Jump to content

Chronicon (Thietmarus Merseburgensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Chronicon (Thietmarus Merseburgensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.ThiMer.Chroni23, cc_idno: 9814 c

INCIPIT PROLOGUS VENERABILIS DOMNI THIETMARI EPISCOPI MERSEBURGENSIS IN GESTA SAXONUM.

139.1183A| Conjunctum dulci fraterni juris amore
Et mihi dilectum supplex rogo te Sigefridum
Nunc ego Thietmarus, videas mea scripta benigne,
Quae placeant addens, et quaeque superflua tollens.
Haec non ornatu splendent dictaminis ullo,
Sed tantum plano percurrunt ordine campo
Sax miae regum vitam moresque piorum.
Quorum temporibus regnum velut ardua cedrus
Enituit nostrum longe lateque timendum.
Dicunt ecclesiae structuram dampnaque nostrae,
Ejus laetificos, in quis reparatur, et annos,
At provisores ejusdem tum simul omnes.
Non asscribatur mihi, si quid in hoc variatur
Libro vel desit, testis cum parvulus assit.
Nevas inscitia natas, carissime, muta,
139.1183B| Credens, quod numquam cepissem scribere quicquam,
Ni quod prefatus tibi sum foret. Ergo benignus
Tales funde preces mecum de corde gementi:
Christe, decus regum, moderator et imperiorum,
Propiciare tuo cum commissis sibi regno,
Ut tibi, non nobis, solvatur gloria laudis,
139.1184A| Et non externis tuus umquam substet ovilis.
O vos christicolae, cordis nunc voce rogate,
Majestas Domini quo dignetur misereri,
Ne mala nos stringant, quae multa meremur, et angant,
Certa futurorum quae vox ventura bonorum
Predixit nostris in temporibus, manifestis
Pro dolor! in multis manifestandisque profecto.
Et quicumque meam debes curare cathedram,
Hanc lege scripturam, studiosus amato pusillam,
Quae strictim pandit quae plurima mens tua poscit.
Vincit mortales florens dictatus et omnes.
Quod nunc est passim dispersum, collige sensim.
Non servi famae, sed vitae dona supernae
Ut capias, vigila, merearis ut hancque labora.
139.1184B| Sis memor, oro, mei, qui crimina multa peregi,
Predecessorum deterrimus ecce meorum.
Me tibi committo, veniam petito mihi, queso.
Cronica Thietmari se poscunt, lector, amari,
Usibus assiduis excludunt tristia mentis.
Ludis et variis eadem preponito vanis:
Sis justos laudans, pro peccatoribus orans.

139.1183| EXPLICIT PROLOGUS.

LIBER PRIMUS.

1.

139.1183C| Mens est omnibus aliqua proficuitate cluentinus, in presenti et in futuro sibi proficere, commissasque sibi res, ut potis est vel sollers fiducia sinit, propagare viventique semper memoriae commendare. Quocirca ego Thietmarus, non solum honoris, verum etiam nominis indignus episcopalis, Merseburgensis seriem civitatis olim longe lateque cluentem, nunc autem oblivionis senio caligantem fervens retegere, admodum vereor fumum ex fulgore inscicia 139.1184C| producere et ut imus faber infelici summa operis deficere (HORAT., Serm. II, 3, 143 et 32, 34). Sed suppetente cuiquam bona voluntate, et ut beatus fatetur Gregorius, Christo ad hoc aspirante, incipio, ac ignotae ejusdem clementiae, qualiter vel scriptura haec vel etiam omnis praefatae urbis summa concludatur, supplex committo.

2.

Hujus a primo fundamentum et cum terra superedificationem Romulea ex gente, quae Julium 139.1185A| Cesarem Pompeii generum est huc olim secuta, in omnibus potentem et utrisque viribus precluum, incepisse, lector diligens, accipe. Et quia tunc fuit haec apta bellis et in omnibus semper triumphalis, antiquo more Martis signata est (fol. 1, cod. 1) nomine. Posteri autem Mese, id est mediam regionis, nuncupabant eam, vel a quadam virgine sic dicta. Qui vero ejusdem principes, vel quae eorumdem fuerint virtutes, ante Christi incarnationem vel post, quia antiquorum sagaci memoria certum indagare nequeo, nec per scripta invenio, ne mendax inveniar, prorsus omitto. Ab Heinrico sumatur exordium, qui predictae civitatis adpertinencia multorom jus tunc respicientia univit, majoraque his multum sua virtute et industria subegit. 139.1185B| Hic nobilissimo Ottonis et Hatthui stemmate editus (cf. HOR. Od. I, 12, 45), ut arbor occulta excrevit a puero, et ut bonae indolis gradatim enituit tiro, sicut flos in vere novo. Isque a patre suo in provintiam quam nos teutonice Deleminci vocamus, Sclavi autem Glomaci appellant, cum magno exercitu missus, devastata eadem multum atque incensa, victor rediit. Sed qualiter pagus iste nomine hoc signaretur, edicam.

3.

Glomuni est fons non plus ab Albi quam duo miliaria positus, qui, unam de se paludem generans, mira, ut incolae pro vero asserunt oculisque approbatum est a multis, sepe operatur. Cum bona pax est indigenis profutura, suumque (fol. 1) haec terra non mentitur fructum, idem tritico et avena 139.1185C| ac glandine refertus, laetos vicinorum ad se crebro confluentium efficit animos. Quando autem seva belli tempestas ingruerit, sanguine et cinere certum futuri exitus indicium premonstrat. Hunc omnis incola plus quam aecclesias, spe quamvis dubia, veneratur et timet. Et haec provincia ab Albi usque in Caminizi fluvium porrecta, vocabulum ab eo trahit derivatum. Sed non longe a predicto amne in pago Chutizi dicto, Arn, episcopus sanctae Wirciburgensis aecclesiae, ab expeditione Boemiorum 139.1186A| reversus, et juxta plateam in parte septentrionali, fixo super unum collem suimet tentorio, cum missam caneret, hostili circumvallatus agmine, premissisque omnibus per martirium suimet consociis, semet ipsum optulit Deo patri, 892º dominicae incarnationis anno et temporibus Arnulfi inperatoris , cum oblacionibus consecratis in sacrificium laudis, ubi hodie sepe accensa videntur luminaria; et sanctos Dei martires hos esse nec Sclavi dubitant. Predictus antistes in diebus offitii suimet in urbe Wirciburgensi unum Domino templum, et in episcopatu suo ad instar ejusdem aecclesias 9 in 10 annis fecit. Et cum maximam harum his benediceret, (fol. 2) et cum reliquiae Christi martyris Kiliani,--qui, de Scottis huc veniens, 139.1186B| Christum Gozberto duci et Geilan uxori ejus, caeterisque comprovincialibus primo predicavit, et instinctu secundae Herodiadis cum sociis suimet Colomanno et Totmanno ibi martirizatus est.--circumferrentur: Dominus per eum 70 operatus est miracula, et magister eoquorum hoc videns, suos sic hortatur discipulos: Nolite, inquiens, tardare, sed quae vobis sunt credita, diligenter et sine mora operamini. Dominus enim noster Kilianus inclita ex se nunc agit signa absque omni mora. Quantae autem virtutis supra memoratus presul fuisset, stilo comprehendere nequaquam suffitio, sed hunc apud Deum magni esse meriti ex corde credo.

4.

Interim cujusdam matronae famam, quae Hatheburg dicebatur, Heinricus comperiens, qualiter 139.1186C| eam sibi sociaret, juvenili exarsit amore. Haec erat filia Etvini senioris qui in urbe predicta, quam antiquam civitatem nominamus, maximam tenuit partem; et quia is filium non habuit, geminis filiabus suis e medio decedens reliquit. Ob hujus pulchritudinem et hereditatis divitiarumque utilitatem, internuntios Heinricus quam propere misit, et quamvis hanc esse viduam et sciret velatam, suae tamen ut satisfaceret (fol. 2' ) voluntati, eam fide promissa petivit. Tunc illa multorum precibus 139.1187A| et consilio devicta, comitatur, et honorifice suscepta, ac karitative a suis, ut decuit, est habita. Nuptiis ex more peractis, sponsus cum contectali ad Merseburch venit; omnesque convocans vicinos, quia vir fuit inlustris, tanta familiaritate sibi adjunxit, ut quasi amicum diligerent et ut dominum honorarent. Ea tempestate Conradus, Francorum quondam dux egreius et tunc Luthuwici successor pueri, arcem tenebat regni; quem ob meritum sui Otto predictus, ab omnibus regni principibus in regem electus, sibi quasi ad hoc indigno preposuit, seque cum filiis fidei suae ac potestati subdiderat. Spiritualis autem pater et pastor Orientalium tunc fuit Sigimundus, sanctae Halverstidensis ecclesie presul egregius, vir ingeniosus, omnigenarumque, quae 139.1187B| spiritualia vel etiam carnalia respicit, arcium scientia omnes suimet contemporales tunc precellens. Hic pietate maxima, et, quod summum est perfectionis culmen, Christi zelo fervens, ut perpetrati facinus conubii primo audivit, ovium culpam suarum ingemuit, et aliquam inter se fieri amplius commixionem per internuncium et per epistolam (fol. 3) banno apostolicae auctoritatis interdicens, ad condictum ambos synodum vocavit. Heinricus, tali rumore turbatus, ad imperatorem properavit, omnemque indicens ei rem ordine, auxilium ejus petiit, et, quia familiaris ei fuit, et patris commisso ac fideli servitio impetravit. Nam, legato ad antistitem concite directo, ut vinctos solveret et ad suimet presentiam differre voluisset postulavit. Post haec 139.1187C| Ottone 2 Kal. Decembris carnis universae viam intrante ( an. 912), sepe memoratus juvenis in vacuum succedens, hereditatem jure, et maximam benefitii partem gratuito regis suscepit ex munere; et quod ei defuit cum suis omnibus egre tulit, ac postea, sicut cum tritico lolium, sic ex eo latentis odii filex excrevit. Quod rex caute considerans, ut ignotum dissimulat; et quem vi aliqua superare non presumpsit, nota Hathonis versutia archipresulis, qua et antecessor suus Aethelbertum comitem Teresi capitis abcisione devicit, et hunc decipere temptavit. Hoc consilium Deus sapiens infatuavit. Nam faber ille, qui jussu presulis torquem aureum, in quo Heinricus occidi deberet, mira arte preparabat, cum ingemiscenti 139.1188A| senioris relatu, quo (fol. 3) pacto hec fieri deberent, perquireret, opere ad unguem perducto et presentato, clam postea evadens, obviam ducem predictum habuit, et cuncta ei ordine pandit. Qui rediens nuntium remisit ad antistitem, qui occulta patesceret, seque in sui detrimentum celeriter invigilare pronuntiaret. Quicquid enim ad episcopum in Saxonia vel Thuringia pertinuit, totum sibi precepit occupari, amicos regis partibus ex his omnino depredatos expellens. Moxque morte repentina archipresul exspirat hominem, et fortuna, quae hactenus regem feliciter aspiravit, Heinrico quam propere cessit. Sed mihi ad alia properanti longum est enarrare quocies congressi mutuo cederent vel vincerent, et quod postremo bonorum instinctu 139.1188B| in amiciciam convenirent.

5.

Interea Conradus longa infirmitate detentus, et quia Post inimicicias iram meminisse malorum est, (CATON., dist. 2, 15.) totius contrarietatis quae sibi ex parte Heinrici provenerat oblitus, fratri suo Everhardo populoque primario in unum collecto consilium hoc dedit, si quando naturae communi se concederet, ut eum regni gubernaculo undiquessecus aptum eligerent, animamque suam (fol. 4) cum residua consanguineorum ac familiarium caterva firmae suimet fidei committerent, et ad hoc sine aliqua dilatione consentirent. Hanc peticionem extremam cum magno luctu ac gemitu suscipientes, et impleturos 139.1188C| se vita comite promittentes, festino ejus obitu in 8º ordinacionis suae anno et 14 Kalendas Novembris, pro dolor! completo, ac exequiis in Viliniburch peractis intererant, et concione in Fridisleri celeriter posita, Heinricum coronaverunt, et sibi credita, sub Christi et tocius aecclesiae testimonio fideli, non sine lacrimis regi tunc et domino commendaverunt. Qui primo, ut decuit, divinae pietatis munus, postque universalem tantae caritatis affectum, humili suscipiens devotione, Deo gratias egit, seque ad haec et ad omnia quae communi consilio expetissent, se assensurum promisit. Episcopalis unctionem benediccionis, a Herigero archiepiscopo exhibitam, antecessorum more priorum non desideravit, nec suscipere voluit, sed 139.1189A| prorsus ad noc indignum se affirmavit. Attamen in hoc eum equidem peccasse vereor, quia in Vita sancti patris Othelrici, quem idem rex post ad sacerdotalem promovit ordinem, legi sanctam Christi martyrem (fol. 4' ) Afram dilecto suimet presuli multa in visu ostendisse, inter quae duos enses, unum cum capula, aliumque sine ea, ac per eum Heinricum regem consecracionis expertem demonstrasse. Sed, occulto hoc Dei juditio relinquens, amplius progrediar.

6.

Fama novi regis undiquessecus dispersa amicorum corda laetificat, rebelliumque econtra mestificat, quia vir talis fuit ut suos sciret sapienter tractare, inimicos autem callide viriliterque superare. Interea Tammo natus est; et mens regis ab amore 139.1189B| uxoris decrescens, ob pulcritudinem et rem cujusdam virginis, nomine Mathildis, secreto flagravit. Jam jamque latentis animi fervor erupit; et, injusto se hactenus multum pecasse conubio tandem professus, per affines legatosque suos filiam Theodrici et Reinildae, ex Widukinni regis tribu exortam, interpellat ut sibi voluisset satisfacere. Et, quia flexibilis est mulieris animus, et quia sciebat eum in cunctis eligantem, consensit, conjunctaque ei tam in divinis quam in humanis profuit. Que tres filios congruo pariens in tempore, Ottonem, Heinricum et Brunonem, prospere educavit, doloremque partus tantae stirpis dulcedine superavit. (fol. 5) Et quoniam mihi sermo est de Ottone, non autumo opus esse omnia patris sui gesta singulatim discutere, 139.1189C| cum et in filio appareat quanta ejus sit dignitas, et scriptis multorum vite ejusdem satis fulgeat claritas. Sed quaedam intersero, quae dictu maxime necessaria puto. Has regiones sibi fecit tributarias, Boemiam, Deleminci, Apodritas, Wilti, Hevellum et Redarios; qui statim rebelles, aliosque ad hoc concitantes, urbem Wallislevo oppugnant, destruunt et incendunt ( an. 929). Ad hoc vindicandum noster convenit exercitus, et Lunzini civitatem obsidens, socios eorumdem, eos defendere 139.1190A| cupientes invadit, et paucis effugientibus prostravit; urbem quoque prefatam acquisivit. Ex nostris autem duo abavi mei, uno nomine, quod Liutheri sonat, signati, milites optimi et genere clarissimi, decus et solamen patriae, Nonas Septembris cum multis aliis oppeciere. 7. Ut nullus Christo fidelium de futura mortuorum resurreccione diffidat, sed ad beatae immortalitatis gaudia anhelanter per sancta proficiscatur desideria, quaedam, quae in urbe Wallislevo post excidium (fol. 5) ejusdem reedificata accidisse veraciter comperi, intimabo. In ipso orientis diei crepusculo solitus erat presbiter ejusdem ecclesiae matutinam canere. Sed cum ad atrium defunctorum veniret videns in eo magnam multitudinem oblationes offerentem 139.1190B| sacerdoti coram templi foribus stanti, primo substitit, posteaque signo sanctae crucis se muniens, per omnes hos, nec uno saltem agnito, oratorium trepidus adiit. Quem una noviter de hoc seculo egressa et sibi bene nota, quid hic vellet, interrogat; edoctaque ab eo, quare venerit, haec omnia ab his esse completa, parvumque temporis eundem victurum predixit. Quod vicinis post retulit, veraque haec esse comprobavit. Meis temporibus in Magadaburg--sicut a veracibus accepi testibus, in ipsa tunc continue manens--in aecclesia mercatorum custodes, eadem nocte vigilantes, his quae predixi convenientia visu et auditu percipientes, optimos civitatis adducunt. Qui cum longe ab atrio cadaverum adstarent, lucernas candelabris superpositas 139.1190C| videre, duosque invitatorium canere matutinasque laudes ordinatim omnes persolvere pariter audiere; accedentes autem nihil omnino intellexere. Hoc ego cum subsequenti die nepti meae, quae Brigida (fol. 6) dicebatur, cura regens pastorali monasterium sancti Laurentii, referrem, in infirmitate sui corporis laboranti, protinus ab ea, nequaquam hoc miranti, tale percepi responsum: « Tempore Baldrici presulis, qui octoginta annos vel plus Trajectensem regebat sedem, in loco, 139.1191A| qui Deventeri dicitur, ecclesiam senio dirutam renovans benedixit ac presbitero suimet commendavit. Qui in una dierum valde diluculo ad eam pergens, vidit mortuos in ecclesia et atrio offerentes, atque audivit cantantes. Quod mox episcopo ut primum is retulit, jussus ab eo in ecclesia dormire, cum lecto, quo requievit, sequenti nocte a defunctis ejectus est. Ob hoc idem trepidus apud antistitem talia queritur. Is autem precipit ei ut cum sanctorum reliquiis signatus, aqua sancta aspersus, suam custodire non desisteret ecclesiam. Qui jussa secutus domini iterum dormire in ecclesia voluit; sed stimulati timoris casu sic jacendo evigilavit. Et ecce solita venientes hora, elevaverunt eum, coram altari eum ponentes, et in favillas tenus corpus igne 139.1191B| resolventes. Hoc ubi presul audivit, penitentia ductus triduanum indixit jejunium, ut et sibi animaeque defuncti succurreret. Multa, fili, de his omnibus, (fol. 6) ni infirmitas obstaret, dicere potuissem. Ut dies vivis, sic nox est concessa defunctis. » Non oportet plus sapere mortalem, quam, ut sanctus ammonet Paulus, ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Sed quia duo vel tres ad unum sufficiunt testimonium, haec quae novellis nostris evenere temporibus scripsi, ut discat incredulus vera esse prophetarum oracula, e quibus testatur unus: Vivent, inquiens, mortui tui, Domine! (Isa XXVI, 19) et alius: Surgent mortui, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei et laetentur (Joan. V, 28). Quandocumque a viventibus haec audiuntur vel videntur, novum aliquid 139.1191C| signat, ut idoneum in multis approbat testimonium, cujus magnam partem scio, majorem autem ignoro, sed veracibus testimoniis credo. Fui ego in mea curte Retmerslevo dicta, ubi 15. Kal. Januarii, 6. feria, in primo galli cantu magna lux ab aecclesia emicans, totum replevit atrium, sonitusque grunnientium more auditur immensus. Quod meus frater Frithericus cum satellitibus meis caeterisque huc convenientibus aspexit, et ille, qui coram me dormivit, capellanus audivit. Hoc crastino cum comperirem, si umquam prius ibi aliquid tale contigerit, interrogans, semel hiis similia accidisse ab antiquissimis percepi, et in hoc anno 139.1191D| miserabiliter (fol. 7) compleri videbam in 139.1192A| obitu domnae Liudgardis inclitae, ex una parte neptis meae ac ex alia nurus, et quod inter amicos precipuum est, familiarissimae mihi, de qua in sequentibus edisseram enucleacius. Sepe mihi accidit ut in nocte ligna incidi audirem, et semel defunctos pariter colloquentes ego et socius meus caeteris dormientibus manifeste percepi, et in his duobus signis crastino subsecuturum funus intellexi. Etsi ego fungar vice cotis, ferrum et non se exacuentis (HORAT. Ep. II, 3, 304), tamen ne muti canis obprobrio noter, inlitteratis et maxime Sclavis, qui cum morte temporali omnia putant finiri, haec loquor, certitudinem resurreccionis et pro qualitate meriti futurae remunerationis firmiter indicens cunctis fidelibus. Tres namque sunt animae, non equaliter 139.1192B| incipientes nec simul finientes. Prima angelorum incorporeorum, quae cum eis est sine inicio et termino. Secunda hominum, quae cum eis sumit exordium, sed in fine non habens participium. Namque inmortalis est, et, ut quidam gentiles opinantur, in futuro non habens hoc offitium quod in hoc seculo. Tercia species est animae pecudum ac volatilium, quae cum corpore parem inicii finisque sortitur equalitatem. Unde, sicut in lege Moysi a Domino data precipitur, ita verus christicola ab eorum sanguine nequaquam (fol. 7) pollui canonica auctoritate proibetur. Multi enim sunt pauperes, qui hunc in usu commestionis habent, et se in hoc aliquid peccare ignorantes, sibi in hoc contradicentibus cunctis resistunt. Ergo tu homo, gloria et magno 139.1192C| honore a Deo coronate, et super omnia ejusdem opera constitute, da pre omnibus gratias altissimo, retribuens ei pro possibilitate tua, quae tibi fecit miseratione sua. Et ego repetam longius aberrata. 8. Rex autem Avares sepenumero insurgentes expulit. Et cum in uno dierum hos inpari congressu ledere temptaret, victus in urbem quae Bichni vocatur, fugit; ibique mortis periculum evadens, urbanos majori gloria quam hactenus haberent vel comprovinciales hodie teneant, et ad haec muneribus dignis honorat. Quociescumque contra Deum et seniorem suimet dum vixit se umquam superbiendo erexit, toties humiliata potestate 139.1192D| sua, se ad emendationem condignam inclinavit. 139.1193A| Audivi quod hic Romam causa orationis petens, plus pedibus quam equo laboraret, et a multis interrogatus cur sic ageret, culpam profiteretur. 9. Anno dominicae incarnacionis 931º imperator effectus est . Hic montem unum juxta Albim positum et arborum densitate tunc occupatum excoluit, ibi et urbem faciens, de rivo quodam, qui in septentrionali parte ejusdem fluit, nomen eidem Misni imposuit; quam, ut hodie in usu habetur, presidiis et (fol. 8) imposicionibus caeteris munit. Ex ea Milzenos suae subactos dicioni censum persolvere coegit ( an. 932). Urbem quoque Liubusuam , de qua in posterum lacius disputaturus sum, diu possidens, urbanos in municiunculam infra eandem positam fugere, et se dedicios fieri 139.1193B| compulit. Ex eo die, qua haec tunc incendio juste periit, usque ad nostra tempora habitatore caruit. Si quid in regno suimet, ut multi dicunt, is predatus sit, huic Deus clemens ignoscat. Insuper Northmannos et Danos armis sibi obtemperantes fecit, et ab errore pristino revocatos, cum rege eorum Cnutone hos Christi jugum portare edocuit. Sed quia ego de hostiis eorundem antiquis mira audivi, haec indiscussa preterire nolo. Est unus in his partibus locus, caput istius regni, Lederun nomine, in pago qui Selon dicitur , ubi post 9 annos mense Januario, post hoc tempus quo nos theophaniam Domini celebramus, omnes convenerunt, et ibi diis suimet 99 homines et totidem equos, cum canibus et gallis pro accipitribus 139.1193C| oblatis, immolant, pro certo, ut predixi, putantes hos eisdem erga inferos servituros et commissa crimina apud eosdem placaturos. Quam bene rex noster fecit, qui eos a tam execrando ritu prohibuit! Acceptabilem enim Deo patri hostiam fert, qui humano sanguini parcit. Precipit enim Dominus: 139.1194A| Innocentem et pium non interficias (Exod. XXIII, 7). 10. Antiquum opus Romanorum muro rex predictus in Mersburg decoravit lapideo, et infra (fol. 8) eandem aecclesiam, quae nunc mater est aliarum, de lapidibus construi, et 14 Kalendas Junii precepit dedicari. Caeteras quoque urbes ad salutem regni, et templa Domino ob remedium animae devota mente fabricavit . Post innumera virtutum insignia idem, decurso vitae suimet stadio, sextodecimo regni, aetatis autem suae sexagesimo anno, sexta Non. Julii, Miminlevo moritur, et in Quidilingaburch, quam ipse a fundamento construxit, sepultus, a cunctis optimatibus merito defletur. Accidit hoc anno dominicae incarnationis 936. Indolis 139.1194B| autem relictae posteritatis tristia principum corda laetificat, et certos voluntariae electionis hos fecit. Ve populis, quibus regnandi spes in subsecutura dominorum sobole non relinquitur, et inter se facta dissensione et longa contentione aliquod consilium vel solamen cito non providetur Si in consanguinitatis linea aliquis tali offitio dignus non inveniatur, saltem in alia bene morigeratus, omni odio procul remoto assumatur; quia maxima perdicio est, alienigenos regnare: hinc depressio et libertatis venit magna periclitatio. Ab hoc, de quo dixi, Heinrico et successoribus suis usque huc (fol. 9) Saxones elevati et in omnibus sunt honorati. Quicquid in hiis laudatur, ab equivoco ejus, de quo scripturus sum vita comite, diligenter 139.1194C| servatur, et post, ut vereor, finitur. Ergo quaecumque de hiis ullatenus nunc preteream, vel vita deficiente indiscussa relinquam, successor karissime, compleas, et temporum qualitates scripturae memoria concludas. Ego peccator et in omnibus neglegens vacavi hactenus a bonis et studui in malis, 139.1195A| sero ad ista et ad meliora respiciens, animaeque memoriam salutarem nullo modo exercens. Postquam pastor effectus sum, docui subjectos verbis tantum, et non exemplis. Extrinsecus apparui bonus, interiora violans pessimis cogitationibus; de immundo semine conceptus, volutabar in luto, ut immunda sus. Dicat aliquis: Male laudasti te! cui respondeo verum hoc esse, quod deteriorem me nescio. Idcirco me sic arguo, ut agnitis vulneribus meis, succurras mihi medicationibus necessariis, et ex magna parte consors mei sic adjuves in omnibus me, sicut velis exhiberi pro te. 11. Et inclita venerabilis gesta Mahtildis, quae post excessum senioris sui sumopere fecit, equidem paucis comprehendam ad imitationem bonam (fol. 139.1195B| 9) fidelibus cunctis; quia sancta est, ut scriptura docet (Mach. XII, 46), et salubris cogitatio, pro defunctis orare et elemosinis absolutionem hiis impetrare. Legimus quod unius captivi vincula, quem uxor sua putans mortuum assiduis procuravit exequiis, tocies solverentur, quocies pro eo acceptabiles Deo patri hostiae ab ea offerrentur, ut ipse ei post retulit, cum domum suam liber revisit. Hoc exemplo domna Mahtildis, viro suimet vinculo momentaneae mortis depresso, succurrit, non solum pauperibus, verum eciam avibus victum subministrans. Congregationem quoque sanctimonialium in die tricesima in supra memorata urbe statuit, et huic quantum ad victus et sui vestitus necessaria suppetebat, ex sua proprietate, 139.1195C| laudantibus hoc suimet filiis, concessit et scriptis confirmavit. Asserunt nonnulli eandem hoc sumopere diu enisam fuisse, quod junior filius suimet Heinricus patris sedem possideret. Sed hoc Deus, electos sibi ad unaquaeque semper praeordinans, noluit, nec summatum optima pars consensit, sed racione prudenti et ideo facile suadenti, haec merentis reginae animum paulo minus a proposito declinavit, et huic Bawarios ad tuendum apcius assignari, prehabito sibi nato majori, consuluit. 12. (fol. 10) Anno dominicae incarnationis 723. indiccione II. regni autem primi regis Heinrici 5. venerabilis Sigimundus, sanctae Halverstidensis 139.1195D| aeclesiae antistes sextus, ab Arnulfo rege ibi positus, 139.1196A| anno regni suimet 7. 19. Kalendas Februarii obiit, cui Bernhardus, ejusdem capellanus, successit, sicut ei prius vir sanctus predixit. Namque is diu infirmus videt in somnis, quod baculum pastoralem e manibus suis elapsum Bernhardus pone sequens elevaret et in aperto portaret. Et expergiscens vocavit eum ad se, dicens: Vade ad curtem regiam, sumens ex mea parte quae tibi sint ad haec necessaria, et acquire gratiam et auxilium ibi optime valentium, ut tibi liceat sine omni offensione mihi succedere. Providebit enim haec omnia tibi Deus, dilecte fili! Edictum amati senioris obeditione humili Bernhardus mox complens, dum a rege Heinrico reverteretur, comperit dominum suimet et patrem de hac luce tricesimo ordinationis suae anno ad 139.1196B| Christum migrasse; et mox repedans, predicti regis munere, quod postulat, consequitur. Positum est autem corpus prefati presulis in dextera parte altaris Christi protomartiris in gradu prejacenti, ut ipse antea premonstravit, non jacendo, sed supra cathedram sedendo, sperans se patroni suimet intercessione sancta et benediccione sacerdotali perpetualiter muniri. 13. (fol. 10.) Qualiter misericors Deus predictum regem in diebus suis respexerit, quamvis de Pierio fonte nil umquam biberim, cunctis tamen fidelibus innotescam. Fuit in occiduis partibus quidam rex, ab incolis Karl Sot, id est stolidus, ironice dictus, qui ab uno suimet ducum captus, tenebris includitur carceralibus. Hic Heinrici regis 139.1196C| nostri, nepotis autem sui, inplorans auxilium, dexteram Christi martiris Dionisii, et cum ea omne regnum Luthariorum, si ab eo liberaretur, sibi traditurum sacramentis promisit. Nec mora, inclitus miles invictricibus se armis circumcingens, proximum laborantem visitat, et in erepcione ejus ac restitucione dignus operator mercedem suam premeruit, et honorem pristinum sibi suisque successoribus in tantum adauxit. 14. Sed quia homo unusquisque proclivior est ad labendum, quam natura suimet muniatur ad standum, quam miserabiliter iste semel deliquerit, ad terrorem et ad devitandum piis non taceam. In cena Domini nimis inebriatus, in sequenti nocte uxori 139.1196D| suae multum repugnanti diabolico instinctu inlicite 139.1197A| conjunctus est. Hoc factum auctor tanti sceleris et humanae salutis irretitor, Satanas, cuidam venerandae sic prodidit matronae: Mahtild regina nuper hortatu meo maritali consentiens voluptati, concepit filium, (fol. 11) sine omni dubio meum; et tu vide, ut tantum optime celes commissum. Haec multum ob hoc clam tristis effecta, predictae hoc celeriter adnunciavit reginae, ammonens, ut semper episcopos atque presbiteros secum haberet, et in ipsa pueri nativitate sacri baptismatis unda ablueret, quicquid in eo sibi dilectum accidisse demon infaustus jactaret. Et sic Deo gratias egit. Videns autem daimon, id est omnia sciens, se prorsus esse delusum, domnam increpavit supra memoratam, talia subnectens: Et si mea nunc sit voluntas 139.1197B| tuis frustrata blasfemiis, tamen in hoc profeci, quod ex eo et ex omnibus de lumbis ejusdem umquam progredientibus numquam deerit mea comes discordia, nec proveniet eis pax firma. Mendax ille et veritatis inimicus haec pro voluntate sua dixit, et, ut spero, non pro adimplecione. Multi autem affirmant, ut in sequenti dictatu apparet, quod sub ejus et filii suimet temporibus crebra fieret commotio, et quietis parva certitudo. In diebus vero hiis, quibus regnare cepit tercius in numero ducum Heinricus, et in ordine sceptriferorum secundus, tunc illa silex iniquitatis exaruit, et pacis bonae flos virens enituit; et si quid prioribus huic simile in aliquo nunc accidit, hoc non culpa sui, sed instigatoris fuit impii. Legimus, quod omnia tempora (fol. 11) tempus 139.1197C| habent (Eccle. III, 1), sed non omnia, id est a Deo nullum esse viciis locum ab inicio constitutum; et quia fragilitas carnis sine aliqua contagione non valet esse, a capitalibus se criminibus abstineat, et in sollempnitatibus universis mundiciam servet. In legitimis conjuncionibus non esse delictum aliquod, scriptura testatur (I Cor. VII, 28); et hoc cum observatione festivitatum honoratur, et nulla periculi inminentis procella turbatur. Ad haec amplius approbanda unum profero exemplum. Quidam vir, Uffo nomine, civis Magadaburgensis, nimia ebrietate compulsus, in sancta sollempnitate Innocentum, conjugem suam Gelsusam consentire sibi coegit, quae eadem nocte a viro alligata suo, cum in congruo tempore pareret infantem, in 139.1197D| pedibus digitos habentem retortos, obstupuit, et accersito protinus ad se marito, miraculum ostendit. 139.1198A| Culpaque amborum hoc evenisse ingemiscens: Nonne, infit, predixi, ne sic faceres? Ecce, ira Dei se nobis manifestat, et ne sic ulterius agamus, atrociter rogat. Peccatum tibi magnum est, injusta mihi precipere, et mihi, obedienciam tibi exibere. Postquam autem infans baptizatur, inter innocentium agmen de hoc exilio deducitur. Bene est in perpetuum illo, qui tali utitur contectali, quae pro absente infatigabiliter orat marito, et presentem. oblita sexus, ut se (fol. 12) custodiat, ortatur. 15. Eo tempore, quo supra memoratus rex maxime vigebat, fuit in Bawaria quidam dux, Arnulfus nomine, precluus in mente pariter et corpore, qui omnes episcopatus in hiis partibus constitutos sua distribuere manu 139.1198B| singularem habuit potestatem; sed cum hic post var ios virtutum suimet ornatus vitam hanc finisset, non successoribus suis tantum reliquit honorem. Quin potius reges nostri et imperatores, summi Rectoris vice in hac peregrinacione prepositi, hoc soli ordinant, meritoque pre caeteris pastoribus suis presunt, quia incongruum nimis est, ut hii, quos Christus sui memores hujus terrae principes constituit sub aliquo sint dominio absque eorum, qui exemplo Domini benediccionis et coronae gloria mortales cunctos precellunt. Audivi tamen nonnullos sub ducum, et quod plus doleo, sub comitum potestate magnam sustinere calumniam, quibus nil licitum est, 139.1198C| nisi quod seculi amatoribus prodest. Impia namque potestas cum Deo id consenciente recte dominantes premit, dilatata crudelitate mox furit. 16. (fol. 13) In palacio predicti regis accidit res una mirabilis. In conspectu tocius populi presentis quidam canis, dum eminus hostem suum consedentem agnosceret, propius accedens, dextetam ejusdem rapido morsu ex inproviso abstraxit; et quasi optime fecisset, cauda reverberante mox rediit. Mirantibus hoc cunctis et admodum stupentibus, ab hiis miser is, quid fecerit, interrogatur. Quibus ilico respondit, divina ulcione id sibi merito evenisse, et prosequitur: Inveni, inquiens, virum, hujus canis dominum, fesso corpore dormientem, et infelix occidi eum, multas tunc ab isto, qui me modo lesit, persecutore 139.1198D| impugnaciones perpessus; et quem tum vix evasi, nunc ista sperans prorsus oblita, culpabilis occurri. 139.1199A| Scio deinceps, quod aut hic aut in futuro examine unusquisque reus sine subsequenti poena non latet ullatenus. 17. Multa sunt, lector carissime, regis nostri ac imperatoris predicti facta memoriae semper viventi admodum digna; sed quia haec, sicuti fuere, concludere nequeo, tristis omitto, quia hic, sicut predixi, de nostris regibus nomen et in omni virtute sua principatum juste optinuit. Parvum de magis ejusdem operacionibus librum habeo inscriptum, sed spero memoriale ejus in libro vitae asscriptum (fol. 14) fore, qui precursoris Christi, inter natos mulierum, ut Christus dominus ac Deus noster affirmavit, maximi, fidelis famulus erat, et in nostra urbe fundamentum subsequentis culturae 139.1199B| primus posuit; et quicquid umquam huic ullatenus superedificatur, laudi ejusdem merito signatur. Eligans namque ortus ac finis bonus, ubicumque 139.1200A| id fieri potest, optime concordant; ac si hoc in omnibus compleri nequid, laudemus Dominum in hoc quod fecit, et majestatem suam ut assummum perducere dignetur, benignitatem suam suppliciter orent quique fideles, et maxime tu, Merseburg inclita, cum spirituali prole tua, in tempore dilecti senioris tui, more cipressus pre caeteris comprovincialibus tuis exaltata. Age grates continuas Deo, et ut in te bona quaeque divino moderamine perficiantur, studiosa in timore dominico semper adoptato. Mos est enim malorum, inmemores esse bonorum, et hoc vertere in pejus, quod creare dignatus est Omnipotens in melius. Si aliquid predicto operi ego umquam addere queo, nullatenus cessabo. Sin autem, si quis tanti rectoris 139.1200B| nostri sit aliquantulum in bono memor, sit ei propicius omnium qui sunt Exauditor! Primus iste codicellus clausus sit primi morte Heinrici. LIBER SECUNDUS. 139.1199| 139.1199B| (f. 14) Otto, decus regni, de stemmate cretus herili Heinrici patris, fulgebat ubique coruscis Actibus, et solium concenderat inde paternum. Huic primo multi contradixere maligni Invidia, cunctos quos vicerat iste superbos Famine divino, quod semper poscit ab alto. Non fuerat tantus Caroli de morte patronus, Nec puto simili regnum pastore potiri. Episcopatus construxit denique senos. 139.1199C| Hic Beringerum superans virtute superbum, Longobardorum sibi subdit colla furentum. Imperatorem fecit sibi Roma potentem Hunc, et maritimi solvunt tributa remoti. Pacis amicus erat, bellum lateque premebat. Occidentales sedat Danosque feroces. Partibus Eois tunc non apparuit hostis (cf. HOR. I, 35, 31). Maximus in sceptro ter denos sedit et octo Annos in regno. Tunc discesserat Otto, Flebilis heu patriae, simul invincibilis, atque Linquens hic post se tunc contectalis amicae 139.1199D| Pignus et gnati, quo laetabantur amici. 1. (f. 15) Omnes reipublicae principes magnum reginae Mathildis memorem lenire cupientes, Ottonem, filium ejus, patris sui decreto ac peticione 139.1200B| uno ore in regem sibi et dominum elegerunt, elevatis dextris conclamantes: Vivat et valeat rex victor in eternum! pariterque cum eo ad Aquasgrani profisciscuntur ( an. 936). Quo cum appropiarent, omnis senatus obviam perrexit, fidem cum subjeccione promisit, et ad sedem eum ducens usque inperialem, statuit eundem in loco priorum, in regem sibi conlaudans, ac Deo tunc gratias agens. Hunc Hillibertus, Mogantinae cura cathedrae, cum licentia Wigfridi, 139.1200C| sanctae Coloniensis archipresulis, in cujus diocesi hoc fuit, et auxilio Treverensis benedixit, anno dominicae incarnationis 936 in aecclesia sanctae Mariae semper Virginis, quam cum omni diligentia magnus construxit Karolus. Confortatus in Deo tunc et in regno sceptriferorum maximus Otto, conjugem suam Editham, Ethmundi regis Anglorum filiam, bene timoratam, quam patre suo adhuc vivente duxerat, consecrari precepit. Hujus prospera multa turbabant adversa. Nam Boemiorum ducem Ventizlavum Bolizlavus nefandus fratrem (f. 15) Deo ac regi perimens fidelem, 139.1200D| restitit multo tempore audacter, et postea devictus est a rege viriliter; fratri suimet Heinrico, Bawariorum duci, ad serviendum traditus est. Avares quoque patri suimet quondam contrarii, sed diu 139.1201A| pacificati, iterum insurgunt, celeriterque fugati redeunt ( an. 938). Discordia etiam inter concives consociosque oritur non minima, quae Tammonem, regis et Liudgerdae concitavit filium, eo quod legatio Sifridi comitis Merseburgensis, quam sibi idem vendecaverat, Geroni sit tradita marchioni, hereditasque materna sit ei prorsus ablata. Hunc Rex in Eresburch obsedit, filiumque ab iniqua presumptione terroribus et blandiciis amovere curavit. Sed exercitus capta urbe ingressus, juvenem prefatum usque in ecclesiam sancti Petri, ubi prius ab antiquis Irminsul colebatur, bello defatigatum depulit. Ad ultimum autem Maginzonis hasta de fenestra tyro perfossus a tergo (Jul. 28), secus aram oppeciit; quem rex postea 139.1201B| crudeli morte vindicaverat, secundo regni suimet anno. 2. Quaecumque ei publice vel occulte provenere nocentia, divinae miserationis gratia ac intercessione suimet sanctissimae contectalis Aedithae assidua securus evasit. Cujus instinctu Magadaburgensem (f. 16) aedificare cepit civitatem, ad quam reliquias Christi martyris Innocentii cum magno adduxit honore. Nam urbem hanc ob eternae remunerationis gratiam patriaeque communis salutem et acquisivit atque construxit. Juvit eum ad hoc beatae Edith memoriae, quibuscumque potuit; quae innumera virtute predita, ut signis post obitum claruit, inducias vitae istius sibi concessas Deo hominibusque accepte perduxit. Fuit haec cum viro 139.1201C| suo 19 annos, ordinationis suaeque obiit 11 anno, 7 Kalendas Februarii (946), unicum relinquens filium nomine Liudulfum, cunctis viribus fulgentem; sepultaque est in civitate prefata in majori aecclesia, in oratorio aquilonari. Rex autem in venatione, qua sperabat se paululum refocilari, turbabatur 139.1202A| vulnere loetali, inauditumque sustinuit merorem, quo ab adventu dilecti compescuit filii. Qui ramosam Samii Pitagorae litteram, humanae motus vitae signantem, laudabili puer simplicitate percurrit ad bivium (cf. PERS. Sat. III, 56, et AUSON. Idyl. XII, 9), et dextrum iter agressus, virgulam breviorem, tamen potiorem, de die in diem ut virens hedera exurgit, et in omnibus patrissans, nobilitatem moribus in tantum ornavit, ut cunctis primatibus, (f. 16) quod laus est non ultima, placeret. Unde patris gratia sibi in tantum arrisit, ut hunc communi tocius senatus electione honoris consortem atque laboris decerneret successoremque firmaret. Desponsavit etiam illi Idam, Hirimanni ducis filiam, pulchritudinem et sexum omni probitate 139.1202B| vincentem. Quam cum sibi pater vinculo maritali conjungeret, modicum post intervallum soceri ducatum et hereditatem defuncti sibi dedit. Tanti patris ac filii temporibus quantum vigeret regnum, difficile est ulli ad enucleandum. Venerabilis autem regina Mathildis, constructo, ut predixi, in Quidilingeburg monasterio, congregationeque sanctimonialium ibi collecta, fideli erga Deum servitio promeruit, quod virtus filii in omnibus floruit. 3. Interea ( an. 951) Beringerus, Luthuvici invasor regni, Ethelheidam ejusdem viduam 12. Kal. Mai. captam Cumis depredavit, et cum custodia ac inedia lacrimabiliter afflixit. Hujus laudabilem formam et famam rex noster 139.1202C| animadvertens, Romam pergere simulavit, in ipsoque itinere Longobardiam usque perveniens, praefatam per legatos alloquitur dominam, fuga tunc aelapsam a custodia, et donis precedentibus placatam suae voluntati consentire coegit, pariterque cum ea (f. 17) Papiam vendicavit civitatem. Qua 139.1203A| de re Dudo , filius ejus, admodum tristis effectus, ad nostrates properavit, locisque quae ad Saleveldun pertinent abditis doloque idoneis occultavit. Post haec rex Papia praesidio munita, dispositisque ibi rebus necessariis, revertitur ( an. 952); quem Beringerus cum duce Conrado subsequitur, regisque gratiam urbe Augustana sua filiique deditione promeruit, simulque reginae iram supplici venia placavit, bonaque cum pace patriam revisit. Rex autem Franciam regendo perlustrans, latentes insidias, quae a filio generoque Hugone parabantur, comperit, moxque eis per internuntios haec ira dictante mandavit, ut vel tanti facinoris auctores sibi mitterent, vel se potestatis regiae inimicos pro certo scirent. 139.1203B| Quos hujuscemodi legationi conivere nolentes, collecto exercitu usque in Magonciam persequitur ( an. 953), universis urbibus, quas natus possedit, aut captis aut dediciis, hacque manu valida circumsepta, rebelles assiduo multum fatigavit bello. Datis tunc electis ex utraque parte obsidibus, pater cum filio loquitur, ac sui gratiam, si consocios talia machinantes aperiret et (f. 17' ) sibi traderet puniendos daturum spopondit. Hoc cum juvenis facere nec posset neque voluisset, eo quod apud suos fidem cum juramento polluere noluisset, a patruo convitiatus Heinrico, urbem rebellaturus ingreditur, Ekbertumque comitem cum multis patrui militibus sibi associavit, et clam noctis silentio cum suis omnibus 139.1203C| exiens, Ratisbonam, quae Reinesburg dicitur, Bawarii caput regni, cum urbibus munitissimis cepit, ductricem Ivuthitam solum cum filiis ab his expellens finibus. Thiedricum insuper ducem ac Wigmannum comitem, in presidium ad Magontiam denuo possidendam arma commoventes, patre 139.1204A| se subsequente, pecunia per legatos amovere temptans, Thiedrico nequaquam asspirante, Wigmannum blandiciis delinitum celeriter corrupit. Interim rex, parata in expeditionem militia Bawariam petens, clausis sibi omnibus murorum portis, eadem regione depopulata atque combusta, rediit. Tunc Dudo patri suimet ac regi resistere desperans, Avares pharetratos conduxit in socios ( an. 954); quod regem protinus non latuit. Namque cum signis militaribus obviam pergit inimicis insurgentibus, sed aliter ei, quam quisquam ratus sit, dolor! evenit. Hii siquidem ducibus iniquis per aliam directi viam, Franciam invaserunt, * miserabiliterque vastaverunt. Sed si quis secreto mentis seu viva voce requirit, unde 139.1204B| talis oriatur extraneis audacia, ut tam habitatas longeque semotas praesumant infringere regiones: quantum scriptis umquam didicimus vel per nos scimus, audiat respondentes, quia consensu divino hii facinoribus nostris accenduntur in vindictam Dei, nosque admodum territi fugimus ignavi injusticia nostri, fitque tunc, ut qui in prosperis sprevimus timorem Dei, merito sustineamus flagellum Domini, ac invocantes Deum non exaudimur, qui offensam placare supernam nullo modo conabamur. Inde accidit ut Germania, caeteris comprovincialibus suis inpar, viribus his succumberet; quis murus dicitur esse, quodcumque valet sagittis obstare. Commotus tandem Deus meritis justorum gemituque 139.1204C| miserorum, fugavit turbam perfidorum; et rex eos iterum alio quam putaret divertentes insecutus, Bawariam rursus invadit. Qui mox de pace tractantes, induciasque petentes, impetraverunt. Et semper dubii suisque infideles dominis, cum se apud regem excusare non possent, cum Liudulfo seniore suo nota Reinesburg presidia palantes 139.1205A| petunt. Quos rex exercitu valido subsecutus, praedicta possedit in (f. 18) urbe; factaque mutuo longa concertatione, tandem grandi famae filium suosque pacem petere coegit. Post haec Dudo cum Hugone penitentia ductus, patris pedibus advolvitur, de preteritis veniam et de presentibus supplex poscit emendationem, de futuris quoque cautelam spopondit . Hunc rex suorum devictus consilio principum suscepit, commissaque remittens, suimet gratiam firmiter dedit. Restituit tum fratri suo regnum diu amissum, pacificatisque, ut speravit, adversis omnibus, Saxoniam victor repetit. 4. Et ecce iterum Avares, quasi jam perpetrati sceleris obliti, adversum nos arma commoverant 139.1205B| ( an. 955); quos adventare dux Heinricus regi nuncians, inceptis cum itineribus revocavit. Rex autem ad Augustanam universos suimet familiares ad se convocat civitatem, affirmans se mori malle quam tanta plus perpeti mala , ortaturque suos, premia promittens cum gratia cunctis se faventibus poenamque fugientibus. Collegit undiquessecus octo tantum legiones, quas adversum hostes dispositas consolatur, morientes ibi remuneracionibus demulcens aeternis, vincentes autem presentibus delectamentis. Quarum extremitates hostis acer juxta Lech fluvium celerem latenter circumeundo (f. 19) incautas opprimit, cesis tunc pluribus ac despoliatis. 139.1205C| Hoc rex ut comperit, Conradum ducem cum suis pone misit, qui captivos cum omni preda ex lupi raptoris faucibus eripuit, victoriaque potitus castra revisit. Postera die, id est in festivitate Christi martyris Laurentii ( Aug. 10), rex solum se pre caeteris culpabilem Deo professus atque prostratus, hoc fecit lacrimis votum profusis: si Christus dignaretur sibi eo die tanti intercessione preconis dare victoriam et vitam, ut in civitate Merseburgensi episcopatum in honore victoris ignium construere domumque suimet magnam noviter inceptam sibi ad aecclesiam vellet edificare. Nec mora, erectus a terra, post missae celebrationem sacramque communionem ab egregio porrectam Othelrico confessore suo, sumpsit rex clipeum 139.1206A| lancea cum sacra, milites in hostem precedendo, resistentemque primus inrupit, ac mox terga vertentem usque ad vesperam prostravit ac effugavit. Peracta tandem cede, virentibus pratis victrice cum turba rex considens, diligenter inquirit, si ab exercitu suo aliquis remaneret. Comperit tum, ducem Conradum, generum sui et egregium militem, oppeciisse; cujus corpus merito defletum atque diligenter procuratum Wormatiam misit tumulandum. Insuper nuntios sanctae premiserat matri, qui cuncta (f. 19) ordine pandentes, eam cura solverent, mentesque fidelium in laudem Christi pariter accenderent. Tantum divinae pietatis donum omnis christianitas, maximeque regi commissa, ineffabili suscepit tripudio, 139.1206B| gloriam et gratiam spallens unanimiter in altissimis Deo. 5. In hoc anno Heinricus dux et frater regis obiit . Interim rex Saxoniam revisens laetus patriam, a cunctis principibus a longe sibi obviantibus summis excipitur studiis (cf. VIRG. Aen. I, 415); diuque expectatus a venerabili suimet genitrice, profusis pre gaudio lacrimis amplectitur. Quibus suum ilico aperiens promissum, qualiter hoc ad unguem produceret, eorumdem ad hoc consilium obnixe peciit et suffragium. His tunc id collaudantibus, piaeque peticioni aspirantibus, statuit rex abbaciam in Magadaburgensi civitate, incipiens aecclesiam mirum in modum in loco, ubi 139.1206C| sancta requiescit Aedith, et juxta quam post obitum suimet pausare desideraverat ipse. Ibi etiam episcopatum facere conatus, apud Bernardum, sanctae Halverstidensis aecclesiae antistitem septimum, in cujus diocesi urbs prefata jacet, quamdiu vixit, impetrare non potuit. Quicquid in prediis vel rebus in aliis permisso contraxit in tempore, totum hoc Deo militique ejus Mauricio concessit heredi. 6. Dum haec aguntur, ex parte Sclavorum * bellum ingruit horridum, hortatu Wigmanni comitis et Ekberhti, ducatu autem Nacconis et Stoinnegui fratris ejus. Quos Herimannus dux superare diffidens, regis petivit auxilium. Hic ut erat inpiger, milicia forti aquilonares invadit 139.1207A| regiones malum sepissime, ut scriptura docet, pandentes (Jer. I, 14); ibique Stoingneum, luco absconditum, fugientibusque sociis captum, decollari praecepit, confratres autem tanti sceleris auctores, Wigmannum, materterae regis filium, et Ekbertum fugavit. Liudulfus vero, regis filius, malorum depravatus consilio, rursum resistit, patriaque cedens, Italiam perrexit ( an. 956), ibique cum unum ferme annum esset, 8. Idus Septembris, pro dolor! obiit. Hujus corpus a sociis ejusdem Magontiam delatum ( an. 957), lugubriter est in ecclesia Christi martyris Albani sepultum. De tam miserabili fama rex in expedicione, qua fuit adversus Redarios, supra modum turbatus, planxit filium ut Davit Absalon. 139.1207B| Thietherdo Hillineshiemmensi antistite mortuo, Advinus Magadaburgensis aecclesiae abbas successit . 7. Post haec sedatis bellorum assperitatibus ( an. 961), Romam iterum pergere simulans, Langobardiam manu valida intravit, Berengariumque predictum in monte sancti Leonis duos possidens annos, cum uxore Willan et filiis ac filiabus ad ultimum cepit callide, exilioque eum in Bavanberge, ubi post moritur, relegavit. Dehinc Romam armato petens milite, ejusdem cives sibi (f. 20) resistens bis vicit, urbemque gloriosus intravit 961 dominicae incarnationis anno. Insuper benediccionem a domno apostolico Johanne, cujus rogatione huc venit, cum sua conjuge anno 139.1207C| regni ejus 29 promeruit inperialem, ac patronus Romanae effectus aecclesiae, Beneventum, Calabriam atque Apuliam ducibus eorum devictis, sibi vendicavit. 8. Temporibus suis aureum illuxit seculum; apud nos inventa est primum vena argenti; devictus est quoque Wigmannus. Apud Danos regnante tunc Haroldo, contempta christianitas 139.1208A| sic per Popponem renovata est presbiterum. Arguebat enim idem et regem et populum, antecessorum cultura suorum deviantem, diis ac demonibus vacantem, unum affirmans in tribus personis Deum. Interrogatus autem a rege, si ignito voluisset dicta ferro comprobare, paratum se ad hoc esse hilari respondit animo, crastinaque die ferrum ingentis ponderis benedictum ad locum a rege determinatum portavit, manumque securam inperterritus elevavit. Quo rex miraculo laetus admodum effectus cum suis omnibus Christi jugo protinus humiliter se subdidit, in finemque fidelium more preceptis obtemperavit divinis. Imperator autem hoc ut audivit, vocatum ad se venerabilem virum Popponem, si pugil Christi esset, interrogat, et 139.1208B| sacerdotali honore sublimat. 9. (f. 21) Gero, Orientalium marchio, Lusizi et Selpuli, Miseconem quoque cum sibi subjectis imperiali subdidit dicioni ( an. 963). Herimannus dux Seliburem et Mistui cum suis imperator tributarios fecit. Aequivocus imperatoris, junior, inquam, Otto, quem peperit inclita mater Ethelheidis, in nativitate Domini ( an. 967) Romae imperator effectus est, patre jubente ac tunc in Campania juxta Capuam commorante. Qui filio suimet uxorem ab imperatore Constantinopolitano desponsare desiderans, nuntiis ejusdem ob aliam ad se missis causam, suos fideliter commisit principes hanc legacionem ferentes. Quos in ipso itinere Greci solita calliditate ex inproviso irruentes, 139.1208C| alios occidunt, quosdam vero captos domino suimet augusto presentabant. Pauci autem ex his effugientes, imperatori suo rei eventum aperiunt. Hic detrimentum suorum graviter ferens, milites optimos Gunterium ac Sigifridum tale facinus ad ulciscendum in Calabriam propere misit. Qui Danaos victoria priori elatos et sibi occurrentes occiderunt, alios autem in fuga comprehensos obtruncant 139.1209A| naribus, tributum a Grecis in Calabria et Apulia extorquentes, spoliisque ditati cum gaudio remeabant. Constantinopolitani autem funere suorum et (f. 21) captivitate tristes effecti, adversus dominum suum conspiravere, dolosaeque imperatricis consilio per quendam militem perimerunt eundem, loco ejus hunc designantes ad imperii tocius provisorem. Qui mox magnificis muneribus comitatuque egreio non virginem desideratam, sed neptem suam, Theophanu vocatam, imperatori nostro trans mare mittens, suos absolvit, amiciciamque optatam cesaris augusti promeruit. Fuere nonnulli, qui hanc fieri conjuncionem apud imperatorem inpedire studerent, eandemque remitti consulerent. Quos idem non audivit, sed eandem 139.1209B| dedit tunc filio suimet in uxorem ( an. 972), arridentibus cunctis Italiae Germaniaeque primatibus . 10. Multa sanctorum corpora imperator ab Italia Magadaburg per Dodonem capellanum suimet transmisit. Hoc autem, quod de ejus clerico audivi nomine Poppone, Willehelmi comitis germano, memoria dignum, non est pretereundum. Is cum imperatori diu fideliter serviret, nimis infirmatur, et in extasi effectus, in montem excelsum ducitur, ubi civitatem magnam et pulchra ejus conspicatur aedificia. Inde perveniens ad turrim arduam, laboriosos ejusdem scandit aggressus. In cujus sumitate magna Christum cum sanctis omnibus sedentem videre promeruit. 139.1209C| Ibi Brun archiepiscopus Coloniensis, ob inanem philosophiae executionem, a summo judice accusatur et a beato Paulo defensus iterum inthronizatur. (f. 22) Tunc iste vocatus simili de causa redarguitur, et supplici sanctorum intercessione suffultus, talem audivit vocem: Post tres dies ad me veniens, hanc, quam ego nunc tibi demonstro, cathedram possidebis. Haec omnia, sacerdos cum evigilaret, cesari ad se accersito explicuit, et non esse somnium, sed veram affirmans visionem, gratias ei retulit pro bonis omnibus, quae ei umquam fecit; et sicut ei indictum est, facta confessione et indulta a presentibus remissione, dereliquit aliena, 139.1210A| repetens sua, cum pace bona, flentem tam felici obitu consolatus seniorem. 11. Preciosum quoque marmor cum auro gemmisque cesar precepit ad Magadaburg adduci. In omnibusque columnarum capitibus sanctorum reliquias diligenter includi jussit. Corpus egregii comitis Christini aliorumque juxta supra memoratam posuit ecclesiam, in qua sibi sepulturam, quamdiu vixit, preparari concupivit. Anno dominicae incarnationis 961, regni autem ejus vicesimo quinto, presentibus cunctis optimatibus, in vigilia nativitatis Domini corpus sancti Mauricii et quorundam sociorum ejus cum aliis sanctorum porcionibus Ratisbone sibi allatum est. Quod maximo, ut decuit, honore Parthenopolim transmissum, 139.1210B| unanimi indigenarum et comprovincialium conventu ibidem susceptum est, et ad salutem patriae tocius hactenus veneratum est. 12. Interea Bernhardus, antistes venerandus plenusque dierum, 48 ordininationis suae anno (968)>, et in ipso die, id est 3 Nonas Februarii (f. 22), obdormivit in Domino. Insuper Willehelmus, sanctae archipresul Magonciae, cui cura ab imperatore, domino suimet et parente, commissa fuit Parthenopolim disponendi caeteraque regni necessaria regendi, cum egrotantis reginae finem Mahtildis expectaret, in Redulwerothe 6. Nonas marci moritur. Hujus obitum nimia corporis infirmitate oppressa venerabilis regina, nullo adhuc certa nuntio, presentibus cunctis intimavit: Filius, inquiens, meus Willehelmus 139.1210C| , pro dolor jam expirans memoriae indiget salutari. Et Liudulfus, abbas Corbensis egreius, corporaliter sibi occurrentem illum nocte eadem, qua transiit, videns, obstupuit, et mortuum hunc esse confratribus nuntiavit. Post haec sancta Mahtildis 2. Idus marcii migravit ab hoc exilio, spiritum committens ac creatori suimet reddens Deo, sepultaque est coram altari Christi presulis Servacii juxta seniorem suum, quia quem viventem dilexerat, huic se mortuam conjungi, quamdiu deguit, semper inploravit. 13. Gero quoque, defensor patriae, dum unici 139.1211A| morte turbaretur filii suimet illustris Sigifridi, Romam pergens, emeritus jam senex, coram altari principis apostolorum Petri arma deposuit victricia, et apud domnum apostolicum sancti impetrans brachium Ciriaci, ad Deum cum omni suimet hereditate confugit. Patriamque revisens, nati suimet viduam, prius velatam, monasterio in (f. 23) saltu, quod suo signatur nomine, constructo, Hathui vocatam, statuit abbatissam, a Bernhardo consecratam episcopo. Firmatisque his omnibus, felici hos obitu precessit 13. Kal. Junii. 14. ( An. 965) Imperator autem comperta lugubri matris et filii caeterorumque nece principum, gravi queritur merore invincibile tocius rei publicae damnum. Urguebat eum ad hoc timor mortis propinquae, 139.1211B| et quod Deo rebus promisit in ancxiis, oportuno tunc complere studuit in tempore. Electum namque a cuncto sanctae Halverstidensis aecclesiae clero et populo Hilliwardum, tunc prepositum et a domno suimet Bernhardo ad hoc presignatum, Romam venire precepit. Cumque eodem, quod diu latebat, secretum mentis revolvit, scilicet facturam se in urbe Parthenopolita archiepiscopatum semper studuisse, ob spem remuneracionis aeternae defensionemque communis patriae, seque ad omnia, quaecumque umquam ab eo expetisset, promisit paratum, si consentiret sibi hoc perficere votum. Hic autem, ut erat sapiens, piae conivebat peticioni; partemque parrochiae, quae sita est inter aram et Albim et Badam fluvios, et insuper 139.1211C| viam, quae Fritherici dicitur, Deo concessit sanctoque Mauricio ac inperatori. Insuper idem caritative rogatus a cesare augusto, dedit Deo sanctoque Laurentio parrochiam jacentem inter fluvios Willerbizi et salsum mare et Salam ac Unstred et Helmana et foveam, quae est juxta Valeshusun . Tali munere inperator arridens, per manus suscepit eundem, curamque ei baculo committens pastoralem: Accipe, infit, precium patris tui! Hunc enim, Ericum nomine, cum Baccone, Herimanno, Reinwardo, Wirino, Eserico caeterisque, 139.1212A| qui in Quidilingeburg eundem tunc in pascha sollemni occidere conabantur, decollari precepit. Avum autem meum nomine Liutharium ejusdem consilii participem, libenter perdere voluit; sed sibi familiarium devictus consilio principum, captum hunc misit tunc Bawariam ad comitem Bertoldum, comprehensis sibi omnibus suimet rebus ac late distributis, usque in annum integrum; tuncque gratiam regis et sua omnia cum magna pecunia et predio in Sonterslevo et in Vodenesvege jacenti acquisivit. Sed ceptum iter peragam. Imperator vocavit ad se Richarium, Magadaburgensis ecclesie abbatem tercium,--nam Anno et Otwinus, tunc episcopi, prefuerunt ei--volens hunc dignitate sacerdotali decorare. Sed visa 139.1212B| quadam epistola, quae clanculum sibi deferebatur, omisit, (f. 24.) Aethelbertumque, Treverensem, professione monachum, sed Rusciae prius ordinatum presulem et hinc a gentilibus expulsum, ad archiepiscopatus apicem, inclitum patrem et per omnia probatum, anno dominicae incarnacionis 970, [968], 15 Kal. Novembr. apostolica auctoritate promovit. Tunc misit eum ad sedem suam cum magno honore, precipiens universis Saxoniae principibus, ut proximum natale Domini cum eo essent. Archiepiscopus autem a clero et omni populo magnifice susceptus, in his festivis diebus consecravit Bosonem, Merseburgensis aecclesiae pastorem primum, Burchardum, Misnensis aecclesie provisorem primum, Hugonem, episcopum 139.1212C| Citicensem primum, Havelbergensis aecclesiae custodem primum hiis Tudonem coaptavit, prius consecratum: omnes hos, subjeccionem sibi suisque promittentes successoribus, disposita singulis quibusque parrochia speciali. Additus est his confratribus Brandeburgensis aecclesiae primus pastor Thietmarus ante hoc unctus, et Jordan, episcopus Posnaniensis primus . 15. Opere precium est, quamvis jure preposterus mihi imputetur ordo, hoc adnectere, qualiter imperator 139.1213A| fratri suimet, domno Brunoni, nominato a suimet patruo duce Brunone--qui a Luthuwigo rege in expeditionem ad Danos missus, cum episcopis duobus Thiaedrico et Marcquardo caeterisque militibus 4. Non. Febr. fluminis inundatione interiit --mortuo Agripinae sedis provisore Wigfrido, episcopatum ejusdem ducatumque regni insuper daret Liutharii. Hic post iniquorum, quamvis sapientissimus esset, consilio depravatus, pro bono malum regi suimet germanoque restituere meditatur. ( an. 953). Vocavit namque ad se Hugonem generum, regi, ut supra memoravimus, nimis infidelem, ad convivium, et cum corona artificiose gemmata regnum ipso committere, consanguinitatis et juramenti inmemor, studuit. Qui cum in sancto die 139.1213B| sollempnis paschae paratis omnibus instrumentis regalibus, generum promissa femineo expetentem desiderio coronare voluisset, odio, divinae miserationis gratia sapiencieque cuncta volventis freno, paululum relaxato, puduit incoepti et penituit. Accersitoque clam suimet secretario, quem prediximus, Wolcmero, quod in mente latebat vulnus aperuit, qualiterque curaretur, diligenti consilio quesivit. Sed conversis quibusque paratus ad omnia Deus, huic in mentem coelitus misit, quo curam sui senioris respondendo talibus mitigavit. Sanctus, inquit, Spiritus tibi, senior karissime, (f. 25) suggessit, ut non amplius adversum nos prevaleret tanti auctor sceleris inimicus; quem sic confundi teque autumo posse honorari. Coronam, quam genero tuo 139.1213C| cras te daturum promisisti, vobis consedentibus presentabo, ut fides tua in conspectu omnium clarescat; et invitus corruens disrumpo eandem, ut fraternus amor modo frigidus in posterum recalescat. Placuit hoc archiepiscopo, et sic expleri votis exultantibus divinas pulsavit suppliciter aures. Mane autem facto, dicta haec ut factis sunt impleta, archiepiscopus magnum simulabat merorem; Hugo autem suique tanta spe frustrati inconsolabilem sustinuere dolorem; consummatisque diebus festivis, aliis quam ratus sit donis honoratus, rediit. Post haec confratres, rex inquam et episcopus reconciliati, invicemque pietatis studio perseverantes, omnem inimiciciae scrupulum deinceps amovere curabant. Sed archipresul, divinitus in cunctis humanitusque 139.1214A| pollens proficuitatibus, 13. ordinationis suae anno, somno pacis soporatus, 5. Idus Octobris fratrem reliquit tristem. Tales insidiancium laqueos compluresque alios, in regni ac in cura imperii 49 ferme annos conversatus Otto prefatus, Christo se in omnibus ( an. 965) protegente, securus evasit (f. 23' ). Pauca locutus sum de innumerabilibus et isto melioribus tanti viri ingenuis actibus, quia liber unus de ejusdem nobili conversatione pleniter inscriptus, me aliquid proibet addere. 16. Imperator autem fraterna clade turbatus, Wolmero, ejusdem familiari capellano, ob amorem ejus episcopatum et anime curam fideliter commendavit. Quo sedente tempus a Deo sibi permissum 139.1214B| , et in omnibus egreie conversanti, et de medio 15. Kal. Augusti (967) discedenti Gero, frater Thietmari marchionis, a clero et ab omni populo electus est; et hoc imperatori mox adnuntiatur. Hic quia prefato fratri suo ob multas causarum species iratus fuit, dare huic episcopatum noluit. Interea is, quia capellanus tunc erat, in uno dierum missam celebrans in Papia civitate, vidit solus sanctum Petrum et Ambrosium sancto se benedicentes oleo; et nullo tunc prodidit, sed tantum divinae pietatis munus equa mente portavit. Imperatori autem in sancto dominice resurrectionis die evaginato apparuit angelus gladio, cum jam preparatus excepta corona ad ecclesiam pergere voluisset: Nisi, inquiens, in Gerone hodie compleveris 139.1214C| electionem, (f. 26) securus non evadis hanc sedem. Expavescens ob hoc cesar: Domnum, infit, vocate Geronem. Eique protinus venienti curam baculo pastoralem commisit, et indulgentiam humiliter efflagitavit. Hic a suffraganeis postea benedictus, ut signis hodie declaratur, nomen et offitium Deo hominibusque accepte, dum vixit, tota mentis devotione portavit. Hujus sancta mater, Hidda nomine, Jerusalem orationis gratia petens illicque infirmata, hanc suis legationem pedissequis commendavit: Egredienti animae meimet prolongato hujus exilii incolatu, corpus meum matri terre celeriter tradite, et mox euntes, haec filio nunciate Geroni, quo peregrinae genitrici suae talem in terris non deneget honorem, qualem pius in coelis dare 139.1215A| dignatus est Deus, et altare mihi in aecclesia sanctae constituat Ceciliae. Talibus preceptis devotae obtemperantes famule, dominam suam post haec feliciter exspirantem sepelierunt, et statim recedentes, miseriam insciae effugierunt subsecuturam. Nam Saraceni Jerusolimam tunc invadentes nil reliquere victis, quod sancta eis clam tunc predixit (f. 26' ) matrona, cum se mortuam jussit propere tumulari et suas abire. Venientes autem hee Coloniam, cuncta archiepiscopo pandunt ordine. Quas idem benigne suscipiens, Deo gratias egit et justae ejusdem peticioni satisfecit. Et quia pauca locutus sum de laude ignota tanti praesulis, libet in sequentibus cetera disserere, ut in his virtus ejusdem valeat enucleacius apparere. 139.1215B| 17. Imperator, audita Ratisbonensis ecclesiae presulis morte, eo perrexit ( an. 942), et ut episcopatum non alio daret, nisi eo, qui primus sibi occurrerit, in somnis ammonitus est. Crastina autem die primitus inlucescente, cesar ad monasterium Christi martiris Emmerammi, monachis hoc nescientibus, cum paucis venit, et paulatim ostium pulsans, a quodam Guntherio, aecclesiae pervigili custode et per omnia venerabili patre, intromissus est. Quem intuens, ad adorandum primo supplex processit, deindeque talibus aggreditur: Quid mihi, frater, pro adipiscendo episcopatus honore vis dare? Senior ad haec subridens: Calceos, infit, meos. Hunc autem cum caeteris confratribus ad eleccionem antistitis ad sanctum Petrum venientem, 139.1215C| (f. 27) cesar explicato cunctis somnio ceteroque rei eventu, cum consilio cleri tociusque populi ad sacerdotem constituit. Is vero accepta benediccione sedebat tantum 6 menses, egritudineque compressus valida, ad modicum evaluit, sumptoque in manus cinere, locum, quo de hoc seculo migrare voluit, signo sanctae crucis ipse consurgendo signavit, solotenusque positus, illud beati Job carmen beatus et ipse cecinit: Auditu auris audivi te, Domine, nunc autem oculus meus videt te; idcirco ipse me reprehendo, et ago penitentiam in favilla et cinere (Job. XLII, 5). Et continuo confessione cum lacrimis peracta emisit spiritum; inpletumque in eodem est, quod antecessor illius similis habitus huic predixit: Tu debes, frater, secundus post me 139.1215D| hanc aecclesiam regere; sed parvo tempore vives, Deo tantum te misericorditer coronante. Quod 139.1216A| quamdiu hic peregrinatus est, juxta Dei voluntatem fieri idem semper optavit. Has de duobus episcopis sententias ideo protuli, ut scias, lector, quod celestis gratia imperatori sepe aperiret, quid sibi in humanis fieri placeret. Hic audito obitu tanti patris, Michaelem huic succedere fecit. (f. 27' .) Qui cum commissa sibi optime diu regeret, commoventibus iterum orientales Ungris, cum caeteris Bawariorum principibus his ad succurrendum venit. Sed exorto mox inter eos duello, pro dolor! nostri victi ab hostibus atque prostrati sunt. Episcopus autem, abscisa suimet auricula et caeteris sauciatus membris, cum interfectis quasi mortuus latuit. Juxta quem inimicus homo jacens et hunc vivere solum ab insidiantium laqueis tunc securus cernens, hastam 139.1216B| sumpsit et necare eundem conatus est. Tunc iste confortatus in Domino, post longum mutui agonis luctamen victor hostem prostravit, et inter multas itineris asperitates incolomis, notos pervenit ad fines. Inde gaudium gregi suo exoritur, et omni Christum cognoscenti. Excipitur ab omnibus miles bonus in clero, et servatur optimus pastor in populo, et fuit ejusdem mutilatio non ad dedecus, sed ad honorem magis. Et nunc revertar ad explanandam narracionis seriem. 18. Romanorum prepotens imperator augustus valentiorem sibi in Christo domnum apostolicum, nomine Benedictum, quem nullus absque Deo judicare potuit, injuste, ut spero, accusatum, deponi consensit (an. 964), et, quod utinam non fecisset, 139.1216C| exilio ad Hammaburcg religari precepit, ut post lucidius (f. 28) indicabo. Interim Hirimannus dux Saxoniam regebat; positaque ad Magathaburg concione, susceptus est ab archiepiscopo, manuque deductus ad ecclesiam, accensis luminaribus cunctisque sonantibus campanis. Ibi avum meimet Heinricum, tantae resistentem superbiae, dolo capere dux nisus non potuit, quia hunc militum magna caterva vallavit. Precepit tamen ei, ut Romam post inperatorem pergeret. Quod libentissime complens, transcensis Alpibus ut primum ad imperatorem venit, videns eum a longe, solotenus se prostravit; interrogatusque, quid causae hoc esset, quod accusatus apud eum, gratiam suam pietatemque solitam perdidisse timeret, lacrimabiliter 139.1216D| respondit. Quem protinus elevatum inperator osculatur, singulaque sagaciter perquirens, et de susceptione 139.1217A| ducis quomodoque is in medio episcoporum ad mensam loco imperatoris sederet lectoque dormiret, perdidicit. Ob haec cesar augustus mascula bile succensus, Aethilberto per epistolam mandavit episcopo, ut tot sibi equos mitteret, quot duci campanas sonare vel quot coronas accendi preciperet. Inperatoria archipresul peragens edicta, quibuscumque valuit modis se per legatos suimet excusare (f. 28' ) contendit. Comes prefatus tam ingeniosus erat, ut cesarem iratum pre caeteris principibus placare potuisset facilius, et quia ejus fuit consanguineus, gratiam inperialem usque in exitum suimet vitae fideliter obtinuit. Quem torque aureo donatum cesar dimisit remeare, suosque familiares contristatis hostibus laetificare. 139.1217B| 19. Interea Hodo, venerabilis marchio, Miseconem, inperatori fidelem tributumque usque in Vurta fluvium solventem, exercitu petivit collecto. Ad cujus auxilium pater meus comes Sigifridus, tunc juvenis necdumque conjugali sociatus amori, venit solum cum suis, et in die sancti Johannis Baptistae adversus eum pugnantes, primoque vincentes, a fratre ejusdem Cideburo, exceptis tantum comitibus prefatis, omnes optimi milites interfecti oppecierunt in loco, qui vocatur Cidini. Hac de fama miserabili inperator turbatus, de Italia nuncios misit, precipientes Hodoni atque Miseconi, si gratiam suimet habere voluissent, usque dum ipse veniens causam discuteret, in pace permanerent. 20. Post haec subditis sibi cunctis hostium cuneis, 139.1217C| arduam Alpium transcendit viam, Bawariam invisens regionem, ibique cunctis sapienter (f. 29) dispositis, recto itinere ad Magadaburgiensem pergens civitatem, palmas ibidem festivo duxit honore ( an. 973, Mart. 16). Namque solebat in sollempnitatibus universis ad vesperam et ad matutinam atque ad missam cum processione episcoporum venerabili, deindeque caeterorum ordine clericorum, cum crucibus sanctorumque reliquiis ac turribulis ad ecclesiam usque deduci. Hicque cum magno Dei timore, qui est principium sapientiae (Prov. I, 7), staret atque sederet, usque dum finita sunt universa, nil loquens nisi divinum, sed ad caminatam suimet cum luminaribus multis, comitatuque magno sacerdotum, ducum ac comitum remeabat. Pro 139.1217D| remedio autem animae suae tradidit postera luce ineffabilia Deo munera, invictissimoque ejus duci Mauricio, in prediis, in libris, caeteroque apparatu regio, 139.1218A| confirmans omnia legitima advocatorum tradicioneque scripturarum, presentia et laude inperatricis et filii, atque sub omnium testimonio Christo fidelium. Dehinc ivit ad Quidilingeburg, proximum pascha divinis laudibus humanisque peragens gaudiis. Huc confluebant inperatoris edictu Miseco atque Bolizlavo, (f. 29' ) duces et legati Grecorum, Beneventorum, Ungariorum, Bulgariorum, Danorum et Sclavorum , cum omnibus regni totius primariis; consummatisque pacifice cunctis, ditati muneribus magnis, reversi sunt ad sua laetantes. Kalend. Aprilis Herimannus autem dux ibi tunc moriens, inperatoris gaudia turbavit. Hujus corpus dum ad Liuniburg a filio suimet Bernhardo deferretur, contigit ibi Brunonem, Ferdensis 139.1218B| ecclesiae antistitem, in proximo esse. Hic quia Herimannum, dum vixit, banno constrictum habuit, suppliciter rogatur a filio, ut et solutionem saltem defuncto inpenderet, et in aecclesia eundem sepeliri liceret. Sed is quod postulat, nequaquam inpetrat. 21. Sed quia presulis istius memoria feci, volupe est mihi, de eodem amplius effari. Fuit hic consanguineus predicti ducis, nova monachus Corbeia; et ob venerationem suam inperator eundem Amolongo successorum statuit episcopo. Qui aecclesiam in Werdun, cui racionabiliter prefuit, de ligno, quia lapis defuit ei, fecit egregiam, et magnitudine et qualitate caeteras precellentem benedixit. Et in senectute bona proficiens obiit 3 Nonas Mai. 139.1218C| frater prefati ducis ( an. 962). Hic autem dum senio et infirmitate assidua gravatus admodum tardaret, rogatur a cesare, ut Hirimannum suimet capellanum, Volcmeri fratrem antistitis, pro filio nutrire et ad juvamen et ad heredem voluisset sibi eligere. Hanc legationem gementi animo suscipiens, talia reddit: Curam, quam mihi dominus meus indigno committere dignatus est, studiose hactenus rexi; et quamdiu hic conversari debeo, sine tali famine si licet degere concupisco. Humilitatis ac superbiae non est aequa societas (cf. LUCAN. I, 92), nec umquam consortem patitur potestas. Quodcumque in alio placet seniori meo, devotus inplebo. Non sit spes juveni in morte senis decrepiti, quia peccatum est; reminiscatur, quod pellis vituli crebro suspenditur 139.1218D| parieti. Talia exorsus, se ad aecclesiam Christi virginis Ceciliae jubet portari, humoque prostratus, se indigne hactenus ei servisse, sic lacrimis 139.1219A| queritur effusis: A Deo et a te repudiatum me infelix cognosco, cum alienus mihi preponitur, et servituti tuae ut dignior assumitur. Unde hinc tristis nunc abcedere volo, et Christi gratiam et tuimet intercessionem sanctam in hoc exspectare desidero. Vellem, ut, sicut ego aliena injuste non appetii, ita nullus umquam de meo gaudere presumeret detrimento. Nunc a Deo, quid sibi placeat et aecclesiae (f. 30) prosit meae, supplex exoro. Finita hac oratione surrexit, et discedens tamdiu in sua morabatur parrochia, quoadusque de nece supramemorati juvenis certus efficitur, et tunc convocatis in unum sociis: Dominum, dixit, non habetis novum; me autem ad monasterium deferte meum, diem judicii ibidem absque omni vagatione cum magna sollicitatione 139.1219B| exspectaturum. Et discite vos mortales, omnia quae vobis sunt salubriter profutura, non currentis neque volantis, sed pocius miserantis Dei esse (Rom. IX, 16). Simus exemplum vobis, quod nemo confidens in Deum desolatur, nec in se sperans utiliter exaltatur. Ponite, filii, in Deo patre spem vestram, et cum auxilio Unigeniti ejus et paracliti consubstantialis vincite timorem noxium. Propicium orate Deum, ut, quod ego in vobis seu umquam vos in me humana fragilitate deliquimus, emendetur deinceps in melius, et ut post me Deo carum et vobis utilem habere possitis seniorem et tempora prospere arridencia. Post haec verba ad praedestinatum perveniens locum, quamvis multa senectutem suam circumvenirent incommoda, tamen affabilis et laudandae 139.1219C| fuit conversationis. 22. (f. 31a) Expeditis breviter supradicti imperatoris inclitis actibus, fert animus, priusquam obitum ejus scriptis comprehendam, de his aliquid dicere, qui ejusdem temporibus utiles aecclesiae et sibi exspiravere, et quod interim accidit renovare. Hillibertus, qui eum unxit archiepiscopus, in secundo regni suimet anno obdormivit in Christo 2. Kal. Junii; et huic Frithericus succedens, Deo placuit et seculo. Hic in fine suo gratias egit Deo, quod aecclesiae suimet nil umquam injuste acquisierit seu perdiderit. In hoc anno Ungarii Thuringiam atque Saxoniam vastantes ( an. 937), in locis perierunt 139.1220A| firmissimis, nonnulli autem ex illis, timore sibi alas subministrante, patriam reviserunt. Everhardus, Francorum dux, regi diu infidelis, degradatus est, et comes Wigmannus humili supplicatione reconciliatus est. Insequenti anno ( an. 938) frater regis Heinricus ab Everhardo comite captus ( an. 939), in vinculis tentus est. In 3. anno supramemorati regis Heinricus frater ejus et Everhardus dux ac Gisilbertus, comes Lutharingorum, cum caeteris nequiciae suimet fautoribus cis Renum plurima depopulati sunt. Hoc Udo amicus regis ilico comperiens, Everhardum occidit, Gisilbertum autem cum (f. 31a' ) consociis in Reno dimergit; Heinricum autem regis gratiam petere coegit. Post haec legati Graecorum 139.1220B| regi nostro bis ab imperatore suo munera detulerunt ( an. 944) utrisque convenientia. Frithericus archipresul 17 ordinationis suae anno, vir abstemius obiit ( an. 954), et Willehelmus, de matre quamvis captiva et Sclavonica tamen nobili et ex rege predicto genitus, vice ejus ordinatur, anno dominicae incarnationis 954. Dehinc in quarto ejusdem numeri anno (958) signum salutiferae crucis in vestimentis hominum mirabiliter et magis miserabiliter elucens, digne accipientibus profuit et irridentibus nocuit. Anno dominicae incarnationis 963 ob depositionem supra memoratam Benedicti papae et exilium, quo mortuo, seva mortalitas inperatoris exercitum subsequitur, quae Heinricum Treverensem archiepiscopum et 139.1220C| ducem Godefrithum cum caeteris innumerabilibus consumpsit. In tertio anno 2. Kal. Aprilis aecclesia Halverstidensis cecidit; et inperator de Italia pergens, Francanavord venit; et in his partibus diu manens, inter suos pacem atque concordiam firmavit. Subsequente autem anno inperator iterum Romanorum partes invisit. (f. 31b) In quarto anno equivocus inperatoris, comitante Willehelmo, Magociacensi archiepiscopo, Romam veniens ( an. 967), a domno Johanne venerabili papa in benedictione patri similis efficitur. In 7. autem anno templum Domini in Thornburg combustum est. 139.1221A| 23. Placet eciam mihi hoc adnectere, quod Boso, antecessor meus a prefato imperatore constitutus, curam sibi commissam annum 1 et menses 10 ac 3 dies regens, in patria obiit Bawaria Kalendas Novembris ( an. 970), sepultusque est in Merseburg, aecclesia sancti Johannis Baptistae coram summo altari. Qui in monasterio Christi martiris Emmerammi, quod extra urbem Ratisbonam in australi parte situm est, monachus conversacione nutritus est, et inde ad servicium cesaris assumptus, beneficium Citicensis aecclesiae pro magni laboris sui debita remuneracione percepit, et juxta predictam civitatem in quodam saltu, quod ipse construcxit ac suo nomine vocavit, templum Domino de lapidibus edificat consecrarique fecit. Beneficium 139.1221B| autem omne, quod ad aecclesias in Merseburg et in Imenlevo positas, ac ad Thornburg et Kirberge pertinens fuit, antequam ordinaretur optinuit; et quia is in oriente innumeram Christo plebem predicacione assidua et baptismate vendicavit, inperatori placuit, eleccionemque de tribus constituendis episcopatibus ei dedit, Misnensis, Citicensis atque Merseburgensis. (f. 31b' ) Pre hiis omnibus, eo quod pacifica erat, Merseburgensem ab augusto exposcens aecclesiam, quamdiu vixit, studiose eandem rexit. Hic ut sibi commissos eo facilius instrueret, Sclavonica scripserat verba, et eos kirieleison cantare rogavit, exponens eis hujus utilitatem. Qui vecordes hoc in malum irrisorie mutabant Ukrivolsa , quod nostra lingua dicitur: Aeleri 139.1221C| stat in frutectum; dicentes: Sic locutus est Boso, cum ille aliter dixerit. Inperator huic paucas vitas ad predictam urbem pertinentes et in pago Chutici positum quoddam castellum, quod Medeburu vocatur--interpretatur autem hoc: mel prohibe --; concessit quoque ei filius suimet et equivocus aecclesiam in Helpithi positam, quam pater ejus in honore sanctae Radegundis constructam, Bernhardum ipse presens dedicare precepit antistitem. Sed cum primus ecclesiae pater nostrae, sicut predixi, expiraret, intercessione Annonis, episcopi Wormacensis, inperator Gisilero, moribus et natura nobili, episcopatum dedit. Hic consecratur in Magadaburg ab Athelberto archiantistite, Junio mense. 24.

