Migne Patrologia Latina Tomus 3
AucInc.Chroni 3 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin PROLEGOMENA EX DISSERTATIONE FR. BLANCHINII DE CANONE PASCHALI S. HIPPOLYTI ( Apud Galland Bibl. vet. PP., t. III).
SYNOPSIS.
I. Varia virorum eruditorum placita de hujus Chronici auctore.
II. Illud Hippolyto episcopo et martyri tribuendum nonnulli existimarunt.
III. Sed ejus auctor, vel Heron ex philosopho christianus et martyr, vel potius Anonymus, qui sub Alexandro Severo vixerit, habendus videtur.
IV. Cangii sententia de Hippolyto Chronici auctore proponitur.
V. At in computis ab Hippolyto dissentit Chronici scriptor.
VI. Quod quidem allatis in medium exemplis evincitur.
VII. Demonstrationis hujus Blanchinianae conclusio. VIII. Variae Chronici memorati editiones.
I. Inter opera S. Hippolyti episcopi et martyris, quae superiore volumine II collecta simul edidimus, nonnulli viri docti recensendum existimarunt et Chronicon illud, quod Anonymus, qui sub extremis Alexandri Severi imperatoris temporibus floruit, Africano coaevus, circa Christi annum CCXXXVI scripsisse comperitur. Hanc sententiam prae caeteris est amplexus V. C. Cangius. Sed in aliam abierunt Pearsonius , et Dodwellus: quorum posterior Anonymum quo de agimus, scripsisse statuit paucis post Hippolytum annis; quum alias sanctus ille martyr et episcopus primo ejusdem Alexandri Severi anno Cyclum suum inchoasse noscatur. Caeterum, inquit, multa noster Anonymus habet, quae cum hypothesibus Hippolyti chronologicis in ejusdem Paschali Canone observatis consentire videantur, quaeque adeo Hippolyto Anonymum debuisse fas est ut suspicemur. Quorum quidem virorum eruditorum sententiae illa in primis nos cogunt accedere, quae hac de re praeclare satis edisseruit illustris praesul Franciscus Blanchinius. Sic igitur ille:
II. « Dolebamus, quod liber ille interciderit, ubi digesserat Hippolytus Demonstrationem temporum Paschae quemadmodum in Tabula. Opus enim illud, si ad nos integrum pervenisset, haberi deberet post sacras Litteras omnium pretiosissimum. Siquidem ante Hippolytum nemo digesserat in certam seriem, nec ad Cycli normam redegerat sacros annales: quod ille praestitit Christianorum scriptorum primus. Occurrebat dolori nostro vir doctissimus Dominus du Cange in postrema editione Paschalis Chronici: ubi de Hippolyti Canone, et Commentario Paschae plurima cum disseruerit solidiori qua pollet eruditione in omni genere litterarum, visus est aliquam in spem nos adducere libri Hippolytei reperiundi vetusto illo in codice, quem Canisius Antiquarum lectionum tomo III, et Labbeus in primo Bibliothecae Manuscriptorum publico bono in lucem protulerant. Adornavit vero etiam ipse V. C. tertiam ejusdem opusculi editionem, num. 4, in Selectis ad illustrandum Chronicon, quod parabat: cujus titulum in indiculo « Selectis » praefixo ex antiquis membranis cum redderet pag. 403, ita commendavit: IV. Liber generationis ab Adam usque ad ordinem quae ( sic ) continentur in hoc libro. Opus quod Hippolyto Portuensi adscribi posse duximus in Praefatione: ex editione Henrici Canisii, et Philippi Labbei ad fidem codicis Collegii Paris. Soc. Jesu recognitum. » Et certe in praefatione plurimus est in conjecturis conquirendis, unde Hippolyto Martyri, quem Portuensem episcopum ex VII suburbicariis fuisse autumat, tribui prae caeteris debeat.
III. Verum, si ad Hippolytum episcopum et martyrem Canon iste marmoreus referendus est, ut omnium doctorum ipsiusque adeo Cangii suffragio refertur; demonstraturum me esse confido, ad eumdem Hippolytum non pertinere codicem illum Canisianum, et Labbeanum, caeteroqui spectabilem: sed esse potius referendum, vel ad Heronem illum ex philosopho christianum et martyrem: quem ipse a neocoratu templi Sarapidis in Portu Romano ad Christi fidem evocatum suspicatur ex Graeca inscriptione apud Sponium, sect. X, num. 22. Severo Alexandro imperante, ipsique adeo Hippolyto aequalem; et de temporibus scripsisse docet ex veterum testimoniis, eumque adhuc neophytum explesse martyrium. Accedo itaque ad eam sententiam, quam secundo loco idem laudatus auctor in praefatione subtexuit, dicens vel Hippolyto episcopo, « vel auctori synchrono, qui vixerit sub Alexandro Augusto, » esse librum adjudicandum. Praestat ejus verba transscribere ex numero XVIII praefationis.
IV. « Caeterum Hippolyti Chronico de quo agimus, geminum prope est, nisi ipsummet exstiterit, Chronicon illud, quod edidit Henricus Canisius, tom. III Antiq. Lect., et Philippus Labbeus, tom. I Novae Bibliothecae ex ms. cod. Collegii Paris. Soc. Jesu, hocce titulo: De divisionibus et generationibus gentium. Quod quidem Chronicon ad Alexandri Severi annum XIII, eumque imperii postremum, quo imperante se vixisse non semel auctor innuit, perducitur. Is vero in praefatione descripturum se ait, Gentium divisionem, et parentum dinumeratam generationem, inhabitationis quoque tempora, et bellorum commissiones, et Judicum tempora, qui et ex quibus Regibus nati sunt, qualesque captivitates populi, et quibus Judicibus contigerint, quique Sacerdotes, quibus temporibus fuerant, et quae divisio, et quae perditio facta sit, quonam modo generatio seminis Israel de Patribus in Christo completa sit, et quot quantique per quanta tempora dinumerentur anni a creatura saeculi usque in hunc diem. Praefationi Index subjicitur, cujus caput hisce verbis conceptum legitur: Declaratio Paschae, et quis quando servavit ex temporibus Moysi in hunc diem. Quae quidem ad ea referuntur quae habentur in ea sectione, ubi de Paschate subinde a Judaeis exacto agitur. Tum additur: A generatione autem Christi post XXX annos cum passus est Dominus, Pascha celebratur. Ipse enim erat justum Pascha. A Passione autem Domini usque in XIII annum imperii Alexandri Caesaris anni CCVI servatum est Pascha, quod in commemorationem Domini nostri Jesu Christi servatur a nobis. Fiunt igitur omnes anni ab Adam usque in hunc diem anni V, MDCCXXXVIII. Quae quidem hic a nobis allata si quis cum iis, quae de Hippolyti Chronico attigimus, ad amussim conferre velit; illud ipsum esse ejusdem Chronicon haud difficulter forte concedet, cui laterculum is praemiserit, vel subdiderit in Paschalis festi, de quo in illa, quam diximus, sectione egit, inveniendi Canonem seu regulam: ad quam praeteritos et sequentes annos expendere lectorem voluerit. »
V. Recte quidem argumentatur ex hisce duobus numeris annorum a Passione Domini ad annum XIII Severi Alexandri, nec non ab eo, quem XXX vel XXXI ante Passionem ex veterum sententia Incarnationi Dominicae tribuebat. Quin etiam, ut addam reliquas Epochas in marmoreo Canone recensitas, concedam plerasque earum cum numeris codicis Labbeani et Canisiani congruere. Verum cum discrepent ab eisdem reliquae, eaque potissimum, quae definit intervallum inter duo Paschata, Exodi et Ezechiae, evidenter ostenditur, marmoreum Hippolyti Chronicon diversum esse a Scripto ipsi aequali incomputis dissentienti. Cum vero constet Hippolyti numeros tam prope accedere ad peritiorum Chronologorum sententias, uti ex comparatione ostensum fuit pag. 103 seq., contra vero vitiosa manifeste sit computatio Anonymi in definiendo praesertim intervallo a Paschate Josue ad Pascha Ezechiae; operae pretium duco, rationes Hippolyti hoc in monumento superstites exhibere: ut haec antiquissima omnium Chronologia Paschalis, maximae Hippolyti peritiae testis, in commendationem cedat sapientiae Patrum, qui proximi ab Apostolis, et ab Apostolicis viris prima Ecclesiae saecula, ut sanguine pro Christo fuso, ita etiam scriptis clarissimis illustrarunt. Diversitatem igitur Chronici ita demonstro.
