesumens, incensum Deo obtulit: quod solis facere sacerdotibus fas erat. Itaque cum per Azariam sacerdotem increpitus eo loco decedere cogeretur, atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit: quo morbo affectus vita functus est, cum regnasset annos duos et quinquaginta. Regnum inde Joathae filio datum: isque admodum sanctus fuisse traditur, prospereque imperium administravit: gentem Ammonitarum bello victam stipendium praestare coegit: regnavit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit. XLVIII. Celebris circa haec tempora Ninivitarum fides traditur. Id oppidum, olim ab Assur Sem filio conditum, caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum millia C et XX, atque, ut in magno populo, abundans vitiis. Queis Deus motus Jonam prophetam ex Judaea ire praecepit, ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorrha divinis ignibus conflagrassent. Verum prophet apraedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia qua videbat Dominum poenitentia populi placandum, navim quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit. Sed, ubi in altum processum, nautae saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa sorte exploravere. Cum super Jonam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum projectus est: exceptusque a ceto, marino monstro, ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum littoribus ejectus jussa praedicat: Urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram. Igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est vox Prophetae: ac statim jussu regis exemploque populus universus, quin et recens nati, cibo potuque abstinentur: jumenta itidem et diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant. Ita imminens malum aversum. Jonae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, Poenitentibus veniam negari non posse. XLIX. At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memoravimus, Sella quidam interemit, regnumque occupavit: idemque Manae insidiis, exemplo facti sui, perit. Mane ereptum Sellae imperium tenuit, filioque Pache reliquit: eumdem vero Pache quidam ejusdem nominis interemit, regnumque occupavit; mox ab Osee peremptus, eodem scelere quo assumpserat imperium, amisit. Hic ultra omnes reges superiores impius, poenam sibi perpetuamque genti captivitatem a Deo meruit; namque ei Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum, victumque tributarium sibi effecit. Sed cum occultis consiliis rebellionem pararet, regemque Aethiopum qui tum Aegyptum obtinebat, in auxilium accerserit, idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum vinculis in carcerem conjecit, urbemque excidit: populum universum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis (exinde ea pars Samaria appellata: quod lingua Assyriorum custodes Samaritas vocant), ex quibus plerique divinas ceremonias receperunt reliquis in errore gentilitatis perseverantibus. Hoc bello Tobias in captivitatem ductus est. At in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem invisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decrevit, nimirum quia eorum auxilio victores frequentibus praeliis exstitissent: ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum XVI annis in regno fuisset. L. Huic Ezechias filius successit, multum paterni dissimilis ingenii: namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum cohortatus, multis disseruit. Ut frequenter castigati a Domino, saepius essent misericordiam consecuti: ut postremum decem tribus in captivitatem nuper adductae sacrilegii poenas dissolverent: curandum eis sedulo, ne eadem pati mereantur. Ita conversis ad religionem omnium animis, levitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinavit: celebrarique Pascha instituit, quod jam pridem fuerat omissum; cumque dies festus adesset, dimissis per omnem terram nuntiis: conventus diem edixit: ut, si quis post abductionem decem tribuum in Samaria resedissent, ad solemne sacrum convenirent: ita frequentissimo conventu dies sacer publica laetitia exactus, longo post intervallo religione legitima per Ezechiam restituta. Pari deinde industria qua divina curaverat, rem bellicam administravit, allophylosque frequentibus praeliis contudit, donec ei Sennacherib rex Assyriorum bellum intulit. Magno cum exercitu fines ejus ingressus, lateque agris vastatis, nullo obsistente urbis obsisidionem urgebat: Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur. Rex Assyrius portis adsultans, minitari excidium, deditionem imperare: Ezechiam frustra Deo confidere: se Dei nutu potius arma sumpsisse: victorem omnium gentium, eversorem Samariae effugi non posse, ni matura deditione sibimet consuluisset. In hoc rerum statu Ezechias Deo fretus, Esaiam prophetam consulit, ejusque responso edocetur, Nihil ex hoste periculi fore: divinum autem: uxilium non defuturum. LI. Nec multo post Tharacas rex Aethiopum regnum Assyriorum invadit: quo nuntio Sennacherib ad sua tuenda conversus, fremens et clamitans, Victori sibi victoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum verborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad excidium Judaeae mature rediturum. Sed nihil his Ezechias motus orasse Dominum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret: ita eadem nocte Angelus castra Assyriorum aggressus, multa hominum millia letho dedit; rex trepidus in oppidum Niniven confugit, ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit. Per idem tempus Ezechias aeger corpore, morbo incubuerat. Cumque Esaias ei verbum Domini annuntiasset, vitae ejus finem adesse, flesse rex traditur, ita XV annos prorogari sibi ad vitam meruit: quibus peractis, nono et vigesimo imperii anno decessit, regnum Manasse filio reliquit. Is a patre multum degenerans, relicto Domino culturas impias exercuit: ob quod in potestatem Assyriorum traditus, malo coactus agnovit errorem, populumque adhortatus est, uti relictis idolis Dominum colerent. Nihil sane dignum memoria gessit: regnavit autem annos V et L. Amon deinde filius ejus regnum adeptus est, nec ultra biennium eo potitus est: paternae impietatis haeres, Domini negligens, suorum insidiis circumventus periit, ad Josiam filium imperium devolutum. LII. Is admodum religiosus fuisse traditur, summaque cura divina administrasse, Helchia sacerdote usus bene. Is cum in templo librum verbi Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur, Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam; piis ad Deum precibus fletuque jugi imminentem cladem avertit. Quod ubi indultum sibi per Holdam prophetissam comperit, majore cura, utpote obligatus divinis beneficiis, cultum Dei exercuit. Igitur vasa omnia anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata cremavit; namque eo profani ritus in valuerant, ut soli ac lunae divinos honores darent, eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent: quibus Josias in pulverem redactis, sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. Sed ne sepulcris quidem impiorum pepercit: quod olim praedictum a propheta, impletum animadversum est. Hujus octavo et decimo imperii anno Pascha celebratum. Post triennium fere adversus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in praelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est: exque eo vulnere in urbem relatus, decessit, cum regnasset annos I et XX. LIII. Joachas inde filius ejus regnum adeptus, tribus mensibus tenuit, captivitati ob impietatem destinatus: namque eum Nechao rex Aegypti victum captumque duxit, nec multo post in vinculis diem functus est. Judaeis stipendium annuum imperatum: rex eis Eliachim arbitrio victoris datus, qui postea immutato nomine Joachim vocitatus est. Hic Joachae frater, Josiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio invisus Deo. Igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Judaeam terram occupavit armis, et per triennium jure belli victor possedit: etenim cedente jam rege Aegypti, determinatisque inter eos imperii finibus convenerat, Judaeos ad Babylonem pertinere. Ita cum Joachim, exactis in regno annis undecim, filio ejusdem nominis locum fecisset, isque regis Babylonii in se iram concitasset (Deo nimirum agente, cui constitutum erat Judaeam gentem captivitati et internecioni dare), Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus, urbem murosque ac templum solo stravit: auri immensum modum, et sacra ornamenta vel publica vel privata, puberesque omnes virilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio victoribus fuit. Quae turba, inutilis servitio, exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata: eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis viribus inani tantum umbra regii nominis concessa. Sed Joachim tribus mensibus tempus imperii habuit. Is cum populo Babyloniam translatus, et in carcerem conjectus est. Trigesimum post annum emissus, atque a rege in amicitiam receptus, mensaque et consiliis participatus, non sine solatio depulsae calamitatis decessit. LIV. Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine viribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intelligeret captivitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit. Ita ei post novem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit. Qua tempestate Hieremiam prophetam, qui jam saepius imminere urbi captivitatem pronuntiaverat, consulit, si quid spei forsitan superesset. Sed ille coelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians. Tum vero Sedechias in iram excitatus, trudi prophetam in carcerem jubet: moxque eum crudelis facti piguit; sed obsistentibus Judaeorum principibus, quibus jam inde a principio moris fuerat bonos premere, absolvere innocentem non est ausus. Iisdem cogentibus, in lacum immensi profundi, coenoque ac sordibus, atque ex eo exitiabili fetore horridum, demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret. Sed rex licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi jubet. Interea obsessos vis hostium et penuria urgebat: consumptisque omnibus quae mandi poterant, fames invaluerat. Ita defessis inedia defensoribus, oppidum captum incensumque: rex, ut propheta dixerat, effossis oculis, Babyloniam translatus: Hieremias misericordia hostili carcere exemptus. Cum eum Nabuzardan princeps regius captivum cum caeteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere, an secum abire in summis honoribus vellet, residere in patria maluit. Nabuchodonosor, abducto populo, residuis (quos belli conditio vel praedae fastidium relinqui a victoribus fecerat) Godoliam ejusdem gentis praeposuit, absque ullo insigni regio aut imperii nomine: quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat. LIBER SECUNDUS. I. Captivitatis tempora prophetarum vaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conservandam legem perseverantia, et in absolutione Susannae divino consilio, caeterisque ab eo gestis, quae ordine persequemur. Hic sub rege Joachim captus deductusque Babyloniam, parvus admodum puer: postea ob elegantiam vultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Ananias, Misael et Azarias. Sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset, idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur. Causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Domino fretus pollicetur, majoris decoris sibi vultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore; fidesque dictis adfuit, ita ut minime eorum vultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur. Igitur a rege in honore et gratia adhibiti, prudentia et disciplina brevi omnibus regis proximis antelati. Per idem tempus Susanna quaedam Joachim nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum impudicis non acquievisset, falso crimine incessitur: iisdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adolescentem cum ea deprehensum, sed illum juvenili alacritate senum manus effugisse. Ita presbyteris fides habita: judicio populi Susanna damnatur. Quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel tum annos natus XII, increpitis Judaeis quod innocentem morti dedissent, reducere eam in judicium, causamque denuo audiri postulat. Enimvero multitudo Judaeorum quae tum aderat, non sine Domino existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, favore accommodato, in concillum revertitur. Initur denuo judicium: Danieli, ut inter majores natu resideret, delatum. Igitur separari accusatores jubet: unumque ex eis interrogat, sub cujus generis arbore adulteram deprehendisset. Ex varietate responsi falsitas deprehensa: Susanna absoluta: presbyteri, qui innocenti periculum creaverant, capite damnati.

