Jump to content

Chronicon (Liutprandus Cremonensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136



Chronicon

Chronicon (Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)), J. P. Migne 136.1129

PRAEFATIO.

Epistola Tractemundi [al., Regimundi] episcopi Illiberitani in Hispania ad Luitprandum diaconum Ticinensem et Toletanum subdiaconum. 136.0967C|

Sancto et amabili filio LUITPRANDO, olim Ecclesiae Toletanae subdiacono, Ticinensis vero levitae, TRACTEMUNDUS Ecclesiae Illiberitanae peccator episcopus, 136.0968C| salutem in

Domino nostro Jesu Christo.

Lectis tuis litteris, fili charissime, magna consolatione suffusus sum, sciens te recte valere, ac in Germaniae longa peregrinatione, in patientiae perutili exercitatione valde proficere. Etenim vita nostra militia est, a multis quidem retro temporibus 136.0969A| gravis et difficilis, et innumeris periculis incommodisque inexcogitabilibus exposita, donec ad littus optatissimae patriae pervenire Dominus nobis concedat. Quod autem desideras scire de me, sic habeto: nos versari in isto oppido Granatensi Illiberitanae nostrae civitati proximo, inter fideles Muzarabes, qui cum improbis Saracenis (utcunque possumus) conflictantes, quotidie morimur; sed gratias Deo Patri, et Domino nostro Jesu Christo, ejus Filio, qui dat ferre posse, et inter tot adversa fidem catholicam viriliter confiteri. Quotidie crebro pro meis omnibus ovibus oro; diebus Dominicis ad patientiam constantiamque eos exhortor; aliquando legi facio epistolam S. pontificis Adriani papae, quam de hoc argumento ad Egilonem praedecessorem meum 136.0969B| sanctae memoriae pontificem misit, quae in Tabulario nostrae Ecclesiae reverenter servatur, sicut aliorum Romanorum pontificum, et diptychon sacrum et episcoporum hujus Ecclesiae; quae Caecilium habuit primum pastorem, S. Jacobi, cum venit in Hispaniam Jerosolymis, individuum comitem; jugisque memoria sanctorum martyrum, qui in persecutionibus Ecclesiae pro fide catholica constanter passi sunt; nec desunt, quos Saraceni mactatos, et in occisione gladii necatos ad coelos transmittunt in dies. Ora pro me, fili charissime. Gratanter accepi librum tuum, id est, rerum gestarum in Europa Historiam, et praeterea Antapodosin tuam carmine prosaque contextam, ut fecit olim sapiens Boetius in libro De consolatione philosophica. Quem librum 136.0969C| Boetii Severini (memini) diligenter nos duo percurrimus Toleti, cum ego presbyter essem, tuque subdiaconus illius sanctae Ecclesiae Toletanae: quae semper vera fuit filia primogenita Ecclesiae sanctae Romanensis, et cum patriarchalibus, post Romanensem, merito comparanda: cujus pastor, totius est Hispaniae primas et patriarcha. Plane libri, quos misisti, crebram sapiunt lucernam, et tuum felix redolent ingenium. Heu! scito nos maxima rerum omnium necessariarum commoditate destitui; nam 136.0970A| aegre sustentamus vitam in hac flebili duraque captivitate, nedum, ut liceat nobis aliunde magnam librorum importare supellectilem. Quapropter, fili charissime, obsecro te, et per nostram veterem amicitiam impense obtestor, ut vitam S. Jacobi Hispani, in Piceno sancte mortui primo Novembris, et Metasthenis Persae librum De Monarchiis, ubi in Persarum ponit Darium, Cyrum, Cambysem et Artaxerxem, post alterum Darium Longimanum, et sicubi in Germaniae bibliothecis delitent Dextri Marcique Maximi scripta in membranis chronica, quae nusquam in Hispaniis reperire potui, exscripta ad me quamprimum mittas, et de tuo addas ab anno 612, ubi finivit Maximus, usque ad tua tempora, hoc est, ad annum 960. Multum fortassis te 136.0970B| onero, sed tibi perfacile erit hoc officium, mihi certe jucundum, ne dicam amori in te meo pene debitum. Vale, fili charissime, et pro hoc sene prolixius Deum ora.

Responsio Luitprandi.

Admodum reverendo, et totius sanctitatis pleno TRACTEMUNDO [ al., REGIMUNDO] episcopo Illiberitano in Hispania, LUITPRANDUS, non meis meritis Ecclesiae Ticinensis levites, salutem, et omnimodam observationem.

Gratum mihi fuit, beatissime papa ac domine multum observande, quod Antapodosis nostra, in qua nunc carmine nunc prosa ludo, tandem ad manus tuas pervenerit; nec minus meo sedit animo, quod meam rerum gestarum in Europa Historiam 136.0970C| perlegeris. Quae mihi quodam modo placere incipiunt, cum tibi viro recto doctoque quodam modo probari video, sequererque tuam in ea parte sententiam, nisi scirem amorem interdum caecutire; quanquam, quod de tam caeco judicio liberem, faciunt integritas vitae tuae et amor veri, qui semper tuis intimis sensibus ab adolescentia haesit. Postremo non minus jucundum mihi fuit, quod modo jubes, ut in Fuldensis monasterii bibliotheca (ubi nunc exsul bibliothecarius immoror) quaeram tibi 136.0971A| Chronicon Dextri, quod Marcus Maximus monachus Benedictinus, postea episcopus Caesaraugustanus, prosecutus est. Et insuper obnixe petis, ut ad nostra tempora seriem annorum perducam: nam dicis maxima vos laborare quorumdam librorum penuria. Etenim inter barbaros et inhumanos Saracenos copia non suppetit rerum ad vitam transigendam necessariarum, nedum ut habeatis locupletem librorum supellectilem. Dolui quidem vicem tuam, reverendissime Pater, quod adeo dure vitam exigas in hac urbe Baeticae non infima: nec enim ita duriter, sed paulo mollius [ al., melius] agebamus, cum Toleti quondam conviximus. Leniebat enim feroces barbarorum animos, hinc praesulum Toletanorum singularis auctoritas, illinc vero mirabilis bonitas et 136.0971B| patientia. Auctoritas, ut tu bene nosti, partim amplitudinis antiquae adhuc remanente nitore, partim quod ea niteretur favore praesidioque regum Ovetensium catholicorum, qui litteris crebris commendabant regibus Toleti rem, auctoritatem, bonamque tractationem, cum fidelium omnium, tum maxime Toletanorum antistitum: eratque hoc, ut bene nosti, velut quoddam frenum, ne, quod liberet illis, omnino licere putarent. Quod non accidit episcopis in Baetica constitutis, quibus omnibus potentissimus imperator praesidet. Sed soleris te, Pater optime, in tantis angustiis constitutum, sicut bonus pastor 136.0972A| ovibus tuis es solatio et auxilio, qui quotidie mortem libenter subis, illarum causa. Fac, obsecro, ut libros hos conciliorum, et epistolarum decretalium, et nomina sanctorum martyrum Hispanorum, ad sanctissimum pontificem, re nomineque vere servum Dei, transmittas. Porro chronicon, quod petis, in hujus bibliothecae reperi vetusta membrana descriptum; adjecique, ut jussum est abs te, annorum seriem ad haec usque tempora, id est ad annum 960. Et gratulor mihi, quod, cum Toleto (ubi, sub sanctissimo praesule Toletano Bonito, subdiaconus fui) in Italiam proficiscerer, aliquot historiae libros mecum asportavi, in quibus ordine erat series collecta multorum Hispaniae episcoporum: quos et in hac bibliotheca reperi, jussu, credo, sancti Caroli 136.0972B| Magni imperatoris ex Hispania allatos, quos, ut aiunt, illi obtulerat sanctissimus Elipandus archiepiscopus Toletanus, postquam illum erroris sui de adoptione Christi serio et vere poenituit. Ad quod manifestandum, concilium episcoporum suffraganeorum et abbatum collegit; et coram omnibus abjurato publice errore, fidem sanctae Romanae Ecclesiae confessus est, ut tu melius nosti. Igitur feci quod jussisti, beatissime Pater; an voto conatus responderit, tu videbis qui jussisti; et servum hunc exsulem in oratione Deo commenda. Vale.

Incipiam tamen ab anno 606 aera 644, et ordinem 136.0973A| in scribendo sequar, quem secutus est M. Maximus; hinc per aeras, Hispanorum more; illinc vero per annos Christi (nihil de consulibus, aut de egiris 136.0974A| Maurorum) producamque hoc nostram Chronicon usque ad annum 960. Post etiam misi haec Heromo episcopo Bracharensi.

CHRONICON LUITPRANDI.

AERA DCXLIV. ANN. CHRISTI DCVI.

136.0973| 1. Toleti nascitur S. Ildefonsus praeclarissimis parentibus, in domo Stephani et Luciae, 18 die Decembr., in domo quae nunc Toletanorum Muzarabum nobilium; ille vero postea fuit Toletanus archiepiscopus.

2. Floret Metis S. Rufus, patruus sancti Adelphi, antea abbatis Agalliensis, et archiepiscopi Toletani, post, episcopi Metensis: qui patruo Rufo vir sanctus successit.

DCXLV. DCVII.

3. Mahumetus virus erroris sui fundens per Hispanias, Cordubae, Hispali, Toleti coepit seminare: ab Aurasio Toletano archiepiscopo Toleto pellitur: catholicique doctores verbo scriptoque nefarium errorem persequuntur.

DCXLVI. DCVIII.

136.0975| 4. Theodoricus, Mediomatricum rex, Hermembergam sponsam suam intactam Wicterico regi Wisigothorum patri remittit cum muneribus; quod pater aegre fert.

DCXLVII. DCIX.

5. Fl. Claudius, S. Masonae, episcopi Emeritensis ex sorore filius [ leg. nepos], et Claudii Emeritensis viri clarissimi, floret.

6. Ad Segontiam Celtiberorum urbem Wicterici regis duces cum Romanis congressi, eos omnino praelio fundunt.

DCXLVIII. DCX.

7. Gregorii papae Magni tempore Isidorus Romam petit; et honorifice susceptus a Romano pontifice, reversus domum in pretio est.

8. Mortuo Wicterico succedit Gundemarus; ab Aurasio Toletano (ut olim imperatores Graeci a patriarchis Constantinopolitanis) inungitur in aede sanctorum Petri et Pauli Toleti.

136.0977|

9. Rex catholicus Gundemarus Toleti jubet concilium contrahi: contrahit autem Aurasius.

10. Dignitas patriarchalis Toletanae sedis imminuta, pristinae dignitati restituitur, ut ad ejus obedientiam rediret Carthaginensis provincia, in quam tota Carthaginensis et Toletana fuerat divisa.

DCXLIX. DCXI.

11. Adeodata virgo sanctissima, Toletana, monialis Benedictina, floret; ad quam olim S. Gregorius scripsit.

DCL. DCXII.

12. Gundemaro succedit in solio regni Gothici Sisebutus, vir doctus et pius, et in rebus gerendis satis expertus.

DCLI. DCXIII.

13. Bonifacio papae succedit in sede Petri papa Deusdedit.

14. Memoria est S. Pauli episcopi Jaccetani, qui Romam dum visitat, cum aliis duobus sub Decio martyrium patitur sexto Idus Februarii.

15. Floret memoria Mediolani S. Anatalonis episcopi, discipuli S. Barnabae.

16. Mortuo Aurasio, sanctissimo doctissimoque pontifici, succedit in sede Toletana S. Helladius, vir eximius; et prius monachus Benedictinus: aetate jam ingravescente, ad superos evocatur.

DCLII. DCXIV.

17. Dulcidius diaconus Caesaraugustanus floret, quem S. Gregorius in epistolis mirum in modum commendat.

DCLIII. DCXV.

18. Vincentius, Carthaginis Spartariae episcopus, moritur.

19. Toletani celebrem mentionem habent S. Vincentii episcopi et martyris, qui praedicat Meviae.

20. Murila, episcopus Valentinus, attulit ex Gallia corpus S. Vincentii levitae, martyris Aginnensis, Valentiam.

21. Mahumetus pseudopropheta Cordubae praedicat.

DCLIV. DCXVI.

22. Marcus Maximus, Caesaraugustanus episcopus, ex ordine sancti Benedicti, scriptor Chronicorum, eximius concionator, vir pius et doctus, qui vitam S. Benedicti scripsit carmine, et multa prosa et versu, sancte moritur.

