Jump to content

Chronicon (Andreas Bergomatis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
saeculo IX
editio: incognita
fons: thelatinlibrary.com

ANDREAS BERGOMATIS CHRONICON


1. Narsis patritius Romanorum bella sustinuit, et eos semper defendit, invidia Romani contra eum pertulit, ad Iustinianum imperatorem acusaverunt; qui et ipse augustus et Sophia, uxor eius, mandans ei, quia eunuchus erat, ut ad se veniret et lana in genitio per pensione dividere. Narsis vero patritius sic ei mandans, non tantum se lana dividere, sed etiam talem telam orditurum, quale ipsa dum viveret deponere non possit. Legatos Narsis ad Langobardos mittens et pomorum genera vel reliqua dignitate transmittens, ut animos eorum amabilis facerent, quatenus in Italia venirent et plena eas absque pugna perciperent. Langobardi mox ut audiunt, gavisi sunt gaudio. Pannonia vero amicis suis Avarorum gens comendaverunt; quam possessam habebant per annos 42, cum uxoribus et natis et omnia quae habebant exientes de Panonia mense Aprile, per indictione prima, alia die post pasca Domini qui fuit Kalendis Aprilis, cum iam Domini incarnatione anni quingenti sexaginta oto essent evoluti. Igitur Langobardi introierunt Italia per Foroiulanorum terminum. Alboin nepoti sui Gisolfi Foroiuli concessit et reliquos nobiles Langobardos. His diebus Langobardi Italia invaserunt, Vincentiam Veronamque et reliquas Venetiarum civitates coepit, et per tres annos Ticino possedit. Interim Alboin invasit omnia usque ad Tuscia preter Romam et Ravennam, Ticinensis vero per tres annos se continentes, per obsides quas dederunt, iam videntes suorum fortia circa se subiugata, Langubardi se tradiderunt. Pauca vero de multa dicam. Rex Alboin postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiae suae coniuge interemptus est. Langobardi ex communi consilio Cleb nobilissimum in urbe Ticinensium sibi regem constituerunt; regnavit anno uno mensibus sex; a puero de suo obsequio gladio iugulatus est. Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habuerunt, sed sub potestatem ducibus fuerunt. Post autem annos decem elegerunt Autari, Clefoni filius. Autari vero duxit uxorem Teudelinda nomine, filia Garibaldi Baioariorum rex sancta et nobilissima; ipsa edificavit ecclesia sancti Iohanni sita Moditia. Rex Autari aput Ticinum, venenum ut tradunt accepto, moritur, postquam sex regnaverat annos. Langobardi ex communi consilio suae regine Teudelindae licentiam tribuerunt, quali ipsa suo sociare voluisset coniugio, tali et illi regem constituissent. Quid multa? Accepit Agilulf ducem Taurinensium; et regnavit annos viginti quinque, et mortuus est. Et regnavit pro eo filio suo Adalovald annos decem, de regno eiectus est. Eius regnum successit Arioald, et regnavit annos duodecim, et mortuus est. Regnavit pro eo Rothari, qui edictum Langubardorum conposuit; reliqua eius dignitatem et fortia, et bella quas gessit, nonne haec scripta sunt in coronica Langubardorum ut supra? Regnavit Rothari annos sexdecim, et mortuus est; Rodoaldi filio suo regnum reliquid. Rodoald vero dum uxore cuiusdam stuprasset, ab eodem interfectus est, postquam quinque regnaverat annis septemque diebus. Huic successit in regno Aripert; regnavit annis novem, et mortuus est. Reliquid regnum duobus filii sui, Pertarit et Gudiperti, Inter ipsi fratres malis hominibus discordia facientes in tantum, ut alterium regnum invaderent. Grimoald Beneventanorum suorum ducem per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit, expleto anno post mortem patris et sex mensibus. Pertarit fuga aripuit, Grimoald regnum accepit. Multa quidem eius historiole continent, sed pauca in hac adbreviationem conscribam. Hic in edicto Langubardorum novem conposuit capitula; regnavit annos novem, et mortuus est. Reliquid regnum Garibaldi, filio suo. Pertarit vero, unde iam diximus, qui fuga lapsus erat, egressus de Galia navem ascendit, ad Britaniam insolam ad regnum Saxonum transmeare; et dum pelago navigasset, divinus nuncius eidem ad ripam clamans, et dixit: Revertere, Pertarit, in terra tua, quia tertia die est hodie, quod Grimold defunctus est. Quid plura? Reversus est, et gratanter a Langubardis susceptus, et ad regna gubernacula eum constituerunt mense tertio post mortem Grimoaldi. Regnavit Pertarit annos decem et septem, et mortuus est. Cuniperti, suum filium, regnum reliquid. Multa quidem eius istoriole scripta invenimus. Contra Halahis tirrannum fatigatione sustentus; sed Cunipert triumphum victoriae cum exultatione Dei, Italia regnavit post mortem patris annos duodecim. In campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit. Reliquid regnum Liutperti, filio suo. Surrexit contra eum Aripert, et vivum comprehendit, et non post multos dies in balneo vita privavit. Regnavit Aripert annos 12, in flumen Ticinum ab aquis negatus est. Ansprand eius regnum aripuit; regnavit menses tres. Reliquid regnum Liutprandi, filio suo. Fuit autem Liutprand multe sapientie, clemens, pudicus, orator, pervigil, elemosinis largus; legem quidem Langubardorum ampliavit, et in edicti corpore conscribere iussit. Regnavit annis triginta et uno septemque mensibus, et mortuus est.