II. Ea tempestate Nabuchodonosor somnium vidit mysterio futurorum mirabile, cujus interpretationem quum per se non posset evolvere, adscitis ad interpretandum Chaldaeis, qui magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere videbantur: mox, veritus ne more hominum non vera sed placita regi ex somnio conjectarent, visa supprimit, poposcitque ab eis, ut, si vera in his divinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent: tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent. Illi vero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. Rex motus, quod falsa divinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur: ita edicto regis in eos animadversum, palamque omnes hujus artis interficiebantur. Quod ubi Danieli compertum, regis proximum appellat: enuntiationem somnii interpretationemque ejus pollicetur. Res ad regem defertur: Daniel accersitur; jam revelato sibi per Dominum mysterio, visio regis refertur, solutioque. Sed res postulat, ut regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus. Viderat rex per soporem imaginem capite aureo brachiisque argenteis, ventre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat. Sed ferrum atque testum inter confusum coire non poterat. Ad extremum, imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat: redactaque omnia in pulverem, vento ablata. III. Igitur secundum prophetae interpretationem imago visa figuram mundi gerit: caput aureum Chaldaeorum imperium est: siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus. Pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant: Cyrus enim victis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit. In ventre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur; idque impletum videmus: siquidem Alexander ereptum Persis imperium Macedoniae vindicavit. Crura ferrea imperium quartum, idque Romanum, intelligitur, omnibus ante regnis validissimum. Pedes vero partim ferrei, partim fictiles, dividendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coeat, praefigurant; quod aeque impletum est: siquidem jam non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus, semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administratur. Denique commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeuntem materiam, commistiones humani generis futurae a se invicem dissidentes significantur: siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum, aut dedentibus semper pacis specie traditum constat; exercitibusque nostris, urbibus atque provinciis permistas barbaras nationes, et praecipue Judaeos inter nos degere, nec tamen in mores nostros transire, videamus. Atque haec esse postrema tempora prophetae annuntiant: in lapide vero sine manibus abscisso, qui aurum, argentum et ferrum testumque comminuit, Christi figuram esse. Is enim non conditione humana editus (siquidem non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est) mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget, regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit: de quo uno adhuc quorumdam fides in ambiguo est, non credendum de futuris, cum de praeteritis convincantur. Igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur; ejus suffragio Ananias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem provecti. Eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia exstitit, revelato ei futurorum et resurrectionis mysterio: exstat liber magni operis, et cum cura legendus. IV. At in Judaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam praepositum supra memoravimus, aegre ferentes Judaei principem sibi ex stirpe non regia arbitrio victoris datum, Ismael quodam duce et concitatore nefandae conjurationis, dispositis eum in convivio insidiis peremerunt. At hi qui extra noxiam fuerant, ultum ire facinus cupientes, propere adversum Ismael arma capiunt; sed ille, quia cognovit exitium sibi imminere, relicto exercitu quem contraxerat, non amplius quam octo comitantibus ad Ammonitas confugit. Igitur populum universum metus pervaserat, ne paucorum scelus omnium exitio rex Babylonius ultum iret: nam praeter Godoliam multos ex Chaldaeis cum eo interfecerant. Itaque consilium ineunt fugiendi in Aegyptum. Sed prius Hieremiam frequentes adeunt, sciscitantes divinum responsum; at ille verbis Dei universos hortari: In solo patrio manerent: si id fecissent, Dei praesidio tuendos, nullumque a Babyloniis periculum fore: sin Aegyptum peterent, omnes ibi ferro ac fame diversoque mortis genere perituros. Sed plebs, assueto malo, insolens parendi salubribus consiliis et divino imperio, profecta est in Aegyptum; quid de ea postea actum, sacris litteris siletur, nobis nihil compertum. V. Hoc tractu temporum Nabuchodonosor elatus rebus secundis statuam sibi auream immensae magnitudinis posuit, adorarique eam ut sacram effigiem praecepit; quod cum certatim ab omnibus (depravatis adulatione omnium animis) fieret, Ananias, Azarias et Misael profano officio abstinuerunt, non ignorantes honorem hunc soli Deo debitum. Igitur rei ex edicto regis constituuntur: propositaque eis conditio poenarum ardens caminus, ut praesenti metu adorare statuam cogerentur. Verum illi devorari ignibus, quam piaculum committere, maluerunt. Itaque vincti pedibus in medias flammas conjiciuntur. Sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit: Hebraeos (mirum dictu, et incredibile non visentibus) ignis non attigit, quum a spectantibus deambulantes in camino psalmum Deo dicere cernerentur: visusque cum his inter ignem quartus specie angeli, quem Nabuchodonosor propius intuitus, filium Dei se vidisse confessus est. Tum rex haud dubius divinam in re praesenti fuisse virtutem, missis per omne regnum suum edictis, facti miraculum provulgavit; confessus soli Deo honorem deferendum. Nec multo post rex objecto sibi somnio, mox voce etiam coelo emissa admonitus, potestate regia abjecta, atque ab omni conversatione humana remotus, herbis tantum vitam sustinens egisse poenitentiam traditur; servatum ei nutu Dei imperium, donec impleto tempore, agnito demum Deo, post septem annos et regno et statui pristino restitutus est. Hic post devictum, ut supra diximus, Sedechiam, quem captivum Babylonem transtulit, regnasse traditur annos VI et XX, quamquam id non in Sacra Historia scriptum invenerim: sed forte accidit, ut dum multa evolverem, annotationem hanc jam interpolato per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo regum Babyloniorum tempora continebantur: quam praetereundam non putavi, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat, usque in primum Cyri regis annum LXX annos (tot enim per sacram Historiam a captivitate usque ad Cyrum fuisse referuntur) impleret. VI. Post Nabuchodonosor, filius ejus regnum est adeptus, quem in Chronicis Evilmarodach fuisse vocitatum reperi. Hic duodecimo imperii anno diem functus fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit. Is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra vasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata, nec in regales usus usurpata sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperavit. Cum his per luxum ac licentiam regalis convivii promiscue omnes virilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque ejus uterentur, subito rex in pariete conspicit digitos scribentes: cernebanturque in versum ductae litterae; sed qui posset scripta legere non reperiebatur. Igitur rex perterritus magos et Chaldaeos advocat: quibus mussitantibus nec quidquam respondentibus, regina regem admonet: Esse quemdam Hebraeum, Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium revelasset, jam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum. Itaque accitus Daniel, perlegit interpretatusque: Ob delictum regis, qui sacra Deo vasa temerasset, ipsi exitium imminere, regnumque ejus Medis ac Persis datum; quod mox consecutum est: nam eadem nocte Balthasar interiit, regnumque ejus Darius natione Medus occupavit. Danielem illustri opinione compertum universo imperio praeposuit, secutus superiorum regum judicium: nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat, et Balthasar veste purpurea et torque aureo donatum, tertium regni principem constituerat. VII. Igitur hi qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati invidia, quod eis alienigena captivae gentis fuisset aequatus, regem depravatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis triginta, divini honores darentur, neque cuiquam liceret Dominum nisi regem precari. Facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi divina vindicant. Igitur Daniel non rudis neque inscius Deo preces non homini deferendas, reus constituitur, edicto regis non paruisse: multumque abnuente Dario, cui charus acceptusque semper fuerat, principes pervicere, ut in lacum demitteretur; sed objecto bestiis nullum periculum fuit. Quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit, qui non simili exemplo perfuncti sunt: nam continuo devorati ferarum famem expleverunt. Daniel clarus ante, clarior haberi coepit. Rex antiquato edicto suo, novum proposuit: Relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum. Exstant etiam visiones ejus, quibus consequentium saeculorum ordinem revelavit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntiavit, venturumque Antechristum manifeste exposuit. Quod si quis studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet: nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeviginti annos regnasse traditur, qua tempestate Astyages Medis imperabat. VIII. Hunc Cyrus, ex filia nepos ejus, regno expulit Persarum usus armis: unde summa imperii ad Persas translata est. Babylonii quoque in potestatem ditionemque ejus concessere. Igitur initio regni, propositis publice edictis, dat potestatem Judaeis in solum patrium redeundi: sacra etiam vasa, quae Nabuchodonosor de templo Hierosolymae abstulerat, reddidit. Itaque pauci tum in Judaeam regressi: caeteris redeundi animus, an facultas defuerit, parum comperimus. Erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cujus etiam Virgilius meminit, ex aere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum ejus dolo illusus, qui vesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent. Igitur Cyrus, cum Daniele familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum viventis Dei esset indicium, absumentis ea quae inferebantur? Daniel ridens hominis errorem, negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu. Acciri ergo rex sacerdotes jubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque eos terrore increpitat, Quis impensa consumeret, cum Daniel vir prudentia insignis minime id ab insensibili simulacro posse fieri contenderet? Tum illi confisi parato dolo, inferre et obsignari a rege templum deposcunt; uti, nisi omnia postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persolverent: dum eadem conditio Danieli maneret. Itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pavimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus vestigia proderent. Igitur postero die rex templum ingressus animadvertit absumpta quae idolo apponi jusserat. Tum Daniel occultam fraudem vestigiis prodentibus reserat: Sacerdotes cum uxoribus et filiis suffosso foramine ingressos ea quae idolo apposita fuerant devorasse. Ita omnes jussu regis interfecti: templum ac simulacrum Danieli in potestatem datum, atque arbitrio ejus dirutum. IX. Interea Judaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memoravimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut pauci atque inopes, parum proficiebant; donec centesimo fere anno, Artaxerxe rege Persis imperitante, per eos qui locis praeerant ab aedificando sunt deterriti. etenim tum Syria atque omnis Judaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. Igitur his consilium fuit regi Artaxerxi scribere, Non oportere Judaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio, resumptis viribus, aliis gentibus imperare soliti non paterentur sub alieno imperio degere. Ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio, usque in secundum Darii regis annum dilata est. Sed hoc tractu temporum qui reges Persis imperaverint, inserimus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur. Post Darium Medum, quem duodeviginti annos regnasse significavimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est: Scythis bellum inferens in praelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat. Cyro Cambyses filius ejus successit, regnavitque annos novem. Hic cum Aegyptum atque Aethiopiam bello premeret et subegisset, victorque in Persas reverteretur, casu se ipsum vulneravit, ex eoque ictu periit. Post hujus mortem Magi duo fratres natione Medi menses septem Persarum regnum obtinuerunt. Ad hos interficiendos septem nobilissimi Persae conjuraverunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum: regnavit annos sex et triginta. Hic ante quadriennium quam decederet, apud Marathonam pugnavit celeberrimo Graecis Romanisque historiis praelio. Id gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen investigatio Romanorum consulum non fefellit, IC CCC LXXX et VIII: omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi. Post Darium Xerxe, fuit, isque unum et viginti annos regnasse traditur: quamquam in plerisque exemplaribus viginti et quinque annos imperii ejus fuisse reperi. Huic successit Artaxerxes, cujus supra mentionem fecimus. Hic cum inhiberi aedificationem urbis Judaeae templique jussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum pependit. Sed ut usque ad cum temporum ordo connexus sit; Artaxerxes regnavit annos unum et quadraginta, Xerxes duobus mensibus, postque eum Sucdianus septem mensibus fuit. X. Darius deinde, sub quo templum est restitutum, regnum adeptus est, cui Ochus tum nomen erat. Hic cum ex Hebraeis tres adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet, unusque ex his prudentiae documento admirationem regis in se convertisset; delata sibi optione petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens patriae ruinis, copiam restituendae urbis poposcit, meruitque a rege, ut subregulis ac praesidibus imperaret, ut aedificationem sacrae aedis praebitis impendiis maturaret. Ita templum quadriennio consummatum, sexto post anno quam Darius regnare coeperat: idque Judaeis satis visum: et quia magnae molis erat urbem restituere, diffisi viribus, opus multi laboris incipere non ausi, templo continebantur. Per idem tempus Esdras scriba legis post viginti fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto jam Dario, qui unum de viginti annis rerum fuerat potitus, permissu Artaxerxis secundi, non illius qui inter duos Xerxes fuit, sed hujus qui Dario Ocho successerat, Babylonia profectus, multique eum secuti Hierosolymam pervenere; vasa quoque diversi operis et dona, quae rex templo Dei miserat, cum duodecim levitis: vix enim hic numerus ex illa tribu repertus traditur. Is cum deprehendisset Judaeos gentilium connubiis permistos, multis increpitos renuntiare istiusmodi matrimoniis, ac filios ex his susceptos extrudi jubet: omnesque dicto paruere: purgatus populus veteris legis ritum agebat. Caeterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio: credo, potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare. XI. Erat ea tempestate apud Babyloniam Necmias minister regius, gente Judaeus, Artaxerxi merito obsequiorum charissimus. Is Judaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in iisdem ruinis jacere patriam, totis sensibus conturbatus, cum gemitu multisque lacrymis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiamque divinam efflagitans. Igitur cum eum rex inter epulas moestum extra solitum animadvertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret; tum ille adversa gentis suae et ruinam civitatis deflere, quae jam per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet: daret sibi eundi et restituendae ejus potestatem. Paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistolis, ut necessaria praeberent. Is cum Hierosolymam pervenisset, viritim populo opus urbis distribuit; et certatim jussa omnes curabant, jamque ad medium machinae processerant, cum, flagrante invidia gentium, vicinae urbes conspirant opera interrumpere, Judaeosque ab aedificando deterrere. Sed Neemias, dispositis adversum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit, consummatoque muro, et valvis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est, censuitque populum minime urbi parem: neque enim amplius quam ad quinquaginta millia promiscui sexus atque ordinis reperta, tantum ex illo quondam immani numero frequentibus bellis absumptum, aut captivitate detentum: nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, CCC et XX millia virorum armaverant: a Deo ob peccatum internecioni et captivitati datae, ad hanc usque paucitatem devenerant. Sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit: decem vero prius ductae, per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dispersae numquam in solum patrium sunt regressae; hodieque barbararum gentium imperiis continentur. Sed consummatio restitutae urbis XXX et II imperii Artaxerxis anno refertur: a quo tempore usque ad Christi crucem, id est Fusium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et VIII. Caeterum a restitutione templi usque in eversionem, quae sub Vespasiano consule augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III. Praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in eversionem LX et IX hebdomadas futuras pronuntiaverat. A die autem captivitatis Judaeorum usque in tempus restitutae civitatis fuerunt anni CCLX. XII. Hoc temporum tractu Esther atque Judith fuisse arbitramur; quarum quidem actus quibus potissimum regibus connectam, non facile perspexerim: nam cum Esther sub Artaxerxe rege referatur (porro duos hujus nominis Persarum reges fuisse reperi), multa cunctatio est, cujus haec temporibus applicetur; mihi tamen visum est huic Artaxerxi sub quo Hierosolyma est restituta, Esther historiam connectere: quia non fit verisimile ut, si sub priore Artaxerxe fuisset, cujus tempora . . . complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset; maxime cum ab illo Artaxerxe inhibitam templi aedificationem, sicut supra memoravimus, constet: neque Esther passura fuerit tum, si in illius matrimonio tum fuisset; nunc gesta edisseram. Erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina pulchritudinis: cujus cum formam omnibus praedicaret, die quodam cum publicum convivium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratiam jubet. Illa vero stulto rege consultior, pudens virorum oculis spectaculum corporis praebere, jussa abnuit; qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit. Igitur cum in locum ejus puella regis conjugio quaereretur, reperta est Esther caeteras specie vincere: haec Judaea ex tribu Benjamin, utroque parente orba a Mardochaeo patruele fratre educta. Quum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus ac patriam occultavit: admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiva succederet, gentium cibis participaret. XIII. Igitur juncta regi, brevi, ut fit, vi pulchritudinis totum ejus animum facile cepit: adeo ut eam aequatam imperio, insigni regio, veste purpurea donaret. Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro virili portione negotiorum familiarium curator. Is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat: atque ex eo charior, summisque honoribus donatus. Erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. Id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens, odia Persae in se graviter accenderat. Igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens, regem adit; affirmatque, esse in regno ejus hominum genus pravis superstitionibus Deo hominibusque invisum, externis legibus vivens, dignum exitio: rectum esse omnes hujus gentis internecioni dare, exque eorum bonis immensas opes pollicetur. Facile id barbaro persuasum: edictum emittitur, Judaeos necandos; missique continuo, qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam edictum promulgarent. Id ubi Mardochaeo compertum, conscissis vestibus sacco obvolvitur, conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique ejulatu multo cuncta questibus replet: Facinus indignum, immeritam gentem perire, neque ullam pereundi causam dari. Esther lamentantis voce excita, rem, ut erat, cognoscit; tum vero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat: etenim more Persarum reginae introire ad regem, nisi accersitae, non licet: nec tamen cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur; et forte tum ita evenerat, ut diebus triginta proximis separata a conspectu regis Esther haberetur. Igitur audendum aliquid pro civibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro in negotio occumbere parat: invocato prius Domino aulam regis ingreditur. At barbarus re insolita perculsus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad coenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi charus et Judaeae genti infestus. Igitur cum jam post epulas multis poculis convivium calere coepisset, Esther genibus regis advolvitur, gentis suae perniciem deprecatur. Rex vero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur. Tum Esther arrepto tempore, Amanis mortem flagitat in ultionem gentis quam perditam cupierat. Sed rex amici memor paulisper cunctatur, deliberandique gratia modicum secessit. Deinde regressus vidit Aman reginae genua complexum: succensus ira, et appetitam reginam clamitans, morte eum affici jubet. Et tum regi compertum erat, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam: ita Aman eidem cruci affigitur, omniaque bona ejus Mardochaeo data, Judaeique sunt absoluti. Artaxerxes regnavit annos duos et sexaginta, eidemque Ochus successit. XIV. Huic rerum ordini recte Judith actus conseram, traditur enim post captivitatem fuisse; sed quis eo tempore Persis regnaverit, historia divina non edidit: regem tamen sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum qui Jerosolymam ceperit, sed nullum hoc nomine post captivitatem apud Persas regnasse reperio, nisi si ob impatientiam et pariles conatus, quicumque ille rex, Nabuchodonosor a Judaeis vocitatus est. Plerique tamen Cambysem Cyri regis filium putant esse, quod victor Aegyptum atque Aethiopiam penetraverit; sed huic opinioni eadem sacra historia repugnat: nam duodecimo regis illius anno Judith fuisse signatur: porro Cambyses non ultra novem annos rerum potitus est. Unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege qui post Artaxerxem secundum fuit, haec gesta crediderim; idque vel ex hoc conjicio, quod idem Ochus (ut in saecularibus quibusdam scriptis legi) natura immitis cupidusque bellorum traditur: nam et arma finitimis intulit, et Aegyptum, quae ante multos annos desciverat, bello recuperavit. Quo tempore etiam sacra eorum, et Apin in Deum receptum irrisisse traditur: quod postea Baguas spado ejus, natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. Meminit autem hujus Baguae historia divina: nam cum Holofernes jussu regis adversus Judaeos duxerat exercitum, Baguam in iisdem