23. Joannes exarchus populari tumultu perimitur.

24. Extruso per vim Isidoro episcopo Hispalensi, viro doctissimo sanctissimoque, Gordianus in sede 136.0979| Hispalensi per vim intruditur: S. Isidorus Malacae exsulat, papa Deusdedit scribit epistolam ad Gordianum intrusum.

DCLV. DCXVII.

25. Deusdedit hoc anno moritur: succedit Bonifacius.

DCLVI. DCXVIII.

26. Opera Sisebuti regis Wisegothorum catholici, sedes Hispalensis S. Isidoro amico suo cum honore restituitur.

27. Assota civitas in Contestanis, et in confinio Bastetaniae, quae quondam sedes episcopalis fuit destruitur.

28. Illici sancta Corona virgo Benedictina floret.

DCLVII. DCXIX.

136.0981| 29. Mahumetus libros erroris sui in Arabia vulgat.

DCLVIII. DCXX.

30. Mortuo Sisebuto rege Wisegothorum catholico, die octava Novembris, suffectus est illi Suintila.

31. Isidorus Hispalensis episcopus secundo concilio Hispali collecto praeest, sub cujus disciplina multum Ildefonsus proficit.

DCLIX. DCXXI.

32. Bonifacium papam sequitur in sede Petri Honorius.

33. Ad Fauces Hispaniae in Lusitania, vulgo Gargantalaolla, Magnus cognomento, Joannes abbas floret.

DCLX. DCXXII.

34. Marcus Maximus, monachus prius Benedictinus, et post episcopus Caesaraugustanus, celebris post mortem habetur.

35. Mire floruit S. Coelestinus, vir in Hispania consularis, martyr sub Juliano, Romae in carcere mense Maio mortuus cum aliis.

36. S. Leander, viso Constantinopoli templo S. Thyrsi, fecit aliud Toleti.

DCLXI. DCXXIII.

37. Exacto Adalbaldo exarcho Ravennate, regnat in Italia Ariobaldus primus rex Longobardorum.

38. Sedes Assotana Bigastrum, quae Murcia est, transfertur.

DCLXII. DCXXIV.

136.0985| 39. Moritur in praelio Heraclius imperator Romanus.

40. Reversus Hispali Ildefonsus Toletum; eum archidiaconum suum Helladius facere volebat. Ille vero cedens saeculo, vitam agit in monasterio Agaliensi, quod in suburbio Toleti est (ut nosti) septentrionem versus 136.0987| non procul a Tago flumine, et a Praetoriensi templo S. Leocadiae extra muros in planitie; quod ego, dum Toleti fui, frequenter invisi. Et etiam alterum, Agalliensis hujus coloniam ad pagum Buralganiam [ leg. Benalfaviam] a Mauris dictum, plusquam tria milliaria a Toleto distans. Sed in priori (quod non procul ab eremiterio S. Susannae prope Tagum fuit) S. Ildefonsus vitam egit; quod, ut dixi, saepius invisi, cum fui subdiaconus Toleti sub Bonito I hujus nominis Toletano archiepiscopo, prius abbate Agaliensi.

41. Tonantius, episcopus Palentinus, vir sanctus, moritur.

DCLXIII. DCXXV.

42. S. Helladius, episcopus Toletanus, vitae sanctimonia et eleemosynarum in pauperes misericordia clarus habetur.

DCLXIV. DCXXVI.

43. Primogenius patriarcha Gradensis floret multum.

DCLXVII. DCXXIX.

44. Imperator Heraclius, repetita cruce, ex Perside in sanctam urbem Jerosolymitanam triumphans intrat.

DCLXIX. DCXXXI.

45. Protasius, episcopus Ambraciensis in Lusitania, prope Laconimurgum mirificis floret virtutibus.

DCLXX. DCXXXII.

46. Prima die Maii moritur sancte compositeque Toleti Arthuagus, monachus Augustinianus, Scislae Toletanae.

47. Hoc tempore floret Orosius, episcopus Elborensis, in Carpetania.

48. Justus, diaconus saecularis S. Helladii episcopi Toletani, Hispaniarum primatis (ut caeteri fuerant, 136.0989| a S. Elpidio, Juliano, Saturnino, M. Marcello Eugenio) eidem sancto pontifici molestus ludibriis, dicteriis, et malo linguae, infelicissimo genere mortis malam vitam finivit, episcopus Gallus.

49. Hoc anno die 18 mensis Februarii sanctissimus pontifex, Toletanus Helladius, grandaevus, sancte decedit.

50. Fides Christi a discipulis S. Jacobi primo centenario praedicata, Canariae crescit. Patitur S. Avitus in Canaria, et in insulis adhuc durat.

51. Eligitur praesul Toletanus S. Justus, monachus Benedictinus, ex monasterio Agaliensi, rector patrimonii; hic longe alius a saeculari. Qui vir sanctus, pius, innocens et optimis moribus instructus, praeest tres annos suis monachis.

52. Sub hoc praeside Justo, rege Wisegothorum Sisenando, coacta est IV synodus Toletana, 62 episcoporum virorum excellentium gravitate, litteris et moribus; praefuit S. Isidorus.

DCLXXII. DCXXXIV.

136.0991| 53. Honorius papa obiit III Idus Octobris; sedit in Petri sede annum unum, menses septem, dies vero octodecim.

DCLXXIII. DCXXXV.

54. Alexandria et Aegyptus a Saracenis [ al, a Saracenorum duce] dure captae.

55. Justus, archiepiscopus Toletanus, monachus Benedictinus, vir magnae religionis, sancte moritur tertia die Septembris.

56. Sisenandus, rex Wisegothorum catholicus, moritur Toleti 22 Septembris; sepelitur in aede S. Leocadiae praetoriensi.

57. Cintila eligitur in locum Sisenandi, sub finem mensis Septembris; vir acer, et armorum exercitatione strenuus.

58. Eligitur Eugenius in locum Justi, Toletani archiepiscopi.

59. Eugenius die vicesima quinta Octobris consecrat, inungit et coronat regem Cintilam [ al., Chintilanem, ex ms. ] in praesentia multorum episcoporum et aulicorum, in aede S. Leocadiae urbanae.

DCLXXIV. DCXXXVI.

60. Kalend. Decembr. habita, est V synodus Toletana in basilica S. Leocadiae confessoris, anno primo serenissimi regis Wisegothorum Flavii Cintilanis.

136.0993|

61. Floret Toleti archipresbyter Verecundus, cujus meminit S. Isidorus. Fuit postea idem episcopus Africanus.

62. Festum S. Jacobi, filii Zebedaei, hoc anno per Hispanias celebrius agitur, quam multis retro saeculis.

63. B. Bonifacius, episcopus Cauriensis, Toleti moritur. In aede S. Justae a B. Eugenio honorifice sepelitur.

DCLXXVI. DCXXXVIII.

64. Hoc anno sub eodem pontifice, secundo anno regis Cintilanis V Idus Januarii, in aede S. Leocadiae praetoriensis, collegit rex conventum aulicorum suorum.

65. S. Isidorus, qui jam obierat die 4 Aprilis anno Domini 635 multis miraculis et gloria refulget.

DCLXXVII. DCXXXIX. 136.0995| 66. Honorio Romano pontifici succedit Severinus; Severino vero Joannes IV, qui hoc anno moritur, Idibus Octobris.

67. Vacat sedes annum unum, menses tredecim, dies septem.

68. S. Fara, virgo Benedictina, fugiens patrem, Tudem venit. Ab episcopo Tudensi Anastasio aedificatur monasterium. Moritur anno 650 [ al., 657].

DCLXXVIII. DCXL.

69. Hoc anno, vigesima sexta mensis Junii, moritur Cintila rex.

70. Succedit Flavius Tulga in regno Gothorum; regnat annos duos, menses quatuor; eligitur die S. Jacobi, patroni Hispaniarum; et eodem die ab Eugenio Toletano consecratur, inungitur, et coronatur in aede S. Mariae Toleti.

71. Hoc anno Justus, Helladii diaconus, propter linguae petulantiam, et morum incontinentiam, a suis clericis (factus episcopus nescio cujus civitatis) in lectulo laqueo suffocatur. Sunt qui suspicentur hunc episcopum fuisse Accitanae civitatis, qui interfuit concilio Toletano. Sunt qui alium omnino ab hoc, et admodum diversum, putent. Omnes quidem consentiunt non fuisse hunc Toletanum pontificem.

DCLXXX. DCXLII.

72. Hoc anno Heraclius imperator, qui crucem Domini restituit ereptam a manibus Persarum, mense Maio moritur.

73. Theodorus, Theodori filius, Jerosolymites, Graecus natione, sedet in sede Petri post Joannem IV; sedet annos 6, menses 5.

74. Hoc anno 14 Octobris moritur rex Tulga; Cindasuinthus rex Gothorum eligitur, et in die SS. ducentorum 136.0997| martyrum coronatur ab Eugenio in aede S. Petri praetoriensi, praesentibus episcopis et palatinis. In regno Gothorum regnat annos 6, menses 7 [ al. 9] solus cum filiis aliquot.

75. Fridenandus [ al., Eufridius diaconus, innixus favore regis Cindasuinthi, invadens honorem presbyterii, et quaedam praedia S. Ecclesiae Toletanae attributa, fit illorum dominus: qui divinitus punitus est, ut Gerontius presbyter, male tractaverat Justum episcopum Toletanum, ut Justus non monachus, sed diaconus Toletanus saecularis, indignis modis tractaverat S. Helladium.

DCLXXXI. DCXLIII.

76. In sede Constantinopolitana ponitur Paulus haereticus.

DCLXXXII. DCXLIV.

77. Synodus Romana contra Paulum patriarcham Constantinopolitanum haereticum contrahitur, et synodi tres Africanae collectae contra haereticos Monothelitas.

DCLXXXIV. DCXLVI.

78. Ineunte anno 5 regis Cindasuinthi, die 27 Martii, moritur S. Braulius, episcopus Caesaraugustanus, vir eximiae doctrinae et sanctitatis, et de clarissima Gothorum stirpe. Et XV Kalend. Novemb. cogitur Toleti septima synodus; concurrunt episcopi et vicarii 39.

DCLXXXV. DCXLVII.

79. Prima Julii moritur Toleti S. Eugenius II, vir sanctus; sepelitur in aede S. Leocadiae martyris.

80. Moritur Verecundus, monachus Benedictinus, S. Eugenii diaconus.

136.0999|

81.Usus erat episcopis mitrae qua cum petalo [ leg. petaso] usi sunt omnes Apostoli.

82. Verecundus episcopus Uticensis in Africa, vir magnus ingenio et piis editis libris, moritur.

DCLXXXVI DCXLVIII.

83. Martinus, Fabricii filius, Tudertinus, postmodum martyr, sedet annos sex, menses quatuor, dies septem. Succedit Theodoro.

DCLXXXVII. DCXLIX

84. S. Eugenius III litteris et sanctimonia Toleti floret; qui post rexit patriarchalem sedem Toletanam.

85. Synodus Hispalensis contra Monothelitas.

136.1001|

86.S. Eugenio II Toletano pontifici mortuo Toleti, mense Martio, anno 649, succedit Eugenius III hujus nominis, in sede Toletana, vir sanctus et doctus.

DCXCI. DCLIII.

87. Eodem anno, die 16 mensis Octobris, moritur Cindasuinthus, rex Wisegothorum. Succedit illi Recesuinthus filius, qui ab Eugenio episcopo Toletano, Toleti in aede S. Mariae, quae vulgo voce Arabica Alficensis nominatur, vel Inferior, coronatur et inungitur. 136.1003|

Abriendo los Monges de Nuestra SENORA de la Antigua de la Ciudad de Abila el Anno de mil i seiscientos, i treinta, los cimientos para una Capilla que haçian en su Iglesia al lado del Evangelio, en el sitio que Antiguamente dicen estaba otra dedicada a S. ANDRES, se hallaron algunos Sepulcros Antiquissimos: i en uno d' ellos un Cuerpo con una Lamina de plomo, de la forma, i con las letras que en esta vanesculpidas. Tienese por cierto ser Iglesia de tiempo de S. SEGUNDO, primer Obispo de Abila, Discipulo de Sant IAGO, hecho el computo de los Annos, i que en la era de DCCXVI, que es el Anno DCLXXVIII se llamaba S. MARIA de la Antigua, despues sedio a los Monges Benitos, que en el Anno de MDCXXX, la poseen, tienen en ella un Priorato sugeto a N. SENORA de Valbanera, aviendo sido antes de la Perdida de Espana Abadia: i tenido en Abila otros quatro Monasterios de su Orden. En otros Sepulcros se hallan Espuelas i Evillas, i piecas de Armas como las talladas, de donde consta que eran Nobles los que se enterraban alli, como tambien se diçe en la Lamina, Hallose una moneda que casi no se divisan sus lineas, i letras sacose loque se pudo conocer en ella.