 139.1222A| Equidem, quia de Conrado duce, qui gener cesaris juxta Lech fluvium occisus est, pauca dixi, non incongruum esse reor, quedam tunc a me indiscussa aperire. Post longum tempus imperator ad Merseburg veniens, a quodam proditore comperit (f. 31c) exuvias ejusdem a Sclavis in Zuencua sub Cuch vico seniore sibi multum dilecto haberi; et cum auxilio illius hos in singulari prelio devictos suspendi precepit, predaeque maximam partem restituit. Sed hoc ignoro, utrum hanc ejusdem interemptores sumpserint, an sic casu accidente, necis ejus inculpabiles, invenerint; et quia hoc ullatenus celare presumpserunt, digna morte poenas persolverunt. Filiam vero suimet, uxorem ejus, a quodam Conone, eo quod sibi satisfacere 139.1222B| noluisset, late diffamatam et conjugem suam clam fore ab eodem dictam, cesar hoc graviter ferens, sic eam expurgavit. Convocatis omnibus regni suimet principibus, primo secretis allocutionibus eandem, si hujus rei culpabilis esset, diligenter inquirit; posteaque cum illam adhibito Christi testimonio et sacramentis se nimis excusare vidisset, presentibus cunctis indixit, si aliquis ex numero sibi familiarium eam armis defendere voluisset, ut se firmum in die hac et in perpetuum acquirere potuisset amicum. Burchardus comes haec audiens, in medium prosiliit, et Cononem per omnia (f. 31c' ) mentitum fore, coram omnibus dixit. Ille autem cum id verum esse sacramentis affirmaret, cum eodem congressus, in primo aditu dexteram 139.1222C| mendacem perdidit, et injusticiam suimet devictus innotuit; et misericors Dominus a falso crimine hanc eripuit, quam innocencia vitae sibi placere fecit. Haec marito vivente suo, quamvis sepe despiceretur et laboribus crebris fatigaretur, tamen virili pacientia haec sufferens, honorem innatum servare conatur. Cum autem vitam hanc finiret, in aecclesia Christi martiris Albani in Mogoncia flebiliter est sepulta; cujus fusum argenteum in ejus memoria ibidem est suspensum.

25. De prefato autem duce Heinrico quaedam dico, quae impie fecit in suimet regno, et in quibus valet considerari quod supradictis omnibus non valet contradici. Patriarcham de Aquileia castrari, et archiepiscopum Salzburgensem 139.1223A| precepit excecari. Causas ponere nolo, quia ad haec promerenda non esse idoneas, in veritate scio. Is cum in fine suo a Michaele, Ratisbonensi episcopo, de tali commisso amoneretur, se in priori peccasse solum fatetur, et in archipresule nichil; ignorans, quam parva res est, in qua flagitium deest. Unde Davit supplex loquitur: Ab occultis meis munda me, Domine! (Psal. XVIII, 13.) Hujus (f. 31d) conjunx, Juthitta nomine, cum presens adesset, hanc confessionem audivit, et mox viro suimet moriente, corpus ejusdem in aecclesia, quam ipse in honorem sanctae Mariae semper Virginis construcxit, cum magno merore deposuit, et in quocumque animam ejus umquam deliquisse ipsa scivit vel ab aliis comperit, lacrimis ac ineffabilibus 139.1223B| emendavit elemosinis. Haec in viduitate sua continenter vivens, cum Habraham, Frisingensem episcopum, pre caeteris diligeret, invido vulgari dente admodum inculpabilis dilaniebatur. Quae cum de hac luce migraret, in die depositionis suae ab eodem antistite missam cantante sic expurgatur. Ante communionem is versus ad populum, quae merita ejus fuerint, circumstantibus indixit: Hoc, inquiens, delictum, quo diffamata fuit, si hec umquam commisit, faciat omnipotens Pater Filii suimet corporis et sanguinis salutare remedium mihi provenire ad judicium et ad debitam dampnationem, animaeque ejus ad perpetuam salvationem. Et tunc cum mentis ac corporis innocentia sumpsit unicum cunctis fidelibus remedium. Credidit populus, quamvis 139.1223C| sero, et cum detraccione injusta plus ei profuit, cum nocere studuerit. 26. (f. 31d' ) Fuit in diebus predicti cesaris quidam comes, Hed nomine, qui aecclesiam in honore Christi adletae Viti, in Heslinge constructam, quia heredem non habuit, maxima totius proprietatis suae parte dotavit, et congregatione sanctimonialium ibidem facta, eandem abbaciam mundiburdio Etheldagi, Bremensis archiepiscopi, subdit. Sed prepositae huic sedi geminae venerabiles matronae, quibus unum erat vocabulum Windilgerd dictum, cito, pro dolor! obiere. Avus autem meus cum filiam suimet, Hathui nomine, ibi educatam prius ac traditam eis succedere rogasset, ab archiantistite 139.1224A| prefato impetrare non potuit. Postea vero archipresul a cesare, patrino suimet, rogatus, eandem, cum jam duodecim esset annorum, 2. Kal. Maii, die dominica velavit et in proxima die ad abbatissam in patris presentia ordinavit; quod postea eum nimis penituit. Namque, ut dicturus sum, interpositis diebus quinque, Italiae decus et Saxoniae salus, Otto primus obiit ( an. 973). Pausat autem avia meimet, Juthitta nomine, in aecclesia, quam post de lapidibus, qui in hac terra pauci habentur, filia ejus sumopere construcxit, excedens ex hoc seculo 7. Kalendas Novembris. Aecclesia Fuldensis, pro dolor! incensa, sub eodem inperatore renovata est. 27. (f. 32.) Ascensionem autem Domini inperator 139.1224B| in Merseburg fuit, et quicquid de promissione remansit, devota mente ibidem complere studuit. Exin 3. feria ante pentecosten ad Miminlevo veniens, postera die ad mensam laetus sedebat. Qua finita, cum jam vespera cantaretur, infirmari cepit et inclinare. Quem qui astabant proxime suscipientes deposuerunt; refocilatusque divino celeriter viatico, orantibus pro ejus exitu cunctis, debitum persolvit naturae 38. ordinationis suae anno Nonis Mai. ( Mai 7), 4. feria. Sequenti vero nocte viscera ejus soluta in ecclesia sancte Mariae sunt tumulata; corpus autem ejusdem aromatibus conditum ad Parthenopolim translatum est, ibique honorabiliter atque lacrimabiliter succeptum, marmoreoque inpositum sarcophago, 139.1224C| sepultum est ab archiepiscopis Gerone atque Aethelberto ceterorumque auxilio episcoporum clerique tocius. 28. Aequivocus autem ejus, junior scilicet Otto, patre adhuc vivente electus et unctus, iterum conlaudatur a cunctis in dominum et regem. Quantum vero pro liberatione animae senioris suimet Aethelheidis inperatrix invigilaverit usque in finem, dictis non valet conprehendi nec factis. (f. 42) Quicquid enim honoris sibi vel provectus secularis umquam provenit, non ullo suimet merito, sed Daviticis Christo asscripsit laudibus: Non nobis, inquiens, Domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXV, 1). Si in me facundia, scientia 139.1225A| et memoria convenirent, in explicanda cesaris laude deficerent. Sicut dominus, sic et principes ejus fuerunt. Non eos ciborum seu aliarum rerum superflua varietas, sed in cunctis delectabat aurea mediocritas. Omnes quae leguntur virtutes, his degentibus florentes, hiis obeuntibus marcesserunt. Hii etsi corporaliter non vivunt, supersunt animae immortales, bonorum provectu operum beata aeternitate gaudentes. Sed ut concludam sermonem, post Carolum Magnum regalem cathedram numquam tantus patriae atque defensor possedit. Precedentibus mortem ejus, ut predixi, plurimis optimatibus, omnes qui superfuerunt, tantae jucunditatis haud inmemores, novam hanc normam, quae sequebatur, nec voluerunt, neque 139.1225B| sequebantur, sed ad exitum vitae suimet ab recta antiquae veritatis et justiciae semita sua sponte non deviabant. Inpleri tunc namque videbant, quod a quodam sapiente presago futurorum scriptum est: Primum (f. 33) est aureum seculum, deinc 139.1226A| aereum, postque ferreum sequitur. Audiat unusquisque fidelium veredica beati Gregorii monita: Cum augentur dona, raciones crescunt donorum, et in commissis se nimis peccasse perhorrescat, et pro anima inperatoris Deum supplici mente deposcat, ut flagicia servi peccatoris innumera, quae in tot sibi subditis rebus precaveri nequiverant, clementer ignoscat, regnorumque dominator omnium populis presentibus atque futuris pervigil piusque custos assistat! Et tu, quicumque mihi succedas, tanti memor beneficii, animae ejus recordationem fideli mentis custodia serves, maximeque in festivitate Christi adletae Laurentii, cujus intercessionem obnixe postules, ut sicut eo die meritis ipsius hostium huic concessa est divinitus 139.1226B| victoria visibilium, ita sibi a Deo donata, quam semper optavit, remissione, laqueos inimicorum mereatur invisibilium evadere a sinistrisque segregatus, in die judicii collocetur a dextris Dei Patris. LIBER TERTIUS. 139.1225| 139.1225B| Tertius in numero regum, sed proximus Otto Nomine, scribatur, et digna laude locetur Sede patris magni, vivens per secla secundo (f. 33' ) Successu, miseris qui profuit omnibus horis. Hujus prima bonis laetantur, triste supremis 139.1225C| Advenit, nostris criminibus undique magnis. Tunc luit hic mundus, quod sprevit recta malignus. Ultrici gladio perierunt plurima regno. Nulla patet nobis certissima causa, peritis Cunctis est visum, Mersburgi flebile damnum Ex quo sustinuit, quod pax pia longe recessit Finibus e nostris, late regnabat et hostis. Quis valet effari seviret ut iste crudeli Funere, cum Christi templis nec parceret almi? Congressi mutuo ceciderunt atque duello. Ex nostris multi, Saracenis exuperati. Vere felices, qui Christum semper amantes Tranquillae pacis retinent optata, timoris Funditus ignari pulsantis corda maligni, Plus quam tricenos qui nunc turbaverat annos 139.1225D| Antecessores nostros, et, pro dolor! hostes Armavit, nostras quoque nunc infringere terras. Qui coelos terris conjuncxit, ponat ut istis Finem suppliciis, optet modo quisque fidelis. 1. (f. 34) Tercius regni procurator nostri, Otto secundus, sit codicelli materies mei; qui juvenis 139.1226B| viribus corporis cluens eximiis, primo quae sunt proterva sectatur, largitusque plurima pietatis opere, absque temperamento, matura fugi consilia; deindeque castigatus a multis, inposite sibi laudandae virtutis freno, nobiliter in diebus 139.1226C| suis conversatus est; sicut in sequentibus explanabo. Piae genitricis suae instinctu, cujus gubernacula vigebat, Miminlevo, ubi pater suus obiit, justo acquisivit concanbio, decimasque quae ad Herevesfeld pertinebant; et congregatis ibi monachis, liberam fecit abbaciam, datisque sibi rebus necessariis, apostolico confirmavit privilegio . Insuper licentiam archiepiscopum eligendi confratribus Deo famulantibus Magadaburg precepto inperiali presente archiepiscopo dedit Aethelberto, et cum uno libro, qui hodie ibidem est, in quo sua inperatricisque Theuphanu imago auro splendet formata, munus affirmavit. Quod gratia cesaris et in presentia ejus archiepiscopus, preparatus ad missam, cum perlecto 139.1226D| evangelio more solito optime predicasset, recitato coram precepto inperiali, (f. 34' ) quo eleccio continebatur, ostendit, eumdemque, quicumque temerarius hoc umquam auderet infringere, terribili excommunicatione damnavit, cunctis prosequentibus Amen! fiat! fiat! consolidavit. Pauperem 139.1227A| adhuc episcopatum Merseburgensem largiflua pietate respexit, et ejus provisori Gisilero, quia hunc multum dilexerat, primo abbaciam in Palithi, dein Suencuam civitatem cum appertinentibus cunctis ad servitutem sancti Johannis baptistae tradidit, et quicquid Merseburgensis murus continet urbis, cum Judeis et mercatoribus, ac moneta et foresto inter Salam ac Mildam fluvios et Siusuli atque Plisni pagos jacenti, Chorin et Niriechua, Bucithi et Cothug ac Borintizi et Gunthorp permisit, ei haec omnia scriptis manu propria conroboratis affirmans. 2. Interim Gero, Agripinae sedis egregius provisor, obiit [ an. 975]; de quo quia pauca crelibavi, quae tunc reservavi, paucis edicam. Hic 139.1227B| prucifixum, quod nunc stat in media, ubi ipse pausat, aecclesia, ex ligno studiose fabricari precepit. Hujus caput dum fissum videret, hoc summi artificis et ideo salubriori remedio nil de se presumens sic curavit. Dominici corporis porcionem, unicum in cunctis necessitatibus solacium, et partem unam salutifere crucis conjungens posuit in rimam, et prostratus nomen Domini flebiliter (f. 35) invocavit, et surgens humili benediccione integritatem promeruit. Is dum capellam clara jam luce intraret suam, Victorem sanctum, ut suis post intimavit fidelibus, cum zabulo dimicantem atque vincentem vidit. Hujus obitum cuidam abbatissae Gerbergae, quam propter castitatem mentis et corporis idem multum dilexerat, secumque sepe 139.1227C| detinuit, diabolus bonorum invidus omnium sicut prius solebat in ceteris, prodidit: Vellem tibi meum aperire secretum, ni te scirem cuncta hactenus numquam servavisse commissa. Sed si fideliter hoc continere mihi promittis, ea dico ratione, quandocumque alicui vis aperire, vitam tibi me non dubites tollere. Gero, tuus familiaris, in hoc anno tantam incidet infirmitatem tres dies, ut mortuus credatur; et si ab aliquo hoc spacium custoditur, tale potest securus evadere periculum. Sed ancilla Christi, verbis 139.1228A| obstupefacta talibus, fideli se silentio haec promisit omnibus occultare. Haec cum eundem videret evanescere, directo mox itinere, archiepiscopo universa narravit. Quod diabolus intelligens, in tantum eam cecidit, ut post (f. 35' ) innumeros dies vitam hanc fragilem vita mutaret aeterna. Archiepiscopus autem in die dispositionis ejus missam celebrans meritum ejus cunctis astantibus indixit, indulgentiamque ei ab his postulavit, et ipse fecit. Post haec infirmitate predicta gravatus, se Evurgero custodiendum commisit. Qui eundem acri dolore defatigatum quasi mortuum lavari, feretroque impositum ad aecclesiam portari, posteraque die sepeliri jussit. Hic, ut aiunt populi, tercia nocte quasi de gravi somno expergiscens, audivit sonantem campanam, et ut aperirent ei velociter, terna exclamacione rogavit. Obstupefactus 139.1228B| is qui audivit, Evurgerum prefatum custodem aecclesiae, ut episcopo laboranti succurreret, interpellavit. Qui eundem per omnia fuisse mentitum affirmans, magno percussit baculo; sicque quievit divae presul memoriae 3 Kalendas Julii. Apparuit autem is mox Liudulfo abbati dicens: Requiem eternam nobis cantate! et evanuit ab oculis ejus. Hujus vice Warinus eleccione et inperatorio munere protinus ungitur. 3. Anno medii Ottonis 2 (974), Heinricus, Bawaricorum dux, captus est, et ad Gilhiem deductus caute custoditur. In hoc anno hiemis asperitas longa fuit et sicca, et magna nix effunditur coelitus. (f. 36) 975º Mortuo quoque Roberto, 139.1228C| Magontinae sedis archipresule, inperator cancellarium suimet nomine Willigisum, multis hoc ob vilitatem sui generis rennuentibus, eidem prefecit aecclesiae. Sciebat enim, Petro attestante, quod non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34), sed omnes se ex corde diligentes pre caeteris amat, inconprehensibili honore remunerans. Qualiter autem hunc pastorem futurum divina pietas presignaverit, non est silendum. Hujus mater, quamvis paupercula, tamen, ut in sequentibus apparet, bona, dum eundem 139.1229A| in utero portaret, vidit per somnium, quod sol e sinu suimet fulgens totam radiis flammantibus repleret terram. Et in ea nocte, qua haec talem peperit infantem, simili procreacione totum hoc jumentum, quod ipsa in domo sua habuit, quasi gratulabundum dominae respondit. Ille, qui tunc natus est, sol erat, quia sanctae predicationis suae radiis corda multorum a Christi caritate torpentium illuxit. Et idcirco in ejus nativitate masculini sexus mirabilis multitudo gignitur, quia vir Dei ad salutem patriae totius summa predestinatione regnaturus exoritur. Felix mater, quam Dominus pre ceteris contemporalibus suis in tantum (f. 36' ) visitavit, ut prolem nobilioribus coequalem vel etiam nonnullis meliorem pareret, et ostensae sibi visionis spem oculis 139.1229B| et re ipsa veram esse probaret. Sed haec alias dico. 4. ( An. 974) Inperator prima expedicione Buschuth civitatem cepit. Secunda Danos sibi rebelles petens, ad Sleswic properavit . Ibi etiam hostes suos foveam, quae ad defensionem patriae parata est, et portam, quae Wieglesdor vocatur, armis preoccupare videns, consilio Bernhardi ducis et avi meimet Heinrici comitis omnes has munitiones viriliter exuperat .

 In hoc itinere prima malae irrisionis in clericos exclamatio attollitur, et a malis hominibus hodie servatur. Admodum miserabile est, cum aliquid boni a justis inventum, in usu ad modicum habetur, 139.1229C| statim ut nimis detestabile a maxima multitudine repudiatur. Quod Deo autem displicet et hominem ad promerendam reatus sui penam protrahit, hoc discit et ut ruminando firmat. Quamvis vero multi irrisiones non serio faciant, tamen sine peccati macula has nullatenus (f. 37) peragunt.
 Urbem unam in hiis finibus cesar edificans presidio firmat. Brun presul supra memoratus 7. 139.1230A| Idus Marcii obiit, et Erp. prepositus Bremensis intercessione Aetheldagi archipresulis ordinatur. Temporibus hiis ego natus sum 8 Kalendas Augusti, mense Julio.

5. Anno vero Dominicae Incarnationis 976º Heinricus, dux Bawariorum, honore et communione privatus, Boemiam fugit. Quem inperator ibidem valido petens exercitu cum duce Bolizlavo manentem, nil ibi prorsus in neutro horum profecit, sed magnam Bawariorum catervam, sibi ad auxilium huc venientem, et juxta Pilisini urbem castra metatam, dolo cujusdam militis Bolizlavi sic perdidit. Vespere facto, Bawarii se lavantes nulla custodum securitate fruuntur; et ecce hostis loricatus adveniens, nudos eosdem in tentoriis et in virentibus 139.1230B| pratis occurrentes prostravit, et cum omni preda laetus et incolomis revertitur. Inperator autem audita tantorum strage virorum, et quod nulla sibi via redeundi patuit, recto itinere ad civitatem suam, quae Camma dicitur, venit, et in proximo anno (977) prefatum ducem ad Pataviam confugientem subegit. In consequenti anno (978) Heinricus dux et Ekbertus comes et Heinricus presul apud inperatorem accusati, Magadaburg capti sunt et exilio deputati longo . 6. (f. 37' ) Post haec autem inperator omni studio ordinavit expeditionem suam ( an. 978) adversus Lutharium, regem Karelinguorum, qui in Aquisgrani palacium et sedem regiam, nostrum semper respicientem dominium, valido exercitu 139.1230C| presumsit invadere, sibique verso aquila designare. Haec stat in orientali parte domus, morisque fuit omnium hunc locum possidentium, ad sua eam vertere regna. Quem celeriter abeuntem cesar insequitur, depopulatis omnibus et incendio consumptis usque ad Parisiam sedem. In illo itinere, multis infirmitate nimia compressis, Brun, comes Harneburggensis, miles per cuncta laudabilis, obiit 2 Kalendas 139.1231A| Decembris. Reversus inde inperator thriumphali gloria, tantum hostibus incussit terrorem, ut numquam post talia incipere auderent; recompensatumque est hiis quicquid dedecoris prius intulere nostris. Interim Augustanae pastor aecclesiae Othelricus, gemma sacerdotum, 50 ordinationis suae anno excedens a seculo ( an. 973), fructum laboris devoti Christo remunerante percepit, 4 Nonas Julii . Heinricus autem huic succedens, parvo tempore sedebat, ut post enucleabo . 7. (f. 38) Accusatus apud inperatorem Gero comes a Waldone, et in loco qui Sumeringe dicitur, ortatu Aethelberti archipresulis et Thiedrici marchionis captus, patri meo patruoque 139.1231B| firmiter est commissus. Deindeque convocatis ad Magathaburg cunctis regni principibus ( an. 979), congressi sunt hii judicio in insula quadam singulari certamine, vulneratusque in cervicem bis Waldo, ardencius insequitur hostem, percuciensque ictu valido capud, prostravit eundem. Interrogatus autem Gero comes ab eodem, si plus potuisset pugnare, coactus est, quod jam defecisset, profiteri. Waldo tum egressus, aqua refocilatur depositis armis, et post tergum mortuus cecidit. Tunc Gero jussus est decreto judicum et voce inperatoris a carnifice quodam decollari 3. Idus Augusti. Haec pugna nullo nisi tantum archiepiscopo Aethelberto et Thiedrico placuit marchioni; correptusque est inperator ab Ottone, Bavariorum 139.1231C| duce, Liudulfi filio, eodem die venienti, et a comite Bertoldo, quod ob tam vilem causam tantus vir umquam damnari debuisset. Libet paucis exponere Liudulfi Corbensis meritum (f. 38' ) patris, cui multum vigiliis jejuniisque laboranti plurima Deus dignatus est revelare. Hic in die prefati certaminis cum diluculo missam humiliter et timorate, ut 139.1232A| semper solebat, celebraret, vidit super altare comitis capud Geronis, finitaque hac aliam pro defunctis cantavit; exutisque sacerdotalibus vestimentis, cum silentio exivit, congregatisque fratribus obitum ejus indicavit, orationemque pro eo fieri communem suppliciter postulavit. Decollatio autem ejus in ipso solis occasu fiebat. Pro cujus memoria soror ejus Tetta et conjunx ejus Aethela monasterium in loco qui Eleslevo dicitur, ubi ipse requiescit, construentes, . . partem tocius suimet hereditatis tradidere Deo ejusque precursori dilecto, hoc privilegio et imperiali precepto ea racione firmantes, ut abbacia ibidem liberaliter facta, inperatoris suorumque potestatem ac tutelam respiceret successorum. Comitis prefati corpus post tres annos, cum juxta 139.1232B| illud contectalis sua poneretur, integrum una cum vestimentis inventum est. Inperante tunc predicto Ottone 6 annos, Lutharius rex cum filio suimet ac muneribus magnificis ad eum venit ( an. 980), et sibi satisfaciens, amiciciam ejus firmiter acquisivit. Et in hoc anno cesar noster Italiam pergens, numquam has regiones, pro dolor! amplius invisit. 8. Post haec (f. 39) prefatus antistes Aethelbertus, inperatore jam Roma commorante, terciodecimo suae ordinationis anno (981), suos docendo et confirmando, ac Gisileri presulis, quia tunc cum cesare fuit, diocesim perlustrans, 13 Kal. Julii in Merseburg missam celebravit, proximamque noctem cum Hemuzone, venerabili laico, in 139.1232C| Chruvati laetus duxit; crastinoque die exurgens tristis, capitis nimium queritur dolorem, et tamen abibat; cumque Cirmini villam, ad Frekenlevo pergere cupiens, preterisset, ni cito a suis sustentaretur, ex equo paulatim declinans, in terram cecidisset. Is vero tapeto superpositus, completisque omnibus, quae a clericis dicenda erant, fideliter 139.1233A| migravit ad Christum 12 Kalendas Junii. Hujus corpus ad Ivikanstem delatum atque sacerdotali apparatu vestitum, navigio ad Magadaburg usque deductum est, flebiliterque a confratribus et maxime a monachis susceptum, commendatum est ab egregio sanctae Halverstidensis aecclesiae episcopo Hilliwardo, favente sibi Hardingo abbate venerando, in medio aecclesiae coram altari apostolorum Philippi et Jacobi. Quanta sollicitudine idem sibi subditis (f. 39' ) invigilaret gregibus, lector attende! Sepenumero ad ovile sancti Johannis baptistae sanctique Mauricii noctis silentio venit, duobus tantum comitantibus, qualiterque confratres ad matutinam convenirent, vel qui in dormitorio remanerent, ex improviso perspexit; et si bene fuit, Deo 139.1233B| gratias egit, sin autem, culpabiles digna castigatione redarguit. Sed clerus et populus tanti patris funere turbatus, Othtricum confratrem et tunc imperatori fideliter servientem communiter eligerunt in dominum et archipresulem; quamvis hoc nullo modo posse fieri predictus archimandrita, dum adhuc viveret beneque valeret, multis ex eorum numero publice prediceret. Cum enim episcopus et Ohtricus numquam convenirent moribus, magna confratrum et hospitum, quia magister fuit scolae, caterva bene elaborata, maluit idem exire, quam in monasterio permanere. Huic cesar cum apud archiepiscopum licentiam sibi famulandi vix impetraret, contigit in die resurreccionis sanctae, episcopum ad missam paratum, 139.1233C| subdiacono, ut mos est, sanctam crucem coram tenente, ambabus eandem complectens manibus, ut Ohtricus et Ico numquam sedem possiderent suan., (f. 40) lacrimis postulat profusis. Peracto autem divino pleniter ministerio, cum idem ad mensam sederet, prefatos numquam sibi successuros palam cunctis presentibus innotuit. Qualiter autem hoc sibi fuerit revelatum non aperuit, nec umquam mihi aliquis intimare potuit. Post mortem quoque ejus Walterdo sibi dilecto, qui et Dodico vocabatur, ut ipse mihi pro vero narravit, in somnis idem cuncta, quae in hac re vivus prenuntiaverat compleri, talibus affirmavit. Hic in lecto positus excessu mentis vidit archiepiscopum in australi ecclesiae janua, quae cimiterium respicit, stantem, 139.1233D| eundemque quasi Romam cum baculo suimet pergere cupientem hiis exasperavit verbis: Mi Dodico, ut quid meum alio prebebis honorem! Cui respondens is: Nonne, inquit, in tristi meo habitu non voluntatem, sed oboedientiam solum, senior 139.1234A| carissime, vales considerare? Ad haec archiepiscopus tunc prosequitur: Pro certo, dicens, scias, Ohtricum sedem numquam possessurum meam. Universis autem clerus et populus, ut supra memoravi, completa electione, miserunt Ekkihardum, (f. 40' ) qui dicebatur Rufus, cum consortio aliorum fratrum et militum, qui hanc imperatori nunciarent et de promissis ammonerent. Qui cum Italiae partes, ubi cesar tunc commorabatur, itinere adtingerent, Gisileri suffragium, qui apud inperatorem tunc plurimum valebat, implorantes, legationis suae secretum ei aperiunt. Promissa ab eo est hiis fidelis intercessio, completurque sibi cunctis proxima in omnibus benevolentia. Namque ut audita cesaris auribus instillavit, pedibus supplex advolvitur, promissa et 139.1234B| diu expectata longi laboris premia postulans, Deo hoc consentiente, protinus impetrat ( an. 981). Egressus autem interrogatur a nuntiis, et maxime ab Ohterico, qui se fidei suimet firmiter commendavit, si quid in sibi creditis proficeret, quod vix suis necessitatibus in hoc subveniret, respondit. Corruptis tum pecunia cunctis primatibus, maximeque Romanis, quibus cuncta sunt semper venalia, judicibus, qualiter ad archiepiscopatum aliqua racione veniret, primum secreto (f. 41) revolvit deindeque palam domni papae Benedicti septimi, qui sic vocabatur ex numero precedentium equivocorum, obnixe petit auxilium, quod, cum totius consilio senatus si posset impendi, ex sua parte sibi paratum 139.1234C| fore et hic promisit. Positum est Romae concilium generale; sapientissimi conveniunt, impleturque illa Jeremiae prophetia: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Jer. IV, 1), et caetera. Nam cum judices ab apostolico interrogarentur si liceret Gisilerum promoveri ad archiepiscopatum, quia certam non haberet tunc sedem, sed ab episcopo injuste, ut semper sit questus, ablatam Hildiwardo, caruisset hactenus quam possiderat: tunc hoc auctoritate canonica percipere jure meritoque verbis affirmabant et exemplis, Davitica transgredientes monita: Recte judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2); et illud: Corruptus judex nequid discernere verum. (HOR. II, 2, 8.)

 Lector, crede mihi, quod piget atque pudet 139.1234D| me his longe inferiorem hoc verbis exponere, quod hii ob presentem ac futurum pudorem noluerunt omittere. Merseburg, quae usque (f. 41' ) huc liberaliter dominabatur, aecclesiae Halverstidensi, sede episcopali destructa, subditur, et Gisilerus, 139.1235A| ejusdem non pastor sed mercenarius, ad majora semper tendens, desiderata 4 Idus Septembris percepit, proverbii non memor illius: Quanto alcior gradus, tanto gravior fit casus (cf. Prov. XVI, 8). Certe si voluisset is in cura sibi credita persistere, omnem scrupulum in aliquo sibi umquam obsistentem imperatoris auxilio potuisset expellere, magnamque securitatem ac rerum affluentiam cunctarum sibi suisque successoribus efficere. Sed quia Dei judicia sunt hominibus occulta, numquam autem injusta, non illo solum, sed communibus nostrimet inputo peccatis, quibus domesticis quicquid adversi accidit juste asscribitur. Ohtricus vero Beneventum postea veniens infirmatur. Confrater meus, nomine Huswardus, ut mihi retulit, vidit 139.1235B| is assistere sibi Aethelleken, prepositum quondam nostrum sed tunc defunctum, annonam sancti Mauricii eminus sibi porrigentem. Expavescens tali visione, idem: Cernis, inquid, frater aliquid? Et exponens ei ordine cuncta: Ve mihi, dixit, misero et peccatori, quod umquam monasterium meimet et obedientiam ad ambitionem (f. 42) dereliqui, et si divina largitas aliquam mihi concedere dignatur sanitatem supplex huc venio, numquamque recedo. Talia prosequutus, infirmitate validiori opprimitur, et post paucos dies in prefata civitate Nonas Octobris moritur ac sepelitur, non ullum sapientia atque facundia sibi relinquens similem.

9. Gisilerus autem, accepta ab imperatore licencia, Magadaburg 2 Kalendas Decembris, Thiedrico Metensis 139.1235C| aecclesiae episcopo comitante venit. Fuit hic amicus cesaris et valde ei carus, unusque ex numero corruptorum qui mille talenta auri atque argenti pro veritatis obumbracione ab archiepiscopo percepit. Cui quidam, cum ab eodem jussu imperatoris ad matutinam joculariter benediceretur: Saciet te, inquid, Deus in futuro, quem hic omnes non possumus auro. Tunc omnia nostram prius aecclesiam 139.1236A| respicientia divisa sunt miserabiliter, Sclavonicae ritu familiae, quae accusata venundando dispergitur. Pars episcopatus nostri, quae jacebat inter Salam et Elstram ac Mildam fluvios, et plisni, Vedu et Tuchurini pagos, cum villis Passini et Piscini, Fritherico (f. 42' ) Citicensi datur episcopo. Wolcoldo autem, Misnensis aecclesiae antistiti, pars illa conceditur cum adpertinentibus villis Wissepuig et Lostatawa, quae ad Gutizi orientalem pertinet, ac fluviis Caminici Albique distinguitur; sibi autem retinuit 9 urbes quarum sunt haec nomina: Scudici, Cotug, Vurcin, Bigni, Hilburg, Dibni, Paug, Liubanici et Gezerisca. Precepta, quae munera regalia seu inperalia detinebant, aut igni comburebat, aut aeclesiae 139.1236B| suae mutato nomine designari fecit. Mancipia et totum, quod Merseburg respicere debuit, ne umquam colligeretur, sponte dispergit; abbaciam ibi statuit, eidemque Ohtradum , venerabilem de sancto Johanne monachum, prefecit. Postque Heimonem de eodem monasterio constituit. Sed quae res destruccionem hanc subsequerentur, lector attende! 10. Gentes quae suscepta Christianitate regibus et inperatoribus tributarie serviebant, superbia Thiedrici ducis aggravatae, presumpcione unanimi arma commoverant ( an. 983?). Quod patri meo comiti Sigifrido, priusquam fieret, sic revelatum est. Vidit in somnis aerem nube densa contractum, et pre ammiracione, 139.1236C| (f. 43) quid hoc esset percontatus, audivit vocem talia proferentem: Nunc illud compleri debet vaticinium: Pluit Deus super justos et injustos (Matth. V, 45). Quod eciam 3 Kalendas Julii scelus, percusso in Hawelberg presidio destructaque ibidem episcopali cathedra, primum exoritur. Transactis autem trium spaciis dierum, Sclavorum conspirata manus Brandeburgensem episcopatum, 30 annos ante Magadaburgensem constitutum, 139.1237A| cum jam prima sonaretur, invasit, fugiente prius tercio antistite ejusdem Wolcmero, et defensore ejus Thiedrico ac militibus ipsa die vix evadentibus. Clerus ibidem capitur, et Dodilo, ejusdem sedis antistes secundus, qui a suis strangulatus tres annos jacuit tunc sepultus, e tumulo eruitur, et integro adhuc ejus corpore ac sacerdotali apparatu, ab avaris canibus predatur et iterum temere reponitur; omnis aecclesie thesaurus distrahitur, et sanguis multorum miserabiliter effunditur. Vice Christi et piscatoris ejusdem venerabilis Petri varia demoniacae heresis cultura deinceps veneratur, et flebilis haec mutacio non solum a gentilibus, verum etiam a Christianis extollitur. 11. Temporibus hiis ecclesia Citicensis a Boemiorum 139.1237B| exercitu, Dedi duce, capta est et depredata, Hugone primo tunc episcopo hinc effugato. (f. 43' ) Posteaque monasterium sancti Laurencii martiris in urbe quae Calvo dicitur, situm desolantes, nostros sicuti fugaces cervos insequebantur; nostra etenim facinora nobis formidinem et his suggerebant validam mentem. Mistui, Abdritorum dux, Hômanburg ubi sedes episcopalis quondam fuit, incendit atque vastavit. Quid vero ibi mirabilium Christus operaretur e coelis, attendat religio tocius Christianitatis. Venit de supernis sedibus aurea dextera, in medium collapsa incendium expansis digitis, et plena cunctis videntibus rediit. Hoc admiratur exercitus, hoc stupet Mistuwoi timoratus; et id mihi indicavit Avico, capellanus tunc 139.1237C| ejus, et spiritualis frater meus postea effectus, Sed ego cum eodem sic tractavi, reliquias sanctorum itinere in coelum divinitus collatas abiisse, hostesque terruisse atque fugasse. Post haec Mystuwoi in amentiam versus in vinculis tenetur, et aqua benedicta inmersus: Sanctus, inquid, me Laurentius incendit! et antequam liberaretur, miserabiliter obiit. Desolatis tunc omnibus preda et incendio urbibus ac villis usque ad aquam, quae Tongera vocatur, convenerunt e Sclavis peditum ac equitum plus quam 30 legiones, quae sine aliqua lesione residua quaeque suorum auxilio deorum tunc devastare non dubitarent, tubicinis precedentibus 139.1238A| Non latuit hoc nostros. Conveniunt episcopi Gisilerus et Hilliwardus cum marchione (f. 44) Thiedrico caeterisque comitibus, Ricdago, Hodone et Binizone, Fritherico, Dudone ac patre meo Sigifrido, aliisque compluribus; qui ut dies sabbati primo illuxit, missam omnes audiunt, corpus animamque coelesti sacramento muniunt, hostesque obvios fiducialiter inrumpentes, paucis in unum collem effugientibus, prosternunt. Laudatur a victoribus in cunctis Deus mirabilis operibus, approbaturque veredicus Pauli doctoris sermo: Non est prudentia neque fortitudo nec consilium adversus Dominum. Derelicti sunt qui prius Deum spernere presumpserunt, idolaque manufacta et prorsus inania creatori suo stulti preposuerunt. Appropiante tunc 139.1238B| nocte, nostrisque a longe castrametantibus, hii, quos supra memoravi, furtim, pro dolor! evasere. Omnes autem nostri, exceptis tribus, crastino gaudentes remeabant, applaudentibus cunctis, quos obviam habuere vel domi invenere. 12. Interim cesar Romanum sic regebat inperium, ut quod patrem suum prius respiciebat, omne detineret, et Saracenis sua inpugnantibus viriliter resisteret et a finibus suis longe hos effugaret. (f. 44' ) Calabriam a crebra Grecorum incursione et Saracenorum depredatione magnam vim perpeti cesar comperiens ( an. 982), ad supplementum exercitus sui Bawarios ac fortes in armis Alemannos vocavit. Ipse autem cum Ottone duce, fratris filio Liudulfi, ad urbem Tarentum, quam Danai jam presidio 139.1238C| munitam optinuerant, festinavit, eamque viriliter in parvo tempore obpugnatam devicit. Saracenos quoque valido exercitu sua populantes superare contendens, cautos illo speculatores misit, qui certa de hostibus referrent. Quos primo infra urbem quandam clausos effugavit devictos, postque eosdem in campo ordinatos fortiter adiens, innumeram ex his multititudinem stravit, prorsusque hos speravit esse superatos. Sed hii ex inproviso collecti ad nostros unanimiter pergunt, et paululum resistentes prosternunt, pro dolor! 3 Idus Julii Richarium lanciferum et Udonem ducem, matris meae avunculum; comitesque Thietmarum, 139.1239A| Becelinum, Gevehardum, Gunterium, Ecelinum, ejusque fratrem Becelinum, cum Burchardo et Dedi ac Conrado ceterisque (f. 45) ineffabilibus, quorum nomina Deus sciat. Inperator autem cum Ottone prefato caeterisque effugiens, ad mare venit, vidensque a longe navim, salandriam nomine, Calonimi equo Judei ad eam properavit. Sed ea preteriens, suscipere hunc recusavit. Ille autem littoris presidia petens, invenit adhuc Judeum stantem, seniorisque dilecti eventum sollicite exspectantem. Cumque hostes adventare conspiceret, quid umquam fieret de se, tristis hunc interrogans, et habere se amicum apud eos, cujus auxilium speraret, animadvertens, iterum equo comite in mare prosiliens, ad alteram, que sequebatur, tendit 139.1239B| salandriam, et ab Heinrico solum milite ejus, qui szlavonice Zolunta vocatur, agnitus intromittitur, et in lecto senioris ejusdem navis positus, tandem ab ipso etiam cognitus, si inperator esset interrogatur. Qui cum hoc diu dissimulare studuisset, tandem professus: Ego sum, inquit, qui peccatis meis id promerentibus ad hanc veni miseriam. Sed quid nobis sit modo communiter faciendum diligenter accipite. Optimos ex meo nunc perdidi miser imperio, et propter hunc doloris stimulum neque terras has intrare, nec horum amicos (f. 45' ) umquam possum vel cupio videre. Eamus tantum ad urbem Rossan, ubi mea conjunx meum prestolatur adventum, omnemque pecuniam, quam teneo ineffabilem, cum eadem sumentes, visitemus imperatorem vestrum, fratrem scilicet 139.1239C| meum, certum, ut spero, meis necessitatibus amicum. His dulcibus colloquiis provisor navis delectatus consensit, et perdius ac pernox ad condictum pertingere locum properavit. Quo cum propiarent, binomius ille jussu inperatoris premissus, inperatricem et qui cum ea erat Thiedricum presulem supramemoratum cum somariis plurimis quasi pecunia sarcinatis vocavit. Greci autem primo ut inperatricem cum tantis de urbe prefata muneribus exire viderunt, anchoram ponentes, Thiedricum antistitem cum paucis intromittunt. Sed imperator, rogatu presulis, vilia deponens vestimenta et induens meliora, viribus suis et arte natandi confisus, ut 139.1239D| stetit in prora, mare velociter insiluit. Quem cum 139.1240A| quidam ex circumstantibus Grecis apprehensa veste detinere presumeret, perfossus gladio Liupponis, egregii militis, retrorsum cecidit. Fugierunt hii in alteram partem navis, nostri autem quibus huc veniebant puppibus incolumes cesarem sequebantur, (f. 46) eos littoris securitate prestolantem, premiaque promissa magnis muneribus Danais implere cupientem. Hii vero multum perterriti promissionibusque diffidentes, abierunt, patrios repetentes fines; quique dolo omnes semper vicerant naciones, simili se tunc delusos artu sentiebant. Quanta autem laeticia a presentibus posteaque venientibus imperator susceptus sit, explicare non valeo. 13. Sed ut in omnibus, lector carissime, certus efficiaris, salandria quid sit, vel cur ad has 139.1240B| pervenerit horas, breviter intimabo. Haec est, ut prefatus sum, navis mirae longitudinis et alacritatis, et utroque latere duos tenens remorum ordines, ac centum quinquaginta nautas. Duabus hoc unum erat nomen navibus, quae jussu basilei Nicaphoris Calabriam petierunt colligendi gratia tributi; quae licet Romano specialiter serviat inperio, tamen ne aliquam a Grecis paciatur molestiam, auri debitum quotannis voluntarie persolvit Constantinopolitanis. Inperator autem has venientes, inextinguibilemque ab omni re preter acetum ferentes ignem, sibi conjunxit, et in mare ad comburendas Saracenorum (f. 46' ) naves conductas direxit. Quarum una, sicut predixi, suscipere devictum eundem recusavit, seu ob ignorantiam sui, seu ob metum subsequentis 139.1240C| inimici; altera autem, quae hunc instinctu Heinrici suscepit, velut prefatus sum, invita reddidit. 14. Paululum mihi nunc devianti mens est incepta perficere. Omnes nostri principes, comperta tam miserabili fama, conveniunt dolentes, et ut eum sibi liceret videre, per epistolae portitorem unanimi supplicatione poscebant. Quorum legationem cesar ut audivit, desideranti animo consensit. Ponitur in Berna civitate conventus, et omnis huc convocatur principatus, necessaria ut hic tractarentur multa ( an. 983). Solus dux Bernhardus in media revertitur via; namque una ex 139.1240D| urbibus suis . . . . . . ., quam imperator contra 139.1241A| Danos opere ac presidio firmavit, dolo ab hiis denuo capta, cesis defensoribus ejusdem incensa est . Anno Dominicae Incarnationis 983, inperator Verone placitum habuit, et Heinricus minor exilio solutus, dux Bawariorum effectus est. Et in hoc anno Sclavi unanimiter restiterunt cesari et Thiedrico marchioni. Et filius inperatoris ab omnibus in dominum eligitur ( an. 983). 15. (f. 47) Post paucos dies discedebant, ultimum vale dicentes; namque imperator cum Romam veniret, relicta matre sua venerabili in Papia civitate, graviter infirmatus, ut extrema persensit adesse, omnem suimet pecuniam partes divisit in quatuor, unam aecclesiis, secundam pauperibus, tertiam dilectae suimet sorori Mahtildae, quae 139.1241B| abbaciam in Quidilingeburg devota Christo famula obtinuit, quartam suis tristibus donavit ministris ac militibus. Factaque latialiter confessione coram apostolico caeterisque coepiscopis atque presbiteris, acceptaque ab eis optata remissione, 7 Idus Decembris ex ac luce subtractus est; terreque commendatur ubi introitus orientalis paradisi domus sancti Petri cunctis patet fidelibus et imago Dominica honorabiliter formata venientes quosque stans benedicit. Equidem sortis memor humanae multumque indigens indulgentiae, coeli terraeque Deum et Dominum suplex efflagito, ut quicquid hic in mea umquam peccaverit aecclesia, clemens 139.1242A| remittat, pro beneficiis autem centuplum largiatur, potestateque immerito mihi concessa indulgeo, te obnixe successorem (f. 47' ), postulans ut huic veniam nemini in ultimis denegandam semper ex corde tribuas. 16. Hujus inclita proles, nata sibi in silva, quae Ketil vocatur in die proximi natalis Domini ab Johanne archiepiscopo Rawennate et a Willigiso Magociacense in regem consecratur Aquisgrani, et completo hoc officio, mox legatus tristi nuncio tanta perturbans gaudia advenit. Movit multorum corda ineffabilis dolor, virtus sublata queritur, quam sepissime incolumen homo fragilis et dubius persequitur (cf. Hor. III, 24, 31). Sedit hic bis quinos solares annos post obitum patris sui, 139.1242B| regni tutor et inperii, hostibus cunctis horendus, commissisque gregibus inexpugnabilis murus. Nutat ancxia in tantis rebus populi sentencia, quam cito firmavit divinae majestatis miseracio. Solvitur a Traiectensi custodia dux Heinricus, et ab eo rex tenellus ad nutriendum sive ad degradandum a Warino, Coloniensi archiepiscopo, cujus firmae fidei ab inperatore predicto is commissus fuit, assumitur. Obseram modo tercii seriem voluminis, duro vecte necis deflendae tercii inperatoris nostri, et certitudinem pietatis almae, qua omnem exclusit ambiguitatem, stilo laetus aperire conabor. LIBER QUARTUS. 139.1241| 1.

 139.1241C| (f. 51*) Anno Dominicae Incarnationis 984º domna inperatrix Theuphano, tercii mater Ottonis et, pro dolor! in hoc ordine ultimi, novitate diri vulneris et unici absencia filii perculsa, ad Ethelheidam inperatricem Papiam civitatem veniens, magno succipitur luctu, caritativoque lenitur solatio. Prefatus vero dux cum Poppone venerabili episcopo, sub cujus potestate diu tenetur, et cum 139.1242C| Ekberto comite unioculo, Agripinam veniens, regem patronus legalis de Warino, ut predixi, archipresule suscepit, ejusdemque auxilium cum omnibus quos ad sui gratiam convertere poterat, firmiter est adeptus. Dispositis autem, prout sibi placuit, cunctis, dux ad Corbeiam cum eis venit, ibique Thiedricum et Sicconem comites ac confratres nudis pedibus veniam postulantes dedignatur 139.1243A| suscipere. Quod hil egre ferentes abierunt, cognatos suimet et amicos a ducis ministerio toto mentis nisu amovere studentes. Qui cum palmarum sollemnia in Magadaburg celebrare voluisset, omnes regionis illius principes huc convenire rogavit atque precepit, tractans quomodo se suae potestati subderent regnique eum fastigio sublevarent. Huic consilio maxima pars procerum hoc dolo consensit, quod licenciam a domino suimet rege, cui juraverat, prius peteret, postque secura novo regi serviret. Quidam autem ob ejus indignationem digressi, occultis meditantur astutiis qualiter hoc numquam fieret.