VI. In editionibus Canisiana, Labbeana et Fresnea dividitur opusculum Anonymi in varias sectiones juxta Labbeum, sive in Capita juxta Canisium: uterque quorum, ex diversis exemplaribus exscribebat. Capite igitur XVII juxta Canisium, sive sectione XII juxta Labbeum, haec intervalla Paschatum adnotantur. Ipsius codicis verba ex Labbeo reddam, additis in margine Canisii, et Fresnei lectionibus diversis, ubi dissideant. Editio Labbei, pag. 305.
- Editio Canisii. « Ut autem et aliter ostendamus non tantum per tempora Regum, sed etiam a quo Pascha servatum est, dinumerantes simul annos dicemus. Editio Fresnei, p. 419.* II millia CCXLII.Ab Adam usque ad diluvium anni +
- MMCCXLII.+ IIMCCXLII.* MCXLIV.A diluvio usque ad exitum Abraham de terra sua, anni
- MCXLV.Hinc usquequo exirent Israelitae de Aegypto, educente eos + Mose, quando et Pascha fecerunt, anni sunt CCCCXXX.+ Moyse.
- XLII.Ab Exodo Aegypti usque in transitum Jordanis quando JESUS Pascha celebravit, sunt anni
- XLI.
- CCCCLIV.Ezechias post annos
- CCCCLXIV celebravit Pascha.
- CXIV.Post Ezechiam Josias anno +
- centesimo quartodecimo Pascha celebravit.+ CXIV.
- deest in c. Can.* Post Josiam + Esdras post annos CVIII Pascha celebravit.+ Heszras.Post Esdram, Servatoris usque generationem Christi post annum DLXIII Pascha fit.Post Heszram Servatoris usque generationes Cap. XVIII Canisii. Sequitur Sectio XII Labbei. Christi post annos DLXIII Pascha fit.
- tricesimu
- Paschae « A generatione autem Christi post
- XXX + annum, cum passus est Dominus, Pascha celebratur: ipse enim erat justum
- + Pascha.+ annos. + Pascha.A Passione autem Domini usque in XIII annum + imperatoris ALEXANDRI Caesaris anni CCVI servatum est Pascha quod in commemorationem
- + Christi servatur a nobis.+ imperii. + Domini nostri JESU CHRISTI.* omnium.Fiunt igitur
- omnes anni ab Adam usque in hunc diem anni + quinquies mille DCCXXXVIII. » + quinquies mille septingenti triginta octo.
Intervalla in codicibus Anonymi ita definita, non respondent ubique alteri annorum summae, quae colligitur ex singulis Regum, aut Judicum Epochis, quas eodem in opusculo legimus. Ut vero omnis discrepantia unico obtutu pateat, exhibebo in sequenti laterculo tam judicum quam Regum annos singillatim, ut in codice sunt digesti. Codex Canisii. Codex Labbei et du Cange. Exodus anno11In deserto sub Mose40* Cange
- .......
Sunt igitur anni ab initio regni Ezechiae ad XVIII Josiae tantum centeni ex Epochis proxime allatis.
Idem intervallum juxta summam superiorem habetur annorum 114. Neutrum vero consentit cum marmore Hippolyti: in quo Epocha simplex disjungit eadem Paschata annis 112, et Epocha juxta Danielem eadem separat annis 113.
Multo evidentior est numerorum discordia, quae apparet in scriptis exemplaribus, si conferatur intervallum Paschatis Josue a Paschate Ezechiae. Ann 592 a Paschate Josue ad initium David additi annis 342 ab initio David ad initium Ezechiae, constituunt summam 934.
At in summa capitis XVII Canisiani, et sectionis XII Labbeani codicis idem intervallum minuitur plusquam saeculis quatuor: nam constituitur intervallum ab Josue Paschate ad Pascha Ezechiae annorum 464.
VII. His anachronismis, et antichronismis (si fas est dicere) non laborat marmor Hippolyti: in quo vidimus, intervalla ex duplici computo, tam « simplici, » quam « juxta Danielem, » optime consentire cum rationibus celebriorum Chronologorum, dum intervallum ab Exodo ad Pascha Ezechiae ex cellularum dispositione deprehenditur annorum 793, juxta simplicem calculum, vel 791 « juxta Danielem: » adeoque haberi distantiam Ezechiae a Paschate Josue 749 ex calculo simplici, et 750 ex calculo juxta Danielem. Neque enim aliter inciderent in cellulas lemmata illa, EXODUS, et JESUS, et EZECHIAS, nisi septem solidae Periodi minores annorum 112, et praeterea anni 9 supponantur numerari a Paschate Exodi ad Pascha Ezechiae: et Periodi minores septem, imminutae cellulis sive annis 32 juxta simplicem calculum, vel 33 « juxta Danielem » dicantur interesse a Paschate Josue ad Pascha Ezechiae: cum unaquaeque periodus minor, ubi solida sit, eamdem repetat cellulam: et unumquodque saeculum cellulis XII retrocedat in annorum consignatione. Necesse igitur est annos interpositos ab Exodo ad Ezechiam haberi ex hisce cellulis « juxta Danielem » vel 7, vel 119, vel 231, vel 243, vel 345, vel 457, vel 569, vel 681, quod nemo dixerit nulla idonea auctoritate permotus: vel demum 793 quod asserimus, cum et reliqua consentiant cum peritiorum Chronologorum rationibus, ex Bibliorum sacrorum numeris rite collectis. Quae cum diligenter expensa fuerint, constabit, ut puto, facilius posse restitui ex marmoreo Chronico vitiatos numeros Anonymi Hippolyto aequalis, quam ut Hippolyti Chronicon in marmoreis cellulis sibi optime constans, ad vitiatos codicum numeros inter se dissidentes, et ab anonymis auctoribus acceptos, tum ab anonymis latine redditos inflectantur. Velim potius, ut ex fide hujus Canonis Hippolytei corrigantur menda scriptorum codicum. Facile enim intelligitur deesse numeros in scriptis Chronicis capite XVIII Canisiano inter Epochas Exodi et Ezechiae. Fortasse intermedia aliqua jacebat Epocha ab Exodo ad initium David: tum illa subsequebatur ab initio David ad Ezechiam, quae corruptis numeris non sibi constat. Omitto alios antichronismos recensere ex variatis lectionibus Canisiani et Labbeani codicis; quas colligent Chronographi, qui conferant summas annorum a Mundi conditu putatorum ex Anonymo: unde apparebit distantia a Jesu Nave ad Davidis initium juxta Canisianum exemplar ann. 555, juxta Labbeanum 495, quarum neutra respondet annis in Judicum, et Regum numero recensitis. Commendat igitur maxime nostri marmoris fidem, et praestantiam operis Hippolytei, comparatio cum codicibus instituta: et desiderium vehementius intendit operum tanti Patris, et Martyris: quae integra concidissent, nisi perennitatem aliquam ejusdem doctrinae reliquiis praeclarum hujusce monumenti vestigium comparasset. Hactenus V. C. VIII. Hoc itaque Anonymi Chronicon Hippolyto synchroni, quod primum Canisius, deinde Labbeus, postremo Cangius evulgarunt, heic edendum curavimus, velut appendicem operum Hippolyteorum, quae superiore volumine II collecta simul ac digesta protulimus, Editionem nostram ad Labbeanam potissimum exegimus: collatis interim alicubi Canisii et Cangii exemplaribus, unde nonnullas descripsimus variantes lectiones, quae alicujus pretii esse videbantur. Quis enim, ut cum Labbeo loquar, illud Augiae stabulum purgare possit?