136.1005|

88.Fl. Rodoaldus, Rotarii filius, secundus Longobardorum rex, regnat annis quinque; missus est ad Hispanias.

89. Synodus Romae collecta contra haereticos Monothelitas.

90. Martinus papa martyrio coronatur pridie Idus Novembr

91. Hoc anno collecta est sub Eugenio III Toletano pontifice, synodus VIII Toletana, anno 5 Recesuinthi.

DCXCII. DCLIV.

92. Fl. Heraclius, Constantino prognatus [ lege progenitus, seu Pogonatus ( quod probo), et loco Constantino scribe Constantinus], Kal. Martii a patre imperatore consors imperii nominatur.

DCXCIII. DCLV. 93. Fortis. tricesimus nonus Mediolanensis archiepiscopus.

94. Hoc anno, qui est septimus Recesuinthi regis Wisegothorum, congregatur synodus IX Toletana, sub Eugenio tertio hujus nominus

DCXCIV. DCLVI.

95. Hoc anno, qui fuit octavus Recesuinthi, regis Wisegothorum, contrahitur Toleti synodus X.

DCXCV. DCLVII.

136.1007| 96. Hoc anno, die 13 Novembr. moritur Toleti S. Eugenius III, et miraculis clarus tota Hispania celebris habetur; jacet in S. Leocadia extra urbem; alii volunt hunc sepultum in domo S. Leocadiae.

97. S. Ildefonsus, monachus Agaliensis, vir nobilis et religiosus doctrinaeque variae fama celebris, abbas SS. Cosmae et Damiani, monasterii diversi ab Agaliensi S. Juliani martyris, in demortui locum (Eugenii 136.1009| scilicet cognati sui) voto Recesuinthi, regis Wisegothorum, et cleri populique Toletani, mortuo sufficitur.

DCXCVIII. DCLX.

98. S. Ildefonsus mores hominum aulicorum depravatos, et ipsum etiam regem, Christiana libertate reprehendit, et ob id ipsis et regi visus est acerbus.

99. Nonnullos Judaeos ad fidem conversos baptizat.

100. Taio, episcopus Caesaraugustanus, gloriosus habetur.

DCXCIX. DCLXI.

136.1011| 101. Haereticos Narbona venientes, natione Gothos, Theudium et Helladium, per Hispanias tominae [ cor. teterrime] vagantes, et de virginitate beatae virginis Mariae temere sentientes, quod more caeterarum mulierum, dilatatis claustris virginalibus, pepererit Christum Dominum, verum Deum et hominem, filium suum, sermonibus quatuordecim Ildefonsus, et editis libris (diversis ab illo Soliloquiorum incipiente, Domina mea ) viriliter confutat; et castigatos jussu regis Recesuindi catholici, severissimique [ al. serenissimi] principis, tota Hispania cogit exsulare.

136.1013|

102.Hoc anno, die nona Decembris, apparet S. pontifici S. Leocadia virgo et martyr (cujus corpus ignorabatur ubi erat) in aede Praetoriensi. Inde cepit Ildefonsus esse regi catholico admirationi, et admirabili reverentia.

136.1017|

103.Composuerat S. pontifex ad privatam devotionem suam librum quemdam Soliloquiorum cum beata Virgine, quae Synonyma dicuntur; post libros et sermones scripsit elegantiori sermone, contra hos haereticos: constat ex litteris Genesii secundi hujus nominis Lugdunensis (qui dictus est etiam Abelardus [ al. Adelardus]) abbatis Corbeiae prius, post episcopi Urcitani.

DCCI. DCLXIII.

136.1019| 104. Reparatus, episcopus tricesimus sextus. Ravennas floret.

105. Theodorus, Tharsensis patria, archiepiscopus Cantuariensis, opinione rarae sapientiae et prudentiae floret.

DCCII. DCLXIV.

106. Synodus Britannica habetur de controversia Paschatis inter Anglos et Hibernos, sive Scotos.

DCCIII. DCLXV.

107. Flavius Gundebertus [ al. Gondebertus], et Flavius Protharisus [ al. Portharisus seu Bertarisus], Arebetti [ al. Ariperth] regis filii, regnant in Italia annum unum

DCCIV. DCLXVI.

108. Gundebertus [ al. Gondebertus] occiditur, Protharisus [ al. Bertarisus] fugatur.

109. Flavius Grimoaldus, filiis Ariperth victis, demum fit Longobardorum rex.

DCCV DCLXVII.

110. Feria quinta in vigilia Exspectationis B. Mariae virginis (quae die sequenti celebrabatur) festum Incarnationis (et servatur lapis ab hoc tempore, in quo B. Virgo pedes posuit) celebratur in Hispania, hoc est XV Kalend. Januar. S. Ildefonsus, archiepiscopus Toletanus, vidit (post apparitionem S. Leucadiae, post novem dies exclusive) B. Virginem multis angelorum et coelicolarum agminibus comitatam in sede eburnea, unde solebat ipse concionari apud populum praesidentem [ al. praedicentem, aut credentem] (quae nunc sedes in magno pretio servatur in aede Sanctae Justae) in summo templo, eidem Virgini sacrato: quae dulciter illum affata, cappa donat coelitus elaborata.

DCCVI. DCLXVIII.

111. Elborenses in agro Carpetano Theudium et Helladium, importunos haereticos, ad Hispaniam reversos, et Elboram repetentes, audacter insanientes ignominiose verberant et turpiter a suis sedibus amandant.

112. Cordubae, Toleti, et in aliis Hispaniae locis celeberrima memoria est S. Genesii martyris Hispani, Cordubae passi in persecutione saevissima imperatoris Neronis.

136.1023|

113.Hoc eodem anno appositus est in sacrario S. ecclesiae Toletanae gladiolus, impensus a rege Recesuintho Gothorum B. Ildefonso, ad rescindendum velum S. Leucadiae divinitus apparentis. Nunc est in sacrario 136.1025| S. Justae cathedralis tempore Maurorum, cum lapide marmoreo candidissimi coloris; ubi descendens de coelo sanctissima virgo Maria pedes posuit, eratque suppedaneum archiepiscoporum Toletanorum, voluitque B. Virgo decorare, et auctoritatem addere cathedrae, quae a B. Jacobo semper fuit primogenita filia Romanae Ecclesiae, et veritatis magistra; sed bonam partem hujus cathedrae translatam alio cognovi.

114. Julianus, qui postea fuit archiepiscopus Toletanus urbis regiae, sapientiae et sanctitatis opinione cum aliis ecclesiae Toletanae diaconis, Gudila et Felice, floret.

115. Vigesima tertia die Januarii mensis, S. Ildefonsus, sapientia, vitae sanctitate, et miraculis clarissimus, ad coelum emigravit. In aede S. Leucadiae (quae domus ejus fuit) ad pedes S. Eugenii praedecessoris sui sepelitur. Julianus ejus discipulus, et archidiaconus, haec illi carmina sepulcralia condidit, et poni fecit:

136.1025| Alfonsi jacet hoc corpus venerabile saxo,
Quo Toletana nihil terra tulit melius:
Luciaque, et Stephanus clara de gente Gothorum,
Sed virtute magis nobilitante micat.
136.1026| Invenit juvenis portum, saecloque relicto,
Coenobii cellas Agaliensis amat.
Hincque Toletanam raptatur praesul ad urbem,
Cui fuit in votis sede latere sua.

116. S. Torquatus fuit inter socios archiepiscopi Accitanensis.

117. Recesuinthus, abbas Benedictinus Bracarensis, floret.

118. Eodem anno Quiricus, ex episcopo Barcinonensi, non multo post, Toletanam Ecclesiam regit; qui ex abbate Agaliensi factus est episcopus Barcinonensis.

DCCVII. DCLXIX.

136.1027| 119. Caesarius, Arcobricensis [ al. Arelatensis] episcopus, ex monacho monasterii Lirinensis, discipulus S. Paronii [ al. Porcarii], multum floret.

DCCVIII. DCLXX.

120. Petrus, episcopus Achiliensis, multum floret.

DCCIX. DCLXXI.

121. Vitalianus papa obiit: succedit illi Adeodatus.

DCCX. DCLXXII.

122. Hoc anno, Kalend. Septembris, moritur Toleti imperator Flavius Recesuinthus; sepelitur in aede S. Leocadiae, ubi beata virgo et martyr dicitur arctata [ lege mactata].

123. Eodem anno, sed feria III ejusdem mensis, fuit electus in regem Wisegothorum rex Flavius Wamba, palatinus, de nobilissimo genere Gothorum; et usque ad diem 19 ejusdem mensis dilata est unctio, ut praesentibus episcopis et palatinis fieret, die Dominico supradicto sacro Januario, et sociis ejus, in ecclesia praestantiori, sacrata B. virginis Mariae assumptioni, ecclesia prima Toletana, sanctis Patribus constituta. Coronatur vero, sacratur et inungitur rex per Quiricum archiepiscopum Toletanum, aliis episcopis ministrantibus.

DCCXI DCLXXIII.

124. Joannes, episcopus Constantinopolitanus, floret.

DCCXII. DCLXXIV.

125. Aribaldus [ al. Gaubaldus], Abimoaldi [Grimoaldi], filius, rex quintus decimus Longobardorum.

DCCXIII. DCLXXV.

126. Undecima synodus Toletana Toleti collecta a 17 episcopis, praeside Quirico Toletano pontifice, VII Idus Novemb. anno 4 regis Wambae, in basilica S. Mariae.

127. Floret Gratindus, abbas SS. Cosmae et Damiani.

DCCXIV. DCLXXVI.

128. Rex Wamba, victo Paulo, ac profligatis omnibus hostibus suis, gloriosa fruitur quiete: Toletum, 136.1033| civitatem regiam, laxat, ac muris ambit; portam, quae respicit septentrionem, S. Thyrso, Toletano civi, martyrique foris passo, dedicat; similiter et S. Leucadiae virgini et martyri; et eam, quae respicit orientem, B. Marcianae civi, martyrique ac virgini sanctissimae: supra portam pontis S. Juliano martyri Toletano; pontis serrati portam S. Damaso Melchiadique civibus Mantuae carpetanorum, ac praecipue divo Michaeli, hujus urbis divo tutelari, a fundamentis ecclesiarum ejus, et angelo tutelari civitatis contra daemones meridianos.

129. Per haec tempora florebat in Austria [ al., in Neustrina, vel, Austrasia, vel, in Aquitania] Pipinus I, cognomine Ubertinus, majordomus Austrasiae, pater Caroli Martelli, dicti Maximi, patris Milonis, cognomento de Angleris, Bernardi et Pipini II regis, et patris Caroli Magni, et etiam aliorum.

130. Habetur concilium Toleti XII, die Novembris, anno 6 gloriossimi regis Wambani Wisegothorum 136.1035A| Toleti, inquam, quo confluxerunt omnes episcopi Hispaniae et Galliae Narbonensis, praesidente Quirico metropolitano Toletano, ut totius Hispaniae et Galliae Narbonensis patriarcha; divisaeque sunt omnes sedes Hispaniae cum suis limitibus et terminis (ut eas olim diviserat Constantinus Magnus, cum Toleti concilium episcoporum totius Hispaniae contraxit, auctoritate Silvestri, et eidem concilio dicitur praefuisse) sic sub Wambane rege dati sunt veteres singulis sedibus termini. Quos immanitas persecutionum ingruentium, tot bellorum rabies, et iniquitas temporum majori ex parte deleverat; ille sua diligentia et studio penitus restituit.

