Migne Patrologia Latina Tomus 80
Chronicon
(PL 80 0633A) Sancto Patri Regimundo episcopo Eliberitano Eutrandus inutilis servus servorum.
Gratum mihi fuit, beatissime Pater, ac domine multum venerande, quod Antapodasis nostra, in qua carmine, nunc prosa, ludo, tandem ad manus tuas pervenerit. Nec minus iucundum est quod modo iubes, ut in Fuldensis monasterii bibliotheca, ubi nunc exsul commoror, quaererem tibi Chronicon Dextri, quod Maximus Caesaraugustanus episcopus rogatu Argebati episcopi, et, si vacaret, ad nostra tempora producerem. Nam dicis laborare vos maxima quorumdam librorum penuria; inter barbaros enim et inhumanos Saracenos non suppetit copia rerum ad vitam necessariarum, nedum ut habeatis bonorum librorum copiam. (0633B) Dolui quidem vicem tuam, quod ita duriter vitam exigas. Sed solatur te in tantis angustiis constitutum, qui sicut bonus pastor ovibus tuis es solatio et auxilio, qui quotidie mortem subis omnium causa. (0633C) Chronicon quod petis in hac bibliotheca reperi in vestusta membrana descriptum, adiecique, ut iussus sum, annorum seriem ad haec usque tempora (id est usque ad aeram 960), et gratulor mihi quod cum Toleto, ubi sub sanctissimo praesule Toletano Bonito subdiaconus fui, in Italiam proficiscerer, aliquos historiae libros mecum asportavi, in quibus ordine erat series collecta multorum Hispaniae episcoporum (quos in hac bibliotheca iussu, uti credo, sancti Caroli Magni imperatoris ex Hispania allatis, quos, ut aiunt, illi obtulerat sanctissimus Elipandus archiepiscopus Toletanus, postquam illum erroris sui de adoptione Christi serio poenituit). Feci quod iussisti, beatissime Pater; an voto conatus responderit, tu videbis, qui iussisti. Vale, et servum hunc exsul exsulem Deo commenda.
Verius dicetur hoc fragmentum, quandoquidem promittens superventurum esse ad annum Domini 922, pervenit ad annum solummodo 630. Desunt CCXCII anni et tantum reperiuntur in hoc fragmento Chronici XXV anni. Ab anno scilicet 606 ad annum 630. Hic auctor corrupte et hic etiam, et a Trithemio, dicitur Eutrandus. Dici debet Luitprandus. Venit Toletum ex Italia, et ibi fuit subdiaconus. Profectus vero ad Italiam factus est diaconus, de quo scribit Trithemius. (0633D) Aera Caes. An. Chr. 644 Toleti nascitur praeclaris parentibus Illephonsus, qui postea fuit Toletanus episcopus. 606 Toleti synodus cogitur. 645 Mahometus virus erroris sui infusurus in Hispanias venit. Cordubae, Hispali, Toleti incipit seminare, ab Aurasio pellitur Toleto. 607 Witericus Catholicos persequitur. (0634A) 646 Theodericus. (0634D) mediomartyrum rex Hermengam filiam Witerico patri intactam remittit. 608 647 Ad Secontiam duces Witerici Romanos fundunt. 609 Synodus Lucensis in Hispania, illi praefuit Aurasius. 648 Mortuo Toleti Witerico subrogatur Gundemarus. 610 649 Gundemarus concilium Toleti cogit. 611 650 Gundemaro succedit Sisebutus rex. 612 651 Bonifacio papae Deusdedit sufficitur. (0634B) 613 Civitas Casita. 652 Mortuo Aurasio, invitus sufficitur in sede Toletana Helladius. 614 Sanctus vir Vincentius episcopus Carthaginensis Romae moritur. 653 Ioannes exarchus Ravennae populari tumultu caeditur. 615 654 Extruso per vim Isidoro episcopo, Hispalensi intruditur Gordianus, ad quem Deusdedit litteras dat. 616 655 Deusdedit moritur. Illi succedit Bonifacius. 617 656 Isidorus sedi suae restituitur. (0634D) 618 episcopis destituitur. 657 Mahometus in Arabia sectae suae libros invulgat. (0634C) 619 658 Mortuo Sisebuto, die 18 Novembris, suffectus est in regno Gothorum Svinthila. Isidorus secundo concilio Hispalensi praeest. Sub eius disciplina Illephonsus multum profuit. 620 659 Bonifacium papam Honorius sequitur. 621 660 Maximus ex monacho Caesaraugustanus episcopus habetur clarus. 622 661 Exacto Adabaldo creatur rex Longobardorum Aubaldus. 623 Sedes Assotae Bigastrum transfertur. 662 Maximus episcopus Caesaraugustanus moritur. (0634D) 624 Reversus Hispali Illephonsus. Eum Helladius diaconum facere volebat. Ille vero cedens saeculo vitam agit in coenobio Agaliensi, quod in suburbio Toleti est, ut nosti (Septentrionem versus, non procul a flumine Tago, et a praetoriensi templo sanctae Leocadiae circiter CCC passus distat), quod ego dum fui Toleti frequenter invisi. 664 Heraclytus. Tonantius Palent. episcopus moritur. 663 Helladius vitae sanctitate tota Hispania celebratur. 625 Primigenius patriarcha Gradensis. (0635A) , victor, repetita cruce, Ierosolymam adiit. Kal. Ianuarii Fulgen. Astigitanus moritur. 626 665 Svinthila rex Visigothorum in consortium regni Rechimirum filium admittit. (0636A) 627 666Illephonsus monachus ab Helladio Toletano episcopo ad diaconatum promovetur. 628 667Svinthila regno pulsus moritur, sublatoque Helladio, rege iam Sisenando, succedit Iustus archidiaconus, et Ioanni Caesaraugustano Braulio. 629 668 Explicit fragmentum Eutrandi. 630