CHRONICON ANONYMI QUI SUB ALEXANDRO IMP. VIXISSE ANNO CHRISTI CCXXXVI PERHIBETUR.
LIBER GENERATIONIS AB ADAM USQUE AD ORDINEM QUAE CONTINETUR IN HOC LIBRO.
Declaratio gentium, quae ex quibus factae sunt, et quas singuli terras et civitates sortiti sunt: quantae insulae. Dinumeratio temporum et annorum. Generationes saeculi usque in hunc diem. Terrae divisio tribus filiis Noe. clarae: qui, ex quibus gentibus transmigraverunt: quot flumina nominata: quot montes nominati. Quot Judices: et quis quot annis populum judicavit. Quot Reges in Tribu Juda: et quis quot annis regnavit. Declaratio Paschae, et quis quando servavit ex temporibus Moysi in hunc diem. Reges Persarum a Cyro, et quis quot annis regnavit. Reges Macedonum ab Alexandro, et quis quot annis regnavit. Imperatores Romanorum ab Augusto, et quis quot annis imperavit. Tempora Olympiadum ab I fito, usque in praesentem Olympiadem. Nomina Patriarcharum ac generationes. Nomina Prophetarum. Mulieres Prophetissae. Nomina Regum Hebraeorum et Regum qui in Samaria regnaverunt supra decem Tribus: et quis quot annis regnavit. Nomina Sacerdotum. Nomina Episcoporum Romae, et quis quot annis praefuit.
PRAEFATIO.
QUANDOQUIDEM oportet instructum esse veritate, necessarium existimavi, fratres charissimi, hunc in brevi de sanctis Scripturis facere sermonem ad corroborandam doctrinam, ut per paucas enarrationes, non sine causa inquisitas virtutes veritatis citius agnoscamus, abscindentes prius indoctorum generatam contentionem, quae obumbrat sensus, hujuscemodi indoctum edoceat. Summa autem cum industria praevidere cupientes juxta veritatem cognoscimus Gentium divisionem, et parentum dinumeratam generationem. Inhabitatorum quoque tempora, bellorum commissiones, et Judicum tempora, dispensationes, et Regum annos, et Prophetarum tempora qui et ex quibus regibus nati sunt, qualesque captivitates populi, quibus regibus, et quibus judicibus contigerint; quique sacerdotes, quibus temporibus fuerint, et quae perditio facta sit. Quo autem modo generatio seminis Israel de Patribus in CHRISTO completa sit, et quot quantique per quanta tempora dinumerentur anni a creatura saeculi usque in hunc diem.
Existimavimus autem incipientes a Genesi juxta verborum ostensionem, sicut expetit, declarare, non ex nostra quadam parte, sed ex ipsis sanctis Scripturis testificari. Hinc ergo occasionem arripientes juxta ordinem de Genesi sermonem facimus.
INCIPIT NARRATIO. SECTIO PRIMA.
Liber generationis hominum
Quo die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit eos.
Post annos autem C, postquam generatus est Sem,
Vixit autem Adam annis CCXXX et genuit Seth.
Vixit autem Seth annis CCV et genuit Enos.
Et vixit Enos annis CLXI et genuit Cainan.
Et vixit Cainan annis CLXX et genuit Malaleel.
[Malaleel vixit] annis CLXV et genuit Jared.
Et vixit Jared annis CLXII et genuit Enoch.
Et vixit Enoch annis CLXV et genuit Mathusalam.
Et vixit Mathusalam annis CLXVII et genuit Lamec.
Et vixit Lamec annis CLXXXVIII et genuit Noe.
Et erat Noe annorum D, et genuit tres filios
Sem, Cham et Japhet. fit diluvium, cum esset annorum sexcentorum Noe.
Fiunt ergo ab Adam usque ad Diluvium generationes XI, anni II, MCCXLII.
Istae sunt generationes Sem.
Sem cum esset annorum C genuit Arfaxat anno secundo post Diluvium.
Et vixit Arfaxat annis CXXXV et genuit Cainan.
Et vixit Cainan annis CXXX et genuit Sale.
Et vixit Sale annis CXXX et genuit Heber.
Et vixit Heber annis CXXXIV Phalec.
Usque ad hunc, generationes V, annis DXXIX; ab Adam autem, generationes XV, anni sunt II, MDCCLXXI.
SECTIO II.
Divisio terrae et de tribus filiis noe. Post diluvium autem, Sem, Cham et Japhet, trium fratrum, tribus divisae sunt.
Et Sem quidem primogenito a Persida et Bactris usque in India longe et usque in Rhinocoruris est.
Cham autem secundo a Rhinocoruris usque Gadira.
Japhet autem tertio a Media usque Gadira ad Buroam.
Habet autem Japhet flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam: Sem autem Euphratem, et Cham Geon, qui vocatur Nilus.
Confusae sunt autem linguae post diluvium. Erant autem quae confusae sunt linguae LXXII, et qui Turrem aedificabant erant gentes LXXII, quae etiam in linguis super faciem totius terrae divisae sunt.
Nebrot autem gigas, filius Chus, Aethiops, in escam inediis venando subministrabat bestias in cibum.
Vocabula autem LXXII haec sunt.
SECTIO III.
Cethyn. Filii Japhet, Gamer, ex quo Cappadoces . . . Magog, de quo Celtae et Galatae. Madae, de quo Medi. Van, de quo Graeci et Jones. Thobel, unde et Thalienses. Mosoc, unde Illyrici. Thiras, unde Thraces. , unde Macedones. Et filii Gamer, Ascanaz, de quo Sarmatae. Rifan, de quo Sauromatae. Thogorma, de quo Armenii. Et filii Van, Elisan, unde Siculi. Cithu. Tharsis, ex quo Hiberi, qui et Tyrreni. , de quo Romani, qui et Latini, Rhodi: omnes XV. De his exstiterunt Insulae gentium; sunt autem Cyprii ex Citiensibus.
Ex Japhet siquidem invenimus, et eos qui sunt ad Borram ex ipsis de ea tribu Citiensium.
Sunt autem ex ipsis etiam gentes quae sunt in Ellada, praeter eos qui postmodum advenerunt ibi: Reges qui habitaverunt civitatem, quae apud Graecos honoratur, Athenas et Thebaeorum: quoniam Sidoniorum sunt inhabitatores; et quicumque sunt alii similiter, posthaec apud Helladam transmigraverunt. Cognoscimus autem haec ex lege et prophetis.
Erant ergo de Japhet ad confusionem Turris Tribus XV. Et hae gentes Japhet a Media usque vesperum Oceani diffusae sunt, attendentes usque ad Borram.