2. Haec autem superscripta summationem cui incredibile apparet, relegat tota historia Langubardorum; omnia haec ibi veraciter invenit, in quantum hic scripta sunt; et plures multa illuc invenitur de nobilitatem eorum vel victoriae et de bella quas gesserunt. Hanc autem adbreviationem superscripta, in quantum potui, exerpsi ego Andreas, licet indignus, presbyter de historiae Langubardorum; et quorum hic super continent eorum historiae minime ad nostram pervenit notitiam, sed in quantum per seriem litterarum seu per antiquos homines potui veraciter scire, hic scrivere delectatus sum.

Defuncto itaque Liutprand, Ratchis electus a Langubardis rex elevatus est; regnavit annos quinque, et posuit in edicto capituli octo. Hoc quoque defuncto, Aistolfi, germano suo, regnum reliquid. Eorumque factis retinere non possumus; sed quantum audivimus, audaces uterque fuerunt, et suorum tempore Langubardi a nulla gens terruerunt. Regnavit annos octo, et posuit in edicto capitula tredecim, et mortuus est. Desiderii regnum reliquid. Qui cum regnasset annos tres, suus filius, Adelchis nomine, ex consensu Langubardorum sub se regem constituit; sub quorum tempore in aliquantum pax fuit. Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio sociavit; alia vero filia, Liupergam nomine, sociavit Taxiloni Baioariorum rex; et pax firmissima ex utraque partis firmaverunt, sed minime conservaverunt. Causa autem discordiae ista fuit. Habebat Carolus suus germanus maior se Karlemannus nomine, ferebundus et pessimus; contra Carolum iracundus surrexit, eum iurare fecit, ut ipsam Berterad ultra non haberet coniuge. Quid multa? Remisit eam Ticino, unde dudum eam duxerat. Mater vero eorum haec separatio audiens, Carlemanni filii sui blasphemiam intulit, oculorum cecitate perculsus est, cum periculo vita finivit.

4. His temporibus ecclesiae Romanae Leo papa regebat, et oppressiones a Langubardis multa patiebat; ex sede propria exiens Francia, repedavit cum multis sapientissimis ars litterarum, maxime cantores. Francorum gens haec audiens, magno gavisi sunt gaudio. Karolus cum suis obviam eius adventum pedibus venerunt, ei obtimum consedere locum fecerunt civitatem quae dicitur Metis. Qui ibidem per annos tres resedentes, tanta quidem dignitatem cantores ibi fecerunt, ut per totam Franciam Italiamque pene multae civitates ornamentum ecclesiae usque hodie consonant. Papa vero probata gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit, ut super Langubardos venirent, Italiam possiderent; ipse vero ad suam sede Romane ecclesie remeavit.