Anno 5 regis Wambanis coacta est Toleti haec magna synodus, in qua divisae sunt sedes per illum, praesentibus metropolitanis, et caeteris Hispaniae episcopis, abbatibus et palatinis, et illis partiri rex injunxerat, ut visum esset, dioeceses, praesentibus; pro Toletano et suffraganeis, Sullo, Athanegono et Reccaredo; pro Hispali et suffraganeis, Adilogo, Ela, Witiza; pro Bracarensi, Wimaro, Vitula, Hicadile; pro Emeritensi, Idigno, Theodulpho, Ostulpho; pro Narbonensi, Salamino, Egisibarino, et Theudegildo: Toletani hinc partiti cum Complutensi, illinc cum Elborensi. Facta est haec divisionum formula, et expressa litteris per Petrum, S. Leucadiae diaconum; et concilium habitum est praesente Quirico, urbis regiae archiepiscopo, et primate totius Hispaniae, tam citerioris quam ulterioris.

Judices designati sunt pro Toleto, Quiricus archiepiscopus; pro Hispali, Julianus; pro Bracarensi, Liuba; pro Emeritensi provincia Stephanus; pro Narbonensi Crescentius. Appellant omnes ad primatem Toletanum: et in causa Toletanorum ad Suasilium abbatem, ex omnium consensu. Prudentia Quirici multae lites subortae compressae sunt. Durat concilium usque ad finem mensis.

131. Praetoriensem sedem SS. Petri et Pauli extra urbem prope viam ad Talabricam, vel Elboram, distantem fere mille quingentos passus, Wamba rex noviter episcopali cathedra, Toletano patriarchae subjecta, decorat, reclamante Quirico Toletano, et capitulo Toletano et in oppido Aquensi (quod nunc Talavera) olim dicebatur Elbora, sede episcopali subjecta Emeritensi, in villula Aquis (nunc Cazalegas) sedem constituit [ al., transtulit] episcopalem, consentiente Emeritensi metropolitano, in honorem S. Pemenii [ al., S. Pigmenii: de quo vide Baronium die 24 Martii, in Martyrol. ], martyris antiquissimi ibidem quiescentis; quod nunc diu permansit.

132. Beatissima sedes de Columna in urbe Caesaraugustana, quae constructa est jussu Virginis a B. Jacobo, cum in Hispania praedicavit anno 37 a nativitate Domini, et consecrata ejusdem immaculatae conceptioni (quam omnes apostoli praedicaverunt ubique) hoc tempore celeberrimo multorum peregrinorum contubernio visitatur.

DCCXVIII. DCLXXX.

136.1037| 133. Decima quarta die Octobris hoc anno datur poenitentia regi Wambano (erat enim dies Dominica) prima hora noctis: Rex in se reversus tondetur, et accepto habitu monachi Benedictini, cum comite Alberto Pampliegam, ejus ordinis praecipuum coenobium, laetus petivisse dicitur [ al., sed non recte, petivit et se dicat].

134. Sequenti die, feria secunda, 15 mensis Octobris, votis omnium palatinorum Ervigius (qui dato poculo dicitur regem dementasse) rex eligitur. Differetur coronatio et inunctio in sequentem Dominicam diem: quam (ut aliqui volunt) archipresbyter, vel archidiaconus Julianus (nam aegrotaverat Quiricus, archiepiscopus Toletanus) fecit. Quiricus, vel morte praeventus, vel aegrotus, ut communiter dicitur, vel archiepiscopatu Toletano abiens [ al., abjecto], propter scelus et imposturam Ervigii, cum Wambane monasterium petit: ubi cum rege reliquum vitae laudabiliter confecit.

135. Julianus hoc anno, vel praecedenti, sepelivit sanctissimum Gudilam, archidiaconum Toletanum, 136.1039| condiscipulum suum, in monasterio S. Petri et Felicis, Tago flumini incumbenti; cui fecit hoc sepulcrale carmen in sepulcro:

136.1039A| Gloria Toleti jacet hac sub mole sepultus
Gudila, pars animi dimidiumque mei.
Qui senis a tenera mores aetate tenebat,
Et juvenis fecit hic juvenile nihil.
Spiritus in sacro residebat pectore Christi,
Exprimit hunc totum, moribus, ore, manu.
Pauperibus cibus est, viduis solamen, ut aegris
Grata salus; miseris omnibus unus erat.
Mercaris meritis multis, bone Gudila, coelum:
Nos desiderium lancinat usque tui.
Moerentesque vocamus eum, quem sustulit aether:
Prosequimurque piis funera lacrymulis.
136.1040A| Non violas, tenerasque rosas, non lilia cana
Spargimus ad tumulum, sed bona vola, tuum.
Nos ergo e supera prospecta candidus arce;
Teque amor, et moveat, Gudila, cura mei.
Moenibus a patriis morbos averte, famemque,
Hostilesque minas, dogmata falsa, dolos.
Toleti ne temne preces [al., Toletique preces audi], comitisque rogatus,
Qui tibi dat carmen sat Julianus amans:
Ossaque Felicis tua sacra condit in aede,
Cujus mens superis est sociata choris. Α Ω

136.1039| Obiit in pace servus Dei, domnus Gudila, archidiaconus sanctae Ecclesiae Toletanae VI Kalend. Septembr. aera 718 id est, anno Domini nostri Jesu Christi 680.

DCCXIX. DCLXXXI.

136.1043| 136. Hoc anno, VIII Kalend. Januarii, in aede S. Mariae Toletanae Majoris. sanctus vir Julianus, jam factus 136.1045| presbyter, praesentibus omnibus suae novemdecim metropolis episcopis [ al., suis novemdecim metropolitanis], palatinis, et Flavio Ervigio rege, consecratur.

DCCXXI. DCLXXXIII.

137. Anno 11 regis Ervigii, V Idus Januar., habita est in urbe regia Toleto, in basilica SS. apostolorum Petri et Pauli, synodus Toletana, praeside metropolitano urbis regiae Juliano, primate Hispaniarum, Julianoque sedis Hispalensis episcopo, Liuba Bracarensi, Stephano Emeritensi, Argebato Illiberitanae civitatis episcopo, viris doctissimis sanctissimisque: admisit alios triginta episcopos, vicarios tres, abbates quatuor, palatinos quindecim.

138. Isidorus Setabtanus, qui interfuit concilio XVI Toletano, composuit ordinem concilii, et collectionem Conciliorum, quae dicitur Isidori piscatoris vel Mercatoris, in Chronico; quo cognomento vocatus est Isidorus super Isidori nomen.

139. Pridie Nonas Novembr., anno ejusdem regis IV, habita est synodus decima tertia Toletana sub eodem Juliano, a viginti octo episcopis, octo abbatibus, viginti sex palatinis, viginti septem Vicariis episcoporum absentium; et inter hos Gratianus [ al., Gratinus] presbyter, et vicarius Argebadoni Illiberitani.

DCCXXII. DCLXXXIV.

140. Anno V regis Ervigii, in aede Praetoriensi suburbana sanctorum apostolorum Petri et Pauli, eodem praeside, habita est decimaquarta synodus Toletana.

DCCXXIII. DCLXXXV.

141. [ Deest Leo I papa. D. L. . . . . scripsit ad episcopos Hispaniae, ad Ervigium regem, et ad Toletanum pontificem comitemque Simplicium, de concilio sexto Constantinopolitano recipiendo.

DCCXXIV. DCLXXXVI.

142. Benedictus papa, adhuc electus, scribit Petro Regionario [ deest de recipienda eadem VI synodo generali].

143. Patres concilii decimi quarti Toletani scribunt Apologeticum a S. pontifice Juliano compositum; in eoque concilio approbant, quod senserat et scripserat sanctus pontifex Julianus.

144. Quando legati concilii decimi quarti Toletani ferentes Apologeticum, venerunt cum illo Romam, ubi erat papa Benedictus. Legatorum nomina haec sunt: Benedictus presbyter, Innocentius diaconus, Constantinus subdiaconus [ in aliis, Benedictus fuit postea episc. Pacis Aug.], post episcopus Pacis Augustae, Vincentius [ al., Innocent] episcopus Dumiensis, Constantinus Egabriensis [ al., Constantius Egitanensis]. .

145. [ Deest Joannes V; hic enim Benedicto successit. D. L.]. . . Papa posuit canones concilii XIV Toletani in conspectu S. Petri.

146. S. Asodi vel Asodani, corpus, passi Gazae, transfertur Romam, et Antiquariae in Baetica durat memoria Cornelii Proculi, et Cornelii Bassi, pontificum caesorum, a discipulis S. Jacobi ad finem conversorum.

DCCXXV. DCLXXXVII.

147. Hoc anno rex Ervigius, positus Toleti in ultima aegritudine, posuit in regni solio gloriosissimum filium, 136.1047| vel generum, Egicanem, die 17 Kalend. Decembr. feria V et altera die feria VI, id est XVI Kalend. Decembr. accepit poenitentiam, et a juramento fidelitatis et obedientiae sibi praestito absolvit omnes seniores; qualiter dicti seniores accederent ad accipiendum in dominum et regem dictum principem Egicanem, ut acciperent et jurarent; accipiente juramentum regium, vel pro rege, domino Juliano, Toletano primate. Unctus autem est sub eodem patriarcha in aede sanctorum Petri et Pauli intra urbem, VIII Kalend. Decembr. et coronatus est aera 725, in praesentia multorum praesulum, abbatum et palatinorum.

DCCXXVI. DCLXXXVIII.

148. Anno primo ineunte regis Egicanis, V Id. Maii habita est Toleti decima quinta synodus in ecclesia praetoriensi, id est, suburbana, versus septentrionem, SS. Apostolorum Petri et Pauli, praesente eodem Toletano primate Juliano, Suniefredo Narbonensi, Floresindo Hispalensi, Faustino Bracarensi, Maximo Emeritensi, Joanne sedis Illiberitanae, et aliis 55 episcopis, 11 abbatibus, vicariis episcoporum 5, et 17 viris palatinis.

DCCXXVII. DCLXXXIX.

136.1049| 149. Hoc anno misit dominus Julianus, Toletanus archiepiscopus, Hispaniarum primas, concilium, de creta et carmina ad papam Sergium, et imperatorem; et ab utroque litteras accepit.

150. Hoc anno habita est sancta et universalis synodus Nicaena 350 episcoporum contra haereticos Iconomachos.

DCCXXVIII. DCXC.

151. Hoc anno, postridie Nonas Martii, obiit Toleti sanctus et sapientissimus pontifex Julianus, qui inter alia scripsit Chronicon regum Wisigothorum, ab aera 450 ad tempora regis Egicanis. Caetera addidere Felix et Guntericus archiepiscopi Toletani. Sepultus est sanctus pontifex Julianus in aede S. Leucadiae; quae domus illius fuit. Posuit ei Felix, episcopus Toletanus, hoc carmen sepulcrale:

136.1049| Assequeris sanctum in cathedra, Juliane, Quiricum,
Optimus in vita, clarus in eloquio.
Vita decens, et larga manus, et cura fidelis,
Atque Dei zelus [ al, coetus], judiciique jubar,
Fecit ut Hispanae genti sat amabilis esses,
Ordinibus cunctis, plebibus atque viris.
Deseris ecce solum [ al., heu! solium], sed te Deus intulit astris:
136.1050| Et tua sat tanto vita beanda loco.
Inter apostolicos resides, Juliane, maniplos,
Robur apostolicum conficis, atque decus.
Felicis memorare tui, Pater alme, Levitae,
Ut prece sit dignus servus honore tua.
Et tua membra damnus tumulo; Leucadia civis
Corporis est custos; hic sua cuna fuit. Α Ω

136.1049|

152.Obiit in pace sanctissimus pontifex Toleti Julianus pridie [al., postridie ]. Non. Mart. Sedit in patriarchali solio annos 10, menses 11, dies 9; decessitque gloriosi regis Egicanis anno 5, aera 728. Felix Levita, qui succedit in eadem sede.

153. In eo tempore fuerunt in Hispania decem linguae, ut sub Augusto et Tiberio: I, Vetus Hispana; II, 136.1051| Cantabrica; III, Graeca; IV, Latina; V, Arabica; VI, Chaldaea; VII, Hebaea; VIII, Celtiberica; IX, Valentina; X, Cathalaunica. De quibus in III lib. Strabo, ubi docet plures fuisse litterarum formas et linguas in Hispaniis.

154. Hoc anno, Kal. April. in templo S. Mariae, praesentibus suffraganeis episcopis, consecratus est episcopus Tolet. Sisebertus (ut quidam volunt) abbas, acutus ingenio, mediocri litteratura, sed regia cognatione, cum Wambane rege conjunctus, valde arrogans, et rerum novarum studiosus; licet fuerit in fide catholica stabilis, et acris ejus defensor; ideoque a dignitate postea amotus.