Medi, Albani, Gargani, Arrei, Armeni, Amazones, Culi, Corzieni, Benageni, Cappadoces, Paflagones, Mariandeni, Tibarenses, Chalibes, Mossynnoecii, Colchi, Melanceni, Sarmatae, Sauromatae, Meotes, Scytes, Tauri, Thraces, Bastarni, Illuri, Macedones, Hellenes, Graeci, Libyes, Istri, Vieni, Davni, Dapnes, Calabri, Pici, Latini qui et Romani, Tyrreni, Galli qui et Celtae, Libyestini, Celtiberi, Hiberi, Galli, Aquitani, Illuriani, Basanotes, Cyrtani, Lusitani, Vaccei, Cunienses, Brittones qui et in insulis habitant.
Qui autem eorum noverunt litteras, hi sunt: Hiberi, Latini qui vocantur Romani, Hispani, Graeci, Armeni.
Sunt autem fines eorum ad Borram usque Gadiram, a Potameda fluvio usque Mastusiadilion.
Terrae autem eorum hae sunt: Media, Albania, Amazonis, Armenia minor, Armenia major, Cappadocia, Paflagonia, Galatia, Collis Indiae, Bosphorma, Mediacrris, Sarmatia, Tauriana, Scythiae, Bastarnia, Thracia, Macedonia, Dalmatia mollis, Thessalia, Locria, Boeotia, Aetolia, Attica, Acaia, Pellenia quae appellatur Peloponnesus, Arcanea, Epirotia, Illyria, Aodimus, Hadriace ex qua pelagus Hadriaticum, Calatia, Lusitania, Italia, Thusgene, Massalia, Celtes, Gallia, Hispania, Galli, Hiberia, Hispania major.
Huc usque desinit terra Japhet, usque ad Britannicas Insulas omnes ad Borram respicientes.
Sunt autem his et Insulae istae: Britannicae, Sicilia, Euboea, Rhodus, Chius, Lesbus, Cithera, Jacentus, Cefalenia, Ithace, Corcyra, et Cyclades Insulae, et pars quaedam Asiae, quae appellatur Jonia.
Flumen autem est his Tygris dividens inter Mediam et Babyloniam. Hi sunt fines Japhet.
SECTIO IV.
Filii autem Cham: Chus, ex quo Aethiopes.
Mesraim, ex quo Aegyptii.
Phud, de quo Trogloditae.
Chanaan, de quo Afri et Phenices.
Et filii Chus: Saba, Evilat, Sabat, Regma et Sagabacata.
Filii autem Regma, Saba et Dadan.
Et Chus genuit Nebroth.
Aegyptiorum patriae, cum Mesraim patre ipsorum, VIII. Dicet enim, Et
Mesraim genuit Ludim, unde Lydii; Enemim de quo Pamphilii; Labain, de quo Laboez; Nepteoïn et Patrosonin, unde Cretes; Casluin unde Lycii, unde exierunt Philistim; et Capturim, unde Cilices.
Chananaeorum sunt patriae cum patre eorum XII. Dicit enim, Et
Chanaan genuit Sidona primogenitum, ex quo Sidonii, et Cheteum, et Jebyseum, et Amorreum, et Gersesseum, et Araceum, et Euveum, ex quo Tripolitae, et Aseneum, et Aradium, unde Aradii, et Samareum, et Amathi, unde Amathusi.
Est autem habitatio eorum a Rinocoruris usque Gadiram.
Ex his autem nascuntur reges vel gentes: Aethiopes, Trogloditae, Aggei, Isabini, Ictyofagi, Velanni, Aegyptii, Phoenices, Libyes, Marmaredae, Charisilittae, Mysi, Mossynoeci, Friges, Magones, Bithyni, Nomades, Lycinii, Mariandeni, Pamphyli, Minisci, Dipisideni, Lygallii, Cilices, Maurosii, Cretae, Magartae, Numidae, Macrones, Nasamones.
Hi possident ab Aegypto usque ad Oceanum.
Sunt autem Insulae in his communes hae: Corsola, Lupadus, Agaudius, Meletae, Cercenna, Menis, Cardinia, Galata, Corsuna, Creta, Gaulus, Rheda, Ethera, Careatus, Astypala, Chius, Lesbus, Tenedos, Imbrus, Jassus, Cobus, Chnidos, Nisurus, Megistae, Cyprus.
Qui autem eorum sunt litterati, hi sunt; Phenices, Aegyptii, Pamphyli, Phryges.
Sunt autem fines Cham a Rinocoryris, quae dividit Syriam et Aegyptum, usque Garira in longum.
Nomina autem gentium, haec sunt: Aegyptus et Aethiopia quae tendit adversus Indiam, et altera Aethiopia, unde proficiscitur flumen Aethiopum, Erythrea, quod est rubrum attendens ad Orientem: Thebea Libyae, quae extendit usque Syrtes, habens gentes has: Nasamonas, Macas, Tautameos: Libya quae a Lepti extendit usque minorem Syrtim: Numidia, Masseria, Mauritania quae extendit usque Herculeas, quod est Heracleoticas stelas contra Gadiram.
Habet autem ad Borram maritimam Ciliciam, Pamphyliam, Pisidiam, Mysiam, Lycaoniam, Phrygiam, Camaliam, Lyciam, Cariam, Lydiam, Mysiam aliam, Troadem, Aolidem, Bityniam veterem, Phrygiam altiorem.
Habet etiam Insulas has: Sardiniam, Cretam, Cyprum, et flumen Geon qui appellatur Nilus. Dividit autem inter Cham et inter Japhet, et os vespertini maris. Haec media Cham generatio.
SECTIO V.
De Sem autem seniore filio Noe, sunt tribus cognitae XXV; ad Orientem inhabitaverunt.
Filii Sem, Aelam, de quo Aelymei et Assyrii: Et Arfaxat, unde Chaldaei et Ludii, unde Lazones: Et Aram, unde Ethes: priores hos excidit Abraham: et filii Aram Oscevi, de quo Lidii; et Gart, de quo Gaspheni; et Mosoc, unde Mossyni: Et
Arfaxat genuit Sala, et Sala genuit Heber, unde Hebraei: et Heber nati sunt duo filii, Falec et Deboc, unde ducitur genus Abraham; et Tactem, et Jectan. Jectan autem genuit Elmodal, de quo Indi; et Salef, de quo Bactriani; et Asarmot, de quo Arabes priores; et Duran, de quo Camebi; et Derra, de quo Mardi; et Ezei, de quo Ariani; et Declam, de quo Cedrusi; et Gebal, de quo Scythii priores; et Abimeel, de quo Hircani; et Sabat, unde Arabi primi: et Ufir, de quo Armenii, et Oevilat, unde Gemnosofitae. Hi omnes Bactriani.
Omnes autem de tribus filiis Noe sunt LXXII.
Omnium autem filiorum Sem habitatio est a Bacris usque Rhinocoruris, quae dividit Syriam et Aegyptum, et Rubrum mare ab ore Arsinoes, quae est Indiae.
Hae sunt autem quae sunt factae ex his Gentes: Hebraei qui Judaei, Persae, Medi, Poenes, Arriani, Hircani, Assyrii, Indi, Macardi, Parthi, Germani, Helymei, Cessei, Arabes primi, Cedrusii, Scytae, Arabes ultra, Sapientes qui dicuntur Gymnosofitae, nudi sapientes.
Habitatio autem eorum usque Rinocorura et Cilicia.
Qui autem eorum noverunt litteras, hi sunt: Judaei, Persae, Medi, Chaldei, Indi, Assyrii.