2. Inde egressus Heinricus, proximum (f. 51' ) pascha Quidilingeburg festivis peregit gaudiis. 139.1243B| Quo magnus regni primatus colligitur, a quibusdam autem venire illo nolentibus ad omnia diligenter inquirenda nuntius mittitur. Hac in festivitate idem a suis publice rex appellatur laudibusque divinis attollitur. Huc Miseco et Mistui et Bolizlovo duces cum caeteris ineffabilibus confluebant, auxilium sibi deinceps ut regi et domino cum juramentis affirmantes. Multi ex his fidem violare ob timorem Dei non presumentes, paululum evaserunt, et ad civitatem Hesleburg, quo consocii eorum adversus ducem jam palam conspirantes conveniebant, festinavere. Quorum haec sunt nomina. Ex oriente hii comites cum Bernhardo duce et Thiedrico marchione, Ekkihardus, Bijo, Esic, Bernwardus, comes, et clericus, Sifrith ejusque filius 139.1243C| , Frithericus, et Ciazo confratres. Conprovincialium autem Thiedricus et Siber confratres, Hoico, Ekkihardus, et Bezeco germani, Brunig, et sui, militesque sancti Martini jussu archipraesulis Willigisi, quibus adherebat occidentalium maxima multitudo. Quod dux comperiens, suos magnis muneribus ditatos cum gratia dimisit; ipse autem cum valida manu ad perturbandam hanc conjurationem seu pacificandam ad Werlu properans, Popponem misit episcopum, 139.1244A| ut adversantes sibi disjungere vel reconciliari temptaret. Qui cum cepto itinere persisteret, hostes congregatos jamque ducem petere paratos inveniens, vix pacem mutuam in loco, qui Seusun dicitur, ad condictum pepigit diem. (f. 52) Ad quam dux, Bawariam continuo proficiscens, cum venire aut noluissed, aut propter Heinricum ducem qui tunc Bawariis atque Carentis prefuit munere prefati inperatoris, non potuisset, hostilis immanitas urbem comitis Ekberti, quae Ala dicitur, possedit; destructisque protinus muris intrantes, Ethelheidam inperatoris filiam, quae hic nutricqatur, cum pecunia ibi plurimum collecta rapiunt, gaudentesque redeunt. 3. Dux autem, conversis ad se omnibus Bawariorum 139.1244B| episcopis comitibusque nonnullis, Francorum terminos his fretus sociis adiit, et in pascuis ad Bisinstidi pertinentibus ad alloquendos regionis illius principes consedit. Magontinae tunc provisor aeclesiae Willigisus cum duce Conrado caeterisque optimatibus huc venit. Hos dux quibuscumque valuit modis sibi conjungere temptans, eosque a promissa regi suo cum sacramentis fide numquam vita comite recessuros unanimi eorum responso percipiens. coactus est futuri timore duelli cum juramentis affirmare, ut 3 Kalendas Julii ad locum qui Rara vocatur, veniret, puerumque matri suae illisque redderet. Tunc unusquisque remcavit ad sua, mente diversa pre gaudio atque tristicia. 4. Post haec Heinricus Bolizlavum, ducem 139.1244C| Boemiorum, in cunctis suimet necessitatibus semper paratum, cum suis adiit ( an. 984), honorificeque ab eo succeptus, cum exercitu ejusdem a finibus suis per Niseni et Deleminci pagos usque ad Mogelini ducitur. Deindeque cum nostris obviam (f. 52' ) sibi pergentibus ad Medeburun proficiscitur. Wagio vero, miles Bolizlavi ducis Boemiorum, qui Heinricum cum exercitu comitatur, cum ad Misni redeundo perveniret, cum habitatoribus ejusdem pauca locutus, Frithericum, Rigdagi marchionis 139.1245A| tunc in Merseburg commorantis amicum et satellitem, ad aecclesiam extra urbem positam venire ac cum eo loqui per internuntium postulat. Hic ut egreditur, porta post eum clauditur, et Ricdagus, ejusdem civitatis custos et inclitus miles, juxta fluvium, qui Tribisa dicitur, ab hiis dolose occiditur. Urbs autem predicta, Bolizlavi mox presidio monita, eundem cito dominum et habitatorem succepit. 5. A quo Wolcoldus antistes vulgi instinctu varii expellitur, et ad Willigisum archiantistitem veniens, benigne ab eodem succipitur. Hunc enim pro filio episcopus nutrit, et cum ad eoas ordinaretur regiones, secundo Ottoni, cui magisterio prefuit, diligenter vice sui habendum commendavit. 139.1245B| Hoc semper iste in animo tenuit, ac maximo honore cognovit, et tunc adprime, cum sibi fuit necesse; et in Erpesfordi, quo ipse desideravit, procurari eundem sumopere jubet. Ibi diu conversatus, post mortem Ricdagi marchionis incliti Ekkihardo succedente et Bolizlavo ad propria remeante, sedem propriam revisit ( an. 985). Posteaque Bolizlavi amiciciam firmiter acquirens, cum in Pragu cenam Domini celebraret, posteraque die, quae est parasceve, (f. 53) cum memoriam divinae passionis rite perageret, paralisi perculsus asportatur, et in hac infirmitate usque ad finem hujus vitae, quamvis ad tempus evalesceret, permansit. Sedebat 23 annos, 10 Kal. Septembris ex hujus carnis ergastulo eductus. In 139.1245C| hujus vice Eid nostrae congregationis frater, vir justus et magne simplicitatis, ordinatur ortatu Gisileri archipresulis, de cujus inclita conversacione multa ad edificationem nostram utilia, cum tempus fuerit, narrabo, nunc inceptis persistens. 6. Interim fautores regis Willehelmum comitem, duci nimis familiarem, in Wimeri possidentes, comperto ejusdem adventu, illo festinant, ac juxta villam quae Iteri dicitur convenientes, castra metati sunt, crastino contra eum bellaturi ( an. 984). Quod cum ducem protinus non lateret, Gisilerum huc misit archiepiscopum, qui voluntatem eorum perquireret, pacemque, si potuisset ulla fieri racione, firmaret. Hic cum senioribus congregatis suae legationis aperiret secretum, dictum est ab his: si 139.1246A| regem suum et dominum reddere, nilque de rebus suis preter Merseburg, Walbizi et Frasu ad supramemoratum diem sibi detinere voluisset, idque sacramentis credibilibus approbaret, quod tunc cum securitate eorum ex parte consolidata huic abire liceret; sin autem, quod eundi redeundique nullus vivo patesceret locus. Quid plura? quicquid exposcunt, crastino impetrant, eumque ad Merseburg, ubi ductrix Gisla (f. 53' ) longo tristis sedebat abcessu, hii discedentes ire permittunt. Is vero cum fidelibus suis singula quaeque discutiens, seque ob Dei timorem patriaeque salutem a proposito recessurum suo veraciter indicans, grates auxilii suimet ac bonae voluntatis condignas refert, et ut cum illo ad conditum pergerent diem, omnes 139.1246B| caritative postulat. Ventum est ad Rara ab inperatricibus, in Papia humiliter divinam consolationem huc usque prestolantibus, et ab universis imperii ac regni principibus; fidelisque promissio ducis completur, data cunctis, qui ad regnum pertinebant, gratia sui abeundique licentia. Stella a Deo predestinati rectoris media die cernentibus universis clara refulsit. Fit unus laicorum atque clericorum in Christi laude concentus, ac prius repugnantium supplex affectus, convenitque in unum dissona turba dominium. Rex a suimet matre aviaque diligenter succeptus, Hoiconis magisterio comitis conmissus est. Inter regem et ducem pax firmatur, usque ad supramemorata Bisinstidi prata, utrisque sua petentibus. Convenientibus autem his, malorum 139.1246C| instinctu in malo discesserunt, sicque multum temporis stetit intervallum. Oritur autem inter hunc et prefatum Heinricum, qui minor dicebatur, magna sedicio quae Herimanni comitis consilio postmodum finita, regis gratiam in Francanafordi et ducatum dedicius promeruit. 7. Celebrata est proxima paschalis sollemnitas (f. 54) in Quidelingeburg a rege, ubi quattuor ministrabant duces, Heinricus ad mensam, Conrad ad cameram, Hecil ad cellarium, Bernhardus equis prefuit. Huc etiam Bolizlavus et Miseco cum suis conveniunt, omnibusque rite peractis, muneribus locupletati discesserunt. In diebus illis Miseco semet ipsum regi dedit, et cum muneribus aliis camelum ei presentavit, et duas expediciones cum eo 139.1247A| fecit In primo anno regni ejus antistes Hillinessemensis Adwinus Kalendis Decembris obiit, et Osdagus, ejusdem monasterii prepositus, successit. Quo sedente quinque annos et tunc expirante, Gerdagus tunc cellerarius ordinatur. Et cum ille in 3 ordinationis suae anno Romam causa orationis petens reverteretur, 7 Idus Decembris obiit, et corpus ejusdem per singula divisum membra in scriniis duobus ad monasterium suimet a consociis lugubriter delatum est. Hos antistites duos Gisilerus archipresul, casu ibidem adveniens, terre commendavit. Tunc Bernwardus, magister regis, facta eleccione consecratur. 8. Multis bellorum asperitatibus Sclavos lacessere rex non desistit. Orientales quoque adversum 139.1247B| se presumentes insurgere devicit. De occidentali parte quam plures arma sepius commoventes multosque depredantes, vi et arte is superare contendit. Puerilia non est opus numerare, longumque videtur, quae pro prudentibus is effecerit consiliatoribus, enarrare. Cometa parens ( an. 989) damna in pestilenciis subsequutura (f. 54' ) indixit. Imperator, jam factus vir, ut ait Apostolus, evacuavit quae erant parvuli (I Cor. XIII, 11); semperque Merseburgensis destruccionem aecclesiae deflens, quomodo haec renovaretur, sedula mentis intentione volvebat, et quamdiu in corpore vixit, hoc votum perficere studuit monitis piae matris. Quae talia, ut mihi Meinsvith post retulit, sicut ab ipsa percepit, in somnis vidit. Apparuit ei intempestae 139.1247C| noctis silentio, sanctus Christi adleta Laurencius, dextero mutilatus brachio: Cur, inquiens, quis sim, non interrogas? Et illa: Non audeo, infit, domine mi! Ille autem prosequitur: Ego sum, dicens, et nomen innotuit. Quod in me modo ipsa consideras, tuus effecit senior ejus persuasu seductus, cujus culpa electorum Christi magna multitudo discordat. Post haec nati suimet commisit fidei, seu vivente Gisilero seu moriente fieri potuisset. redintegrato episcopatu patris sui animam in novissimo die ad eternam requiem renovaret. Haec, quamvis sexu fragilis, modestae tamen fiduciae, et quod in Grecia rarum est, egregiae conversationis 139.1248A| fuit, regnumque filii ejus custodia servabat virili, demulcens in omnibus pios, terensque ac superans erectos. De fructu vero ventris sui decimas Deo obtulit, filias suas, primam ad Quidilingeburg Aethelheidam nomine, alteram ad Gonnesheim (f. 55' ) quae Sophia dicitur. 9. Eo tempore (990) Miseco et Bolizlavus inter se dissonantes, multum sibi invicem nocuerunt. Bolizlavus Liuticios suis parentibus et sibi semper fideles in auxilium sui invitat; Miseco autem predictae inperatricis adjutorium postulat. Quae cum tunc in Magadaburg fuisset, Gisilerum ejusdem archiepiscopum, comitesque hos, Ekkihardum, Esiconem, Binizonem, cum patre meo et ejus equivoco, Brunone ac Udone caeterisque 139.1248B| compluribus eo misit. Qui vix cum 4 proficiscentes legionibus, ad pagum Selpuli dictum venerunt, ac juxta unam paludem, supra quam pons longus porrigitur, consederunt. Et ecce, in noctis silentio unus ex sociis Willonis, qui pridie ad perspiciendum suimet predium precedens a Boemiis captus est, evadens periculum imminens Binizoni primo indixit comiti. Tunc nostri ejus ammonitione celeriter surgentes, se preparant, et in ipso jam venientis aurorae crepusculo missam audiunt, quidam stando, et alii super equos sedendo; et in ortu solis exeunt e castris, solliciti de eventu futuri certaminis. Tunc Bolizlavus cum suis venit turmatim 3 Idus Julii, et utrimque nuncii mittuntur. Et ex parte Bolizlavi quidam miles, Slopan nomine, ad perspiciendum 139.1248C| agmen nostrorum accessit, et reversus inde interrogatur a domino qualis esset exercitus hic, si cum eodem potuisset pugnare, an non. Ortabantur enim hunc satellites sui, ut nullum de nostris vivum sineret abire. A quo sic ei redictum (f. 55' ) est: Exercitus hic quantitate parvus, qualitate sua optimus et omnis est ferreus. Pugnare cum eo tibi potis est; sed si tibi hodie victoria evenit, sic prosterneris, ut fugiendo Miseconem inimicum te continuo persequentem vix aut nequaquam evadas, et Saxones tibi hostem in perpetuum acquiras. Si autem victus fueris, finis est de temet ipso et de omni regno ad te pertinenti. Non enim remanet spes ulla resistendi 139.1249A| inimico te undiquesecus vallanti. Talibus alloquiis furor illius sedatur, et pace facta principes nostros alloquitur, ut qui contra eum huc venirent, cum eo ad Miseconem pergere, et in restituendis suimet rebus se apud Miseconem adjuvare voluissent. Hoc laudabant nostri, et Gisilerus archipresul cum Ekkihardo, Esicone ac Binizone comitibus proficiscebatur cum eo, caeteris omnibus domum cum pace revertentibus. Advesperascente jam die, hiis omnibus arma sumuntur, et mox cum juramento firmatis redduntur. Venit Bolizlavus cum nostris ad Oderam; ad Miseconem nuncius mittitur, qui diceret se in potestate sua auxiliatores suos habere. Si regnum sibi ablatum redderet, hos incolomes abire permitteret; sin autem omnes perderet. Sed Miseco huic 139.1249B| talibus respondit: Si voluisset rex suos acquirere salvos aut ulcisci perditos, faceret; et si hoc non fieret, quod propter eos nil omnino perdere voluisset. Hoc Bolizlavus ut accepit, salvis omnibus nostris, quaecumque potuit ex locis circumjacentibus predatur ac incendit. (f. 56) Inde reversus urbem unam . . . nomine possedit, et hanc cum domino ejus, urbanis nil repugnantibus, acquisivit, eundemque Liuticis ad decollandum dedit. Nec mora, diis fautoribus haec ostia ante urbem offertur, et de reversione ab omnibus tractatur. Tunc Bolizlavus, sciens nostros ex parte Liuticiorum incolumes non posse domum sine eo pervenire, crastino dimisit eos crepusculo, ut ammoniti fuerant, multum properantes. Quod ut predicti hostes comperierunt, 139.1249C| pone sequi maxima electorum multitudine mox nitebantur. Quos Bolizlavus vix compescuit talibus: Vos, qui in meum huc venistis auxilium, videte ut hoc perficiatis bonum, quod incepistis, pro certo scientes quod hos, quos in fidem succepi meam et in bona pace dimisi, vita superstite mea nullum hodie pacior perpeti malum. Non est nobis honor nec consilium, hactenus amicos familiares nos nunc effici manifestos hostes. Scio magnam inter vos esse inimiciciam: et hanc ulcisci eveniunt vobis tempora hiis multo apciora. Hiis sedati eloquiis Liutici, duos ab eo detenti ibidem dies, et tunc invicem salutantes antiquumque foedus renovantes, discescerunt. Et tunc illi infideles, qui nostros insequerentur, quia 139.1249D| pauci erant, ducentos milites eligerunt. Quod nostris 139.1250A| mox a quodam Hodonis satellite comitis inimatum est. Unde in ipsa accelerantes hora, Deo gratias! ad Magadaburg incolumes pervenerunt, hostibus se in vanum sic laborantibus. 10. Id ut primitus (f. 56' ) audivit, prosperitati eorum arrisit imperatrix. Sed quia de optima ejus conversacione parum mihi ad noticiam venit, ideo superius strictim de inmensa ejus nobilitate explicui. Haec occidentales tunc inhabitat regiones, quae hoc nomine merito dicuntur, quia ibidem sol et o nis equitas cum obedientia et caritate mutua in occasum se vergit. Nox nil aliud est, nisi umbra terrae, et hoc totum, quod indigenae isti operantur, nil nisi peccatum. Hic predicatores sancti in vanum laborant, hic reges et caeteri principes modicum 139.1250B| valent; predones et justi persecutores dominantur. Multa sanctorum corpora in hiis partibus requiescunt; sed habitatores hos, ut video, spernunt prevaricantes. Sed ne quis me Crispini discipulum lippi esse arbitretur (HOR. serm. I, 1, 120), de hiis sileo, quia ob inlicitas conjuncciones aliasque ineffabiles, versucias hos prope interitum esse non dubito. Innumeras antistitum excommunicaciones spreverunt, et propter hoc stare diu non poterunt. Hoc tantum una mecum, queso, Christi fideles orate, ut hii mutentur in melius, et ad nos numquam veniat talis usus. Nunc autem de fine imperatricis predictae locuturus, quae hunc precesserint signa narrabo. Anno Dominicae Incarnationis 989 sol defecit 12. Kalend. Novembris et 5. diei hora. Sed cunctis persuadeo 139.1250C| Christicolis, ut veraciter credant, hoc non aliqua malarum incantatione mulierum vel esu fieri, vel huic aliquo modo seculariter adjuvari posse; sed sicut Macrobius testatur caeterique sapientes fieri asserunt, et id de luna. (f. 57) Et sequenti anno, consummato in bonis vitae suimet cursu, in Niumagun infirmatur imperatrix atque ab hac vita 17 Kal. Julii discedens, sepulta est ab Ewergero sanctae Coloniensis aecclesiae archiepiscopo, in monasterio sancti Pantaleonis, quod datis inpensis Brun archipresul ibi requiescens construi precepit, presente filio ac multa pro remedio matris his confratribus largiente. Quod cum inclita inperatrix Ethelheidis comperiret, tristis protinus 139.1250D| effecta, regem tunc septem annos regi antem 139.1251A| visitando consolatur, ac vice matris secum tamdiu habuit, quoad ipse protervorum consilio juvenum depravatus tristem illam dimisit. 11. Huic bene nata (cf. HOR. IV, 4, 36) virtutibus ornanti pater meus comes Sigifridus domi miliciaeque fideliter servivit, et in expedicione ad Brandanburg, qua ultime militavit, ab equo cadens, valido corporis dolore fatigari cepit. Sensit insuper octavum sibi adesse annum, sic ei in somnis presignatum. Dormiens namque in Colonia his suscitatur denuo verbis: Sigifride, vigila, et ab isto die post octo annorum curricula vitam te hanc finire presentem pro certo scias. Hunc prefinitum diem vigilanti semper animo previdit, ac quibuscunque virtutum fructibus valuit, preoccupare non desistit. Me autem 139.1251B| , in Quidilingeburg apud suam materteram nomine Emnildam, quae paralisi longo tempore laboravit, primo litteris bene adhuc instructum, sumpsit et Ricdago abbati secundo de sancto Johanne in Magadaburg commendavit. Ibi tres annos ego conversatus, in omnium festivitate sanctorum ad sanctum Mauricium, quia ad altare (f. 57' ) hoc me dare non potuit, fraternitatis consortio ab eo junctus sum, proximaque sancti Andreae natali magnum et valde cunctis acceptabile convivium duos dies peractum est. Inde egressus et imminente quadragesima in civitate Wallibizi dicta infirmatus, Id. Marcii defensor patriae ac homo verus, utriusque debitum persolvit naturae. Quem mater sua, venerabilis omni probitate Mahtildis, celeriter hunc prosecutura, 139.1251C| cum conjuge Cunigunda deflet. Namque tanto orbata solatio, cum immenso merore diem expectavit extremum, ac in eodem anno tercia Nonas Decembris fideliter migravit ad Christum. 996 Dominicae Incarnacionis anno patruus autem meus, nomine Liutharius, cui equaliter nobiscum haec hereditas contigit, matri meae antiquum renovans dolorem (cf. VIRG. Aen. II, 3) multa intulit mala. et quamvis haec firme suimet fidei a matre sua sibi fuerit commissa, tamen omnibus ejusdem bonis eam privare contendit. Quid multis moror? Inperatoris auxilio cuncta ei restituuntur. 12. Interea Atheldagus, archiepiscopus Bremensis, obiit [ an. 988], et Liaevizo successit, 139.1252A| qui papam Benedictum exulem a patria suimet, quae sita est in confinio Alpium et Suevorum, huc secutus, erga Deum et regem ad hunc honorem promeruit venire. Sclavi iterum appetiti subduntur regi, renovatis juxta Albim castellis, et in hieme aqua inundans et ventus ingens multum nocuit. Aestas nimia frugibus, et seva mortalitas hominibus nimis nocuit. Anno Dominicae (f. 58' ) Incarnationis 991. Hilliwardus, sanctae Halverstidensis aecclesiae venerabilis antistes, qui me baptizavit atque confirmavit ( an. 992), templum Domini, quod ipse a fundamento edificans tunc ad unguem usque perduxit, 12 Kalendas Novembris dedicavit. Adfuit ibi tunc rex cum inperatrice Ethelgida et avia ejus, abbatissa Mahtildis, et archiantistites hii: 139.1252B| Willigisus, Gisilerus et Liewizo, cum suis confratribus 16. Festivitas autem erat eadem Christi confessoris Galli, in cujus monasterio predictus presul edoctus est, et ideo semper studuit in hac celebritate suum perficere desiderium, et tunc inerat 24tus ordinationis suae annus. Hunc adjuvit in omnibus fidelis suimet capellanus Hildo, et prudentissime cuncta disposuit. Omnes Saxoniae primates hic tunc convenientes caritative succipiuntur. Numquam fuit ante nec post, ut veraces affirmant, in divinis laudibus et in negociis secularibus omnia plenius cunctisque acceptius peracta. In sequenti anno (993) in galli cantu primo lux ut dies ex aquilone effulsit, et unam sic manens horam, undique celo interim rubente, evanuit. Fuere nonnulli qui dicerent 139.1252C| eodem anno vidisse tres soles et lunas tres ac stellas invicem pugnasse. Et post haec ( an. 994) Ekbertus Treverensis archiepiscopus, cujus successor Liutdulfus fuit, et Dodo Mirmigendensis, post quem Suitgerus ordinatus est, Erp quoque Ferdensis, cui Bernharius (f. 58' ) tunc ibi prepositus subponitur, obiere. Fames quoque valida nostras oppressit regiones. In tercio predictae dedicationis anno avuncuti mei a piratis capti sunt [ an. 995], ut in sequentibus patet. In quarto pestilencia cum fame et bello orientalibus ingruit, et rex Apodritos petit et Wiltios vastavit. 13. Post haec rex in Magadaburg cum suis principibus 139.1253A| colloquium habuit, ad quod Heinricus, Bawariorum dux inclitus, venit. Et cum inter hunc et Ratisbonensem Gebehardum longa haberetur contentio, cum bono ibidem finitur consilio. Et pius ille dux, qui omne suimet delictum continuis mundavit elemosinis, inde pergens ad Gondesem, ubi domna Gerberg soror suimet erat abbatissa, egritudine premitur subitanea; et tunc vocans ad se equivocum ejus, talibus instruit: Vade celeriter ad patriam, ac dispone regnum, ac numquam regi ac domino resistas tuo. Multum enim me penitet hoc umquam fecisse. Patris memor sis tui, quia numquam hunc in hoc seculo videbis. Filioque mox abeunte, dux preclarus in infirmitate sua semper kirieleison ex corde clamans, migravit ad Christum 5 139.1253B| Kalendas Septembris, sepultus ibidem in medio aecclesiae coram sanctae crucis altari. Quod cum filius ejusdem comperiret, electione et auxilio Bawariorum patris bona apud regem optinuit. Eodem anno Thiedricus comes palatinus, et Sibertus frater ejus, de hoc seculo transierunt. 14. Ea tempestate nepos meus, marchio Heinricus, Ewerkerum, (f. 59) Bernwardi, Wirciburgensis aecclesiae episcopi militem egregium, set nimis, superbum cepit, et ob inlatas sibi injurias in loco qui Lindinlog dicitur excecavit. Rex autem de internuntiis ab episcopo id multum querentibus comperiens, hocque graviter ferens, predictum comitem exilio relegavit, et post haec gratiam suimet huic dedit et apud antistitem digna 139.1253C| emendatione reconciliavit. Predictus presul post haec Liupoldum marchionem Orientalium et nepotem ejus Heinricum ad missam sancti Kiliani, quae est 8 Idus Julii, ad se vocans ( an. 994), cum magna caritate eosdem habuit, et comes in sacra nocte post matutinam cum suis militibus ludens, ex uno foramine ab excecati amico sagitta volante vulneratus est, et facta confessione 6 Idus Julii exspiravit, innocens in facto praedictae accionis et in consilio. Hic postera die ibi sepultus merito defletur, quia sibi prudentiorem et in cunctis actibus meliorem nullum reliquit. Hiemps, quae precesserat, asperitate et pestilentia nimioque frigore 139.1254A| et vento ac insolita siccitate plena erat. In hac devicti sunt Sclavi. 15. Sed quia superius destruccionem Brandaburgensis aecclesiae dixi, nunc qualiter ad tempus prefato subderetur regi, breviter explicabo. Fuit in nostra vicinitate quidam miles inclitus, Kiza nomine, qui a marchione Thiedrico aliter quam sibi placeret habitus est. Ob hoc, et quia facultas suae nequaquam impietati suppeteret, ad hostes perrexit nostros; (f. 59' ) qui eundem in omnibus sibi nimis fidelem cognoscentes, supramemoratam urbem nobis sacius ad nocendum eidem commiserunt. Hic postea nostris delinitus blandiciis, eam regiae potestati cum semet ipso tradidit. Unde Liutici nimio furore succensi, eum cum omnibus, 139.1254B| quas habebant, catervis ilico petebant (991-993). Interea rex in Magathaburg fuit; et cum hoc compariret, quos ibi tunc habebat, celeriter eo misit, Ekkihardum marchionem et tres avunculos meos cum Fritherico comite palatino et patruo meo. Et hii omnes eo cum suis venientes, interrupti sunt ab hostibus se acriter irrumpentibus; et una pars ex nostris in urbem venit, alia vero, quae remansit, cesis militibus nonnullis, rediit. Tunc rex, collectis undiquessecus sociis, illo properat, et hostes nostri, magnam vim defensoribus urbis inferentes, cum ultimam legionem vidissent, cito amotis lugierunt castris. Nostri autem in ereptione interius gaudentes kirieleison canunt, et advenientes unanimiter respondent. Munita urbe presidio, rex 139.1254C| abiit, et eandem in sua potestate diu tenuit. Post haec Kizo ad Quidilingaburg cum veniret, civitatem suam cum uxore et satellitibus suis perdidit; quae omnia, urbe excepta, post recepit. Unus autem suimet miles Bolibut nomine, cujus consilio hoc totum, quamvis tunc absens esset, agebatur, ibidem dominabatur; et Kizo cum in his partibus post latenter nocere voluisset, optimus miles cum suis interfectus est 16. (f. 60) Et, sicut predixi, tres avunculi mei, Heinricus, Udo et Sigifridus, cum Ethelgero caeterisque compluribus, piratis sua populantibus 9 Kalendas Julii (994) navibus occurrunt, factoque 139.1255A| invicem certamine, Udo decollatur. Heinricus autem cum fratre suimet Sigifrido et comite Elergero devictus, dictu miserabile, a pessimis hominum captus deducitur. Hoc infortunium inter Christi fideles fama valante mox dilatatur. Bernhardus dux, qui proximus fuit, nuntios quam propere misit, qui precium pro eorundem redemptione eis promitteret, et conveniendi pacifice ac locum colloquendi peteret. Parati sunt, pacem firmam et ineffabilem pepigerunt pecuniam. Quid autem ad haec primo rex, deindeque in nostris partibus omnis Christianorum larga benignitas debito humanitatis offitio inpenderit, explicare non suffitio. Mater autem mea tanto dolore intrinsecus commota. omne quod habuit, vel acquirere ullo modo potuit, pro fratrum ereptione 139.1255B| tribuit. Execrata vero piratarum turba cum maximam collectae pecuniae partem inmensa suimet pondere perciperent, Heinrici vice filium ejus unicum Sigifridum nomine cum Garevardo et Vulferemo, Ethelgeri autem loco avunculum ejusdem Thiedricum et amitae sumet filium Olef vocatum succipientes, ut quod de promisso eis tesauro adhuc remansit eo velocius colligeretur, eos abire Sigifrido solum remanente, permisit. (f. 60' ) Hic quia filium non habuit, a matre mea remedium ab uno filiorum suimet postulavit. Quae tam necessariae peticioni satisfacere desiderans nuncium ad abbatem Rigdagum celeriter misit, qui fratrem meum Sigifridum, tunc ibi sub habitu monachico degentem, accepta licencia reduceret. Hic quia satis prudens vir fuit, cunctis 139.1255C| sollicite perquisitis, injuste legationi resistit, et propter curam a Deo sibi creditam quod hoc facere non praesumeret, respondit. Nuntius autem, ut ei jussum fuit, ad Ekkihardum, qui tunc custos aecclesiae sancti Mauricii et magister erat scolae, veniens, ut me ob rem necessariam matri meae remitteret, supplex rogavit. Veni, et cum laicali habitu, quo apud piratas debui obses conversari, prioribus adhuc indutus vestimentis, 5 feria profectus sum. Et in ipsa die Sigifridus de pervigili hostium custodia, qua multum vulneratus detinebatur, sic divino evasit auxilio. Idem in angustia vehementi positus, cum Nodbaldo et Edicone, quomodo evaderet, plurimum semper versans, precepit hos veloci navicula, 139.1255D| quantum his, qui eum detinebant, satis valuisset ministrare de vino ac de caeteris appertinentibus 139.1256A| sibi deferre. Jussis tum sine mora completis, canes avari saturabantur; factoque mane presbiter ad missam paratur, et comes cunctis absque custodibus solum, hesterno gravatis vino, ad proram lavaturus accedens, puppi parate insiluit. Extollitur clamor, presbiter quasi consiliator capitur, anchorae (f. 62) levantur, remiges velociter hos fugientes insequebantur. Quos comes vix evadens, cum littoris securitatem attingeret, ut prius ipse precepit, paratos invenit equos, et ad civitatem suam Hersevel dictam, ubi frater suus Heinricus et uxor ejus Ethela tanti gaudii inscia fuit, pergere properavit. Hunc hostes pone sequuti, urbem, quae littori vicina stabat, Stethu nomine, incurrunt, eum curiose in 139.1256B| abditissimis querentes locis; et non invenientes, feminis inaures vi rapiunt tristesque recedunt. Tali furore omnes succensi, crastino clericum et nepotem meum cum caeteris obsidibus universis, naribus ac auribus et manibus obtruncant, foris eos projicientes in portum. Tunc fugientibus his, unusquisque a suis rapitur, merore inaudito insurgente. Ego autem, visitatis meimet avunculis, remeavi Christo largiente incolumis, caritative a familiaribus meis susceptus. 17. In illo tempore Liudulfus, Augustensis episcopus venerabilis, 8 Kalend. Augusti obiit ( an. 996); et Gevehardus, elewangensis abbas ordinatur. Interim ( an. 995) in quadam villa Horthorp dicta, natus est infans, dimidius homo, 139.1256C| posterioribus auce similis, dextram aurem et oculum leva minorem habens, dentes croco similes, sinistrum brachium absque 4 digitis solo cum pollice integrum; ante baptismum attonite videns, et post nihil, quarta die moriens. Magnam hoc monstrum facinoribus nostris intulit pestilentiam. (f. 62' ) Predictus antistes Hilliwardus cum aecclesiam et gregem sibi commissum 29 annos gloriosissime verus Israelita regeret, 7 Kalendas Decembris exspirans, sepultus est extra aecclesiam infra claustrum, ubi ipse sibi prius paraverat domicilium. Et cum confratres ejus in electione convenire non possent, praepositus est hiis de capella regis Arnulfus, et Id. Decembris ordinatur, sicut ille vir sanctus 139.1256D| antecessor ejus, dum adhuc valeret, predixit cunctis tunc presentibus: Hunc, inquiens, hospitem 139.1257A| honorate, et quantum potestis illi servite. Providere enim debet is vos post me. Et cum idem jam in agone exitus sui jaceret, vidit gloriam Dei; et vocato ad se Vulfhario suimet capellano: Vides, inquid, frater, aliquid? Et ille se nihil vidisse respondens, audivit ab eo, quod caminata haec, in qua tunc jacebat, in qua duo antecessores sui obierunt, divina majestate plena fuisset. Et haec dicens transivit de hoc carcere ad indeficiens lumen . 18. Rex autem natale ( an. 996) Domini in Colonia fuit, et pacificatis omnibus in his regionibus, ad Italiam diu desideratus perrexit, in urbe Papia paschale peregit festum. Dehinc Romam veniens gloriose, nepotem suum Brunonem, Ottonis filium ducis 139.1257B| , in loco Johannis papae nuper defuncti, cum omnium laude presentium [ (Cod. Brux. f. 228' .) statuit; in ascensione Christi, quae tunc erat 12 Kalendas Junii, anno etatis suae 15, regni autem 13, indictione octava [ an. 996], ab eodem unctionem imperialem percepit, et advocatus ecclesiae sancti Petri efficitur. Post haec vero imperium illud priorum suorum more gubernavit, etatem suam moribus industriaque vincens. 19. In prima estate Adelbertus, Boemiorum episcopus, qui nomen, quod Woytech sonat, in baptismate, aliud in confirmacione percepit ab archiepiscopo Parthenopolitano, in eadem urbe ab Othrico superius memorato litteris instructus, cum sibi commissos ab antiquae pravitatis 139.1257C| errore monitis divini precepti amovere nequivisset, omnes excommunicans, Romam ad excusandum se apud apostolicum venit, ejusque licentia sub districta Bonifacii abbatis regula humiliter multo tempore conversatus bono deguit exemplo. Postque cum permissu ejusdem patris Prucorum mentes a Christo alienas freno sanctae predicationis edomare temptaret, cuspide perfossus, nono Kalendas Mai capitis abscisione optatum semper martirium solus ex suis percepit, absque omni gemitu, ut in ipsa nocte in sompnis ipse vidit, cunctisque fratribus predixit: Putabam, inquiens, me missam celebrare solumque communicare. 139.1258A| Sed nefandi sceleris auctores eum jam ex pirasse cernentes, ad augmentum sui sceleris divinaeque ulcionis corpus pelago mersere beatum, caput sude conviciando figentes ac exultando redeuntes. Quod Bolizlavus, Miseconis filius, comperiens, data mox pecunia martiris mercatur incliti cum capite membra. Imperator autem Romae certus de hac re effectus, condignas Deo supplex retulit odas, quod suis temporibus talem sibi per palmam martirii assumpsit famulum. Eo tempore Bernwardus, sanctae Wirciburgensis ecclesiae, jussu cesaris ad Greciam missus, in Achaia moritur cum maxima sociorum suorum caterva. Per quem quia plurima Deus faciat mirabilia, plures affirmant. 139.1258B| 20. Inperator autem a Romania discedens, nostras regiones invisit ( an. 997), et accepta Sclavorum rebellione, Stoderaniam, quae Hevellum dicitur, armato petens milite, incendio et magna depredacione vastavit, et victor Parthenopolim rediit. Ob hoc hostes nostri Bardengau turmatim aggressi, a nostris sunt devicti. In illo certamine Ramwardus, Mindensis episcopus, fuit, qui socios arrepta in manibus cruce sua sequentibus signiferis precessit, et ad haec facienda potenter consolidavit. In illo die Gardulfus comes cum paucis occubuit, ex hostibus autem maxima multitudo; caeteri relicta preda fugierunt. 21. Crescentius autem Romae, absente papa praedicto, qui post benedictionem Gregorius vocabatur, 139.1258C| Johannem Calabritanum, Theophanu imperatricis dilectum comitem et tunc Placentinum antistitem, substituit, et sibi imperium tali presumptione usurpavit, inmemor juramenti et magnae pietatis ab Ottone augusto sibi illatae. Insuper nuncii ejusdem a predicto invasore capti, diligenti custodiae traduntur. Imperator mox ut haec audivit, illo properans, domnum apostolicum sibi obviare per internuncios postulavit. Johannes autem supplantator hiis appropinquantibus fugit; sed postea a fidelibus Christi et cesaris captus, linguam cum oculis ac naribus amisit. Crescentius vero Leonianum ingressus claustrum, imperatori resistere 139.1259A| frustra temptavit. Namque inperator Dominicam resurrectionem Romae celebrans, post festivos dies instrumenta bellica preparans, post albas domum Thiederici, ubi ille perversus sedebat, Ekkihardum marchionem impugnare jussit. Qui eandem perdius et pernox lacescere non desistens, tandem per machinamenta alte constructa ascendit, et eundem decollatum voce imperatoria per pedes laqueo suspendit, et timorem cunctis presentibus ineffabilem intulit. Gregorius autem papa cum magno honore intronizatur, et cesar sine omni infestatione deinceps dominabatur. 22. Videtur mihi optimum, quaedam ejusdem temporis facta memorare, quae nonnullis puerilia et multum mirabilia esse videbantur, sed haec a Deo 139.1259B| predestinata in suis virtutibus agnoscuntur. Vir felicis memoriae comes profecto Ansfridus, vir omni inquam bonitate conspicuus, alto progenitorum germine, dum adhuc esset puerulus, cum omni lege mundana a patruo suo Rodberto, Trevericae civitatis episcopo, tum divina adprime est institutus; inde a patruo suo, scilicet suo equivoco, 15 comitatuum comite, strennuo domino Brunoni, archiepiscopo Agrippinensi, traditur ad res militares. Sic bonae indolis adolescens penes ipsum cottidie proficiebat, donec primi Ottonis magni imperatoris, Romam cum exercitu jam acquisituri, mancipatus est servitio. Cui in inicio militiae ejus injunxit, ut tentorium suum, quod adeo pulchrum videbatur, cottidie poneret e regione contra imperiale 139.1259C| et spatam suam duceret, ut in hoc probaret, si palatinis se agiliter initiaret. Hoc ideo tam gratanter suscepit, quia psalmos oris ejus dulcissimos, hunc per devia sequens quasi delectationis causa aviculis insidiando, sine detractione frequentare occultius potuit. Romam sane predicto cesare ingrediente, non minimum confisus in juvene, fecit eum spataferium suum, dicens: Dum ego nodie ad sacra limina apostolorum perorabo, tu gladium continue super caput meum teneto. Nam fidem Romanam antecessoribus nostris sepius suspectam non ignoro. Sapientis enim est, adversa quaeque longe adhuc posita cogitando prenoscere, ne forte improvisa valeant superare. Deinde redeundo ad montem Gaudii, quantum volueris, orato. Inde vero reversus, abbatiam quae 139.1259D| dicitur Torna de hereditate propria construxit, in qua filiam suam abbatissam, plurimarum Deo 139.1260A| devotarum sanctimonialium matrem, assensu pontificis constituit, sanctoque Lantperto pro remedio animae suae ex integro tradidit. 23. Hujus vero omnipotentis Dei famulae quia mentionem fecimus, quod nostris temporibus per eam Dominus operatus est, silentio non preteribimus. Hospitalitatis non oblita, tantae dapsilitatis circa egenos et peregrinos extitit, ut quadam die de vino nil sibi vel sororibus beneficentiae communicationisque causa pretermisit. Hoc dum celleraria sibi nuntiasset, ait: Equo animo esto, cara, et confortare. Dei enim gratia satis nobis poterit dare. Statimque solita more ante crucem prostrata in oratorio sanctae Mariae cepit orare, vinumque in vase funditus pridie exhaustum crescere cepit, quoadusque 139.1260B| superfluxit. De quo non tantum sanctimoniales, sed et quam plures diu ad laudem Domini biberunt circummanentes vel adventantes. Interea contigit ut domina Hereswit comitissa, ipsius scilicet conjux reverenda, in curte sua, qui dicitur Gilisa, cepit egrotare, quae statim velut mortis presaga futurae festinavit ire ad Torna. Quo dum pre nimio dolore nequiret pervenire, in domo cujusdam majoris remansit in itinere. Qui, sicut ipse nobis retulit, nimiae ferocitatis canes habuit, quorum latratum ipsa infirma graviter sustinuit. Hospes ut audivit, festine precatus ab ipsa, hos libentissime voluit capere, vel ad ultimum, si potuisset, eciam occidere. Horum dum neutrum potuisset, mirabiliter accidit ut nullus eorum postea quivit latrare, donec sancta 139.1260C| Dei ancilla obdormivit in pace. Quam secus monasterium communis laboris comes sanctae simplicitatis in secretario sepelivit. Hujus cameraria multis annis fuit ydropica. Huic visum est in vigilia natalis Domini, quod ad sepulchrum dominae suae candelas deberet afferre; quod et fecit. Mox dum matutinae laudes celebrarentur, exivit, solutionem habuit, sana coram omni populo rediit. 24. Post discessum autem dominae ipsius felix comes, non de terreni operis casu desperatus, sed in virtutis volatu eo ipso sublevatus, mente disposuit, ut monasterialem vitam subiret, sicubi majoris obedienciae regulam inveniret. Quod dum in exordio per intentionem agitur, a tercio Ottone imperatore ad episcopatum Trajectensem per Notgerum, Leodii 139.1260D| pontificem, summa necessitate vocatur ( an. 995). Illud profecto dum audivit, capellam Aquensem introiit, 139.1261A| et mundi dominam exoravit ut, si esset a Deo, canonice perficeretur, si non, misericorditer annullaretur. Sed postquam Evergerus, Coloniensis archiepiscopus, suffraganeorum consensu imperatori sibique in medium consuluit, vellet nollet ad episcopum acclamatur. Non multo post quinque curtes de sua proprietate beato Martino tradidit, fideli inquam fidejussori talionis earum. In senectute ergo sua, caligantibus jam oculis ipsius, factus est monachus. Septuaginta duos pauperes propria manu cottidie pavit. Illorum quippe infirmioribus, camerario precedente, cecus ipse ab imo vallis ad summa montis balneum portans preparavit in nocte, et mutatoria ceteraque necessaria corporis prebuit, jubens eos in pace recedere, ut sic sua opera obnubilare 139.1261B| valeret. In eodem monte monachorum congregationem ordinavit, a quorum prioribus scopis est sepius castigatus, dum auderet resistere eorum jussionibus. Quicquid ad ultimum acquirere potuit, pauperum manibus tribuit. Aviculis etiam in hieme manipulos super arbores ad manducandum intuitu pietatis in monte suo ponere fecit. Sub clamidis absconso continue vestiebatur cilicio. A natali Domini usque ad sanctae crucis inventionem infirmabatur, quo temporis spatio ultra tres panes non manducavit Appropinquante jam carnis ejus dissolutione, crucem in fenestra, quae ibi post caligationem oculorum ejus facta fuit, vidit et circumstantibus se videre manifestavit, laudans Deum et dicens: In circuitu tuo, Domine, lumen est, quod numquam 139.1261C| deficiet. Tandem sacrosancti viatici perceptione munitus, doctus tota expectatione judicem diligere, atque, ut ita dixerim, timendo presencialiter rennuit timere perpetualiter. Multum in sanctae Dei genitricis intercessione, cui se suaque dederat, confisus, tamdiu signaculo sanctae crucis sese signavit, quoadusque obdormiens in pace manu simul et mente quievit. Post cujus obitum Trajectenses nudis pedibus et armatis manibus venerunt, flentes, orantes et domesticis dicentes: Pro Dei nomine date nobis pastorem nostrum, quo portetur ad suae sedis tumulum. Quo contra reverendae vitae abbatissa, ejus scilicet filia sanctissima, cum capellanis et militibus respondit: In eodem loco debet sepeliri, ubi e vita presenti a Deo est permissus exui. Perventum est ad hoc, ut 139.1261D| armati ex utraque parte periculosissime convenire et plures vita deberent carere, nisi quod domna abbatissa 139.1262A| se in medio eorum prostravit, et adeo pacem inter illos vel ad momentum rogavit. Interea videbatur militibus, quod ex illa parte, qua fratrum fuerant officinae, ab aqua Ema nominata ad montis supercilium ipsius traherent sarcofagum. Quod dum niterentur, corpus a Trajectensibus sustollitur, et levissime, sicut ipsi jurant adhuc, ultra aquam ducitur. Sic nutu Domini fortior pars delusa est militum. Post translationem corporis sacri fragrancia miri odoris percepta est in via, quae ultra tria miliaria veracissimorum hominum, sicut ipsi testantur, nares perfudit et pectora. 25. Revocemus ad memoriam, quod miserabiliter Gisilero archipresuli] (f. 63) incuria sui contigit damnum. Imperator ob defensionem patriae Harnaburg 139.1262B| civitatem opere muniens necessario, eam 4 ebdomadas ad tuendum huic commisit. Qui fraude ignota ad placitum a Sclavis vocatus, cum parva multitudine exiit. Alii namque precesserunt, et quosdam in urbe reliquit. Ecce autem unus e consociis ejusdem a silva erumpere hostes prodidit. Congredientibus vero tunc ex utraque parte militibus, archiantistes, qui curru venit, equo fugit alato (OVID., Fast. III, 416), ex suis mortem evadentibus paucis. Sclavi victores preda interfectorum 6 Nonas Julii sine periculo pociuntur, et archiepiscopum sic elabisse conqueruntur. Custodivit tamen, quamvis sic lugubriter mutilatus, urbem ad dictum diem Gisilerus, tristisque reversus, obviam habuit patruum meimet marchionem Liutharium, cujus 139.1262C| curam civitas predicta tunc respiciebat: firmiterque ei eam committens abiit. Accessit autem comes, et ut urbem vidit incendio fumigantem, archiepiscopum remeare per internuntium frustra petiit. Ipse autem ignem in duobus locis jam alte ascendentem extinguere temptans, cum nil omnino proficeret, portam hostibus patentem derelinquens, domum mestus revisit; et accusatus post apud imperatorem, imputatam sacramento purgavit culpam. Post 9 dies predictae cedis mater mea, Cunigund nomine, tercia Idus Julii in civitate Germeresleva expiravit . 26. (f. 63' ) Ekkihardus ex nobilissimis Thuringiae australis natalibus hujus genealogiae ortum ducens, cum gradatim ad virilem pertingeret aetatem, 139.1262D| parentelam suimet omnem tam morum quam actuum gravitate inclitorum honorat; quia, 139.1263A| ut legimus: dedecorant bene nata culpae (HOR. IV, 4, 36). Is post multas bellorum asperitates, quas cum patre suo Guntherio, ab honore suo diu suspenso, perpessus est, ad gratiam imperatoris secundi [Ottonis] et ad patriam honorifice cum remearet, Thietmari comitis viduam et Bernhardi ducis sororem, nomine Suonehildam, in matrimonium sibi copulavit, ex eaque primogenitam nomine Liudgerdam acquisivit filiam. Liutharius autem ex clara Thuringiae septentrionalis prosapia editus, cum vir factus aetatem virtutibus superaret ; cumque secundo multum karus esset Ottoni, ejus auxilio quandam matrimonium, Godilam nomine, ex occidentali regione nobiliter natam, cum licentia Wirdunensis Wigfridi presulis consobrini 139.1263B| ejus, sibi in conjugem desponsavit et acquisivit, quae peperit ei in tertio decimo aetatis suae anno primogenitum, patris sui nomine appellans Wirinharium. Sed cum duae propagines istae, puer inquam et puella, ex tam nobilissime vitis radice emersissent, jamjam paulatim ad maturitatem fructus pertingere inclitis virtutum scalis nitebantur. Sed Liutharius comes, ut puellae illius formam et conversationem bonam primo persensit, qualiter eam (f. 64) consociaret filio suo, mentis secreto semper volvit. Et ad ultimum erumpens, per fideles internuntios Ekkihardo tunc marchioni desiderium diu latens aperuit ac celeriter inpetravit. Convenientibus tunc in unum familiaribus eorundem, promisit legitime Ekkihardus Liuthario, eandem se filio 139.1263C| suo daturum in uxorem, more suo et jure presentibus cunctis optimatibus affirmans. Qui cum tercio Ottoni multum placeret, et apud eundem inter alios primates plurimum valeret, nescio qua causa depravatus, pactum firmissime stabilitum interrumpere quam maxime conatur. Quod mox Liutharium non latuit, et ut hoc ne fieret, anxia mente volvebat. Imperatore et Ekkihardo pariter tunc in Romania commorante ( an. 998), commissa erat regni istius cura venerabili abbatissae Mathildi, de qua superius memoravi, in cujus civitate Quidilingaburg nuncupata puella haec educabatur. Fit publicus in Darniburg abbatissae totiusque senatus in unum conventus. Interim Wirinharius, ut arbitror, non consilio patris, sed amore virginis et 139.1263D| ob metum manifesti dedecoris, cum confratribus 139.1264A| meis Heinrico, Fritherico ceterisque militibus optimis urbem prefatam ascendit, sponsamque suam et reluctantem et clamantem vi auferens, cum suis ad Wallibiki letus et incolomis pervenit. Quod cum abbatissa ab certo comperiret legato, graviter commota cunctis (f. 64' ) hoc principibus lacrimis queritur obortis, rogans ac precipiens, ut armati omnes publicos hostes celeriter insequerentur, ac ut captis seu occisis virginem sibi reducere conarentur. Nec mora, jussa haec miles armatus accelerare contendit, et priusquam urbem munitam adtingerent, eosdem per compendiosa itineris interruptos, vi capere vel occidere seu effugare anhelavit. Compertum est autem a viatoribus, quod hi, quos insequebantur, valida manu clausisque portis, notis jam 139.1264B| gauderent presidiis; nulli patere ingressum; aut velle mori, aut se ibi defendere, et numquam ulli sponsam reddere. Quo audito admodum tristis effectus, revertitur. Liutharius autem, et cum eo Alfricus senior, milesque comitis Ekkihardi Thietmarus proficiscentes, voluntatem sponsae perquirunt, seque ibidem tunc manere malle quam reverti, satis certi ab eadem effecti, domnae abbatissae caeterisque haec responsa intimabant. Consulenti tunc de talibus primates abbatissae, dictum est ab bis, quod sibi videretur optimum, in Magadaburg fieri conventum, huc sponsum cum contectali venire, auxiliatores quoque omnes aut se reos ibi presentare, aut damnatos fugere. Sicque factum est ( an. 999). Confluente maxima illuc multitudine, 139.1264C| Wirinharius cum suis cooperatoribus nudis provolvitur pedibus, uxorem reddit. Veniam de commissis sibi suisque auxilio principum promissa emendatione promeruit. Sed venerabilis in omnibus Mahtildis finito colloquio Liuderdam secum duxit, non pro retentione, sed pro timoris magni confirmatione. 27. (f. 65) Bonae autem suimet voluntatis propositum preventu subitaneae mortis interruptum est. Namque post paucos dies, cum haec ad locum a Deo sibi paratum veniret, continuo infirmata, Bernwardum, sanctae Hillinessemensis aecclesiae tunc pastorem, vocavit, et accepta ab eo quam postulavit indulgentia, 8 Idus Februarii hominem exuit interiorem, sepultaque est in aecclesia ad 139.1264D| caput avi suimet regis Heinrici. Hoc funere 139.1265A| inperatrix Aethelheidis mater ejusdem supra modum turbata, ad imperatorem nuntium misit, qui et obitum ejus huic innotesceret, et equivocam suam sororem ejus huic succedere postularet. Cesar piis assensum prebens desideriis, amitae suimet necem deflet, et abbaciam dilectae suimet germanae per Becelinum portitorem virga a longe commisit aurea, et ut ab episcopo benediceretur Arnulfo, precepit. Aethelheidis autem inperatrix urbem, quae Celsa vocatur, interim edificans, collectis ibidem monachis, omnibusque perfectis, in eodem anno 16 Kal. Januarii gaudens appeciit, de quibus orta fuit; cujus fideli servitio justa recompensans premia Deus, ad tumbam ejus plurima hodie operatur miracula. Papa quoque 139.1265B| Gregorius, bene dispositis Romae omnibus, 2 Nonas Februarii obiit, Gerberto sibi mox succedente. 28. Post haec imperator Gisilerum archiepiscopum, eo quod duas teneret parrochias, in sinodo accusans Romana, judiciati (f. 65' ) eum sententia ab offitio suspendi ac per internuntios ab apostolico eundem illo vocari precepit. Qui tunc paralisi percussus, cum huc venire nequiret, Rotmannum misit clericum, qui juramento, si aliter non crederetur, se excusaret. Datis tum induciis differtur, usque dum inperator cum comprovincialibus episcopis hoc discutere valuisset. Postea cesar, auditis mirabilibus, quae per dilectum sibi martyrem Deus fecit Aethelbertum, orationis gratia eo pergere festinavit. Sed cum Ratisbonam veniret, a Gebehardo, 139.1265C| ejusdem aecclesiae antistite, magnifico honore susceptus est ( an. 1000), comitantibus secum Ziazone tunc patricio et Robberto oblacionario cum cardinalibus. Nullus imperator majori umquam gloria a Roma egreditur neque revertitur. Huic Gisilerus obviam pergens, gratiam ejus quamvis non firmam promeruit, et comitatur. Cesar autem ad Citicensem perveniens urbem, a secundo Hugone, ejusdem sedis provisori tercio, ut decuit imperatori, suscipitur. Deindeque recto itinere Misnensem tendens ad civitatem, a venerabili Egedo, hujus aecclesiae episcopo, et a marchione Ekkihardo, qui apud eum inter precipuos habebatur, honorabiliter accipitur. 139.1266A| Decursis tunc Milcini terminis, huic ad Diedesisi pagum primo venienti Bolizlavus--qui major laus non merito, sed more antiquo interpretatur--parato in loco, qui Ilua dicitur, suimet hospicio, (f. 66) multum hilaris occurrit. Qualiter autem cesar ab eodem tunc susciperetur, et per sua usque ad Gnesin deduceretur, dictu incredibile ac ineffabile est. Videns a longe urbem desideratam, nudis pedibus suppliciter advenit, et ab episcopo ejusdem Ungero venerabiliter succeptus, aecclesiam introducitur, et ad Christi gratiam sibi inpetrandam martyris Christi intercessio profusis lacrimis invitatur. Nec mora, fecit ibi archiepiscopatum, ut spero legitime, sine consensu tamen prefati presulis, cujus diocesi omnis haec 139.1266B| regio subjecta est; committens eundem predicti martyris fratri Radimo, eidemque subjiciens Reinbernum, Salsae Cholbergiensis aecclesiae episcopum, Popponem Cracuaensem, Johannem Wrotizlaensem, Vungero Posnaniensi excepto; factoque ibi altari, sanctas in eo honorifice condidit reliquias. Perfectis tunc omnibus, imperator a prefato duce magnis muneribus decoratur, et quod maxime sibi placuit, trecentis militibus loricatis. Hunc abeuntem Bolizlavus comitatu usque ad Magadaburg deducit egrejo, ubi palmarum sollemnia celebre peracta sunt. Secunda feria archiepiscopus ejusdem loci imperatoris edictu priorem suscipere sedem rogatus, data internuntiis magna pecunia, inducias usque ad Quidilingeburg vix impetravit. Fit 139.1266C| illuc magnus senatorum concursus; paschalia eciam ibi peraguntur gaudia; et habito in 2 feria sinodo, iterum (f. 66' ) Gisilerus vocatur. Hic infirmitate oppressus valida, a predicto excusatur Rotmanno, et in multis a Waltherdo tunc preposito defenditur. Indicitur huic concilium in Aquisgrani, quo ipse cum suis veniens, iterum ab archidiacono Romanae sedis alloquitur. Qui sapienti consilio usus, generale sibi postulat dari concilium; sicque indiscussa dilata sunt haec omnia, usque dum haec Deus finire dignatus est nostris propicius temporibus. 29. Imperator antiquam Romanorum consuetudinem jam ex parte magna deletam suis cupiens 139.1267A| renovare temporibus, multa faciebat, quae diversi diverse sentiebant. Solus ad mensam quasi semicirculus factam loco caeteris eminenciori sedebat. Karoli cesaris ossa, ubi requiescerent, cum dubitaret, rupto clam pavimento, ubi ea esse putavit, fodere quousque haec in solio inventa sunt regio, jussit. Crucem auream, quae in collo ejus pependit, cum vestimentorum parte adhuc imputribilium sumens, caetera cum veneratione magna reposuit. Sed quid memorem singulos ejusdem accessus et recessus per omnes suimet episcopatus et comitatus? (PRUD. in Symm. II, 766.) Cunctis apud Transalpinos bene dispositis, Romanum visitabat imperium, Romuleasque pervenit ad arces; ubi ab apostolico caeterisque coepiscopis magnis laudibus 139.1267B| suscipitur. 30. Post haec ( an. 1001) Gregorius, qui cesari valde carus erat, dolo eum capere nisus, occultas tendebat insidias. Quibus collectis et ex inproviso adversus eum jam insurgentibus, inperator de porta cum paucis evasit, maxima suorum caterva sociorum inclusa; et vulgus numquam suis contentum dominis malum huic pro ineffabili pietate restituit. Deinc nuntio suimet omnes cesar sibi familiares convenire illuc rogat et precipit, demandans singulis quibusque, si umquam de honore sui vel incolumitate curarent, ad ulciscendum eum ac amplius tuendum armato ad se milite properarent. Romani autem, manifestati tunc sceleris culpa erubescentes, seque invicem supra modum redarguentes, 139.1267C| omnes inclusos emisere securos, gratiam imperatoris et pacem modis omnibus suppliciter expetentes. Quos ubicumque vel in ipsis vel in rebus suis cesar ledere potuit, verbis eorundem mendacibus diffidens, nocere non tardavit. Omnes regiones quae Romanos et Longobardos respiciebant, suae dominacioni fideliter subditas, Roma solum, quam pre caeteris diligebat ac semper excolebat, excepta, habebat. Conveniente tum cum Heriberto, sanctae Agripinae archiepiscopo, plurima fidelium turba, inperator laetatur; et quamvis exterius vultu semper hilari se simularet, tamen conscientiae secreto plurima ingemiscens facinora, noctis silentio vigiliis oracionibusque intentis, lacrimarum quoque rivis abluere non (f. 67) desistit. 139.1267D| Sepenumero omnem ebdomadam, excepta 5 feria jejunus perducens, in elemosinis valde largus exstitit. Appropinquantem ejus obitum multa prevenere 139.1268A| importuna. Namque nostri duces et comites, non sine conscientia episcoporum, multa contra eum conspirare nituntur, Hienrici ducis, postea successoris sui, ad hoc auxilium postulantes. Hic ultima patris suimet et equivoci monita, qui in Gonneshem obiit ac requiescit, memori servans in pectore, et sibi hactenus in cunctis fidelis, nullum his prebuit assensum. Inperator hoc statim comperiens et patienti ferens animo, in Paterna urbe pustellis interiora prementibus et interdum paulatim erumpentibus infirmatur. Qui facie clarus ac fide precipuus, 9 Kal. Februarii Romani corona imperii exivit ab hoc seculo ( an. 1002), suis insuperabilem relinquens merorem, quia tempore eo non fuit ullus largior ac 139.1268B| per omnia clemencior illo. Alfa et O (Apoc. I, 8) misereatur eo, tribuens pro parvis magna, pro temporalibus sempiterna. 31. Hii autem, qui extremis ejus intererant, haec tam diu celebant, quoad exercitus undique tum dispersus per internuntios colligeretur. Tunc tristis turba dilecti senioris corpus comitata, magnas bellorum asperitates 7 dies continue perpessa est; nullaque securitatis certitudo ab hostibus concessa est, nisi tum dumtaxat, quando ad Bernam perveniunt civitatem. Exin cum ad (f. 68) Pollingun, curtem Sigifridi presulis Augustanae venirent, ab Heinrico duce suscepti, lacrimis ejusdem vehementer iterum commoti sunt. Quos singulatim, ut se in dominum sibi et regem eligere voluissent, multis 139.1268C| promissionibus hortatur; et corpus imperatoris cum apparatu imperiali, lancea dumtaxat excepta, quam Heribertus archipresul clam premittens, suam sumpsit in potestatem. Archiepiscopus autem custodia parumper detentus, relicto ibi pro vadimonio suimet fratre, cum licentia abiit, ac sacram mox lanceam remisit. Is cum omnibus, qui huc inperatoris funus sequebantur, excepto antistite Sigifrido, duci tunc non consenciebat, neque omnino denegabat, sed quo melior et major populi tocius pars se inclinaret, libenter assensurum pronunciabat. Dux vero cum his Augustanam attingens urbem, dilecti senioris intestina duabus lagunculis prius diligenter reposita, in oratorio sancti presulis Othelrici, quod in honorem ejus Liudulfus, ejusdem 139.1268D| aecclesiae episcopus, construxit, in australi parte monasterii sanctae martyris Afrae sepulturae honorabili tradidit, et ob animae remedium suae 100 139.1269A| mansos propriae hereditatis concessit. Deindeque dimissa cum pace magna multitudine, ad civitatem suam, quae Nova vocatur, corpus cesaris prosequitur. Posteaque ab equivoco suimet Heinrico, cujus sororem vivente (f. 68' ) inperatore jam duxit, suppliciter exoratus, tandem corpus, valedicens singulis, ad loca destinata dimisit. 32. Interim principes Saxoniae, comperta senioris sui nece inmatura, ad Frasam curtem regiam, quam tunc Guncelinus comes ex parte inperatoris in benefitium tenuit, tristes conveniunt, Gisilerus archiepiscopus Magadaburgensis cum coepiscopis, Bernhardus dux, Liutharius et Ekkihardus ac Gero marchiones, cum optimatibus regni, de statu rei publice tractantes. Comes autem Liutharius ut perprimo 139.1269B| persensit, Ekkihardum se velle exaltare super se, archiepiscopum predictum et meliorem procerum partem in secretum foras vocavit colloquium, hoc omnibus dans consilium, ut juramento firmarent, se nullum sibi dominum vel regem communiter vel singulariter electuros ante constitutum in Werlo colloquium. Quod ab omnibus laudatum, excepto Ekkihardo, et collaudatum est. Hic se paululum a regni fastigio dilatum graviter ferens erupit: O Liuthari comes, inquiens, quid adversaris? Et ille: Num, inquid, currui tuo quartam deesse non sentis rotam? Sic interrupta est eleccio, et fit vera antiquorum relacio, quod unius noctis intermissio fiat unius anni dilacio, et illa usque in finem vitae hujus prolongacio. Tempore 139.1269C| predicti cesaris monasterium in Hilleslevo a Sclavis combustum est ( an. 1002), eductis sanctimonialibus; et eodem die multi ex nostris sunt interfecti. 33. (f. 69.) Equidem ab incepto multum devians, tandem revertar, exequias inperatoris succincte perstringens. Cujus corpus cum ad Coloniam veniret, primo susceptum est ab archiepiscopo ejusdem civitatis Heriberto. Ad monasterium sancti Severini post palmas 2 feria, ad sanctum Pantaleonem 3 defertur feria, ad sanctum Gereonem 4 die. In cena Domini ad sanctum Petrum portatur, ubi penitentibus more aecclesiastico introductis et indulgentia resolutis, animae presentis corporis ab archipresule remissio datur, a consacerdotibus autem memoria 139.1269D| exposcitur, lacrimabiliter autem a populo 139.1270A| supplici impenditur. 6 feria illucescente funus elevatum, ad Aquasgrani sancto perducitur in sabbato; die vero dominica in aecclesia sanctae Mariae semper virginis in medio sepelitur choro. Inpensa ab eo cunctis pietas obnixe oraciones fletusque suasit perducere concrepantes. Dominicae resurrectionis festa, angelorum ac hominum gaudia communiter gratulabunda, propter fragilitatem convenientium non valuerunt digna veneracione compleri, quia peccatis hoc promerentibus suis agnoverunt pariter vindictam Dei. Acquirat animae istius veniam cum lacrimis, quicumque sit professione fidelis Deo, quod is nostram renovare studuit aecclesiam conatu mentis summo. Percipiat in terra viventium semper adoptatam (f. 69' ) communionem 139.1270B| piorum cum bonis Domini indefectivis, qui semper studuit misereri miseris. 34. Maxima pars procerum, qui hiis interfuerunt exequiis, Herimanno duci auxilium promittunt ad regnum acquirendum et tuendum, Heinricum mencientes ad hoc non esse idoneum propter multas causarum qualitates. Longabardi autem, audito imperatoris discessu, de futuris nil solliciti, neque de dignis penitentiae fructibus cupidi, Hardwigum sibi in regem elegerunt, destruendi pocius gnarum artis quam regendi, ut in divino judicio ipsis past claruit hujus rei auctoribus. Sed haec posterius exponenda relinquens, ab eo incipiam scribere, qui pietate divina et virtute sua omnes adversum se umquam erigentes humiliavit, et cervice flexa 139.1270C| sibi honorem inpendere coegit. Et hic quintus in ordine, secundus in nomine, notet quinti titulum libri. 35. Et quia omne, quod in hujus planicie operis asscribendum est, ordinatim ponere nequeo, in consequentibus sensim recolligere equidem non erubesco. Iterantis enim varia vicissitudine fruor, qui rectae semitis ductum nunc ob asperitatem, interdum autem propter ignorantiam flexuosa callium varietate mutat. Unde Miseconis, Poleniorum incliti ducis et in superioribus libris ex magna parte signati, residuum explico (f. 70.) factum. Hic a Boemia regione nobilem sibi uxorem senioris Bolizlavi duxerat sororem, quae sicut sonuit in nomine, apparuit veraciter in re. Dobrawa enim Sclavonice 139.1270D| dicebatur, quod Teutonico sermone Bona 139.1271A| interpretatur. Namque haec Christo fidelis dum conjugem suum vario gentilitatis errore implicitum esse perspiceret, sedula revolvit angustae mentis deliberacione, qualiter hunc sibi sociaret in fide, omnimodis placare contendit, non propter triformem mundi hujus nocivi appetitum, quin pocius propter futurae mercedis laudabilem ac universis fidelibus nimis desiderabilem fructum. Haec sponte sua fecit ad tempus male, ut postea diu operari valuisset bene. Namque in Quadragesima, quae conjuncionem predictam proxima sequebatur, cum a se abstinentia carnis et affliccione corporis sui decimacionem Deo acceptam offerre conaretur, dulci promissione a viro suimet propositum frangere rogatur. Illa autem ea racione consensit, ut alia vice ab eodem 139.1271B| exaudiri facilius potuisset. Quidam dicunt, eam in una carnem manducasse quadragesima, alii vero tres. Audisti nunc, lector, delictum ejus; modo (f. 70' ) considera fructum eligantem piae voluntatis illius. Laboravit enim pro conversione conjugis sui, ac exaudita est a benignitate Conditoris sui, cujus infinita bonitate persecutor suimet studiosus resipuit, dum crebro dilectae uxoris ortatu innatae infidelitatis toxicum evomuit, et in sacro baptismate nevam originalem detersit. Et protinus caput suum et seniorem dilectum membra populi hactenus debilia subsequuntur, et nupciali veste recepta, inter caeteros Christi adoptivos numerantur. Jordan, primus eorum antistes, multum cum eis sudavit, dum eos ad supernae cultum vineae sedulus verbo 139.1271C| et opere invitavit. Tunc congratulantur legitime conjugati, predictus mas et nobilis femina, illisque subdita omnis familia gaudet se in Christo nupsisse. Post haec peperit bona mater filium longe sibi degenerem et multarum perniciem genitricum, quem fratris sui nomine Bolizlavi appellavit, hunc inquam, qui in eadem primo latentem maliciam aperuit, deindeque in viscera sevit, ut in sequentibus a me manifestum fit. 36. Sed cum mater ejusdem obiret, pater ejus unam sanctimonialem de monasterio quod Calva dicitur, Thiedrici marchionis filiam, absque canonica auctoritate duxit. Oda fuit nomen ejus, et magna erat presumptio illius. Spreverat enim sponsum coelestem, preponens ei virum (f. 71) militarem, 139.1271D| quod cunctis aecclesiae rectoribus et maxime 139.1272A| antistiti suimet venerabili Hilliwardo displicuit. Sed propter salutem patriae et corroboracionem pacis necessariae non venit hoc ad discidium, sed reconciliacionis continuae remedium salubre. Namque ab ea Christi servitus omnis augebatur, captivorum multitudo ad patriam reducitur, vinctis catena solvitur, reisque carcer aperitur; et ut, spero, ei magnitudo perpetrati facinoris a Deo remittitur, cum in ea tantae pietatis dilectio cognoscitur. Legimus autem quod is frustra Dominum placare studeat, qui inceptae propositum nequiciae omnino prorsus non abjiciat. Haec genuit viro suimet tres filios, Miseconem, Suentepulcum et . . . . . . . . , cum magno honore ibi degens usque ad finem viri, accepta cum quibus fuit et prolicua de quibus 139.1272B| venit. 37. Sed anno Dominicae incarnationis 999 , regni autem tercii Ottonis 10 et 8 Kalendas Junii prefatus dux jam senex et febricitans ab exilio hoc ad patriam transit, relinquens regnum suimet plurimis dividendum, quod postea filius ejusdem Bolizlavus, noverca et fratribus expulsa, excecatisque familiaribus suis Odilieno atque Pribuvojo, vulpina calliditate contraxit in unum. Hic ut tantum solus dominaretur, jus ac omne fas postposuit. Duxit hic Rigdagi marchionis filiam, postmodum dimittens eam (f. 71' ); et tunc ab Ungaria sumpsit uxorem, de qua habuit filium Besprim, nomine, similiter expellens eam. Tertia fuit Emnildis, edita a venerabili seniore Dombremiro, quae 139.1272C| Christo fidelis ad omne bonum instabilem conjugis sui mentem declinavit, et immensa elemosinarum largitate et abstinentia utriusque maculas abluere non desistit. Peperit haec duos filios, Miseconem et alium, quem dilecti senioris sui nomine pater vocavit; filias quoque tres, quarum una est abbatissa, secunda nupsit Hirimanno comiti, tercia filio regis Wlodemiri, sicut dicturus sum. 38. Inperatoris autem predicti gratia et hortatu gener Heinrici, ducis Bawariorum, Waic , in regno suimet episcopales cathedras faciens, coronam et benediccionem accepit. Nec sileo quoddam miraculum temporibus prefati cesaris Romae coelitus exortum. Nam cum ducis Herimanni milites monachorum 139.1272D| sancti Pauli prata vi sua comprehenderent, 139.1273A| suppliciter ab hiis sepe rogati discedere noluerunt. Et continuo nubes variae ascendunt, fulmina micant, terrorem dominicum monstrantes; tonitrus terribilis protinus subsequitur, ac ex eorum numero optimos quatuor occidens, caeterosque fugans, pauperes Christi in hoc mundo non esse contemptibiles ostendit. Protector enim est talium misericors (f. 72) Deus, et hos honorantes ac in necessitate sua exaudientes, digna retribucione provehit, eorumque persecutores aut hic, quod levius habetur, aut in futuro, quod est gravius, punit. Cesaris ejusdem soror, Mahtild nomine, Herimanni comitis palatini filio Ezoni nupsit. Et hoc multis displicuit; sed quia id non valuit emendare legaliter, sustulit hoc unicus frater illius pacienter, dans ei quam plurima, 139.1273B| ne vilesceret innata sibi a parentibus summis gloria. In temporibus suis Conradus, Suevorum ductor egrejius, ac ejusdem frater Heribertus comes, necnon Hodo inclitus marchio, pro dolor! morte momentanea depressi sunt. Sigifridus autem, predicti marchionis filius, in Nova urbe, ubi pater suus requiescit, inter monachos diu in eodem habitu conversatus, cucullam projecit, laicalem suscipiens vestem. Qui ab Ekkihardo abbate suo et Gisilero archipresule vocatus ad sinodum, Parthenopolim venit, et quamvis invitus, pristino habitu indutus, judiciali sententia, duodecimus ipse, sacramentis exsolvit, exemplo unius, qui Romae simili sententia se in conspectu prefati inperatoris purgavit. Patres eorum spirituales 139.1273C| plenum super se testimonium habuere; sed judicibus, ut vereor, corruptis, absque omni suimet culpa eosdem perdidere. 39. Memorare (f. 72' ) etiam mihi libet Franconis episcopi Wormacensis brevem vitam, qui juvenis ac omni probitate cluens cesari augusto placuit; et cum eundem suae conjunctum familiaritati in divinis pollere sedulo vidisset, mortuo predictae civitatis antistite Hillibaldo, eidem succedere fecit. Qui unum dumtaxat annum sedens, in Italia obiit, ibidem sepultus. Vellem libentissime, si umquam fieri potuisset, ut optimorum quorumlibet memoria per inutilium opera meimet manuum presentibus ac posteris quadam novitate accepta floruisset; ut hii 139.1273D| omnes, etsi hoc non delectati, pro pietate tamen sua 139.1274A| apud Deum omnipotentem recordentur mei. Agnosco enim memet ipsum, et minus quam debeo ac in baculi fragilitate harundinei nil prorsus confidens, justis suffragatoribus me peccatorem supplex committo. Voluit quoque imperator capellanos suimet Herponem de Halverstidi ac Raconem de Bremun episcopali gradu sublimare; et hiis in lecto ob infirmitatem validam jacentibus, pastoralem baculum dedit; sed uterque sine sacerdotali unccione discescit. Quid vero de hoc dicere possim, ignoro, cum numquam de talibus aliquid legi vel etiam audivi. Cognitor omnium Deus haec solus ordinavit et scire potest. 40. (f. 73) Ilii duo, quamvis pii, tamen inter episcopos non debent asscribi, quia in benedictione 139.1274B| hiis consortes non valuerunt effici. Razo autem jussu dilecti senioris sui ossa supra dicti papae Benedicti, sicut ipse prelocutus est, de Hammaburg Romam reduxit. Namque pater venerabilis, domnus inquam apostolicus, dum in exilio esset, in Christi servitio studiosus, cumque adhuc aquilonaris haec pars optata pace gauderet: Hic, inquit, fragile corpus meum debet resolvi; et post haec omnis ista regio gentili gladio desolanda ferisque inhabitanda relinquitur, et ante translationem meam non videbit indigena pacem firmam. Quandocumque vero domi resideo, apostolica intercessione paganos quiescere spero. 41. In tempore prefati cesaris multi obiere pii, quorum vitam ignoro, ac propterea de hiis sileo. 139.1274C| De quorum numero quaedam cometissa, nomine Christiana, predii suimet, quod in Stuwi civitate habuit, magnam partem sancto tradidit Mauricio in Magadaburg. Haec vitae hujus celerem cursum cum in Christo vivens pertransiret, 8 Idus Marcii ad diu optati thalamum sponsi gaudens venit; quod Gisilero archipresuli tunc Parthenopolitano (f. 73' ) in Quidilingeburg tunc moranti sic manifestatum est. Apparuit ei quidam vir, dicens ei: Scisne, quod omnis milicia coelestis exercitus se preparat ad adventum Christo fidelis animae ac ad condignam susceptionem talis sponsae? Jam enim venit ad remunerationem atque ad aeternae mansionis beatam 139.1274D| spem. Qui cum evigilaret, Waltherdo tunc preposito primitus innotuit; et cum is venerabilem matronam 139.1275A| ex hac luce eadem nocte, qua haec visa sunt, migrasse mox audiret, seniori refert, et visionem suam dixit esse completam. Haec bona quaeque conscientiae tegens secreto suae, fuit caeteris matronibus, quae apud modernos sunt, longe dissimilis, quarum magna pars menbratim injuste circumcincta, quod venale habet in se, cunctis amatoribus ostendit aperte. Cumque sit in hiis abhominatio Dei et dedecus seculi, absque omni pudore coram procedit speculum tocius populi. Turpe est ac nimis miserabile (cf. PERS. I, 3.), quod peccator unusquisque non vult delitescere, sed ad irrisionem bonis et ad exemplum malis presumit procedere. 42. In diebus illis nupsit Mahtild sanctimonialis, 139.1275B| filia Thiederici marchionis, cuidam Sclawo, nomine Prebizlavo. Quae post a Brennebrugensis injusto provisore (f. 74) civitatis Bolibuto, capta, in tantum constricta est, ut neque Dominicam nativitatem, nec aliam sollempnitatem vel jejunio congruenti prevenire vel festivis celebrare gaudiis potuisset. Ubi quendam puerum genuit, quem lugubriter educavit, posteaque tantae solutionem miseriae et abbaciam in Magadaburg indigna percepit. Cujus vir antea a confratribus geminis Ugione ac Ufficone 5 Kalendas Januarii occubuit. Hujus frater, Liudulfus nomine, deposito clericatu arma sumens ultricia, multum nocuit nostris, captus autem a cesare, iterum restitutus est gradui pristino. 139.1275C| 43. In temporibus predicti caesaris fuit in urbe Parthenopolitana quidam decanus, Hepo nomine, hilaris homo et valde utilis in monasterio, et maxime in choro. Qui cum jam senex et in cunctis actibus suis maturus esset, paralisi subito percussus obmutuit; sed summi auxilio medici psalmos optime potuit cum confratribus canere; ad caetera vero parum valuit aspirare. Et in hac mirabili re laudanda virtus Christi cognoscitur, quae servienti sibi fideliter vires suggerere in multis approbatur. Sed cum venerabilis pater, in relicto habitu monachico se nimis peccasse, facta confessione tunc ingemuisset, (f. 74' ) idque ortatu fratrum in receptione ejusdem emendare voluisset, non longe post Nonas 139.1275D| Januarii obiit, sepultus ad sanctum Johannem cum caeteris confratribus, cum quibus vivere deberet, 139.1276A| si sic humana fragilitate fieri posset. Predictae autem custos ecclesiae Ekkihardus, cognomine Rufus, arte grammaticus et tunc magister scholae, cum in una dierum altare magnum et aureum gemmisque optimoque ornatum electro, si aliquid in eo deesset, considerare voluisset, ex inproviso ab eodem deprimitur; et ex hac collisione tardatus, pecuniam suimet diu congregatam, larga manu distribuendam Waltherdo commisit preposito, et post paucos dies 2 Nonas Septembris spiritum fidelem exalavit. Quem non in aliqua re accuso; sed hoc veraciter scio, quod si quis sanctum offendit Mauricium, dampni subsequentis non ignoret periculum. Hujus thesaurum quidam juvenis instinctu diabolico cum nocte tenebrosa furari voluisset, in primoque 139.1276B| aditu trepidare incipiens desistere jam studuisset, ut ipse post retulit, vocem quandam ad haec audacter agenda exortantem audivit. Sed ille miser sumpta ibidem corona, celeriter in ipsa est captus, fractisque cruribus rotae superpositus. 44. (f. 75) Nec lateat te lectorem cujusdam fratris mei constantia Huswardi; ad quem juxta me tunc dormientem cum diabolus, insidiator noster callidus, in nocte crebro accederet, ac prope eum jacendi locum frustra peteret, ad ultimum, ut sibi pro accipienda mercede voluisset servire, suppliciter rogavit. At ille pius votique non inmemor dominici, ut promissum sibi premium inprimis ostenderet posteaque responsum suimet perciperet, postulavit. 139.1276C| Tunc is: Consimili, infit, bravio, quo meum in occidente nuper ditavi ministrum, te mihi consensurum remunerabo. Auditis talibus alloquiis, presbiter hic venerandus, ut sepe antea consueverat, signo sanctae crucis et increpacionibus asperis hunc effugavit; cumque in occiduis partibus quendam clericum ob criminis sui magnitudinem laqueo suspensum esse comperiret, nobis omnibus et antecedens ac consequens intimavit. Et mirum est, cum omni dominica die ad dormitorium illud Christi crux vera portaretur, ille malignus talia facere est ausus. (f. 75' ) In illo itaque anno predictus frater, victor ut spero effectus, ac de commissis penitentia ductus, 7 Kalendas Martii seculare periculum evasit. Quem agonizantem mater sua, Berhta nomine, jam decrepita 139.1276D| consolatur, geminum patienter ferens dolorem. Namque tunc erat annua dies filii suimet Bevonis, 139.1277A| optimi militis, cui prius oculos abstulit marchio Ekkihardus. 45. Nec taceam Merquardi visionem confratris nostri. Hic, ut ipse mihi gemens retulit, ductus est in cimiterium commune, ubi sepulchrum nimis incensum vidit, et a ductore suo sic allocutus est: In hanc ardentem tu debes cito projici foveam; et Rodulfus te sequi deberet, ni modo in limine Ludgeri conversus staret. Ambo enim hii fuerant monachi in monasterio confessoris predicti, qui locum hunc, Helmanstidi vocatum, proprietate sua construxit tempore Karoli imperatoris magni, frater Hildigrimi, Cathelavensis episcopi sanctaeque Halverstedensis aecclesiae rectoris primi, quam tenuit 47 annos, discedens ab hoc seculo, regnante tunc 139.1277B| Luduvico imperatore pio, Dominicae incarnationis 827 anno. Liuderus autem primus Mirmingerdevordensis aeclesiae pastor a Carolo cesare effectus est, (f. 76) et optime ordinata suimet parrochia et loco Wirdunun ex propriis constructo inpensis, anno dominicae 808 praemium coeleste recepit. Post quem predictus imperator nil nisi quinos vixerat annos, emittens spiritum 5 Kalendas Februarii , 71 etatis suae anno, regni autem 47, imperii vero 14. Predictus autem presbiter in hoc anno, quo haec vidit, habitum resumere pristinum et obedientiam vovit, et non longe post 18 Kalendas Mai obiit. Haec quae de confratribus meis dixit non arguendo, set potius, ut cauti simus et bonos imitaturi, obsecrando locutus sum. 139.1277C| 46. Regnante tertio Ottone, Albi, filius Guncelim, a satellite suo in quadam silva ob inutilem causam occisus est. Cujus comitatum cum beneficio juxta Mildam jacenti Gisilerus archipresul accepit. Hujus camerarius et confrater meus Gunterus, mortuo Dodone Asanbrunensis aecclesiae episcopo, carus imperatori et sepe fideliter serviens, Italiam venit. Cumque ibidem clementer susciperetur et in omnibus exaudiretur, in sequenti nocte vidit Christi martires Crispinum atque Crispinianum ad se venientes, et si suum vellet accipere episcopatum interrogantes. Quibus cum responderet (f. 76' ): Deus vult et vobis placet, perfixus est ab hiis duabus hastis; et mox evigilans, nullatenus 139.1277D| per semet ipsum potuit exurgere. Crastino autem caesar ut ejus infirmitatem comperit, fidele promissum complevit. Post haec idem convalescens 139.1278A| domum rediit, acceptaque consecratione, cum magno dolore vixit pene 4 annos, 8 Kalendas Decembris haec mutans temporalia in aeternaliter manentia. Nescio, si quid Deo vel sanctis martyribus suis in eo displicebat. Hoc vidi et de caeteris audivi quod vir justus et bene timoratus fuit, mitis et castus, et sicut hii, cum quibus modo requiescit, asserunt, plurimum nunc valere apud Deum, ut signis probatur in multis. Ego hoc veraciter scio quod reum non bis vindicat Deus in id ipsum. 47. Predictorum vero reverenciam martirum, in libris antiquioribus satis lucentem, lector, ut a me cognoscas, unam rem profero quam frater meus Brun, in nova educatus Corbeia et ejusdem altaris servus, de priorum relatu suorum mihi indicavit. Tempore predicti 139.1278B| abbatis Liudulfi, in omnibus bonis admodum memorandi, erat quidam juvenis confrater suus et regularis monachus; qui cum in sibi commisso tunc moratus officio supranominatorum reliquias martirum solito more secum (f. 77) veheret, incurioseque tractaret, persensit in poena celeriter subsequenti, quod peccavit in martires Christi. Namque moritur carnaliter, qui sanctis Dei servire neglexit spiritualiter. Et ut hoc predicto abbati innotescerent ante januas aecclesiae exeunti illo nocte obviaverunt. Quos ut primum aspexit, timore magno perculsus substitit silentiumque servavit. Cui protinus talia dicunt: Cur non interrogas, pater, qui simus, vel ob quam rem huc venissemus? Qui cum retulisset eis, quod non auderet, audivit mox ab illis nomen eorum 139.1278C| et causam, et quod hoc inultum non relinqueretur. Discedentibus autem hiis, abbas confratribus suis haec indicavit, dicens: Mortuus est ille juvenis, qui in nostra nunc erat obedientia, de incustodita sanctorum, quos secum habuit, reverentia. Heu mihi, talia umquam consentienti! Et non longe post venit nuncius, qui haec vera esse affirmaret et corpus ejusdem adduci intimaret. Venerabilis autem vir nec huic obviam exire voluit, nec fratres more solito illud suscipere sinit; sed iratus ad truncum talia fatur: Quare tu, proterve, eos, qui cum unigenito Dei vivi filio cum honore (f. 77' ) habentur magno, neglegenter tecum ducere vel post tale facinus huc ausus es absque supplici interventu ullatenus venire? Decanus 139.1278D| autem defunctum fratrem pro possibilitate sua excusans, tale a patre suo responsum accepit: Mi frater amate, scis quae servus ad oculum in tuo 139.1279A| conspectu is egerit; quid vero absentialiter fecerit, ignoras; ego autem optime perpendo qui hunc in tormentis gravibus nunc intellego. Et modo nostrorum intercessionem patronorum supplex peto, ut per hos divina pietas mihi innotescat, quando ei a se laxato mihi liceat peccatori absolutionem facere et communionem dare. Asperum nimis est eculeo recalcitare, et hominibus indecens, irata majestate indulgentiam exhibere. Post hanc vocem pius abba ad oratorium, speciale suimet in rebus anxiis asilum, nudis pedibus venit, et more solito in se et aliis humanam fragilitatem deflens, placavit Deum, et solvit reum; et protinus cum multis gratiarum accionibus exsurgens, divina potestate coram fratribus cunctis defuncto crimen remisit, et corpori aeclesiae communionem 139.1279B| ac sepulturae dedit. 48. Nunc, lector, audisti de contemptu sanctorum gravem poenam; modo accipies de amore continuo salubrem medicinam. Fuit olim sub tempore Godescalki abbatis quidam monachus nomine Alvricus, cui in capite suo multum nocuit migranea, quae duplex est, aut ex gutta, aut ex vermibus. Sed cum eundem jam poene deficientem confratres custodirent, casu accidit, ut singulariter egredientes hunc dumtaxat solum relinquerent. Tunc e cloaca egressi sunt demones, libros speciales in manibus habentes, eorumque lectione gravi infirmum de suis actionibus inscriptis in vanum terrentes. Namque inclitus Christi martir Vitus ilico ingressus, eisdem fugam manu indixit, et juxta 139.1279C| eum stans consolatur eum, et quis esset protinus ei intimavit, ac data benedictione, surgere eum jussit et haec mandata predicto abbati celeriter deferre: Videsis ut tot ammoniciones nostras sic incuriose non accipias, ne in posterum vacua lamentacione gemas. Pro vero enim assero tibi. si amplius inobediens mihi eris, a Deo contempneris, et te adhuc superstite alium in tua sede dominum videbis. Haec ut puer sanctus per monachum egrotantem prenotavit, abbas neglegens postea persensit. Inde bonorum crebros hortatus hominum servare, consilium nimis est salubre; quanto magis horum, qui merito suimet 139.1279D| inter filios Dei feliciter (f. 78' ) computati voluntatem 139.1280A| ejus sciunt in eventu futurorum. Quicumque temerarius sapienti non innititur consilio, videbit quis sit in semet ipso. De talibus plurima habemus exempla, quae imitatores suos ad elaboratum perducunt bravium, cum veniunt ultima. 49. Augusto sepe memorato Gisilerus archipresul multum carus fuit, quod Ekkihardum marchionem primo latenter momordit, posteaque paululum emersit, cum hunc in omnibus sibi priorem esse non sine gravi dolore persensit. Interim predicti comitis subditi quoddam furtum in oppido Goresin dicto fecere, quod nostri protinus inultum non reliquere. Namque eos coram suis comprovincialibus accusatos laqueo suspenderunt, quia hoc praefato seniori, ut justum erat, innotescere non noverunt. Ob hoc furor 139.1280B| comitis nondum extinctus accenditur, et miles ejusdem haec ad vindicanda armari jubetur. Rambaldus ab eo unice dilectus, collecta multitudine grandi, predictam circumdedit villam, virosque omnes cum bonis, que possederant, capiens, secum abduxit ad urbem suam. Nec ullum ex hiis solverat, nisi quem precium grave postea (f. 79) redimerat. Qualiter autem tale facinus reconciliaretur, nostros id mihi conquerentes cum interrogarem, nullam subsequi emendationem, ab hiis audivi et graviter ingemui. Si in hac provincia aliquid valeret lex divina, non sic insaniret secularis potentia. Dico enim presentibus atque futuris, quod non potest haec causa senescere, vel sine sacerdotali districcione finiri legitime. Unusquisque potest, in quantum velit, tacere, 139.1280C| sed successori suo indiscussam racionem nequaquam valet abalienare; et in quocumque loco aliquid tale oritur, ibi canonica auctoritate finitur. Si consentiret voluntas coepiscoporum, sicut legitur in Actibus apostolorum, non sic corroboraretur pertinax presumpcio iniquorum. Cum aliquis ex numero illorum recte inpugnatur ab alio, quolibetcumque id fieri potest modo, defenditur, et non est hoc excusacio, set ad multum deteriora quaedam injusta sibique in posterum nocens confortatio. Ergo redeant ad unanimitatem, qui fideliter credant in unitatem, ut eo fortius confundant venenatam perversorum 139.1280D| conspirationem. Et haec dicta sufficiant. 139.1281A| 50. Nunc (f. 79' ) autem de quodam confratre meo, nomine Conrado, pauca loquar, ne sit apud me in aliqua oblivione, qui proximos suimet dilexit divina jussione. Hic archiepiscopi Geronis avunculus fuit, et ad peragendam jugem Christi servitutem, ut in homine potest fieri, voluntas atque efficacia in eo pariter convenit. Audivi namque ab eodem sepissime quod, postquam aliquid cantando vel legendo publice conplevit, iterum se id facturum studiosus optavit. Numquam inobediens prepositis suimet erat, sed eos charitate continua cum ceteris confratribus subjugaverat. Sed tam venerabilis persona caesari predicto ubi primo fit nota, mox ab illo efficitur amata propinquitatique suimet conjuncta. Hunc, ne dignitatem optatam et ab augusto sibi propositam 139.1281B| perciperet, mors inmatura inpedit, eundemque ab hac luce 5 Kalendas Septembris abstulit. Hic genitus in Saxonia, pausat in Italia, quem filium spiritualem flet Parthenopolis inclita. 51. Quam egreios proceres in hac urbe vidi, quorum laudabilem vitam pro debito nec sum imitatus, neque memoriam eorum post solutionem carnis (f. 80) assequutus. Heu me misero! qui tot tantisque immerito sum conjunctus in fraternitate, sed longe dissimilis existo in condigna conversacione. Ego in peccatis jam pene mortuus, ut spero, vivam in lucido conspectu Dei eorundem meritis refocilatus, 139.1282A| quia, etsi in hoc seculo parum boni operatus sum, tamen defunctorum semper memor sum. Voluntas mea interdum bona est; sed quia eidem vires aptas suggerere non studeo, parum prodest. Semper me accuso, sed sicut debui reatum non solvo; sumque ideo in omnibus corrigibilis, quia me non converto ad eum qui est super omnia laudabilis. Agnosce, lector, procerem, et videbis in me parvum homuntionem, maxilla deformem leva, et latere eodem, quia hinc olim erupit semper turgescens fistula. Nasus in puericia fractus ridiculum de me facit. Idque totum nil questus essem, si interius aliquid splendescerem. Nunc sum miser, nimis iracundus, et ad meliora inflexibilis, invidus, subsannans alios, ipse deridendus, nulli 139.1282B| pro debito parcens, glutto et simulator, avarus et detractor, et ut haec (f. 80' ) convicia merito illata concludam, pejor sum quam possit dici vel ullatenus estimari. Unicuique sit fas non solum muttire, quin pocius in aperto, quia peccator sum, dicere, et post correptionem fraternam congruit suppliciter orare. Multi a populo laudantur, nisi pauca res eis obstaret, quod inter optimos haberentur, et quia verum est, hominibus de perfectione justa nimis deesse, quid prodest de inferioribus hiis tale quid promulgare? Omnis laus in fine canitur, et moralis conversacio igne probatur. LIBER QUINTUS. 139.1281| 139.1281C| (f. 81) Heinricus scandit, postquam puerilia vicit, Ardua virtutum cretus de stemmate regum. Huic pater Heinricus dux, et genitrix erat ejus Gisla, suis meritis aequans vestigia regis Conradi, patris, Burgundia regna tenentis. Nutrit preclarum Wolfgangus presul alumnum, Qui sequitur dominum toto conamine Christum. Postque necem patris ductor successit herilis, Ejus et imperium longe spectat quoque clavum. Maxima pars regni, Sclavo vastata crudeli, Multum laetatur, quod ab hujus pace potitur Sedibus optatis justoque, rapacibus altis Prorsus depulsis ac dira lege sedatis. Inflatos omnes contra se deprimit hostes, Demulcens socios jocundo famine cunctos. 139.1281D| Si quo deliquit modicum, statim resipiscit, 139.1282C| Fructibus ac dignis curabat vulnera carnis Utilis aecclesiae cunctis miseratur ubique. Mersburg, si scires hujus pia vota, sitires Adventum tanti rectoris, et inclita Christi Munera laudares, condignaque premia ferres. 1. (f. 81' ) Largifluus divinae pietatis respectus, humanae necessitati, non nostri merito, sed suae miserationis munere gratuito superhabundans, fidelium corda suorum ad laudis amorem suae et ad referendas ei grates accendit, ac me, stultum ingenio, prepeditum eloquio ac in omnibus neglegentem et nimis ociosum, bonos in hoc imitari compellit. Magnus est enim Deus, ut David testatur, et laudabilis valde (Psal. XCV, 4); cujus sapienciae numerus non invenitur ullus, qua omnia ex nihilo creavit, 139.1282D| hominemque solum dumtaxat conformavit (II Mach. 139.1283A| VII, 28). Qui dum talia inmemor beneficiorum non perpendit, jumentum in suo stercore conputrescens juste apellatur. Sed quicumque hoc verbum gnoti seaucton, in superliminaribus templi antiquitus notatum, intra se memoriter retinere, omniaque quae in verbis seu operibus facienda sunt (Coloss. III, 17), in nomine Domini, ut sanctus ammonet Paulus, satagit inplere, ille est, qui a Patre Deo in Filium optatus, denario, quamvis tarde veniat, remuneratur diurno (Matth. XX, 2). Haec ego considerans, quia retributione condigna sanctae Trinitati et individuae unitati respondere nullatenus valeo, sancti Johannis Baptistae intercessionem (f. 82), ut corde et corpore ad hoc idoneus reddar, supplex efflagito. De temporibus autem hiis, in quibus respexit 139.1283B| Deus aecclesiam nostram obprobriumque ejus auferre dignatus est, laeciori mente et laciori stilo scribere pietatemque ducis Heinrici, summa preordinacione in regnum electi, conor retegere. De quo post mortem imperatoris cuidam venerando patri revelacione divina sic dictum est: Recordaris, frater, qualiter cecinit populus: « Deo nolente voluit dux Heinricus regnare, » nunc autem debet Heinricus divina predestinacione regni curam providere. Omnia, quae ad divina vel humana pertinebant, hunc pre caeteris sibi tunc contemporalibus, nollent, vellent, ad regnum promovebant. Sed quis ex nostra regione ei obesset scrupulus, paucis jam prescribens, occidentalium iniquam presumpcionem, neque consilio neque prudentia neque fortitudine contra 139.1283C| Deum valentem, enucleabo. 2. Herimanuus ( an. 1002), Alamanniae et Alsaciae dux, timoratus et humilis homo, a multis, quibus lenitas ejus placuit, seductus, contra Heinricum se armavit. Theodericus vero, Liuthariorum dux, vir sapiens et militaris, quo se pars populi major et melior inclinaret, securus expectabat. (f. 82' ) Interim patruus meus, de quo superius memoravi, profectus occulte ad Bavanberg cum avunculo suo Ricberto, quem a comitatu suo imperator deposuit, Liudgeroque Arnulfi presulis militi dedit, gratiam ducis ac spem retinendi et augendi beneficii, quamvis servato adhuc sacramento manus eidem non applicuit, tamen cum sui 139.1283D| nepotis Heinrici auxilio adeptus. Hujus consilio dux quendam militem ad civitatem, quae Werlu dicitur, ad neptes suas, consorores Sophyam et 139.1284A| Ethelheidam, et ad omnes, qui tunc ibi convenerunt, regni primates misit. Qui omnibus in unum collectis legationem suam aperuit, auxiliantibusque domino suimet ad regnum bona plurima promisit. Cui mox a maxima multitudine vox una respondit: Heinricum Christi adjutorio et jure hereditario regnaturum; se paratos ad omnia, quae sibi umquam scirent esse voluntaria. Hocque dextris manibus elevatis affirmatur. 3. Ekkihardus cum suis, quia presens non erat, simulata tunc paciencia hoc pertulit, quia quicquid peccatur a multis, ut Scriptura testatur, in ultum est. Vespere autem jam facto, cum prefatis dominis in magna domu sedilia (f. 83) auleis ornata et mensa esset variis cibis referta, Ekkihardus eandem 139.1284B| preoccupans, cum Arnulfo episcopo et Bernhardo duce ibi epulatur. Ante ruinam enim exaltabitur cor et ante gloriam humiliabitur (Prov. XVIII, 4). Quod mentem consororum prius tristem, caeterosque complures, qui interfuere, multum commovit; renovaturque in eundem odium diu celatum, sed cito, pro dolor! finiturum. Namque cum predictus marchio omnia aliter, quam umquam speraret, ibi provenire prospexisset, optimum duxit, ut occidentales visendo regiones Herimannum ducem cum caeteris optimatibus de rei publice suique commoditate alloqueretur. Salutatis postera die suis familiaribus, inimicisque caute notatis, cum Bernwarde antitiste Hillins em venit, ubi ut rex suscipitur honorificeque 139.1284C| habetur. Deinde ad Pathelbrunnan pergens, clausas invenit portas, et jussu venerabilis Retharii presulis intromissus, primo ecclesiam causa oracionis intrat, postque ad domum, ubi episcopus cenabat, veniens, caritative susceptus est. Ibi tunc interdictum est huic, quod colloquium in Diusburg, cujus gratia huc venerat, fieri nullo modo potuisset. Insuper animadvertit, (f. 83' ) multum displicere antistiti de incepto ejus inconvenienti. Et propter hoc abiens, cum ad Northeim, Sigifridi comitis curtem, veniret, diligenter susceptus est, atque ut ibi pernectare vellet, rogatur. Intimaverat huic occulte damna Ethefind cometissa, quod Sigifrith et Benno, senioris suimet filii, cum confratribus Heinrico et Udone aliisque conspiratoribus suis de nece 139.1284D| sua positis tractarent insidiis, suppliciter efflagitans, ut aut ibi usque in crastinum maneret, seu alio diverteret. Talia comes benigne suscipiens propositum 139.1285A| itineris propter eos interrumpere nequaquam posse nec velle respondit. Inde protinus discedens cante suos per omnem diem hanc circumspexit, et, ut optimus erat miles, ne terrerentur, ammonuit. Quod eminus hostis e latentibus insidiis considerans, quia non utile sibi tunc videbatur, distulit, et sequenti nocte inceptis persistere, dextris confirmavit. 4. Pervenit autem comes ad locum predestinatum, qui Palithi dicitur; et facto vespere comedit, et in lignea caminata cum paucis dormitum ivit. Caeteri vero quam plurimi in proximo quiescebant solario. (f. 84) Quos cum sopor oppido lassos gravaret, inimica manus incautos opprimens invasit, comitemque clamoribus inmensis excitatum a lecto celeriter surgere compulit. Is vero braca suimet et 139.1285B| quibuscumque potuit igni vires suggerit, et quod tunc premeditari non valuit, fractis fenestris, majorem nocendi quam se defendendi hostibus aditum patefecit. Nec mora, pre foribus occiditur miles Herimannus, et exterius ad auxilium domino properans Athulfus, ambo fortes et usque ad mortem fideles. Vulneratur insuper Erminoldus, imperatoris camerarius, ac solus tunc repugnat Ekkihardus, vir domi miliciaeque laudabilis; cui Sifridus hasta fortiter emissa nodum cervicis infregit, terramque oppetere compellit. Quo casu protinus perspecto, alacriter omnes irruunt, capud amputant, et quod miserum est, funus predantur. Facta sunt autem haec 2 Kalendas Mai. Peracto tandem inmani scelere, percussores laeti et 139.1285C| incolumes redeunt. Hii autem qui in solario erant ignavi, nec dominum laborantem in aliquo adjuvabant, nec mortuum ulcisci conabantur. Abbas vero ejusdem loci, (f. 84' ) Alfkerus nomine, corpus visitavit, ac commendationem animae summa devotione perfecit. 5. Quae vero sit causa, quae hos ad tale facinus perpetrandum persuaserit, veraciter explicate nequeo. Quidam dicunt Heinricum instinctu predicti comitis ab imperatore flagellis cesum haec sepius in eum meditatum fuisse. Alii autumant, sicut predixi, in Werlu ob contumeliam consororibus illatam, quia 139.1285D| isti libenter his serviant, ac per convivia minasque 139.1286A| ab ipso sibi manifestatas, haec eos incepisse. Hoc tantum scio quod decus regni, solatium patriae, spes commissis, terror inimicis, et per omnia perfectissimus foret, si in humilitate solum persistere voluisset. Hujus vitae cursum quam probabiliter egit, qui apud dominum suimet beneficii maximam partem acquisivit in proprietatem! Milzientos a libertate inolita servitutis jugo constrinxit. Boemiorum ducem Bolizlavum, qui cognominatur Rufus, ad militem sibi, aliumque ad amicum familiarem blandiciis ac minis adipiscitur. Super omnem Thuringiam communi totius populi electione ducatum promeruit. Comites vero orientales, paucis tantum exceptis, regnumque in (f. 85) spe habuit. Quae omnia ad tam miserabilem 139.1286B| hunc detraxere finem. Hujus fama diu mox propagata domnam Suonehildam venire fecit obviam, filiique ejus laeticiam turbavit Herimanni. Is namque cum jussu patris Willehelmum comitem, senectute ac omni bonitate proficuum, ob vindicandam Widikindi et Herimanni necem a filio suimet eis inlatam, valida manu in Wimeri possideret, emeritumque senem in presentiam predicti comitis venire, et quicquid ipse ab eo exposceret implere, juramento constringeret: accepta nece parentis inprovisa, cum matre celeriter occurrit, patrisque corpus ingenti luctu suscipiens, in urbe, quae Geni dicitur, sepeliri fecit. Peracto autem tricesimo die, domna Suonehildis ad Misni proficiscitur cum filiis. 139.1286C| 6. Interim Bolizlavus, Miseconis filius patri longe inferio, de morte laetatur comitis Ekkyhardi; moxque collecto exercitu, omnem Geronis marcham comitis eitra Albim jacentem, deindeque premissis obsidibus Budusin civitatem cum omnibus appertinenciis comprehendens, statim Striclam urbem invasit, Misnenses (f. 85' ) pecunia corrumpere clam temptans. Qui novis semper gaudentes, in una dierum, cum presidii maximam multitudinem ob acquirendam equorum annonam exisse conperirent, portam, quae orientem respicit, in ea parte, qua satellites habitant dicti sclavonice Vethenici 139.1286D| , Cukesburgiensi Guncelino ad hoc duce 139.1287A| irruunt, Bececionemque, Herimanni comitis satellitem, primo occidentes, ad caminatam ejusdem omnes armati conveniunt, fenestram lapidibus impugnant grandibus, dominum urbis, Ozerum nomine, sibi ad occidendum reddi vociferantes. Sed Thietmarus miles ex cubiculi sola municione: Quare sic, infit, agitis? quis furor vos ita seduxit, ut obliti beneficiorum comitis Ekkihardi spontaneaeque invitationis, sic assurgitis in perniciem filii? Si causam tanti facinoris seu publice seu clam cuiquam nostrum vultis aperire, commissi emendacionem vobis complacitum, futurique timoris vestrimet securitatem ex mei senioris nostrorumque omnium parte firmiter, qualitercumque vultis, promitto. Hunc quem in mortem vobis dari inclementer exposcitis, nobis viventibus 139.1287B| (f. 86) non accipitis. Paucis sumus; aut communiter mori, aut incolumes urbe hac nos exire pro certo sciatis. Tunc illi auditis sermonibus, his colloquuntur, abeundique licenciam hiis prestantes, ducem Bolizlavum per internuncios invitant, portisque eundem suscipiunt apertis; completurque quod scriptum est: Laetantur, cum male fecerint, ac exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14), et iterum: Sunt principia eorum ut mel, et novissima quasi abscinthium (Prov. V, 4.) Hac elatus prosperitate Bolizlavus, omnes regionis illius terminos usque ad Elstram fluvium preoccupavit, presidiisque suimet munit. Congregantibus se tunc unanimiter ad haec prohibenda nostris, dolosus ille legatum obviam misit, qui se protestaretur cum gratia Heinrici ducis 139.1287C| ac licencia haec incepisse; in nullo se incolis nociturum, et si quando is in regno vigeret, voluntati ejusdem in omnibus assensurum; sin autem, quod his tum placeret, libenter facturum. Hoc animadvertentes nostri, verbis credidere phaleratis, et inhoneste, quasi ad dominum, ad eundem profecti, honorem innatum supplicatione et injusta servitute mutabant. Quam inique comparandi sunt antecessores nostri et (f. 86' ) contemporales! Vivente egregio Hodone, pater istius Miseco domum, qua eum esse sciebat, crusinatus intrare, vel eo assurgente numquam presumpsit sedere. Deus indulgeat imperatori, quod tributarium faciens dominum, ad hoc umquam elevavit, ut 139.1287D| oblita sui genitoris regula, semper sibi prepositos auderet in subjectionem paulatim detrahere, vilissimoque 139.1288A| pecunie transeuntis inescatos amo in servitutis libertatisque detrimentum capere. 7. Alter autem Bolizlavus, Boemiorum provisor, cognomento Rufus, et impietatis auctor immensae, antiquo more jam paululum refrenato, duci aspiravit Heinrico; qui inicio mensis Junii cum primis Bawariorum et orientalium Francorum Wormatiam venit, causa Renum ibidem transeundi, Magontiaque benediccionem accipiendi. Quod prohibere Herimannus dux nititur, nullumque cis patefecit Reno favente ingressum. Dux autem Heinricus habito de hiis rebus cum suis consilio, simulato in Bawariam reditu transituque quasi desperato, ad urbem Larsem ubi sanctus requiescit Nazarius, venit. Deindeque ad Magontiam celeriter (f. 87) 139.1288B| properando, Renum securus enavigat. Hic 8 Idus Junii ibidem communi devotione in regem electus, a Wiligiso, ejusdem sedis archiepiscopo, suffraganeorumque suimet auxilio accepta regali unccione, cunctis presentibus Deum collaudantibus, coronatur. Francorum et Muselenensium primatus, regi manus tunc applicans, gratiam ejusdem meruit. Omnibus huc indique confluentibus in miliciam a rege susceptis, rursus Renum inundantem rex novus transiens, per orientalem Franciam sibi quam fidelem, Alemanniam invadere et cum depopulatione illius terrae ab inceptis Herimannum resistentem conatur avertere. Dux autem ut audivit sua a rege predata, nondum volens humiliari 139.1288C| , sed pro dolor! contra dominum et regem exaltans se, caput ducatus sui Argentinam, que Strazburg dicitur, quia episcopus ejusdem urbis Wicelinus sibi resistere presumpserit, cum Conrado suimet genero, milite petit armato murosque ascendens, nil victis reliquid , Sed execrata Alemannorum turba ad rapiendum promptissima, inscio duce, majorem ecclesiam sanctae Dei genitricis intrepida (f. 87' ) intrans, omnem thesaurum diripit, et quod maximum erat facinus, igne domum Domini consumpsit. Si vere felix fuisset, primi ingressus acerbitate deterri a, numquam majora aggredi presumeret. Nam antistitis militibus Reinwardo auctore infideliter repugnantibus, maxima hostium caterva irruens, proprio perfossa 139.1288D| hastili corruit, vitamque hanc divina ultione miserabiliter finit. Haec Herimannus insolabili questus 139.1289A| merore, discessit, inultumque, quia defendit numerus, reliquid. 8. Regi autem apud Augiam insulam nativitatem sancti Johannis Baptistae commoranti, fama velox et sepissime dubia, Herimannum ducem litem duello causa finiendi venire nuntiavit, eundemque hinc discedere, adventumque ducis cum judicio pugne in pratis virentibus ac latis fecit exspectare. Ibi tunc apostolorum celebrans festa ( Jun. 29) longumque certitudinem prestolans, ducem inceptis persistere neque velle nec posse, pro certo comperit. Consultum est ei a malesuasis fautoribus, quod Argentinae damnum Constantia impleret. Namque ejusdem civitatis episcopus, nomine Lanbertus, cum Curiensi pastore (f. 88) Othelrico, Herimannum 139.1289B| auxiliabatur, non tantum ex animo, quantum in civitatis contiguo. Sed rex, ut erat de Dei timore sollicitus et de acquirendis certus, horum profana sprevit consilia, curtesque ducis vastando circuiens, ad ultimum clamore devictus pauperum, ad Franciam remeare disposuit. Et ecce Heinricus comes, Bertoldi amiteque meae filius, ad regni apicem acquirendam regi usque huc fidelis adjutor, animadvertens senioris suimet sibi paululum alienam mentem, per optimos exercitus ejusdem viros diu firmiterque promissum Bawarii regni ducatum dari postulavit. Quibus rex tale fertur dedisse responsum: Nonne scitis haec in hac expeditione nequaquam fieri posse, Bawarios ab initio ducem eligendi liberam habere potestatem, non decere 139.1289C| tam subito eos abicere, neque constitutionis antique jus absque consensu eorum frangere? Si voluisset exspectare, usque dum ipse ad has regiones venirem, cum communi consilio principum eorundem ac voluntate, sibi libenter in hoc satisfacerem. Quod ubi Heinricus ab internuntiis accepit, in majorem promissi muneris desperationem (f. 88' ) veniens, paulatim se ab regis substraxit familiaritate; comitaturque tamen regem ab Alemannia proficiscentem in Franciam, postea ad Thuringiam. 9. Ibi tum Willehelmus, Thuringiorum tunc potentissimus, obviam pergens, dominumque venientem cum magna gratulatione suscipiens, regis efficitur. Ibi tunc rex a prefato comite et a 139.1289D| primis illius regionis conlaudatur in dominum, et ab omni populo rogatus, debitum his porcorum remisit censum. Inde Merseburg veniens, susceptus est ab Heimone abbate et a fideli suimet comite Esicone qui urbem hanc et Alstidi ac Thornburg 139.1290A| cum appertinenciis, vivente Ekkihardo hocque graviter ferente, viriliter usque in presentiam optati senioris servavit. Huc conveniunt archiepiscopi, Lieviso Bremensis et Gisilerus Magadaburhgensis cum caeteris confratribus, Rethario Patheburnensi, Bernwardo Hillinesemensi, Arnulfo Halverstidensi, Ramwardo [Mindensi, Eidone] Misnensi, Bernhario Ferdensi, Hugone Citicensi, ducibus autem Bernhardo ac Bolizlavo, cum marchionibus Liuthario et Gerone ac palatino comite Fritherico, [cod. Br. f. 238) aliisque quam pluribus tam episcopis quam comitibus, quorum nomina longum est enarrare per singula. Hii omnes regem supplici devocione suscipiunt. Crastina itaque die, id est octavo Kalendas Augusti ( Jul. 24), Bernhardus 139.1290B| dux cum consensu omnium astante coram rege voluntatem plebis convenientis aperiens, omniumque necessitatem ac legem specialiter exponens, quid eis misericordiae dictis promittere seu factis vellet impendere, diligenter inquirit. Talia quaerebat, ac contra rex referebat: Deo primum, deindeque vobis omnibus condignas grates persolvere nequaquam sufficio. Unde voluntatis meae secretum vobis aperio, quod ex adjutorio efficaciter vobis omnibus impendere desidero. Notum etenim mihi est, quam fideliter vestris regibus semper ubique obaudientiam et solatium prestare studueritis. Et ideo vos magis in omnibus optime honorare, diligere et ad regni provectum nostramque salutem libet conservare. Et ut certi de hiis sitis, quomodo vobis placet, salvo 139.1290C| honore regni, affirmo, quia non rennuentibus nec contradicentibus vobis, sed potius quasi applaudentibus et huc me invitantibus, hac regali dignitate honoratus appareo. Legem igitur vestram non in aliquo corrumpere, set vita comite malo clementer in omnibus adimplere, et vestrae rationabili voluntati, in quantum valeo, ubique animum adhibere. Taliter effatur rex, et vox una levatur Protinus astantis plebis, regi jubilantis Laudes et grates super has tantas pietates. Bernhardus igitur dux, accepta in manibus sacra lancea, ex parte omnium regni curam illi fideliter committit. Rursus tolluntur voces laudesque canuntur Undique, Christe, bonis hiis pro tantis tibi donis. 139.1290D| Insuper et fletus fundunt pia pectora letos, Inclita letare Mersburg, hiis congratulare, Da jubilum Christo condignum sole sub isto. Istum inquam solem, id est diem, venerabiliter cole, quo electus est in te, qui te repudiatam post haec 139.1291A| semper meditatus est provehere et ad priorem statum reducere. Benedictus sit Deus, qui se honorantes et ex corde diligentes exaltat ad horrorem et dedecus se execrantium. Finis venit luctus tui, quia salutaris auster amicam temperiem tibi afflavit. Non diu in servitute manebis, quia ad dominandum libere, o Syon, renovaberis. Sed amplius progrediamur. 10. Omnes qui priori imperatori serviverant, Liudgero solo remanente, regi manus complicant, fidele auxilium per sacramenta confirmant. Bolizlaus autem Misnensem urbem tantummodo innumerabili pecunia acquirere satagebat, et quia oportunitas regni non erat, apud regem optinere non valebat, vix impetrans, ut haec fratri suo Guncelino 139.1291B| daretur, redditis sibi Liudizi et Miltizieni regionibus. Hunc Heinricus comes, nepos meus, oppido diligens, quocumque modo potuit libenter et amicabiliter eum adjuvabat. Quem cum bene muneratum et cum licentia regis abeuntem comitaretur, concurrentem vidit armatam multitudinem, et, per Deum testor, absque regis consilio et conscientia adversus se insurgentem. Qui cum causam tanti tumultus investigare, et, ne plus damni orirerur, voluisset compescere, vix securus socium fracta exteriori porta educit. De sequentibus autem militibus nonnulli a comprimenti turba sunt predati quidam autem admodum sauciati, mortem Bernhardi ducis auxilio evaserunt. Hi namque curiam regiam armati intrantes, et de hac exire jussi nolentes, 139.1291C| culpa sua tale periculum merito sustinuerunt. Bolizlaus autem hoc factum esse dolo mali consilii autumans, gravi merore consumitur, regi, quod non promeruit, imputando. Salutato ergo Heinrico, et si umquam indigeret auxilio suo firmiter promisso, patriam celeriter revisit. Cumque pervenisset ad Strelam urbem, protinus eam incendens, magnam multitudinem comprovincialium secum abduxit, nuncios quoque quosdam remittens, quoscumque potuit regi avertere contendit. Quod mox ad aures regis postquam pervenit, suos familiares caritative rogavit, ut archanas Sclavi insidias perquirerent, et si fieri posset, exploratores ejus capere temptarent. 11. Dispositis itaque omnibus, prout tempus tunc 139.1292A| erat, regnum Liuthariorum petere contendit. Veniente autem eo ad urbem, quae nova Corbeia vocatur, ab ea nomen sortita, unde cepit, scilicet ab illa Francorum Latinorum Corbeia, ubi requiescit sanctus Vitus infans et martir, inclita Cunegundis sua conjux ei occurrit; ubi ambo a venerabili abbate Thietmaro cum omni honore suscipiuntur, et ibi divinis et humanis honorati, ad Patherbrunnon leti proficiscuntur. Postera luce, quae mundo festiva illuxit beati Laurentii martirio ( Aug. 10), domna Cunegundis benedictionem et coronam, et Sophia soror imperatoris a rege jam constituta abbatissa, consecrationem a Willigiso archiepiscopo humiliter susceperunt. Publicum inde consurgit gaudium, quod, pro pudor! admodum turbavit 139.1292B| insatiabilis avaritia Bawariorum. Hii namque paucis domi semper contenti, exterius vero prope modo insaciabiles, cum vicinorum fruges vi diriperent, eosque hoc defendentes caederent, pugna gravissima invicem oritur. Domestici regis exeunt, indigenae cum adventitiis preveniunt et subsequuntur. Fit magnus conflictus congredientium, devictumque agmen Bawariorum in regalem curtem fugit. Hic Heinricus, frater Eilberti cancellarii, qui ad mensam regi jugiter serviebat, hasta vulneratus occubuit. Quapropter, qui prius aberant, collecti Saxones iterum insecuntur, et ni dux Bernhardus cum validiori manu medius interveniret, numerus militum infinitus mutuo caderet. Post haec autem castigati sunt omnes, quicumque 139.1292C| inveniri poterant tanti sceleris auctores. Mestitiam praesulis postea placavit Bockenevorde a rege tradita. 12. Rex autem recto itinere hinc ad Diusburg perveniens ( Aug. med. ), Liutharienses quam tarde exspectat. Leodicensis vero et Cameracensis presules primi huc venientes, archiepiscopum Coloniensem diu morantem exspectant. Quem cum altius quam quisquam crederet, custodia, qua paululum, sicut jam dixi, detinebatur, in mentis secreto morderet, simulabat se ob hoc tam sero ad regis gratiam accessisse, quod in accipienda benedictione Moguntinum sibi rex voluisset preponere. Igitur hii confratres, episcopi scilicet, regem pariter eligentes, fidemque sacramentis firmantes usque ad Aquisgrani 139.1293A| eundem comitantur. Quo in nativitate sanctae Mariae ( Septb. 8) a primatibus Liuthariorum in regem collaudatur, et in sedem regiam more antecessorum suorum exaltatur et magnificatur. Interim Franciam revisere insistentemque hyemis asperitatem ibidem perducere conatur, ut vere primum exorto, Herimannum ducem in Cisalpinis partibus sibi solum resistentem vi cogeret cedere. Qui de vindicta Dei, quam in Argentina promeruit, multum timidus, populumque propter se laborantem non amplius sustinens, per intercessores fidos sibi suisque fautoribus regis gratiam postulat. 13. Sed antequam id ab co deliberatum esset, quaedam res ab Alamannis perpetrata est, a nobis non pretereunda. Gerhardus, comes Alsatiae, 139.1293B| accepto a rege quodam comitatu prefati ducis, cum domum rediret, juxta unam urbium castra metatus est. A quo urbani pacem vix unam noctem impetrantes, egressi sunt dolose quasi ad colloquium, sed revera ad explorandum. E quibus unus calliditate eque ac velocitate persepe probatus propius accessit, signiferamque lanceam, qua beneficium ducis comes idem acceperat a rege, coram tentorio ejus affixam, elevando circumspexit, ad ultimumque cum ea urbem securus, cunctis incassum pone sequentibus, intravit. In urbe mox exultatio magna extollitur, porta clauditur, comes quasi honore privatus irridetur. Qui eandem primo dulcibus promissis frustra temptans recipere, sed illis negantibus redditum, tristis abiit, tam vacuus a beneficio 139.1293C| quam a militari signo. 14. Fuere in alia civitate munitissima, Brizach dicta, episcopi duo, Argentinensis et Basiliensis ad presidium, quorum milite cottidie ob acquirenda equorum pabula armati exire solebant. Quod amici ducis caute considerantes, eo tempore, quo hii paululum precesserant, simili habitu sarcinatisque equis ad urbem cantantes pergunt, et pro sociis a custodibus intromittuntur. Projectis ilico oneribus, magna voce se hostes manifestant, episcopisque vix elapsis, omnia diripiunt. Post haec Herimannus dux, matris meae avunculi filius, divina, ut predixi, compunctione Kalendis Octobris Bruselae regi humiliter presentatur. Misericorditer ejus gratiam 139.1293D| impetravit, et in beneficio et in omnibus justi desiderii satisfactionem persolvens, excepto Argentinae dampno, quod idem jussu et consilio regis de sua propietate et abbatiam in eadem urbe sitam reparavit, miles et amicus ejus fidus efficitur. Hiis ita dispositis, rex ad Bawariam perrexit, ut eis adventu suo et omni caritate innotesceret, quod eos 139.1294A| precipue inter omnes amaret. Quem Ratisponam venientem Gebehardus, ejusdem presul egregius, cum cleri totiusque populi tripudio suscepit, ibique festum sancti Martini celebrantem in multis honorificavit. 15. Interim Bohemiorum dux Bolizlaus, quia potestas consortis et successoris est semper pavida (LUCAN. I, 92), Jaremirum fratrem eunuchizans, junioremque Othelricum in termis suffocare cupiens, una cum matre eosdem patria expulit, solusque vice basilisci noxii regnans, populum ineffabiliter constrinxit. Qui pondus illati facinoris diutius ferre non valens, Wlodoweium, qui potestas exercitus interpretatur, a Polenia clam vocans, aspidem venenatam, absque omni legis pietate suos 139.1294B| tractantem, hunc in sedem basilici illius, id est Bolizlavi, dejecto eo, consanguinitatis linea et pietatis affectu unanimiter electum collocavit. De quo rem unam incredibilem dico, sed non alicui christiano imitabilem, quod hic nunquam sine potu unam horam perdurare valuerit. Sed Bolizlaus, quae sola via fugae patuit, ad Heinricum marchionem, qui proximus ei tunc fuerat, confugiens, propter illatas sibi injurias ab eo captus est; postmodum, quia hospes eo advenerat, dimissus, ad equivocum suum amitaeque filium, in sceleribus comparem, licet facultatibus disparem, vitae duntaxat amore perrexit. Iste autem potiori usus consilio, ad regem Ratisponae adhuc commorantem proficiscens, cum humili subjectione et fideli promissione hunc 139.1294C| in dominum elegit, et quae postulavit ab eo in beneficium acquisivit, et abitus in omnibus caritative, revertitur cum bona pace. 16. Dum haec aguntur, Hartwigus, de quo superius dixi, de prosperitate et adventu regis Heinrici admodum curiosus, omnes introitus Longobardiae, qui ab accolis clusae vocantur, vigilanti custodia firmabat. Qui, ut superius dixi, eleccionis suae consiliatores et fautores, ut digni fuerant, tractare non desistebat. Inter quos Brixiensem episcopum, aliqua quae sibi displicebant loquentem, capillis arripiens et solotenus ut bubulcum deiciens, cunctis ineffrenatam manifestavit iram. Sed quid eum singulis vitiis circumscribere conor, cum in regno et 139.1294D| populo appareat quae turba iniquitatis ad haec perpetranda eum armaverit? Unde nonnullos priores sibi suppositos commissi poenituit, et per internuncios et per litteras Heinricus regem ad deferendum se venire rogabant, aut eo in aliis negotiis occupato, principes suos mitteret. Horum necessitati ad succurrendum Otto Carentorum 139.1295A| dux et Veronensium comes, cum Heriberti comitis filio Ottone et Ernasto, Liupoldi marchionis filio, cum aliis paucis ob spem majoris auxilii ab Italis promissi, a rege dirigitur. Quis autem ille dux Otto fuerit, quia superius reticui, breviter intimabo. Hic igitur a Conrado duce et Liudgarda, filia Ottonis maximi, procreatus, morum gravitate actuumque probitate parentelam suam decorabat. Et cum post mortem cesaris jure consanguinitatis et aetatis virtutumque maturitate ab Heinrico tunc duce in regem aligeretur, tantum hoc onus humiliter excusans, eundem primus per internuncios ac per se ipsum quasi ad haec aptiorem sibi preposuit, fideliterque semper adjuvit. Hunc ex parte regis venientem, archiepiscopumque Ravennae Frithericum 139.1295B| cum marchione Thiedolfo ceterisque regis fidelibus ei ad auxilium occurrentem, Hartwigius in medio positus linceisque oculis (cf. HOR. Serm. I, 2, 90) omnia persustrans perlustrans cum comperiret, ad interrumpendos eos Veronam cum magna multitudine venit, lusasque ab episcopo ejusdem civitatis huc usque munitas expugnando cepit. Audiens autem, Teutonicos in Tridenti planitie consedisse, illo properat, et eos non inveniens, iterum velox se in Campaniam Veronensem recepit. Quo dominicae nativitatis festa in quodam castello celebrante, Otto dux omnia ejus acta ut primo intellexit, legatos sibi licentiam transeundi aut ex sua parte accipiendi postulantes misit. Hiis petitis ex profunda calliditate animi Hartwigus respondit: 139.1295C| Hic pernoctate, ut cum meorum amicorum consilio vos crastino de hiis omnibus certos remittam. Ille autem, nunciis nostris id ignorantibus, per omnem eam noctem singulariter suos in castris positos circumquaque perlustrans, ad preliandum mane contra Teutonicos mentem corroborare et arma preparare monet. Proxima primum oriente aurora, legati ducis responsi gratia regem aggressuri, cum Longobardos militari manu pugnae intendere eventum cernerent, ipsum quid hoc significaret percunctantes, certam adversus ducem congressionem jussi abire perceperunt. Quos Hartwigus cum exercitu pone secutus, ad Ungaricum montem, ubi dux cum suis legatos expectabat, sole jam mediante, 139.1295D| pervenit, hostesque, quamvis per fodrum et ad custodiendas undique vias divisos, tamen ad resistendum paratos invenit. Confligunt itaque 139.1296A| utrimque fortia agmina impetu vehementi, et nisi Theutonicorum aciem hostium numerositati imparem fuga Ottonis, germani presulis Gebehardi, turbaret et impediret, victricem eam hostis Longobardus sensisset. Tum vero ex magna parte mutilata, pro pudor! ceditur, et victoriae honore privatur, sed non sine maximo Hartwigi detrimento. 17. Interea rege a Bawaria egresso et in Frankanavordi incarnationem dominicam celebrante, multorum legationes ei deferuntur; qui legati primo benigne auditi, dehinc largiter munerati, omnes revertuntur leti. Ibi quoque dux Herimannus humiliter regi famulatur, et ab eo caritative, ut talem decuit personam, habetur. Inde rex discedens Muselenorum pagum visitavit, et ad Theodonisvillam 139.1296B| veniens, generale ibidem colloquium cum comprovincialibus habuit ( an. 1003). Rege vero ibidem omnibus aliqua necessitate laborantibus benigne legem dare cupiente, Merimannus ac Theodericus solo nomine duces, sed non re, temptabant hoc impedire, sed frustra, continuo animadvertentes auctori justitiae se merito succumbere. Nam rex quoddam castellum ducis, Mulsberg dictum, ob instantem totius populi necessitatem destrui, et ut numquam reedificaretur, firmiter precepit. Hiis absque remotione omni peractis, rex ad Aquasgrani iter disposuit ( Jan. 24) ut ibi anniversarium domini et antecessoris sui cesaris summa diligentia compleret, et Liutharienses unanimiter convenirent. Quem quamvis paululum tardaret 139.1296C| interim innata infirmitas, tamen ad perficiendum justi desiderii propositum Christi illi aspiravit vires ineffabilis pietas. Dein Trajectum amore sancti presulis Servatii veniens, de prelio nostrorum male pugnato (HORAT. I, 24, 19) ibi certum comperit. Et quia omne, quod nequit corrigi, lenitur patiencia, quamvis graviter tamen sapienter audita sustulit incommoda. Inde Leodium ob impetranda Christi athletae Lamberti patrocinia veniens, ibi colica passione admodum gravatur, sed praedicti martiris intercessionis suffragiis liberatur. Hinc ad Aquasgrani rediens, purificationem Dei genitricis ibidem venerabiliter peregit. Inde ad Niumagum commeans, pluribus diebus quadragesimae ibi 139.1296D| moratur, primo regnum Dei justitiamque ejus quaerere, postea humanae fragilitati studens necessaria suggerere. 139.1297A| 18. Mortuo interea duce Wlodoweio, fratres predicti, una cum matre expulsi, a Boemensibus penitentia ductis revocantur. Quos Bolizlaus, Poleniorum rector, collecto undique exercitu, petens iterum expulit, equivocumque suum exulem pristinis honoribus prefecit, seque domum, latentibus insidiis suis alta mentis intentione, recepit. Sciebat enim nepotem suum se nimis vindicaturum in fautoribus suae expulsionis, sperans se tunc meliori occasione forsan introducendum. Quod et ita accidit. Enimvero cum Bolizlaus Boemensis cerneret populum suum, execrando ritui deditum, in maxima securitate constitutum, impietatem suam ad confringenda foedera pacis, quam sacramentis firmaverat, in tantum armavit, ut, collectis in unam domum coram se cunctis 139.1297B| optimatibus, primo generum suum, gladio in caput ejus merso, ipse occideret, ceterosque inermes in ipsa sancta quadragesima, vir sanguinum et dolosus, nec sibi concessos umquam dignus dimidiare dies, cum suae malitiae fautoribus interficeret. Ob hoc residuus populus multum formidans ad Bolizlaum Polenum nuncios clanculum misit, qui perpetrati facinoris magnitudinem edicerent et futuri timoris ereptionem ab eo poscerent. His libenter auditis, mox per legatum fidelem hunc ad colloquium cominus in arce quadam ad tractanda cum eo quaedam necessaria communis utilitatis cum paucis ad se postulat venire. Huic junior Bolizlaus ilico consentiens, ad condictum locum perrexit, caritativeque ab eo primo susceptus, in sequenti 139.1297C| nocte erutis sibi oculis, ne umquam in suos tale quid perpetraret vel amplius ibidem regnare valuisset, ab ejus familiaribus est prohibitus, exilioque longo deputatus est. In sequenti igitur die ad Pragam velociter properans, ab incolis semper de nova dominatione gaudentibus introducitur, communiterque in dominum laudatur. Accrescente igitur ibi seculari potentia, attollitur infrenatae mentis multo major solito contumacia. Haec, lector, attendens scito, quod cujus animus in prosperis fit elatior, in adversis sepe erit humilior, quod non esse sapientis Scriptura testatur. 19. Haec omnia rex dictante fama comperiens, honesta gravitate animi patientis tulit, suis dumtaxat 139.1297D| imputans peccatis, quicquid in reguo suis temporibus incommoditatis accidit. Itaque quod oportunum tunc maxime sibi videbatur, dissimulatis omnibus, quae eis acciderant, nuncios ad Bolizlaum misit, mandans ei, si terram nuper a se occupatam de sua gratia, ut jus antiquum poscit, retinere sibique in omnibus fideliter vellet servire, se 139.1298A| ejus voluntati in hiis assentire, sin alias, se armis illi velle contraire. Hanc legationem, etsi justam et bene compositam, tamen Bolizlaus indigne suscipiens, futuram ultionem merito promeruit. Finita namque quadragesimali abstinentia, sicut exorsus sum, festum paschale Quidilingaburg antecessorum suorum more honorabiliter rex celebravit [ Mart. 28]. Ibi tum iniquam presumptionem Bolizlai et aspirationem Heinrici dissimulans, familiaribus suis, ut tantam festivitatem decebat, arrisit. Ibi etiam Ottonem ducem et Ernastum a prelio male pugnato revertentes regiis donis honorat, paternisque adminiculis consolatur. Nuncios quoque (f. 89). Rederariorum et horum, qui Liutici dicuntur, misericorditer suscepit, hactenusque rebelles munerum 139.1298B| dulcedine promissionumque jocunditate sedavit et de inimicis familiarissimos effecit. 20. Post haec rogationum dies a Christi fidelibus jugiter colendas Merseburg celebrans, de aperta Bolizlavi ducis et Heinrici marchionis rebellione intimatum est. Proximum pentecostes festum in Halverstidi a rege celebratur ( Mai. 16). Post haec ad Bawariam tendens, Heinricum auxilio Bolizlavi resistentem primo devincere, posteaque positas a longe insidias amovere conatur. Comperit etiam ad hoc, quod Ernastus ab eo nuper honoratus et domnus Bruno, frater suus, cum eo injuste conspiraverant, ignorantes quod scriptum est: Virtus consilii expers mole ruit sua. (HOR. III, 4, 65.) 139.1298C| Rex autem ob sedandam horum arrogantiam familiares suos undiquesecus colligens, intrante Augusto bona prefati comitis invadendo vastavit, eumque, ubicumque extra urbem potuit, invitum latitare compulit. Dicat aliquis, non ignorans causam tantae presumptionis, necessario eum hoc fecisse; sublimioribus non congruere potestatibus, tam firmiter promissa (f. 89' ), cuiquam fideliter servienti subtrahere devotionemque ceterorum abalienare. Quibus reciproco: non ullam in hoc seculo esse dominationem, nisi a Deo; et qui se contra eam erigat, divinae majestatis offensam incurrat; subitaneam iniquae mentis inflationem pacientiae gubernaculo debere retrahi, et cum humili supplicatione 139.1298D| consolationem expectare sibi veraciter profuturam; saciusque arbitror esse, alcius de die in diem ascendere, quam ruinam inexuperabilem subito incurrere. Libenter nepotem meum aliqua ex parte defenderem, si veritatem a cunctis fidelibus honorandam polluere auderem. Approbata sunt in multis antiquorum proverbia: inveterata populi 139.1299A| facinora parere nova mali pudoris detrimenta. Namque patri regis genitor istius non ut miles, sed ut inimicus sepe resistit, imperatorumque partem, ut ipse testatus est, ob confirmatam sacramentis gratiam adjuvit. Similiter et iste usque in finem ultimi Ottonis ei fidelis erat, seniorique suo usque ad haec infelicia strennue ministrabat tempora. Set regi secreto mentis latebat repostum patris suique zelus infinitum. Spero autem, quod hoc omne pro amore Christi inultum semper relinqueret, si hunc tam crudeliter et cum caeteris sibi contrariis (f. 90) aperte sibi renitentem non cerneret. Heinricus marchio quamvis in hoc crimine solus culpabilis appareret, tamen absque consilio aliorum hoc primitus non aggreditur. Et quia pro magno 139.1299B| dedecore in hoc seculo proditor habetur, maluit hoc conscientia gementi celare, quam sui damnum aliorum augere detrimentis; et ob haec qui prius viriliter suam ab hos e defendere studuit patriam, tunc aperuit huic in rapinam mittiturque ei clam a Bolizlavo auxilium nihil sibi omnino proficuum. 21. Venienti autem tunc regi ad locum, qui Hatheresburgdi dicitur, omnem thesaurum suum se precedentem Maganus, comitis predicti miles, cum suis corripit, ac tum intra se dividentes, ad Amardelam civitatem letus revertitur. Quos rex pone insecutus possedit, compositisque bellorum instrumenti, eos vitam solum, reddita urbe et preda, fiis intercessoribus postulare compulit. Tunc destructa penitus eadem, divisaque inter suos 139.1299C| Poleniorum multitudine, rex inde ad Crusni castellum, in quo frater comitis Heinrici, Bucco nomine, dominam suam Gerbergam cum filiis custodire debebat, proficiscitur. Exercitum autem undiquesecus circumsedentem Heinricus comes cum suis exterius inpugnabat, quosdam vulnerans, aliosque incaute frumentum equis (f. 90' ) congregantes perimit. Quod ne amplius fieri potuisset, rex curiose previdi, positis militibus quadringentis, hostemque secretiora cujusdam vallis petere loca coegit. Quem ibi castra metantem rustici unius incontinens lingua custodibus prodidit. Illi autem medii fervore diei illo latentibus tendentes insidiis, ut primum castra visis agnovere tentoriis, alta voce per kirieleison sotios convocantes, hostes, relictis ibidem omnibus 139.1299D| suis, capto solum Ernasto, effugarunt. Reversi tunc idem ex magna parte tristes, effitiunt consodates admodum laetantes; presentatoque regi captivo, 139.1300A| capitalis sententia a judicibus decernitur, quae Magontinae archipresulis Willigisi intercessione supplici et quae regi placuit redemptione amovetur. Tunc audita senioris sui fuga, Bucco comes gravi dolore concutitur, ac quid sibi tunc foret faciendum, socios consulit. A quibus diversa percepit responsa. Quidam dixerunt, ob fidem seniori suimet promissam ac ignaviam perpetuo eis inputandam mori malle, quam urbem cum tali pignore regi umquam dare; superstite adhuc seniore suo, auxilium semper sperare profuturum. Alii autem, qui plus sapiebant (f. 91), aque torrenti et homini potenti arduum esse testabantur resistere; devictos raro aut numquam promereri veniam; incolomes et nullo se tunc vulnere tardatos, cum domina suimet caeterisque 139.1300B| bonis ac hospitibus abeundi licentiam apud regem imploraturos affirmabant. Horum, ut opinor, consilio custos ejusdem civitatis Bucco cum Ottone germano suimet domino loquitur, ejusque suffragiis urbem regiae potestati tradidit; ipse autem cum omnibus sibi commissis securus abiit. Confestim civitas radicitus dirui a rege jubetur; set parcentibus hujus rei auctoribus, magna ex parte cum aedificiis servatur. 22. Interim dum rex Heinrici comitis urbem Crusni vocatam possedit, Bolizlavus eum in aliquo ledere sumopere nisus, clam exercitum colligit, et per nuntios suimet Guncilinum fratrem ortatur, ut memor firmae promissionis urbem Misnensem suae redderet dicioni amiciciamque renovaret pristinam. 139.1300C| Ille autem sciens, istius ingressu a gratia regis et a demonio tali se penitus exclusum fuisse, mandatis talibus respondet: Omnia quae praeter haec a me expetis, frater, libenter inpendo, et si umquam haec faciendi (f. 91' ) oportunitas accidit, non recuso. Sunt mecum senioris mei satellites, qui talia non paciuntur; et si hoc publicatur, vita mea cum omnibus, quae possideo, periclitatur. Hac legatione accepta, Bolizlavus internuntios custodiri et legionem ad Albim properare jussit. Hic qualitatem vadorum secreto perquirens, mane facto ipse subsequitur, et ad Strelam civitatem, quia suae dos erat filiae, demandat, ut nec sibi quicquam timerent, neque cum clamore illato convicinos de hac re certos efficorent. Nec 139.1300D| mora, exercitus jussu ducis in quatuor dividitur, et ad Cirin castellum vespere conveniri precipitur. Duae autem phalanges premissae, ne sui aliquam a marchione molestiam paterentur, providere studebant. 139.1301A| Totus hic pagus, qui Zlomizi dicitur, optime tum excultus, in una hac die igne, gladio et habitatoris eductione flebiliter desolatur. Sed qualiter is, qui omnes crebro fallere solebat, a quibusdam, qui in Mogilina urbe sedebant, deluderetur, memorare libet. Hii cum a legione ad eos missa impugnarentur: Cur sic facitis? inquiunt. Vestrum seniorem optimum scimus, et hunc nostro preponere volumus. Tantum precedite, et nos cum familiia et possessionibus (f. 92) universis subsecuturos non dubitate. Talia orantes, non amplius vexabant hostes, et seniori suo hos adventare pro certo nunciabant. Sed cum commilitones ad condictum sero confluere locum, hosque domi sedere dux cerneret, multum irascitur, et mendacibus sociis 139.1301B| poenas minatur. Postera luce, orto jam sole, preda innumerabilis premittitur, et magna pars bostium Albi inmergitur. Caeteri domum redeuntes inlesi, dividunt predam, seniori suo optima quaeque assignantes. Non fuit minor captivorum numerus quam tria milia, et ut presentes affirmabant, multo amplius. 23. Heinricus vero comes se jam defecisse animadvertens, ad urbem Crana dictam properat, ibique Sifridum, filium comitis Sigifridi juvenem, auxilio se expectantem collato inveniens, nec sibi neque huic ullam in rebellione spem in his partibus promisit. Tandem cum eo multa locutus, eandem incendit, seque ad Boemiae tunc invasorem Bolizlavum cum domno Brunone residuisque fautoribus 139.1301C| concessit. Sifridus vero, spe palam resistendi frustrata, non eos comitatur, set de futura commissi emendatione certus revertitur. Rex autem ad Cranam hostem insecutus fugientem, lenivit in hoc suimet animum, quod agnovit (f. 92' ) se inimicum in destruendis preoccupasse. Misit tunc Heinricum, Wirciburgensis episcopum, et Erkanbaldum, Fuldensis coenobii abbatem, ut Suinvordi castellum incenderent atque diruerent. Quos adventantes Heinrici comitis inclita mater, Eila nomine, ut talibus decebat personis, suscipiens et salutans, ut precepta intellexit regalia, perturbatur, concitoque cursu ad aeclesiam properans, ibidem ignis concremationem prius sustinere, quam hac comburente viva vellet exire, testatur. Unde seniores prefati, ob Christi amorem 139.1301D| seculares postponendo timores, decretam mutabant sententiam; murosque urbis ac aedifitia solotenus 139.1302A| frangentes, tristem matronam his mulcebant promissis, si quando cum gratia regis id fieri potuisset, hoc totum ex sua parte se renovaturos. Rex autem devastata omni comitis proprietate et cum beneficio late divisa, ad Bavanberg venit; ibique exercitu suo bona cum pace dimisso, nativitatem Dei genitricis ( Sept. 8) sollempnibus celebravit gaudiis. Inde profectus ad silvam Spehteshart nuncupatam, laborem expeditionis delinivit suavitate venationis (f. 93). Completa ibidem autumnali jocunditate, per Franciam transiit ad Sasoniam, indicens hiis proxima hieme suam ad Milziani expeditionem. Post haec natale Domini in Palithi more priorum divinitus ac humanitus honorando peregit. 24. Deinde ad Thornburg veniens ( an. 1004), 139.1302B| Willigisum archipresulem cum caeteris familiaribus ad Gisilerum misit archiepiscopum, tunc nimis infirmum, ut memor Domini, quicquid in destructo Merseburgensi episcopatu hactenus deliquid, hunc resumendo injustamque sedem relinquendo, in ultimis saltem emendare voluisset. Hunc primo propter Herimannum, quem sibi idem semper in regno summopere conatur preponere, odivit, posteaque data huic suimet gratia, inter familiarissimos habuit; commissisque ei omnibus in Saxonia suimet proprietatibus, fidelem in hiis persensit provisorem, multa quae tunc suae arridebant voluntati, per eundem complens. Tandem zelum Dei amplius ferre non valens, perfecto hunc persecutus odio, hos, sicut predixi, nuntios misit. 139.1302C| Quibus vix talibus respondit: Dentur mihi trium vet quatuor induciae dierum, et mihi liceat abire; quibus transactis (f. 93' ), certa vobis referam. Hoc apud regem inpetrans, et in curru, ut diu tunc solebat, exiens, ad Thriburi curtem suam venit, ibique duos commoratus dies, 8 Kalendas Februarii migravit ab hoc seculo. Quo audito, rex corpus archiantistitis precedens, usque ad Magadaburch subsequitur, premittens eo capellanum suimet. Wigbertum, ut de electione Taginonis unanimem confratrum voluntatem inpetraret. Set propositus ejusdem civitatis, Waltherdus nomine, convocatis in unum confratribus universis, obitum senioris et adventum regis pariter indixit, obsecrans ut invicem unum aliquem inquirerent, 139.1302D| cum quo antiquam eligendi consuetudinem retinerent. Cui ab omnibus ilico respondetur, eundem se communiter velle in dominum, divina ad hoc 139.1303A| favente gratia, habere. Hoc cum magna, ut decuit, humilitate idem suscipiens, veniam prostratus peciit. Delatum est corpus archiepiscopi ad sanctum Johannem ibique proximam noctem dignis servatur honoribus. Postera autem die cum ad sanctum portaretur Mauritium, adveniente tunc ibidem rege, ab eo omnique clero et populo suscipitur, secundamque noctem diligenter custoditur. Mane jam facto, Arnulfus episcopus (f. 94) a rege ad confratres et ad milites admodum tristes gratia Taginonem eligendi mittitur. Cui legationem suam cunctis ordine pandendi Walterdus respondens pre omnibus: Scimus, inquit, quid vester senior intendat. Volumus, si licet fieri, potestatem habere eligendi; et cunctus presentibus his, me quamvis indignum voluerunt 139.1303B| in vacuum succedere, ut ipsi potestis probare. Detrimentum aecclesiae fieri nostrae multum veremur; quod ne eveniad, regiam pietatem ac vestram petimus intercessionem. Non sumus inmemores proverbii cujusdam sapientis (LUCAN. III, 145 sq.): Libertatem populi, quem regna cohercent, libertate dominantis perire, tantumque ejus umbram servari, si cunctis ejusdem velit obtemperare preceptis. His dictis, presul egressus, regiis omnia instillavit auribus. Qui mox prepositum vocans multumque ei promittens, et sui licentiam ac consotiorum in eleccione Taginonis gratiam acquisivit. Confestim in majorem convenientibus aecclesiam cunctis, rex baculo Arnulfi presulis clerum et populum Taginoni venerando patri, cum redditura summo judici racione, commisit, 139.1303C| eundemque in cathedram episcopalem ipse constituit, asstantibus universis et laudes Deo canentibus. Celebrata pro defunctis memoria (f. 94' ), corpus archiepiscopi coram altari australi sepelitur. 25. Set antequam ad nostrae sedis renovationem perveniam, libet quaedam de prefato viro qui tunc ordinandus erat, disserere. Fuit hic egregii clericus Vulfgangi, qui Ratisbonensem pius pastor, habitu et conversatione monachus, rexerat aecclesiam. Huic tam carus erat iste, ut in vice filii a puero nutriens eundem, jam adultum bonis suimet omnibus prefecisset. Insuper ducis et imperatoris gratiam in tantum ei acquisivit, ut si quando se de hac luce divina jussione subtraheret, hunc sibi successurum non 139.1303D| dubitaret. Consummato tunc hujus exilii cursu in sanctitate admirabili, venerabilis antistes cum jam usque ad mortem egrotare cepisset, accersito ad se dilecto Taginone: Pone, inquit, fili, os tuum 139.1304A| super os meum, accipiens a Deo insufflationem spiritus mei, ut ubicumque ardore juventutis incalescente, in gemina caritate sis frigidus, a summa potestate meique benivolentia temperamentum accipias; et si meis honoribus forsitan privaberis, post bis quinos solares annos, cum mea apud Deum luo commissa, majoribus pro certo laetaberis. Post haec vir sanctus cum finem suum adesse (f. 95) in spiritu presciret, jussit se in ecclesiam portare; expletisque ab eo orationibus caeterisque quae a fratribus facienda erant, se cum sibi commissis Deo commendans, pridie Kalendas Octobris sanctum emisit in pace spiritum ( an. 994). Electus ille ab universis ad imperatorem venit, set promissa non percipit, dato tunc ab imperatore episcopatu capellano suimet 139.1304B| Gebehardo. Committitur huic iste fideliter, et quamvis ab eo honorabiliter haberetur, tamen quia bonum et malum non sunt ad aliquid, non longum tempus cum eo ob morum suorum inequalitatem versatur. Adhesit namque ilico Heinrico tunc duci, et propter castitatem mentis et corporis ei complacuit, ac usque ad hanc diem, quam prefatus sum, malis moleste, bonis accepte, perdius et pernox ei servivit, Deo et hominibus sua specialiter inpendere satagens; completurque ob hoc a rege, propter sancti viri ab eodem unice dilecti amorem, veredicum ejusdem vaticinium, decursis tunc, ut ipse domnus Tagino sepe mihi retulit, decem annorum curriculis. Qui carissimum suimet dominum ac reginam cum omnibus consociis multiplicibus, ut 139.1304C| decuit, honorat muneribus, nequaquam suae benignitati ad hoc subpetentibus. 26. Inde rex cum eodem ad castellum (f. 95' ) ipsius, nomine Givikansten, pergens ( an. 1004), omnia, quae ibidem ab Gisilero antistite collecta sunt, singulariter perspicit, et haec esse superflua testatur. Dehinc Merseburg diu pastore suo viduatam consolationis gratia adiens, eandem pristinis restitui honoribus quam maxime conatur. Ibi tunc Tagino venerandus 4 Nonas Februarii, id est yppapanti Domini, id est obviacione justi Simeonis, accepta ab Hilderico antistite licentia, qui primus horum in ordine fuit confratrum, a Willigiso, archipresule Magontino, consecratus est, presente 139.1304D| rege ac Romano nuncio, omnibusque coepiscopis ad haec faventibus. Et quia is, ut scriptura ejus testatur, ab solo ordinandus apostolico, huc venire propter instantem necessitatem non potuit, 139.1305A| ibidem sacri crismatis delibucione tercium implevit numerum, Waltherdo post se omnem committens episcopatum . Rex autem, quo semper esurivit atque sitivit, justiciae cibo gestiens tunc saciari, quia aliter non posse fieri apud Arnulfum presulem sciebat, cum centum concambio mansorum, super solum Merseburgensem burgwardum, episcopalem redemit bannum. Quicquid autem a carissimo Taginone exposcerat, bonae voluntatis habundantia hoc largiente perceperat. De Misni (f. 96) atque de Citici episcopatibus decrevit regia potestate ad integrum redire, quod antiquitas hinc demptum valuit explicare. Unde hiis versibus preludo Christi odas concinentibus: 139.1305B| O sol justiciae fulgens super omnia, Christe! Adventu primo mundum redimensque secundo Cum patre plasmator dissolvens, examinator Solus, pro variis dispensans premia factis Humano generi, sceleris per prona labenti, Vera dies, lucem, tu, nunc benedicito talem, Qua pius aecclesiam visitasti despoliatam. Mersburg te laudet, de tuis munere gaudet, Ejus et nati, pastores ac renovati Persolvant grates tibi nunc ex corde fideles. Inclite rex regum, modo suscipe fasma tuorum. Clemens Heinricum de coelis respice servum, 139.1306A| Et contectalem suimet defende fidelem, Hiis tua pro parvis bona prestans maxima donis. Vivat in aetheria Taginonis spiritus aula. Waltherd et Gero valcant in fine beato. A Christo salvi sint omnes atque locandi Sedibus Elisiis, te, Mersburg, qui pietatis (f. 96' ) Affectu dextris exaltavere benignis. Omnia qui primus regis, Deus, atque supremus, Hanc moderare, tuo queat ut subsistere remo; Ejus custodes tua sint precenta sequentes, Hostes nil valeant, conversi sed bona reddant. Sis rogo propicius, qui destructor fuit hujus. Insuper et cunctis, qui subvenere malignis, Da veniam, laeti quo spectant certa futuri. Urbs Wormacensis gaudet temporibus istis 139.1306B| Libertate sua, cujus manebat in umbra Hactenus, atque ducum fuerat sub lege suorum. Burchard antistes laetatur et inter heriles Ex animo proceres, quod non timet amplius hostes Nunc ex contiguo, longe semotus ab illo. Aula ducis domini domus est jam preclua Christi, Et judices varios clerus nunc deprimit illos. Hoc rex Heinricus fecit, pietate coruscus, Hanc propriis solvens rebus Christoque remittens. Annuit ista pius Otto dux, atque benignus Munere regali concessit habunde teneri. Ex hoc laetantes sint semper quique fideles. LIBER SEXTUS. 139.1305| 1.