5. Karulus siquidem vero, adnitentibus suis, oblitus est tantorum benignitatis, quod ei Desiderius rex tribuit. Congregata multorum Francorum exercitum, ex iussu apostolici sacramenta irrita facta sunt; Italia contra Langobardos veniens, divino iudicio terror in Langubardus inruit, absque grave pugna Italiam invasit, anno Desiderii 18. et Adelchis 15. indictione 12. cum iam 205 anni essent evoluti, postquam Langubardi Italia ingressi sunt. Desiderio vero eodem tempore mortuus est. Adelchis, eius filius, navium praeparans, ultra mare egressus est. Tantaque tribulatio fuit in Italia; alii gladio interempti, alii fame perculsi, aliis bestiis occisi, ut vix pauci remanerent in vicos vel in civitates.

6. Foroiulanorum dux tunc temporis Rotcausus praeerat et in Vincentia Gaidus; qui auditu Francorum devastatione et eius adventnm quod in Foroiuli properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt. Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut viriliter se contendissent. Erat quidem ex ipsis, cui iam munera Caroli excecaverat cor, tale dedit consilio: Quid faciemus? Quomodo eorum resistere possumus? Capud non habemus. Regem confortationis nostrae iam devictus est. Eamus eorum fidelitate; bene nobis erit. Quid dicam? Ut obtabat, fecerunt. Et tamen eorum Carolus servavit honorem.

7. Igitur subiugata et ordinata Italia, ad Romam perrexit; ibidem palatium construxit; deinde terra pacificata et sacramenta data, Pipinus suus filius regendum Italia concessit; ipse vero Karolus post aliquantum tempus Francia reversus est, obsides quoque ducentes secum quicquid Italia maiores nati et nobiliores erant. Post non multum tempus ab eodem Carolus meruerunt, et honorati sunt ab ipso, ad suam reversi sunt patria. Pipinus vero vivente patre defunctus est. Reliquid filium, Bernardum nomine, cui Karolus Italia concessit; qui cum esset penuriae famis Italia praeuccupata, subito ut Bernardo regnum accepit, dignitatem ubertatemque advenit, et sic fuit dum ipse regnavit. Karolus autem qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41 annos regnasset, defunctus est in pace senesque aetatis et plenus dierum, qui per eum nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum diem. Reliquid sedem suam in Francia Hludowici, filia suo. Iste incipit vocare imperator ex Francorum genus.

8. Coniux vero eiusdem Hludowici, Hermengarda nomine, inimicitia contra Bernardo, Langubardorum regem, orta est, mandans ei, quasi pacis gratia ad se venire. Ille ab ipsis nobiles legatarii sacramenta fidem suscepit, Francia iturus est. Qui mox ut illa potuit, sicut audivimus, nesciente imperatore, oculi Bernardi evulsit; ab ipso dolore defunctus est, postquam quinque regnaverat annos, duo sub Carolo, tres sub Hludowicus.

9. Erat quidem Hludowicus imperator multae sapientiae, consilio prudens, misericors et pacis amator; habebat tranquillitas magna ex omniumque parte pacis gratia; diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo ministrantibus ecclesiae. Habuit filios tres, id est Lothario et Hludowicus de Ermengarda, et Carolus de Iuditta quae post morte Ermengardi in coniugio suscepit. Quidam praedicto imperator Hludowicus suum filium Lothario sub se sedem imperialis constituit, vivente patre.

10. Habuit Lotharius filius, Hludowicus nomine, cui avius suus Hludowicus Italiam concessit, Hludowici filii sui Baioaria, Caroli Aquitania. Honor autem maior, id est imperialis, crescebat cottidie Lotharii; cui inimici homines consilium dederunt, quatenus Iudittam, nuvercam suam, genitori suo tollerent et in Italia abducerent; sicuti fecerunt. In civitate Dartonensis in custodia miserunt. Quis potest dicere furore, quam pater eius vehementer iratus fuisset? sed totam fortia Lotharius ad se retentam habebat.