Est autem habitatio eorum, id est filiorum Sem, in longum quidem ab India usque Rinocorura: lata autem a Perside et Bactris usque Indiam.
Vocabula autem gentium haec sunt: Persis, Bactrianae, Hircania, Babylona, Corbulia, Assyria, Mesopotamia, Arabia vetus, Alimales, India, Arabia eudaemon, Coelessyria, Commagena, et Fynicia, quae est filiorum Sem.
SECTIO VI.
Gentes autem quae linguas suas habent, hae sunt: Hebraei qui et Judaei, Assyrii, Chaldaei, Persae, Medi, Arabes, Madian, Adiabenici, Taleni, Alamosenni, Saraceni, Magi, Caspii, Albani, Indi, Aethiopes, Aegyptii, Libyes, Chetei, Cananaei, Ferezaei, Euvei, Gergesei, Jebusei, Idumei, Samaritae, Foenices, Syri, Cilices, Tharsenses, Cappadoces, Armenii, Hibeni, Librani, Scytae, Colchi, Sanni, Rosphorani, Asiani, Hisaurienses, Lycaones, Pysidae, Galatae, Paflagones, Fryges, Achai, Thessali, Machedones, Traces, Mysi, Bessi, Dardani, Sarmatae, Germani, Pannoni, Peones, Norici, Dalmatae, Romani qui et Latini, Ligures, Galli qui et Celtae, Aquitani, Brittani, Hispani qui et Tyrreni, Mauri, Baccuates, et Massennes, Getuli, Afri qui et Barbares, Mazicei, Garamantes qui et Marmaredae, qui usque Aethiopiam extenduntur.
SECTIO VII.
Necessarium autem putavi et inhabitationes Gentium et cognominationes declarari.
Incipiam autem ab Oriente: Persarum et Medorum inhabitatores Parthi et vicinae gentes pacis usque Syriam coele.
Arabum inhabitatores Arabes Eudaemones: hoc enim nomine appellantur.
Chaldaeorum inhabitatores Mesopotameni.
Madianensium inhabitatores Cynedocolpitae et Troclodytae et Icthyofagi.
Graecorum autem gentes et vocabula V: Jones, Arcades, Boeoti, Aeoli, Lacones.
Horum inhabitatores fuerunt Pontici, Bitini, Troes, Asiani, Cari, Legii; Pamyli, Cyrinei, et Insulae plures, id est Cyclades quidem decem quae Myrti pelagum continent. Haec sunt autem nomina earum:
Andrum, Tenoemteo, Naxus, Geos, Gyarus, Delos, Fynus, Renea, Cyrnos, Maraton. Sunt autem et aliae Insulae majores XII, quae etiam civitates habent plurimas, quae dicuntur Sporades, in quibus inhabitaverunt Graeci. Haec sunt autem nomina earum: Euboea, Creta, Sicilia, Cyprus, Coos, Samus, Rhodus, Chius, Thapsus, Lemnus, Lesbus, Samotrace. Est autem a Boeotia Euboea: sicuti ab Jone Jonides civitates XVI hae: Cladiomena, Mitylene, Focaea, Priene, Eryt, Samos, Teos, Colofon, Cius, Efesus, Smirna, Perinthus, Byzantium, Calcedon, Pontus et Amisos libera.
Romanorum, qui et Citiensium, gentes et inhabitationes hae sunt: Tusci, Emilienses, Pincentes, Campani, Apulienses, Lucani.
Afrorum gentes et inhabitationes hae sunt: Lebdeni, Cinti, Numidae, Nasamones, Saci.
Insulae autem hae sunt, quae habent civitates: Sardinia, Corsica, Girda quae et Benigga, Cercyna, Galata.
Maurorum autem gentes et inhabitationes hae sunt: Musulani, Tingitani, Caesarienses.
Hispanorum autem gentes et inhabitationes hae sunt, Tyranni et Turrenorum, qui et Terraconenses, Lysitani, Beticii, Autryconi, Vascones, Calleci, qui et Astures.
Insulae autem quae pertinent ad Hispaniam Terraconensem tres sunt, quae appellantur Valliaricae. Habent autem civitates V has: Ebuso, Palme, Pollentia, quae dicitur Majorica, Tomaene, Magone, quae appellatur Minorica.
Harum inhabitatores fuerunt Cananei fugientes a facie Jesu filii Nave: nam et Sidona qui condiderunt et ipsi Cananei. Gadis autem Jebusaei condiderunt, et ipsi similiter profugi.
Gallorum autem Narbonensium gentes et inhabitationes: Amaxobii Graece, Sarmatae.
Et hos autem necessarium fuit declarare tibi, ne ignotarum gentium vocabula, et gentes, et manifesta flumina ignorares.
SECTIO VIII.
Incipiam ergo dicere de gentibus ab Oriente.
Adiabenici et Taleni contra Arabiam, Saraceni, Saraceni alii Atalenos contra Arabiam. Albani contra Pylas Caspias. Madianitae majores, quos expugnavit Moyses, inter Mesopotamiam et mare Rubrum: Minor autem Madian est contra mare Rubrum juxta Aegyptum, ubi regnavit Ravel socer Moysi qui et Jothro.
Contra Cappadoces a parte dextra Armenii, Hiberii, Birrani, Scytae, Colchi, Bosphorani, Sani qui appellantur Sannices, usque Pontum extendentes; ubi est Accessus, Absarus, et Sebastopolis, Ussilimen quod est portus, et Pasius flumen, usque Trapezunta extenduntur hae gentes.
Montes autem sunt nominati XII: Caucasus, Taurus, Atlas, Parnaysus, Citeron, Helicon, Parthenius, Nysa, Lucabantus, Penius, Olympus, Libanus.
Flumina autem sunt magna et nominata XLI: Indos qui et Fison, Nilus qui et Geon, Tigris, Euphrates, Jordanis, Cefisos, Tanais, Menos, Erimanthus, Alys, Asopus, Thermodon, Erasinus, Rius, Borusthenes, Alfaeus, Taurus, Eurota, Meander, Hermus, Axius, Pyramus, Bajus, Hebron, Sangarius, Achelous, Peneus, Ebenus, Sperchius, Cayster, Simois, Scamander, Strymon, Parthenius, Ister, Illarius qui et Danubius, Rhenus, Rhodanus, Betis, Heridanus, Thember qui nunc dicitur Tiberis.
Filiorum igitur trium Noe tripartitum saeculum divisorum.
Et quidem Sem primogenitus accepit Orientem; Cham autem Mediterraneum; Jafet Occidentem. Et ostensis gentibus, quae de quo creatae sint, necessario decurremus ad annos.
SECTIO IX.
Falec annorum CXXX genuit Ragau.
Ragau annorum CXXXII genuit Seruch.
Seruch annorum CXXX genuit Nachor.
Nachor annorum LXXIX genuit Tharam.
Thara annorum LXX genuit Abraham.
Abraham autem erat annorum LXXV, quo tempore edixit illi Deus, ut exiret de terra sua, et de domo patris sui, et veniret in terram Chanaam.
Fiunt igitur a divisione usquequo venit Abraham in terram Chanaam generationes quinque, anni DCXVI: ab Adam autem generationes XX, annis III, MCCCLXXXVII.
Conversatus est autem cum Chanaam annis XXV et genuit Isaac.
Isaac annorum LX genuit Jacob.
Jacob annorum LXXVI genuit Levi.
Levi annorum XL genuit Caath.
Caath annorum LX genuit Amram.
Amram annorum LXX genuit Aaron.