 139.1305C| (f. 97) Post salutiferum intemeratae virginis partum consummata millenarii linea numeri, et in quinto cardinalis ordinis loco ( an. 1004 Febr. ), ac in ejusdem quartae inicio ebdomadae, in Februario mense, qui purgatorius dicitur, clarum mane (cf. PERS. III, 1) illuxit seculo, et Heinricus, Dei gratia rex, antecessorum nevam suorum cupiens emundare sibique veniam promereri aeternam, dispositis secundum suimet placitum ad haec pertinentibus cunctis, perrexit ad demum suam, ubi se corporaliter semper solebat reficere, ut ibi desiderato diu alimento paululum recrearetur in mente. Convocansque ad se omnes regni primates, dedit episcopatum 139.1306C| sanctae Merseburgensis aecclesiae cuidam capellano suimet, nomine Wigberto, cum archiantistitis baculo Taginonis, cum quo ipse, quicquid antecessor suus injuste de hac auferre presumsit aecclesia, renovationi ejusdem arridens reddidit, consentiente hoc Arnulfo presule, Eido quoque et Hilliwardo episcopis, quibus diocesis illa fuit divisa, ac omni populo applaudante. Ductus mox cum divina jubilatione ad sedem suam Wigbertus (f. 97' ), eodem die ab archiepiscopo suimet Taginone, et a confratribus Hillerico et Wigone cum predictis coepiscopis consecratur.