11. Igitur non post multos dies dum se recognoscens Lotharius, quod malum egisset consilium, nubercam suam remittens genitori suo, et ira inflammatus contra illos qui ei tam pravum consilium dederunt, alios occidit, alios in exilio misit. Tunc temporis ecclesiae Mediolanensis Angelbertus archiepiscopus regebat. Volebat imperator dicere, quod ille in ipso consilium fuisset, et venientes nobiles eum in gratia miserunt; sed dum ante imperatore ducerent, ille vero tantum caput inclinavit et verba salutatoria dixit; ad pedes vero noluit venire propter reverentiae honorem ecclesiarum. Tunc imperator dixit: Sic contenis te, quasi sanctus Ambrosius sis! Archiepiscopus respondit: Nec ego sanctus Ambrosius, nec tu dominus Deus. Imperator vero subiunxit ei: Ite ad genitorem meum, cuius odium me fecisti habere; reducite me ad pristinam gratiam! Ille autem haec audiens, perrexit in Franciam. Hludowicus imperator honorifice eum suscepit. Dum ad mensam uterque reficerent, causa exurgens imperator et dixit: Bone archiepiscope, quid debet facere homo de inimicum suum? Ille respondit: Dominus dixit in evangelio: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt. Imperator dixit: Et si haec non fecero? Archiepiscopus respondit: Si non feceris, non habebis vitam aeternam, si in ipso odio mortuus fueris. Imperator vero iratus dixit: Si me vindicabo de adversario meo, non habebo vitam aeternam? et statim subiunxit: Vide Angelbertus, quomodo haec verba defendas! Et constituto posito usque in mane. Mane autem facto, coligit imperator sapientes, prout si subito poterant, conflictum habentes de hac verba contra archiepiscopus. Archiepiscopus eorum praesentia dixit: Scitis, quia sumus omnes fratres in Christo? Illi autem respondentes dixerunt: Scimus, quia unum patrem vocamus in coelis. Ille autem dixit: Ergo si scitis, quod fratres sumus, sive liber et servus, sive pater et filius. Apostolus Iohannes dixit: Qui odit fratrem suum, omicida est, et omnis omicida non habet vita eternam in se manentem. Si ergo odiosus omicida reputabitur, quomodo vitam eternam possessurus erit? Illi autem convicti, ad haec verba consenserunt. Imperator vero manum in terra ponens, veniam petivit, et gratiam filii sui reddidit. Imperavit ipse tam solus quam simul cum filio annos 27, et ipso Lothario sub eodem patre annos 21. Indictione tertia sic fuit sol obscuratus in hoc mundo, et stellas in celo apparebant, 3. Nonas Magias, ora nona, in laetanias Domini, quasi media ora. Facta est tribulatio magna. Cumque hoc populus intenderent, multi extimabant, quod iam amplius hoc seculum non staret; sed dum haec angustia contemplarent, refulsit sol et quasi tremidus in antea umbraculam fugire cepit. Ipsa vero nocte sequenti prope matutino facta est lux quasi in die. Haec signa in celo conperta, doctores in suorum monitiones dixerunt: Estote, fratres, parati; quia adimpletum est quod in evangelio Dominus dixit: cum haec signa videritis, scitote, quia prope est die Domini magnus et manifestus? Sequenti autem mense Iunio Hludowicus imperator defunctus est, suosque dies finivit in pace.

12. Post cuius mortem discordia inter ipsis tres germanis surrexit, Hludowicus et Carolus ex una parte, Lotharius ex altera. Cumque nulla parte locum dantes, iungentes se ubi nuncupatur Funtanense, acies hinc et inde ex utraque partis constructe, facta est strages magna, maxime nobiles Aquitanorum. Tantique ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia sternere contradictorum paganorum; unde sic discipata est nobilitas Aquitanorum, quae etiam Nortemanni eorum possedant terrae, nec est qui eorum fortia resistat. Imperavit Lotharius post mortem patris sui tam solus quam simul cum Hludowicus filio suo annos 15, et mortuus est. Reliquid tres filios, id est iam dicto Hludowico, qui sub eo imperavit in Italia annos sex, Lothario in Francia, Karolus in Provintia. Sed Carolus non post multos dies defunctus est. Lotharius ex sede propria exiens, in Italia veniens pacis gratiae videndum germanum suum, ubi cum ipso locutus est finibus Beneventana pago Venosiana; sed dum iret et reverteret, multa devastantes pauperorum domibus, blasphemia multa incurrit. Revertenti autem, in itinere via egrotare cepit, subito in civitate Placentina defunctus est, et ibi corpus eius conditum; suisque hominibus a multis simili modo contigerunt.