castris fuisse memoravit: unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiales historici prodiderunt. Caeterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his quae sacris voluminibus scripta sunt, attigerunt; Dei spiritu praevalente, ut intaminata ab ore corrupto et falsis vera miscente, intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis, et sacris tantum vocibus proferenda, permisceri cum aliis velut aequali sorte non debuit; etenim erat indignissimum, ut alia agentibus, aut alia quaerentibus, haec quoque cum reliquis miscerentur. Sed pergam ad caetera, ac per Judith gesta, ut potero, paucis absolvam. XV. Igitur reversis, ut supra memoravimus in solum patrium Judaeis, necdum composito rerum aut urbis statu, rex Persarum Medis bellum infert, atque adversus regem eorum, Arphaxad nomine, acie confligit: secundo eventu perempto rege, gentem imperio adjungit; idem reliquis nationibus facit, praemisso Holoferne, quem principem militiae delegerat, cum millibus peditum centum et viginti, equitum duodecim. Is Cilicia et Arabia bello vastatis, multas urbes aut vi capit aut metu in deditionem compellit; jamque Damascum admotus exercitus magno Judaeos terrore perculerat: sed impares ad resistendum, neque ad deditionem acquiescentibus animis, expertis quippe usque ante captivitatis mala, ad templum frequentes concurrunt. Ibi communi gemitu permixtoque ululatu divinum auxilium implorant: Satis se Domino ob peccata vel crimina dedisse poenarum: reliquiis saltem servitio nuper exemptis parceret. Interea Holofernes Moabitis in deditionem acceptis, atque adversum Judaeos in societatem belli assumptis; cum ab eorum principibus inquireret, quibusnam viribus freti Hebraei deditioni animos non dedissent; Achior quidam comperta edisserit: Judaeos Dei cultores, pio a Patribus ritu institutos: olim in Aegypto pependisse servitium: inde divino munere eductos, ac siccatum mare pedibus emensos: postremo omnibus gentibus devictis, habitatas majoribus terras recepisse: exin vario rerum statu floruisse, aut concidisse, atque iterum malis emersisse, secundum merita iratum aut placatum Deum vicissitudine expertos; dum peccantes incursionibus hostium aut captivitatibus coercentur, propitio numine semper invicti: caeterum si praesenti tempore absque peccato sint, nullo modo eos posse superari: sin aliter se habeant, facile vincendos. Ad haec Holofernes ferox multis victoriis, nihil sibi invictum ratus, ira accensus cur ex peccato potissimum Judaeorum pendere illius victoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum jubet, ut cum his periret, quos vinci non posse affirmaverat, ac tum Judaei montes petiverant: ita, quibus id negotii datum, ima montium successere, ibique vinctum Achior reliquerunt. Quod ubi Judaei animadverterunt, exemptum vinculis in collem perducunt, causas rei quaerentibus, gesta exponit, receptusque parem exitum opperiebatur, is post victoriam circumcisus, Judaeus factus est. Igitur Holofernes, difficultate locorum comperta, quia adiri praecelsa non poterant, montes militibus circumdat, et summa cura Hebraeos aquationibus prohibet: eoque maturius obsidionem sensere. Itaque victi penuria aquae, ad Oziam principem concurrunt proni omnes ad deditionem; ille vero opperiendum paulisper, et divinum auxilium exspectandum respondens, quinto decimo die deditionis tempus constituit. XVI. Quod ubi Judith compertum (quae viro vidua, praedives opibus, insignis specie, sed moribus quam vultu illustrior, tum in castris erat) arctis suorum rebus etiam certo sibi exitio audendum aliquid et tentandum rata, caput comit, vultu expolitur, comite ancilla castra hostium ingreditur. Statimque ad Holofernem deducta perditas res suorum memorat, se transfugio vitae consuluisse; deinde a duce poscit liberum extra castra nocturno tempore egressum orandi gratia: mandatum id vigilibus, portarumque custodibus. Sed ubi per triduum egrediendi ac redeundi consuetudinem sibi, barbaris fidem fecit, Holofernem cupido incessit dedititiae corpore abuti: etenim forma excellenti Persam facile permoverat. Ita ad ducis tentorium per Baguam eunuchum deducitur, initoque convivio barbarus multo se vino obruit; tum remotis ministris, priusquam vim mulieri inferret, somno captus est. Judith tempore arrepto caput hostis desecat, secumque aufert: et cum secundum consuetudinem castris egredi crederetur, incolumis ad suos regressa est. Postero die Hebraei caput Holofernis de superioribus ostentantes, eruptione facta ad castra hostium pergunt. Tum vero barbari signum pugnae poscentes, tabernaculum ducis frequentes assistunt; ubi truncum corpus repertum, foeda formidine in fugam versi, terga hostibus praebuerunt. Judaei fugientes persecuti, caesisque multis millibus, castris ac praeda potiti. Judith summis laudibus celebrata, centum et quinque annos vixisse traditur. Haec si Ocho rege, ut opinamur, gesta sunt, anno imperii ejus duodecimo; a tempore Hierosolymae restitutae usque in id bellum fuerunt anni duo et viginti. Caeterum Ochus viginti et tres annos regnavit; fuit autem ultra omnes cruentus, et plusquam barbaro animo. Hunc Bagua spado aegrotantem venenis sustulit. Post eum Arses filius ejus triennio imperium tenuit: Darius annos quatuor. XVII. Adversum hunc Alexander Macedo acie conflixit; eo victo, Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos ducentos et quinquaginta. Alexander, victor fere omnium gentium, adiisse Hierosolymae templum dicitur, ac dona intulisse: edixitque per omne imperium quod sui juris effecerat, ut Judaeis ibidem degentibus liberum esset in patriam reverti. Exacto duodecimo imperii anno, septimo postea quam Darium devicerat, apud Babyloniam defunctus est. Regnum amici ejus, qui simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt. Inde aliquanto tempore sine usurpatione regali susceptas partes procuraverunt, Ariddaeo quodam Philippo Alexandri fratre regnante: cui perimbecillo, verbo datum imperium videbatur, re autem penes eos erat qui sibi exercitum et provincias distribuerant. Nec vero hic rerum status diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. Primus in Syria post Alexandrum Seleucus rex fuit, subjecta eidem Perside ac Babylone: qua tempestate Judaei annuum stipendium talenta regi trecenta argenti dabant; nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur, patrioque ritu vivebant, donec plerique eorum longa rursum pace corrupti, miscere omnia seditionibus et turbare coeperunt, affectantes summum sacerdotium libidine, avaritia et dominandi cupidine. XVIII. Namque primum sub rege Seleuco Antiochi magni filio Oniam Sacerdotem, virum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum, exquirere nequiverat. Interjecto deinde tempore, Jason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit augmentum stipendii pollicens, si sibi summum sacerdotium traderetur; et quamquam insolitum neque ante permissum cuiquam erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus atque aeger avaritia facile superatus est. Ita depulso Onia, Jasoni Sacerdotium est mandatum. Is foede admodum cives patriamque laceravit. Dein cum per Menelaum quemdam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni via, iisdem artibus quibus Jason prius, Menelaus quoque Sacerdotium obtinuerat. Nec multo post, cum is promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur: Lysimachus substituitur. Inde inter Jasonem et Menelaum foeda fuere certamina, donec Jason, profugus patria, excessit. His initiis corruptis moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent permitti sibi more gentilium vivere. Quod quum rex petentibus annuisset, certatim pessimus quisque delubra exstruere, idolis supplicare, legem profanare occoeperat. Interea Antiochus rediens ab Alexandria (namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod jussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus) Hierosolymam adiit. Cum discordantem superstitionibus susceptis populum reperisset, legem Dei destruens, et his favens qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit, ac multa caede vastavit. Id gestum ab excessu Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat. XIX. Sed ut temporum ordo consertus sit, ac liqueat evidentius quis hic fuerit Antiochus; regum qui post Alexandrum in Syria fuerunt, et nomina et tempora enumerabimus. Defuncto, ut supra retulimus, rege Alexandro, ab amicis ejus regnum omne divisum, ac regio nomine aliquamdiu administratum est. Seleucus post novem annos in Syria rex est appellatus, regnavitque annos duos et triginta. Post eum Antiochus, filius ejus, annos unum de viginti. Inde Antiochus, Antiochi filius, qui et Thaeus cognominatus est, annos quindecim. Post hunc Seleucus filius, cognomine Callinicus, annos unum et viginti. Item Seleucus, filius Callinici, annos tres. Hoc defuncto, Antiochus frater Callinici Asiam et Syriam tenuit annos septem et triginta. Hic est Antiochus, adversus quem Scipio Africani frater bellavit: quo bello victus, et imperii parte mulctatus est. Hic duos filios habuit, Seleucum et Antiochum, quem obsidem Romanis dederat. Ita Antiocho magno mortuo, Seleucus ejus filius natu minor regnum adeptus est: sub quo Oniam Sacerdotem a Simone insimulatum diximus. Tum Antiochus a Romanis dimissus, datusque in locum ejus obses Demetrius Seleuci regis qui eo tempore regnabat, filius. Seleuco mortuo anno imperii duodecimo, regnum frater Antiochus qui Romae obses fuerat, occupavit. Is post quinquennium quam regnare coeperat, ut supra docuimus, Hierosolymam depopulatus est: etenim grave Romanis stipendium pensitans, ipse immensis sumptibus pene necessario cogebatur pecunias rapto quaerere, neque ullam praedandi occasionem omittere. Post biennium deinde pari rursum clade affectis Judaeis, ne forte frequentibus malis compulsi bellum sumerent, praesidium arci imposuit. Inde sacram legem evertere aggressus, mittit edictum, ut omnes, relictis majorum suorum traditionibus, gentilium ritu viverent. Nec defuere qui profano imperio volentes parerent. Tum vero, foedum spectaculum! per universam urbem palam in plateis diis litabatur: sacra etiam legis et prophetarum volumina igni cremata. XX. Ea tempestate Mathathias Joannis filius, Sacerdos erat. Hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publice profanantem in ore omnium jugulavit. Tum demum reperto duce facta secessio est. Mathathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus speciem justi exercitus effecerat: queis omnibus destinatum erat, adversus profanum imperium se armis tueri, et in bello potius occumbere, quam impias cerimonias exercere. Interea Antiochus per Graecas quoque urbes quae in illius imperio erant, repertos Judaeos sacrificare cogebat, inauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat. Qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit: qui omnes cum legem Dei et instituta majorum violare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. Ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est. XXI. Interea Mathathias moritur. Vicarium exercitui quem paraverat, ducem Judam filium substituit. Hujus ductu adversus regios frequentibus praeliis prospere pugnatum: nam primum Apollonium ducem hostium, qui magnis copiis in conflictum descenderat, cum omni exercitu delevit. Quod cum Seron quidam, qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus Judam aggressus, ferox, quia numero praestabat; ubi in certamen descensum, fusus ac fugatus, octingentis ferme amissis in Syriam regressus est. Id ubi compertum est Antiocho, ira et dolore succensus (quippe angebatur duces suos cum magnis exercitibus devictos), auxilium per omne regnum contrahit: donativum militibus, exhaustis penitus thesauris, largitur. Etenim tum praecipue graviter pecuniae inopia affectus erat. Nam deficientibus ab eo Judaeis, qui ei ultra trecenta argenti talenta annua pensitaverant, praeterea graecis urbibus multisque regionibus persecutionis malo turbatis (ne gentilibus quidem pepercerat, quos deserere inveteratas superstitiones et ad unum ritum deducere tentaverat: illis quidem, ubi nihil sancti erat, facile relinquentibus; sed tamen omnibus metu ac clade affectis), vectigalia cessaverant. Quibus rebus aestuans (etenim ipse olim omnibus regibus opulentior, suomet scelere inopiam persenserat) copias cum Lysia partitur, eique Syriam et bellum adversus Judaeos committit, ipse in Persas ad cogenda vectigalia profectus. Igitur Lysias duces belli delegit, Ptolemaeum, Gorgiam, Doronem et Nicanorem: his XL millia peditum, septem equitum data, ac primo impetu magnum Judaeis terrorem intulerunt. Tum Judas, cunctis desperantibus, suos adhortatus, forti animo descenderent in praelium: Deo fretis nihil invictum fore; saepe antea a paucioribus adversum plures bene pugnatum. Jejunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum, fusae hostium copiae. Judas castris potitus, multumque ibi auri et Tyriarum opum repertum: Namque ex Syria negotiatores, nihil de victoria dubitantes, regium exercitum secuti spe captivos mercandi, praedae fuere. Haec ubi Lysiae ex nuntiis comperta, majore cura copias parat, annoque post immani exercitu Judaeos aggreditur. Victus denuo Antiochiam se recepit. XXII. Judas pulsis hostibus Hierosolymam regressus, purgare templum et restituere animum intendit, quod eversum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat. Sed Syris arcem tenentibus (quae contigua templo et loci natura superior atque inexpugnabilis erat), adiri subjecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus. Adversum hos Judas validissimam suorum aciem objecit: ita opus sacrae aedis curatum, templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent. At Lysias multiplicato exercitu in Judaeam regressus, rursum vincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a civitatibus missa in bellum conspiraverant. Interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memoravimus, oppidum Elymum regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum diripere conatus; confluente undique ad defensionem loci multitudine fugatus, insuper nuntium accepit, res vel a Lysia, vel a Lysimacho improspere gestas: ita ex moerore animi corporis morbo incubuit. Sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum quibus populum Dei vexaverat, merito sibi illa accidisse confitebatur; deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit. XXIII. Ea tempestate Judas Syros in arce positos obsidebat: qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant. Ita Eupator cum centum millibus, et equitum viginti millibus, suis subsidio venit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elephantis. Tum Judas laxata obsidione regi obviam tendit, primoque praelio Syros fundit. Rex petit pacem: quia infido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio. Nam Demetrius Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memoravimus, ut audivit Antiochum decessisse, petivit ut se in regnum remitterent: quod cum ei negatum fuisset, clam Roma profugit, in Syriam venit, regnumque occupavit, Antiocho filio, qui annum unum et menses sex regnaverat, interfecto. Hoc regnante primum Judaei a populo Romano amicitiam foedusque petiere: benigneque excepta legatio. Decreto Senatus socii atque amici appellati. Interim Demetrius adversus Judam per duces suos bellum gerebat, ac primum per Bacchidem quemdam et Alcimum Judaeum ductus exercitus; post Nicanor bello praepositus in praelio occubuit. Tum Bacchides et Alcimus, resumptis viribus auctisque copiis, adversum Judam confligunt. In ea pugna victores Syri cruente admodum victoria sunt usi. Hebraei in locum Judae Jonatham fratrem ejus deligunt. Interea Alcimus cum foede Hierosolymam vastasset, moritur: Bacchides socio destitutus ad regem redit. Dein post biennium rursus Bacchides bellum Judaeis intulit: victus pacem petit; quae propositis conditionibus data: Si perfugas captivosque et omnia bello rapta redderet. XXIV. Dum haec intra Judaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans (quod falsum erat), adjutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu venit: Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII. Hic Alexander, priusquam adversus Demetrium confligeret, foedus cum Jonatha fecerat, eumque veste purpurea et insignibus regiis donaverat: ob quod eum Jonathas auxiliis juverat, victoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat. Neque postea Alexander datam fidem violavit: ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Judaeorum tranquillae fuerunt. Igitur Demetrius, Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Listhene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar viribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum jam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio implorat. Ille vero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus, copias cum eo jungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio. Adversus hos Alexander acie confligit: eo praelio Ptolemaeus cadit; Alexander vincitur et paulo post interficitur, cum regnasset annos V, vel, ut in plerisque auctoribus reperi, novem. XXV. Demetrius regnum indeptus, Jonathan benigne habuit, foedus cum eo fecit, Judaeos legibus suis reddidit. Interea Tryphon, qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae, regno . . . . Eum bello prohibiturus contra Jonathan in praelium descendit, terribilis XL millium exercitu. Tryphon ubi se imparem cernit, pacem simulat: receptumque in amicitiam, invitatumque Ptolemaidam interfecit. Post Jonathan summa rerum ad Simonem fratrem defertur. Is funus fratris magnifice curavit, septemque illas pyramidas nobilissimi operis exstruxit, in quibus et fratrum et patris ossa condidit. Tum Demetrius, refecto cum Judaeis foedere, contemplatione cladis a Tryphone illatae (nam post Jonathae necem urbes eorum atque agros bello vastaverat), annua eis vectigalia in perpetuum remittit: etenim usque ad id tempus regibus Syriae, nisi cum armis resisterent, stipendium pensitaverant. Id gestum Demetrii regis anno secundo: quod ideo signavimus, quia usque in hunc annum per tempora Asianorum regum cucurrimus, ut ratio temporum digesta luceret. Nunc autem per tempora eorum qui Judaeis vel pontifices vel reges fuerunt usque ad Christi nativitatem rerum ordinem digeremus. XXVI. Igitur post Jonathan Simon frater ejus, ut supra dictum est, Hebraeis praefuit jure pontificis: id enim ei tum a suis, tum et a populo Romano honoris delatum. Hic cum secundo Demetrii regis anno civibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei circumventus occubuit. Huic Joannes filius successit, qui cum adversum Hyrcanos, gentem validissimam, egregie pugnasset, Hyrcani cognomen accepit. Mortuus est annos VI et XX rerum potitus. Post hunc Aristobulus pontifex substitutus, primus omnium post captivitatem regium nomen assumpsit, capitique diadema imposuit. Exacto anno diem functus est. Alexander deinde filius ejus rex pariter et pontifex fuit: regnavit annos VII et viginti; in cujus actibus nihil praeter crudelitatem memoria dignum reperi. Hic cum Aristobulum et Hyrcanum parvos filios reliquisset, Salina sive Alexandra uxor ejus regnum per novem annos tenuit. Post hujus obitum foeda inter fratres de regno certamina. Ac primum Hyrcanus imperium obtinebat: mox ab Aristobulo fratre pulsus, confugit ad Pompeium, qui tum, Mithridatico bello confecto pacataque Armenia et Ponto, victor omnium gentium quas adierat, introrsum pergere, et vicina quaeque Romano imperio adjungere cupiens, causas belli et materiam vincendi quaerebat. Igitur Hyrcanum libens excepit, ductuque ejus Judaeos aggreditur. Urbe capta atque arce, templo pepercit. Aristobulum vinctum Romam mittit: Hyrcano jus pontificatus restituit: impositoque Judaeis stipendio, procuratorem eis Antipatrum quemdam Ascalonitem praeposuit. Hircanus quatuor et triginta annos rerum potitus, dum adversum Parthos bella gerit, capitur. XXVII. Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Judaeae a senatu et populo Romano petiit, accepitque. Hunc primum Judaei externum regem coeperunt habere: etenim jam adventante Christo necesse erat, secundum vaticinia prophetarum, suis eos ducibus privari, ne quid ultra Christum exspectarent. Sub hoc Herode, anno imperii ejus tertio et XXX Christus natus est, Sabino et Rufino consulibus, VIII kalendas Januarias. Verum haec quae Evangeliis ac deinceps Apostolorum Actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus diminueret, reliqua exsequar. Herodes post nativitatem Domini regnavit annos IV, nam omne imperii ejus tempus VII et XXX anni fuerunt, post quem Archelaus tetrarcha annis IX. Herodes annis XX et IV. Hoc regnante, anno regni octavo et decimo, Dominus crucifixus est, Fufio Gemino et Rubellio Gemino consulibus, a quo tempore usque in Stiliconem consulem sunt anni CCCLXXII. XXVIII. Apostolorum Actus Lucas edidit, usque in tempus quo Paulus Romam deductus est Nerone imperante: qui non dicam regum, sed omnium hominum et vel immanium bestiarum sordidissimus, dignus exstitit qui persecutionem in Christianos primus inciperet: nescio an et postremus explebit, siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum Antichristum venturum. Hujus vitia ut plenius exponerem, res admonebat, nisi non esset hujus operis tam vasta ingredi: id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret; post etiam Pythagorae cuidam in modum solemnium conjugiorum nuberet: inditumque imperatori flammeum, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique quae vel in feminis non sine verecundia conspiciuntur, spectata. Reliqua vero ejus, incertum pigeat an pudeat magis disserere. Hic primus Christianum nomen tollere aggressus est: quippe semper inimica virtutibus vitia sunt, et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur. Namque eo tempore divina apud urbem religio invaluerat, Petro ibi episcopatum gerente, et Paulo, posteaquam ab injusto praesulis judicio Caesarem appellaverat, Romam deducto: ad quem tum audiendum plures conveniebant; qui, veritate intellecta, virtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti, ad cultum Dei sese conferebant. Etenim tum illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio fuit, qui cum magicis artibus, ut se Deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram, populo inspectante, disruptus est. XXIX. Interea abundante jam Christianorum multitudine, accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto; sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandae urbis quaesiisse; neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo jussum incendium putaretur. Igitur vertit invidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones, quin et novae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent; multi crucibus affixi, aut flamma usti: plerique in id reservati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hoc initio in Christianos saeviri coeptum. Post etiam datis legibus religio vetabatur, palamque, edictis propositis, Christianum esse non licebat. Tum Paulus ac Petrus capitis damnati: quorum uni cervix gladio desecta. Petrus in crucem sublatus est. Dum haec Romae geruntur, Judaei praesidis sui Festi Flori injurias non ferentes, rebellare coeperunt. Adversus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus, multis gravibusque praeliis devictos coegit intra muros Hierosolymae confugere. Interim Nero jam etiam sibi pro conscientia scelerum invisus, humanis rebus eximitur: incertum an ipse sibi mortem consciverit. Certe corpus illius interemptum. Unde creditur, etiamsi se gladio ipse transfixerit, curato vulnere ejus servatus, secundum illud quod de eo scriptum est: Et plaga mortis ejus curata est (Apoc. XIII, 3); sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitati exerceat. XXX. Igitur per excessum Neronis Galba imperium rapuit: mox Otho, Galba interfecto, occupavit. Tunc Vitellius in Gallias, fretus exercitibus quibus praeerat, Urbem ingressus, Othone interfecto, summam rerum usurpavit; quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu Reip. ab improbis vindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium: et, ut mos est, diademate capiti imposito, ab exercitu imperator consalutatus Titum filium Caesarem facit, eidem pars copiarum, et obsidendae Hierosolymae negotium datum. Vespasianus Romam profectus, summo favore senatus et populi receptus, cum se Vitellius interfecisset, imperium confirmavit. Interea Judaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant; passimque viae oppleri cadaveribus coepere, victo jam officio humandi. Quin omnia nefanda insuper ausi, ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae ejusmodi alimentis tabes praeripuerat. Igitur defessis defensoribus irrupere Romani, ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris aliisque Judaeae oppidis multitudo convenerat: nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore quo Dominum cruci affixerat gens impia, internecioni daretur. Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt: donec obstinatis ad mortem animis ultro se subjectis ignibus intulerunt. Numerus peremptorum ad undecies centena millia refertur: capta vero C millia, ac venumdata. Fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis everteret: etenim nonnullis videbatur, aedem sacratam, ultra omnia mortalia illustrem, non debere deleri: quae servata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet. At contra alii, et Titus ipse, evertendum templum in primis censebant, quo plenius Judaeorum et Christianorum religio tolleretur, quippe has religiones, licet contrarias sibi, iisdem tamen auctoribus profectas; Christianos ex Judaeis exstitisse; radice sublata stirpem facile perituram. Ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, ab hinc annos trecentos triginta et unum. Atque haec ultima templi eversio et postrema Judaeorum captivitas, qua extorres patria per orbem terrarum dispersi cernuntur; quotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos: nam saepe alias cum propter peccata captivitatibus traderentur, numquam tamen ultra septuaginta annos servitutis poenam pependerunt. XXXI. Interjecto deinde tempore, Domitianus Vespasiani filius persecutus est Christianos. Quo tempore Joannem apostolum atque evangelistam in Pathmum insulam relegavit: ubi ille, arcanis sibi mysteriis revelatis, librum sacrae Apocalypsis (qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur) conscriptum edidit. Non multo deinde intervallo tertia persecutio per Trajanum fuit; qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum reperisset, saeviri in eos ultra vetuit. Sub Hadriano deinde Judaei rebellare voluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati: missoque exercitu subacti sunt. Qua tempestate Hadrianus existimans se Christianam fidem loci injuria perempturum . . . . . . et in templa ac loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit; et (quia Christiani ex Judaeis potissimum putabantur: namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat Ecclesia Sacerdotem) militum cohortem custodias in perpetuum agitare jussit, quae Judaeos omnes Hierosolymae aditu arceret. Quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum pene omnes Christum Deum sub legis observatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a libertate fidei atque Ecclesiae tolleretur: ita tum primum Marcus ex gentibus, apud Hierosolymam episcopus fuit. Quarta sub Hadriano persecutio numeratur, quam tamen post exerceri prohibuit, injustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur. Post Hadrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. XXXII. Sub Aurelio deinde Antonini filio persecutio quinta agitata. Ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Sexta deinde Severo imperante Christianorum vexatio fuit; quo tempore Leonidas Origenis pater sacrum in martyrio sanguinem fudit. Interjectis deinde annis VIII et XXX pax Christianis fuit: nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum Ecclesiarum clericos vexavit. Mox Decio imperante, jam tum septima persecutione saevitum in Christianos. inde Valerianus octavus sanctorum hostis fuit. Post eum, interjectis annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiniano imperantibus acerbissima persecutio exorta, quae per X continuos annos plebem Dei depopulata est. Qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore urbis infectus est: quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur, multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus appetuntur. Nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est; neque majore umquam triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus. Exstant etiam mandatae litteris praeclarae, ejus temporis martyrum passiones: quas connectendas non putavi, ne modum operis excederem. XXXIII. Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos IX et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt: namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit. Sane tum Licinius, quia adversum Constantinum de imperio certavit, milites suos litare praeceperat: abnuentes militia rejiciebat. Sed id inter persecutiones non computatur: adeo res levioris negotii fuit, quam ut ad Ecclesiarum vulnera perveniret. Exinde tranquillis rebus pace perfruiumur, neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam quam sub fine jam saeculi Antichristus exercebit: etenim sacris vocibus X plagis mundum afficiendum pronuntiatum est: ita cum jam IX fuerint, quae superest, ultima erit. Hoc temporum tractu mirum est quantum invaluerit religio Christiana. Tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis, frequentissimis ac magnificentissimis Ecclesiis est adornata: namque Helena mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protrivit: mox usa regni viribus, basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit. Illud mirum, quod locus ille in quo postremum institerant divina vestigia cum in coelum Dominus nube sublatus est, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit: siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus. Quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia impressa cernantur, et cum quotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat: et eadem adhuc sui speciem, velut impressis signata vestigiis, terra custodit. XXXIV. Ejusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta, quae neque in principio obsistentibus Judaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi. Igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu, atque omnium provincialium multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac vastissima ruinarum purgari jubet: mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur. Hic vero major dignoscendi patibuli in quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos mentesque turbaverat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent. Capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admoverent. Nec mora, quasi Dei nutu funeris exstincti solemnibus exsequiis deferebatur, concursuque omnium feretro corpus eripitur. Duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile! trepidantibus cunctis funus excussum, et inter spectatores suos astitit. Crux reperta, dignoque ambitu consecrata. XXXV. His per Helenam gestis principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat: sed longe atrocius periculum cunctis Ecclesiis illa pace generatum. Namque tum haeresis Ariana prorupit, totumque orbem invecto errore turbaverat. Etenim duobus Ariis acerrimis perfidiae hujus auctoribus, imperator etiam depravatur: dumque sibi religionis officium videtur implere, vim persecutionis exercuit: actique in exsilium episcopi, saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui se ab Arianorum communione secreverant. Quae autem Ariani praedicabant, erant hujuscemodi: Patrem Dominum instituendi orbis causa genuisse filium: eo pro potestate sui ex nihilo, in substantiam novam atque alteram, factum Dominum novum alterumque: fuisse autem tempus quo filius non fuisset. Igitur hujus mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur. Trecenti siquidem et duodeviginti episcopis congregatis fides plena conscribitur, haeresis Ariana damnatur. Imperator decretum episcopale complectitur. Ariani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam acquiescentes nec aliud sentientes Ecclesiis miscuerunt: manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos viros odium: et adversum quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant. XXXVI. Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, jurisconsultum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur, absentemque condemnant. Etenim ad crimina quae falsi testes congesserant, aggregabant quod Marcellum atque Photinum haereticos sacerdotes, synodi judicio condemnatos, pravo studio recepisset. Sed de Photino dubium non erat, merito fuisse damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum videbatur; maximeque ei studium partium innocentium accesserat, quod eosdem illos judices a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat. Caeterum Ariani non hos potius, quam Athanasium removere cupiebant: itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exsulatum ad Gallias mitteretur. Mox in Aegypto octoginta episcopi congregati, Athanasium injuste condemnatum esse pronuntiant. Res ad Constantinum refertur; jubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari, atque omne judicium quo Athanasius damnatus fuerat, retractari. Inter haec Constantinus moritur: synodus congregata jam Constantino imperatore Athanasium absolvit: Marcellus quoque episcopatui redditur. Nam de Photino episcopo Sirminensi non est rescisa sententia, quia etiam nostrorum judicio haereticus probabatur. Et tamen hoc ipsum Marcellum gravabat, quia Photinus auditor ejus fuisse in adolescentia videbatur. Verumtamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursacius et Valens principes Arianorum, cum post synodum Sardicensem viderentur a communione secreti, coram positi a Julio Romanae urbis episcopo veniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent: meritoque cum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt. XXXVII. Interjecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei esse penitus comperisset, a communione suspendit, habuitque ille hanc verecundiam, ut tanti viri judicio notatus sponte concederet. Caeterum antea innocens, postea depravatus, videri poterat jam tum nocens fuisse cum de eo fuerat judicatum. Nacti ergo Ariani istiusmodi occasionem, conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subvertere: etenim eis color quidam suppetere videbatur, quod tam injuste fuisset pro Athanasio judicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii judicio haereticus esse probaretur. Namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor exstiterat: Photinus vero novam haeresim jam ante protulerat, a Sabellio quidem in Unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat. Igitur Ariani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt: Illud nimirum apud imperatorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam judicasse, qui de Marcello atque Photino vera sensissent. Verumtamen ea tempestate Ariani perfidiam suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare, catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati, quam ut Athanasium Ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterat: quo remoto, reliquos in libidinem suam cessuros sperabant. Sed pars episcoporum quae Arium sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione, in studia partium concesserant. Pauci, quibus fides cara et veritas potior erat, injustum judicium non receperunt: inter quos Paulinus episcopus Treverorum, oblata