2. Interim Bolizlavus suo furore et comitis Heinrici 139.1307A| instinctu magnam vim Bawariis omnibusque concivibus suis intulit. Ob hanc causam rex indicta prius expeditione, Milzini fines hostiliter invasit, et ni superflua nivis effusio celeriter resoluta eum impediret, omnis haec regio habitatore vastata caruisset. Inde reversus, tristis Guncelioni marchioni caeterisque patriae defensoribus positis auxiliatur presidiis; ac tunc Merseburg veniens, fratrem suum fugisse ad Ungariorum regem veniae gratia acquirendae, Heinricum autem incepti multum penituisse, ab fidis intercessoribus ab eo missis comperit. Quorum et maxime percari suimet Taginonis et Bernhardi ducis supplicaciones etsi invitus suscipiens, prefato comiti suimet gratiam ea ratione indulsit, ut predium sibi suisque fautoribus et incolatum 139.1307B| redderet, ipsum autem, quamdiu voluisset, in custodia detineret. Heinricus vero se nimis in omnibus culpabilem lacrimabiliter professus, more et habitu penitentis regi se tradidit, ejusque jussione (f. 98) ab archipresule predicto in castellum Ivicansten detruditur, diligenterque a suis militibus die noctuque servatur. Ibi tunc preter aliud bonum opus in una die psalterium cum 150 veniis cantavit. 3. Interea rex Italicae haud inmemor injuriae, omnes suos fideles ad hanc ulciscendam hortatur, ac instanti quadragesima ipse eo cum armato milite destinavit pergere. A Merseburg tunc exiens, sancti Mauricii apud Deum intercessionem itinerisque 139.1307C| prosperitatem Magadaburg peciit. Inde per Thuringiae orientalisque fines Franciae transiens, ad Ratisbonam venit; ibique habito regali placito, militi suimet generoque Heinrico 12 Kalendas Aprilis cum omnium laude presentium, cumque hasta signifera ducatum dedit. Dehinc Augustanam urbem itinere attingens, a Sigifrido antistite ejus honorabiliter introducitur et habetur. Ibi tunc duas tantum noctes commoratus, reginae diligenti salutatione licentiam dedit ad Saxoniam abeundi, dilectoque eam commisit Taginoni. Ipse autem cum exercitu progreditur usque ad locum qui Tinga dicitur. Ibi domnus Brono, frater ejus, cum Ungaricis intercessoribus regi presentatur, et ab eo data 139.1307D| sibi gratia misericorditer suscipitur. Equidem ab archiepiscopo Taginone rogatus, ad predictam civitatem veni, et cum eodem (f. 98' ) redii ( Mart. ). Venimus ad saltum Geronis, ibique cum venerabili abbatissa Hathui palmas sollemniter peregimus; 4 feria ad Magadaburg regina veniens, cenam Domini 139.1308A| et subsequentem dominicae resurreccionis sollempnitatem ibidem celebravit. 4. Rex autem per multas itineris asperitates ad Tridentem veniens urbem, ibi palmarum festa colit ( Apr. 9), et exercitum nimii laboris necessitate afflictum hac celebri sollempnitate paululum respirare permisit. Quem adventantem Hardwigus rex presciens ac multum expavescens, ad municiones supramemoratas nuntios probatos misit; ipse autem collectis agminibus in Veronensi planicie considens, sperabat presentia preteritis prosperitatibus forsitan respondere. Hunc transitum Heinricus rex interclusum aut vix aut nequaquam expugnandum comperit; et alio se vertens, cum suis tractat familiaribus, si clusas hinc longe remotas, 139.1308B| Carentanis auxiliantibus, intercipere ullatenus valuisset. Quod consilio prudenti, quamvis arduum multis videretur, effectum est. Carentani regalibus jussis ilico obtemperantes, in duas dividuntur legiones; unam, quae ante ipsum diei crepusculum montem clusis (f. 99) superpositum cum peditibus clam preoccupabat, alteram quae jam facto mane ad has expugnandas subsequitur, audito a premissis commilitonibus signo tam vehementi, ut ex latentibus hostium insidiis audiri potuisset. Qui post tergum, ut opinabantur, securi, venientibus obviam armati properant. Sed nostri eos ex latere irruentes alios effugarunt, quosdam autem precipicio et in 139.1308C| Brenti fluminis inundacione compellebant interire. Sicque victores clusas usque ad regis adventum sollicite tuebantur. Hoc rex ab internunciis ut audivit, relictis omnibus impedimentis, optimis satellitibus exceptis, cum magna difficultate eas pertransit, et juxta litus aquae supramemoratae in quadam grata planitie castra metatus est, ut ibidem cenam Domini et chrismatis consecracionem ac passionem dominicam et sanctam ejus resurrectionem sumopere veneraretur ( April. 13-16). Interdicta est omnibus per bannum regalem a palatino comite fuga, et resistentibus viriliter promittitur solatio futura. Rex autem in 3 feria aquam transiens predictam, fixis iterum tentoriis requievit, exploratores prestolans, 139.1308D| sollicite ad quaerendam Hardwigi hostis conversationem clandestinam. 5. (f. 99' ) Longobardorum vero mens hactenus in malo unanimis, divinae pietatis instinctu dividitur, et ab injusto supplantatore disjuncta, a Deo coronato regi Heinrico securum fuga patefecit 139.1309A| ingrussum. Verona primo eundem succipiens, exultat in Domino, advenisse defensorem patriae, auctorem vero abisse totius miseriae. Huic occurrunt diu expectato Thiedoldus marchio cum predictis auxiliatoribus, gaudens tempus advenisse, quo secretum bonae voluntatis sibi liceret huic aperire. Tunc rex tali comitatu Brixnam veniens, ab archiepiscopo Ravennate et ab hujus sedis provisore Ethelberone, cum provincialibus succipitur. Inde Pergamam, ab Arnulfo imperatore olim devictam, itinere attingens, Mediolanensem archipresulem fide sacramentis firmata recepit. Post haec Papiam visitans urbem ( Mai. ), ab archiantistite hoc et a primis illius regionis susceptus, cum admirabili laude ad aeclesiam ducitur, et communi electione 139.1309B| sublimatus in solium regale collocatur. 6. Eademque die revelatur, qua mutabilitate totius mundi hujus instabilis cursus in pronum semper volvatur. Namque inter tot gaudia subito insevit inimica pacis discordia, (f. 100) et a superflua vini ebrietate de vili causa interrupta est miserabiliter fidei connexio et sacramenti. Concives adversus noviter electum regem, armantur, ad palatium properant, et maxime hii, quibus jus Heinrici displicebat, Hardwigi autem relaxatio mulcebat. Clamor ut a rege auditur, et quid hoc esset, explorari cicius ab eo jubetur. Cui protinus respondetur, plebeios furore subitaneo inflammatos et servili presumptione animatos, hanc commotionem primitus incepisse; caeteros quoque omnes in detrimentum 139.1309C| sui vel dedecus convenisse. Quos jam irrumpentes Heribertus, Agripinae provisor egregius sedare conatus, de fenestra ut causam tantae invasionis inquirit, lapidum imbre et sagittarum infusione retruditur. Palatium autem ab hostibus graviter impugnatum, a domesticis regis facile numerandis est viriliter defensum. Divisis etenim in plura necessaria nostris, major vis excrevit inimicis. Tandem audito clamoris immensi strepitu, nos ri gregatim ad regem properant, hostesque adhuc insanientes paululum expellunt; sed imminente jam nocte sagittis atque lapidibus obviis tardantur. Quae ad providenda, urbis tunc incendunt moenia. Nostri autem qui foris erant, urbis propugnacula (f. 100' ) fortiter ascendunt, quibus hii sic melius resistebant. 139.1309D| Ibi tum quidam egreius juvenis, Gisilbertus nomine, frater reginae, a Longobardis V Ineratus oppeciit, et consociorum tristiciam vehementer 139.1310A| adauxit. Quem Vulferam miles, in medium agmen prosiliens unumque ex his per galeam usque in jugulum feriens, securus vindicavit. Sic alternando quietem cunctis amicam belli asperitate mutabant. Nonnullos ex hostibus, quos vi capiebant nostri, vivos regi presentabant. Subito ibidem una domus, quae nostros tuebatur defatigatos, a Longobardis incensa ruit, at eos nulla spei certitudine potitos alacriores bello reddidit. Interim Alemanni cum Francis et Liuthariensibus tandem haec mala rescientibus fractis intrantes muris, in tantum concives persecuti sunt, ut a municione domnum suarum nec unus egredi presumeret ( an. 1004, Mai. ). Harum sumitate hii nostros jaculis gravantes immissis. incendio perierunt illato. Difficile est cuiquam 139.1310B| ad enarrandum, quanta ibidem strages diversis efficitur modis. Milites regis tum victores sine ulla offensione spoliis interemptorum utuntur. Hoc miserabili (f. 101) aspectu rex motus, et ut residuis parcerent firmiter precipiens, se ad municionem sancti Petri contulit, hostibusque veniam suppliciter implorantibus misericorditer indulsit. Tunc absentes quiqui accepta regis victoria, aut ipsi veniunt, ut talia declinarent, aut obsides mittunt, fidem, auxilium et subjectionis debitum regi promittentes. 7. Sedatis tunc Papiae calamitatibus, rex ad Pontem longum venit, Longobardorumque residuum agmen per manus suscipit; habitoque ibidem cum omnibus conloquio, rebusque maximis 139.1310C| prudenter ordinatis, Mediolanum sanctissimi presulis Ambrosii amore peciit; moxque ad prata predicti reversus, presentem populum, de subito ejus conquerentem discessu, promissa celeri suimet reversione ceterisque consolationibus multis placavit pontis. Insistentem vero tunc pentecostes sollemnitatem ( Jun. 4) in loco, qui Grommo vocatur, celebrat. inde tum procedens, Tuscos sibi obviantes in consorcium sibi firmiter servientium suscepti. Dehinc patriam revisere festinans, Alemanniae fines, nuper a ducis Herimanni solatio privatos, filioque ejus et equivoco adhuc puerulo deditos (f. 101' ) ad regendum et confirmandum invadit. Inde in Alsacia positam petens Argentinam, 139.1310D| venerabilem Christi precursoris ibi excolit nativitatem. In cujus vigilia quae Dominus per eum fecit mirabilia, non sunt mihi pretereunda, quia haec piis ad delectacionem, reprobis autem dicuntur ad terrorem. 139.1311A| Domus, in qua rex populo legis justiciam dabat, subito cecidit, uni dumtaxat presbitero nocens, cum domna excommunicati injuste sedulo commoranti. Ille pre caeteris in hoc crimine culpabilis, morte sua, prius confractis cruribus, luit poenam commissi facinoris. Quam dulcia piorum gesta ad aedificationem animae ipsi legimus et ab aliis visu ac auditu didicimus, et tamen obdurato corde miseri desipimus, nec amovemur inolita nequicia certis malorum poenis, neque delectamur inestimabilibus justorum premiis. Hinc rex discedens, sancti Martini presulis limen Magontia supplex adiit, ibique natale apostolorum ( Jun. 29) venerabiliter coluit. 8. Post haec per Franciam orientalem iter faciens, 139.1311B| Saxoniam, ut sepe professus est, securitatis ac tocius ubertatis quasi florigeram paradisi aulam, revisit. Ibi tunc diu reconditum zeli latitantis archanum ab simplici corde evomuit, et ad compescendam (f. 102) Bolizlavi arrogantis seviciam, omnibus in sua dicione Christo sibique fidelibus expeditionem Augusto jam mediante indixit. Statuto igitur termino in Merseburg exercitus fit collectio ac in hostem tandem secreta promocio. Assimulato namque in Poleniam itinere, naves Boruz et Nisani glomerantur, ut ficta suorum benivolentia non fieret inimico circumeundi propalatio ulla. Interim magna inbrium effusio in transeundis fluminibus exercitui ineffabilis fit retardatio, et cum minime quis hoc conicere potuit, in Boemiam rex 139.1311C| celeriter perrexit. Hujus adventum leo rugiens cauda subsequenti impedire satagens, in silva, quae Miriquidui dicitur, montem quendam cum sagittariis prorsus intercluso omni aditu firmat. Rex autem id comperiens, premissis clam loricatis militibus electis, hostibus invitis arduam irrupere viam, facilem subsequentibus parantes callem. Inter haec Bolizlavo in una dierum cenante, unus ex nostris, capellanus Reinberni presulis sui, de adventu nostri exercitus loquitur, et ab eo mox auditus quid diceret rogatur. Cui responsa referenti, tum id infit: Si reperent ut ranae, jam possent huc advenisse. Et verum est hoc (f. 102' ), ni asspiraret regem divina pietas, et hunc non inflaret superbie magnanimitas, non proveniret nobis tam subito 139.1311D| victoriae prosperitas. Adjuvit eciam regem exulis Jaremiri, qui firma pax interpretatur, comitatus, et adoptatus ejusdem adventus Boemiorum delinivit 139.1312A| agmen. Horum consultu et vocatione regi introitus patefecit, et in ipsa regionis istius janua unum castellum sua eidem sponte reddidit. Rex propter Bawarios nondum adventantes, tardato paululum itinere, ad urbem Satzi dictam venit, et concives hos, portas sibi ilico aperientes et Polenos intus presidio positos occidentes, suimet cognovit amicos. Videns rex tantam stragem, commovetur, et superstites in una precepit aecclesia retrudi. Adest eciam, qui Bolizlavum a comprovincialibus esse interemptum pro certo referret. Letantur in Deo familiares regis, corruptique tristantur fautores adulterini ducis. Hii invicem mussantes ex injusti cordis sui secretario hoc evomuere mendacium: si rex umquam in bona securitate consisteret, se tunc ad nihilum 139.1312B| valere multaque ab eo pati contraria debere. Propter hoc latente igniculo sub cinere (f. 103), in hoc itinere ac postea sepissime regi suo cunctorum hostem fidelium brutis pejores animalibus preposuerunt, ignorantes, quod ab eorum fraude vicarium suimet in terris Deus pater ingenitus, speculator desuper, liberaturus erat e coelis. 9. Tunc Jarimirus jussu regis cum optimis militibus ex nostris ac cum incolis sibi adherentibus ad capiendum seu occidendum serpentem venenosum Pragam premittitur. Quem preoccupantes nuncii prescriptorum, rem ordine pandunt (Cf. VIRG. Aen. III, 179) Bolizlavo, de tali periculo prius securo. Hic legatione tali commonitus, clam se preparavit, et subsequenti nocte jam mediante, audiens 139.1312C| in urbe proxima, que Wissegrodi dicitur, campanas cives ad bellum sonitu hortantes, cum prima legione exivit, et patriam fugiendo revisit. Quem Zebizlovo, frater Adthelberti presulis et Christi martyris, subsequutus, in ponte vulneratus oppetiit, et magnum hostibus gaudium, suis autem luctum ineffabilem reliquit. Crastina autem die Jarimirus adveniens, populis jura veniamque commissi poscentibus ante portam dedit, ilicoque intromissus, pristinis honoribus magna (f. 103' ) jocunditate inthronizatur, ac tunc depositis vilibus indumentis, preciosioribus ornatur. Huic ibi tum presentatur, quicquid unusquisque militum hosti fugitivo vel occiso spoliorum abstulit. Muneribus idem delectatus plurimis ad Wissegrodi introducitur, ibidemque in dominum 139.1312D| exclamatur, regis indulgentiam et secum huc usque perseverantibus diu elaboratum promisit bravium. Confluit undiquesecus tam vulgi quam seniorum 139.1313A| ineffabilis turba, ad gratiam novi ducis percipiendam, et ad prestolandum gloriosi regis accessum. Hic tandem adveniens, ab antistite Thieddego et a duce Jarimiro cum immenso cleri tociusque populi tripudio succipitur, et ad eclesiam sancti Georii deducitur. Cunctis mox dignitatibus a rege honoratur Jaremirus paternis, convocatis indigenis coram omnibus. 10. Sed cum ibi sanctae Dei genitricis ortum omni celebrem mundo ( Septb. 8) rex veneraretur, Goddescalcus, sanctae Frisingensis aecclesiae venerabilis pastor, nomen cum re possidens, missam canere ac populos instituere ab eo precipitur et ab episcopo sedis illius permittitur. Perlecto tunc evangelio, presentes idem ammonet de 139.1313B| timore divino et de conservando geminae dilectionis vinculo, de obedientia Dei sublimiorumque (f. 104) honore potestatum, et ad ultimum regem suaviter aggreditur, ut semet agnoscere, et omnia, quae a primis vitae hujus cunabulis usque ad hoc tempus honoris alicujusve commoditatis umquam percepit, largitate divina pocius quam suis meritis asscribere voluisset. Insuper misericordiae mentionem fecit, quae unicum est salutis presidium, venerabile fidei ornamentum et magna remissio peccatorum. In cujus opere servando unicuique Christo fidelium tria sunt semper optanda: posse, et velle, ac perficere. Quae cum a cunctis sint adinplenda, ab his maxime, qui nullum ledentes, sibi avent similia a Domino recompensari, et ut acceptabile ab his 139.1313C| Deo votum fiat, ex corde debet unumquodque largiri et cunctis debitoribus remitti, ne mali vice servi diris asstringantur tormentis. Et his concludens: Te, inquiens, obtestor per nomen et amorem ejus, qui suo debitori decem milia talentorum, id est Judeis recutitis suorum transgressionem preceptorum indulsit, Heinrici quondam marchionis, nunc autem, ut spero, vere penitentis, senior karissime, miserearis, vincula solvas et gratiam dones, ut eo liberiori animo hodie Deum interpelles: « dimitte nobis (f. 104' ) debita nostra » et reliqua. Hac rex exhortatione lacrimabiliter profusa placatus, sic se facturum firmiter spopondit, et post haec domum veniens, misericorditer adimplevit. 11. Statutis tunc ibidem omnibus, Bawarios 139.1313D| domum remisit. Ipse vero cum Boemiorum duce novo Milzienos, qui tum sibi fuere proximi, terminos 139.1314A| per ineffabilem itineris difficultatem adiens Budusin urbem possedit. Sed cum in una dierum unumquemque suimet fidelium ad expugnandam eandem incitaret, ab uno sagittariorum e propugnaculis, ni divina custodiretur providentia, vulnere inproviso lederetur. Quod illi, qui secus se stabat proximus, nocuit, et propositum inimici in alio peregit. Rex autem, elevato ad Deum corde supplici, hunc laudat, qui solitam pietatis vigilantiam sibi inmerito revelavit. Urbs vero prefata, igne jam adportato, combusta jaceret, ni hoc Guncelini marchionis jussio infausta prohiberet. Vulnerantur invicem multi, et nonnulli perempti sunt. Ex nostris autem unus nobilis et genere et virili conversatione, Hemuza nomine, cum urbanos 139.1314B| crebro certamine provocatos pene usque ad muros insequeretur, molaris dimidio lapidis (f. 105) per galeatum caput prostratus, ab inimicis insultantibus in urbem mortuus trahitur. Hujus cadaver Heinricus comes, frater meus, cujus is miles fuit, precio comparatum ad patriam reduxit. Alter vero, qui ob assiduum venationis exercicium indomitus Tommo vocabatur, dum in Sprewa flumine hostibus fortiter resistit, torrentum lubricatione lapidum corruit, optimaque diu protectus lorica, tardo tandem vulnere, pro dolor! oppeciit. Hunc unus ex suis satellitibus, ne aliquo deduceretur, cum prohibere temptaret, cuspide perfossus super eum corruit. Predicta belli asperitate jam pene devicta, jubente per nuntium suimet Bolizlavo, regiae potestati 139.1314C| urbs salvis defensoribus traditur presidioque novo munitur. Post haec rex cum exercitu itinere ac inedia jam defatigato domum rediit, marchiones, ubicumque opus fuit, solitis adjuvans amminiculis. 12. Hic cum se in Merseburg optatae quieti indulgeret, Esiconem venerandum comitem, longa infirmitate vexatum, vitam hanc in Liubizici finisse comperit ( Nov. 22). Hujus corpus adveniens ipse suscepit, et honorifice sepeliri juxta ecclesiam sancti Johannis baptistae in septentrionali parte precepit; pro cujus animae remedio quoddam ejusdem predium Uppusun nominatum cum candelabris duobus argenteis altari (f. 105' ) sancto et confratribus ibidem Deo famulantibus dedit. Insuper 139.1314D| Wigberto antistiti mercatores et Judeos Appellas (HOR. Serm. I, 5, 100), ab Gisilero primitus acquisitos ac diu commutatos, reddidit. Comitatum 139.1315A| super Merseburg et Benefitium ad hunc pertinens Burchardo, et super quatuor urbes juxta Mildam fluvium positas Thiedberno benefitium concessit. Omne autem predium sibi juditio retinuit. Heinricum comitem a custodia absolutum cum gratia abire precepit. 13. Sicut sanctae matris aecclesiae prospera spirituali ejusdem proli ad augendam Christi gloriam sunt preloquenda, ita ejusdem detrimenta ad compunccionem provocandam huic sunt enarranda; quia haec unanimi laeticia, ista autem mesticia pari conquerenda et molli paciencia sunt ab hac sufferenda. In Pathelbrunnun monasterium et omnis ejusdem apparatus flamma nostrae iniquitatis ultrix consumens, multorum corda fidelium commovit, 139.1315B| quae amor divinae remunerationis ad haec renovanda communiter accendit. Posita est etiam in loco, qui Throtmunni dicitur magna sinodus ( an. 1005), ubi rex coepiscopis presentibusque cunctis plurima questus est sanctae aecclesiae inconvenientia, et communi eorundem consilio haec statuit deinceps prohiberi, et optimo novae institutionis decreto gravem peccatorum suimet (f. 106) sarcinam relevari. « Anno dominicae incarnationis 1005 ( Jul. 7) anno autem domni Heinrici secundi regnantis 4, in die Nonarum Julii actum est in Throtmunii hoc decretum gloriosissimi ejusdem regis et contectalis suae Chungundae reginae, necnon et archiepiscoporum Heriberti Coloniensis, Lievizonis Bremensis*, Daginonis Magadeburgensis archipresulis 139.1315C| tertii*; episcoporum* autem Notgeri Leodicensis, Suithgeri Mirmingardevordensis, Ansfridi* Trajectensis*, Thiederici* Metensis*, Thietmari* Asambrunensis, Berenharii Ferdensis 139.1316A| , Berewordi Hillinessemensis, Burchardi Wormatiensis, Retharii* Pathelbrunnensis*, Wigberti Merseburgensis, Ekkihardi Slesvicensis, Othinkerdi*. In* obitu* cujusque* prenominatorum* singuli episcoporum infra* 30* dies*, nisi* infirmitas* impedierit, missam pro defuncto* celebret*, et* unusquisque* presbiter in monasterio* similiter* faciat*. Presbiteri* vero forenses tres missas peragant*. Diaconi* et* ceteri* inferioris* ordinis psalteria 10. Rex* et* regina* infra* 30* dies* 1500* denarios pro animae redemptione* erogent* et* totidem* pauperes* pascant. Episcopi singuli 300* pauperes* pascant* et* 30* denarios* expendant et triginta* lumina* accendant*. Dux* autem Bernhardus 500 pauperes 139.1316B| pascat et* 15* solidos* expendat*. Vigiliam sancti Johannis Baptistae et apostolorum* Petri* et* Pauli* et vigiliam sancti Laurencii et omnium sanctorum* in* pane* sale* et aqua decernimus jejunare; vigiliam assumptionis sanctae* (f. 106' ) Marie, et omnes vigilias aliorum apostolorum sicut in quadragesima. Quatuor tempora sicut in quadragesima, excepta 6 feria ante natale Domini, quam in pane, sale et aqua* decernimus jejunare. » 14. Fresones rex navali exercitu* adiens* ab ceptis contumacibus desistere et magnum Liutgardae*, sororis regine, zelum placare coegit. Jussit etiam* in* palatio* et in omnibus regni suimet comitatibus* expeditionem* ad Poleniam conventumque ad Liezca per bannum* 139.1316C| fieri*. Convenit* exercitus statuta hora, id* est* 17* Kalendas* Septembris*, condicto* loco. Et rex sanctae Dei Genitricis* assumptionem* Magadaburch* celebrans, in ipso* die* post* missam* 139.1317A| et* caritatem* expletam comitante regina* Albiam* transnavigans* proficiscitur. 15. In hiis diebus Ricdago*, abbate* de* monte* sancti* Johannis* Baptistae* ob* crimen quoddam* ab abbacia suimet a Taginone* episcopo* deposito*, Alfkerus*, monachorum* in Palithi Christo servientium* provisor*, in* vacuum* ponitur, et proposita sanctae* conversationis* religio* hactenus firmiter consistens*, miserabiliter destruitur* et in nomen prepositurae mutatur*, unde* et* miseriae* futurae* prima exstitit indicio. Hoc* etiam*, quod* per labentia accidit tempora, o si* fuisset* dextrae* mutatio excelsae! (Psal. LXXVI, 11.) Auctores sanctae institutionis, (f. 107) in omni pietate modernos oppido precellentes, quod sumopere 139.1317B| construentes et usque ad aedificationem, ut sibi videbatur, perfectam complentes prudenter ordinavere, hoc nostro, pro dolor! in tempore malorum instinctu, ut vereor, non in melius, sed in pejus versum est. Utinam propter specialem nostrae utilitatis hoc non oriretur effectum. Verum est, quod hii, quorum nova conversatio et in habitu et in victu laudabilis extat, vero non sunt sepe quod simulant. Dicit namque scriptura Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas. Omnis hominum Deo acceptabilis fructus in corde bono consistens, a bonis veste pulchra et aurea cibi potusque mediocritate nonnumquam dissimulatur. Quod autem abstemiis et diploide indutis subtrahitur, cui hoc inpenditur? Si in earum id transit augmenta 139.1317C| aecclesiarum, dupliciter proficit, et animabus fratrum, si propter Deum ista paciuntur, et in rebus domesticis eorum elemosina lucrandis. Sed si extrinsecus omne defertur, qua securitate hoc crescit, cujus profectu multorum diminutio gemit? Certe non id firma stabilitate exaltatur, sed lugubriter quandoque degradatur. Si sileat veritas Christus ejusque precones linguam mordeant omnes, estne hoc totum per omnia bene limatum? Tuba sonat (f. 107' ) evangelica, nihil opertum fore, quod non revelabitur (Matth. X, 26). Postquam voluntati nostrae in omnibus satisfecimus, ineffabile malum dissimulato facinore perpessi sumus; fragilis naturae 139.1318A| nos commortales sumus, et omnia nutu suo pondera in terram ferri non nesscimus. Resipiscenda respiciamus, ammonentes neque spernemus, promissa fidelibus cunctis premia cum mandatorum observatione divinorum acquiramus. Non videamur nostris antecessoribus meliores, quia pariter decepti in varia specie recti hiis sumus nimis inaequales. Nemo irascatur, cum propter Deum familiariter ab aliquo arguatur. Caritas benigne a cunctis succipiatur, et ob recompensacionem supernam veritas nuda sufferatur. Optet fidelium supplex peticio omnium necessariam de rebus his et de criminibus aliis a Christo indulgentiam. Et ego longe digressus repetam inceptae narrationis cursus. 16. Ordinatis legionibus, rex inde progreditur, 139.1318B| et regina celeriter reversa, optatum dilecti senioris sui in Saxonia sollicite prestolabatur adventum. Excercitum autem nostrum cum prosperitate ad locum, qui Dobraluh dicitur, in pago Luzici venientem, Heinricus et Jarimirus duces ad supplementum ejusdem cum suis properantes, laetificant, majoraque consilii et fortitudinis spe roborant. Hic ducibus corruptis et sua defendere cupientibus, per solitudines paludesque circumductus, admodum (f. 108) gravatur, et ne cito ad hostem ledendum perveniret, invida eorum malignitate tardatur. Inde provinciam Nice vocatam itinere attingentes, juxta Sprewam fluvium castra metatus est. Hunc cum hostem ex latere abdito nocentem Thiebernus, miles egreius, comperiret, ob 139.1318C| laudem sibi specialiter usurpandam optimos e consociis clanculum eligendo convocans, eum dolo intercipere temptat. Qui satis providus, ut sic melius sequentes lederet, inter lignorum condensitatem jacencium fugit, et sagittis, quibus maxime defenduntur, more solito remissis, primo hunc, posteaque Bernhardum, Isin et Bennonem, Arnulfi presulis inclitos satellites, cum aliis commilitonibus multis 8. Idus Septembris incautos prostravit et despoliavit. Ob hoc rex cum omni suimet comitatu dolore concutitur, et ob hoc Bolizlavus doluisse a nonnullis veracibus perhibetur. Post haec Liuzici nostris pridie quam ad Oderam fluvium venirent, 139.1319A| sotiantur, deos suimet precedentes subsequuti. Quamvis autem de hiis aliquid dicere perhorrescam, tamen ut scias, lector amate, vanam eorum supersticionem, inanioremque populi istius executionem, qui sint vel unde huc venerint, strictim enodabo. 17. Est urbs quaedam in pago Riedirierum , Riedegost nomine tricornis, ac tres in se continens portas, quam undique silva ab incolis intacta et (f. 108' ) venerabilis circumdat magna. Duae ejusdem portae cunctis introeuntibus patent; tercia, quae orientem respicit et minima est, tramitem ad mare juxta positum et visu nimis horribile monstrat. In eadem est nil nisi fanum de ligno artificiose compositum, quod pro basibus diversarum 139.1319B| sustentatur cornibus bestiarum. Hujus parietes variae deorum dearumque imagines mirifice insculptae, ut cernentibus videtur, exterius ornant; interius autem dii stant manu facti, singulis nominibus insculptis, galeis atque loricis terribiliter vestiti, quorum primus Zuarasici dicitur, et pre caeteris a cunctis gentilibus honoratur et colitur. Vexilla quoque eorum nisi ad expeditionis necessaria, et tunc per pedites, hinc nullatenus moventur. Ad haec curiose tuenda ministri sunt specialiter ab indigenis constituti, qui cum huc idolis immolare seu iram eorundem placare conveniunt, sedent hii dumtaxat, caeteris asstantibus, et invicem clanculum mussantes, 139.1319C| terram cum tremore infodiunt, quo sortibus emissis, rerum certitudinem dubiarum perquirant. Quibus finitis, cespite viridi eas operientes, equum, qui maximus inter alios habetur et ut sacer ab his veneratur, super fixas in terram duarum cuspides hastilium inter se transmissarum (f. 109) supplici obsequio ducunt, et premissis sortibus, quibus id exploravere prius, per hunc quasi divinum denuo auguriantur. Et si in duabus hiis rebus par omen apparet, factis completur; sin autem, a tristibus populis hoc prorsus omittitur. Testatur idem antiquitas errore delusa vario, si quando his seva longae rebellionis assperitas immineat, ut e mari predicto aper magnus et candido dente e spumis lucescente exeat, seque in volutabro delectatum 139.1319D| terribili quassatione multis ostendat. 18. Quot regiones sunt in his partibus, tot templa habentur, et simulacra demonum singula ab infidelibus 139.1320A| coluntur, inter quae civitas supramemorata principalem tenet monarchiam. Hanc ad bellum properantes salutant, illam prospere redeuntes muneribus debitis honorant, et quae placabilis nostia diis offerri a ministris debeat, per sortes ac per equum, sicut prefatus sum, diligenter inquiritur Hominum ac sanguine pecudum ineffabilis horum furor mitigatur. Hiis autem omnibus, qui communiter Liutici vocantur, dominus specialiter non presidet ullus. Unanimi consilio ad placitum suimet necessaria discucientes, in rebus efficiendis omnes concordant. Si quis vero (f. 109' ) ex comprovincialibus in placito hiis contradicit, fustibus verberatur, et si forinsecus palam resistit, aut omnia incendio et continua depredatione perdit, aut in eorum presentia 139.1320B| pro qualitate sua pecuniae persolvit quantitatem debitae. Infideles ipsi et mutabiles ipsi, immutabilitatem ac magnam exigunt ab aliis fidem. Pacem abraso crine supremo et cum gramine datisque affirmant dextris. Ad hanc autem perturbandam et facile pecunia corrumpuntur. Hii milites, quondam servi, nostrisque iniquitatibus tunc liberi, tali comitatu ad regem auxiliandum proficiscuntur. Eorum cum cultu consorcia, lector, fugias; divinarum mandata scripturarum auscultando adimple, et fidem, quam Athanasius profitebatur episcopus, discens memoriterque retinens, haec, quae supra memoravi, nil esse, probabis veraciter. 139.1320C| 19. Inde mox inparibus ducibus inequales turmae usque ad Oderam fluvium pervenientes, fixerunt tentoria juxta amnem, qui Pober dicitur sclavonice, Castor latine. Quos Bolizlavus, munitis littoribus prefati fluminis, cum exercitu grandi in Crosno sedens, ullo modo transire prohibuit. Sed cum rex 7 dies ibidem moratus, naves atque pontes pararet, divinus respectus missis speculatoribus suis vadum ostendit optimum. Quem sex legiones in ipso diei crepusculo jussu regis intrantes, incolumes eo fruuntur. Quod eminus agnoscentes Bolizlavi custodes, (f. 110) triste nuntium ac incredibile seniori suimet celeriter detulerunt. Hic tandem per tres vel amplius legatos certus effectus, amotis propere castris, ipse cum suis, pluribus ibidem relictis 139.1320D| rebus, fugit. Id rex cum suis caute considerans, Christo laudes cum clero et omni populo alta voce cecinit, et cum securitate flumen pertransiit. Hii 139.1321A| autem qui precesserunt, ni Liuticios diu tardantes exspectarent, hostes in tentoriis inprovisos opprimerent. Quos nostri alacriter insequuti, veluti fugaces cervos persequi cum non valerent, ad consocios revertuntur. 20. Profectus est inde rex, et usque ad abbaciam, quae Mezerici dicitur, perveniens, annualem ibi Thebaidae legionis festivitatem ( Septb. 22), qua maxima tunc veneracione potuit, complere studuit ; et ne monasterium hoc ac absentium mansiones monachorum aliquam a suis paterentur molestiam, studuit prohibere. Dehinc hostem in nulla suimet urbium pernoctare presumentem, proxima queque vastando, prosequitur, et non longius quam duo miliaria ab urbe Posnani, rogatus a suis primatibus, 139.1321B| consedit. Exercitus autem in colligendis frugibus caeterisque rebus necessariis divisus, magnum ab insidiantibus inimicis sustinuit damnum. Interim per fidos intercessores regis gratiam Bolizlavus peciit, et exaudiri mox promeruit. Tagino archiepiscopus cum aliis familiaribus regis ad civitatem predictam a Bolizlavo rogatus venit, et (f. 110' ) cum juramentis ac emendacionibus condignis firma pacis foedera apud eumdem pepigit. Laeti tunc revertuntur nostri, quia itineris longitudine et nimia fame cum intermixta belli asperitate magnum sufferebant laborem. 21. Post haec rex in nostris partibus, erutis tocius nequiciae auctoribus, optatae securitatis prospera solidare sumopere nititur, et Bruncionem inclitum 139.1321C| satellitem, in Merseburch, e Sclavis autem optimos, Borisen et Nezemuisclen, cum caeteris fautoribus in Welereslevo laqueo suspendi precepit. Sepe cum Sclavis in Wiribeni juxta Albim posita conventione habita, nolentibus seu volentibus hiis, necessaria regni suimet tractavit atque potenter finivit. Arnaburch prius devastatam ob defensionem patriae renovavit, queque diu hinc injuste ablata erant, restituit. Sinodali judicio injustas fieri nuptias, Christianosque gentilibus venundari, presens ipse canonica et auctoritate apostolica prohibuit, Deique justiciam spernentes spirituali mucrone interfici precepit. 22. Interea Balduinum ducem Wlandariorum 139.1321D| juventus et rerum affluentia ac mala iniquorum 139.1322A| inflacio adversus regem armavit, et Valentinam urbem possidere potestatique suimet subdere suasit. Quod rex ubi primum comperit, ipse cum signis militaribus accedens, (f. 111) eripere eandem assidua pugnatione temptavit; et nil proficiens abiit, expeditionem suam in proxima estate super Balduinum fieri, orientalibus et occidentalibus firmiter indicens. Advenit optatum tempus, exercitus grandis colligitur, et a rege cum eodem ad Scellam fluvium pervenitur ( an. 1006). Ibi se Balduvinus armato milite presentans, transitum regi prohibere frustratoria spe nititur; sed prudenti quorundam consilio nostri navibus alio latenter transvecti, ejusdem nimiam presumptionem ex inproviso irruentes confundunt. 139.1322B| Fugiente eo, rex in Christo victore laetatur, flumen transgreditur, vicinitatemque contiguam populatur. Cum autem ad abbaciam, quae Gent dicitur, veniret, a confratribus illius aecclesiae susceptus, loco eodem et bonis appertinentibus cunctis pepercit. Tandem Balduinus magna necessitate coactus humili supplicacione veniam inpetrat, et non longe post per manus regis effectus, Walecorn et prenominatam urbem in beneficium adipiscitur. 23. Mense Julio et 12 Kal. Augusti Gisla, venerabilis matrona et mater regis nostri inclita, obiit et Ratisbone sepelitur. Pacificatis tunc partibus hiis, generale concilium in Fronkenevordi a rege ponitur, et hoc ab omnibus Cisalpinis antistitibus 139.1322C| visitatur ( an. 1007). Causam vero precedentem, lector, auribus accipe! Rex a puero quandam suimet civitatem, Bavanberg nomine, (f. 111' ) in orientali Francia sitam, unice dilectam pre caeteris excoluit, et uxore ducta, eandem ei in dotem dedit. Postquam autem ad regni curam divina miseratione promovetur, semper tacita mente ibidem episcopatum construere gestit. Sed quia, ut Flaccus testatur (Ep. I, 2, 40), dimidium facti, qui cepit, habet; novam ibi inchoat aecclesiam cum criptis duabus, et perficit. Omnia autem, quae ad divinum pertinuit misterium paulatim congregans, Heinricum Wirciburgensem episcopum sibi multum familiarem, ut proposito animi suimet asspirare voluisset, parrochiamque 139.1322D| in pago, qui a Radinzca fluvio nomen 139.1323A| sortitur, positam concederet, sibi concambio vendicandam sepe rogavit. Dilecti senioris justas peticiones presul benigne suscipiens, ea racione consensit, ut pallium suae permittens aecclesiae, Bavenbergensem sibi subderet pastorem; hocque, baculo suimet regi dato, et quodam predio pro commutatione prefata tradito, clam firmavit. Cum vero se archipresulatum nullatenus adipisci posse sentiret, promissa complere renuens, ad concilium vocatus supramemoratum, venire noluit. Consedentibus ibidem ordine archiepiscopis cum omnibus suimet suffraganeis, rex humotenus prosternitur, et a Willigiso antistite, in cujus diocesi sinodus habebatur, elevatus, (f. 112' ) cunctis presentibus talia fatur: Ob recompensationem futuram Christum 139.1323B| heredem elegi, quia in sobole acquirenda nulla spes remanet mihi; et quod precipuum habui, me ipsum cum modo acquisitis seu adquirendis in sacrifitium Patri ingenito jam dudum secreto mentis optuli. Episcopatum in Bavanbergae cum licencia antistitis mei facere hactenus concupivi, et hodie justum hoc perficere volo desiderium. Ob hoc serenissimam vestrimet interpello pietatem, ne absencia ejus, qui apud me voluit obtinere, quod mihi non licuit huic concedere, propositum voluntatis meae queat impedire, cum in baculo ejus mutuae confirmacionis signo clarescat, hunc non propter Deum, sed ob dignitatis nullatenus adipiscendae dolorem fugisse. Moveat omnium corda presentium, quod per ambitionem suam, sanctae matris aecclesiae augmentum anullare, cum nugigerula 139.1323C| legatione presumit. Ad haec firmiter constituenda contectalis meae presentis et unici fratris et coheredis mei larga benignitas asspirat, et sibi placita adimplecione hiis me eadem restituere, uterque pro certo sciat. Si quando autem episcopus venire et promissa dignatur suscipere, paratum me ad omne quod vobis bonum videtur procul dubio inveniet. Finitis talibus alloquiis, Beringerus, antistitis (f. 112' ) Heinrici capellanus, surrexit, propter timorem regis seniorem suum huc non venisse, et detrimentum aecclesiae sibi a Deo commissae in aliquo fieri numquam laudasse testatur, et obsecrat cunctos presentes per Christi amorem, ne talia fieri absente eo futurum sibi in exemplum paterentur. 139.1323D| Privilegia ejusdem ibi alta voce recitantur. Inter 139.1324A| haec quocies rex anxiam judicum sententiam nutare prospexit, toties prostratus humiliatur. Tandem archiantistite Willigiso, quid de hiis faciendum foret, judicio perscrutanti, Tagino primus respondit, haec tunc secundum regis eloquium legaliter fieri posse. Cunctis presentibus ejus sermonem tunc affirmantibus et subscribentibus, Everhardo tunc cancellario cura pastoralis a rege committitur, et hic a prefato archipresule eodem die consecratur. Post haec autem Heinricus antistes auxilio confratris Hiriberti regis gratiam et adimplecionem sibi placitam acquisivit. 24. Sed quia raro illucescit serenitas, quam non sequatur caliginosae nubis obscuritas, regi pascha 139.1324B| Ratisbone celebranti ( an. 1008?) de Liuticis et ab hiis qui a civitate magna Liuilni dicta missi fuerant, et a Jaremiro duce, Bolizlavum multa sibi contraria molyri cupientem asserebant, seque ad haec perficienda verbis ac pecunia ab eodem introduci (f. 113) affirmabant. Intimabant quoque ei, si hunc amplius in pace et gratia suimet haberet, ut servitutem eorum firmiter non teneret. Haec rex cum suis principibus caute considerans, diversaque ab hiis consilii responsa percipiens, iniquae voluntati eorum in hoc consensit, quod generum suimet Hirimannum illo mittens, condicta pacis foedera interdiceret. Quam legationem ab internuntiis Bolizlavus comperiens, prefatum comitem, quamvis ad se prius invitatum, non bene suscipit, 139.1324C| et percepta ab eo narratione, in multis se excusat: Sciat, inquiens, testis omnium Christus, quicquid deinceps facturus sum, id invitus implebo. Post haec collecto exercitu, pagum, qui Morezini dicitur, juxta Magadaburch jacentem populatur, et fraternitatem quam in Christo cum Parthenopolitanis prius conjunxerat, hostili assperitate disrupit. Inde ad urbem, quae Zirwisti dicitur, veniens, urbanos terrore gravi et hortatu dulci devictos secum vehebat. Hoc totum nostri comperientes, tarde veniebant, ac morosius eos insequebantur. Horum primicerius fuit Tagino archiepiscopus; et haec omnia prius sciens, non bene providebat. Fui hic equidem cum illo; et cum nos omnes ad locum, qui 139.1324D| lutriboc appellabatur, venissemus, visum est sapientissimis 139.1325A| non esse consilium hostes tam parva multitudine persequendos, et reversi sumus. (f. 113' ) Bolizlavus autem Luzici, Zara et Selpuli denuo occupat, et non longe post Budusin civitatem presidio Hirimanni comitis munitam socer invidus possedit. Mittens autem nuncios suimet, urbanos postulat, ut urbem hanc sine utrorumque labore sibi redderent, et nullam a seniore suo ereptionem sperarent. Fit pax mutua ad 7 dies. Iste parat impugnationes; hii per legatum suimet a domino et a principibus regni suppliciter auxilium poscunt, se alios dies hosti resistere promittentes. Venit marchio Hirimannus ad Magadaburg, Walterdum tunc prepositum interpellans, omnesque specialiter per legatos evocat primates, quos multum hic tunc 139.1325B| tardasse vehementer queritur, et tamen milites suos per internuntios solatur. Qui cum assidua Bolizlavi impugnatione laborarent, viriliterque diu resisterent, videntes nonnullos ex sociis eorum nutare, dominumque se ad liberandos non venisse, licentiam hinc exeundi cum omnibus, quae habebant, apud ducem prefatum impetrantes, urbem ei reddiderunt, tristesque patriam repedabant. 25. Mortuo post Pascha Treverensis aecclesiae archiepiscopo venerabili Liudulfo ( an. 1008), cappellanus ejusdem Aethelbero, frater reginae et immaturus juvenis, plus timore regis quam amore religionis communiter eligitur. Rex autem ut hoc audivit, (f. 114) prioris non inmemor in germano ejusdem Thiedrico non premeditatae constitutionis, 139.1325C| uxorem dilectam caeterosque suimet familiares de episcopatu eodem inpetrando sollicitos sprevit, et Meingaudo, Willigisi archipresulis camerario, nobili secundum carnem viro, eundem dedit. Propter hoc subdolae generationis furor accenditur. Palas a Trevirensibus contra regem firmatur, ac terra haec hactenus pacifica crebris concremacionibus quatitur, et quicquit hii inmites in dominum lenem prius peccaverunt, equali lance receperunt. Quid hii omnes hic et in futuro examine dicturi sunt, quorum culpa ineffabili aecclesia mater incorrupta tocies in filiorum suimet nece 139.1326A| et despoliacione gemens, lacrimas a maxillis descendentes ante conspectum vindicantis Dei fundit? Tali presumptione rex commotus, illo cum exercitu properat, archiantistitem inthronizatum ibidem consecrari, Aethelberonemque excommunicari precipiens. Obsidione eciam continua eos, qui Palas tuebantur, in tantum constrinxit, ut fame assidua inpugnatione defatigati, aut interius perire aut in potestatem regis inviti deberent exterius venire. Quod ne fieret, Henricus dux improvisa calliditate impediens, eos exire inlesos apud regem obtinuit. Postquam vero de hiis rei certitu linem rex inquisivit, gravitate mentis (f. 114' ) id ferens, ut in sequentibus referam, ultus est. 26. Interim antecessor meus longa infirmitate 139.1326B| detentus, diem sollicitus supremum prestolatur. Sed quaedam de eo ante conclusionem ad memoriam ejusdem expedire mihi libet. Hic ex optimis Turingiae australis parentibus originem, in Magadaburg autem ab Ohtrico disciplinae regimen sumpsit. Hunc egregie educatum Gisilerus archiepiscopus sibi familiariter in servicium ascivit, et multo tempore secum habuit, benefitio singulari et archipresbiteratus offitio demulcens. Novissime autem quaedam ei iniquorum assidua susurracione subtrahens, mentem ejus in tantum abalienavit, ut, relictis omnibus suis, Henrico regi, sicut prefatus sum, adhereret, optimeque ei placeret. Fuerat enim egreius et statura et facie, facundia et voce pulcherrima, sapiens in consilio, jocundus in concilio 139.1326C| ac largitatis inmensae; unde divina visitatione et tali virtute sacerdotalis gradum ascendit. Qui in diebus sibi divinitus concessis haec suae acquisivit aeclesiae: Sidegeshusun et Wiribeni, in Derlingun 9 mansos, ac in Daliwi 7, in Ninstidi 3. De sua vero proprietate concessit in Uppusun 7 mansos et saltum, qui Pulcher mons dicitur. De libris rebusque aliis divina respicientibus misteria multa contraxit. Non minus quam decem annos toxicata (Cod. Br. f. 248) lesus potione, crebram passionem corporis et in mense Martio maximum sustinuit laborem. Si quid in eo suis vel alienis umquam occurrit 139.1327A| contrarietatis, hoc stimulus effecit immensae infirmitatis. Predicatione assidua commissos a vana superstitione erroris reduxit, lucumque Zutibure dictum, ab accolis ut Deum in omnibus honoratum et ab aevo antiquo numquam violatum, radicitus eruens, sancto martiri Romano in eo ecclesiam construxit; praeter hanc tertiam et quartam in Magadaburg multasque alias ipse dedicavit. Si quid in eum varium vulgus et sepe mentiens garrivit, bonis incredibile satis esse persuadeo. Multi enim, cum alios culpant, ignorant, quoniam nemo sine crimine vivit (CATO. dist. I, 5). Hic venerabilis vir quinque annos in episcopatu et sex hebdomadas et dies quinque sedit flebiliter sepe peracta confessione, et ab episcopis Wigone et Herico in extremis eum visitantibus 139.1327B| percepta remissione, nono Kal. Aprilis feria tertia ( ann. 1009) in Merseburg de hac luce ad Christum, ut spero, felix migravit. Sepultus est, ubi unus electorum Christi, dux ejus dum vixit et socius, per visum sibi prius monstravit. 27. Huic equidem ego, qui haec scribo, indignus succedere a pio pastore Taginone predestinabar. Natale Domini in Palithi celebrante rege, cum simmista suo Taginone ipse tractavit, qualiter post mortem Wigberti presulis Merseburgensem ecclesiam bono provisori commendaret. Cui ille inquit: Est in meo monasterio quidam frater nomine Thietmarus, quem vos ipsi bene nostis; hunc suo modo prudenter disponentem ad hoc, largiente Deo, spero idoneum. Ad haec rex infit: Utinam hanc voluisset 139.1327C| suscipere, qui me fautorem certissimum ad ea, quibus indigeret, non dubitaret habere. Nepos meus Thidericus ilico ad me mittitur, qui haec mihi ex parte regis et episcopi intimaret, et ad haec facienda pro posse persuaderet. Ego in Magadaburg positus legacionem hanc percepi, et talibus respondi: Deus omnipotens domino et patri nostro pio vicissitudinem retribuat, quod mentionem meam alicubi in bonum facere dignatur. Ad haec me immeritum esse judico, unde ea laudare adhuc nequaquam presumo. Potens est enim Deus episcopum adhuc viventem de manu mortis eripere; si autem prorsus recuso, me ab solita ejus gratia repudiari vereor; non est mihi preter hunc aliquod auxilium, a quo vel haec promereri, vel majora valeam percipere. Post mortem presulis quid 139.1327D| Deo placet in potestatibus ad eo constitutis vita comite libenter adimplebo. Rex autem in Franconevord, audita morte episcopi, memoriam pro eo debitam 139.1328A| precepit fieri. Jam vero tum quorundam instinctu mentem suam a me ad meliora convertebat; voluit enim Ethelgero cuidam bene merito honorem hunc impendere. Quod cum regis familiaris Tagino resciret, summopere rennuit, et cum assidua supplicatione eo me (f. 115) cum gratia regis per Gezonem prepositum vocavit. Venit ille ad me ad curtem meam, quae Retmerslevo dicitur; et ea nocte vidi baculum episcopalem juxta lectum meum stantem, et interrogavit me unus, dicens: Vis aecclesiam suscipere Merseburhgensem? Et ego: Si Deus vult, inquam, et qui jubet venire, archiantistes. Ille autem prosequutus: Cave, infit, quia quicumque sancto cerebrum movet Laurentio, statim insanit. Cui mox respondi: Tueatur me custos hominum Christus, 139.1328B| ne in hoc vel in aliquo offendam majestatem divinam, sanctorumque intercessionem avertam. Cumque evigilarem, obstupui, et protinus exiliens, jam clarum diem fenestras intrare vidi (PERS. Sat. III, 1); et ecce is, de quo nunc dicebam, intravit, et ostensis mihi duabus epistolis, in sabbato sancto ( April. 10) ad Augustanam urbem me rogavit et precepit venire. Veni ad Parthenopolim, et in die palmarum cum licentia prepositi ac confratrum inde profectus, 3 feria post resurrectionem Dominicam ( April. 19) loca attingebam predestinata, et ab archiepiscopo, quamvis irato, quod sic tarde venirem, misericorditer susceptus sum. Postera die vocatus, interrogabar ab eo jussu regis, si aliqua parte hereditatis meae eclesiam vellem adjuvare meam. Cui talia referebam: 139.1328C| Vestra jussione huc veni, et de hoc modo nil certi nec possum vel volo respondere. Si divino consensu et regis largitate vestra voluntas, pia semper in me, hic adimplebitur, (f. 115' ) quicquid in hoc aut in rebus aliis pro animae remedio meae et de debito commissi facere possum, devotus implebo. Hoc verbum archiantistes benigne suscipiens et laudans, me ad cappellam Brunonis episcopi, ubi rex eundem exspectabat, duxit, et paratus ad missam, regi me per manus tradidit. Qui ut cum electione presentium pastoralem mihi curam immerito commissit cum baculo, et prostratus veniam petii, cantor introitum incepit: Venite, benedicti Patris mei. Et in majori ecclesia omnes interim ad missam campanae sonabantur; quod etsi casu et non jussu alicujus 139.1328D| seu dignitate mea evenisset, tamen rex bonum hoc esse omen testatur. Peracto tunc ibi magno a Brunone venerabili presule convivio, proximo sabbato 139.1329A| ad Novam Urbem venimus. Ibi tunc in octavo Dominicae sollempnitatis die a predicto archipresule, Hilliwardo confratre nostro adjuvante, et coepiscopis non minus quam 4 asspirantibus, in regis presentia crismate in sacerdotem perunctus sum 8 Kalendas Mai. Inde Ratisbonam in Danubio flumine navigio perducimur. 28. In diebus illis famis magna in hac regione fuit. Interea Heinricus dux rebellionis gratia Bawariam clanculum intrare presumens, interclusum sibi aditum a provida regis sollercia ut primo persensit, mox fugiendo revertitur. Quocirca optimi Bawariorum Ratisbone regali edictu conveniunt; et quamvis (f. 116' ) duci suimet ad tres annos se alterum non eligere omnes sponte jurarent, tamen ob 139.1329B| hoc a rege jurgati, blandiciis atque minis ab ejus famulatu et auxilio deducuntur, sibique specialiter assumuntur. Ibi tunc confratres de monasterio Christi martiris Emmerammi, quod Arnulfus imperator in honorem ejus construxit, hicque ad corporaliter pausandum elegit, unanimiter regis pedibus provoluti, ex parte presulis suimet Gebehardi multa flebiliter, me eadem audiente, queruntur, et laici presentes magnis lamentationibus hiis subsequuntur. Difficile est mihi enarrare et alicui credere, quanta de hoc populus sibi subditus ad vanam pertinentia superstitionem animaeque detrimentum suae dissereret. Hoc solum scio, quod moribus et raris apparatibus huic similem numquam vidi, neque de antiquioribus audivi. Si interiora exterioribus 139.1329C| concordant, aut melior est caeteris, aut longe inferior. Optime prius culta diruens, novis insudat maximis laboribus. Patriam cum commissis deserit, aliena, et quamvis longe sunt, supervacuis cultibus, colit. Deum testor, quod non ob reprehensionem sui tantum haec loquor--quia nostra fragilitas in proximis dissimulanda, et ob melioracionem est castiganda--quantum veritate ad hoc me persuadente vehementer hoc cum multis ammiror. Propicius (f. 116' ) illi Deus, ut si haec bona intentione faciat, in justificationibus Dei sine querela cursum hujus peregrinationis incedat. Si autem tumore elacionis aliquo magis inflatus quam amoris fomite spiritualis tanta operatur, ad vituperandam solum presentium 139.1329D| conversationem, convertatur ab iniquitatibus suis, ac per lucracionem secularium aedificationem fidelium sequutus animarum, nullo prematur detrimento sui. Felix est in Christo, qui aeternam justiciae cultu memoriam, et a malo suspensus auditu, 139.1330A| divinam promeretur ad dexteram vocationem. 29. Rex dum haec, quae nunc longe progressus aiebam, discutit, ad invadendam episcopalem cathedram jussu regis ego precedebam. Primoque ad curtem meam, Sclavonice Malacin dictam, Teutonice autem Egisvillam, veni, et subsequenti luce juxta Elstram fluvium et Iteri oppidum, cum convocatis aecclesiae meimet famulis, ad consolandum presentes et ad vocandum absentes loquebar. Fugerat enim maxima horum multitudo suimet inconstancia et antecessoris mei infirmitate prevalida. Inde ad Merseburhg proficiscens, per Ericum antistitem, a confratribus primo honorifice susceptus, inthronizabar. Dies Dominica crastino illuxit, et ego peccatorum missam cantans, 139.1330B| populos advenientes amonicionis egentes institui, et peccata confidentibus divina potestate, (f. 117) tamen infirmitate mea, resolvi. 2. feria rogationum dies incipiunt ( Mai. 23), et hinc ad Magadaburhg peticione archiantistitis mei pergens, 4 feria a spiritualibus meimet fratribus, non pro qualitate meriti, set pro quantitate amoris inmensis, succipiebar. Ascensionis inclitum et regale misterium ( Mai. 26) communi devotione pro nostra possibilitate peregimus. 30. Inde ad Wallibizi, ubi tunc prepositus confratres Deo semperque virgini Mariae ibidem servientes 7 annos ac tres ebdomadas et tres dies rexi, tantum onus Simoniaco, pro dolor! subiens exemplo non in pecunia, sed in predio patruo meimet dato. 139.1330C| In hoc multum culpabilis, spero districti Judicis veniam, quia ob defendendum gregem Dominicum et instituta parentum observanda multo magis id egi. Ergo te lectorem per Deum testor, ut textum hujus narrationis inspicias, et pro qualitate meriti discernas, examinatorisque venturi horridam faciem lacrimabili supplicatione preoccupes. Avus meus, de quo predixi, Liutharius, postquam in dominum suimet et regem deliquid, nevam hanc abluere sedulo cogitavit. Unde monasterium in loco, qui Rivus dicitur silvaticus, in honore sanctae Dei genitricis construxit, ibidemque Willigisum statuit prepositum, concedens fratribus hiis ad victus vestitusque necessaria decimam hereditatis suae partem. Quo discedente, 139.1330D| uxor sua Mahtildis votum dilecti senioris sui, faventibus ad haec duobus suimet filiis, perficere anhelavit, (f. 117' ) et post obitum Willigisi patris egregii Reginbertum de orientali Francia natum succedere fecit. Hic decurso multorum spacio annerum, 139.1331A| mortuo tunc patre meo et matre ejus, auxilio patrui meimet Liutharii Antiquae civitatis antistes a tercio Ottone effectus est. Fuit tunc in nostra vicinitate clericus nobilis genere, Thiedricus nomine, qui suasu prefati comitis decem mansis preposituram hanc comparavit. Quo tot annis vel plus sedente, defuncta matre mea, ego heres tercius successi, et predii medietatem, quae cenobium respiciebat prefatum, a confratribus meis suscepi. Exin patruum sepe alloquebar meum, quatenus mihi liceret curam subire predictam; et si non potuisset id fieri dono, saltem fieret mediocri precio. Hic post longam animi constantis deliberationem, posthabito caritatis et affinitatis debito, magna ex parte mea poposcit; et quia in fratribus meis nullo 139.1331B| fruebar amminiculo, desiderio ejusdem, pro dolor! consensi, ac ejusdem aecclesiae, cujus tunc fui paterna tradicione servus, Dominicae incarnationis anno millesimo 2 Nonas Mai custos effectus sum, annuente id antecessore meo ob acceptam commutationem sibi placitam. In hoc offitio plus iniquitatis quam divinae aequitatis ociosus operator exegi, et pro hoc dignos penitentiae fructus numquam exercere conabar. Non ullum consanguinitatis linea mihi (f. 118) conjunctum accuso, sed bona pro malis omnibus his exflagito. Mortua uxore fratris mei, rogatus sum ab eo, ut sepulturam ei preparare voluissem optatam. Sed cum scirem Willigisum venerabilem ibi esse tumulatum, primo rennui, ac postremo rectum et pudorem voluntati ejusdem supposui, 139.1331C| miserque aggressus sum, quod utinam non fecissem; et quod gentibus nefas videbatur, Christianus ego in dejectione sepulcri et ossium confratris mei operabar, et calicem argenteum, quem ibi inveniebam, pauperibus ad dividendum reservari precipiebam, quem postea nullatenus comperiebam. Agnovi post in infirmitate sequenti, quia in Deum nimis peccavi. Sed cum hanc divino superarem auxilio, causa orationis Coloniam pecii. Quadam autem nocte audiens clamorem inmensum, quid hoc esset percontatus sum. Et hic ego sum, inquid, Willigisus, qui culpa tui errans vagor. Expergefactus mox obstupui, et usque huc, et quamdiu vivo, culpabilis hoc ingemisco. 31. Ad percipiendum presbiteratus ordinem ad 139.1331D| Alstidi civitatem a domino Taginone vocabar, et in via hac peracti facinoris confessionem feci, et quod ad emendationem ejus promisi, pro debito non complevi. 139.1332A| Presbiterii vero dignitatem 12 Kalendas Januarii a prefato archiepiscopo; presente Heinrico rege et casulam mihi optimam largiente, indignus percepi ( an. 1008. Oct. 11). Antequam vero episcopus ordinarer in ea ebdomada qua recordacio fratrum a cunctis fidelibus universaliter celebratutalia per somnum quidam mihi nunciat (f. 118' ): In hoc, inquiens, anno presul Hillericus et Meinric decanus ac tu mandatum Dei inplere debetis. Cui sic respondebam: Ut sit voluntas in coelo, sic fiat. Et in ipso mense et in tertia Kalendas Novembris, quae tunc proxima fuit, antistes predictus, ut sibi prius revelatum est, in Christo exhalavit. Sed quia Deus omnipotens humanam fragilitatem sepe dignatur visitare et consolari, congruum est 139.1332B| laudibus et scriptis hoc posteris innotescere, ut glorificetur nomen Domini, et prospiciat homo instabilis sibi. Praesul supramemoratus, in Magadaburg invalescente prius nimia corporis egritudine, a quodam egreio viro in somnis sibi apparente sic ammonitus est: Ne sis modo de fine tuo sollicitus. Quatuor annos et duas ebdomadas vel tres exspectabis, et bona quaecumque possis operari, non desistas. Haec locutus evanuit, et sicut iste predixit, episcopus mente, ut spero, vigilanti supervixit, morte, pro dolor! subitanea lineam vitae hujus concludens supremam. In sequenti nocte lux magna et a multis visa apparuit. Post omnium memoriam sanctorum ( Nov. 2) ego de me multum pavidus licentiam abeundi a decano postulavi, et 139.1332C| eundem, ut se provideret, ammonui. Ad curtem meam, quae Retmerslevo dicitur, veni, et in nocte proxima suppliciter Deum rogavi, ut aliquam de me certitudinem dignaretur aperire. In primo subsequentis diei crepusculo, id est in vigilia sancti Martini ( Nov. 10), ut paululum quiescebam, sic tunc, ut mihi videbatur, Walterdus, tunc noster prepositus, haec dicens (f. 119) apparuit: Vis tibi profutura scire? Et ut voluntatem meam in hoc sensit, mox volumen unius martyrologii diligenter inspiciens, plumbum, quo murus mensuratus dirigitur, tacendo inmisit, et post longum temporis intervallum hoc substitit. Et quid nunc est? aio ad eum; et ille: Quinque, inquid; et vidi manifeste numerum hunc atramento signatum, incertus, 139.1332D| utrum dies, an ebdomadas, seu menses, an signaret annos. Et protinus respondebam ei, utrum prius indictum, an posterius innotesceret tempus; et ille 139.1333A| tacendo exivit. Equidem premonstratas mihi inducias cura non sine maxima notavi, sed bonis operibus nullatenus preveni. Adveniente quinto mense, quamvis plus mortem quam hoc sperarem, completur utrumque in accepto episcopatu somnium, quia in eo preceptis obedivi divinis, et numerum complevi signatum. Unde inconveniens esse mihi videbatur, ut sine speciali rectore aecclesia, quam actenus regebam, esset, ac eidem Willigisum, fratrem meum ex patre, hujus altaris servum, communi fratrum consilio preposui; et inde ad Mersseburg veniens, cum domino meimet rege proximum Pentecosten celebravi ( Jun. 5). 32. Dehinc ad Magathaburg omnes venimus. Ibi tum nepos meus marchio Wirinharius a rege in 139.1333B| multis accusatus, gratiam ejus et beneficium suimet instinctu Daedi comitis perderet, nisi infirmitas ejus subitanea id inpediret, et ni hoc Burchardus comes palatinus (f. 119' ) prudenti consilio differet. Rex inde progressus, varias occidentalium mentes probare, et ne solito commoverentur, sedare temptavit. Quos nonnulli injusticiam dominorum suorum pati nolentes laudant, nos autem quasi ignavos e contra vituperant. Sunt plerique, qui corporis voluptatibus cunctis servientes, freno equitatis a Deo inpositae regi nullatenus curant, sed hoc, virtute seu fieri valet arte, de futuro nil solliciti, defendunt, et omnes in hoc sibi non consentientes detractione et odio insaciabili persequuntur. Sed ego hiis neque suimet fautoribus consentio; quin 139.1333C| potius illis, qui Deo se potestatibusque ab eo constitutis humiliant et cedunt, asspiro, quibus videtur esse sacius, omnia propter Deum pati, quam litigio et execrabili perjurio divinam majestatem offendere. Nostri predecessores, suis senioribus semper fideles, in extraneas nationes, ac non in viscera, optimi seviebant milites. Hoc posteritas discat et alia fugiat, et quae mutanda sunt, non in pejus, sed semper in melius transferre contendat; beatitudinem oct nam libenter attendat, eorumque opposita fugiens, eam apprehendere studeat. Quid illos amplius corripere vel hos attollere volo, cum unusquisque pro qualitate sui seminis pro certo recipiat fructum futurae messis? (Matth. V.) Cum pro 139.1334A| corruptibilibus accipiendis semper laboramus, cur non ad indeficientis coronam (f. 120) honoris sublato timore aliquantulum properamus? Hanc ad capiendam rex noster, ut predixi, in itineribus et aliis necessitatibus maxime laborans, amicos fecit sibi inimicos, juste eosdem exosus. 33. Interim Daedi comes magnum dedecus in verbis et in operibus predicto nepoti meo inferens, excitavit malum, quod fore putavit oblitum. Consilio enim ejus et auxilio urbs patris ejus et nostra Walmerstidi, Slavonice autem Ustiure, eo quod Ara et Albis fluvii hic conveniunt, vocata, combusta est et depopulata. Commovit hoc omne animosum juvenis egregii pectus, et cum hostem de civitate Tongeremuthi dicta, quia Tongera fluvius 139.1334B| ibidem in Albiam cadit, equitare veraciter comperiret, fratrem meum Frithericum cum 20 tantum militibus armatis secum sumens, a sumitate unius campi ad Mosum villam pertingentis, qua eminus asspici potuit, viriliter aggreditur, et eundem, fugientibus mox plus quam 40 sociis, fortiter resistentem, cum Egilhardo suimet milite occidit, et post hoc juste perdidit, quod prius pene inracionabiliter ejus persuasu amisit. 34. Sed si te lectorem audire delectat, unde is fuerit, de tribu, quae Buzici dicitur, et de patre Thiedrico originem duxisse accipies. Hic Rigdago marchioni, agnato suimet, ab infancia serviebat, et gemina cordis ac corporis virtute pollebat; et, ut predixi, Boemios (f. 120' ) adversum nos 139.1334C| insurgentes ad Citicensem perduxit aecclesiam. Ubi cum hiis vastando circumquaque perlustrans, ad ultimum captivam matrem suam, hostis, non filius, cum caetera adduxerat preda. Post haec reconciliatus, regis efficitur tertii Ottonis, et in parvo tempore gratiam ejus et familiaritatem promeruit. Interim Bio, comes Merseburgensis, in expeditione obiit; et Gisilerus archipresul hujus comitatum, qui inter Wipperam, et Salam, et Saltam, ac Villerbizi, fluvios jacet, isto acquisivit. Insuper Zurbizi burgwardum, quem antecessores sui in benefitium possiderunt, sibi et confratri suimet Fritherico vendicavit. Insuper Thiedburgam, Thiedrici marchionis filiam, duxit, et ob hoc 139.1335A| omne adeo intumuit, ut regi molestiam in oculto et multis offerret in aperto. Proximum natale Domini rex in Palethi celebravit, et ibidem Thiedrico, predicti comitis filio, comitatum ac omne beneficium jure et ortatu reginae ac principum suimet dedit. Insuper marcam et quidquid Wirinzo ex parte regis tenuit, hoc totum Bernhardo comiti concessum est. 35. In diebus illis Thiedricus, Metensis episcopus, et dux Heinricus, frater ejus, cum caeteris conspiratoribus magnam regi et suis familiaribus molestiam inferens, sibi successoribusque suis inexsuperabile detrimentum promeruit. Ecclesia namque una, quae extra Metensem stabat civitatem, et congregatio ibidem serviens a Sclavis 139.1335B| Deum non timentibus vastatur. Sed hoc damnum magna (f. 121) ex parte rex cum juramentis et ex sua proprietate restituens, ne quid huic simile accidisset, cuncto exercitui cavere precepit. Vineas et edificia cum frumento caeterisque utilitatibus lesit. Vidi epistolam non longe post, ubi octingentorum numerus mancipiorum sancti Stephani inscriptus fuit, quae propter famem et aliam necessitatem a patriis finibus egressa sunt absque conscientia prepositorum, exceptis omnibus, qui cum consensu eorum abierant. Sacius esset huic aecclesiae, quod numquam natus fuisset homo ille. Describam quoque unum facinus eorum, quod in Adram lugubre peregerunt. Rex autem habuit concilium in Magontia civitate, et hii tunc interfuere. Et cum 139.1335C| omnia ibidem secundum suimet placitum respondere non potuissent, reversi sunt irati, pace tamen ad tempus facta; et cum eos sequerentur nil mali sperantes Heimo Wirdunensis episcopus et dux Thiedricus, latentes insidias inproviso irruunt, et paucis effugentibus cum episcopis, interfecti sunt innumerabiles viri. Dux ille nimis vulneratus, et quia amicus eorum fuit, captus abducitur, et multos dies custoditur. Post haec datis obsidibus solvitur, et a regis gratia ob hoc non movetur. Anno Dominicae incarnationis millesimo . . . Bernhardus dux Corbeia obiit ( an. 1011). 36. Interea Herimannus comes et Guncelinus marchio invicem certantes, inusitato in his regionibus more conflixere ( an. 1009). Namque Guncelinus 139.1335D| Strelam civitatem a militibus Herimanni custoditam 139.1336A| expugnare temptans, et nil proficiens, Rocholenzi urbem juxta Mildam flumen positam et non bene provisam incendio consumere (f. 121' ) precepit. Insuper quicquid incommoditatis predicto comiti, quia semper patrui in fratrum filios seviunt, facere potuit, id nullatenus distulit. Herimannus et Ekkihardus confratres castellum quoddam juxta Salam situm, quod Guncelinus unice sibi dilectum muris et presidio firmavit bonisque innumerabilibus replevit, ex improviso manu valida circumdantes expugnant, et divisa omni congerie, radicitus illud dejiciunt ac incendio consumunt. Pervenit hoc ad aures regis, et confestim idem ad Merseburg haec ad discutienda properavit. Sed cum ibidem predictorum sententias comitum 139.1336B| animadvertisset, culpam omnem Guncelino imputat, quia se in multis prius sperneret et in illato sibi dedecore ultorem non exspectaret. Adjecit autem, quod familias multorum sepe id sibi querentium Judeis vendidit, et nec jussu suo has reddere, nec latrocinia multis a sua potestate nocentia umquam curavit compescere. Insuper questus est majorem apud Bolizlavum fratrem gratiam hactenus habuisse, quam ei deceret aut sibi placere deberet. IIii presentes erant, qui cum semetipsis reum esse majestatis accusare voluerunt. Inter tot lamentationes et ejusdem suorumque excusationes, principum communiter consilium a rege quaeritur, et ab hiis diu hoc secrete volventibus, taliter respondetur: Scimus hunc erga vos inexcusabilem non 139.1336C| esse; et ut vestrae pietati se omni reluctatione remota tradat, nobis bonum videtur. Ammoneat (f. 122) vos misericors Deus, ut non qualitate suimet meriti, sed pro quantitate ineffabilis clementiae vestrimet, ad exemplum omnibus ad vos conversis, in eo faciatis. Horum consultu rex asspirans, suscepit eundem et Arnulfo antistiti firmiter custodiendum tradidit, presidii continuatione ab hostibus Misni muniens, eamque, ad tempus providendum Fritherico committens. Proxima vero messe, interventu reginae et instinctu cari Taginonis, Herimanno comiti marcham dedit et consilio et laude principum eorundem. 37. Interea predictam urbem Brun comes, frater Guncelini, ordine vicis suae custodiebat; et ecce 139.1336D| priori die, quam Herimannus adventaret, magna 139.1337A| Poleniorum caterva in primo diei crepusculo Albim transgressa, usque ad portam civitatis sibi promissae silenter veniebat. Sed cum positis ibidem militibus facilis ei non pateret introitus, est reversa, tristis, pro dolor! illesa, et nemini nocens. Hujus rei ductores erant duo Wethenici ex suburbio, ut post revelatum est. Namque hii sanguine suo talem merito presumptionem persolvunt. Bolizlavus autem inter spem metumque sollicitus in Budusin hos expectabat, et ut adventare socios comperit, delusum se graviter portat. Post haec Herimannus comes per regalem nuncium introducitur, ac debitoribus suis, quicquid in eum deliquerant, dextera hoc affirmante, ab eo remittitur. Rex autem, in hac estate et proxima hieme, consilio et virtute, 139.1337B| pacificatis hostibus, contumeliam et dampnum a Bolizlavo sibi illatum crebra meditatione revolvit et post Pascha expedicionem suam atroci jussione indixit. 38. Fit conventus in Belegori ( an. 1010), quod pulcher (f. 122' ) mons dicitur, in Geronis predio marchionis. Tunc Bernhardus dux et Waltherdus prepositus gratia Bolizlavum convertendi precesserunt, ac nil ibi quod sibi placeret invenientes, reversi sunt. Venit etiam huc Jarimirus, Boemiorum dux inclitus et regi per omnia fidelis. Nec preterire possum, quod miserabile nimis predicto comiti ibidem accidit. Nos omnes--nec aliquem excipere valeo--vice amicorum hostes huic fuimus, exceptisque dumtaxat mancipiis, omnia consumpsimus, 139.1337C| et quaedam igne. Hujus rei nec rex ultor seu defensor fuit. Inde ad Luzici pagum, in cujus fronte urbs quaedam Jarina stat, a Gerone dicta marchione, qui magnus fuit et sic nuncupabatur. Ibi tunc capti sunt duo fratres ex provincia Hevellum et ex urbe Brandeburgensi, qui ad Bolizlavum causa eum contra regem vertendi venerunt, et inde digressi inciderunt palam laqueum, quem occulte tetenderunt. Ilii de multis interrogati, et nihil de hiis omnibus volentes profiteri, in uno colle pariter susspendio periere. Infirmabatur tunc ibidem rex et sibi dilectus Tagino. Tunc principes augusto versant in pectore quid deberet fieri de incepta expeditione. Tandem ab hiis inventum est, quod 139.1337D| rex cum episcopis quibusdam et infirmiori multitudine 139.1338A| rediret; Arnulfus autem et Meinwercus episcopi cum duce Jarimiro et marchionibus Gerone et Hirimanno caeterisque compluribus Cilensi et Diedesi vastarent. Sicque factum est. Predicti seniores cum urbem Glogua dictam, ubi Bolizlavus ipse fuerat ac eos perspicere poterat, gregatim et loricati transirent, militum haec a muris cernentium animos provocant, et hii ducem suimet, cur hoc pateretur, alloquentes, sibi (f. 123) eos temptandi licentiam poscunt. Quibus talia refert: Exercitus, quem videtis multitudine parvum, virtute magnus est et milibus caeteris electus. Hunc si aggrediar, sive vincam seu superabor, in posterum depressus sum. Regi possibile est alium ilico exercitum congregare. Multo melius est nos hoc modo pacienter 139.1338B| ferre, et alias, si possit fieri, absque magno nostri detrimento hiis superbientibus nocere. Sic insolens militum animus sedatur, et in hoc itinere nulla ejusdem voluntas in nostris adversitatibus saciatur. Quamvis crebra imbrium inundatione nostri tardarentur, tamen late magnum hostibus damnum intulerunt. Tandem vastatis omnibus circumquaque jacentibus, Boemii ad sua, nostri autem per Milzienos fines laeti ad Albim remeabant; premissis ilico ad regem nunciis, se cum bona prosperitate venturos indicant. Hic Dei gratia jam bene convalescens, legationem istam et pone sequentes amicabiliter in Mersburg suscepit, et archiepiscopus Tagino de Strela prius a rege divisus, sanctam Thebeorum sollempnitatem ( Sept. 22) in Magadaburg celebravit, 139.1338C| et ad regem hunc incolumis venit. 39. Tractatis tunc patriae laborantis necessitatibus plurimis, rex iterum occidentales invisit regiones, et fluctivagos habitatorum animos sapientiae freno edomans, natale Domini festiva jucunditate in Palithi celebravit. Tunc iterum sibi percaram Merseburg invisit, et firmata ibi ad 5 annos mutua pace, cum consilio paucorum urbem Liubusuam dictam edificare et confirmare precepit; de qua multi predixere venturum, quod in hoc anno, pro dolor! agnoscunt, non esse falsum. (f. 123' ) Ad hanc venimus in fine mensis Januarii, et ibidem sanctae Dei genitricis purificationem veneratione justa peragentes ( an. 1011, Febr. 2), in 14 diebus 139.1338D| opus inpositum complevimus, et presidio urbem 139.1339A| munientes, remeavimus. Juxta hanc in parte aquilonari stat civitas, quam a predicta nil nisi una vallis dividit; et in hac 12 portae sunt. Hanc cum diligenter lustrarem, opus Julii Cesaris et magnam Romanorum structuram, Lucano ammonente, tractavi ; haec plus quam 10 milia hominum capere potuisset. Minor autem, quam tunc perfecimus, ab primo Heinrico rege usque ad hoc tempus vacua erat, et quam flebili miseria haec cito corruerit, enumeratis, quae inter haec acciderant, explicabo. 40. In priori estate 4 Idus Augusti monasterium in Wallibizi cum quatuor aecclesiis et campanis omnibus ac cum edificiis apertinentibus propter peccata mea incendio periit. Peracta in civitate Bavenbergensi aecclesia majore, cum natalicius regis 139.1339B| dies esset ( an. 1012), et 35 jam inciperet annus, 2 Nonas Mai omnis primatus ad dedicationem istius aulae ibidem congregatur, et sponsa haec Christi per manus Johannis, patriarchae de Aquileia, et aliorum plus quam 30 episcoporum [ministerio consecratur ]. Hiis ego peccator interfui, et ut summo decuit regi, in omnibus hanc ornatam vidi. Post hec sinodus hic fit magna, in qua Gevehardus, Ratisbonensis ecclesiae episcopus, ab archiepiscopo suimet arguitur, et Metensis aecclesiae presul Thiedricus a rege increpatur, eo quod in epistola suimet hunc injuste apud papam accusaret. Sed haec omnia et multa alia consilio prudenti finita sunt, et restitucio parrochiae tunc promissa est mihi.