13. Pauca quidem sane dum per gestis filiorum regum seriem apices conponam, animus meus ad reliquis factis percurrit. Multa fatigatio Langobardi et oppressio a Sclavorum gens sustinuit, usque dum imperator Foroiulanorum Ebherardo principem constituit. Eo defuncto, Unhroch filio suo principatum suscepit. De Burgundia vero surrexit quidam dictus Hupert nomine, qui aliquanto tempore domno imperatori Hludowici se fidelissimo esse dicebat; postmodum cum Burgundionibus adiunctus, suorum fines rebellare disponebat, oblitus est tantorum beneficiorum quae ei imperator tribuit, et sacramenta quas dederat irrita fecit. Domnus Hludovicus haec audiens, Cunrath cum reliquis fidelibus suis dirixit, et eodem Hupert in campo comprehendit et occidit; et multi quidem da eius pars interempti sunt. Igitur antequam haec rebellatio facto fuisset, tanta quidem nivem Italia cecidit, ut per centum dies in planis locis teneret; et fuit gelus gravissimus, multa semina mortua fuerunt, vitae pene omnibus in planis locis siccaverunt, et vinum intra vascula glaciavit, ut aetiam per foramen spinarum nihil exibat, donec rumperetur ipsa glacia cum fuste ab ante ipso spina. Hoc fuit tempus domni Hludowici imperatoris anno 10. indictione octava. His itaque sub brevitate rei veritas transcurris, adventum primi ordinis, sicut cepimus, exsequamur. At vero domnus Hludowicus augustus multa quidem oppressionem a Sarracinorum gens in finibus Beneventanis sustinuit, et eorum semper resistit; Amelmasser eorum princeps cum multi Sarracini ibi consistentibus occidit; reliqui in castro qui dicitur Bari se fortiter munierunt, ubi domnus imperator per quinque annos eos cum Franci et Langobardi et ceteris nacionum suorum fidelium possidens, simul etiam cum sua coniuge Angelberga nomine et multi eorum similiter. Circa haec tempora in Vulgarorum gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum dominum colerent, quoniam tantus amor caritatis in eorum regem pervenit, ut per se ipse ad aecclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiae instructus, baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico, suam reversus est patriam.

14. Igitur dum domnus Hludowicus cum suis Bari custodirent, nuncii venerant de finibus Calabriae dicentes: Domine imperator, vestri esse volumus, et per vestram defensionem salvi fore confidimus. Gens Sarracinorum venerunt, terra nostra dissipaverunt, civitates desolaverunt, aecclesias suffuderunt; tantum ad vos petimus, ut des nos caput confortacionis, qui nos adiuvent et confortent. Sacramenta vobis damus, tributa solvimus. Tunc domnus imperator misericordia motus, non gaudens cupiditatis eorum promissa, sed de illorum dolens malitia, elegit strenuis et nobilissimis viris, Hotone de finibus Bergomensis, Oschis et Gariardus episcopis, et confortavit eos domnus imperator et dixit: Ite in pace fideles Christi, angelus Domini bonus comitetur vobiscum, ut et ego videam vos et labores quam vobis inpono merear! Tunc simul cum ipsis missis perrexerunt, et unde egerunt firmitatis sacramenta receperunt, et adunantes secum magis ac magis fideles populus. Cumque venerunt in quendam valle, ubi ipsis Sarracini fidentes absque ullo timore, annonam metentes, simul cum captivi quas habebant, tunc christiani inruentes super illos, et Sarracini quanti ibi invenerunt occiderunt, et captivi liberaverunt. Ut haec audivit eorum principe, Cincimo nomine, de Civitate Amantea obviam eorum exiit, praeparatus viriliter. Et exinde Franci comperti sunt, et iungentes hii ex una parte et illi ex altera, facta est strages magna Sarracinorum, qui fuga petiens; christiani vero post eos, interficientes usque ad portam civitatis. Oto vero et praedicti episcopi et suorum secutores triumphatores reversi sunt ad domno imperatore. Imperator vero magnum gavisus est gaudium, honorem dignitatis eorum tribuit.