sibi epistola, ita suscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare. XXXVIII. Tum vero Ariani, ubi doli parum processerant, vi agere decernunt: nam quodlibet audere atque agere facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi pravis adulationibus devinxerant. Quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant: nam omnes fere duarum Pannoniarum episcopi, multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum conjuraverant. Sed principes mali istius habebantur, a Singiduno Ursacius, Valens a Mursa, ab Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acacius a Caesarea, Menophantus Epheso, Georgius Laodicea, Narcissus a Neronopoli. Hi ita palatium occupaverant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator: obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus. Nam eo tempore quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus, in basilica Martyrum extra oppidum sita, Valente tum ejus loci episcopo in solatium assumpto, diversatus est. Caeterum Valens callide per suos disposuerat, ut quis praelii fuisset eventus, primus cognosceret: vel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset: vel vitae consulens, antecapturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset. Itaque paucis qui circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. Cum ille indicem insum intromitti posceret, Valens, ut reverentiam sui adderet, angelum sibi fuisse nuntium respondit. Facilis ad credendum imperator, palam postea dicere est solitus, se Valentis meritis, non virtute exercitus vicisse. XXXIX. Ab hoc initio illecti principis extulere animos Ariani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum valuissent. Igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non suscriberent, in exsilium pellerentur. Caeterum a nostris tum apud Arelatem ac Biterras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. Petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent: ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona judicium constitisset. Sed Valens sociique ejus prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi: ab hoc partium conflictu agitur in exsilium Paulinus. Interea Mediolanum convenitur, ubi tum aderat imperator. Eadem illa contentio nihil invicem relaxabat. Tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Caralis Sardiniae, episcopi relegati. Caeterum Dionysius Mediolanensium Sacerdos in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. Sed Valens et Ursacius caeterique, metu plebis quae catholicam fidem egregio studio conservabat, non ausi piacula profiteri, intra palatium congregantur. Illinc epistolam sub imperatoris nomine emittunt omni pravitate refertam; eo nimirum consilio, ut si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege, et ipsa venialis: quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire. Igitur lectam in ecclesia epistolam populus aversatur. Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur: statimque ejus in locum episcopus subrogatur. Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictavorum episcopus, dantur exsilio. Rhodanium quoque Tolosanum antistitem (qui natura lenior, non tam suis viribus quam Hilarii societate non cesserat Arianis) eadem conditio implicuit: cum tamen homines parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur, sed Arianis optimum visum praestantissimos viros a certamine submovere. Ita pulsi in exsilium, quos supra memoravimus, abhinc annos quinque et quadraginta, Arbetione et Lolliano consulibus; sed Liberius paulo post Urbi redditur ob seditiones Romanas. Caeterum exsules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibus quoque eos plebis catholicae ex omnibus fere provinciis frequentatos. XL. Interea Ariani non occulte, ut antea, sed palam ac publice haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adjectione corruperant, caliginem quamdam injecerant veritati: nam ubi ὁμοούσιον erat scriptum, quod est unius substantiae, illi ὁμοιούσιον, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant: concedentes similitudinem, dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut, verbi gratia, pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis veritatem. Sed quidam ex his ultra processerant, ἀνομοιουσίαν id est, dissimilem substantiam, confirmantes, eoque his certaminibus processum, ut istiusmodi piaculis orbis terrarum implicaretur. Nam italiam, Illyricum atque Orientem Valens et Ursacius caeterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturnius Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat. Osium quoque ab Hispania in eamdem perfidiam concessisse opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur: nisi fatiscente aevo; etenim major centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert; deliraverit. Quibus rebus perturbato orbe terrarum, et morbo quodam Ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus gravis cura principem exercebat: quod licet Ariani quibus favebat, superiores viderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conveniret. XLI. Igitur apud Ariminum urbem Italiae synodum congregari jubet: idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset. Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque Magistri officialibus, acciti aut macti quadringenti et aliquanto amplius Occidentales episcopi Ariminum convenere: quibus omnibus annonas et cellaria dare imperator praeceperat. Sed id nostris (id est Aquitanis) Gallis ac Britannis indecens visum: repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus vivere maluerunt. Tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a caeteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos. Hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi. Sed longe aliter senserim: laudique attribuo episcopis tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent, neque ab aliis potius quam fisco sumerent, ubi neminem gravabant. Ita in utrisque egregium exemplum: de reliquis nihil memoria dignum traditur. Sed redeo ad ordinem. Posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio: Ecclesiam nostri obtinent; Ariani tam aedem tum de industria vacantem orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam octoginta: reliqui nostrarum partium erant. Igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. Ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides et sententia, cognosceret, sciretque pacem cum haereticis esse non posse. Idem Ariani faciunt, mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore confligerent. Sed ex parte nostrorum leguntur homines adolescentes, parum docti et parum cauti: ab Arianis autem missi senes callidi et ingenio valentes, veneno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt; sed nostris mandatum ne quo modo cum Arianis communionem inirent, omniaque integra synodo reservarent. XLII. Interim in Oriente, exemplo Occidentalium, imperator jubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari, qua tempestate Hilarius quartum jam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse compellitur. Cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, judices tantum generalem jussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere jubebantur (hunc quoque inter reliquos volentes miscere, ut ego conjicio). Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset. Is ubi Seleuciam venit, magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat; ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides: quia tum Arianis prava de nobis vulgantibus suspecti ab Orientalibus habebamur, trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. Sed exposita fide sua, juxta ea quae Nicaeae erant a Patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. Ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis, nec non etiam in societatem receptus, concilioque adscitus est. Agi deinde coeptum: repertique pravae haeresis auctores, atque ab Ecclesiae corpore avulsi. In eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acacius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Evagrius, Theodulus. Sed confecta synodo, decreta ad imperatorem legatio quae gesta insinuaret. Damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum viribus et Principis societate. XLIII. Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni, eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit verbis fallentibus involutam, quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur, namque usiae verbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate Scripturarum profectum sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum Patre substantiae Filius crederetur. Eadem fides similem Patri Filium fatebatur; sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis. Ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur: ac, si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exsilium pellerentur. Sed regressis legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio. Enimvero compertis quae decreta erant, major rerum et consiliorum perturbatio: dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis evicti, dedere se adversariis, jam post reditum legatorum superioribus, et ecclesiam, nostris inde detrusis, obtinentibus: factaque semel inclinatione animorum, catervatim in partem alteram concessum, donec ad viginti usque nostrorum numerus imminutus est. XLIV. Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant: constantissimusque inter eos habebatur noster Faegadius, et Servatio Tungrorum episcopus. Hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur, ac lacrymans obtestatur, mitiora uti consulerent: clausos intra unam urbem episcopos jam septimum mensem agere: injuria hiemis et inopia confectis nullam spem reversionis dari; quis tandem esset finis? sequerentur plurium exemplum: auctoritatem saltem ex numero sumerent. Enimvero Faegadius paratum se exsilio atque ad omne supplicium in quod deposceretur, profiteri: se ab Arianis conceptam fidem non recepturum. Ita in hoc certamine aliquot dies tracti. Ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractier, ad extremum proposita conditione evincitur. Namque Valens et Ursacius affirmantes praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam, cum piaculo repudiari, et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret? Postremo, si quid minus plene praesenti fide editum videretur, ipsi adderent quae addenda putarent: praebituros se in his quae essent adjecta, consensum. Favorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, jam quoquo modo finem rebus imponere cupientes. Dein conceptae a Faegadio et Servatione professiones edi coepere, in queis primum damnatur Arius, totaque ejus perfidia: caeterum non etiam Patri aequalis et sine initio, sine tempore, Dei Filius pronuntiatur. Tum Valens, tamquam nostros adjuvans, subjecit sententiam cui inerat occultus dolus: Filium Dei non esse creaturam sicut caeteras creaturas: fefellitque audientes fraus professionis. Etenim his verbis, quibus similis esse caeteris creaturis Filius negabatur, creatura tamen, potior tantum caeteris, pronuntiabatur. Ita neutra pars vicisse se penitus, aut victam putare poterat: quia fides ipsa pro Arianis, professiones vero postea adjectae pro nostris erant, praeter illam quam Valens subjunxerat, quae tum non intellecta, sero demum animadversa est. Hoc vero modo concilium dimissum, bono initio, foedo exitu consummatum. XLV. Igitur Ariani, rebus nimium prospere et secundum vota fluentibus, Constantinopolim ad imperatorem concurrunt. Ibi repertos Seleuciensis synodi legatos vi regia compellunt exemplo Occidentalium pravam illam fidem recipere: plerique abnuentes, injuriosa custodia ac fame vexati, captivam conscientiam dedere; multi constantius retinentes, adempto episcopatu, in exsilium detrusi, atque in eorum locum alii dati. Ita optimis sacerdotibus aut metu territis, aut exsilio deductis, perfidiae