 139.1339C| (f. 124.) Conpletis omnibus in orientali Frantia utilitatibus, rex Merseburgensem revisit civitatem, ac ibi sanctam pentecostes sollempnitatem celebrat, et in primo mane Dominicae diei, qua sanctus apostolos replevit Spiritus ( Jun. 1), Tagino archiepiscopus infirmari cepit, et missam canere non potuit. Tunc jussus sum indignus hoc offitio succedere. Postera die ad modicum evaluit archiantistes, et ad regem ambulans, se multum commovit, et post hoc in tantum tardatur, ut per se numquam aliquid facere potuisset. Accersito tunc ad eum fratre meo abbate Sigifrido, ac presuli Erico, et illis confessionem fecit, et in 5 feria, cum 139.1339D| jam inde voluisset pergere, juxta caminatam regis 139.1340A| solio portatur suo, et elevato a capite pilleo, dormientem aloquitur seniorem: Grates tibi condignas, domine mi karissime, referat omnipotens Deus de cunctis miseracionibus tuis, quibus peregrinum me kactenus visitasti et consolatus es. Et tunc ad aecclesiam veniens, audivit missam, ipse presentes benedicens. Inde portatur ad navim, et in ea ad Ivicansten deductus est. Ibi tum sabbato requiescebat, et in die Dominica juxta urbem suam Spiutni vocatam navigio venit. In 2 autem feria in ipso itinere cum jam pene defecisset, Walterdum ad se vocavit prepositum; ejusque fidei se suosque committens, 5 Idus Junii non obiit, sed ad Christum, quem semper amavit, laetus abiit. Fit oratio a confratribus cum intermixtis fletibus, et Bodo miles (f. 139.1340B| 124' ) ad regem ad haec indicanda mittitur. Corpus autem archiepiscopi ad Frasam ipso die venit, et ibi sacerdotalibus vestimentis paratum ad sedem suam transfertur, et cum ingenti tristicia ab omnibus susscipitur.

42. Ego autem haec omnia in Merseburg sero comperiens, in ipso depositionis die orto jam sole adveniebam; et cum in aecclesia majori pauca orationis verba effunderem, veni ad refectorium, ubi prepositus cum universis confratribus atque militibus sedens, de electione tractabat. In quorum presentia ego stans, multum flevi, turbatus dolore vehementi; et salutatis omnibus sedebam, et quid ab his tunc esset dispositum interrogabam. Ad haec Waltterdus: Misi, inquid, legatum meimet ad regem, qui 139.1340C| haec ei, quae nobis acciderant mala, indicaret, et voluntatem suam in rebus faciendis inquireret. Et hic ad nos Hericum antistitem misit, ut electio a nobis non fiat, sed tantum consensus unanimis, et hic indicetur ei. Nunc autem omnium pietas presentium me, quamvis ad hoc indignum, decernit, si Deus consentit et si vult rex. Cui sic protinus respondebam: Sum unus ex his qui electionis hujus ac consecracionis participes esse debent; et hoc vobis consilium do, ac illud adjuvare, in quantum possum, volo. Senior meus imperet quod velit; vos autem quod accepistis a Deo et antecessoribus suis, videte ne perdutis. Te autem fratrem primus eligo mihi ad archiantistitem, 139.1340D| non karitate tua, sed utilitate certa in te 139.1341A| agnita; et presencium (f. 125) mentem nunc singulariter scire desidero. A quibus hoc unum percepi responsum: Walterdum nobis in dominum et archiantistitem eligimus. His tunc confirmatis, ille surrexit, et coram prostratus veniam petiit, divinam interpellans pietatem, ut haec nobis omnibus retribuere dignaretur, et a sua parte bona promisit omnia. Tunc ego me inclinans rogavi eum per nomen Domini et per verae fraternitatis amorem, ut aecclesiae meimet admodum despoliatae parrochiam sibi juste pertinentem si ad hunc perveniret honorem, restituere, at sibi hanc cum aliis rebus inde abstractis voluisset sacramentis firmare. Hoc mihi in presentia omnium firmiter promisit. Interim lassatus ab itinere presul Hericus dormivit, et episcopus Wigo 139.1341B| veniens, electionem nostram consolidavit. Mittitur a nobis omnibus tunc custos aecclesiae Redingus ad regem, ut memor Domini et antiquae promissionis, si umquam sic accidisset, familiam sancti Mauricii orbatam et nimis tristem tanto patre consolari voluisset. 43. Sonata jam prima Ericus antistes evigilat, et missam pro defunctis cantavit. Post euvangelium autem, ad quid rex eum huc mitteret, presentibus innotuit, et defuncto archipresule, absolutionem nobiscum fecit, et ab omnibus fieri postulavit. Tertia enim tunc dies erat, qua sacerdos predictus obierat, quae cum septima atque tricesima in uniuscujusque fidelis exitu est memoriter ob misterium in se continens celebranda, id est ob fidem 139.1341C| sanctae trinitatis et septiformem spiritum. Ac (f. 125' ) dehinc corpus benedictum usque ad locum sepulchri carmine et planctu defertur, ac positum est occidentali parte in choro ante criptam, quam ipse fecit et consecravit, et in qua se, quamdiu vixit, coram altari rogavit sepeliri; ubi idem lacrimabiles sepe effudit orationes. Sed Waltherdus locum hunc, in quo nunc pausat, quia non erat dedicatus, animae salubrem et introeuntibus cunctis conspicabilem dilecto suimet seniori providit. Sed quia beati omnes virtutibus suis cum Christo vivunt, et in hoc seculo scriptis, non est bonum tanti patris inclitam conversacionem silentio tegere, sed veritatis luce omnibus proficuis innotescere,--erat 139.1341D| hic justus et timoratus ac mirae caritatis, largus et fidelis, castus ac mitis, prudens et stabilis, canonicus habitu, sed monachus in omni conversatione sua. Vicia in cunctis ob melioracionem 139.1342A| aspere carpebat, bona quaeque laudans. Non fuit apud modernos ullus pastor, qui confratribus suis familiarior esset. Hos amavit atque coram populis laudavit. In primo ordinationis suae anno templum Domino edificare cepit. Presbiteris et diaconibus vestitum suimet 8 siclis, subdiaconibus autem et infantibus 4 adauxit. Nisi infirmitas obsisteret, omni die missam et psalterium cantavit; et quia jejunare ob lassitudinem non potuit, elemosinarum multitudine redemit. In vigiliis supra modum laborat, et quia parum manducare (f. 126) ob infirmitatem dentium potuit, potu quamvis mediocri facile saciatur. Nobiles genere et moribus amavit, ignobiles autem non contempsit, sed in sua familiaritate non habuit. Cultores Christi dilexit, contemptores 139.1342B| autem ejus justo persequitur odio. Omnia sibi divinitus commissa excoluit et lucrari contendit. Antequam divinum perageret misterium, severus fuit; et post omnibus hilaris arrisit, et persepe cum suis kirielison cantavit. Nequeo ex parte mea numerare, quantum pietatis munus mihi indigno studuisset impendere; hoc tantum scio, quod numquam illi digna remuneratione de hiis respondi. Obedientiam, quam eo suisque successoribus in examinacione promisi, minime adimplevi. Harnaburg et Frasam ac Pretini urbes cum curte una, quae Eseconis fuit comitis, suae acquisivit aecclesiae. Apparatum episcopalem satis egrejum et affluentem congregavit. 8 annos et menses 4 et 8 dies columna ecclesiae sedebat, cadens, ut predixi, presentialiter; 139.1342C| sed invisibili templo Domini translata manet perpetualiter. Eodem die Vungerus, Posnaniensis cenobii pastor, consacerdos suus et suffraganeus, 30 ordinationis suae anno obiit. Nunc haec dicta suffitiant, et de quo mihi nunc sermo est, amplius loquar. 44. Redingus ad regem veniens, legationem suam suppliciter profert; et quamvis ardue, tamen desiderata (f. 126,) impetrans, per internuntium Walterdum, in exequiis dilecti senioris studiosum, etiam 20 talenta argenti Thiedrico, nepoti meo, in elemosinam excepto victu largientem, vocat. Et ego jussus venire proficiscebar cum eo, ac in sabbato Gronam sero venimus. Mox in presentiam 139.1342D| regis venientes, misericorditer suscipiebamur, et pauca locutus rex, nos ad hospicium ire permisit. Castrametati enim tunc sumus extra urbem et juxta lucum, ubi modo sancti est aecclesia Alexandri. 139.1343A| Crastino fuit Dominica dies et festivitas Christi martyris Viti ( Jun. 15); et ego valde mane missam confratribus meis cantavi, et post hanc in urbem vocati ivimus usque ad caminatam regis; et ibi solus intromittitur Walterdus, et ibi usque ad terciam soli colloquebantur, et egressus tunc Walterdus anulum portat in manu sua, et ostendens nobis: Ecce habetis, inquid, pignus subsecuturae pietatis! Et tunc omnes nos in praesentiam venientes, examinatione regis, ipso primitus eum laudante, predictum patrem elegimus, et optimi quique aspirabant; et mox a rege accepit baculum pastoralem. Post sacramentum regiae potestati exhibitum introductus est ad aecclesiam, quam ibi a rege constructam antecessor suus benedixit, et 139.1343B| aus Domino a presentibus canitur. Deinde regiam interpellabam pietatem, ut de aecclesiae necessitatibus meae aliquid loqui cum eo dignaretur; et ut ego postulabam, firmae suimet commisit me fidei. Thiedricum quoque nepotem meum, ut ipse desideravit, (f. 127' ) rex per manus illi dedit. Et cum generos suimet tunc iterum exercitu petere voluisset, cum presentibus suimet principibus, qualiter Bolizlavus ab his invaderetur, tractavit. Hoc omne archiepiscopo noviter instituto et suas curtes in Saxonia positas commendavit. Eodem die omnes declinavimus unusquisque ad sua. In proximo autem sabbato ( Jun. 21) archipresulem Walterdum Arnolfus presul jussu regis inthronizavit, et utrique honore ac magna 139.1343C| jocunditate ibi suscepti sunt. Postera die ( Jun. 22) unctus est Walterdus ab Eido, Misnensis aecclesiae venerabili episcopo tertio, cum adjutorio suimet confratrum Wigonis, Hilliwardi ac Herici, et a me hiis multum inferiori. Adjuvit autem nos Arnulfus presul. 2 feria omnes nos cum caritate bona et munere magno abivimus. Fuerat enim vigilia sancti Johannis baptistae, et tunc Redingus ab archiepiscopo constitutus est ad prepositum cum communi electione confratrum. In die sancto ad Montem cum solito honore is ductus, a me et a fratre meo Sigifrido succipitur. Ibi tunc missam cantans, populos primo instituit, et post ab abbate multum rogatus, ut ibi caritatem faceret ob turbam sibi adhaerentem omisit. 139.1343D| Fuit in natali apostolorum ( Jun. 29) in sede sua, ac tunc commissos salubriter ammonuit. 45. Interim a Bolizlavi nunciis rogatus, Sciciani causa pacem faciendi venit, et ibidem 139.1344A| magnifice succeptus, duas ibi tantum noctes mansit, ac nil ibidem proficiens, muneribus magnis revertitur. Affuit mox expeditionis indictae (f. 127' ) statuta dies id est 9 Kalendas Augusti; juxta locum qui dicitur Zribenz convenimus, et sic sursum usque prope Belegori adcendimus. Tunc visum est principibus non esse bonum perfici iter nostrum, sed optimis marcham firmari presidiis. Et in consequenti nocte archiepiscopus capite nimis infirmatur; cumque ad eum mane venissem, diu eum in tentorio tardantem expectavi. Egressus tandem queritur mihi, se multum egrotasse. Promisit autem se ad reginam in Merseburg tunc manentem venturum, et ibi me allocuturum. Tunc ego abcessi, et illi prius recusans, 139.1344B| tamen quia inventio Christi protomartiris tunc fuit et Dominica dies ( Aug. 3), missam cantavit, pro dolor! ultimam. 5 feria ( Aug. 7) ego ad Merseburg veniens, dum me cum confratribus meis ad adventum ejus prepararem, audivi ab internuntiis quod ille ad Ivicansten non bene valens curru veniret. Proxima die huc equitans, Bernwardum, Hillinissemmensis aecclesiae episcopum causa benedictionis et, quam bene sciebat, curationis gratia vocatum, ibidem repperi, et Frithericum comitem, cujus frater erat Dedi comes. Et cum introirem, sedebat archiepiscopus in solio, et me suscipiebat quam caritative, et suimet pedes tunc a tumore solito relaxatos intuetur, et dolet, quia, dum hii turgebant, venter levius habebat 139.1344C| ejus. Intimaverat is tunc mihi, si hoc periculum sanus evaderet, nullus amicorum mihi fidelior esse potuisset. Fui tunc ibidem usque ad vesperam, et tum invitus redii, quia crastino erat vigilia (f. 128) Christi adletae Laurentii, cujus festivitas Dominica instabat die ( Aug. 10). Qua cum ego populis venientibus pauca predicarem, communiter ab his pro infirmo archiantistite orationem fieri supplex postulavi. 3 feria ( Aug. 12) ante primam ubi ille fuerat veniebam; et tunc hic erat Eid episcopus, multum pro eo in oratione continua laborans. Et cum caminatam, ubi ille pius jacuit, ingressus essem, nec loquentem audivi, nec bene cognoscentem hunc vidi. Advenere etiam 139.1344D| eo vivente Arnulfus et Hilliwardus, cum Meinwerco et Erico, coepiscopi, omnes hunc pariter benedicentes et indulgentiam ei facientes. Ego autem peccator unxi eum oleo sanctificato in locis maxime dolentibus. Jarmirus quoque dux adfuit 139.1345A| quem frater suimet Othelricus et satelles, tocius debiti inmemor, in sacro sabbato Dominicae resurreccionis proximae a regno Boemiorum expulit, et Bolizlavum, quem etsi amicum sibi consanguinitate, tamen pro hoste hactenus habuit in persecutione, fuga petere coegit. Hic quia archiepiscopum cunctis laborantibus nimis fidelem esse sciebat, sperans ejus incolumitatem, ad impetrandam regis gratiam intercessionem ejus quaerebat; et cum hunc jam defecisse videret, dexterae ejus committi et per eam nobis, lacrimis postulat profusis. Sed archipresul cum jam finis adesset, nescio quid videns ad levam, signo sanctae crucis potenter dextera se munit, et aversus corpore et vultu, contraxit faciem quasi 139.1345B| ploraturus, et mox remisit laetus. (f. 128' ) Hoc ego videns, ob tristiciam egressus sum, et interim presentes eundem videntes jam semianimem, a lecto protinus clevaverunt ac tapeto superposuerunt. Accensis tunc luminaribus vocabar, et jam stola indutum in agone laborantem vidi. Cujus pectori crux sancta fuit superposita; in manibus cinerem et subtus habebat cilicium, ut Eid episcopus monstrabat. Et cum sol die jam mediante declinaret, cum incenso sibi adhibito, 2 Idus Augusti transiit anima ejus ad creatorem suum, unde erat, derelinquens quod non erat. Orantibus tunc cum lacrimis presentibus cunctis, ego infelix pro debito eosdem non adjuvi; et quod tunc mihi obviaret in animo, non possum cuiquam prodere; sed hoc 139.1345C| tantum, Christi fideles, mecum orate, ut Dominus, cui nullum latet secretum, nec huic, neque mihi hoc inputet. Post haec solutis visceribus et intra aecclesiam atque caminatam sepultis, corpus preparatur et sancto altari presentatur. Ibi tum facta pro defunctis memoria, nos ibi cenavimus, et corpus eodem die usque ad Coniri prosequimur. In 139.1346A| via plangens familia obviavit. Crastino cum ad villam juxta montem sancti Johannis sitam venissemus, clerus omnis flens adfuit, et Judeorum magna et, quorum erat pater, orphanorum multitudo conveniens, dolorem lamentando manifestat; et nos in ecclesia majore cum funere intrantes amici cum hereditariis omnibus, elevatis cum luctu manibus, miserabiliter suscipiunt. Quis non tunc plangeret, cum talia videret? Querimonia autem omnis haec novo non equabatur dampno. 46. Omnes nos confratres ad capitulum tunc venientes, nepotes meum excepto Bennone eligimus, (f. 129) non hoc ob juventutem ejus impleri posse sperantes, sed pro conservandae electionis 139.1346B| gratia ac caritate archiepiscopi Taginonis maxime facientes. Vespere autem facto, Arnulfus venit episcopus, quibuscumque valuit bonis ad haec aspirans. Postera die renovata electione, corpus archipresulis tumulatur ad dexteram antecessoris sui in australi manica , et in vigilia assumptionis sanctae Marie. Quod regina ut primo comperit, per Geconem pincernam suum regi, jam juxta Metensem urbem cum exercitu cedenti, indixit. Hic vehementer illud ammirans, et qualiter se res nobiscum haberent interrogans, eundem, regnum prout curaretur ab ea, celeriter remisit. Epitafium autem archiantistitis, non lapide aliquo, sed memori corde inscribendum, lector, exaudi! Walterdus, quamvis interpretetur potestate durus, severus in 139.1346C| aperto, mitissimus fuit in occulto. In timore continuo et amore justo Deum agnovit et proximum. Fragilitatem carnis fletus amaritudine crebri et elemosinarum largitate ineffabili resolvit. Utraque hic pollens virtute, regi acceptus cunctisque primatibus admodum extitit honorandus, quem senior suimet benedictione et solo nomine precellebat; verus 139.1347A| et compaciens, ac aeclesiae suimet fortis propugnator erat. Sine omni jactantia convicinis plurima impendit; ille solus sibi suffecisse cunctis innotuit. Audivi eundem multum jurare, quod non ob ambicionem sed laborantis aecclesiae et pene deficientis utilitatem hunc expeteret honorem. Ad hoc se dixit immeritem, et ibi duos esse confratres, quos libenter eligeret, si hoc ullo modo fieri posse speraret. Justus et tenax propositi suimet vir iste fuit (HORAT. III, 3, 1). Laudari se non (f. 129' ) appetebat ab aliis, nec aliis ipse detrahebat. Ex nobilissimis natalibus genealogiam ducens, acceptam ingenuitatem nullatenus inhonestavit, sed provectiori industria decoravit. Erat ejusdem pater Erp senior, vita laudibili, carus cunctis suimet contemporalibus; 139.1347B| mater autem ejus Amulred nomine, quae castitate pia et opere herili inter alias lucebat matronas. Haec vero omnia, quaecumque potuit bona, pro ejusdem memoria diligenter inpendit. Predicto autem Walterdo in somnis prius dictum est, quod archiepiscopatum Magadaburgensem accipere, et ad modicum tempus eum possidere deberet. Et in hoc anno, quo hoc impleri debuit, cuidam matronae venerabili mater sua jam defuncta per visum apparuit. Quae cum ab ea salutaretur, et quomodo tunc valeret, interrogaretur, respondit: Bene! et adjecit: Scisne, inquiens, quod archiepiscopus noster Tagino de hoc seculo migrare et Walterdus sibi debet succedere? non ut hic sit aliquantulum regnaturus, sed in ultimo examine inter judicantes sessurus. Ab eodem 139.1347C| in coelo est tabula ex argento pene perfecta; et cum haec cicius completur, ab aspectu hominum is premia recepturus aufertur. Ipse vero, ut soror sua mihi intimavit laica--alteram enim habuit sanctimonialem--id ipsum presciens, vocavit eam ad se, dicens: Recordaris (f. 130) modo, qualiter mihi olim promisisti, si hereditati meae umquam succederes, ut predium, quod in Osulfstidi habeo, pro animae remedio meae sancto Mauricio traderes? Cui haec omnia profitenti et digito, ut ipse peciit, confirmanti, flens respondit: Mihi non licet vivere; tu autem fac ut dixisti, et pro certo scias, quod de residuis nil abalienabo vobis consororibus meis. Sciebat haec omnia conpleri debere; 139.1347D| sed speravit in majori tempore. 28 annos prepositus erat, et hoc nomen et officium pre caeteris contemporalibus cunctis honorifice tenebat. Sarcophagum ingens ad includendas sanctorum reliquias 139.1348A| de argento fecit. Ecclesiam rotundam, post incendium hujus civitatis magnum dilapsam, a fundamento erexit, et ibidem canonicorum congregationem facere proposuit, et hiis de sua proprietate predium voluit dare supradictum Non fuit is verbosus, sed conscienciae secreto congruis temporibus manifestanda contegit. Hoc solum pre omnibus queritur, quod aecclesias et clerum non benedixit; de pallio autem nil doluit . Ineffabilem librorum copiam et sacerdotalem apparatum cum plurimis secularia respicientibus contraxit. Quae omnia in subitaneo ejus fine multorum inutiles manus distraxerunt. Sedebat namque (f. 130' ) tantum 7 ebdomadas et 2 dies. 47. Hoc totum ideo dixi, ut de ejus celeri obitu 139.1348B| nec palam nec in occulto ullus miretur, vel sua speciali culpa haec evenisse arbitretur; quia multi ante eum plus quam 30 sedebant annos, qui nec hic nec in futuro majoris meriti erant. Ve hiis qui in hac peregrinatione diu vivunt, et id spacium male operando perdunt; et bene illis est, qui dies sibi concessos cum cauta sollicitudine in Christi servicio ducunt. Male operantes quique poenas sibi augent; econtra autem, quibus abbreviatur vita presens, si sunt culpabiles, cito admyssa luunt. Boni autem omnes etsi corporaliter non eque degant, una tamen felicitatis aeternitate gaudent. Non ille solus tam parvo tempore sedit. Legimus Tertulinum a sancto Stephano papa presbiterii dignitatem 139.1348C| et post 4 dies ob amorem Christi constantiamque fidei martyrium a tiranno suscepisse; et in utroque ordine is semper manet. Iste quidem peccata luit, et in brevi pro laboribus justis bravium a Deo recepit, et hoc multis ilico manifestatum fuit. Haec autem omnia enarrare perlongum est; qualiter vero de hiis mihi acciderit, Deo teste, quia non mentior, explicabo. (f. 131) Fuit in presidio ad Misni, et in natalicio die post apostolorum Symonis et Judae ( Oct. 28) post matutinam apparuit mihi ille venerandus, et cum hunc mortuum bene cognoscerem, quomodo se res ejus haberent, protinus interrogabam. Et ille: In poenis, inquid, pro qualitate meriti fueram, quas omnes prorsus jam superabam; et ego mox admodum gavisus: Licet 139.1348D| mihi, inquam, campanas sonare et populos ad laudem Dei accendere? Et ille respondit: Bene, quia verum est. Et tunc amplius in colloquendo progressus: Estne, dixi, hoc vobis notum, quod multorum susurratione 139.1349A| mens regis alienata est a vobis, eo quod post ordinationem vestram contra eum multa operari studuissetis? Et ille: Credite mihi, obsecro, credite, ingeminans, quia in hoc culpabilis non sum. Cum autem percontari hunc vellem, cur tanto cito obierit, evigilavi, et hoc scire non licuit mihi. Accepi post a veracibus, quod is in omnium commemoratione sanctorum divinis clementer presentari mereretur obtutibus. Omne quod de illo dixi, non de speciali aliqua suimet caritate protuli, quia verum est, quod ante benedictionem suam mediocriter dilexit me, et ob defensionem suimet aecclesiae inpedit multa meae. Veritatis gratia et obprobrii ob mutationem subsequuturi haec locutus sum, minora quam (f. 131' ) fuerint, quia post se 139.1349B| meliorem nullum reliquit. Post hujus sepulturam Hericus antistes ex nostra parte ad regem cum electione mittitur, cui mox epistolam de aecclesiae detrimento meae inscriptam et regis clementiam ammonentem commisi. 48. Interim Bolizlavus de nece archipresulis certus, congregato exercitu, Libusuam, de qua predixi, peciit; et quia sciebat, ob effusionem Albis ex nostra parte nullum urbanis posse ad auxilium venire castrametatus est ibi. Miles ejus ad bellum hortatus accessit, et defensor ad modicum resistit. Magnam enim hanc urbem nil nisi mille homines tuebantur, cui vix ter totidem suppeterent. Bolizlavus ad prandium sedebat, et satellites suos jam victores urbem ingredi gaudens cernebat. Porta aperitur 139.1349C| et multorum sanguis effunditur. Capiuntur ex hiis optimi Guncelinus ac Wiso, et ejusdem infelix custos Scih vulneratus. Is namque urbem, quamcumque umquam ad tuendum accepit, non ignavia sui, sed infortunio miserabili, semper amisit. Hii omnes ducti sunt in presentiam superbi triumphatoris, cujus edictu mox ad custodiendum abducti sunt. Ex sociis autem predicti ducis non minus quam quingenti (f. 132) ibidem remanserunt. Facta est vero haec miserabilis cedes 13 Kalendas Septembris, Divisa tunc inmani preda ac urbe incensa, victrix turba cum seniore suo laeta rediit. 49. Ab internuntiis festinantibus haec regina in 139.1349D| Merseburg tunc manens conperit. Ego autem prepositi dum ortatu Redingi duo altaria, unum, ubi archiepiscopus requiescit, et aliud in septemtrionali ejusdem templi parte 11 Kalendas Septembris dedicarem 139.1350A| indignus, in Magadaburg primitus id rescivi, et mox ad reginam velociter abii. Omnes nos conprovinciales juxta Mildam sedere et ad adventum regis haec omnia providere, ab ea jussi sumus. Interim rex ab expeditione occidentali revertitur, et Gerenonem suimet capellanum ponere in vacuum conatur. Huic presul Hericus occurrens et legationem suam aperiens, non exauditur. Thiedricus nepos meus tunc ad Gronam vocatus venit, et a rege per manus suscipitur, et in vice Geronis deinceps habetur. In natali sancti Mathei apostoli ( Sept. 21) rex ad Sehusun venit; et ego accedebam, et cum jam tempus esset, ammonui hunc coram cunctis residentibus, ut aliquid de parrochia meimet caeterisque rebus injuste ablatis 139.1350B| ante constitucionem (f. 132' ) archipresulis cum eo voluisset tractare. Ibi me tunc firmae suimet fidei commisit, ut cum justicia aut alie salubri haec finirentur Postera die rex ad Magadaburg veniens, in refectorio fratrum omnes nos convenire precepit. Ibi tunc regali peticione, et salva in posterum electione, Gero communiter eligitur ( Sept. 22); et in aecclesia se primitus altari tradens, et communionem fratrum 10 mansis acquirens, baculum a rege accepit pastoralem; et mox inthronizatus, ab Eido unctus est episcopo, nobis confratribus predictis eum adjuvantibus. Thebeorum festivitas martyrum a rege ibi celebre ducitur, et post haec ab archiepiscopo magnificis muneribus idem cum suis omnibus honoratur. Inde hii ad Mersburg 139.1350C| properantes diu ibi manebant, et procurationem regni cum summis tractabant. Erluvinus Camaracensis episcopus in hoc anno, ac Conradus et Herimannus puer duces egregii, obierunt. Quidam vero monachus infirmitate magna depressus, multa per visum sibi revelata vidit, quae interim, dum ipse ea secum loquitur, a presentibus scriptis notata sunt, et pro maximo habentur miraculo. Nati sunt autem in hiis diebus duo fratres cum dentibus, in ore similes aucae, quorum alter dextri dimidium brachii, sicut ala aucae, habebat; qui tercia die nativitatis suae invicem ridentes, (f. 133) civili dissensione moriuntur. Quidam vero miles, cum bona 139.1350D| sancti Clementis vi tolleret, et inde rectum facere noluisset, in una dierum a muribus intra cubiculum impugnatur ineffabilibus. Qui primo fuste arrepto eos prohibere temptans, posteaque evaginato 139.1351A| eos aggressus gladio, et sic nil proficiens, arca quadam, ut ipse rogavit, includitur, ac in medium fune suspenditur; et cum exterius haec plaga sedaret, hicque liber solvi debuisset, ab aliis usque ad mortem corrosus invenitur. Tunc cunctis presentibus et postea venientibus manifestum fit, quod hunc ira Dei, vindex predicti facinoris, sola consumpsit. 50. Interea Jaremirus, de quo predixi, regis gratiam suppliciter petens, pro misericordia et restitucione exilium ac custodiam Ethelboli presulis, Ansfridi successoris episcopi, suscepit, qui in inmensa cede Bawariorium ad Bolizlavum sine regis ac sui licencia cum muneribus iter agencium, et trucidacione sibi commissorum et non aliqua 139.1351B| regis infidelitate, talem promeruit ulcionem. Nostri hoc audientes inimici irriserunt; nostri autem concives ut sibi profuturum timuerunt. Et hiis liceat in semetipsis hoc factum cognoscere, qui id consilium regi nostro umquam dedere. Post haec Othelricus, frater ejus, ad Merseburg a rege vocatus venit, et regnum, quod sibi injuste prius usurpavit, gratuito munere suscepit. Eadem tempestate inundantes pluviae ac se (f. 133' ) surgentes piratae multum, pro dolor! nocuere. In illo tempore inundante Danubio in Bawariis et stagnante Reno, ita ineffabilis populi ac pecoris, edificiorum quoque et silvarum tali impetu erutarum multitudo periit, quod omnes harum habitatores parcium sua vel antecessorum memoria 139.1351C| id numquam accidisse firmabant, hoc gementes ex variis criminibus suis tunc evenisse, et post haec aliquid magnum timentes sibi esse venturum. Equidem longe digressus redeam. 51. Rex a Mersburg discedens, navigio ad Harneburg venit. Ibi cum Sclavis confluentibus plurima discuciens, pace vero ibi firmata, rediit, et omnium festa sanctorum in Helmanstidi celebravit; deindeque occidentales properat invisere regiones. Interea domna Ludgerd nimis infirmata, me quia unice dilexit, et, ut supra memoravi, linea consanguinitatis mihi fuerant conjunta, per internuncium vocavit. Sed cum post crepusculum ad Walmerstidi, 139.1351D| ubi illa jacuit, venirem, caminatam ingressus, vidi 139.1352A| eam nimis laborantem et ob hoc a spalmis non deficientem. Inter quos hoc solum ore volvebat et mente: Me, inquiens, suscepit dextera tua, Domine, ipsi vero in vanum quesierunt animam meam (Psal. LXIII, 9, 10). Haec nullum omnino ad me proferens verbum cum a me interrogaretur, si sancto voluisset ungi oleo, respondit: Libenter, quia post hoc Christi voluntas cito perficitur in me. (f. 134) Vestimentis tunc parata novis me vocavit; et perfectis omnibus ad unctionem juste pertinentibus: Quam pulcra es nunc! dixi ad eam, et illa: Vide, infit, juvenem formosum ad dexteram, oculis designans in eam. Post haec digressus, ob farigationem intineris diu dormivi, et tunc expergiscens audivi eam pre nimio dolore graviter ingemiscentem; et propius accedens, 139.1352B| cantavi spalterium, usque dum eam in extremis esse presentes testarentur; et tunc conpletis quae ad haec dicenda erant, cum ipsa sanctorum invitacione transiit felix anima ejus Idibus Novembr. ad sponsi coelestis thalamum. Hujus obitum quidam laicus, civis Partenopolitanus, cum in infirmitate jaceret, predicens: Est, inquit, domna Liudgerd de hoc seculo transitura; et vere beatus est ille qui eam meretur incedere viam. Cum jam primo illucesceret, corpus ad Wallibizi nobis comitantibus defertur, et in proxima die juxta monasterium in aquilonari parte, ubi Liutherdus pater 26 annos inclusus requiescebat, deponitur et a viro suimet Wirinhario ineffabiliter defletur. Fuerat enim haec vite ejus et animae diligens custodia, 139.1352C| et in divino maxime sudans famulatu, pro illo plus quam pro se, jejuniis in frigore et oracione continua peractis et elemosinis, ab omniun huc usque tuebatur insidiis hostium. Dico autem cunctis presentibus atque futuris, quicquid boni in hoc, seculo pro alicujus memoria a fidelibus exhibetur, (f. 134' ) si non licet ei prodesse, pro quo agitur, numquam a Deo ei irritatur, qui hoc facere studiosus conatur. In primo Heinrici regnantis anno predicta Liudgerd post mortem patris sui ad virum suum, a quo injuste tamdiu disjuncta fuerat, mense Januario rediit. 52. Et post nuptias marchio Liutharius in occidente 139.1352D| infirmatus et pocione Paulina inebriatus, 139.1353A| ex inproviso obiit, octava Kalendas Februarii; sepultus in Colonia, in eodem loco, ubi ipse prius rogavit, in australi parte templi, quo in cena Domini penitentes introducuntur. Hujus vidua, nomine Godila, quodcumque boni potuit, pro memoria ejusdem facere non desistit. Filio suimet Wirinhario beneficium patris et marcam cum ducentorum precio talentorum acquisivit, permanens in castitate 4 annos. Et tunc consanguineo suimet Hirimanno nupsit, nil curans inpositum ab Arnulfo presule bannum, et quod dexteras episcoporum sibi hoc a Deo interdicencium fefellit trium. Propter hoc est excommunicationis gladio ab antistite predicto jugulata, nullamque in procreanda prole spem deinceps adipiscitur. Sed ego delirans, id est ab 139.1353B| incepto paululum devians, regis Heinrici inclitam conversationem agrediar. 53. Is magnam sinodum ob dampnationem Thiedrici, Metensis episcopi, posuit. Huic in eodem concilio ab omnibus episcopis ibidem convenientibus interdictum est ut ante purgacionem missam non caneret. (f. 135) Post haec natale Domini in Palithi festivis peregit gaudiis; et ibi tunc Walkerus, Treverensis aecclesiae servus et capellae suimet custos providus, egrotavit, et nobis inde euntibus ibidem relinquitur; 3 Idus Januarii, pro dolor! moriturus ( an. 1013, Jan. 11). Interim Lievizo, Bremensis archiepiscopus, longa infirmitate depressus, diem pius sollicite prestolabatur supremum, et in nocte hac, quae ultimam precesserat 139.1353C| diem, consotios crebris jam defatigatos vigiliis talibus mulcebat alloquiis: O dulcissimi fratres et filii, ne quisquam vestrum de superna diffidat clementia, et ut labor vester nunc paululum relevetur, de me exemplum vobis admodum credibile profero. Domnum papam Benedictum in his partibus exul quesivi, et ne ad hunc pervenirem, a multis iterantibus sepe tardatus, nullis eorum acquievi blandiciis. Huic, dum vixit, studiosus adhesi, et post excessum ejus Aedtheldago, seniori meo, servi vice famulabar. Hoc ipse considerans, pauperes suos fidei commisit meae. Dehinc camerarius ejusdem effectus sum. Sed cum ille pius, quam semper optavit, coelestem pergeret ad patriam, 139.1353D| vestra electione communi et munere regali huic indignus 139.1354A| succedebam. Omne, quod invicem peccavimus, amore Christi ex corde remittamus, ut cum bona pace nunc separati, mereamur in die ultimo ite rum sociari. (f. 135' ) Hoc in extremis meimet salubre vobis consilium do, ut Oddonem, qui fraternitatis vestrae est particeps, communi nostrorum consensu ad restorem nostrae eligatis aecclesiae, et ad utilitatem patriae, divinam supplicantes pietatem, in cujus manu cor regis est, quatinus id sibi placite perficiatur. Talia hortantem omnes exaudiunt, et sui benivolentiam et procurationem unanimiter laudant. Crastino dominica dies illuxit, et ille beatus pater summo pastori gregem sibi subditum manibus elevatis cum spiritu committens, 2. Nonas Februarii defunctus pergit, quo vivens tetendit. 139.1354B| Fuerat enim unus ex numero eorum quos ut nubes et quasi columbas propheta miratur suas volare ad fenestras (Isa. LX, 8). Ille enim ob vigiliarum et jejunii assiduitatem, dum adhuc valeret, quasi mortuus ignotis videbatur. Ad altare Dominicum numquam sine oblacionibus accessit; assiduus populi monitor, et hilaris omnibus arrisit dator. Is erga Deum promeruit, quod inter continuas piratae furentis incursiones sedis sua hactenus permansit intacta. 54. Interea rex de Alstidi discedens, ubi Epiphaniam Domini celebravit, et Bolizlavi nuntios pacem poscentes et confirmationem cum Misecone, ejusdem filio, fieri promittentes audivit, ad Merseburg venit, et ibidem predicti antistitis obitum comperit, 139.1354C| (f. 136) et hunc queritur ob presentem fructum, gratulatur autem propter subsequentem interventum, recordationem ejus sumopere faciens. Post haec transit a nobis, et Purificationem sanctae Dei genitricis in Magadaburg celebravit. Et in ipsa die predictus Oddo, clericis comitantibus ac laicis, supplex venit, et regis gratiam, sicut prius, ad complecionem eleccionis per fidos intercessores postulat. Quos rex nullatenus audit, sed capellano suimet Unwano, cum laude advenientium, etsi non spontanea, episcopatum dedit; Oddonem per manus succipiens et promissa sibi pietate demulcens. Tunc jussu regis et presentia ejusdem a Gerone archipresule cum consensu et auxilio episcoporum Ekkihardi 139.1354D| et Thurgati Unwan ungitur archiantistes 139.1355A| . Et interpositis diebus paucis, Miseco, Bolizlavi filius, cum magnis veniens muneribus, regis efficitur et fidem cum sacramento firmat. Dehinc cum honore magno remittitur, et ut iterum veniret delectatur. In hiis diebus tempestas magna post solis occasum contigit, ac omnes nos admodum turbavit. Diruit namque aecclesiam extra urbem positam, quae de rubro facta est ligno, regnante primo Ottone. Incendium quoque plurima archipresulis bona consumpsit. Insuper regias pervenit ad aures quod nepos meus Wirinharius cum Ekkihardo, (f. 136' ) Hirimanni marchionis fratre, ad Bolizlavum sine licencia pergeret, ibidemque multa gratiae suimet contraria loqueretur, ejusque nuncios hic sepe in secreto haberet. Hoc omne 139.1355B| rex graviter suscipiens, utrosque in suam venire presentiam jussit. Id cum facere non auderent, comprehensis omnibus suimet bonis, ut regiae potestati resisterent, diffamantur. Tandem nepos meus gratiam et incolatum cum predio suimet et auro comparavit. Alter vero longe post cum fideli interventu restituitur. Eodem anno Wonlef, heremita et verus Israhelita, 15 Kal. Aprilis obiit . 55. In proxima quadragesima rex ad Werlu veniens, diu colica passione ibi infirmatur et multa per visionem sibi revelata sunt. Ad ultimum lacrimis et oracione multorum convalescens, quia in tam brevi intervallo ad predestinatum non valuit pervenire locum, Paschale festum cum Meinverco sibi admodum familiari in Pathebrunnan 139.1355C| digna veneracione peregit ( Apr. 5); Pentecosten autem ( Mai. 24) nobiscum. In cujus vigilia Bolizlavus cum securitate obsidum apud se relictorum venit, et optime suscipitur. In die sancto manibus applicatis miles efficitur, et post sacramenta regi ad aecclesiam ornato incedenti armiger habetur. In 2 feria ( Mai. 25) regem magnis muneribus a se et a contectali sua oblatis placavit, deindeque regia largitate his meliora ac multa majora cum benefitio diu desiderato suscepit, (f. 137) et obsides suos cum honore et laeticia remisit. Post haec vero Ruciam, nostris ad hoc auxiliantibus, petiit; et magna regionis illius parte vastata, cum commotio inter suos et hospites Pezineigos fieret, eosdem quamvis suimet fautores jussit interfici 139.1355D| omnes. 56. In diebus illis Bronhag, abbas Vuldensis, deponitur 139.1356A| , et succedente sibi Popone converso et tunc Laressemensi pastore, hoc monasterium confratribus late discedentibus, a priori statu mutatur. In civitate Bernhardi ducis, Liunberg dicta, eodem anno aeris fit mira mutacio atque motio, et inmensus terrae hiatus. Hoc stupet accola et se prius numquam vidisse testatur. Rex autem ad occidentales pergens regiones, iter suum ad Longabardiam disposuit, et iterum ad nos repedavit; et inde 11 Kalendas Octobris discedens, per Bawariorum fines atque Swevorum usque ad locum qui dicitur . . . ., properavit. Huc exercitus undique confluit, et bene adjuvantium voluntas patuit. Et hinc usque ad Romam rex sine omni scrupulo regina comitante venit. Ad supplementum hujus 139.1356B| itineris Bolizlavus antea invitatus nil aspiravit, et in bene promissis more solito mendax apparuit. Insuper antea domno papae questus est per epistolae portitorem, ut non liceret sibi propter latentes regis (f. 137' ) insidias, promissum principi apostolorum Petro persolvere censum. Tunc vero missis illo nuntiis tacite rimatur, qualiter rex in hiis partibus haberetur; quoscumque potuit ab ejus gratia per hos amovere conatus. Tantus fuit huic respectus Dei, et sic piorum quesivit interventum, ac ita cluebat militis incliti firma fides, et de sacramentis terribilibus adeo curavit! Attende, lector, quid inter tot flagicia is faciat. Cum se multum peccasse aut ipse sentit aut aliqua fideli castigatione perpendit, canones coram se poni, qualiterque id debeat 139.1356C| emendari, ut quaeratur, precipit, ac secundum haec scripta mox scelus peractum purgare contendit. Major tamen est ei consuetudo periculose delinquendi quam in salutari penitentia permanendi. 57. Hujus conpar et quasi collega Hardwigus, a Longabardis falso rex appellatus, adventum magni regis et potentiam excercitus doluit; et quia suis viribus huic ad nocendum diffidit, in castelli munitionem se protinus recepit, hoc solum ingemiscens, quod rex ad majorem tunc vocatus accessit honorem. Post longam animi exestuantis deliberacionem legatos ad regem misit, qui comitatum quendam sibi dari (f. 138) peterent, et coronam suimet cum filiis ei redditurum veraciter promitterent. Hoc 139.1356D| cum consilio quorundam acquiescens facere rex noluisset, ut in sequentibus enucleabo, ad magnum suis familiaribus provenire dampnum id postea persensit 139.1357A| sensit. Sed priusquam haec aggrediar, quae superius indiscussa oblivione preterii, prescriptis interponere conor. 58. Fuit quidam Brun nomine, contemporalis et conscolasticus meus, ex genere clarissimo editus, sed divina miseratione pre caeteris parentibus inter filios Dei electus. Hic ab Ida, venerabili matre sua, unice dilectus, magisterio Geddonis philosophi traditur, et omne quod habere debuit, cum habundancia suggeritur. Hujus pater erat Brun, senior egregius et per cuncta laudabilis, amicus mihi consanguinitate et omnibus erat proximus familiaritate. Filius autem ejus et equivocus cum mane ad scolam ire debuisset, antequam ab hospicio exiret, veniam petiit, et ludentibus nobis in 139.1357B| oratione is fuit. Ocio negocium preposuit, et sic fructificans ad maturitatem pervenit. A tertio desideratur Ottone et succipitur, quem non longe post deserens, solitariam quesivit vitam, et de opere suo vixit. Is vero post mortem gloriosissimi imperatoris, regnante tunc secundo Dei gratia Heinrico, ad Mersburg veniens, benediccionem cum licencia domni papea episcopalem (f. 138' ) ab eo peciit, et ejus jussione ab archiepiscopo Taginone consecracionem, et quod ipse detulit huc pallium ibidem suscepit. Dehinc ob lucrum animae laborem subiit diversae ac grandis viae, castigans corpus inedia et crucians vigilia. Multa a Bolizlavo caeterisque divitibus bona suscepit, quae mox aecclesiis ac familiaribus 139.1357C| suis et pauperibus, nil sibi retinendo, divisit. In duodecimo conversionis ac inclitae conversationis suae anno ad Pruciam pergens, steriles hos agros semine divino studuit fecundare; sed, spinis pululantibus, horrida non potuit facile molliri. Tunc in confinio predictae regionis et Rusciae cum predicaret, primo ab incolis prohibetur, et plus evangelizans capitur, deindeque amore Christi, qui aecclesiae caput est, 16, Kal. Martii ( an. 1009) mitis ut agnus decollatur cum sociis suimet 18. Corpora tot martirum insepulta jacuerunt, quoad Bolizlavus id comperiens eadem mercatur ac domui suae futurum acquisivit solatium. Facta sunt autem haec in tempore serenissimi regis Henrici, quem Deus omnipotens triumpho tanti presulis honorificavit, et, ut 139.1357D| multum spero, salvavit. Pater autem predicti antistitis longe post infirmatus, et ut ipse mihi narravit, precepto filii, monachicum suscepit habitum, et 14 Kalendas Novembris in pace quievit . 139.1358A| 59. Nec floccipendenda est Geronis satellitum marchionis (f. 139) magna presumtio, quam stupeat fidelis et fugiat amore pietatis. Causa proferatur in medium, et tunc perpendatur factum, si sit laudabile an bonis omnibus detestabile? Arnulfus antistes ad saltum Geronis, a venerabili ejusdem loci abbatissa Hathawi ad festivitatem Christi martiris Ciriaci ad convivium invitatus, venit; et in die sancto, cum post missam de aecclesia ambularet, vidit clericum accipitrem in manu sua tenentem; et zelo commotus hunc cum brachio suimet comprehendit ac secum duxit, non ut puniretur, sed sic verbis mediocribus corriperetur. Fama volans milites predictos congregat, quorum primus Hugal nomine ad episcopum veniens, cur seniorem suum sic inhonorare 139.1358B| voluisset interrogat. Et antistes: Quid feci? inquid. Vidi abominationem Christi, et quia in meo factam episcopatu cernebam, sustinere non potui. Nil mali factum est. Ponamus diem vobis complacitam; et ubi culpabilis a communibus invenior amicis, digna emendatione restituo. Et ille prosequitur: Nec sic, inquiens, esse debet, nec ita fieri valet. Hodie aut sacramento vos excusate, aut seniori meo et nobis ad emendandum promittite. Ad haec presul: Sancta me, infit, sollempnitas prohibet jurare, et vos illud suscipere. Et multum miserabile mihi videtur quod justicia a vobis mihi solum denegatur. Post haec (f. 139' ) ille iratus egreditur, et miles armatus ignorantia comitis glomeratur; et cum jam vellet 139.1358C| episcopus cenare, videt omnes appropiare. Domus, in qua fuit, a suis firmiter obseratur, et ne hostibus facilis pateret ingressus, omni modo munitur. Sed cum eam jam impugnare voluissent, dictum hiis est veraciter, quod sacerdos alio declinans ibidem non inveniretur. Tunc is in claustro et tandem in monasterio queritur, et Dei gratia non ullo sui dedecore latens et haec omnia cernens, nullatenus invenitur. Ad ultimum sedato furore, hii ad hospicium pergunt, et domos suas tristes revisunt. Convocatis postera luce militibus suis, Arnulfus ad propriam remeavit sedem, abbatissamque nimis flentem solatur. Hoc totum rex comperiens, conspiratores hos sibi precepit presentari. Quem cum marchio predictus nimis iratum cerneret, per internuntios fideles 139.1358D| eum placare nititur. Hos rex ea racione audivit, ut prius trecentorum pondera, talentorum episcopali solverent dicioni, et qui in hoc facto culpabiles esse deputarentur, aut sacramento suorum 11 amicorum expurgarent, aut secundum canonicam auctoritatem 139.1359A| ei satisfacerent. Facta tunc inter eosdem mutua pace, post pascha ponuntur induciae. Huc nostri eorundemque amici conveniunt, et ego (f. 140) cum illis affui; et ut pecunia datur predicta, episcopus in occidentale monasterium venit, sedens ibidem in solio summi gradus. Ibi tunc solus marchio se juramento admodum credibili expurgat; satellites autem sui more poenitentum de manu predicti antistitis singulariter suscipiunt ea ratione jejunium, ut si quando amonerentur, onus subirent impositum. 60. Illud etiam adnectendum est, qualiter Othelricus, Boemiorum dux, mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9) interpretatus, Bosionem inclitum suimet militem caeterosque complures interfici preceperit, eo quod hos 139.1359B| fratrem adjuvare exulem a falsis murmuratoribus audierit, et omnes caute in hiis cladibus discerent, qualiter sibi in futurum precavere debuissent. Quod Dominus in utroque testamento jubet observari firmiter, id in hiis regionibus compleri prohibet ambicio, ceca semper. Germanum enim, quem merito pre hiis diligere debuit, verebatur, et ne umquam ad se veniat, diligenter custodire conatur. Boemii regnante Zuetepulco duce quondam fuere principes nostri. Huic a nostris parentibus quotannis solvitur census, et episcopos in sua regione Marierun dicta habuit; quod omne is et successores sui superbia tumidi perdiderunt, quia omnis humilitas (Matth. XXIII, 12), euvangelio teste, crescit et arrogantiae sublimitas minoratur. Sine 139.1359C| maximo timore in hiis nullus dominatur provinciis. Caritas pura gemit exclusa, quia regnat ibidem perjurium cum fraude socia. 61. (f. 140' .) Superius de universali papa Brunone disputans, cum successorem ejus Gerbertum tantum nominarem, ut de eo lacius aliquid scribam, non incongruum est. Erat is natus de occiduis regionibus, a puero liberali arte nutritus, et ad ultimum Remensem urbem ad regendum injuste promotus ( an. 991). Optime callebat astrorum cursus discernere et contemporales suos variae artis noticia superare. Hic tandem a finibus suis expulsus, 139.1360A| Ottonem peciit inperatorem; et cum eo diu conversatus, in Magadaburg oralogium fecit, illud recte constituens, considerata per fistulam quadam stella nautarum duce. Post haec autem predicto papa Gregorio defuncto ( an. 999), is gratia inperatoris eidem successit, et usque ad tempus Heinrici regis sedebat, Silvester vocatus. In cujus vice Johannes Phasan, id est gallus, positus ( an. 1003), sedem apostolicam dies sibi commissos regebat, sub quo aecclesia Merseburgensis renovatur et privilegii auctoritate sui roboratur. Huic succedebant Sergius ( an. 1009), qui vocabatur Bucca porci, atque Benedictus ( an. 1012), ambo preclari et consolidatores nostri. Ab omnibus hiis sacerdotibus summis adventus regis admodum desideratur, sed 139.1360B| diversorum reluctatione hostium diu tardatur. Benedictus sit in cunctis operibus suis omnipotens Deus, qui Romam longo tempore a multis temporibus depressam tali pastore consolari et pacificare dignatus est! Namque papa Benedictus Gregorio quodam in electione prevaluit. Ob hoc iste ad nativitatem (f. 141) Dominicam ad regem in Palithi venit cum omni paratu apostolico, expulsionem suam omnibus lamentando innotescens. Hujus crucem rex in suam suscepit custodiam, et a caeteris abstinere precepit, promittens sibi, cum ipse illuc veniret, haec secundum morem Romanum diligenter finiri. Advenit optati temporis acceleratio, et rex Heinricus a papa Benedicto, qui tunc pre caeteris antecessoribus suis maxime dominabatur, mense 139.1360C| Februario ( an. 1014) in urbe Romulea cum ineffabili honore suscipitur, et advocatus sancti Petri meruit fieri. Et quia de secunda ejus ordinacione locuturus sum, condecet eum me prius laudare, de cujus hoc venit gratuito munere, ut magister gencium nos ortatur Paulus: Deo patri pre omnibus et in omnibus, fratres, gratias agite (Ephes. V, 20); haec est enim voluntas ejus in Christo Jhesu Domino nostro (I Thess. V, 18). Jure laudandus est a nobis, qui multum profuit nobis munere et gratia aeterni regis. Heinricus etenim rex aecclesiam adauxit nostram multis utilitatibus, inprimis divino apparatu, et de 139.1361A| omnibus curtis quas in Thuringia et in Saxonia habuit, duas nobis tradidit familias. Evangelium auro et tabula ornatum eburnea et calicem aureum atque gemmatum cum patina dedit et fistula, cruces duas et ampulas ex argento factas et magnum calicem ex eodem metallo cum patina simul ac fistula dedit. Quicquid in prediis ab antecessoribus meis neglectum erat, precepto renovarat. (f. 141' ) Quem laudant superi, veneremur nos quoque servi, Promentes dignas nostris ex cordibus odas. Est hic namque Deus trinus, in deitate sed unus, Et sine quo nullus regnat, Deus ille benignus. Atque bonum summum, depellens omne nocivum, 139.1361B| Largitur coelo quae prosunt omnibus alto. Verus mendaces confuderat hic modo testes, 139.1362A| Heinricum regem dicentes inperialem Curam non suscepturum, nec denique longo Tempore regnandum, sed seva morte premendum. Nunc sunt bisseni, quod regno prefuit, anni, Scandens cesaream post rector clarus in aulam, Illo mense, meam quo solverat ipse cathedram. Ista dies pulchro signetur clara lapillo (Martial. IX, 53), Qua regi nostro se subdit Roma benigno, Atque liquore sacro perfusus gaudet, et almo. Fert grates Domino, qui se visitavit ab alto, Ac Cunigundam contectalem sibi caram. Summus pastor ovat, chorus atque suus quoque cantat, Quod sunt securi, tanto rectore potiti. 139.1362B| Merseburg, et tu concinnes omnibus actu. LIBER SEPTIMUS. 139.1361| 1.