15. Cincimo vero de suis et patriae suae adiutorium colligentes multitudo Sarracini, iter pergentes, Bari secum euntes, multa dispendia adiutorium soldani. Erat eorum nunciatum, quod christiani celebrarent magnum diem festum, sicut erat, hoc est nativitas domini nostri Iesu Christi, dicentes : Deum suum colunt die illa; neque pugnaturi neque arma levaturi sunt. Eamus super illos, compreaendamus omnes in simplicitate sua! Hoc consilium domno imperatori nunciatum est. Tunc moniti, ut gallotinnio matutinis et summo diluculo episcopis et sacerdotibus missarum sollemnia celebrarent, et populus communionem vel benedictionem acciperent, sicuti et fecerunt. Et exierunt querentes Sarracini, et illis querentes Franci iuncti sunt in loco ä Factus est sonitus magnus clangore buccine, innita equorum, strepitus populorum. Cumque prope se coniungerent, fideles Christi oraverunt dicentes: Domine Iesu Christe, tu dixisti: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum; ergo si tu nobiscum, quid contra nos? Statim commissum est praelium. Cumque forti intencione pugnantes, arma celestis confortavit christianos; pagani vero terga vertentes fugire ceperunt. Christiani autem post eos cedentes, non cessabant, donec multitudo paganorum interficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerint. Soldanus haec audiens, metus magnus tristare cepit. Sequenti mense Februario, quinto expleto anno quod Bari possessas habebat, domnus imperator comprehendit soldanus, et reliqui Sarracini ibi consistentibns interemit, anno 21. indictione 4. Sarracini vero in suorum terra haec audiens, elegentes se fortissimi viri, sicut audivimus viginti milia hominum, dicentes: Grandis ignominiam de occisorum nostrorum consonant; eamus illuc! Cumque navigio praepararent, ascenderunt et navigaverunt, et exierunt in finibus Beneventana. Tunc dixerunt per suorum audatiae elationis: Quid nobis fiducie habere debemus in navibus nostris? Dissipemus eas, quia Franci aduersum nos nihil possunt; et sic praevaluerint adversum nos, sine ullo metu in regnum nostrum pergere possunt? Et dictis factis, Franci querere ceperunt. Nunciatum id est domno imperatori, qui statim mittens principibus suis Hunroch, Agefrid et Boso, cum electa manu Francorum et Langobardorum vel ceterorum nationes. Iungentes se in loco ad sanctum Martinum, ad strada scilicet prope Capua ad Vulturno, acies hinc et inde, utraque partis forti intenciones pugnantes, Dei adiuvante misericordia Sarracini devicti et debellati sunt multitudo innumerabiles; quia quod gladius non interemit, in fluvio Vulturno negati sunt, reliqui fuga vis evaderunt. Sic Dei iudicio complacuit; qui venerant exaltati, facti sunt humiliati.

16. Ad haec victoria patrata, domnus imperator in Beneventi palatio sedebat. Tunc Adelchis principatum Beneventanorum regebat, cui imperator se et omnia credebat, et dilectione caritatis inter se diliebat. Anticus hostis, qui semper contra dilectionem inimicitiam querit, exsurgentes per malos homines, inter se occulte dicentes: Quid grabati sumus sub potestatem Francorum? Taliter Beneventani per fraudem uno consilio ingerunt, ut rederent malum pro bonum; quatenus ubicumque fidelissimi imperatores invenissent, ibi custodirent, et ad imperatorem non dimisissent redirent. Erant enim Franci separati per castellas vel civitates, fidentes absque ullo terrore, credentes fide Beneventanorum. Fuit autem iste contrarius discessionis dies 35; Idus Augusti usque ad quintodecimum Kalendas Octobres indictione 5. Sed Deus, qui domno imperatore ad regni gubernacula imperialis ordinaverat, cum ipso erat, sicut legitur: "Cor regis in manu Dei est". Et taliter fideles suos ad eum venire fecit. Caelestis timor autem super Beneventanos inruit; vix illorum fuit, ut pacifice potuissent illos dimitterent. Qui letabundi a domno imperatore reversi sunt. Eodem anno evoluto, multa signa monstrata sunt. Vinum quomodo vindemiatum et intra vascula misso, statim turbulentus, qui dicitur versio, fuit. In ipso pascha Domini per arbores vel folia et reliqua loca parebat quasi terra pluvisset; sequenti autem 4. Nonas Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt. Sequenti autem mense Augusto multarum locustarum advenit de Vicentina partibus in finibus Bresiana, deinde in Cremonensis finibus; inde vero perrexerunt in Laudensis partibus, sive etiam in Mediolanensis. Erant enim unates pergentibus, sicut Salamon dixit: "Locusta regem non habent, set per turmas ascendunt". Devastaverunt enim multa granas minutas, id est milio vel panico. Completi anno centesimo ex co Francorum gens Italia ingressi sunt, anno domni Hludovici imperatoris 23. et mens. 4. indictione 6. finita. Ingrediente 7. indictione, hoc est anni ab incarnationis domini nostri Iesu Christi octogenti septuaginta tres transacti, imperator vero veniens de finibus Beneventana post multa victoria super Sarracini facta.