In octogesimo autem et tertio anno Aaron, egressi sunt filii Israel de Aegypto, ducente eos Moyse.
Fiunt igitur omnes anni CCCCXXX.
In deserto XL annos facit populus sub Moyse.
Jesus Nave transito Jordane facit in terra annos XXVII, bellum agit annis VII, et postquam possedit terram vixit annis XX.
Fiunt ergo, ex quo Abraham venit in terram Chanaam, usque ad mortem Jesu Nave, generationes numero VII, anni D; ex Adam autem generationes XXVII, anni III, MCCCLXXXIV.
SECTIO X.
Post mortem vero Jesu peccans populus traditur Cusarsaton regi Mesopotamiae, cui servit annos VIII, et cum clamasset ad Dominum, exsurrexit Gothoniel frater Caleb junior de Tribu Juda, qui denuntiavit ipsi Cusarsaton, et occidit illum, et gessit ducatum populi annis XXXI.
Et iterum dum peccaret, traditus est Eglon regi Moab, et servivit illi annis XVIII. Converso autem populo surrexit Aod, vir de Tribu Effrem, et occiso Eglon, principatus est populo annis LXXX.
Mortuo autem Aod, delinquens populos traditus est Jabin regi Cananaeorum, cui servivit annis XX. Sub eo prophetavit Deborra, uxor Lapidod, de Tribu Effrem: et per ipsam ducatum gessit Barac Aminoen, de tribu Neptalim. Hic denuntiavit Jabin regi, et occidit eum, et regnavit judicans cum Deborra annis XL.
Post cujus mortem peccavit populus, et traditus est Madianeis annis VII, super quos surrexit Gedeon de tribu Manasse, qui in CCC viris, CXX hostium M. perdidit. Hic rexit populum annis XL.
Hujus filius Abimelec.
Post hunc praefuit populo Thole filius Fale, filii Caram, de tribu Effrem annis XX.
Post hunc, judicavit Jair Galadites de tribu Manasse, et praefuit annis XXII.
Post hunc, peccans populus traditus est Ammanitis annis XVIII, et cum clamasset ad Dominum, surrexit illis princeps Jepte Galaadita, de tribu Gad, de civitate Masefath; et gessit ducatum annis VI.
Post hunc, judicavit Elon annis X.
Post hunc, judicavit Hebron filius Allelon Farathonoin, de tribu Effrem, annis VIII.
Post hunc, peccans populus traditur Allofilis per annos XL.
Post haec, conversis filiis Israel surrexit Samson, filius Manoe, de trihu Dan. Hic debellavit Allofilos, et gessit principatum annis XX.
Post hunc, Heli sacerdos judicavit annos XX.
Post, Samuel propheta unxit Saul in regem, et ipse judicavit populum annis XXX.
Post tempus, cum regnaret David, eduxit arcam de domo Aminadab, et divertit vitulos; et cum reverteretur opposuit manus filius Aminadab, nomine Oza et percussus est: et timuit David, et induxit illam in domum Abeddarat Gethei, et fecit ibi menses tres.
Regnavit autem Saul annis XXX. Erat autem illi dux Abner, filius Ner. Ipse autem Samuel unxit David in regem.
Fiunt igitur ab Jesu usquequo conversus cepit David regnum in tribu Juda, generationes IX: annis CCCCLXXX; ab Adam autem generationes XXXIV; an. IV, MCCCLXIV.
SECTIO XI.
Deinceps regnat David annis XL mensibus sex.
In Ebron autem regnavit annis VII mensibus sex, et in Jerusalem annis XXXIII. Sub hoc sacerdos Abiathar, filius Abimelec, ex genere Heli, et ex alia patria Saddoc.
Prophetabant autem temporibus David, Gad et Nathan. Erat autem ipsi David dux Joad, filius Sarviae, sororis David. Hic dinumeravit populum; et erat numerus, quos numeravit filiorum Israel millies centies milleni: filii autem Juda quadringenties septies milleni. Levi autem et Benjamin non dinumeravit. Numerus autem eorum qui ceciderunt ex Israel, LXX millia.
Post David autem regnat Salomon filius ejus annis XL, et sub ipso adhuc Nathan prophetat: et Achias ex Selon, et inter eos sacerdos Saddoc.
Post Salomonem, regnat Roboam filius ejus annos XIV: sub hoc divisum est regnum et regnavit in Samaria Jeroboam servus Salomonis, de tribu Effrem, prophetat autem, et sub Jeroboam Achias Selonites, et Sameas filius Aelami.
Post Roboam, regnat Abias filius ejus annis XVII.
Post Abiam, regnat Asab filius ejus annis XLI. Hic in tempore senectutis pedes doluit. Prophetabat autem sub eo Azarias.
Post Asab, regnat filius ejus Josaphat annis XXV. Sub hoc prophetat Helias, et Micheas filius Jemblas, et Abdias filius Ananiae. Sub Michea autem erat pseudopropheta Sedecias filius Cananaei.
Post Josaphat, regnat filius ejus Joram annis XX, et sub ipso prophetat Helias, et post hunc prophetat Heliseus sub filio Joram Ochozia, sub quo populus in Samaria filios suos, et stercus columbinum manducabat, regnante in Samaria Joram.
Post Joram regnavit filius ejus Ochozias anno uno: et sub hoc prophetat Gothol et Labdone.
Post hunc, regnat Gotholia, mater Ochoziae, annis VIII. Quae exsurgens occidit natos filii sui: erat enim de genere Achab regis Israel: soror autem Ochoziae, nomine Zosabaae, cum esset Joiadae Sacerdotis uxor, furata est Joas, filium Ochoziae, cui Joiada sacerdos imposuit regimonium. Prophetat autem sub Gotholia Eliseus.
Post hanc, regnat Joas filius Ochoziae annis XL. Hic interfecit Zachariam filium Joiadae sacerdotis.
Post Joas, regnat filius ejus Amasias annis VIII.
Post Amasiam, regnavit filius ejus Ozias annis LII. Hic leprosus fuit usquequo moreretur. Judicabat autem sub eo Joatham filius ejus. Prophetabant sub Ozia, Amos et Esaias filius ejus, et Ozeae filius Beheri, et Jonas filius Amathi ex Gofer.
Post Oziam, regnat filius ejus Joatham annis XVI. Sub hoc prophetae Esaias, Osee, Micheas Morathita, et Joel filius Batuel.
Post Joatham, regnat filius ejus Achas annis XV, et sub hoc prophetae Esaias, Osee et Micheas: sacerdos autem Urias. Sub hoc Salmanassar rex Assyriorum eos qui erant in Samaria transmigravit in Mediam et Babyloniam.
Post Achas, regnavit filius ejus Ezechias annis XXV. Sub hoc prophetae Esaias, Micheas, et Osee.
Post Ezechiam, filius ejus Manasse ann. LV.
Post Manasse, regnat filius ejus Amos annis duobus.
Post Amos regnat filius ejus Josias annis XXXI. Hic Idola et altarium Samariae dissipavit. Sub hoc Pascha celebratum est anno XVIII regni ejus. Nam ex quo mortuus est Jesu Nave, non est servatum Pascha sicut tunc. Sub hoc Celcias sacerdos pater Jeremiae prophetae invenit in sacrario librum Legis in XVIII anno regni Josiae. Prophetant autem sub eo Oliba uxor Sellim a veste sacerdotis, et Sofonias et Jeremias, sub quo pseudopropheta Ananias.
Post Josiam, regnat Sofonias annis quinque, mensibus undecim.