 139.1361B| (f. 142) Decursis a Dominica incarnacione post millenarii plenitudinem numeri annis tredecim, et in subsequentis anni secundo mense ac ebdomada tercia, anno autem regni ejus tercio decimo, et die Dominica, ac 16 Kal. Marcii ( an. 1014, Febr. 14), Heinricus, Dei gratia rex inclitus, a senatoribus duodecim vallatus, quorum 6 rasi barba, alii prolixa mistice incedebant cum baculis, cum dilecta suimet conjuge Cunigunda ad aecclesiam sancti Petri, papa expectante, venit; et antequam introduceretur, ab eodem interrogatus si fidelis vellet Romanae patronus esse et defensor aecclesiae, sibi autem suisque successoribus per omnia fidelis, devota professione respondit, 139.1361C| et tunc ab eodem unctionem et coronam cum contectali sua suscepit; priorem autem coronam super altare principis apostolorum suspendi precepit. Eodem die papa eis cenam ad Lateranis fecit copiosam. In octava vero die ( Febr. 21) inter Romanos et nostrates magna oritur commocio in ponte Tiberino, et utrimque multi corruerunt, nocte eos ad ultimum dirimente. Hujus rei auctores germani 139.1362B| tres extitere, Hug, Hecil ac Ecilin, qui postea capti sunt et in custodia detenti; ex quibus unus in hiis partibus evasit, secundus autem ad Fuldu deductus est, in Ivicanstene autem castello tertius diu servatur.

2. Arnulfum fratrem suum, quem Ravennati antea prefecit aecclesiae, cesar denuo inthronizatum ab apostolico ibidem consecrari precepit. Subplantatorem Aetbelbertum autem ejus (f. 142) injuste ibi diu sedentem, primo voluit degradare, sed assidua piorum devictus intercessione, alteri prefecit aecclesiae, nomine Aricia. In Ravenna duos et Romae totidem sinodali judicio papa deposuit, ab archiepiscopo Leone jam muto consecratos. 139.1362C| Sanctorum instituta patrum, in sacris ordinibus ibidem et apud nos diu, pro dolor! neglecta, cum excommunicatione redintegrata renovavit. Prohibent namque canones, ut ante 25 annos diaconus, presbiter autem et episcopus ante 30 annos nequaquam ordinetur. Hoc quia non servavimus, miseri prevaricatores sumus, excommunicationemque incidimus . 139.1363A| 3. Dominicam resurrectionem imperator in Papia civitate celebrans ( Apr. 26), instabilem Longobardorum mentem caritate cunctis exhibita firmavit. Dehinc sedatis tumultibus universis, reversus est ab Italia cesar; et Hardvigus ob hoc admodum gavisus, Fercellensem invasit civitatem, Leone ejusdem episcopo vix effugiente. Omnem quoque hanc civitatem comprehendens, iterum superbire cepit; quem ut in sequentibus expono, divina majestas nimis humiliatum se culpabilem cognoscere coegit. In biis partibus cesar episcopatum, quod erat tercium devoti operis sui ornamentum, in Bobia civitate, ubi Christicolae sancti et confessores incliti Columbanus et Attala corporaliter requiescunt, communi consilio et licentia comprovincialium 139.1363B| episcoporum construxit; quia summa necessitas, et, quae eam precellit, Christi caritas ad hoc instigavit. Hic cum maxima prosperitate et gloria Alpinas superat difficultates ac nostrae regionis adiit serenitates, quia aeris hujus et habitatorum qualitates nostris non concordant partibus. Multae sunt, pro dolor! in Romania atque in Longobardia insidiae; cunctis huc advenientibus exigua patet caritas; omne quodibi hospites exigunt venale est, et hoc cum dolo, multique toxico hic pereunt adhibito. 4. (f. 143) Eodem anno 4 Kalendas Mai. obiit Karolus comes, Riedagi marchionis filius, qui omne suimet benefitium injuste accusantium turgida inflatione et nulla sui culpa prius per 139.1363C| didit, et illatum facinus aequanimiter portavit. Eodem die neptis mea Mathildis, quae in Geronis saltu cum domna Hathui abbatissa jure consanguinitatis diu nutriebatur, animam exhalavit; quam quia sibi successuram venerabilis matrona semper optavit, insolabili merore mortuam flevit, et hanc in proximo mense Julio 4. Nonas eadem subsequitur. De cujus laudabili vita quaedam breviter percurro. Fuit haec reginae Mahtildis inclita neptis, ac in 13 aetatis suae anno Geronis filio marchionis Sigifrido nupserat, et cum eo tantum 7 annos conjuncta erat. Post cujus excessum ob Dei amorem et tristis solatium senioris sacrum a Bernhardo antistite velamen et mox consecrationem, 139.1363D| ut predixi, suscepit, sedens 55 annos, tam assidua in Christi servitio ut Anna, et tantae largitatis ut Sarepthena, in castitate et abstinentia similis Judith, ecclesiam sibi commissam diversis 139.1364A| decorans ornatibus. Hujus obitum signa prenuntiabant ista. Vivarium, quod in orientali parte urbis est positum, usque in mediam diem apparuit sanguineum, et post viridi colore est variatum. Multis est visum quod meritis istius neptis mea se cum palma virginitatis precederet. Sepulta est autem egreia Christi (f. 143' ), sponsa a Bernhardo Antiquae civitatis episcopo, non ubi petiit, sed ubi gemens congregatio sua rogavit, in medio aecclesiae coram sanctae crucis altari ubi postmodum per ejus nobile meritum quodam viro diu debili et cum scabellis diu ambulanti tribuit omnipotens Deus facilem gressum. 5. Inperator autem, transcensis Alpibus, caeterisque adjacentibus provinciis regendo decursis, natale 139.1364B| Domini celebravit in Palithi. Et post haec ad Merseburg veniens, Bolizlavi fidem et auxilium suis innotuit fidelibus, et ut ab eis ad excusationem aut indictae rei emendationem is vocaretur, unanimes poscit. Interim nepos meus, comes Wirinharius, instinctu malesuasae juventutis et dolosarum machinamento mulierum cum paucis ad urbem Bichlingi vocatam Dominica die venit ( Nov. 7), et domnam ejusdem Reinildam prius a se desideratam fraudatis custodibus rapuit invitam. Namque inperatori, ut nullo absque scientia et consilio suimet umquam sociaretur marito, haec antea firmiter promisit; et ob hoc cum clamore et ejulatu deducitur. Hoc audientes cum clientibus satellites, armati conveniunt, et ex his unus, Vullerd nomine, vulnere 139.1364C| diro tardatur. Sed una ex ancillis cum se pariter abduci rogaret, et jussu senioris sui hanc sumere Alwinus nobilis voluisset, vallatur undique, et nepotem meum (f. 144) jam tunc egressum revocat in auxilium. Hinc antequam ei succurreretur, pro dolor! oppetiit. Et dominus ejus adveniens, infra clauditur, et ab uno servorum sauciatur; quem protinus lancea perfossum muro infixit, et caeteros, ut sibi propius accedere non auderent, terruit: et cum suos longe cum matrona jam exisse, sibi autem nullum evadendi locum patere vidisset, relicto protinus equo, se dimisit a muro, et a lapide sequenti admodum depressus, tristes vix pervenit ad socios. A quibus usque Wi ad villici 139.1364D| cesaris domum portatus, ibi cum paucis est dimissus; et dominam cum magna festinatione avexerunt, nunc hic nunc illic cum ea latitantes, adventum domini solliciti prestolantes. Sed villicus iniquitatis 139.1365A| hospitem infirmum inperatori mox prodidit, et ejus mentem fecit nimis hilarem. Speravit enim eum in suam venientem potestatem in exemplum aliis periturum, aut precio ineffabili ab hoc redempturum. Nox jam erat, et Bernhardus ac Guncelinus et Willehelmus comites cum suis militibus a cesare missi, ubi egrotus jacuit, veniebant; et hos adfuisse Wirinharius a suis presciens, sibi familiarem Wilehelmum salutat, caeteris duobus indicens, si gladium elevare potuisset, quod numquam in eorum potestatem incolumis venire voluisset. Willlehelmus vero ejus vulnera ligans, et quod ad Merseburg, ut sibi jussum fuerat, (f. 144' ) venire nullo modo valuisset, intellegens, a suis fecit eum portari ad proximam villam Elerstidi dictam, 139.1365B| ibique in domo nimis lapidibus firmata precepit custodiri, ipse cum suis ad imperatorem reversus. Eodem die nos ad presentiam cesaris vocati, quali presumptione suum nepos meus interruperit votum, ab eodem flebili lamentatione percipimus. Namque cum Brun a Milone inimico ejus in domo propria, ubi omnibus est pax habenda, occideretur, idque ab omnibus indigenis inperatori lugubriter intimaretur, multum rogatus ut suorum more antecessorum tam sceleratis hominibus predium cum incolatu prohiberet, idque sacramentis firmare ex sua parte jussisset, elevatis manibus omnipotenti Deo et cunctis presentibus illud se quamdiu viveret impleturum promisit. Et quia scimus multo sacius esse bonum non vovere Deo 139.1365C| quam postea declinare, rogitemus eum, cui haec dedit promissa, sicubi ea humanitatis gratia seu malo is fregerit ortatu, emendatione condigna resipiscat. Post inperatoriam lamentationem optimi quique dedere consilium, ut, comprehensis omnibus suimet bonis, domna revocaretur, et hujus rei auctores aut capti presentarentur, aut fugientes usque ad mortem persecutionem paterentur; ipse autem comes superata infirmitate, si culpabilis efficeretur, capite privaretur; si autem haec omnia cum consensu matronae acta fuissent, (f. 145) optime uteretur sponsa. Frater meus comes Heinricus haec ad implenda ilico mittitur, et ut ad Alstidi ad publicum venirent colloquium, jubetur. Illo tunc proficiscente, 139.1365D| predicti comites advenerunt, et cesari quae facta sunt nuntiaverunt. Postera die, id est in sancti festivitate Martini, Wirinharius pacienti animo adversa quaeque sustinens hactenus, exspiravit, nullum hostibus lucrum, suis autem 139.1366A| invincibile dampnum relinquens. Ob hoc rex tristatur, et Thiedricus hostis ejus lacrimatur. Hoc ego comperiens, Thiedrico nepoti meo abeundi licentiam petii, et corpus amici per satellites meos de Miminlevo, ubi tunc abbacia fuerat, et Reinoldus ejusdem provisor egregius debita hoc procuraverat humanitate, ad Helpithi, ubi hoc expectabam, reduxi. Sed eodem jam tunc nimis fetente, exsolvi protinus viscera jussi, juxta aecclesiam jubens sepeliri meam, et usque ad Wallibizi illud prosequebar, ponens ad levam dilectae conjugis Post 14 dies domna Swonehild, socrus ejusdem, morte subitanea 6 Kalendas Decembris obiit . 6. Interim cesar in Alstidi populis jura dabat (VIRG. 139.1366B| Aen. VII, 246), et, ut presentes affirmabant, meis haec amicis denegabat. Insula quae Porei dicitur, quia prius comes Bernhardus predictum voluit occidere Wirinharium, per injustos judices sibi eam cesar precepit assignari. Hoc Vicmannus comes prohibet, et injustum esse affirmat; omnes populi mussant et christum Domini peccare occulte clamant. Ibi tunc stella multis in medio apparuit ( Dec. 7) die (f. 145' ). In octava sancti Andree Rigmannus presbiter, qui aecclesiae prefuit suae 85 annos, in Christo obiit. Et inde exiens, natale Dominicum in Palithi coluit, et in 4 feria ante Pascha ( an. 1015) ad Mersburch venit. In cena Domini crisma in ejus presentia indignus benedixi. In vigilia autem sanctae resurrectionis, quae tunc fuit 5 139.1366C| Idus Aprilis, Redbald abbas Wirdunensis obiit, et Hethenricus ejusdem cenobii prepositus eligitur. In die sancto archiepiscopus Gero missam cantavit; et interim Othelricus, Boemiorum dux, advenit, et dies hos sollemnes duximus admodum hilares. Interea Hirimannus marchio pascha duxit cum socero, et inde vix solutus, ad imperatorem cum nuntio ejusdem Stoignewo diu exspectatus venit. Idem legatus, mentiri semper solitus, ad cesarem in occidentali parte, plus ad perturbandum quam, ut simulaverat, ad pacificandum, ab instabili seniore suo missus est. Quem cum consociis suimet inperator suis familiaribus committens, generos suos gratiam ejusdem nudis pedibus querentes misericorditer 139.1366D| suscepit, et tunc demum nugigerulus ut haec cerneret presentari jussit, et publice domino ejus respondit. Hic cum alia, quam cesar preceperit, domi retulisset, cum prefato comite pacem firmare cupienti jussu ducis infausti remittitur, et in conspectu 139.1367A| inperatoris et principum ejus fallax et in invicem disturbans esse convincitur. (f. 146) Tunc iterum Bolizlavus se ad excusandum, vel inobedientiam ad emendandum a cesare vocatus, in presentiam ejus venire noluit, sed coram principibus suis haec fieri postulavit. Sed quantam ei benignitatem imperator prius ostenderit, lector, attende! 7. Prefatus dux, mille artium scientia plenus, filium suimet Miseconem ad Othelricum, Boemiorum provisorem, misit, ut memores mutuae consanguinitatis se invicem pacificarent et cunctis hostibus suis et maxime cesari pariter resisterent. Ille vero hoc omne in detrimentum sui esse compositum a veracibus accipiens, hunc comprehendit, ex consociis 139.1367B| ejus optimos quosque interficiens, ac caeteros una cum seniore capto Boemiam reduxit, ac in carcerem projecit. Quod cum inperator comperiret, Thiedricum nepotem meum illuc misit, ut satellitem suum sibi redderet, et si de gratia suimet aliquid curaret, hunc nullatenus perderet. Cui hoc fertur dedisse responsum: Senioris mei jussa in omnibus sequi tam posse quam velle, mihi admodum necesse est. Eripuit me nuper indignum omnipotens Deus de ore leonis, ejusque catulum in perniciem meam missum mihi tradidit. Et si hunc liberum abire permitto, certos hostes in patre et filio semper habeo; sin autem retineo, aliquem cum eo fructum me acquisiturum sperabo. Videat dominus meus de hiis omnibus, quid (f. 146' ) sibi placeat ac mihi aliquatenus proficiat, 139.1367C| et hoc totum devotus inplebo. Sed cum Thiedricus cum hac legatione reverteretur, alius mox celeriter remittitur, qui eundem mitti rogaret, firmiterque ei preciperet, promittens ex parte cesaris omnem ejus excludi sollicitudinem et bonam firmari pacem. Tunc Othelricus nolens volens captivum reddidit, et imperatorem multum placavit. Bolizlavus autem de ereptione filii supra modum gavisus, per internuntios suimet condignas cesari gratias egit; postulans ut eum sibi ad honorem, inimicis autem suis ad dolorem remitteret et futuram utriusque remunerationem ipse veraciter agnosceret. Quod inperator tunc non posse fieri respondit, sed cum ad Merseburg veniret, cum communi principum consilio suorum voluntati suimet se tunc satisfacturum promisit. 139.1367D| Hoc Bolizilavus ut audivit, non bene suscepit, qualiterque filium in suam redigeret potestatem, semper tacita mente et crebra legatione revolvit. 139.1368A| 8. Ad condictum cesar ut venit locum, cunctos optimates, quid sibi de hac re esset faciendum, consuluit. E quibus Gero archiepiscopus loquitur primus: Cum tempus fuit et cum vestro honore id fieri potuit, me ista hortantem non exaudistis. Nunc a vobis est mens Bolizlavi ob longam filii retentionem et custodiam aversa, et vereor, si hunc sine obsidibus aut aliis confirmationibus remittitis, ut in posterum fidelis servitii in ambobus (f. 147) careatis. Talia loquentem maxima presentium turba consequitur, et pars corrupta, id cum honore magno fieri non posse ingeminat. Vicit pecunia consilium, et ut hoc Bolizlavo carius esset, in fidem suam, et cum omnibus quae habebant, Miseconem haec a cesare suscipiens reduxit, et promissa percepit, ammonens 139.1368B| eundem et filium, ut memores Christi et firmae Dei, nullum cesari incommodum amplius inferrent, nec suos decipi paterentur amicos. Huic dulci ortatui fistulae blandientis more ab hiis protinus respondetur, quod factis postmodum nullatenus completur. Quamvis enim hiis aut fides parva sit aut nulla, tamen hoc nobis inputant, quod ex parte cesaris et nostrorum is tam sero remittitur, qui in numero militum habebatur. Hoc eis erat semper in animo, et propterea se in presenciam cesaris non venire affirmabant. Et verum est, quod vox evangelica testatur, excusationem (Luc. XIV, 18) aliquam hunc querere, qui ab amico familiari meditatur discedere. Haec inperator agnoscens, a nobis discessit, et proximos rogationum dies in Capungun 139.1368C| fuit, quo ipse curtem suam de civitate Cassalun dicta transtulit; et ibi cum consilio sui archipresulis Heriberti predictam Hethenrico curam commendavit. Interim ecclesia incipitur nostra, presente archiepiscopo Gerone, cujus primos posui lapides in modum sanctae crucis 15 Kalendas Junii. Et tractatis ibidem rebus necessariis, in vigilia pentecostes (Mai 28) ad Immedeshusun venit, illic cum antistite Meinwerco hanc sanctam festive (f. 147' ) ducens sollempnitatem (Mai. 29). 9. Illic Val, Corbensis abbas, prius ab cura suspensus, deponitur, et unus ex Larsemensi monasterio Druhtmer sine fratrum consensu predictorum assignatur. Quo ad sedem suam in hac 139.1368D| venienti ebdomada, omnis congregatio exceptis 9 flens abiit, et ut Liudulfus abbas predixit, locum hunc pene vacuum non sponte reliquid. 139.1369B| 10. In hiis diebus festivis Ernost inclitus Alemanniae dux, pueri successor Herimanni, cum in silva quadam illicite venaretur, ab uno militum suimet plus ignorantia quam voluntate spontanea, ut cervam sagittare debuit, pro dolor! vulneratur 139.1369C| . Hic quia mortem sibi imminere perspexit, socios vocat, et ut reo parcerent supplicatur; et quia hic tunc presbiterum, quo sua confiteretur peccata, non habuit, unum ex militibus hujus vice propius accedere jussit. Quem cum adesse perspiceret: Omnes, inquid, accedite, et commortalis vestri ac peccatoris facta aure cordis percipite, et qualiter curentur, unanimiter succurrite; absentibusque cunctis fidelibus peccatricem meimet animam queso commendate, et uxorem meam, ut honorem suum servet et mei non obliviscatur ammonete. Haec dicens, in quocumque umquam se aliquid deliquisse recordari potuit, cunctis presentibus innotuit, et mox de luce hac 2 Kalendas Junii discessit, sepultus in Wirciburg juxta patrem suum marchionem Liupoldum, 139.1369D| ut ipse rogavit. Hic juvenis, ut spero, felicem habet animam, cui, sicut ipse vivens testatus est, plus placuit, coram multis hic erubescere quam coram omnipotenti Deo latere. (f. 148) De hoc 139.1370A| exemplum, fratres in Christo, capite, et morbum interius latentem medico coelesti aperite, et antidotum ejus salubre nullatenus spernite, et quicumque sit in fine nostro confessor, non moretur in gementi professione peccator, ut ab eo in coelis in veniatur propicius remissor. 11. Ad supramemoratam sollempnitatem et ad predictum locum quidam rusticus de occiduis veniens partibus, novam imperatori legationem detulit, et hanc nullo nisi eo soli umquam aperire voluit, portans adhuc stimulum hunc, quo tunc pecus arans minavit, cum hoc ei coelitus per columbam jussum fuit. Et hic erat tantae longitudinis, ut omnes qui eum viderant nimis ammirarentur. Ipse vero rediens, cunctis interrogantibus 139.1370B| indicat, jussu cesaris, se ad Aquasgrani post expedicionem venturum, et responsum ab eo ibidem accepturum. Et quia hanc admonicionem et crebro aliam innumerabilem inperator sprevit, vindictam sensit. In nativitate sancti Johannis baptistae, quae tunc proxima erat, ad Gosleri cesar veniens, Ernasti ducatum nepti suae et filio ejus dedit; et inde ad Magathaburg proficiscens, interventum Cristi militis Mauricii ad exsuperandam hostis Bolizlavi contumatiam suppliciter rogavit. Dehinc ad locum qui Sclancisvordi vocatur, cum exercitu glomerato perrexit, et magnum comprovincialibus et marchioni eorum (f. 148' ) Geroni intulit [damnum ]. 8 Idus Julii fit nostra congregatio, et pro defensione debita habitatoribus hiis predatio 139.1370C| magna. Postquam nostri Albim transierunt, inperatrix et ego cum illa ad Mersburg pergentes, cesaris adventum in his partibus expectavimus. Nostri autem ut ad pagum Lusici dictum venerunt, a presidio ex Ciani urbe egresso temptantur; quod agnoscentes magnam ex eo multitudinem occidunt, et Hericum, qui dicebatur Superbus, et qui ex nostra regione ob omicidium illo fugit, captum in vinculis cesari presentabant. Inde usque ad Oderam inperator profectus, ad locum qui Crosna dicitur, optimos ab exercitu ad Miseconem ibi turmatim sedentem misit, ut eum de promissa sibi fide ammonerent, et ne propter eum ab inperatore sua perderent bona, cum dedicione sua preoccupare 139.1370D| voluisset, unanimiter rogarent. Quibus is talibus respondit: Agnosco me gratia cesaris ab inimici potestate ereptum ac vobis fidem promisisse; et eam libenter in omnibus adimplerem, si liber existerem. 139.1371A| Nunc autem, ut ipsi scitis, sum mei patris dominio subditus, et quia ille hoc prohibet, et sui milites hic modo presentes talia fieri non paciuntur, invitus omitto. Patriam, quam queritis, meam, si possum, defendere usque ad adventum mei patris volo, et tunc eum ad gratiam cesaris et ad amorem vestrum inclinare cupio. Hoc nostri audientes, regressi sunt, et haec inperatori responsa detulerunt. Interim Bernhardus (f. 149) dux cum suis fautoribus, episcopis et comitibus, et profanorum turba Liuticiorum, ab aquilone Bolizlavum peciit, et hunc presentem, munita undiquessecus Odera, habuit. 12. Cesar autem in inventione Christi protomartiris ( Aug. 3) Oderam transmeans, reluctantem Poleniorum multitudinem admodum prostravit, et nemo 139.1371B| ex nostris nisi Hodo inclitus juvenis cum Ekkrico et alio Guncelini comitis satellite cecidit. Hic cum Sigifrido, Hodonis filio marchionis, ab imperatore accusatus, eo quod Bolizlavo nimis familiaris actenus fuisset, eodem die viriliter se expurgant, et a suis Hodo longe digressus, cum hostes solus fugientes insequeretur, sagitta per caput inmissa primo oculum et post vitam perdidit istam. Sed cum Miseco ejusdem corpus cognosceret, quia ejus apud nos fuerat custos et sodalis, multum flevit, et id bene procuratum ad exercitum misit. Eorum autem, qui ex parte hostili oppecierunt, non minor erat numerus quam sexcenti, predam relinquentes nostris ineffabilem. Hoc Bolizlavus, ubi tunc mansit, ab internuntiis festinantibus mox 139.1371C| rescivit; et quamvis eo libenter pergere voluisset, tamen presentibus inimicis introitum patescere ausus non est. Quocumque nostri in navibus declinabant, illuc ipse cum suis equo sequebatur alato (cf. OVID. Fast. III, 415). Ad ultimum vero erectis celeriter velis, nostri per omnem unam navigabant diem, et inimicis eos tunc comitari non valentibus, litus optatum securi comprehendunt (f. 149' ), et proxima incendunt loca. Quod cum eminus dux prefatus agnosceret, more solito fugit, et nostris fiduciam et locum nocendi invitus concessit. Dux vero Bernhardus cum suis imperatori ad auxilium, sicut ei prius jussum est, venire cum nequivisset, per pedites clam missos ei eventum rei et necessitatem inobedientiae 139.1371D| indicens, vastatis circumquaque jacentibus locis, domum rediit. Othelricus quoque, qui cum Bawariis ad cesarem venire debuit, ob multas causarum qualitates dimisit. Et quamvis hii imperatorem 139.1372A| non comitarentur, tamen fidele servitium sua vicinitate ostendunt. Namque Othelricus quandam urbem magnam, Businc dictam, petiit, et in ea non minus quam mille viros absque mulieribus et liberis capiens, incendit eandem, et victor remeavit. Heinricus autem, Orientalium marchio, cum Bawariis, comperiens, Bolizlavi milites juxta se predam fecisse, protinus insequitur, et ex hiis fortiter resistentibus octingentos occidit predamque omnem resolvit. 13. Interim Redingus, Magadaburgensis prepositus, Nonas Augusti in Christo obiit. Mense eodem et 14 Kalendas Septembris Eila, venerabilis cometissa, obiit et in monasterio, quod ipsa construxit, ab Everhardo antistite traditur 139.1372B| sepulture. Sed antequam haec omnia cesar comperiret, multum sollicitus, quamvis parvo uteretur excercitu, tamen potestative, quamdiu voluit, in hiis partibus fuit, et tunc reversus ad pagum qui Diadesisi dicitur, venit in angusto, pro dolor! castrametatus loco, ubi nullus, excepto apum magistro, qui ibidem tunc interfectus est, sedit. (f. 150) Bolizlavus autem audiens, imperatorem aliam, quam intraret, viam hinc exiturum, juxta Oderam omnimodis sua firmavit. Sed cum hunc jam abisse comperiret, magnam peditum multitudinem ad locum, ubi noster consedit exercitus, premisit: precipiens eis, si aliqua oportunitas sibi accidisset, hujus saltem aliquam partem ledere temptaret. Insuper abbatem suum, Tuni nomine, simulata pace ad caesarem 139.1372C| misit, qui protinus ab eo explorator esse cognoscitur, et ibidem, quousque omnis pene exercitus, factis in precedenti nocte pontibus, paludem transcenderet prejacentem, detinetur ( Sept. 1). Tunc ille, monachus habitu, sed dolosa vulpis in actu, et ob hoc amatus a domino, rediit; et imperator Geroni archiepiscopo, et Geroni inclito marchioni, ac Burchardo comiti palatino, residuos committens, progreditur, et ut se solito cautius circumspicerent, ortatur. Post hoc ab hostibus prope in silva latentibus magnus clamor ternis mugitibus attollitur, et mox nostrum agmen, sagittariis intermixtim currentibus, ab hiis appetitur. Quibus primo conflictu secundoque fortiter resistunt, et ex eis 139.1372D| multos palantes occidunt. Set fugientibus quibusdam ex nostris, confortati hostes glomerantur, et nostros iterum incurrentes dissipant, et separatos sagittis fallentibus (f. 150' ) perdunt. Gero autem archiepiscopus 139.1373A| et Burchardus comes vulneratus vix evadentes, cesari haec referebant. Liudulfus autem juvenis cum paucis capitur, et Gero ac Folcmarus comites, cum 200 militibus optimis occisi, spoliati sunt, quorum nomina et animas Deus omnipotens misericorditer respiciat, et nos, quorum culpa hii tunc oppetiere, sibi per Christum reconciliet, et ne quid tale ulterius paciamur clemens custodiat. 14. Imperator ut hoc triste nuncium audivit, ad tollenda interfectorum corpora redire voluit; set multorum tardatus consilio, id quasi invitus omisit, et Aeidum antistitem, qui eis licentia infausti ducis sepulturam impenderet et Geronis corpus marchionis inploraret, remisit. Venerabilis vero pater cesari voluntarie consentiens, concito cursu revertitur; 139.1373B| et ut miserabilem aspexit stragem, flebiliter ingemuit et supliciter pro hiis oravit. Hunc cum victores et tunc in preda solum morantes eminus viderunt, de consequentibus timidi primo fugerunt, deindeque propius accedentem salutaverunt et sine omni offensione eum abire permittunt. Hic a Bolizlavo, multum de pernicie nostra gaudenti, quod postulat inpetrans, sine mora rediit, et corpora sociorum cum magno labore inimicis faventibus sepelivit. (f. 151) Funus autem predicti marchionis et socii ejus Widredi usque ad Mysni fecit reduci. Haec ibidem Hirimannus comes flebiliter suscipiens, et usque ad Novam urbem, ubi Gero, Agripinensis archiepiscopus, et Thietmarus marchio, frater ejus, vitricus istius, pater autem interempti 139.1373C| comitis, in honore Dei genitricis et sancti martyris Cypriani, regnante secundo Ottone, abbaciam construxerunt, cum fratribus suis Guntterio ac Ekkihardo comitatur. Quae Gero archiepiscopus tunc terrae commendans, domnam Aethelheidam ejusque filium Thietmarum et merentes amicos ac milites solatur. 15. Interim caesar cum suis ad Strelam urbem pervenit; et Miseconem cum exercitu subsequi sciens, Herimannum marchionem ad Mysnensis defensionem civitatis properare jubet. Ipse vero ad Merseburg recto tetendit itinere. Miseco autem a patre nefario instructus, ut primo nostros abisse divisos nullamque post se custodiam esse relictam sensit, Idibus Septembris Albim juxta urbem predictam 139.1373D| cum 7 legionibus in ipsa transcendit aurora, quosdam circumquaque jacentia vastare, alios vero urbem precipiens inpugnare. Quod Weneinici 139.1374A| conspicientes seque tueri posse desperantes, superpositae civitatis municionem, relictis pene omnibus suis, ascendunt. Ob hoc hostes (f. 151' ) admodum gavisi suburbium intrant relictum, et hoc ablatis rebus inventis incendunt, et superius castellum in duobus locis accensum infatigabiliter aggrediuntur. Hirimannus vero comes videns auxiliatores suos admodum paucos jam defecisse, Christi pietatem et ejus incliti martyris Donati intercessionem sanctam prostratus postulans, mulieres ad succurrendum hortatur. Quae propugnacula attingentes, lapidibus viros adjuvant, ignem inpositum, quia defecit aqua, medone extingunt, et Deo gratias! inimici furorem et audaciam minuunt. Hoc totum Miseco de monte juxta 139.1374B| posito cernens, socios adventantes exspectat. Qui depopulantes, et ubi ignis inveniebatur omnia usque ad Ganam fluvium concremantes, sero lassis revertuntur equis, et ibi cum seniore suo cras ad urbem pugnaturi pernoctarent, ni Albim crescere viderent. Propter hoc exercitus nimis defatigatus cum securitate inopinata remeavit, et ducis sui cor anxium hac prosperitate relevavit. Imperator autem haec ut audivit, quoscumque tunc colligere potuit, ad succurrendum suo marchioni propere mittit, et suburbium non longe post redintegrare precepit. Ad hujus operis supplementum et custodiam Gero archiepiscopus et Arnulfus presul (f. 152). 8. Idus Octobris cum comitibus caeterisque compluribus conveniebant. Hiis omnibus ego longe inferior 139.1374C| interfui. In 14 diebus incepta ad unguem nos perducentes, abivimus, committentes urbem Fritherico comiti ad 4 ebdomadas. 16. Gero archiantistes et ego, ejusdem comes, ad locum, qui Mucherini dicitur, veniebamus. Ibi tunc ego de promissis dulcibus eum ammonens, percepi ab eodem cum baculo ejus, quem hodie teneo, parrochiam super has 4 urbes, Scudizi, Cotuh, Bichini et Vurcin, de residuis 5, Ilburg, Pauc, Dibni, Liubanizi et Geserisca , differens ac in posterum dicens relicturum, 8 Kalendas Novembris, presentibus hiis testibus: Heribaldo, Hepone, Ibone, Cristino atque Seberto. Eodem die ad urbem Curbici dictam venimus, ubi convenientibus archiantistitis militibus id manifestavi, quam 139.1374D| misericorditer erga me senior suus egerit. Ibique de infirmitate venerabilis Fritherunae comperivimus, ad cujus hospicium tunc nos fuimus; quae, pro dolor! 139.1375A| in sequenti die, id est 6 Kalendas Novembris, hominem exuit interiorem . Inde Archiepiscopus ad Magadaburg profectus, omnium festivitatem sanctorum celebravit, et ego in Wallibici. 17. Interim Hardvigus, nomine tantum rex, perdita urbe Fercellensi, quam diu expulso Leone episcopo injuste possedit, infirmatur, et radens barbam, monachus est effectus, terciaque Kalendas Novembris obiit, sepultus in monasterio, Imperator autem occidentales invisens regiones, quae ibi tunc erant emendanda correxit. 18. Post haec autem Eid, antistes egreius, a Polenia saltem cum muneribus magnis reversus, egrotare cepit, (f. 152' ) et in urbe Libzi vocata fidelem 139.1375B| Christo animam 13 Kalendas Januarii reddidit. Et Hilliwardus Citicensis episcopus, ad hujus procurationem vocatus, mox adfuit, et domum, qua vir sanctus abierat, optimis redolere odoribus introiens agnovit; et corpus ejusdem usque ad Misni prosequitur. Sepelivit illud coram altari, auxilio comitis Willehelmi, qui ordine suo eandem tunc custodivit civitatem. Sed quia superius promisi me de ejus vita in sequentibus dicturum, de magnis pauca loquar. Erat vir predictus nobilis genere, dives in prediis, sed paupertate spiritus haec pro nihilo ducens. Ante benedictionem in Magadaburg cum caeteris confratribus regulariter ac multum laudabiliter vivens, et post in divinis gregibus lucrandis alcius insurgens, pro possibilitate sua apostolicam 139.1375C| imitatus est vitam. Nulla unquam utitur camisia neque braca, nisi tunc cum missam cantavit; quam idcirco sepius dimisit, quia se ad hoc indignum judicavit. Hiemis asperitatem qualiter is umquam sustineret, multi ammirabantur. Crebro a suis pene desperatus, in stuba vix recreabatur; corpus suum nimis afflixit jejuniis, plus nudis pedibus quam equo laborans. Cum sibi et sociis late vagantibus victum defecisse vel aliquid arduum occurrere videret, Deo gratias egit, et omnes hoc dicere jussit. In baptizando et predicatione continua et confirmatione non modo suae utilis erat aeclesiae, sed aliis quam pluribus. (f. 153) De hiis quibus ipse cum suis vivere debebat rebus, sibi subtractis pene ducentos aeclesiae suimet acquisivit mansos. 139.1375D| Crisma et clerum raro, templa autem Domini libenter consecravit, et tunc crebro sine missa. Oculi ejus ob assiduam fletus nimii effusionem jam caligabant 139.1376A| . Nobis contemporalibus suis ob crimen nostrum ejus conversacio displicuit, et ei nostra. 23 annos et amplius labore ineffabili vivens, finem suum ante predixit, et ut numquam ad Misni poneretur, multum rogavit. Id namque semper in mente ob timorem futurae desolationis desideravit, ut ad locum Colidici dictum, ubi Christi magnus martyr corporaliter requiescit, et ipse mereretur tumulari. Sed comes Herimannus, sperans precibus ejusdem locum sibi a Deo paratum adjuvari, ut prefatus sum, ibidem fecit eum deponi. 19. In vigilia natalis Domini Meingaudus, Trevericae civitatis archiepiscopus, obiit in urbe sua Cophelenci dicta, sedens 8 annos et 7 menses, indeque corpus suum ad sedem propriam delatum 139.1376B| honorifice ad antecessores suos locatur. Imperator haec audiens, de tantorum detrimento patrum turbatur, qualiterque loca bene suppleret vacua, cum familiaribus suis tractavit; et natalem Dominicum in Pathebrunnum festivis peregit gaudiis. Et post hanc Popponem, Liupoldi marchionis filium et tunc Bavenbergensis aeclesiae prepositum, Treverensi prefecerat urbi; et cum is ab Erkanbaldo, Magociacensi archiepiscopo, (f. 153' ) jussu cesaris et licentia Virdunensis episcopi, qui primus horum in ordine fuit confratrum, consecrari debuisset, a Thiederico, Metensi antistite, eo quod a se justius haec ordinacio fieri deberet, assidua acclamatione et humili peticione id incassum prohibebatur. Nam inperator hunc scripta demonstrantem et banno id 139.1376C| interdicentem non exaudivit, sed unctionem conpleri precepit. In hiis diebus vice Eidi presulis Eilwardus, Thietmari marchionis cappellanus, ortatu Herimanni confratris a cesare constituitur, et in Dominica die ante palmas in Merseburg a Gerone archiepiscopo nobis faventibus benedicitur ( an. 1016, Mart. 18). 20. Proximam palmarum jucunditatem inperator cum Heinrico, venerabili Wirciburgiensis aeclesiae episcopo, complens, 4 feria ad Bavanberg venit, ibique Cenam Domini et Passionem cum paschali tripudio honorabiliter peregit (Mart. 25, Apr. 1). Et quia Rothulfus, Burgundiorum rex, avunculus ejus, sicut vocatus erat, huc venire non potuit, nepotem sibi dilectum obviam sibi pergere rogavit. 139.1376D| Fit eorundem conventio in urbe Argentina et mutue caritatis invicem larga benignitas consociis arrisit utrisque. Fuit quoque ibidem Rothulfi 139.1377A| regis inclita conjunx, quae familiaritatis hujus adjutrix (f. 154) filios suimet duos, senioris autem sui privignos, cesari commendavit; dilectis sibi militibus hoc totum dedit in beneficium, quod sibi ab avunculo suimet tunc est concessum, et quod Willehelmus Pictaviensis hactenus habuit regio munere prestitum. Imperator sapienti usus consilio hoc, voluit cum hiis id sibi firmius subdere, quod longe prius rex predictus ei sacramentis post mortem suam sancierat. Omnem namque Burgundiae regionis primatum per manus ab avunculo suimet accepit, et de maximis rebus sine ejus consilio non fiendis securitatem firmam. Episcopatum in hac regione quodam nobili viro dedit, de quo postea vix securus evasit. Namque Willehelmus, prepotens 139.1377B| vir in hiis partibus, ut hoc omne comperit, eundem persequi et ad ultimum fugientem solum canibus precepit inquiri. Quos cum antistes jam defatigatus latrantes audiret, quod unicum tunc habuit solacium, signo sanctae crucis sua post signans vestigia, quasi mortuus jacuit et ad predam paratus fuit; et ecce canes rapidi loca eminus olfacientes signata, ut grandi turbine retroacti, reversi sunt, et sic verus Dei famulus per incognita nemoris loca ad amicos perrexit fines. Cesar autem regi et contectali ejus cunctisque suimet principibus ineffabilem pecuniam dedit, et firmata iterum antiqua tradicione, eos abire (f. 154' ) permisit, ipse exercitu congregato ad Basulam urbem profectus. Sed cum ibi Willehelmum munitis urbibus resistentem 139.1377C| et introitum sibi prohibere cupientem audiret, parva multitudine diffisus, amicam manum undiquessecus colligit, et provincias sibi rebellare presumentes incendio late flagranti securus desolavit. Cumque se nullam urbium earundem expugnare pro certo sciret, reversus est tristis, quod nec hic nec in parte orientali nocituram hostibus suis intulit molestiam. 21. Interim inperatrix, in nostris commorata provinciis, defensionem patriae cum nostris principibus meditatur. Hostis autem noster Bolizlavus inter haec nil nostra lesit, sed sua munit, et certus de eventu cesaris effectus, laetatur et nimis extollitur. Namque multi, quibus hoc cognitum erat, veraciter asserebant, si cesar ad eum tunc turmatim 139.1377D| veniret, timorem, quod eundem de nostris respiceret, restituere, et eum ad servitutem suam, pace tantum concessa, promptum et fidelem habere potuisset. Sed Burgundiorum rex, mollis et effeminatus, 139.1378A| bona, quae nepoti suimet promisit, impedire eorum instinctu voluit, quibus relaxato justiciae freno velud infelici vitulo per latum liberos currere placuit. Cum vero iterum ceptis persistere studuit, eorum conflacione et pessima reluctacione non potuit. Nullus enim, ut audio, qui sic presit in regno; nomen tantum et coronam habet, et episcopatus hiis dat, qui a principibus hiis eliguntur; ad suam vero (f. 155) utilitatem pauca tenens, ex impensis antistitum vivit, et hos vel alios in aliquo extrinsecus laborantes eripere nequit. Unde hii manibus complicatis cunctis primatibus velud regi suo serviunt, et sic pace fruuntur. Ob hoc solum talis rector inter eos dominatur, ut eo liberius malignorum furor invicem vagetur, et ne lex nova 139.1378B| alterius regis ibi adveniat, quae inolitam consuetudinem rumpat. Willehelmus comes, de quo predixi, miles est regis in nomine et dominus in re; et in hiis partibus nullus vocatur comes, nisi is qui ducis honorem possidet; et ne illius potestas in hac regione paulo minus minueretur, consilio et actu imperatoriae majestati, sicut predixi, reluctatur. 22. In precedenti estate ( an. 1014) Bernharius, sanctae Ferdensis aecclesiae pius pater et antistes, cum se jam ad occasionem hujus vitae vidisset inclinare, cunctos debitores suos ad se dulciter vocans, in Deum et in aecclesiam sibi commissam humanitus deliquisse ammonuit, et confitentibus cunctis misericorditer indulsit. Omnes autem, qui se aliquo contra eum fore culpabiles negabant, 139.1378C| sic arguebat: Ne queso, filii, sic faciatis! Non concupisco vos ex mea vel successoris mei parte ullatenus decipi, sed nunc vos volo a talibus exsolvi et pace sincera a vobis segregari. Is aecclesiam suimet 300 mansis juste adquisitis adauxit, imperatorem suum et omnes Christo fideles ex corde dilexit, et maxime sibi subditos summi (f. 155' ) pastoris exemplo amavit. Sedebat ille vir venerabilis 24 annos, et turrim unam de lapidibus, qui in hac terra pauci habentur, juxta Ferdensem aecclesiam fabricari incipit; et exin subtractus est a nostris aspectibus lucifer ille 8 Kalendas Augusti. Quod cum imperator comperiret, ut filius absentiam patris, sic flevit mortem tanti senioris. In cujus vice Vidzierum, 139.1378D| Coloniensis aecclesiae quondam prepositum, set tunc ab Heriberto archipresule depositum, 9 Kalendas Septembris diu renitentem posuit, et ab Erkanbaldo archiantistite consecratum ad sedem 139.1379A| propriam cum honore magno remisit. Notandum quoque est et non absque singultu gravi proferendum, quod monasterium in Miminlevo constitutum a libertate diu corroborata in servitutem redactum est. Deposito namque ejusdem coenobii abbate Reinoldo, dispersisque late confratribus hiis, Heresfeldensi aecclesiae ejusque tunc provisori Arnoldo illud subditum est. 23. In quadam provincia Sueviae regionis, et in comitatu Becilini comitis, accidit res una mirabilis et admodum terribilis. Una mulier maritata subitaneae mortis nexibus depressa obiit. Hujus corpus post lavacionem et debitam procuracionem ad aecclesiam a merentibus sociis delatum est. Haec a feretro se ex improviso erigens ac presentes cunctos 139.1379B| fugans, evocat ad se virum suimet cum familiaribus caeteris, ac hiis specialiter munus singulare asscripsit, verbis (f. 156) consolata dulcibus; ac post haec in pace quievit. Mirum est quod dico, sed mirabilis Domini haec solum opera cognosco; et ne quis haec vera esse diffidat, testimonium hiis haud vituperabile profero. Predictus comes hoc imperatori pro vero retulit, et ille mihi coram multis confratribus id intimavit. Sepe contigit, quod in imagine mortuorum callidus homini apparet inimicus, hunc modis temptans deludere variis; et stulti quique sic esse autumant. Ego autem veraciter innotesco cunctis fidelibus, quod post commendacionem animae ac debitum sepeliendi officium, more Christiano diligenter completum, corpus illud exanime 139.1379C| numquam ante universae carnis resurrectionem absque omni ambiguitate complendam resurgit, nisi meritis justorum ad tempus fiat; quod tunc solum accidit, cum mundus ista eorum inclita conversacione floruit. Puto predictam mulierem multum valuisse, cui post mortem gustatam justum complere desiderium, et tunc sine gemitu denuo licuit somno pacis obdormire. Beatus ille est qui opus bonum acceleracione continuata perficit, nec moras prolongacione diutina suspendit. Econtra autem ille miserorum loco assignatur, qui aut justa prorsus spernere, aut haec, ut non possint compleri, differre conatur. In utrisque ego sepe culpabilis, duas tantum res nunc profero, in quibus memet ipsum graviter (f. 156' ) accuso. 139.1379D| 24. Post decretum in Throtmanni peractum Richarius, Magadaburgensis aecclesiae presbiter et spiritualis frater meus, infirmatur; et ego, quia non eram ibi, eundem non visitavi. Cum autem, pridie quam ille vir justus obierit, venirem, ad eum non accessi, sed in posteram distuli diem, et tunc is sine mea caritate mortuus est. Corpus ejusdem 139.1380A| ad aecclesiam delatum de confratribus nostris, et quia vigilias sustinere non potui, a vicario meo custoditum est. Hic non longe post sepulturam ejus in somnis apparens mihi: Quare, dixit, non visitastis me, et psalterium non cantastis, neque memoriam in Throtmanni inventam fecistis? Qui cum excusacionem meam audiret, respondit: Male haec, dereliquistis. Et tunc interrogabam eum quomodo valeret; et ille: Ut in sabbato, infit, obdormivi, in alia ad requiei dulcis gaudia transivi. Cumque ego sciscitarem ab eo, qualiter se patris mei atque matris res haberet: Bene, retulit, sic prosecutus: Genitrix tua per me tibi indixit, in 2 aut in 5 feria eam assecuturum. Et haec ingemiscendo evigilavi, pro certo sciens, communem justorum institucionem 139.1380B| sanctam esse ac salubrem, si custoditur; sin autem, grande periculum. Etsi in hoc nullum accuso preter me, vereor tamen, maximam multitudinem hujus pacti alteriusque esse prevaricatricem; et quanto plus spernimus mandata prepositorum, tanto culpabiles sumus in examine eorum. 25. (f. 157) Insuper in altero deliqui crimine, quod me umquam fecisse, penitet ex corde. Redingus, Parthenopolitanae congregacionis prepositus, in quadragesima ( an. 1015) quae finem suum precesserat, me huc venientem caritative suscipiens, loqui secum in secreto postulat, et obortis mox lacrimis sic exorsus est: Subitanea me deprimi morte, multum timeo, et precedentes causas vobis aperio. 139.1380C| In Arnaburgensi civitate semel et in ista bis sic mihi ex improviso accidit, ut nec videre vel aliquid potuissem audire, exuperans hoc celeri auxilio Christi. Ex hoc tempore nimis sollicitus fui, et confratribus meis ad hoc, ut spero, idoneis, vulnus iniquitatis mee retecxi; et quia vos mihi fideles semper agnovi, ad testimonium meae confessionis supplex loco, quia me non diu victurum existimo. Hanc peticionem devotus suscepi, ac me in omnibus eidem satisfacere promisi. Post haec idem me de talibus ammonuit; et quia tunc tempus congruum non fuit, laudabilis desiderii sacietatem a me non percepit. Quamvis alicujus conversi plagam ob infatigabilem conscientiae meimet peccatricis fetorem libenter non inspiciam et curare desperem, tamen hujus confratris onus libenter subirem, si oportunitatem aliquam 139.1380D| nobis ad haec respondere vidissem. In proxima parasceve Rotmanus, presbiter et archiepiscopi prepositus Geronis, improvisae necis inpetu (f. 157) nocte deprimitur et in lecto mortuus invenitur. Hoc admirabile et nimis terribile cunctis audientibus videbatur; sed Deo gratias! pridie elemosinam largitur, et confessionem suam communiter et non 139.1381A| sine fletu magno fecit. In sabbato sancto huc veni, et sanctam hanc sollempnitatem cum archipresule meo celebriter peregi ( Apr. 10). Ibi tunc Redingus, prudens homo et per omnia cautus, fratri suo et dilectae sorori suam dividens substanciam: Habete haec, infit, vobis, ut, cum me cito corporaliter perdatis, in hac caritate vobis me fidelem fuisse agnoscatis. In nativitate vero sancti Johannis baptistae cum fratre meo abbate Sigifrido sui, et ibi preposito sepe memorato ultima salutacione valedicens, nil me ad acc piendam reconciliacionem sibi, pro dolor! exibui, nec hunc me amplius expetere sensi, et cum eundem, sicut predixi, post mortuum conperirem, tunc sero hic ingemui; ad quod prius respicere neglecxi. 139.1381B| Prefuit autem confratribus suis tres annos et 6 ebdomadas, vir pius et sapiens ac nimium fidelis, sepultus in porticu australi juxta monasterium. Huic in sequenti successerat anno (1016?) Geddo venerabilis pater, quondam scolae magister sed tunc aecclesiae custos, in festivitate apostolorum Petri et Pauli; in quorum vigilia prius obiit Esico inclusus, qui multa ob Christi amorem mutaverat loca. (f. 158) Zelus Dominicae domus, quae est in Christo mater nostra spiritualis, etsi raro, tamen interdum, comedit me; ideoque, quod modo sum loquutus, me preposito intermiscere operi compellit. 26. Audivi sepius numero, Anglos, ab angelica facie, id est pulchra, sive quod in angulo istius terrae siti sunt, dictos, ineffabilem miseriam 139.1381C| a Sucino, Haraldi filio, immiti Danorum rege, perpessos esse, et ad id coactos, ut qui prius tributarii erant principis apostolorum Petri ac sancti patris eorum Gregorii spirituales filii, immundis canibus impositum sibi censum quotannis solverent, et maximam regni suimet partem, capto ac interempto habitatore, tunc hosti fiducialiter inhabitandam inviti relinquerent. Consentiente hoc Domino et ob castigandas quorundam suimet infidelium culpas hostes predictos ad hoc instigante, tantum insevit persecutor, qui nec suis parcere umquam didicit; ille inquam supramemoratus, non rector sed destructor, post mortem patris sui a Northmannis insurgentibus captus, 139.1381D| cum a populo sibi tunc subdito cum ingenti precio 139.1382A| solveretur, quia ab occulta pessimorum susurracione se ob hoc servum nominari comperiret, quod salubriter in paucis ulcisci potuit, hoc impaciens communi dampno, et, si voluisset scire, sibi maxime nocenti, meditatur vindicare. Potestatem namque suam hostibus extraneis tunc relinquens, securitatem vagatione, pacem (f. 158' ) bello, regnum exilio, Deum coeli et terrae diabolo mutavit, et habitata quaeque vastando, sic se suorum non empticium neque volentem dominum, sed spontaneum crebro se jactavit inimicum late, pro dolor! regnantem. Iste autem cum grandi labore sui et contemporalium inter pios impius diu conversatus, respectu divino mors multorum morte tarda deprimitur, et fugientibus mox sociis ibidem 139.1382B| sepelitur [ an. 1014]. Quod cum Aethelrad, rex Anglorum, multo tempore ab eodem fugatus, pro certo comperiret, gratias agens Deo, patriam letus revisit, et, collectis in unum cunctis militibus suis, corpus inimicum exterminare conatur. Et ut hoc non fieret, quaedam matrona prius per familiares suos ammonita, servatum pignus a terra elevans, etsi indigena, tamen ad patrias navigio direxerat arctos, id est septemtrionalem plagam, quae hoc nomen ab arcturis duabus, hoc est ab ursis minoribus atque majoribus sortitur, quas serpens unus, ut astrologi asserunt, circumdat et dividit. 27. Pars terrae illius tantum frigida est, quantum 139.1382C| a solis calore aliena, et mentes incolarum caritatis geminae expertes ibi sunt Scithe, qui domos suas secum vehentes, feris et equino lacte pascuntur. In hiis partibus est unus rex, Gutring nomine, qui in monasterio Ferdensi sub episcopo ejusdem loci Erpone in clericatu educatus, ad diaconatus gradum pervenit indignus. Sed postquam predictus antistes (f. 159) obiit, iste elapsus nomen et ordinem, alter Julianus, abjecit, et vocabulum Christianitatis solum protessus, in multis invenitur longe alienus. Is a suis primo ut est agnitus, ilico succipitur, et hereditatio honore sublimatur. Quod Deo displicet, nemo laudet, nullus imitetur; presens fructus ob terrorem futurum spernatur. Et ille rex, servus peccati, filius 139.1382D| mortis, non, ut putat, dominatur, sed cotidiano pondere 139.1383A| aggravatur; de quo Dominus per Esaiam clamat: Filios enutrivi, exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Pro cujus consociorumque ejus conversione et digna emendacione ac perseverancia omnis Christianitas oret, et ne tale quid in membris suis amplius paciatur, Deum imploret. Quamvis de ille hoc solum dicerem, sunt, pro dolor! alii, qui similem subiere sententiam, illud Pauli non attendentes: Quia melius est viam veritatis non cognoscere, quam post notitiam declinare (II Petr. II, 21). 28. Sed quia nullus ad comprehendendas aquilonaris regionis varietates, quas natura pre caeteris mirabiles ibidem operatur, et crudeles populi istius executiones sufficit, omitto et de geniminis 139.1383B| viperarum, id est filiis Suenni persecutoris, pauca edissero. Hos peperit ei Miseconis filia ducis, soror Bolizlavi successoris ejus et nati; quae a viro suimet diu depulsa, non minimam cum caeteris perpessa est controversiam. Hujus proles multum in omnibus patrissantes, dilecti genitoris corpus delatum flebiliter suscipiunt et tumulant, et quicquid dedecoris (f. 159' ) patri suimet ingeri ab Anglis propositum est, paratis navibus ulcisci studebant. Eorum facinora, quae hiis intulere plurima, me quia latent, preteriens, illud stilo breviter aperio, quod mihi quidam pro veritate sibi cognitum intimavit. Aethelred, rex Anglorum, obiit anno Dominicae incarnationis 1016, et in mense Julio predicti fratres Harald et Cnut 139.1383C| , ac cum duce suimet Thurguto cumque 340 navibus egressi, urbem quandam nomine Lundunam, ubi regina, tristis nece viri suimet et defensoris, cum filiis Ethelsteno ac Ethmundo et duobus episcopis caeterisque primatibus presidio sedebat, circumdant, et naves singulas 80 viros habentes, per flumen, quod Timisi vocatur, ducentes, 6 menses eandem impugnant. Regina autem tunc bello defatigata assiduo nuntios misit, qui ab eis pacem peterent, et quid ab ea expescerent, diligenter inquirerent. Respondetur protinus hiis ab inexplendis hostibus, si regina voluisset dare filios suos in mortem, seque cum 15 milibus argenti ponderibus, et episcopos cum 12 milibus et omnibus loricis, quarum milia 24 numerus incredibilis 139.1383D| erat, redimere, et ad haec speranda 300º' obsides electos dare voluisset, sibi tantum sociisque suimet pacem cum vita adipisci potuisset; sin autem, 139.1384A| omnes ter clamabant eos una gladio perituros. Venerabilis vero regina cum suis hac logatione admodum turbata, post longam estuantis animi deliberationem, se sic facturam spopondit, et id cum prenominatis militibus firmat. (f. 160) Interim confratres duo noctis silentio, in navicula promissum evadentes periculum, quoscumque poterant ad defensionem patriae et ereptionem matris, hoste adhuc hoc ignorante, congregabant. Sed cum in una dierum Thurgut piratarum dux ad depopulandos fines proximos cum multitudine egrederetur, ex improviso hostibus occurrens eos offendit; et ut eosdem eminus aspexit, socios exortans, viriliter hos adiit, et ceciderunt utrimque Aethmun et Thurgut cum maxima 139.1384B| sociorum multitudine. Et nec hiis neque aliis ulla spes optatae venit victoriae; sed vulnerati sponte discescerunt, hoc solum gementes, quod sic fortuitis id accidit casibus. Nobis autem scriptura (Sap. II, 2.) prohibet credere fatum vel casum aliquid esse. Dani tunc, quamvis imbecilles, socias tamen naves visitant; et intelligentes, urbi solatium ab Aethelsteno superstite et Britannis venientibus afferri, truncatis obsidibus, fugiunt. Et destruat eos atque disperdat protector in se sperantium Deus, ne umquam solito hiis vel aliis noceant fidelibus! In ereptione civitatis illius gaudeamus, et in caetero lugeamus. 29. Percepi quoque a relatu predicti hominis Sewaldi factum miserabile ac idcirco memorabile, 139.1384C| quod perfida Northmannorum manus, duce ad hoc Thurkilo, Cantuarae civitatis egreium antistitem, Dunsten nomine, cum caeteris caperent, et vinculis et inedia ac ineffabili poena, more (f. 160' ) suo nefando, constringerent. Hic humana motus fragilitate, pecuniam eis promittit, et ad hanc impetrandam inducias posuit, ut si in hiis acceptabili redemptione mortem momentaneam evadere nequivisset, semet ipsum gemitibus crebris interim purgaret, hostiam Domino vivam ad immolandum. Transactis tunc omnibus designatis temporibus, vorax picarum caribdis Dei famulum evocat, et sibi promissum celeriter persolvi tributum, minaciter postulat. Et ille ut mitis agnus: Presto sum, inquit, paratus ad omnia quae in me 139.1384D| nunc presumitis facere; ac Christi amore, ut suorum merear fieri exemplum servorum, non sum hodie turbatus. Quod vobis mendax videor, non mea voluntas, 139.1385A| sed dira efficit mihi egestas. Corpus hoc meum, quod in hoc exilio supra modum dilexi, vobis culpabile offero, et quid de eo faciatis, in vestra esse potestate, cognosco; animam autem meimet peccatricem Creatori omnium, vos non respicientem, supplex committo. Talia loquentem profanorum agmen vallavit, et diversa hunc ad interficiendum arma congerit. Quod cum eorum dux Thurcil a longe vidisset, celeriter accurrens: Ne, queso, sic faciatis! infit. Aurum et argentum, et omne quod hic habeo vel ullo modo acquirere possum, excepta navi sola, ne in christum Domini peccetis, libenti animo vobis omnibus trado. Tam dulci affatu infrenata sociorum ira, ferro et saxis durior, non mollitur, sed effuso innocenti sanguine placatur, quem communiter 139.1385B| capitibus boum et imbribus lapidum atque lignorum infusione (f. 161) protinus effundunt. Inter tot frementium impetus potitus est coelesti jucunditate, ut signi sequentis efficatia protinus testatur. Unus namque inter primicerios membris effectus debilis, agnovit in semetipso, quod deliquit in Christi electo, sicut scriptum est: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). In hoc Christi adletae triumpho miseri ejusdem persecutores devicti, Deum et pecuniam a duce suimet sibi exibitam, et ad ultimum, nisi resipiscant satisfacientes, perdiderunt animam, et ille cum stola, innocentia mentis et corporis hactenus dealbata, et tum rubro intincta sanguine, divinum placavit obtutum. Hunc intercessorem nos peccatores precibus 139.1385C| assiduis acquiramus, et apud majestatem divinam plurimum valere credamus. 30. In supra memorati circuitu anni (1016) quae mala christicolis peccati vindex bissextus intulerit, non sine gravi merore edissero. Magadaburg a Bernhardo marchione cum magna multitudine appetitur in nocte, et ibi miles archiepiscopi innocens capitur et alter vulneratur. Quarta Idus Februarii et in 6 feria subsequuturae signa miseriae, in ipso noctis crepusculo, tonitrua cum fulminibus et magnis tempestatibus in diversis nocentia locis terribiliter intonuere. Quidam namque confractis a tali impetu domibus obierunt, alii autem vulnerati vix mortem evasere. In 139.1385D| silvis cadentibus magnum quoque accidit damnum. Palatinus comes Bernhardus paralisi percutitur. In provincia, quae Hassegun dicitur, 139.1386A| 4 confratres, quorum haec sunt nomina: Aelli, Burchard, Thiedric et Poppo, a quodam libero, qui Ber dicebatur, milite bono, sepe contempti, collectis agminibus irruentes in eum, non minus (f. 161) quam viros 100 scutatos habentem perimerunt, nonnullis utrimque oppecientibus ( Jul. 26). 31. In Longabardia Saraceni navigio venientes Lunam civitatem fugato pastore invadunt, et cum potentia ac securitate fines illius regionis inhabitant, et uxoribus incolarum abutuntur. Quod cum domno apostolico, nomine Benedicto, fama deferret, omnes sanctae matris aecclesiae tam rectores quam defensores congregans, rogat ac precipit, ut inimicos Christi talia presumentes viriliter secum in rumperent, et, adjuvante Domino, occiderent. Insuper 139.1386B| ineffabilem navium multitudinem tacito premisit, quae eis redeundi possibilitatem interciperet. Hoc rex Saracenus animadvertens, primo indignatur, et tandem paucis comitatus navicula periculum imminens evasit; sui vero omnes conveniunt, et adventantes prius irruunt hostes, eosque mox fugientes, miserabile dictu, 3 dies et noctes prosternunt. Respexit tandem Deus, gemitu piorum placatus, et odientes se fugavit et in tantum devicit, ut nec uno de hiis relicto, interfectorum et eorundem spoliorum multitudinem victores numerare nequirent. Tunc regina eorum capta, ob audaciam viri capite plectitur. Aurum capitale, ejusdem ornamentum, invicem gemmatum, papa sibi pre caeteris vendicavit, postque imperatori suam transmisit 139.1386C| partem, quae mille libris computabatur. Divisa omni preda, victrix turba laeta mente ad propria (f. 162) revertitur, et triumphanti Christo dignis persolverat odas. Rex autem predictus, morte conjugis et sociorum admodum turbatus, summo pontifici saccum castaneis refertum remisit, et per hunc portitorem, tot se in proxima estate milites sibi esse laturos, intimavit. Percepta hac legatione, papa marsuppium eundem, milio plenum, internuntio talibus dictis reddidit: Si non sufficiat sibi apostolicam satis laesisse dotem, secundo veniat et tot loricatos vel plus se hic inventurum pro certo sciat (Prov. XVI, 9). Homo cogitat et loquitur, Deus judicat; quem suppliciter quisque fidelis oret, 139.1386D| ut talem plagam misericorditer amoveat et necessariam optatae pacis securitatem pius indulgeat. 32. In insula, quae dicitur Augia, 17 Kalendas 139.1387A| Novembris 9 naves hominibus promiscui sexus tunc inpletae mari immerguntur. In occidente Lanbertus, Reinherii filius, cum suis victus ab hoste Godefrido, multorum inimicus occubuit [ an. 1016 Sep. 12]. Non fuit enim in terra hac tunc deterior illo, qui multos in aecclesiis cum fune campanarum strangulavit. Quot homines hic exhereditaret vel occideret, nullus explicare valet. Numquam is de perpetrato facinore penitentiam suscipere curavit. Ille cum fratre suimet Reingerio Wirinharium et ejus germanum Reinzonem pariter occidit. Hujus pater ad Boemiam ab Ottone in exilium missus, ibidem moritur. Ipsa eorundem patria (f. 162) viventes doluit, amissos gaudet. Hoc dumtaxat conqueri debemus, quod eo die propter nocentem 139.1387B| ex utraque parte congredientium tot inculpabiles ceciderunt. 33. Caeterae vero in hiis partibus strages, pro dolor! in illis temporibus evenere. In regno namque pacifici et per omnia venerabilis Rotberti regis, comprovinciales hii mutuo confligentes, interfecti sunt plus quam tria hominum milia. Nec est a me pretereundum, quod post haec accidit inexuperabile damnum. Namque avunculus meus, comes Heinricus, in Christo et in hoc seculo multum valens, gratulabundus justa senectute et bono fine, utriusque debitum persolvit naturae 6 Nonas Octobris. Insuper Wigmannus comes, utilis in omnibus patriae, ortatu secundae Herodiadis miserabiliter servili presumptione corruit. 139.1387C| Sed unde hoc evenerit, lugubri sermone aperiam. Inter predictum et comitem Baldricum longa fuit contentio, quae Baldricum sepe in prelio devictum mutuo in tantum humiliavit, ut inter caeteros primates cum magno versaretur dedecore. Omnem suimet prosperitatem Wigmannus equo ferens animo et divine asscribens clementie, pacis federe discordiam diu insanientem sedare meditatur, et hostem amicabili peticione ad domum suam vocans, convivio et munere accepto placat, et ab eodem ad confirmandum inceptae dilectionis vinculum invitatur, insibilante hoc per uxorem suam antiquo serpente, ut qui per vim numquam (f. 163) 139.1387D| capi potuit, dolosi saltim retibus ingenii vinceretur. 139.1388A| Tunc conivebat laudanda simplicitas herilis animi, quod poposcerat simulata equitas fallentis amici. In primis optime suscipitur, et ilico infecta veneno potione turbatur. Post hoc nimio dolore protinus ingravescente, sequentem ibi vix exspectabat diem, et ut bene remuneratus et caritative salutatus abiit, militibus suis ibidem dolose tardatis, a quodam servo furtive prosternitur, presente ejusdem seniore Baldrico, et hoc nullatenus ulciscente. Tunc unus ex suis comitibus, ut nefandi sceleris auctorem occidit, mox interfectus oppetiit. Fugiente tum Baldrico et conscientiam in hoc manifestante, miseria talis fama vulgante dilatatur, et Thiedricus, sanctae Mirmingendensis aecclesiae presul, materterae meae [filius], juxta qui exspectabat, primus 139.1388B| advenit, ac dilecti obitum amici merore questus insolabili, corpus usque ad Fretheni civitatem comitatur, et hoc ad patres suos collocare sumopere studuit. 34. Dehinc missis per omnem hanc regionem suimet nuntiis, ipse comprovinciales et affines haec ad vindicanda excitat, et cum valida manu urbem predicti hostis, nomine Upplan possedit, contigua devastans loca et igne consumens. Advenit tandem Bernhardus dux, nepos meus, qui jure filii prefati comitis adhuc parvuli et tocius hereditatis tutor et nefandi criminis ultor extiterat; et hic tristes, quantum valuit, milites solatur; cum caeteris fautoribus (f. 163) urbanos nocte dieque lacessat. Interim imperator a Burgundia, ubi magnam 139.1388C| estatis partem morabatur, digressus, ut primum omnem rei eventum comperit, navigio illuc pergere festinavit, et in illo itinere Gevehardus, Heriberti comitis filius, nepos meus, regiaeque majestati tunc multum acceptus, ac omni probitate precipuus, obiit [ an. 1016, Nov. 8], imperatorem et omnes in hiis partibus constitutos tristes post se relinquens. Archiepiscopus autem Coloniensis Heribertus, multum ex parte sui militis Baldrici sollicitus, imperatorem sepe interpellat, quo urbem diu possessam suae vellet subdere potestati; cujus assidua peticione imperator devictus consensit. Hoste jam tunc cesaris abeunte, urbs 139.1388D| Upplun dicta omnino destruitur, et cometissa 139.1389A| ibidem diucius turbata, cum omnibus quae habebat, pro dolor! servatur. Omnis maledicio, quam sibi beatus Job inprecatus est, huic talem promerenti eveniat. In presenti tempore tantum mali percipiat, ut in futuro veniam saltem sperare liceat. Quicumque in auxilium ejus in hoc umquam asspiret, convertatur ad Deum, et se vehementer peccasse confessus, ad emendationem condignam festinet: quia sibilo venenosae aspidis caret aecclesia tanti defensoris. In hoc autem anno Thiedricus antistes et Hirimannus comes, Gerbergae filius, de inani re mutuo certantes, sua vastabant. Dehinc amicis persuadentibus ac maxime jussu imperatorio sedati, presenciam cesaris utrimque prestolabantur. 139.1389B| 35. (f. 164.) Anno Dominicae incarnationis 1017, Kalendis Januarii Gero archiepiscopus jussu imperatoris Bernhardum marchionem nudis pedibus emendationem sibi promittentem suscepit et aecclesiae presentavit, solutis omnibus bannis ab eo inpositis. Imperator a Palithi, ubi celebravit natale Domini, exiens, in Alstidi epiphaniam Domini sollempniter peregit, et in sacra nocte eadem Frithericus comes, fidelis Christo et seniori suo, obiit in civitate sua Ilburg dicta. Hic quia sapiens erat et sibi finem hujus vitae jam appropinquare cernebat, predictam civitatem fratris suimet filio, nomine Thiedrico, ea racione dedit, ut cum laude sua, quia heres suimet fuit et aliter hoc legitime fieri non potuit, liceret sibi tribus suis filiabus 139.1389C| predium omne, quod remansit, tradere. Hujus comitatum et super Siusili pagum potestatem ille Thiedricus inperatoris munere post suscepit. Fit publicus principum in Altstidi conventus; inter Bernhardum marchionem et patrui memet filios litigium cum emendatione sibi accepta et juramento pacificatum est. Inter Thiedricum antistitem et Hirimannum comitem inimiciciae diu exortae, et odium, quod erat inter Eggihardum et confratres, Udonis filios senioris, usque in tercias Octobris Kalendas ab imperatore sedatum est. Ibi etiam promisit Geroni archiepiscopo Bernhardus marchio 500 argenti talenta pro dampni recompensatione inlati. Optima quaeque imperator ibi diu conversatus fecit. Fit pax inter Gevehardum et Willehelmum comites. Nuntii 139.1389D| de Italia huc venientes gratulabundi ad sua redeunt. Iter imperatoris ac occidentem dispositum ob viae asperitatem dilatum est. (f. 164' ) Imperator hoc, 139.1390A| quod ex parte Bolizlavi rogatur, laudat, convenisse ad eum principes suos; et si quid boni vellet sibi exhibere, cum eorum consilio libenter acciperet. Mittuntur invicem nuntii, et induciae ponuntur. 36. Cesar interim ad Merseburg veniens, certitudinem rei hujus exspectabat. Ibi tunc multi latrones a gladiatoribus singulari certamine devicti, suspendio perierunt. Et archiepiscopi duo, Erkanbaldus et Gero, et Arnulfus antistes cum comitibus Sigifrido ac Bernhardo caeterisque principibus juxta Mildam fluvium quatuordecim dies sedebant, Bolizlavum per internuntios suimet ad Albim venire rogantes ad colloquium a se diu desideratum. Et hic tunc erat Sciciani, et ut legationem audivit, se ob timorem hostium suimet illo venire 139.1390B| dixit nullatenus audere. Et nuntii: Quid si, inquiunt, seniores nostri ad nigram veniunt Elstram, quid facis? Et ille: Nec pontem hunc, infit, preterire volo. Talibus dictis reversi sunt, dominisque haec omnia intimabant suis. Imperator autem purificationem sanctae Dei genitricis nobiscum celebrat. Post hanc episcopi et comites ob contemptum Bolizlavi se fallentis tristes adveniebant, et imperatoris mentem apertis legationibus incendunt. Ibi tunc de futura expeditione tractatur, et fidelis quisque ad hanc preparari monetur, et ut ullus intra nos et publicum hostem deinceps mitteretur nuntius vel susciperetur, firmiter ab augusto (f. 165) prohibetur, et quis hoc hactenus agere presumeret, diligenter inquiritur. 139.1390C| 37. Dehinc imperator a nobis proficiscens, ad Magadaburg venit ( an. 1017, Febr. 9), magno ibidem susceptus honore. Postera luce, id est dominica die ( Febr. 10), quia septuagesima tunc instabat, carnem deposuit. Et in 2 feria ( Febr. 12) archiepiscopus capellam septemtrionalem benedixit, presente imperatore. In proxima autem die oritur commocio inter socios archiantistitis et Bernhardi marchionis, quae sine periculo sedatur et episcopo honorifice finitur. Conveniunt ibidem fures jussu imperatoris, et a congredientibus devicti, laqueo traduntur. Multa salutem patriae respicientia ibidem finiuntur. Inde Gunterius conversus causa Liuticios predicandi ivit . Sed cum ego multa sepe questus sim imperatori de parte meimet parrochiae ab aecclesia 139.1390D| Misnensi injuste ablata et scriptis restituta, cumque bona inde mihi profutura sperarem, aliter quam ratus sim hoc evenire cognoscebam. Namque in 139.1391A| cathedra sancti Petri, quae est 8 Kalendas Marcii, cum sederet imperator et presentes episcopi adessent Gero, Meinwercus, Wigo et Ericus et Eilwardus, surrexi et lamentationem meam feci. Tunc imperator et archiantistes, a quibus sperabam auxilium, jusserunt mihi, Deus scit invito, qui hiis resistere non presumpsi, ut parrochiam in orientali parte Mildae fluminis jacentem, id est in burgwardis Bichni et Vurcin Eilwardo concederem, et quam ille in occidentali ripa tunc teneret, (f. 165) mihi hoc numquam desideranti relinqueret. Id concambium baculis firmavimus mutuis. Testificor coram Deo et omnibus sanctis ejus, id quod residuum fuit, tunc nullo modo dereliqui. Jussit quoque imperator, ut villas tres, quae sub praedicto erant episcopo 139.1391B| Hirimannus marchio aut Misnensi aecclesiae sacramento retineret aut mihi redderet. 38. Eodem die imperator et contectalis sua a Gerone archiepiscopo magnis honorantur muneribus. Crastinoque ( Febr. 24) inde pergentes, tercia die, id est dominica, ad Halverstidi pervenerunt; quos ibi Arnulfus presul magnifice succepit, et duas noctes secum habuit; 3 feria ad Quidilingeburg profecti, ab Ethelhida venerabili abbatissa non minori gloria ornantur. Quarta die monasterium in occidentali monte situm, ubi sponso coelesti sanctimoniales monachico habitu serviunt, ab Arnulfo antistite presente augusto dedicatum est 3 Kalendas Marcii, auxiliante eum ad hoc Gerone archiepiscopo caeterisque confratribus ( Febr. 27). 139.1391C| Ibi tunc inperator talentum auri dedit ad altare. Inde tunc percepta a nepte sua caritate magna ad Goslerriam tendens villam, ibidem 4 sedebat ebdomadas; hanc enim tunc multum excoluit. Et quia tunc Quadragesima fuit, quae Christo oportebant et seculo in multis necessaria erant, operari studuit. Post haec Bertoldus, Liutharii filius, cum suis fautoribus urbem Munnam Kalendis Aprilis conducto custode diluculo ( Apr. 1) intrans (f. 166), Baldricum, Wigmanni comitis inclitum satellitem, cum consociis diu repugnantem, occidit, victorque insedit. 39. Pridie ego ad Misni presidio veniebam. In hac ebdomada principes nostri edictu cesaris ad Gosleri conveniunt, ibique tunc avunculo 139.1391D| meimet Sigifrido comitatus fratris Heinrici commendatur, et expedicio in nostris partibus ordinatur, caeteraque patriae periclitantis proficua et admodum 139.1392A| necessaria disputantur. Imperator inde progressus, hoc malum, quod predixi, primitus comperiens, de futura perturbacione sollicitus fuit. In illo vernali tempore et in Bernhardi marchionis potestate nascitur ovis cum 5 cruribus. In mense Aprili et 6. Idus ejusdem cum jam plenalunium esset, luna a multis visa est ut nova, hora diei tercia diu rutilans. Palmas ( Apr. 14) rex celebrat Magoncia et in Ingilnenem pascha, et in his partibus magis honorifice ac potestative numquam fuit. Et quia ob tantam sollempnitatem ( Apr. 21) maxima ibidem finiri non poterant, ad Aquasgrani ponitur conventus, et tunc illic cum consilio Heriberti archipresulis Thiedricum Metensem episcopum et Heinricum fratrem ejus placavit. Regina 139.1392B| autem a Froncanavordi a cesare discedens, cum ad locum, qui Capungun dicitur, veniret, infirmatur, et ibi tunc Deo promisit, se ad laudem ejus unum facturam monasterium. Sed quod inter haec accidit, hiis adnecti haud incongruum est. 40. In urbe Parthenopolitana duae consorores fuere, quarum prior Alwred et junior Irmingerd dicebatur. Ambae admodum (f. 166) laudabilis vitae, non cum caeteris sanctimonialibus conversando, sed singulariter in aecclesia, quae Rotunda dicebatur, Christo ejusque dilectae genitrici sedulum exhibebant obsequium. Junior autem exteriorum lumen oculorum perdens, interiori aciae eterno fruitur splendore, et non longe post ad patriam semper optatam 6 Idus Februarii transiit. Hujus senior germana nepti 139.1392C| suae innixa Fritherunae, et crebro amissae sororis et assiduae infirmitatis dolore deficiens, nil nisi 14 ebdomadas et tres dies supervixit. Haec pridie quam carnis debitum persolveret in excessu mentis effecta, in presentiam sanctae Dei genitricis delata est, ubi Taginonem et Walterdum archiepiscopos et Aeidum presulem venerandum magno lucentes honore sibi indulgere promeruit. Cognovit quoque ibidem materteras Geronis archiepiscopi, Mirisuidam ac Emnildam et Eddilam nomine, quae abbaciam relinquens suam, Christi amore juxta monasterium doctoris gentium Pauli Romae includitur, et aliam, quae Odd dicebatur, omnes illud spalmographi canentes: Placebo Domino, in regione vivorum (Psal. CXIV,). Interim 139.1392D| presentibus cunctis haec mortua videbatur; tandem expergiscens et oculos elevans, quod vidit omnibus innotuit: Hactenus, inquiens, vobiscum libenter 139.1393A| commorabar, nunc consideratis multo melioribus hiis, piget in hac lutea me amplius manere casa. Dicam vobis in veritate, quod cras vos relictura, locum mihi preordinatum (f. 167) munere divino possidere debeo. Sicque factum est. Transiit autem anima ejusdem in Christo felix 11 Kalendas Junii. Hoc verum esse, fratres in Christo, mihi credite, et has aeclesiae adjutrices nostrae admodum utiles esse, pro certo scitote. In suas orationes sanctas me peccatorem heae succeperunt, et nil umquam boni ex mea parte, pro dolor! receperunt. 41. Inperator autem audiens contectalem suam levius habere et votum Domino fecisse, grates Christo persolvit ex animo, et pentecosten ( Jun. 9) in Wirthunu, quam primo sanctus Dei sacerdos 139.1393B| Liudigerus suis construxit inpensis, venerabiliter celebravit, abbate Hethenrico sibi pleniter ibidem servienti. Postera die, id est 4 Idus Junii, Thieddegus, Pragensis antistes ac martiris Christi successor Aethelberti, viam universae carnis fideliter adiit. Hic in nova educatus Corbeia, medicinali arte optime instructus est. Quem Bolizlavus senior ob inobedientiam Christi preconis paralisi percussus, licentia Thietmari abbatis vocavit, ejusque magisterio levius habere cepit. Sed lampas ardens Woitegus, cum ex hujus mundi caligine, ut predixi subtraheretur, auxilio prefati ducis sedem suam is a tertio Ottone ad regendum suscepit; de qua post mortem Bolizlavi senioris ab equivoco ejus et filio sepe expulsus, toties 139.1393C| a marchione Ekkihardo reducitur, et magnas patitur injurias. Hic hospites, ut sanctus jubet Gregorius non solum ad (f. 167) se invitavit, sed etiam traxit, hoc maximum habens vitium, quod ob morbum sibi innocentem bibebat supra modum. Paraliticus enim erat, manuum tremore assiduo sine asstantium auxilio presbiterorum missam canere non potuit; sicque usque ad finem languescens, bonis, ut spero, animam curabat medicaminibus. 42. Interea Mararenses Bolizlavi milites magnam Bawariorum catervam dolo circumvenientes incautam occidunt, dampnum, sibi ab eis illatum prius, ad partem haud exiguam ulciscentes. Cesar vero ad orientem tendens, inperatricem ad se 139.1393D| in loco, qui Pathrebrunnun dicitur, venire jubet. Inde ambo usque ad Magadaburg profecti, a 139.1394A| Gerone archiepiscopo honorifice suscepti sunt. In sequenti vero nocte, id est dominica, et Nonas Julii, tempestas ingruit horrida, homines cum pecoribus simul et aedificiis ac frugibus late consumens. Inmensus quoque fragor silvas concutiens vias omnes nimis occupabat. Postera die inperator cum conjuge et exercitu Albim transiens, ad Liesca, curtem quondam Vigonis episcopi et tunc feris innumerabilibus inhabitatam venit, duasque ibidem noctes in castris sedens, tardantem turbam expectavit. Et post haec regressa inperatrice caeterisque compluribus, ipse turmatim processit. Ipsa vero die Heinricus, quodam Bawariorum (f. 168) dux, a Bolizlavo, quo pacis firmandae gratia perrexit, cum nunciis ejusdem rediit; quem inperator 139.1394B| audita referentem, sua iterum legacione remisit, nilque ibi proficientem, ad dominam et sororem suam abire sinit. 43. Interea in monte sancti Johannis baptistae, qui juxta Parthenopolim positus eidem est cum appertinentibus universis subditus, res admodum miserabilis 12 Kalendas Augusti et dominica nocte accidit. Horum in dormitorio confratrum lucerna quaedam ardens major solito illuxit, et proxima occupans, hoc, ibidem quiescentibus id sero intelligentibus, voraci flamma consumpsit. Et cum tale periculum omnes evaderent, unum ex hiis causa sacerdotalem eripiendi apparatum subito regressum, et in medio ignis peccata suimet confitentem perdiderunt. Hujus nomen erat Hemico . Dehinc 139.1394C| monasterium ab ejusdem loci abbate Sigifrido 8 annos optime elaboratum ardens, presentium posteaque advenientium corda turbavit. Insuper duas ejusdem capellas cum refectorio caeterisque adherentibus officinis ignis late flagrans absorbuit; de cujus avaris faucibus divina pietas et confluentium summa devotio omnes sanctorum reliquias et maximam thesauri partem eripuit. Facto autem mane, urbis predictae habitatores et qui ibidem presidio ab imperatore relicti fuerant, conveniunt, (f. 168) detrimentum tale nimio merore conquesti. Corporis autem perusti tenues favillas mane confratres sumopere colligentes, suis apposuere predecessoribus; abbatique suo tunc absenti per internuntium suimet 139.1394D| eventum miserabilem indixere. Qui ut haec comperit, suis specialiter accidisse peccatis cognoscens, quia emendare nequivit, honesta gravitate tulit. 139.1395A| 44. Dum haec aguntur, Miseco, Bolizalvi filius, Boemiam absencia Othelrici ducis sui minus solito repugnantem cum 10 legionibus invadens, duos dies predatur eandem, et cum innumerabili captivorum multitudine reversus, patrem gaudiis replevit inmensis. Cesar vero cum exercitu suo et Boemiorum atque Liuticiorum comitatu immenso obvia quaeque devastans, 5 Idus Augusti ad urbem Gloguam, ubi Bolizlavus cum suis eos prestolatur, sollicitus venit, et provocantem inter sagittarios latitantes hostem nostros persequi prohibuit. Inde electas ab exercitu valido 12 legiones ad urbem Nemzi, eo quod a nostris olim sit condita, dictam premisit, quae habitatoribus hiis venturum preoccuparent auxilium. Quibus castra 139.1395B| metatis, hostes adventare rumor indixit; et in nocte tenebrosa ac in magna imbrium effusione hos ledere nequaquam valentes, quosdam effugarunt, nonnullosque civitatem intrare inviti paciebantur. Posita est autem haec in pago Silensi, vocabulo hoc a quodam monte nimis excelso et grandi olim sibi indito ; (f. 169) et hic ob qualitatem suam et quantitatem, cum execranda gentilitas ibi veneraretur, ab incolis omnibus nimis honorabatur. Imperator autem post tres dies ad eandem cum exercitu valido veniens, castris eandem undiquessecus circumdari jubet, sperans sic omnem hosti suo claudere accessum. Sapiens ejusdem consilium et in omnibus bona voluntas multum ibi prodesset, si in efficiendis rebus auxiliantium sibi affectus hunc 139.1395C| adjuvaret. Nunc autem per omnes custodias presidium urbi in noctis silentio advenerat magnum. Tunc omnigenorum species instrumentorum a nostris parari jubentur, et mox ex parte contraria hiis admodum similia videntur. Numquam audivi aliquos, qui meliori pacientia ac prudentiori consilio se umquam defendere niterentur. Ex parte gentili crucem sanctam erigebant, ejusdemque auxilio hos vinci sperabant. Si quid hiis prosperi accidit, numquam exclamabant, nec adversitatem aliquo gemitu ingravescente aperiebant. Interim Mararenses Boemiam ingressi, urbem quandam expugnant, et cum preda ingenti incolumes exibant. Quod cum marchio Heinricus hos petere cum exercitu conatus audiret, festinus insequitur; et occisis ex eorum numero 139.1395D| plus quam mille viris, fugientibusque caeteris, captivitatem hanc omnem solutam domum remisit. Neque 139.1396A| tacendum est quod alii milites Bolizlavi urbem Belegori dictam 18 Kalendas Septembris aggressi, et bello eam inpugnantes diutino, Deo gratia! nil proficiebant. Liuticiorum autem magna multitudo, quae domi fuerant, quandam civitatem profati ducis petierunt. Ibique plus quam (f. 169' ) 100 socios perdentes, cum ingenti tristicia remeabant, posteaque ejusdem bona multum vastabant. 45. Hiis quoque adjiciam mortiferum Godefridi ducis et Gerardi comitis congressum. Illi namque diu invicem discordes certum condixere diem, qua cum suis fautoribus haec certo duelli judicio discernerent. Mense Augusto ac 6 Kalendas Septembris in quadam prati florentis condicta planicie confligebant. Sed superbiam Gerardi humilitas 139.1396B| Christi molliens ac socios ejus in fugam subito vertens, non minus ex hiis quam 300 prostravit viros, ex quibus fuit unus Walteri Pulverel nomine, eo quod in favillam sibi contraria redigisset vocatus, habitu clericus, sed re latro eximius. Hic centurio lacu cum suis clauditur uno, et tunc saciatus jacuit in prelio, cui nunquam suffecit sanguinis effusio. Nam perhibent populi, hunc dumtaxat cum laeticia duxisse diem, quo hastam suimet humano cruore aspersam, et domus Domini, quibus alii pepercere maligni, incensas ruere vidit. Hic Burgundia genitus, et a predicto comite quondam captus, non prius ab eo potuit absolvi, quam se eodem semper auxiliaturum ac loco devoti militis ei serviturum sacramentis sanxivit. Ergo huc vocatus venit, 139.1396C| sed ad perpetrandum soliti facinoris aucmentum divina tardatus miseracione, non rediit. Capti sunt autem tunc ex parte senioris sui Sigifridus, ejusdem filius, nepos autem imperatricis nostrae, cum Balderico aliisque quam (f. 170) plurimis. Sauciatas est ibi Cono, cui jam inlicite nupsit neptis sua, Ernasti ducis vidua. Predictus vero dux nil nisi 30 milites perdidit, et hos elegantes. 46. Interea perfectis omnibus instrumentis, cum jam ibi tres sederet ebdomadas cesar, ad urbem pugnare jussit, et haec omnia injecto a propugnaculis igne celeriter ardere vidit. Post haec Othelricus cum suis urbem ascendere temptans, nil profecit. Tunc Liutici similia aggressi dejiciuntur. Cesar autem videns exercitum infirmitate depressum, in urbe capienda 139.1396D| in vanum laborare, iter suum nimis arduum ad Boemiam direxit; ibique ab ejusdem provinciae 139.1397A| injusto duce Othelrico susceptus, decenti munere honoratur. Interim marchio Heinricus, amitae meimet filius, longa egrotacione vexatus, 14 Kalendas Octobris, orientalium decus Francorum, obiit, et in septemtrionali parte monasterii in Suinvordi civitate sua positus, ab episcopis tribus, Heinrico, Evurhardo et venerabili Riculfo, extra ecclesiam, ut ipse peciit, juxta januam sepultus est. Hoc cesar in Misni comperiens, multum doluit. 47. Bolizlavus vero in Wortizlava civitate eventum rei sollicitus expectans, cum imperatorem abisse urbemque suam incolomem stare audiret, laetatur in Domino militibusque congaudet in saeculo. Pedites autem illius plus quam sexcenti Boemiam (f. 170) clanculum petentes, predamque 139.1397B| sibi more solito inde sperantes, quem hostibus laqueum extendre, paucis excedentibus, incurrere. Sed Liutici redeuntes irati, dedecus deae suimet illatum queruntur. Nam haec, in vexillis formata, a quodam Herimanni marchionis socio lapide uno trajecta est; et dum hoc ministri ejus imperatori dolenter retulissent, ad emendationem 12 talenta perceperunt. Et cum juxta Vurcin civitatem Mildam nimis effusam transire voluissent, deam cum egrejo 50 militum comitatu alteram perdidere. Tam malo omine residui domum venientes, a servicio caesaris se malorum instinctu abalienare nituntur; sed habito post communi suimet placito, a prioribus suis convertuntur. Laborem istius itineris et commune detrimentum quis umquam valet explicare? 139.1397C| Inexsuperabilis Boemiae regionis introitus, sed multo deterior ejusdem fuit exitus. Facta est haec expedicio ad perniciem hostis; sed crimine nostro multum lesit victoribus nostris. Quod enim tunc in nobis non licuit inimicis, peractum est postea criminibus nostris. Defleam quoque, quod Bolizlavi satellites inter Albim et Mildam facinus perpetrabant. Namque hii jussu senioris sui velociter egressi, 13 Kalendas Octobris (f. 171) plus quam mille mancipia in hiis partibus sumpserunt, plurimaque incendio late consumentes, prospero itinere revertuntur. 48. Imperator autem Kalendis Octobris Mersburg venit, ibique Ekkihardum, Novae civitatis abbatem, 139.1397D| et huic 23 annos et 5 menses presidentem, Pragensi prefecit aecclesiae, eundem 2 Nonas Octobris ab 139.1398A| Erkaenbaldo archipresule consensu meo consecrari precipiens. Ibi tunc Bolizlavi nuncius Liudulfum juvenem diu captivum remitti promisit, suosque milites apud nos firma detentos custodia pro ejus liberatione relaxari peciit; et si aliquem imperatori nuncium de acquirenda ejusdem gratia mittere licuisset, diligenter inquirit. Assiduo principum suimet interventu cesar hiis omnibus assensum prebuit, et tunc primo comperit Ruszorum regem, ut sibi per internuncium promisit suum, Bolizlavum peciisse, nilque ibi ad urbem possessam proficisse. Hujus regnum prefatus dux postea cum exercitu invadens, generum suimet et fratrem ejus diu expulsum inthronizavit et hilaris rediit. Imperator a nobis exiens tria dedit dorsalia et urceum 139.1398B| argenteum. Inde ad Alstidi venit, ibique omnium memoriam sanctorum digna veneratione celebravit, et tunc in (f. 171) eodem die Herdingus, Novae civitatis ab imperatore ibidem constitutus abbas, a Gerone archiepiscopo consecratur. In sequenti dominica die, id est tercia Nonas Novembris, cesar quoddam predium Rogalici vocatum, quod tunc ab Hatholdo milite sibi placito acquisivit concambio, confratribus nostris in Merseburg Christo famulantibus dedit, et lucum quendam, ab Hagero, predicti senioris germano, 10 talentis argenti comparatum, eorundem utilitatibus accommodavit, preceptisque suimet firmari precepit. Tres quoque aecclesias in Libzi et in Olscuizi ac in Gusua positas mihi concessit. In hoc vernali tempore 139.1398C| idem aureum altare ad decus ecclesiae fabricari jusserat nostrae, ad quod ego ex antiqui altaris nostri sumptu auri 6 libras dedi. Sed cum in predicta civitate cesar 5 ebdomadas et 4 dies sederet, dilectum sibi locum Bavenberg visitat, ubi tunc mense Decembri et in prima nocte, quae cesaris adventum subsecuta est, Guncelinus in custodia diu tentus solvitur, catena de pedibus divina majestate constrictis leniter cadente integraque permanente. Heinricum etiam, quondam Bawuariorum ducem et tunc 8 annos et pene tot menses sua depositum culpa, pristinis imperator restituit honoribus die dominica; sicut ei firmatum est prius a Poppone, Treverensi archiepiscopo. 139.1398D| (f. 172). Sed antequam hujus conclusionem anni faciam, quaedam in hoc dicenda interseram. 139.1399A| 49. Thietmarus, venerabilis sanctae Asenbrunensis aecclesiae episcopus, servus sancti Mauricii in Magadaburg et prius utilis Magonciae et Aquisgrani prepositus, caligine quadam obfuscante lumen hoc visibile in priori perdidit anno, ac interiori oculo eo lucidius radiante, fomitem tocius lucis Christum indefesso labore jam contemplatur. Hic a rege Heinrico successit antecessori suo Nonnoni, qui Othilulfus dicebatur. Obierunt in hoc anno antistites praeclui Amulric ac Fermundus et Becelinus, et paucas sedens ebdomadas Altmannus. Hic monachus fuit sancti Johannis baptistae in Magadaburg, indeque ab Haethelheida abbatissa, eo quod de sua esset familia, Arnulfo, regis germano et nunc archiepiscopo Ravennatis aecclesiae, ad servitium 139.1399B| ab ea datus est, a quo postea consecratus, a suis tocxicata potione lesus est. 50. In mea vicinitate et in oppido Silivellun dicto miraculum quoddam accidit in secunda Decembris ebdomada. Fuit ibi quedam mulier quae, cum virum suimet domi non haberet, super se et super filios hospicium obserabat suum, et ecce ante gallicinium sonitus ab ea inmensus auditur. Haec talibus obstupefacta, vicinos clamore continuo evocans, necessitatem suam indicat. Qui volentes eidem succurrere, (f. 172) crebra jactacione repelluntur. Tandem januam frangentes, gladiisque intrantes evaginatis, quid matrifamilias vel ipsis tantum rebellaverit, diligenter inquirunt; et quia monstrum erat, hostem non invenientes, egressi sunt tristes. 139.1399C| Mulier autem predicta diem exspectans sollicitum, crastino proximum accersivit presbiterum; qui omnem hanc domum reliquiis sanctorum et aqua lustravit benedicta. In sequenti vero nocte parum de supradicto terrore concutitur, et Deo gratias! crebra presbiteri visitatione liberatur. Tale aliquid, ubicumque evenit, novum aliquid pretendit. Unusquisque fidelium non sibi timeat terrorem illum; se peccatorem ex corde cognoscat, et signo sanctae crucis jugiter se muniens, omnem adversariam potestatem prorsus excludat. Hostis incautos quosque sic inludit, et in se aliquid credentes ad ultimum decipit. Ubi desolacio tunc est, aut facinus subsecuturum est vel aliqua mutacio, talis rem precedit indicio. Quia nobis adherere Deo et spem nostram 139.1399D| ponere in eo bonum est, preoccupemus sanctam faciem ejus assiduis precibus, ut, sive aliquid nobis presignetur sive celetur de misericordissima 139.1400A| pietate sua in nobis peccatoribus hoc compleatur. Non est admirandum quod in hiis partibus tale ostentatur (f. 173) prodigium. Nam habitatores illi raro ad aecclesiam venientes, de suorum visitatione custodum nil curant. Domesticos colunt deos, multumque sibi prodesse eosdem sperantes, hiis inmolant. Audivi de quodam baculo; in cujus sumitate manus erat, unum in se ferreum tenens circulum, quod cum pastore illius villae, in quo is fuerat, per omnes domos has singulariter ductus, in primo introitu suo a portitore sic salutaretur: Vigila, Hennil, vigila! --sic enim rustica vocabatur lingua--et epulantes ibi delicate, de ejusdem se tueri custodia stulti autumabant, ignorantes illud Daviticum: Simulacra gentium opera hominum, et caetera. 139.1400B| Similes illis fiant facientes ea et confidentes hiis (Psal. CXIII, 4, 8). 51. Quia vero omne rarum est utique admirandum ac persepe ut portenta stupendum, ideo quandam rem, quae in nostris evenit temporibus, explano. Serenissimo rege Heinrico tunc dominante, ac Wigberto antecessore meo vigente, in villa quadam Rotlizi dicta, quam a matrona venerabili Ida, nuru primi Ottonis nostrae traditam aecclesiae, Gezo prepositus tunc in beneficium tenuit, sicut ab eo veraciter comperi, accidit. In messe laboriosa, cum in una dierum operarii ejusdem jam lassi se voluissent reficere, panem primitus incisum sanguinem viderunt effundere; idque admirantes, seniori suo concivibusque 139.1400C| ostendunt. (f. 173' ) Et, ut reor, hoc prodigium futuri exitum belli ac in eo multorum cruorem hominum presignavit emanaturum. Alteram quoque rem, quamvis multo laudabiliorem, tamen mirabilem memoriaeque dignam describo. In arce Romulea, quae omnium est capud urbium ob diversarum qualitatem causarum, in una aecclesia et in dextera parte altaris, ab uno pavimenti foramine per integrum diem, multis hoc cernentibus atque stupentibus, oleum emanavit. Hujus partem Johannes Crecentii filius in ampula quadam Heinrico seniori suo et tunc regi nostro transmisit, et quia oleum nunc pro misericordia ponitur, ut est illud: Oleum de capite tuo non deficiet (Eccle. IX, 8), nunc pro adulacione, 139.1400D| ut hoc est: Oleum peccatoris non inpinguet caput meum (Psal. CXL, 5); in hoc signo clementiam rectoris nostri habundantem et illius patricii lasciviam latentem perpendo. Namque is apostolicae sedis 139.1401A| destructor, muneribus suis et promissionibus phaleratis regem a Deo constitutum in palam sepe honorificavit, sed imperatoriae dignitatis fastigium hunc ascendere multum timuit, omnimodisque id prohibere clam temptavit; quia sicut beatus asserit Gregorius: Terrena altitudo confunditur, cum celsitudo coelestis aperitur. Rex etenim noster, quamvis homo esset, zelum Dei habuit et sanctarum violentas predaciones aecclesiarum fortis armatus vendicavit, hancque benignitatem nisi coelitus sibi (f. 174) prestitam, non habuit; iste terrenus et natura et actibus, voragine cenulenta traxit in predam, quod multorum devota manus ad aram apostolorum pro peccatis congessit in hostiam. Qui cum non longe post obiret, duplici ulcione, ut vereor, confunditur, et domno papae securitas regique 139.1401B| nostro amplior potestas aperitur. 52. Amplius progrediar disputando, regisque Ruscorum Wlodemiri accionem iniquam perstringendo. Hic a Grecia ducens uxorem. Helenam nomine, tercio Ottoni desponsatam, sed ei fraudulenta calliditate subtractam, christianitatis sanctae fidem ejus ortatu suscepit, quam justis operibus non ornavit. Erat enim fornicator immensus et crudelis, magnamque vim Danais mollibus ingessit. Hic tres habens filios, uni eorum Bolizlavi ducis nostrique persecutoris filiam in matrimonium duxit, cum qua missus est a Polenis Reinbernus, presul Salsae Cholbergiensis. Ille in pago Hassegun dicto natus liberalique scientia a prudentibus magistris 139.1401C| educatus, gradum episcopalem ascendit, ut spero dignus. Quantum autem in cura sibi commissa laboraverit idem, non meae sufficit scienciae nec etiam facundiae. Fana idolorum destruens incendit, et mare demonibus cultum, inmissis quatuor lapidibus sacro crismate perunctis, et aqua purgans benedicta, novam (f. 174' ) Domino omnipotenti propaginem in infructuosa arbore, id est in populo nimis insulso, sanctae predicacionis plantacionem eduxit. Vigiliarum et abstinenciae ac silencii assiduitate corpus suum affligens, cor ad speculum divinae contemplacionis infixit. Quem predictus rex audiens, filium suimet, ortatu Bolizlavi tacito reluctaturum sibi, cepit cum eodem et uxore, et in singulari custodia claudit. In qua pater venerabilis, 139.1401D| quod in aperto fieri non potuit, in secreto studiosus in divina laude peregit. Hic cum se lacrimis assiduaeque 139.1402A| oracionis ex corde contrito prolatae hostia summo sacerdoti reconciliaret, ex arto corporis carcere solutus ad libertatem perennis gloriae gaudens transiit. Prefati vero regis nomen potestas pacis injuste interpretatur; quia non illa, quam aut impii invicem tenent vel habitatores hujus mundi possident, quia semper nutat, pax vera dicitur, sed ille solus ea specialiter utitur, qui omnem animi suimet motum componens, regnum Dei pacienciae vincentis angustia solacio promeretur. In coelesti securitate sedens episcopus ille, ridet viri minas injusti, et castitate gemina potitur, ac fornicatoris illius ultrices flammas speculatur; quia nostro doctore Paulo teste, adulteros judicat Deus (Hebr. XIII, 4). Bolizlavus autem haec omnia comperiens, in quantum potuit (f. 175) vindicare 139.1402B| non desistit. Post haec rex ille plenus dierum obiit, integritatem hereditatis suae duobus relinquens filiis, tercio adhuc in carcere posito, qui postea elapsus, conjuge ibidem relicta, ad socerum fugit. Rex predictus habuit lumbare venereum, innatae fragilitatis majus augmentum. Sed magister nostrae salutis Christus cum lumbos luxuriae nocentis habundancia refertos precingi (Luc. XII, 35) juberet nostros, continenciam et non aliquod provocamen innotuit. Et quia de lucerna ardente a predicatoribus suis rex prefatus audivit, peccati maculam peracti assidua elemosinarum largitate detersit. Scriptum est enim: Facite elemosinam, ac omnia sunt vobis munda. Hic cum jam decrepitae aetatis 139.1402C| esset, regnumque diu haberet predictum, obiit, sepultus in Cujewa civitate magna, et in aecclesia Christi martiris et papae Clementis juxta predictam conjugem suam, sarcofagis eorundem in medio templi palam stantibus. Cujus potestas inter filios dividitur, Christique eloquium in omnibus affirmatur. Namque vereor id subsequi, quod vox veritatis pronunciat conpleri; dicit enim: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17), et caetera; quam ut mutare in hiis partibus velit Deus sentenciam, omnis christianitas oret (f. 175' ). Quia nunc paululum declinavi, redeam, quae in predicto evenerint anno, superius indiscussa, succincte aperiens. 53. Curtis pars maxima inperialis in Palithi, et in Trajectensi civitate major aecclesia cum omnibus 139.1402D| Ethelbaldi presulis mansionibus, ac cum Ilburg, Thiedrici comitis urbe, casu accidente combusta est 139.1403A| ( an 1017). Inperator autem a Bavanberg discedens, ad Wirciburg primo, deindeque ad Froncanawordi venit, ibidemque nativitatem Dominicam festivis peregit gaudiis. Sed ne hujus nominis auctoritas te lectorem amplius lateat, sicut a credibilibus viris audivi, sic adnunciare cupio tibi. Regnante Karolo imperatore magno, Pippini regis filio, bellum fit inter suos et predecessores nostros, in quo certamine Franci a nostris devicti, cum flumen Moin dictum sine aliqua vadi certitudine palantes transire cogerentur, cervam precedentem et divina miseracione quasi viam eis demonstrantem subsequuti, optati littoris securitate pociuntur laeti. Inde locus hic Francorum dictus est vadum. In illa expedicione predictus cesar, cum se jam ab hostibus 139.1403B| superatum esse cognosceret, precessit talia fatus: Karius mihi est ut populi exprobrantes (f. 176) dicant me hinc fugisse quam hic cecidisse; quia, dum vivo, injuriae pondus inlatae vindicaturum me spero. Anno Dominicae incarnationis 800 predictus cesar ad suae virtutis et bonae operacionis deauracionem in una die 8 episcopatus in Saxonia Christo subdita dispositis singularibus parrochiis, constituit. 139.1404A| 54. Quatuor naves Venetorum magne diversisque pigmentis referte naufragium sunt in predicto anno perpessae. Et, ut predixi, in occiduis partibus, raro antea quiescentibus, pacifica, Deo gratias! 139.1404B| manebant cuncta. Et Ekkihardus, confrater meus, sancti Johannis baptistae monachus, in Magadaburg paralitico depressus morbo loquelam perdidit. In Bawariorum confinio atque Mararensium quidam peregrinus, nomine Colomannus, ab incolis, quasi speculator esset, capitur; et ad professionem culpae, quam non meruit, diris castigacionibus compellitur. Ille cum se nimis excusaret, pauperemque Christi se sic vagari affirmaret, in arbore diu arida innocens suspensus est. Nam caro ejus a quodam postea paululum incisa sanguinem fudit, ungues ac capilli crescebant. Ipsa quoque arbor floruit, et hunc Christi martirem esse monstravit. Hoc marchio Heinricus ut comperit, corpus ejusdem in Mezilecun sepelivit. LIBER OCTAVUS. INCIPIT LIBELLUS II HEINRICI INPERATORIS SECUNDI. 139.1403| 1.