17. Igitur post annum, hoc est indictione 8. stella cometis in caelo comparuit, similitudo radientibus longinque caude per totum mense Iunium, mane et vespere. Deinde de in mense Iulio Sarracini venerunt, et civitate Cummaclo igne cremaverunt. Sequenti autem mense Augusto Hludowicus imperator defunctus est, pridie Idus Augusti in finibus Bresiana. Antonius vero, Bresciane episcopus, tulit corpus eius, et posuit eum in sepulchro in ecclesia sanctae Mariae, ubi corpus sancti Filastrici quiescit. Anspertus Mediolanensis archiepiscopus mandans ei per archidiaconum suum, ut reddat corpus illud; ille autem noluit. Tunc mandans Garibaldi Bergomensis episcopus et Benedicti Cremonensis episcopus cum suorum sacerdotes et cuncto clero venire, sicut ipse archiepiscopus faciebat. Episcopis vero ita fecerunt et illuc perrexerunt; trahentes eum a terra et mirifice condientes, dies quinto post transitum in pharetro posuerunt, cum omni honore, hymnis Deo psallentibus, in Mediolanum perduxerunt. Veritatem in Christo loquor: ibi fui et partem aliquam portavi, et cum portantibus ambulavi a flumine qui dicitur Oleo usque ad flumen Adua. Adductus igitur in civitate cum magno honore et lacrimabili fletu, in ecclesia beati Ambrosii confessoris sepelierunt die septimane suae. Qui imperavit annos 32, id est vivente patre annos 12, post mortem patris annos 20.

18. Post cuius obitum magna tribulatio in Italia advenit. Colligentes se maiores nati in civitate Ticino simul cum Angelberga suorum regina mense Septembri indictione nona, et pravum agentes consilium, quatenus ad duo mandarent regnum, id est Karoli in Francia et Hludovico in Baioaria; sicut et fecerunt. Tunc Karolus veniens, nesciens de Hludovico. Hludovicus nesciebat quod Karolus venisset, misit filium suum Karolus nomine, propter distantiam homines ceperunt Karoleto nominare. Karolo rex veniens Papiam, Karolito in finibus Mediolanensis. Cuique cum de patruum suum compertum fuisset quod esset in Papia, ceperunt homines qui se Carlito coniunxerunt multa malitia facere; hoc est Beringherio cum reliqua multitudo statim venerunt in finibus Bergomensis, residente in monasterio Fara per aebdomada una, domibus devastantes, adulteria vel incendia facientes. Tunc multi Bergomensis relinquentes domos suas plena vino et anona, tantum cum uxuribus et paramentum in civitate vel in montibus perrexerunt. Karolus rex haec audiens, statim prae ipsis malefactores cum multitudo populorum perrexit de finibus Bergomensis in Bresiana, inde in Verona, inde vero in Mantua. Karlito perrexit in Baioaria. Tunc Karloman, germanus eius, obviam veniens Karoli rex barbani sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt. Carlomannus ivit in Baioaria. Karolus rex perrexit ad Romam, et ad ecclesiam beati Petri dona obtulit ab apostolico Iohanne unctus, et honore imperii coronatus, in Papia reversus est, mense Ianuario, suprascripta indictione nona.

19. Cumque idem Karolus imperator de Roma reversus in Papia sederet, audivit quod Karlomannus, Hludovici filius, contra eum veniret; cumque exercitum suum adunare vellet et cum eo bellum gerere, quidam de suis, in quorum fidelitatem maxime confidebat, ab eo defecti, ad Carlemannum se coniungebat. Quod ille videns, fugam iniit et Galliam repedavit, statimque in ipso itinere mortuus est. Carlomannus vero regnum Italie disponens, post non multum tempus ad patrem in Baioariam reversus est. Inter haec Hludovicus rex...