DCCXXIX. DCXCI. 155. Kalend. Novembr. hoc anno regis Egicanis 4 habita est synodus in urbe Caesaraugustana.

DCCXXX. DCXCII. 156. Sisebertus veste, quam beatus Ildefonsus divinitus acceperat, contradicente clero Toletano, vult indui; et praecipitatus amentia, contra regem novis rebus studet.

DCCXXXI. DCXCIII.

136.1053| 157. Anno 6 gloriosi regis Egicanis, VI Nonas Maias habetur XVI synodus Toletana, 59 episcoporum, in basilica sanctorum apostolorum Petri et Pauli, feria VI die S. Athanasii pontificis et confessoris; in qua (credimus auctoritate Romani pontificis ea de re consulti) deponitur Sisebertus praesul Toletanus, quod rebus novis studeret contra regem et prolem regiam, videlicet Flogellum, Theodomirum, Liubilanem [ al., Labilanem], Vugiosanam [ leg. Liubigithonem], Theclam, caeterosque Egicanis regis filios, quos interimere conatus est, rebus suis omnibus exutus, anathemate percussus, et usque ad mortem communicatione sacrae Eucharistiae et convictu catholicorum privatus, ad monasterium S. Petri Caradinensis, sine suffragio et loco, omnibus suis bonis confiscatis, in exsilium perpetuum detruditur.

158. Felix, Juliani discipulus, jam creatus Hispalensis episcopus, vir gravitatis et eximiae prudentiae laude clarus, voto regis et metropolitanorum, Toletanae sedi praeficitur, suffragio pariter totius concilii; qui Chronicon S. Juliani doctoris sui, Toletani archiepiscopi, nonnihil auxit.

DCCXXXII. DCXCIV.

159. Hoc anno, V Id. Novembr., anno 7 regis Egicanis, habita est sub Felice, Toletano praeside, synodus Toletana XVII in aede S. Leucadiae.

DCCXXXIV. DCXCVI.

160. Hoc anno, abdicato imperatori Justiniano succedit Leo.

DCCXXXVI. DCXCVIII.

161. Hoc anno, Flavius Witissa, cum potestate regis, vivit in Gallaecia, sic ordinante patre rege Egicane.

162. Floret Toleti Julianus Lucas, qui multa de utroque Beroso collegit, et concinnavit [ al., continuavit].

136.1055A|

163.Floret Corduba, quam Persae condiderunt, quasi mensium summitatem; et Saldubam, quasi Salemdubam, summitatem pacis.

DCCXXXVIII. DCC.

136.1057A| 164. Decentius, episcopus Segobiensis, floret: sub quo excisa est a Mauris Segobia, et multi monachi Benedictini a Mauris occiduntur: in his passus S. Fructuosus.

165. Hoc anno sancte moritur Felix Toleti, qui scripsit Vitam S. Juliani, Toletani archiepiscopi, magistri sui, IV Nonas Junii; sepelitur, more majorum, in basilica S. Leucadiae, ubi virgo nata fuisse dicitur et educata. Guntericus, ejus archidiaconus, posuit illi hoc carmen:

136.1057A| Te tenet, alma Pater Felix, Leucadia virgo
Corpore; sed volitans spiritus astra tenet.
Nil tulit Hispanus gravius te aut rectius orbis;
Felix, pastor erat, dum tibi vita fuit.
Iria, Toletum, patrem prius Hispalis ipsa
Vidit, et alloquio est sat recreata tuo.
Haec postrema tibi dat Guntericus amanti
Carmina, tristitiam testificata suam.
Si possem lacrymis mercari aurique metallo,
Mercarer, Felix, ne morerere diu.
136.1058A| Eriperis patriae, senioque malisque gravatus:
Grande operae pretium plebibus unus eras.
Quas tamen e supera poteris statione levare,
Alfonso meritis Helladioque minor.
Gothica res, nisi fallor ego, minitata ruinam,
Ejus et immensa mole laborat opus:
Da vires, gentique tuae patriaeque favelo.
Carmen Isidori triste, minasque tene ( al., micaxque timet). Α Ω

166. Obiit sanctae memoriae pontifex Felix, archiepiscopus Tolet., Hispaniarum primas et patriarcha, anno ultimo gloriosi regis Egicani, sub die 4 Nonas Julii, aera 738 currente: fuit eximius poeta, magnus concionator, acerrimus defensor fidei, cliensque B. virginis Mariae.

167. Eligitur in sede Toletana Gundericus ex episcopo Seguntino, comes discipulusque cum Felice, cum fuit archidiaconus Toletanus et archipresbyter. Ipso die S. Joannis Baptistae, 24 die mensis Junii, ponitur a suffraganeis et palatinis in sede Toletana.

136.1059A|

168.Gothi destruunt Lacobricam, prope Bursadam [ al., Bursandam, et al., Ursandam P. H.], hoc est Molinam, ubi Sertorius vicit Metellum, Romanum ducem.

DCCXXXIX. DCCI.

169. Hoc anno Egica, rex Gothorum, moritur Toleti, V Idus Novembr., et sepelitur in aede S. Leucadiae Praetoriensi extra muros, prope Tagum, cum suis majoribus.

170. Succedit illi in regno Wisigothorum Flavius Witiza, filius ejus; consecratur, inungitur, coronatur (ut imperatores solebant Constantinopolitani, manu patriarchae ejusdem urbis) die lunae 17 Kalend. Septembr. a Gunderico, Toletano pontifice, et praesentibus episcopis metropolitanis et palatinis, in aede S. Mariae. quae de Alficen modo dicitur.

171. Gundericus, Toletanus archiepiscopus, cum suis suffraganeis sacrat ecclesiam S. Torquati, discipuli S. Jacobi, quem cum aliis undecim fecit in Hibernia ex comitibus discipulos, quasi apostolos. Haec una fuit ex septem quae Toleti remanserunt, ex pactis conventis cum Mauris, et modo manet.

DCCXLII. DCCIV.

172. Gunderico, Toletano pontifice, et Hispaniarum ac Galliae Gothicae patriarcha praeside, Faustino Hispalensi, cum aliis quatuor metropolitanis et multis episcopis ac palatinis, in basilica Praetoriensi urbana sanctorum Petri et Pauli, anno 4 regis Flavii Witicanis, VIII Kalend. Novembr. concilium Toleti celebratur: 136.1061| ubi de fidei custodia et morum agitur reformatione, per illos sanctissimos pontifices, zelo, fide et mirabili sanctimoniae luce in tota Hispania fulgentes.

173. Gundericus, Toletanus praesul, sapientia, prudentia, et (ut aliqui volunt) miraculorum gloria praeclarus, valde resistit libidini et petulantiae regis Witizae scelestissimi.

DCCXLIV. DCCVI.

174. Rex Witiza se effrenate praecipitans per omne genus flagitii, legem nequissimam tulit; ut more Saranorum cuilibet laico et clerico liceret, quotquot posset alere, uxores et concubinas impune domi suae retinere.

DCCXLV. DCCVII.

175. Gundericus primo blande depravatis legibus regis Witizanis resistit, mox palam publicis sermonibus et interminatione anathematis ferendi deterret.

DCCXLVI. DCCVIII.

176. Hoc anno, IV Kalend. Januarii, sanctus pontifex Gundericus, aetate, malis aerumnaque confectus, sancte placideque quiescit in Domino. Sepelitur in domo natali S. Leucadiae virginis et martyris; lugentibus eum tanquam patrem, et lumen amissum viduis, egenis et orphanis effertur. Posuit illi carmen sepulcrale Synderedus, ejus archidiaconus, poeta non invenustus; quod hoc est:

136.1061| Gunderice Pater, viduis pes, lumen egenis:
Orphanus hoc omnis praesule laetus agit.
Nactus es, o genitor, scopulosae tempora vitae;
Heu nocuit multum consuluisse bene!
Omnibus ipse malis exemptus in aethere gaudes,
136.1062| Atque ibi fers zeli praemia digna tui.
Discipulus tibi dat carmen, pro more, magistro,
Synderedus amans: quod cape, quaeso, libens.
Esto memor nostri, gentis me nor esto Gothorum,
Rex Witiza diu regnet, et astra petat. Α Ω

136.1061| Obiit sanctissimus pontifex Gundericus in pace, aetate confectus, annos natus 85, IV Kal. Januar., aera 746.

DCCXLVII. DCCIX.

177. Succedit illi in sede regia sanctus vir Synderedus, patria Romanus; sed in ecclesia S. Mariae Majoris Toletanae per omnes gradus et ordines usque ad presbyterarum etiam evectus, ipsa die Circumcisionis Domini; in aede majori S. Mariae, praesente ipso rege Witizane, metropolitanis, et episcopis, ac palatinis praesentibus sacratur, et cum gaudio recipitur.

178. Confirmavit hic pontifex, quod Gundericus vivus fecerat. Qui moniales S. Benedicti longe ab urbe degentes in solitudine prope viam, quae ducit Elboram, vel Talaveram, ad urbem transtulit, in aedem SS. Petri et Pauli Praetoriensem.

179. Hac per Gundericum facta translatione, ei favet honorans Synderedus memoriam magistri et antecessoris sui.

180. Hoc anno jubet Witiza civitates muratas muris nudari, arma dejici, praeter Toletum, Legionem, Asturicam; quod sibi persuaderet in omni casu sibi fore fideles.

181. Constantinus papa monet Witizam, ut legem abroget de ducendis uxoribus per sacerdotes; alioquin 136.1063| eum regno privatus: ille vero impatiens irae, nihiloque melior factus, minatur sanctissimo papae, se propediem Romam cum exercitibus aditurum, eamque captam exspoliaturum sanctis suis ornamentis, ut olim fecerant majores sui, vel dirutam desolaturum.

182. Concordius, Toletanus diaconus, composuit homiliam in laudem S. Turibii, ex monacho Benedictino pontificis Palentini; quae sic incipit: In nostrum.

183. Synderedus, episcopus Toletanus, jubente rege Witizane, male tractat presbyteros sanctae ecclesiae Toletanae, qui se flagitiosis regis conatibus viriliter opponebant [ al., quia se flagitiosis regis conatibus viriliter opponebat].

184. Witizae consilio impulsuque Synderedus Toletanus patiturus ut Oppas [archiepiscop. Hispalensis] frater Witizanis (aliis est filius) moribus nihilo Witizane melior, invadat constupretque castissimam sanctissimamque, et immaculatam sedem Toletanam, quae eo usque uno legitimo consociata sponso, sanctissime felicissimeque vixerat; nunc infeliciter, Oppane constupratore.

DCCXLIX. DCCXI.

185. Rodericus Palatinus, de regio sanguine Gothorum, faventibus nonnullis gentis suae et generis, invadit regimen contra Witizanem; ille vero vel morbo, vel caede, Toleti decedit, anno 10 regni sui vicesima die mensis Decembr., exosus Deo hominibusque tyrannus; et sepelitur, sine lacrymis, in aede S. Leucadiae Praetoriensi in urbe.

186. Synderedo Romam profecto, nolenteque ferre vim tyrannicamque oppressionem Oppanis intrusi, metuque Saracenorum irruentium, relicta sede Toletana, Romam petit.

187. Succedit in sede Toletana, Synderedo Romam (ut diximus) profecto, archiepiscopo Tolet. die 22 ejusdem mensis (quae fuit Dominica) Suincredus, praesente Oppane, rege Roderico, et episcopis et palatinis.

188. 188. Rex Rodericus, in principio regni sui, lege lata legem Witizanis de clericis uxorandis, et alendis simul [ al., secum] compluribus uxoribus, abrogavit, et Oppanem Ecclesia Toletana depulit; Cabam Florindam, filiam comitis Africae limitanei Juliani, violat. Arabes Hispaniam adeunt.

DCCL. DCCXII.

136.1069| 189. Seniores ecclesiae Toletanae, mortuo Suineredo, Julianum, cognomento Urbanum, Toletanae sedi praeficiunt, aetate confectum, discipulum S. Ildefonsi Toletani.

190. Coacta est Londini in Anglia synodus pro sacrarum imaginum defensione, ut synodus Constantinopolitana prima.

DCCLI. DCCXIII.

191. Synodus Romana prima pro defensione sacrarum imaginum.

DCCLII. DCCXIV.