Post Sofoniam, regnat Joachas filius ejus menses quatuor. Hunc ligavit Nechao rex Aegypti, et adduxit in Aegyptum, ordinato in loco ejus Eliachim, qui cognominatus est Joachim, regnat annis XI. Sub hoc prophetat Jeremias, et Buzi, et Urias filius Samace ex Cariathiarim. Hunc Nabuchodonosor ligavit eatenis aereis Joachim regem Juda, et duxit in Babylonia.
Post Joachim, regnat filius ejus Joachim annis tribus; et hunc ducit ad eum compeditum Nabuchodonosor rex Babylonis, et alios cum eo.
Per ipsum, constituitur in loco ejus frater Joachim, cujus nomen Sedecias, qui et Jechonias, qui regnavit annis XI.
In anno duodecimo transmigravit illum in Babyloniam, effossis oculis, et populum transduxit cum eo, praeter paucos, qui postea in Aegyptum descenderunt. Prophetant autem sub Sedecia Jeremias et Ambacum, in anno autem IX regni ejus prophetavit in Babylonia Ezechiel. Post hunc prophetae Nahum et Malachias, et Daniel, qui vidit de hebdomadis in primo anno Darii regis, filii Assueri, de semine Medorum, qui regnavit super regnum Chaldeorum.
In primo autem anno regni sui Cyrus dimisit populum redire in Jerusalem. Eo tempore, quo templum aedificavit, prophetant simul Aggeus et Zacharias: post quos Neemias filius Acheli de semine Israel fabricavit civitatem Hierusalem, cum esset ab annis Artaxersis regis: et post hunc secundus Mardochaeus.
SECTIO XII.
Fiunt igitur a David usque Sedechiae, qui et Zeconiae, transmigrationem, generationes XVIII, annis CCCCLXXVIII, menses IX; ab Adam autem usque in transmigrationem Babyloniae sub Jechonia, generationes LI, anni IV, MDCCCXLII, menses IX.
Et post transmigrationem Babyloniae, usque ad generationem Christi, generationes XIV, an. DCLX; et a generatione Christi usque ad Passionem, anni XXX; et a Passione usque ad hunc annum, qui est XIII imperii Alexandri annus, an. CCVI.
Fiunt igitur omnes anni ab Adam, usque ad tertium decimum Alexandri imperatoris annum, anni V, MDCCXXXVIII.
Ut autem et aliter ostendamus non tantum per tempora regum, sed etiam a quo Pascha servatum est, dinumerantes simul annos dicemus
Ab Adam usque diluvium an. II, MCCXLII.
A diluvio usque ad exitum Abraham de terra sua MCXLV.
Hinc usquequo exirent Israelitae de Aegypto, educente eos Moyse, quando et Pascha fecerunt, anni sunt CCCCXXX.
Ab Exodo Aegypti usque in transitum Jordanis, quando Jesus Pascha celebravit, sunt anni XLI.
Ezechias post annos CCCCLXIV celebravit Pascha.
Post Ezechiam Josias anno CXIV Pascha celebravit.
Post Josiam Heszras post annos CVIII Pascha celebravit.
Post Heszram Servatoris usque gene rationes Christi post annos DLXIII Pascha fit.
A gene ratione autem Christi post XXX annos, cum passus est Dominus, Pascha celebratur, ipse enim erat justum Pascha.
A passione autem Domini usque in XIII annum imperii Imperatoris Alexandri Caesaris anni CCVI servatum est Pascha, quod in com memorationem Domini nostri Jesu Christi servatur a nobis.
Fiunt igitur omnes anni Adam usque in hunc diem anni quinquies mille septingenti triginta octo.
SECTIO XIII.
Reges Persarum ex tempore Cyri. Cyrus reg navit Persis annis XXX. Post hunc, Cambyses annis novem. Smerdius Magus mensibus octo. Darius annis XXXVI. Xerxes annis XXVI. Artaxer xes Longimanus annis XXXVI. Xer xes dies sexaginta. Sogdianus menses septem. Darius Nothus annis XVIII. Artaxerxes, Cyri junioris frater, annis LXII. Ocor, qui et Artaxerxes annis XXXIII, mensibus septem. Arses Nothus annis tribus. Darius annis XII. Hic est quem Alexander Macedo deposuit in bello, quod fuit inenarrabile. Fiunt omnes anni CCXLV.
Post quos, tempora jam apud Graecos ex constructione Olympiadum sunt clara: nam usque ad Alexandrum Macedonem fuerunt Olympiades CXIV, quae faciunt annos CCCCLVI, ab Iphito qui consti tuit Olympia des.
Ab Alexandro usque ad Christum Olympiades LXXX, quod sunt anni CCCXX.
A Christo autem usque annum XIII Imperii Alexandri Olympiades LVIII, quod sunt anni CCXXXVI.
Sunt ergo omnes Olympiades usque annum XIII Alexandri Caesaris Olympiades CCLIII, quod sunt anni MXII.
SECTIO XIV.
Nomina creaturae.
Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Enoc, Matusalam, Lamech, Noe, Sem, Arfaxat, Sala, Heber, Falec, sub quo divisa est terra, Ragau, Seruc, Nagor, Thara, Abraham, Isaac, Jacob, Juda, Fares, Esrum, Aram, Aminadab, Naasson, Salmon, Boz, Obet, Jesse, David, Salomon, Roboam, Abiam, Asa, Josaphat, Joram, Ochozias, Joas, Amasias, Ozias, Joatham, Achaz, Ezechias, Manasses, Amos, Josias.
Josias autem genuit Jonaan et Joachim et fratres ejus, Eliachim qui et Joachim et Sedeciam qui et Jeconias dictus est Salum.
In transmigratione autem Babyloniae Joachim genuit Jechoniam et Sedeciam. Jeconias autem genuit Salathiel, Fanneam et Sale, Saer et Jeconiam, Ortamno et Deebi et Filifania, Zorobabel et fratres ejus Abiut et Masolam et Ananias, et Saladi soror eorum, et Sedbel et Thoul, et Archia, et Asadia, et Sobesec.
Aedificatum est autem sanctuarium tempore Zorobabelis, cujus filius Abiud: dehinc Eliachim, Azor, Sadoc, Achim, Heliud, Eleazar, Mathan, Jacob, Joseph, cui desponsata fuit Virgo Maria, quae genuit Jesum Christum ex Spiritu sancto.
SECTIO XV.
Prophetarum nomina.
Adam, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Moyses, Aaron, Jesus Nave, Heldad et Modat, Natan, David, Salomon, Elmodac, Achias Silonita, Sameas filius Elam, Ananias, Helias, Micheas filius Emblac, Abdiu, Heliseus, Abladan, Amos, Esaias, Osee filius Beeri, Joanas, Micheas, Raban, Johel filius Batuel, Jeremias filius Helciae sacerdotis, Sophonias, Buz, Ezechiel, Urias, Sameas, Ambacuc, Naum, Daniel, Malachias, Aggaeus, Zacharias, et sub Christo Simeon et Joannes Baptista.
Item Mulieres Prophetissae, Sarra, Rebecca, Maria soror Moysi, Debbora, Oliba et sub Christo Anna, Elisabeth, Maria quae genuit Christum.
SECTIO XVI.
Nomina Regum.
Saul de Tribu Benjamin.
Postquam autem translatum est regnum in Tribum Juda, David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Josaphat, Joram, Ochozias, Joatham, Achaz, Ezechias, Manasses, Amos, Josias, Joachim, Eliachim, Sedecias et Jeconias: sub hoc transmigratio facta est sub Nabuchodonosor.