paucorum cuncti concesserant. Aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris voluntatem, si forsitan redire ad exsilium juberetur. Is ubi extremum fidei periculum animadvertit: Occidentalibus deceptis, Orientales per scelus vinci; tribus libellis publice datis, audientiam regis poposcit, ut de fide coram adversariis disceptaret. Id vero Ariani maximopere abnuere, postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis, redire ad Gallias jubetur absque exsilii indulgentia. Verum ubi permensus est orbem pene terrarum malo perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole aestuans, cum plerisque videretur non ineundam cum his communionem qui Ariminensem synodum recepissent; optimum factu arbitratus revocare cunctos ad emendationem et poenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat, et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat. Resistebat sanis consiliis Saturninus, Arelatensium episcopus, vir sane pessimus et ingenio malo pravoque; verum etiam, praeter haeresis infamiam, multis atque infandis criminibus convictus Ecclesia ejectus est: ita partium vires amisso duce infractae. Paternus etiam a Petrocoriis aeque vecors, nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus, caeteris venia data. Illud apud omnes constitit, unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis liberatas. Caeterum Lucifer tum Antiochiae longe diversa sententia fuit: nam in tantum eos qui Arimini fuerant, condemnavit, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos sub satisfactione vel poenitentia recepissent. Id recte an perperam constituerit, dicere non ausim. Paulinus et Rhodanius in Phrygia defuncti. Hilarius sexto anno postquam redierat, in patria obiit. XLVI. Sequuntur tempora aetatis nostrae gravia et periculosa, quibus non usitato malo pollutae Ecclesiae et perturbata omnia. Namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa, superstitio exitiabilis, arcanis occultata secretis. Origo istius mali Oriens ac Aegyptus. Sed quibus ibi initiis coaluerit, haud facile est disserere. Primus eam intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. Hujus auditores fuere Agape quaedam non ignobilis mulier et rhetor Elpidius. Ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praedives opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus: felix profecto, si non pravo studio corrupisset optimum ingenium. Prorsus multa in eo animi et corporis bona cerneres: vigilare multum, famem ac sitim ferre poterat: habendi minime cupidus, utendi parcissimus. Sed idem vanissimus, et plus justo inflatior profanarum rerum scientia: quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse creditum est. Is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et arte blandiendi allicuit in societatem. Ad hoc mulieres novarum rerum cupidae, fluxa fide, et ad omnia curioso ingenio, catervatim ad eum confluebant: quippe humilitatis speciem ore et habitu praetendens, honorem sui et reverentiam cunctis injecerat. Jamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Hispaniae pervaserat: quin et nonnulli episcoporum depravati; inter quos Instantius et Salvianus Priscillianum non solum consensione, sed sub quadam etiam conjuratione susceperant: quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex vicino agens, comperta ad Idacium Emeritae sacerdotem referret. Is vero sine modo, et ultra quam oportuit, Instantium sociosque ejus lacessens, facem quamdam nascenti incendio subdidit: ut exasperaverit malos potius quam compresserit. XLVII. Igitur post multa inter eos et digna memoratu certamina, apud Caesaraugustam synodus congregatur: cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere. Verum haeretici committere se judicio non ausi: in absentes tum lata sententia, damnatique Instantius et Salvianus episcopi, Elpidius et Priscillianus laici. Additum etiam, ut si quis damnatos in communionem recepisset, sciret in se eamdem sententiam promendam. Atque id Ithacio Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret, maximeque Hyginum extra communionem faceret: qui cum primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter depravatus in communionem eos recepisset. Interim Instantius et Salvianus damnati judicio sacerdotum, Priscillianum, etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas vires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt: rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese. Tum vero Idacius atque Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi; sed parum sanis consiliis saeculares judices adeunt, ut eorum decretis atque exsecutionibus haeretici urbibus pellerentur. Igitur post multa et foeda certamina, Idacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo universi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli jubebantur. Quo comperto, Gnostici diffisi rebus suis, non ausi judicio certare, sponte cessere qui episcopi videbantur: caeteros metus dispersit. XLVIII. At tum Instantius, Salvianus et Priscillianus Romam profecti, ut apud Damasum Urbis ea tempestate episcopum objecta purgarent; sed iter eis praeter interiorem Aquitaniam fuit, ubi tum ab imperitis magnifice suscepti, sparsere perfidiae semina, maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, pravis praedicationibus pervertere. A Burdigala per Delphinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantis per morati, infecere nonnullos suis erroribus. Inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in queis erat Euchrotia, ac filia ejus Procula: de qua fuit in sermone hominum, Priscilliani stupro gravidam partum sibi graminibus abegisse. Hi ubi Romam pervenere Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem ejus admissi sunt. Regressi Mediolanum, aeque adversantem sibi Ambrosium repererunt. Tum vertere consilia, ut (quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserunt) largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. Ita corrupto Macedonio tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis quae prius decreta erant, restitui Ecclesiis jubebantur. Hoc freti Instantius et Priscillianus repetivere Hispanias (nam Salvianus in urbe obierat), ac tum sine ullo certamine Ecclesias quibus praefuerant, recepere. XLIX. Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit: quia haeretici corrupto Volventio proconsule vires suas confirmaverant. Quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator Ecclesiarum, reus postulatus, jussusque per atrocem exsecutionem deduci, trepidus profugit ad Gallias. Ibi Gregorium praefectum ad iit; qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores jubet, ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis viam ambiendi praecluderet. Sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi venalia erant. Igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, obtinent ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum vicario (nam jam proconsulem habere desierant) . . . . . missique a magistro officiales, qui Ithacium tum Treveris agentem ad Hispanias retraherent; quos ille callide frustratur: ac postea per Pritannium episcopum defensus illusit. Jam tum rumor incesserat, Clementem Maximum intra Britannias sumpsisse imperium, ac brevi in Gallias erupturum. Ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis, novi imperatoris adventum exspectare: interim sibi nihil agitandum. Igitur ubi Maximus oppidum Treverorum victor ingressus est, ingerit preces plenas in Priscillianum ac socios ejus invidiae atque criminum. Quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad vicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino quos labes illa involverat, deduci ad synodum Burdegalensem jubet. Ita deducti Instantius et Priscillianus: quorum Instantius prior jussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est. Priscillianus vero, ne ab episcopis audiretur, ad principem provocavit; permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam in refragantem ferre debuerant, aut si ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reservare, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere. Ita omnes quos causa involverat, ad regem deducti. L. Secuti etiam accusatores Idacius et Ithacius episcopi: quorum studium in expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio vincendi plus quam oportuit certassent. Ac mea quidem sententia est, mihi tam reos quam accusatores displicere. Certe Ithacium nihil pensi, nihil sancti habuisse definio: fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus, ventri et gulae plurimum impertiens. Hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis, aut propositum erat certare jejuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos, in crimen arcesseret. Ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, viro plane Apostolis conferendo, palam objectare haeresis infamiam: namque tum Martinus apud Treveros constitutus, non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret; Maximum orare, ut sanguine infelicium abstineret; satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici judicati Ecclesiis pellerentur; novum esse et inauditum nefas, causam Ecclesiae judex saeculi judicaret. Denique quoad usque Martinus Treveris fuit, dilata cognitio est; et mox discessurus egregia auctoritate a Maximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum. Sed postea imperator per Magnum et Rufum episcopos depravatus, et a mitioribus consiliis deflexus, causam praefecto Evodio permisit, viro acri et severo, qui Priscillianum gemino judicio auditum, convictumque maleficii, nec diffitentem obscoenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus, nudumque orare solitum, nocentem pronuntiavit, redegitque in custodiam, donec ad principem referret. Gestis ad palatium delatis, censuit imperator Priscillianum sociosque ejus capitis damnari oportere. LI. Caeterum Ithacius videns quam invidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium judiciis astitisset (etenim iterari judicium necesse erat), subtrahit se cognitioni: frustra, callido jam scelere perfecto. At tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus: ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciverant. Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinam insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus. Itum deinde in reliquos sequentibus judiciis, damnatique Asarinus et Aurelius diaconus gladio. Tiberianus, ademptis bonis, in Sylinam insulam datus. Tertullus, Potamius et Joannes, tamquam viliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati. Hoc fere modo homines luce indignissimi, pessimo exemplo, necati aut exsiliis mulctati: quod initio jure judiciorum et egregio publico defensum, postea Ithacius in jurgiis solitus, ad postremum convictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat, solus tamen omnium episcopatu detrusus: nam Idacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicaverat: sapienter id et verecunde, nisi postea amissum locum repetere tentasset. Caeterum Priscilliano occiso non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata, latius propagata est: namque sectatores ejus, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt. Peremptorum corpora ad Hispanias relata, magnisque obsequiis celebrata eorum funera. Quin et jurare per Priscillianum summa religio putabatur. Ac inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod jam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum, nullo modo sopiri poterat. Et nunc, cum maxime discordiis episcoporum turbari aut misceri omnia cernerentur, cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, invidia, factione, libidine, avaritia, arrogantia, somno, desidia essent depravata: postremo plures adversum paucos bene consulentes, insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant: inter haec plebs Dei et optimus quisque probro atque ludibrio habebatur.