192. Die 11 Novembr., et Dominica, Rodericus, ultimus Gothorum rex, curru subvectus eburneo, trahentibus 136.1071| sex candidissimis equis, serico auroque venustus [ al. vestitus], a Saracenis praelio victus est post octo dies, post varios ancipitesque bellorum casus; et ex eo tempore paulatim venerunt Hispaniae in manus Arabum victoriis insultantium et grassantium.

193. In Betonia, oppido Sarandulae, ad montem quemdam, ubi a primis Christianae religionis in cunabulis constructum erat templum S. Salvatoris celeberrimum, multi ex variis partibus confugiunt pontifices; qui plebes eo confugientes docebant, et sacramentorum eduliis nutriebant; et a Mauris obsessi, dum sacris operarentur, servata in puteo profundo sanctissima eucharistia, omnes necati sunt. Erant ex iis Cauriensis, Elborensis, Civitatensis, Salmanticensis, Visensis, Lamicensis, et non pauci sacerdotes et diaconi sanctissimi.

DCCLIII. DCCXV.

194. Hoc anno imp. Constantinopolitanus Anastasius coactus, imperio se abdicavit XIV Kal. Septembr.

195. Per haec tempora S. Babylas, episcopus Virinensis et Pampilonensis (utrobique enim praedicavit) animo videndi captivos et miseros Muzarabes, Toletum venit; et inde ad Odonem oppidum; et prope in eremiteriolo pueros docet primas litteras; et venit cum duobus fratribus, qui fiunt eremitae; et postea omnes martyrium patiuntur.

DCCLIV. DCCXVI.

196. Hoc anno succedit in sacrosancta Petri principis apostolorum sede Constantino papae Gregorius hujus nominis secundus.

197. Eodem anno synodus Romana sub Gregorio papa secundo.

DCCLV. DCCXVII.

198. 198. Hoc anno Julianus, cognomento Urbanus, cum principe Pelagio, aliisque ducibus palatinis, Toleto in Asturias asportant arcam sanctarum reliquiarum, et corpora SS. Juliani, et Compluto Asturii, cognomento Serrani, sanctissimorum olim episcoporum Toletanorum, metuentes ne capta [ al. captivitate] civitate per Saracenos illas irreverenter et impie tractarent.

DCCLVI. DCCXVIII.

136.1073| 199. Eodem etiam anno, mensis Julii die 4, quidam de genere sancti Ildefonsi, primi nobilesque palatini, qui putaverant aliquando posse Toletum defendi, ac ob id detinuerant ejus ad Asturias translationem; jam defensione diffisi, effodiunt corpus sanctissimi consanguinei, civis et patroni Toletani, et ad urbem Zamoram efferunt; ibique cum thesauro coelesti remanent; et illis morientibus memoria corporis excidit.

DCCLVII. DCCXIX.

136.1075| 200. Vigesima quarta die mensis Maii, festo sancti Urbani papae et martyris, Feria sexta occupant Arabes Toletanam urbem, sub ea pactione, ut septem ecclesiae remanerent pro Christianis Muzarabibus, ibidem manentibus, cum gravi etiam tributo.

DCCLX. DCCXXII.

201. Synderedus, olim archiepiscopus Toletanus, interfuit et confirmavit quoddam concilium Romanum sub Gregorio papa II, nec multo post Romae grandaevus moritur, dolore confectus malorum Hispaniae; ac in basilica Petri sepelitur.

202. Florebat civitas Granata, quae et Illiberis Florentina; cujus prima domina Natta dicta quia . . . . .

DCCLXII. DCCXXIV.

203. Beba Anglo-Saxo, monachus Benedictinus, floret.

204. Joannes Mansur, Damascenus, vir doctus et pius.

DCCLXIII. DCCXXV.

205. Synodus Orientalium contrahitur in Tyro, pro defensione sacrarum imaginum, Joannis Damasceni opera.

DCCLXIV. DCCXXVI.

Hoc anno habita est sancta oecumenica synodus Romana contra haereticos Iconomachos.

DCCLXV. DCCXXVII.

206. Flavius Eutychius patricius succedit in officio Paulo exarcho Ravennatum; fuit vir egregius et praestans. Toleti celebris est memoria sanctorum Justi et Abundii sub Numeriano in Baetica passorum, a tempore S. doctoris Isidori, qui illos eleganti hymno decoravit.

DCCLXVII. DCCXXIX. 207. Synodus Constantinopolitana contra imagines.

DCCLXVIII. DCCXXX.

208. Gregorius II obiit Romae III Idus Februarii.

DCCLXIX. DCCXXXI.

209. Gregorius III succedit in sede Petri Gregorio II.

DCCLXX. DCCXXXII.

210. Synodus collecta Augustae in Germania a S. Bonifacio.

DCCLXXII. DCCXXXIV.

211. Theodorus episcopus XLIV Mediolanensis, et S. Bonifacius, primus Archiepiscopus Moguntinus, florent.

212. Urbicarius, primus archiepiscopus Viennensis, celebratur.

DCCLXXVIII. DCCXL.

136.1077| 213. Gregorius III obiit IV Kalend. Decembris.

214. Leo imperator obiit Constantinopoli XIII Kalend. Julii.

DCCLXXIX. DCCXLI.

215. Zacharias monachus, ex presbytero cardinali creatur papa Kalend. Decembr. consecratur III Nonas Decembr.

216. Quarta die Octobris moritur Toleti sanctus vir Julianus, cognomento Urbanus, vir plus, doctus et excellentis spiritus; nec multo post S. Evantius archidiaconus.

DCCLXXXII. DCCXLIV.

136.1079| 217. In Carpetaniae finibus multae virgines moniales Benedictinae, ne violarentur a Mauris, a Deo consecutae sunt ut a terra absorberentur; quaedamque campanula statis diei horis, qua vocante conveniebant ad preces, auditur.

218. Hoc loco nonnulli ponunt Suineredum, et annos 11 dicunt ab illo gubernatam sanctam Ecclesiam Toletanam, in miserrimo temporum et rerum afflictarum quidem successu.

219. In Carpetania, tractuque Aurelianensi S. Veranus exsulat, episcopus Tarraconensis. Colitur die 19 Octobris.

220. Pelagio divinitus in spelunca liberato, succedit filius Froila; Froilae vero Aldefonsus catholicus gener.

DCCLXXXIV. DCCXLVI. 221. Petrus, cognomento Pulcher, regit Ecclesiam Toletanam post Concordium, et prius alios annos quinque. Fuit hic scriptor nobilis, et acerrimus fidei defensor.

136.1081|

222.Hoc tempore scribit etiam Toleti, jam aetate ingravescente, diaconus Julianus Lucas, qui de rebus Hispaniae libros edidit.

DCCLXXXVI. DCCXLVIII.

223. Etiam florebat Toleti sanctissimus vir Odoarius [ al. Frodoarius] episcopus Accitanus, et Joannes episcopus Hispalensis, qui sacras Scripturas de Latino transtulit in Arabicum, quae jam in Hispania lingua vulgaris erat; in exiguo fuit usu lingua Latina.

224. S. papa Adrianus scribit ad Egilanem episcopum Illiberitanum, ex abbate monasterii Agaliensis Toletani.

225. S. Urbicius asportat corpora sanctorum martyrum Justi et Pastoris intra urbem Complutum, id est, Guadalfaxaram, ex Campo laudabili, ubi prius sepulta fuerant et reperta divina revelatione ab Asturio Serrano; translata primum in Galliam, deinde prope civitatem Hoscam.

226. Egilae, abbatis Agaliensis, et episcopi post Illiberitani, Toleti celebris est memoria. Hic in urbe Tadere, seu Secura, natus.

136.1083|

227.Sub Egila floruit Toleti Venantius monachus, qui fecit Homiliam S. Adelphi, Toletani pontificis; quae falso ascribitur Petro episcopo Ravennati.

228. Passus est Ledesmae, quae Latine Bletissa dicitur, S. Nicolaus, puer undecim annorum, dictus, cum erat Saracenus, nomine patrio Halli, Alcamanis Saraceni reguli filius, Galafri regis Toleti frater; Gallianae, conjugis Caroli Magni, patrui [ al. patruus], et cum eo duo presbyteri Muzarabes Christiani, Nicolaus et Leonardus, pridie Kalend. Novembr.

DCCXC. DCCLII.

229. Cixilla, Petri Pulchri archidiaconus, fit Toleti pontifex. Praeest annos 21 sub Juceph [ al. Juphed] et Abderamam, regibus Toleti.

DCCXCIV. DCCLVI.

136.1085| 230. Hoc anno delatum est corpus S. Leucadiae virginis et martyris, Toletanae civis et patronae, Ovetum Toleto per Argericum abbatem Agaliensem, et Petrum abbatem S. Leucadiae, et Andream Muzarabem Abenlupi Ficulnei filium, et alios viros Toletanos primores.

DCCCIX. DCCLXXXI.

231. Sub hoc tempus venit Toletum Carolus Magnus sub rege Galafrio, ejusque filiam Gallianam, Christianam factam a Cixillane pontifice Toletano, duxit uxorem; pro qua singulare certamen inivit cum Bradamantio, regulo Complutensi, vel Guadalfaxarae, vastae molis torvique vultus gigante; quem in praelio victum interfecit.

232. S. Urbicius, S. Bafardi [ leg. Bassacii] abbatis Benedictini discipulus, in Valle-nocea [ lege Valle-Nocita, et vide Fr. Diegum in Antiquit. Hoscae lib. II, c. 33, fol. 275, col. 2. D. L] floret: colitur Kalend. Novembr.

136.1087|

233.Toleti conditum est templum S. Thyrsi vernulae Christi, civis Toletani, passi Apolloniae in Graecia, prope Mezquitam majorem; consecratumque est a Domino Cixillane archiepiscopo Toletano, cum magno periculo.

234. Abdalla, primus rex Securae, mirifice floret opibus et fama.

235. Petrus, abbas Agaliensis, Toleti in pretio habetur.

236. Celeberrimus habebatur in Hispania Cixilla, quod anno 776 contraxit concilium Toleti ex mandato litterisque Adriani papae contra Egilanem episcopum Illiberitanum, nolentem die Sabbati a carnibus abstinere; concurrunt ad concilium ex omnibus Hispaniae partibus.

DCCCXX. DCCLXXXII.

237 et 238. Elipandus, archidiaconus Cixilanis pontificis Toletani, succedit in sede patriarchali Toletana pro domino Cixilane, magistro suo; ad annum 810 praeest.

239. Mala persuasione Felicis Urgelitani pontificis, magistri sui, labitur in foedum de Adoptione Christi errorem; sed epistolis Adriani papae et Caroli Magni Pipini Francorum regis filii, ad mentem et verum sensum Ecclesiae redit.

240. Florebat Toleti Joannes presbyter, doctus et sanctus; ad quem mittit litteras Adrianus Papa Romensis.

241. Hoc tempore Muzarabes Toletani graviter premuntur a Mauris, impositis novis vectigalibus.

136.1089|

242.Hoc anno fui Lugduni, et ex convictu cum viris et tabulariis ejus Ecclesiae, cognovi duos fuisse Genesios; alterum seniorem, ante circiter 200 annos [ imo leg. qui ante non multos annos], vel saltem 140 [ al. 150], alterum [qui paulo prius] decesserat, dictum Abhelardum, consanguineum Caroli Magni, qui monachus Benedictinus maluit quietem, quam negotia.

243. Hic ipse interfuit concilio Francofordiensi: et non assensit errori Gallorum et Germanorum, asserentium sacras imagines habendas, non colendas. Contra quem senserunt omnes doctores Hispaniae.

244. Magia per daemones Toleti docetur in spelunca, quam dicunt vulgo Herculem condidisse; unde divulgari coepit per Hispanias, et dicitur Scientia Toletana.

245. Catholico regi succedit Froila, Froilani Aurelius, Aurelio Silo, Siloni Alfonsus Castus, huic Mauregatus.

246. Silo rex mortuus est, sepultusque Praviae in templo S. Joannis Baptistae, quod ipse condiderat.

DCCCXXI. DCCLXXXIII.

247. Siloni succedit solus in Ovetensi regno Alfonsus Castus, strenuus vir, et pudicitiae studiosus.

248. Mauregatus, patruus Alfonsi regis, vir spurius, contra regem Alfonsum rebellavit periculose.

DCCCXXIII. DCCLXXXV.

136.1091| 249. In Castro Octaviano prope Barcinonem sancta Maria, Joseph, Victor, et Theodorus, sancti Dei.