Nomina regum, qui regnaverunt in Samaria super decem Tribus ex quo regnum divisum est.
Jeroboam filius Nabath annis XXII.
Nabath filius ejus annis duobus.
Saba filius Achiae annis XXIV. Hic vindicavit domum Jeroboam.
Hela filius Base annis duobus.
Zambri annis XII.
Achab filius ejus annis XXII.
Ochosias, filius Achab, et Joram filius Jeconiae, annis XII. Sub hoc filios suos et stercus columbinum hi qui erant in Samaria, manducaverunt.
Jehu, filius Namsi, annis XXVIII. Hic in initio pius fuit: fecit vindictam super domum Achab, occisis Joram et Jezabel, et Ochosia Rege Juda.
Joachaz annis XVII.
Joas filius ejus annis XVI. Hic Amasiam regem occidit, et destruxit de muro Jerusalem cubita CCCC.
Jeroboam, filius Joas, annis XV.
Azarias, filius Jeroboam, mensibus tribus.
Selem, filius Abia, mense uno.
Unornane. filius Gadi, annis decem.
Falacias Manaae annis duobus.
Facea, filius Romeliae, annis decem. Hic obsedit Jerusalem, regnante Achaz, non possedit eam.
Osce, filius Dale, annis octo. Sub hoc decem Tribus transmigratae sunt in regione Medorum a Salmanassar, qui et ipsum Osee colligatum habens abiit, regnante Achaz super duas Tribus in Jerusalem.
SECTIO XVII.
Nomina Sacerdotum.
Aaron genuit Eleazar, Finees, Achias, Razaza, Moriat, Arnaria, Amitob, Settis, Achivas; hujus filius Helias Propheta; et Salon, Joram, Amos Joadae filius, Sedecias, Sedecia, Jehel, Uria, Tieem, Salon qui genuit Celciam, cujus filius Hieremias propheta et Azarias filius Azazae, Sareu, Josedech qui genuit Jesum qui fuit sacerdos, cum instauraretur templum post captivitatem, Celicias, Joachim, Caedue.
Item alia patria, ex qua fuit Ezechiel propheta: Jode, Fatuea, Amorius, Zadiar, Samuhel, Evexia, Melchius, Salon, Comorius, Barracim, Soffonias, Maxses, Celcius, Buzi, Ezechiel.
Item alia patria, unde Heli Sacerdos, cujus filii Finces et Ofin rapiebant immolationem. Princeps patriae de filiis Gaad, Achimelech, Habiathar, Urin, Nathan, Heli.
Item patria Leviticum, unde fuit Samuhel propheta: Chore qui restitit Mosi: filius hujus Helcana, Sufem et Abiar, Zeraam, Chelchanu, Samuel. Huic fuerunt duo filii munerum acceptatores, Johel et Habia.
Initium patriae Levitarum, unde sunt Sacerdotes, ministri et Levitae. Ambram filius Cahaad, filius Levi, filius Jacob. Levi genuit Gerson et Cahaad, et Merari. Filii autem Gerson, Semei et Emeher. Hi filii Levitae et filii Cahaad, Ambram, Esaar Cefron, Odiel. Ambram genuit Moysen et Aaron, et Mariam. Aaron genuit ex Helisabet sorore Naasson, Nadab, et Abiud, et Eleazar, et Ithamar. Mortui sunt autem Nadab et Abiud offerentes ignem alienum. Post Aaron, Eleazar suscepit sacerdotium; post Eleazarum, Finees. Ithamar autem et filius ejus: Isaar autem frater Ambram et ipse Levita. Hujus filii Chore et Nabith et Gazer: et filii Chore Air et Helcana et Abiasap. Hic Chore restitit adversus Moysen et Aaron, et Chao absorptus est in Viriseel. Cebron frater Amram, Aercius, filii ejus Misahel, Elisaphath, et Setis et Dile. Hi Levitae traditi sunt. Omnes autem Aaron et filii ejus Arcae Testamenti, ut ministrarent ei, et tollerent eam: et facta est eis pars decima sacerdotibus initiata, et primogenita, et quae in sacrificiis constituta, et primogenito, et destinata Levitis dicta est lex, ut quaecumque acciperent a populo ex decimis, decimas darent Sacerdotibus, ut existimaretur eis tamquam oblatio. Initio eorum traditae sunt illis etiam civitates Refugiorum sex, et harum prata sementina in circuitu cujusque civitatis cubiti duo millia, et aliae civitates XLII; sacerdotibus quidem decem, Levitis vero XIII.
Puto latius nos dixisse, quam speravimus, tamen necessaria pro his qui scrupulosius requirere volunt et multa legerunt: quos existimo facile percipere quae scripta sunt: sed et illi qui pauca legerunt, facilius ad intellectum possunt pervenire ex illis, quae a nobis per breviatam inquisitionem declarata sunt.
SECTIO XVIII.
Macedonum Reges juxta Alexandrinos.
Alexander filius Philippi, post Darium annis VII Ptolemaeus Lagi socer, annis LII. Ptolemaeus filius, Philadelfus, annis XXXVIII. Ptolemaeus filius, Evergetes, annis XXX. Ptolemaeus, Evergetae filius, annis XXV. Ptolemaeus Philopator, annis XVII. Ptolemaeus frater, annis XXIII. Ptolemaeus Fuscus, annis II. Evergetes annis XXVI. Ptolemaeus Alexas, annis XX. Alexander frater Ptolemaei Alexae, annis XVIII. Ptolemaeus Dionysius, annis XXIX. Cleopatra filia, annis XXV. Fiunt insimul anni CCCXLVI. Sequentia absunt a Canisio.
SECTIO XIX.
Imperatores Romanorum.
Augustus annis LVII. Tiberius annis XXII, mensibus VII, diebus XXIII. Caius annis III mensibus novem. Claudius annis XIII, mense uno, diebus XXVIII. Nero annis XIII, mensibus octo, diebus XXVIII. Galba mensibus quinque; diebus XXVI. Otho mensibus octo, diebus septem. Vitellius mensibus novem, diebus XV. Titus annis tribus, mensibus duobus, diebus duobus. Trajanus annis XVII, mensibus octo, diebus sex. Hadrianus annis XX, mensibus decem, diebus XXVIII. Antoninus Pius . . . . mensibus octo, diebus XXII. Marcus annis XIX, mensibus quinque, diebus duodecim. Commodus annis XII, mensibus octo, diebus XXIV. Aelius Pertinax mensibus septem. Julianus mensibus duobus, diebus septem. Severus annis XIV. Antoninus, cognomento Caracalla, Severi filius, annis sex, mensibus novem, diebus duobus. Macrinus anno uno diebus sex. Antoninus annis sex, mensibus octo, diebus XXVIII. Alexander annis tredecim, diebus novem. SECTIO XX. Regum Hebraeorum. Saul annis XXX. David annis XL. Salomon annis XL. Roboam annis XVII. Abia annis tribus, Asa annis XLI. Josafat annis XXV. Joram annis novem, Ocosias anno uno, Gotholia mater annis octo, Joas annis XL. Amessias annis XXXVIII. Ozias annis LVIII. Jotham annis XVI. Achas annis XVII. Ezechias annis XXXIX. Manasses annis LV. Amos annis duobus, Josias annis XXXV. Joachim frater Joachaz annis XI. Joachim filius Hemeras, annis tribus captivitatis, Sedecias annis XI. Nabuchodonosor redux annis XV. Cymaroth filius annis XII. Baldasar frater annis XIV. Darius Assuerus annis XLIII. Cyrus anno primo.
Caetera deerant in ms. exemplari.