250. Hoc anno Elipandus Toletanus pontifex miserat legationem ad Carolum Magnum, et librum, in quo petit vehementer ab eo, eum legi faceret.

DCCCXXIV. DCCLXXXVI.

251. Toletani gravissime ferunt jugum Maurorum.

252. Synodus universalis Nicaeae septima habita, tercentum et quinquaginta episcoporum, contra haereticos Iconomachos congregata; in qua interfuit Pantaleon episcopus Valentinus ex Hispania, et Theodorus presbyter Badae prope Carthaginem Spartariam (nunc sic vocata est, vel prope), olim dicta Thyar. Interfuit etiam Nicephorus presbyter S. Mariae de Columna ecclesiae Caesaraugustanae, et Agapius S. Thyrsi monasterii Toletani abbas, pro domino Elipando pontifice Toletano, ejusque vicarius.

253. Hoc anno moritur degener rex Mauregatus; ex aequo coelo serusque [ al suisque] exosus, sepelitur vero Praviae.

254. Et Abderahmam, Maurorum imperator, moritur Cordubae post annos 29 imperii Saraceni.

255. Hoc tempore Zuleiman rex Toleti fit etiam rex Cordubae; succeditque in imperio Mahumetano totius Hispaniae patri suo Abderahmam, ipse natu maximus.

256. Moritur admodum senex post triginta annos Turpinus, qui scripsit graviter vitam Caroli Magni; posuitque eum Adrianus [ al. Gregorius] papa pro sancto Rebobero exsule.

DCCCXXVIII. DCCXC.

257. Socrates, Sozomenus, Philippus, scriptores ecclesiastici, et doctrina Joannis Cassiani monachi, florent.

DCCCXXXI. DCCXCIII.

258. Adrianus papa synodum contrahit Romae [ al. Francfordiae].

DCCCXXXIII. DCCXCV.

259. Elipandus archiepiscopus Toletanus, hoc anno Toleti synodum contrahit petitione sancti regis Caroli Magni, et hortatu Gumesindi archidiaconi Toletani, discipuli sui, et Lupi viri Muzarabis, Toletani primarii, die 13 mensis Aprilis, die Dominico, in die festo S. Hermenegildi regis et martyris, apud S. Justae secretarium: ad quam convenerunt multi episcopi et abbates, et coram illis dixit Elipandus, se stare determinationi sanctae Ecclesiae Romanae circa determinationem negotii de adoptione Christi (in quo deceptus fuit) idque cum lacrymis tam ejus quam aliorum.

260. Peracto concilio, egit gratias Elipandus Carolo Magno; scribitque sancto pontifici Adriano, qui vehementer gavisus illi gratulatur: mittitque Elipandus multos libros Gothice scriptos ad Carolum.

DCCCXXXIV. DCCXCVI.

261. Defuncto papa Adriano, succedit illi Leo III papa. Hoc anno habetur in Germania synodus Aquisgrani.

DCCCXXXV DCCXCVII.

136.1093| 262. Constantinus imperator coactus est ab Irene abdicare; quae regit imperium cum multa laude.

DCCCXXXVII. DCCXCIX.

263. Corpus S. Jacobi, Zebedaei filii, quod ubinam tumulatum jaceret, multos annos penitus ignorabatur, a Theodomiro Iriensi pontifice divinitus patefit.

264. Venerunt auxilio regis Alfonsi, cognomento Casti, quidam duces, comes Cenomanensis, Anselmus comes palatinus, Rolandus frater Abhelardi, cognomine Genesii; et postulaverunt corpus S. Leucadiae virginis et Martyris, Toletanaeque civis, Toleto delatum Ovetum; et rex non potuit ullo modo negare. Delatum est ad urbem Suessonum, et post ducentos annos a quodam comite Montis Henao, in Hannonia, Suessonibus ad Cellense monasterium S. Gisleni, episcopi et confessoris.

DCCCXXXVIII. DCCC.

265. Hic annus felix fortunatusque fuit orbi quidem Hispano, Carolo Magno regente Romae imperium occidentis.

DCCCXXXIX. DCCCI.

266. Collecta est in Germania synodus Saliburgensis.

DCCCXLI. DCCCIII.

267. Moritur Constantinopoli sanctus patriarcha Tharasius, maximus fidei defensor, VII Kalend. Martii.

DCCCXLIV. DCCCVI.

268. Nortingus episcopus hac tempestate floret.

DCCCXLVIII. DCCCX.

269. Hoc anno Elipando archiepiscopo Toletano, viro prudenti, humili, ac in zelo fidei catholicae ferventi, sancte mortuo sufficitur archidiaconus ejus Gumesindus. Ipse vero cum pauperum et viduarum lacrymis sepelitur in ecclesiae S. Justae secretario.

270. Gumesindus successor ac discipulus illi posuit ex more Gothico carmen sepulcrale.

271. Multi ex Hispania, praecipue Toleto, ex Muzarabibus, pressi jugo Saracenorum, quaesitis occasionibus, clanculum, ut possunt, ad Gallias confugiunt.

136.1095|

272.Hoc anno comes Suessonensis ab Alfonso impetrat corpus S. Leucadiae; defertque Oveto Suessonem.

DCCCLIV. DCCCXVI. 136.1097| 273. Hoc anno cogitur in Germania synodus Triviacensis [ al., Aquisgranensis].

274. Hoc etiam anno contrahitur synodus ad villam Theodonis.

DCCCLV. DCCCXVII.

275. Carthagine Spartaria habetur in pretio memoria sancti abbatis et episcopi Abhelardi, cognomento Genesii, ex genere Caroli Magni imperatoris, qui post ibi fuit.

276. In honore praecipuo habetur per Hispanias Epistola catholica S. Jacobi Zebedaei filii, quam scripsit duodecim tribubus per Hispaniam dispersis: quod ex apostoli Jacobi discipulis acceperunt posteri; ab his S. Melantius, usque ad haec tempora; hinc Dexter, Maximus, Isidorus collegerunt. Et habetur in Missa sancti Jacobi a Pater noster, a discipulis sancti Jacobi incepta, a Melantio aucta [ al., ab ejus discipulis incepta, a Mantio, et ab aliis aucta]: ubi citantur testimonia hujus Epistolae, tanquam Jacobi Zebedaei; quae Missa toti Hispaniae et Galliae Narbonensi communis fuit. Quae videre non potuit Eusebius Caesariensis, et ideo Jerosolymitano Jacobo, ut notiori, illam attribuit.

277. Hoc tempore Nicander poeta Hispanus Toleti floret.

136.1099|

278.Artinodus [ al. Erthinodus] monachus Gothus Augustinianus, in Scislae Toletano monasterio hujus ordinis, ut martyr, in pretio habetur.

279. Stephano Quinto succedit in sede Petri Paschalis.

DCCCLVIII. DCCCXX.

280. Gratiosus episcopus XLIV, Ravennas multum floret.

DCCCLXIV. DCCCXXVI.

281. Dum sanctus Abhelardus, cognomento Genesius, erat in exsilio apud Carthaginem Spartariam, apud insulam Eron (nunc Grossam [ al, Grillam] dictam) multis ultro citroque missis litteris se consolantur, ipse Gumesindusque Toletanus archiepiscopus, qui ex eodem erat genere et gente progenitus.

DCCCLXVI. DCCCXXVIII.

282. A Machometo Toleti rege aedificatur mirus pons super Tagum ad alveum [ al. columnam] S. Leucadiae praetoriensis.

DCCCLXVIII. DCCCXXX.

283. Gumesindo archiepiscopo Toletano succedit in sede Wistremirus archipresbyter Toletanus, vir sanctus, pius, et in pauperes egregie propensus; sedet annos 28 sub gubernatore civitatis Toletanae Ambrosio.

284. Erigitur [ al., eligitur] Toleti academia philosophiae, medicinae et astrologiae, eo concurrentibus Hispaniae doctissimis.

DCCCLXXIV. DCCCXXXVI.

136.1103| 285. In territorio Zamorensi, oppido Albugensi, floret, opinione rarae sanctitatis, Saeculina virgo Benedictina.

DCCCLXXVI. DCCCXXXVIII.

286. Alvarus et Isidorus, fratres S. Eulogii, qui post fuit electus archiepiscopus Toletanus, ad Boioariam exsulant.

DCCCLXXVIII. DCCCXL.

287. Theodemirus monachus Benedictinus, episcopus, Calagurritanus, Claudio Taurinensi episcopo succedit.

DCCCLXXXII. DCCCXLIV. 288. Hoc anno fit judex Muzarabum Gundericus Toleti, vir pius, justus et Deum valde timens.

DCCCLXXXIV. DCCCXLVI.

289. Martinus Secundus, Romani papae fama [ al., frater] in Gallaecia floret.

290. S. Alvarus, socius S. Eulogii, mirifice floret Cordubae.

291. S. Fructuosi memoria celebris habetur apud Ligures.

292. Contra Claudium episcopum Taurinensem Iconomachum scribit S. Wistremirus archiepiscopus Toletanus.

DCCCLXXXVI. DCCCXLVIII.

136.1107| 293. S. Blasius, episcopus et martyr, qui in Hispania apud Centumfontes, oppidum Celtiberiae, passus est tempore persecutionis Neronianae, anno sexagesimo septimo; miraculis celebris [ al., crebris] micat.

DCCCLXXXVIII. DCCCL.

294. S. Anacirardus eremita ex Germania venit in Lusitaniam, et in ripa fluminis Tagi, prope civitatem Scalabim, sancte degit; et reversus ad Italiam, non procul a lacu Tigurino, vulneribus confectus, martyrizatur die 4 Februarii.

DCCCXCV. DCCCLVII.

295. Patitur Cordubae Rodericus et Salomon, domo Lusitanus, prope urbem dictam in Baetica Tuccim vetus, aliquibus Fossina.

296. Hoc anno Wistremirus, Toletanus primas, jubet deponi Samuelem episcopum Illiberitanum, propter nefandam vitam: quod exsequitur David Hispalensis archiepiscopus; sufficit illi Gervasium.

297. Hoc anno sufficitur per Toletanum Wistremirum, defuncto episcopo Urcitano (Urci, nunc Portella) Genesius, alias Abhelardus episcopus, qui fuerat Lugdunensis in Gallia, vir sanctus, Milonis cognomento Bernardi filius, frater vero Rolandi, ducis Palatini.

298. Wistremirus vir sanctus (qui vocabatur a S. Eulogio Facula Spiritus sancti) Lupi Ficulni frater, 136.1109| domo Toletanus, ex ipsis ejus Muzarabibus natus, senio confectus moritur. Sepelitur in aede S. Justae. Succedit illi Bonitus, qui posuit sepulcrale carmen:

Α. Obiit in pace S. vir Wistremirus 31 Decembris Ω.

DCCCXCVI. DCCCLVIII. 299. Eligitur in concilio episcoporum Toleti sanctus Eulogius.

DCCCXCVII. DCCCLIX.

300. Bonitus, sanctae Ecclesiae Toletanae archidiaconus, eligitur Toletanus pontifex. De hoc dicitur ivisse ad patriam suam Clarummontem Arverniae, et ibi fuisse donatum veste coelesti a beata virgine Maria: sed Toleti scriptis litteris ad Samsonem Cordubensem, ipse eum absolvit.

301. Leander, trigesimus sextus abbas Agaliensis, floret.

DCCCC. DCCCLXII. 302. Julianus succedit in sede Toletana sancto viro Bonito. Fuit doctus, ut illa ferebant tempora. Synodum coegit.

DCCCCIII. DCCCLXV.

303. Juliano succedit Petrus, vir pius. Coegit synodum.

DCCCCIV. DCCCLXVI.

304 Succedit Petro alter Petrus in sede Toletana, vir bonus.

305. Floret memoria sancti Crescentis in Caesarone, et Vienna, ubi fuit episcopus.

306. Floret in monte Serrato sanctus Joannes Guarinus eremita.

DCCCCVII. DCCCLXIX.

136.1111| 307. Sub id tempus Dulcidius, presbyter Toletanus, ex Berta Osorii Gunderici sorore natus, orator regis legionis ad imperatorem Cordubae.

308. Hoc anno fit translatio reliquiarum sanctae Obduliae Palma Toletum.

309. Toletum fertur Indiculus luminosus, quem sanctus Bonitus scripsit Cordubae.

310. Obiit Cordubae sanctus vir patricius Alvarus die 4 mensis Maii.

DCCCCXX. DCCCLXXXII. 311. Marinus Columbi filius ex Gallaecia, matre Hispana, et patre Fabricio, ex diacono cardinali consecratur papa (vide infra num. 320.)

DCCCCXXI. DCCCLXXXIII.

312. Theophylactus archiepiscopus Bulgarorum floret.

313. Habebatur pro martyre in Hispania comes Milo [ al., Rolandus comes, cujus fuit pater Milo] de Angleris, cognomento Bernardus, levir Caroli Magni; qui Milo cum filio Abhelardo, cognomento Genesio, venit in Hispaniam, et recta adiit Alphonsum Castum, Legionis et Oveti regem catholicum, et detulit corpus S. Leucadiae Suessiones [ al., Suessonibus], ut refert Nitardus, nepos Caroli.

314. Selva, Abbas Agaliensis, Toleti mirifice floret.

DCCCCXXVIII. DCCCXC

315. Joannes episcopus Toletanus novem menses sedit.

316. In oppido Prunis, vel Prusae, in Carpetania, Raymundus Metallinensis pastor Lusitanus, mirus in pauperes, sanctus floret.

DCCCCXXX. DCCCXCII.

317. Joanni Toletano succedit in sede Bonitus secundus, vir egregiae mentis, et satis providus in pauperes et suos.

DCCCCXXXIII. DCCCXCV.

318. S. Ostanus [ al., Ostianus], episcopus Aucensis in Hispania, interfuit concilio Ovetensi; moritur in tractu Bivariensi die 30 Julii. Relatus inter sanctos in catalogo numeratur.

136.1113|

319.Cordubenses Muzarabes aedificant intra urbem templum; dubium ne Genesio martyri, ibidem passo in persecutione imperatoris Neronis, an Abhelardo, cognomento Genesio, consanguineo Caroli Magni, episcopo abbatique glorioso.

DCCCCXXXIV. DCCCXCVI. 320. Martinus [ alii legunt Marinus, ex Juliano. Vide quae diximus ad n. 311. D. L.] et Romanus, natione Gallaeci, mittuntur a Joanne papa ad Alfonsum regem Legionis et Oveti

DCCCCXXXVIII. DCCCC.

321 Prunis [ Vide supra n 316 D. L.] in Carpetania moritur sanctus Raymundus Pastor, vir pius, simplex, mansuetus, largissimus in pauperes.

DCCCCXL. DCCCCII.

322. Bonito de vivis sublato, sufficitur in sede Toletana patriarchali archidiaconus ejus servus Dei, non minus opere quam nomine; qui librum scripsit, quod Filius Dei Christus videt in coelo faciem Patris. Sedet annos septem.

323. Sancti Luciani pontificis et martyris, comitis sancti Dionysii Areopagitae, ossa Bellovaco ad urbem Vicensem translata sunt. Alii putant Leuciani reguli Carpetanorum corpus, passi cum Quiteria, cum corpore S. Marci [ al. Martiani, al. Martiae] allatum.

324. Opinio fuit, in Hispania praedicasse Jacobum sanctum Evangelium. a fratre Joanne nondum scriptum, ut docet Chrysostomus, et clarae divinitatis adyta orbi praedicasse.

325. Corpus sancti Levitae Vincentii Agenensis [ al., Nonnagenensis] Valentia delatum per quosdam: nunc servatur in Algarvio.

DCCCCXLIII. DCCCCV.

326. Duae Remenses synodi de diversis rebus collectae.

DCCCCXLVIII. DCCCCX.

327. Orontius episcopus Toletanus annos 19 sub Abderragmane et Almansore Toletum gubernantibus

DCCCCLII. DCCCCXIV. 328. Orontius congregat Toleti concilium episcoporum.

DCCCCLIV. DCCCCXVI. 329. Rhegino abbas Pruniensis, Benedictinus historicus.

DCCCCLVI. DCCCCXVIII.

330. Aegidius, Tusculanus episcopus, Joannis papae legatus apostolicus, Polonos ad fidem Christianam convertit.

331. Obiit vir sanctus Rudesindus pridie Novembris; sepelitur Dumii.

DCCCCLX. DCCCCXXII.

332. Rodulphus Burgundio contra Berengarium imperatorem creatur imperator; durat in imperio annos quatuor.

DCCCCLXII. DCCCCXXIV. 333. Christiani Muzarabes miseris modis a Saracenis tractantur eo tempore; quorum odium id declarat.

334. Floret S. Eugenia virgo et martyr; quae in territorio Cordubensi urbe Utica (nunc Marmolexos ) passa anno 923 patribus Cordubensibus Christianis, decollata est. Christiani Muzarabes, ob memoriam martyrii, posuerunt cenotaphium versibus acrostichis.

DCCCCLXVIII. DCCCCXXX. 335. Thecla virgo Benedictina floret sanctitate, Conchae camporum.

DCCCCLXIX. DCCCCXXXI. 136.1115| 336. Hoc anno corpus S. Cyriaci [ Forte legendum Cyrici, pueri, filii S. Julittae D. L.] repertum est a quodam bubulco: quod ab Hispanis ad Gallias prius allatum fuit.

DCCCCLXX. DCCCCXXXII.

337. Basilius sedet in sede Toletana annos 23 vir probus.

338. Hoc anno rex Toleti Mezquitam maximam amplificat.

339. Basilius scribit ad Silvanactum et Florecindum presbyteros.

340. Marinus diaconus Hispanus, Gallia veniens, mittitur a Joanne papa ad praesulem Toletanum, qui libros Gothicos Missales, breviarios, sacramentales, oratorios, examinans, catholicos invenit.

DCCCCLXXIV. DCCCCXXXVI.

341. Basilius Toletanum concilium contrahit; quo providetur, ne Christiani detrimentum acciperent convictu Saracenorum.

342. Basilio succedit Bonitus Tertius: sedet Toleti annos duos.

DCCCCLXXV. DCCCCXXXVII.

343. Joannes, Servus Dei succedit in sede; annos decem sedet.

136.1117|

344.Sub hoc, et in hoc anno, multi martyres passi sunt in Hispania, et nonnulli degeneraverunt a fide. Qua de re exstat epistola elegantissima, zelo et fervore fidei plena, quam scripsit sanctus Joannes Servus Dei, Toletanus primas, ad omnes Hispaniae Muzarabes; ut primas et patriarcha totius Hispaniae, scripsit ad omnes Ecclesias Hispaniarum.

DCCCCLXXXII. DCCCCXLIV. 345 Quem ego subdiaconus Toleti cognovi, ac virum sanctum et spiritu Dei ferventem expertus sum Toleti. Epistola incipit: Multorum relatu. Scripsit et ad Marinum, antequam esset pontifex Toletanus; responditque ei Marinus papa, missis etiam litteris amoris et benevolentiae plenis.

346. Celebratur memoria in Hispania sancti Agathangeli, passi cum S. Clemente Ancyrano episcopo. Fuit Agathangelus patre Romano Illici natus in Hispania.

347. Bletisae florebant corpora trium sanctorum Pastorum.

DCCCCLXXXV. DCCCCXLVII.

348. Obiit sanctus pontifex Toletanus, Joannes, cognomento Servus Dei; et sepultus est in ecclesia S. Lucae evangelistae.

349. Succedit ei in sede patriarchali Vissitanus, vir magni consilii, et rarae pietatis in omnes afflictos Muzarabes.

DCCCCLXXXVI. DCCCCXLVIII 350. Synodus Ingelhermensis in Germania 34 [ al., 31] episcoporum.

DCCCCLXXXVIII. DCCCCL. 351. Berengarius rex Italiae junior hoc anno creatur.

DCCCCLXXXIX. DCCCCLI.

352. Nunilo et Alodia hoc anno patiuntur, me vivente, in castro Wergeti, id est, Castellon; in castris vinariis in Batestania.

136.1125|

353.Concilium habitum in Hispania in urbe Caesaraugustana, dictum vulgo Augustanum, viginti quinque episcoporum.

DCCCCXCI. DCCCCLIII. 354. Adelagus [ lege Adelgarius] Bremensis archiepiscopus, sedis apostolicae legatus, virtute, doctrina et religione multum floret.

DCCCCXCIII. DCCCCLV.

355. Bruno, Otthonis Magni imperatoris frater, archiepiscopus Coloniensis, vir in omnibus praeclarus habetur.

136.1127|

356.Agapeto pontifici succedit in sede S. Petri Joannes XII.

DCCCCXCV. DCCCCLVII.

357. Concilium coactum hoc anno in urbe Ravennate.

DCCCCXCVI. DCCCLVIII.

358. Concilium Ingelheimense episcoporum sedecim.

DCCCCXCVIII. DCCCCLX

359. Smaragdus, Serlofridegodus [ lege Ceolfridus] Angli, monachi Benedictini, viri moribus egregiis praestantes, theologi insignes.

360. Vitae quae adduntur Chronico De viris illustribus Ildefonsi, compositae sunt a Felice Toletano archiepiscopo, quae incipiunt: Quamvis superius plurimi. Scripsit duodecim vitas, Xisti pontificis Romani; Macrobii diaconi; Philastrii Brixiensis episcopi; Theodori Mopsuestensis episcopi; Tyrannii; Rufini; Verecundi [ al. Vergundi] Uticensis in Africa episcopi, olim archipresbyteri Toletani; Victorini episcopi Legionensis; Idacii Lamicensis episcopi; Eusebii Dorolitani episcopi; Cerealis Castulonensis; Ferrandi Carthaginis Africae diaconi; Petri Ilerdensis episcopi, et Marcellini schismatici presbyteri.

361. Sanctus Julianus scripsit vitam sancti Ildefonsi; Felix praeterea scripsit vitam sancti Juliani Toletani episcopi, idemque adjecit Chronico, quod sic incipit: In nomine Domini: Incipit Chronicon, quod sanctus Julianus composuit. Illud: Natus [al., nactus] est autem Witiza, alii tribuunt Gunterico. Nihil de additione certe hactenus reperitur.

362. Velascus episcopus Aluendensis, [ al., Albigensis] scripsit vitam Salli abbatis Aluendensis [ al., Salvi ab. et episcopi Albigensis] ejus discipulus, ad cujus pedes jacet.

363. S. Godina, S. Gervasius, in Lusitania obiere hoc anno, prima die Octobris.

364. Scripsi ego vitam S. Petri, archiepiscopi Compostellani, cognomento Mansonii, Itali martyris [ lege fil. Martini].

136.1129|

365.Pars librorum moralium, quae adducta fuerat ab ipso Leandro, Constantinopoli ad Hispanias allata est. Pro reliquis libris missus est Taio [ al., Tico; D. L. Diximus supra, n. 100, de isto Taione Casaraug. episc. ]; et haec (ut videtur Roderico) amissa est. Haec solum pars erat Romae; postea reliqui libri advecti sunt, quorum meminit S. Isidorus in Leandro.

366. Multas habent Diptychas Ecclesiae Hispanorum, quae sibi cognitae sunt. Toletana a tempore captivitatis 136.1131| habet illud principium, quod aliae omnes ab anno 360, Pro spiritibus pausantium sanctorum episcoporum Hilarii, Athanasii, Martini, Ambrosii, Augustini, Fulgentii, Leandri, Isidori, David, Juliani, item Juliani, Petri, item Petri.

A Felice usque ad Julianum post Bonitum III ponuntur epicopi, qui maxime juverunt rem Hispanam, scilicet Hilarius Pictaviensis episcopus, Athanasius Alexandrinus, Martinus Turonensis, Ambrosius Mediolanensis, Augustinus Hipponensis, Fulgentius ex Carthagine Spartaria Astigitanus, Leander, Isidorus, David Julianus Hispalensis, Julianus Toletanus doctor, Petrus Ilerdensis, Petrus Pulcher; idque more Graecorum, qui in principio Diptycharum episcopalium, aliarum Ecclesiarum praemittebant aliquos insignes pontifices, cum quibus eorum Ecclesiae Antistites aliquando communicaverunt. Id etiam fecere episcopi Aethiopes.

367. Solus Toletanus episcopus, ut primas Hispania, habuit olim jus pallii in Hispania.

136.1133|

368.Etiam in media captivitate semper servata est obedientia, et reverentia ab Hispanis pontificibus Toletano pontifici, ut patriarchae, et totius Hispaniae jam inde a principio Ecclesiae Primati.

(no apparatus)