 139.1403C| (f. 176' ) Anno Dominicae incarnationis 1018, indiccione 2, anno autem domni Heinrici inperatoris augusti 16, inperii autem 4. circumcisio Domini et theophania in predicta civitate ab eodem venerabiliter colebatur. Ecelinus Longobardus quadrienni custodia 8 Kalendas Februarii solvitur . Posteaque jussu suo et assidua Bolizlavi ducis supplicacione in quadam urbe Budusin dicta a Gerone et Arnulfo episcopis et a 139.1403D| comitibus Hirimanno atque Triedrico pax sacramentis firmata est, et a Fritherico suimet camerario, 3 Kalendas Februarii, non ut decuit, set sicut tunc fieri potuit; electisque obsidibus acceptis, 139.1404C| prefati seniores reversi sunt. Transactis autem 4 diebus, Oda, Ekkihardi marchionis filia, a Bolizlavo diu jam desiderata, et per filium suimet Ottonem tunc vocata, Cziczani venit; et quia tunc nox erat, multis luminaribus accensis, ab inmensa utriusque sexus multitudine suscepta est, ac nupsit duci predicto post septuagesimam absque canonica auctoritate, quae vivebat hactenus sine 139.1404D| matronali consuetudine, admodum digna tanto foedere.

2. In hujus sponsi regno sunt multae consuetudines variae; et quamvis dirae, tamen sunt interdum laudabiles. Populus enim suus more bovis est pascendus 139.1405A| et tardi ritu asini castigandus, et sine poena gravi non potest cum salute principis tractari. Si quis in hoc alienis abuti uxoribus vel sic fornicari praesumit, hanc vindictae subsequentis poenam protinus sentit. In pontem mercati is ductus, (f. 177) per follem testiculi clavo affigitur, et novacula prope posita, hic moriendi sive de hiis absolvendi dura eleccio sibi datur. Et quicumque post septuagesimam carnem manducasse invenitur, abcisis dentibus graviter punitur. Lex namque divina in hiis regionibus noviter exorta, potestate tali melius quam jejunio ab episcopis instituto corroboratur. Sunt etiam illi mores alii hiis multo inferiores, qui nec Deo placent nec indigenis nil nisi ad terrorem prosunt; quos in superioribus ex quadam 139.1405B| parte comprehendi. Nec opus esse autumo, de hoc amplius disserere, cujus nomen et conversacio, si Deus omnipotens vellet, sacius nobis lateret. Omne hoc, quod pater suus et iste nobis in conjugio ac familiaritate magna copulati sunt, plus damni subsequentis quam boni precedentis attulit ac in futuro infert; quia, etsi pace simulata nos ad tempus diligat, tamen per secretas temptacionum varietates nos a caritate mutua, a libertate innata deducere, et si quando tempus ei ac locus contigit, in perniciem apertam assurgere non desistit. In tempore patris sui, cum his jam gentilis esset, unaquaeque mulier post viri exequias sui igne cremati decollata subsequitur. Et si qua meretrix inveniebatur, in genitali suo, turpi et poena miserabili, circumcidebatur, 139.1405C| idque, si sic dici licet, preputium in foribus supenditur, (f. 177' ). ut intrantis oculus in hoc offendens, in futuris rebus eo magis sollicitus esset et prudens. Lex dominica hujusmodi precepit lapidari, et parentum nostrimet carnalium institutio tales ortatur decollari. Apud modernos autem, quia libertas peccandi plus justo atque solito ubique dominatur, plus quam compressa ancillarum multitudo, quaedam pars matronarum, cupidine veneria pruritui noxio subscalpente, marito vivente nunc mechatur. Et in hoc eis non sufficit, sed hunc per adulterum morti furtiva consilii inspiracione tradit, et post haec malum caeteris exemplum, eodem post publice sumpto, pro dolor! potestative abutitur. 139.1405D| Legalis earundem senior abhominabilis repudiatur, et miles ejusdem ab hiis, ut Abo dulcis et Jason mitis preponitur. Hoc quia nunc poena gravis non ulciscitur, de die in diem pro consuetudine nova, ut vereor, a multis excolitur. O vos sacerdotes 139.1406A| Domini, viriliter assurgite, et hanc nuper exortam filicem, nulla re id inpediente, sepius acuto vomere radicitus extirpate. Vos quoque, laici, nolite talibus auxiliari. Liceat Christo conjugatis innocenter vivere, erutisque subplantatoribus hiis, indeficienti pudore in perpetuum gemere. Destruat illos adjutor noster Christus potenti Spiritu sancti oris sui, nisi resipiscant, et disperget magna illustracione secundi adventus sui. Et nunc de hiis (f. 178) ista dixisse mihi sufficiat, quia de prefati ducis infortunio res quedam narranda restat. 3. Habuit hic quandam urbem in confinio regni suimet et Ungariorum sitam, cujus erat custos Procui senior, avunculus regis Pannonici, a suis 139.1406B| sedibus ab eodem, ut modo, antea expulsus. Qui cum uxorem suam a captivitate non posset absolvere, gratuitu nepotis sui quamvis inimici, suscepit eam ex munere. Numquam audivi aliquem, qui tantum parceret victis; et ob hoc in civitate superius memorata, sicut in caeteris, sedulam Deus eidem concessit victoriam. Hujus pater erat, Dewix nomine, admodum crudelis et multos ob subitum furorem suum occidens. Qui cum christianus efficeretur, ad corroborandam hanc fidem contra reluctantes subditos sevit, et antiquum facinus zelo Dei exestuans abluit. Hic Deo omnipotenti variisque Deorum inlusionibus immolans, cum ab antistite suo ob hoc accusaretur, divitem se et ad haec facienda satis potentem affirmavit. Uxor autem ejus 139.1406C| Beleknegini, id est pulchra domina, sclavonice dicta, supra modum bibebat, et in equo more militis iter agens, quendam virum iracundiae nimio fervore occidit. Manus haec polluta fusum melius tangeret et mentem vesanam pacientia refrenaret. 4. (f. 178' ) In illo tempore Liutici in malo semper unanimes Mistizlavum seniorem, sibi in priori anno ad expedicionem inperatoriam nil auxiliantem, turmatim petunt, plurimamque regni suimet partem devastantes, uxorem suam et nurum effugare, ac semet ipsum intra Zuarinae civitatis municionem cum militibus electis colligere cogunt. Deindeque malesuasa suimet calliditate, 139.1406D| per indigenas, Christo seniorique proprio rebelles, a paterna hereditate vix evadere hunc compellunt. Haec abominabilis presumptio fit mense Februario, qui a gentilibus lustracione et muneris debiti exhibicione venerandus, ab infernali deo 139.1407A| Plutone, qui Februus dicitur, hoc nomen accepit. Tunc omnes aecclesiae ad honorem et famulatum Christi in hiis partibus erectae, incendiis et destruccionibus aliis cecidere, et quod miserabillimum fuit, imago Crucifixi truncata est, cultusque idolorum Deo prepositus erigitur, et mens populi istius, qui Abotriti et Wari vocantur, ut cor Faraonis ad haec induratur. Libertatem sibi more Liuticio nota fraude vendicabant, sed cervicem suam suavi jugo Christi excussam oneroso diabolicae dominacionis ponderi sua sponte subdiderant, meliori prius patre ac nobiliori domino in omnibus usi. Hanc debilitatem suam membra Christi defleant, et capiti conquerantur suo, assidua voce mentis hoc in melius 139.1407B| (f. 179) mutari poscentes, et ex parte sua, in quantum fieri possit, haec perdurare non pacientes. Bernardus confrater Parthenopolitanus, et apostatae istius gentis tunc episcopus, id ut primo comperit, non saecularis suimet dampni sed pocius spiritualis inmenso dolore commotus, inperatori nostro id nunciare non desistit. Hac legacione audita, cesar graviter suspirat, sed de talibus respondere ad pasca differt, ut cum prudenti consilio hoc anulletur, quod infausta conspiracione conglutinatur. Hoc votum et salutare secretum Deus omnipotens secundet. Nullius fidelis cor ob hanc infelicitatem in aliquam desperacionem veniat, vel diem judicii appropinquare dicat, quia secundum veredici ammonicionem Pauli ante dissensionem 139.1407C| et Antichristi execrabilem adventum (II Thess. II, 1) non debet e talibus aliquis oriri sermo, nec inter christicolas subita venire commocio, cum eorundum unanimitas esse debeat in summis stabilitas. Nutet, in quantum velit, mortalis diversitas et morum ejusdem multiformis inequalitas. Omnis homo, flos agri, debet a matre ecclesia prius renasci in innocentiam salvatoris Christi; et tunc timenda est inprovisa inportunitas, cum ubique nunciatur pax firma ac tranquillitas. Et propter hoc semper amonemur, ut simus solliciti ac pervigiles, cum non valemus esse certi de futuris ac in nostra fragilitate durabiles. Nemo ultimae diei adventum 139.1407D| aut venire diffidat aut celeriter (f. 179' ) contingere 139.1408A| exoptet, quia timendus est justis, ac multo magis corrigibilibus cunctis. 5. Jam declinam ab hiis, et loquar inperatoris nostri prosperitatem nuper sibi exortam. Avunculus namque suus et Burgundiorum rex Rothulfus coronam suimet et sceptrum cum uxore sua et privignis ac optimatibus universis sibi concessit, reiteraturque sacramenti confirmacio; actumque est illud Magoncia et in predicto mense. Prodigium fit in Malacin 13 Kalendas Marcii. Mense autem eodem et 17 Kalendas Aprilis magnus fit in Niumagun sinodus, et nepos meus Oddo et uxor ejus Irmirgerd, consanguinitate proxima injuste diu conjuncti, obinobedienciam continuae vocacionis excommunicati sunt; cooperatores vero eorum ab episcopis 139.1408B| vocantur suis ad satisfaccionem. Ibi constitutum est antiquo exemplare perlecto, ut corpus Dominicum [ad sinistram], ad dexteram partem calix poneretur. In tempore illo Mediolanensis archiepiscopus obiit, et prepositus ejusdem aecclesiae Hiribertus successit. In Anglis triginta navium habitatores piratae a rege eorum, Suenni regis filio, Deo gratias! occisi sunt; et qui prius cum patre hujus erat invasor et assiduus destructor provinciae, nunc solus sedit defensor, ut in Libicis basiliscus harenis (LUCAN. IX, 726) cultore vacuis. In hac quadragesima et in episcopatu meo quidam fratrem suum, pro dolor! occidit. Inperator autem in predicto loco palmas et sanctum pascha celebravit ( an. 1018, Mart. 30, et Apr. 6); quia Baldricum, 139.1408C| de nece Wigmanni comitis nil se excusantem legitime, cum suis conspiratoribus recalcitrare comperit. Wolcmarus, abbas Fuldensis et Larsemensis, obiit. (f. 180) In diebus illis sol ante suimet occasum nonnullis dimidius prodigiose apparuit. 6. Interim dum fama velox aliquid novi ad scribendum deferat mihi, hominum vitam piorum, quam ego culpabilis et obliviosus nimis superius dicendam preterivi, explanare nunc ardeo. In temporibus secundi regis Heinrici fuit quaedam solitaria Sisu vocata, in loco Thrubizi dicto, inmensae pietatis ac per hoc mihi ineffabilis. Quae jam adulta cum a quodam desponsaretur tempore 139.1408D| maximi Ottonis, ad Christum, quem in primis fidei 139.1409A| speciale signaculum in corde pre omnibus infixit, concito cursu properavit; ac in predictae secreto civitatis annos sexaginta quatuor coelesti sponso se virginem castam conatur offerre, ac inmaculatam se, plus quam fragilitas humana permisit, custodire studuit. In tanto namque spacio numquam foco durum frigus resolvebat aliquo, sed hoc maximum eidem erat temperamentum, quod lapide paululum calido pedes vel manus pene tunc deficientes refocilaret. Haec assiduis oracionibus et intermistis fletibus cellam suimet interius ornavit, exterius autem populo confluenti crebra institutione et necessaria consolatione multum profuit. Vermes se jugiter comedentes non abjecit, sed cadentes reposuit, vice monachi Symeonis in columna diu stantis. 139.1409B| Quicquid illa de oblatione populi continua suscepit, sibi subtrahens Christique pauperibus largiter inperciens, peccata offerentium (f. 180' ) redemit. Pia fuit haec matri meae, et memoriam sui firmiter promisit proli subsequuturae. In agone hujus titubantis seculi haec contendens, ab inlicitis omnibus abstinuit, non pro recipienda corruptibili gloria, sed pro florigera coelestis bravii corona, quam 13 Kalendas Marcii promeruit divinitus indui. In nocte illa, qua Christo amabilis lampas stelliferum locata est in axem, dormivi peccator in dormitorio in Magadaburg, et testis mihi sit Deus, quia non mentior, vidi per somnium ante matutinam, quod duo pueri de antiquo, quod adhuc ibidem stabat, erario procederent cantantes antiphonam hanc: Martinus 139.1409C| Habrahae sinu laetus recipitur, et caetera. Infantes hii geminam ejusdem innocentiam et premium pronuntiabant; in pietate sua et paupertate spiritus ac humilitate hoc totum fuit, et quod sequitur, promeruit. Et hoc tunc fratribus nuntiavi meis: Pro certo, inquiens, scitote quod anima Deo cara de hac luce est nunc separata. Post dies 6 intimatum est nobis, quod, sicut visum est mihi, vere Dei famula transiret e carcere carnis. 7. Confratris mei memoriam Bernarii modo aggrediar, qui familiaritate sua mihi exhibita apud me caritatem bonam, et si aliquatenus ei profuisset, mentionem promeruisset sedulam. Hic carnis propinquitate consanguineus, et quod nunc est maximum, amicicia fuit mihi conjunctus. 139.1409D| Tercio Ottoni (f. 181) valde carus erat, quia sibi et 139.1410A| amitae ejus venerabili Mahtildi abbatissae fideliter serviebat; quicquid in Salbozi villa in beneficium habuit, in predium ab hiis acquisivit. Aethelberto archiantistiti suisque successoribus usque in domnum Geronem servivit; et apud eosdem dignam retributionem suscepit. Tandem infirmitate gravatur, et Deo omnipotenti, quem semper pre omnibus amavit, conjungitur. In cujus amore ac venerando honore aecclesiam in acquisita proprietate predicta construxit, et hanc ad benedicendam me indignum vocavit. Ante cujus consecrationem volumen longum facinoribus suis inscriptum, ac prius caeteris confessoribus suis ostensum, mihi aperuit, et coram me gemens legit, et a me supplex indulgentiam postulavit. Hanc epistolam sumpsi, et 139.1410B| absolutionem commissi divina potestate huic feci, cumque eodem die, id est 16 Kalendas Aprilis, quia tunc erat annua dies sui patris, predictam consecrarem aecclesiam, supra buxidem reliquiis sanctorum refertam prenominatum posui breviarium, ut eorum assiduo interventu vera flebiliter confitenti remissio fieret et diu optata abolicio. Hoc numquam vidi aliquem fecisse vel audivi; set quia infirmitatem meam huic nil prodesse timui, (f. 181' ) ad sanctos intercessores confugi. Post hec vixit pater venerabilis tredecim ebdomadas, 16 Kalendas Junii, exoptans resolvi. 8. Insuper pii abbatis Alfkeri quandam accionem egreiam in exemplum imitabile profero. Hic preter caeteras virtutes suas hoc in usu habuit, 139.1410C| quod nomen suum super altare quodlibet scripsit; et dum ipse missam caneret, in tantum flevit, ut maxima corporalis pars humectaretur, nil hesitans, quod, sicut scriptum est: Lacrimae pro peccatis cordetenus effusae divinam non modo poscunt veniam sed etiam inpetrant (Judith VIII, 12); et ut eo liberius coeleste suffragium inplorare sibi valuisset, cunctis debitoribus suis misericors fuit. Heu mihi indigno sacerdoti, hos predictos fratres qui in nullo umquam assecutus fui! Bonorum exempla multorum legi ac persepe vidi, sed menti meae haec non apposui; temptationibus variis, quibus resistere debui, voluntarie ac non fortiter reluctando succubui; quibus prodesse debui, pro dolor! plus nocui, et ut optimi archanum thesauri crimen meum semper celavi. 139.1410D| Non est opus, lector vel mihi care successor, ut varii 139.1411A| favore vulgi de mea proficuitate credas; sed assiduo oraminis ac elemosinarum medicamine (f. 182) mihi diu fetenti succurrens, de faucibus voracis lupi me dilaniatum eripias. Ego conscius mihi multo credibiliora tibi quam alius indico. Sunt namque nonnulli, quos leniter injuste tractavi; cumque hii pro meritis a te corripiuntur, quid mirum, si ex mea parte aliquid fraudulenter sonant. Sis inter detractores meos ac laudatores varios medius, et aput Deum suffragator assiduus. Scio quod, sicut mos communis est, multum tibi ex me displicet, quod ut in melius vertatur, Deo et hominibus placet. Quicquid in permisso contraxi vel feci in tempore, scriptis affirmavi. Nec sis magni honoris tui elacior, cum sis in inposito pondere 139.1411B| eo gravior. Rem commissi gregis cautus operator inspicias, et ut divina secularibus a te proponantur, multum studeas. Quae confratribus dedi meis spiritualibus, in quantum possis, auge, ac sub Christi testimonio rogatus nil minue. Hii sunt cooperatores sacri ordinis tui et futurae adjutores spei. De laicis huc atque illuc titubare ac transferri valentibus pro possibilitate tua rogo in tantum sis sollicitus, ut non disperdatur clerus. Si diligenter tua custodis, Deum hominesque pios fautores habebis; sin autem, et subditos (f. 182' ) tibi perdis, et contrarietatem in hoc presentem ac futuram contrahis. Audi me magistrum nimis indisciplinatum et absque utili exemplo antecessorem tuum, libenter sustineas paupertatem in te ut grex tuus dives fiat per 139.1411C| te; sic fecit Christus nobis, ut ita faceremus ovibus suis. Noli erubescere de hac coram populo, ut fiducialiter stare possis coram Deo. Satis ingenuus erga hunc mundum fui, sed sepe propter meos; hiis, quibus ignotus eram, despectus apparui. Si quis nititur exaltari supra se, turpi casu ac sero dolenti cadit infra se. Divites tuos cum honore, pauperes autem cum gratia tractes et bona caritate. Antiquum enim affirmat proverbium, quod haec cum magna semper incedant multitudine. Tuam pauperem familiam a summo pastore tibi commissam et a me vix congregatam custodi, et iniquis susurronibus de hac male persuadentibus piam non accommodes aurem. Tua res est parva, et vice majorum nequaquam tractanda, ac multo sacius 139.1411D| est paulatim crescendo de die in diem ascendere, quam cum dampno multorum te ad ultimum deficere. Tempora haec, prioribus cunctis inferiora, 139.1412A| plus demunt quam alicui addunt (f. 183). Culpa gravi et paupertate dira innatus honor et datus vilescit. Non rogo te ut sis parcus, quia dedecus est; sed hoc ingemino ne nimium largus, quia hoc nec consilium est nec bene convenit. Cures etiam de peregrini anima Godeberti, multum nostrae utilis aecclesiae et de caeteris quam pluribus. Habes satis de libris, quos hic ab antecessoribus nostris collectos inveni, et insuper quos contraxi. In his magisterium salubre reperies, ac hos exaudi, et tunc potes salvari. Sanctorum reliquias et munda eorum receptacula cum aliis utilitatibus plurimis, tam in prediis quam in mancipiis, ego acquisivi, et ne te forsitan laterent, martirologio inscripsi meo. Oportet autem tuam scire pietatem 139.1412B| regis nostri et imperatoris Heinrici multiformem benivolentiam aecclesiae exhibitam nostrae, de qua partem quandam superius conprehendi, majorem vero quia indiscussam reliqui, nunc scribere tibi optimum duxi. Vide ut in assidua recordacione tui sit renovator et indeficiens auxiliator nostri. Ve temporibus illis, in quibus deest haec spes miseris et aecclesiae Merseburgensi! (f. 183' ) Nunc est maxime orandum, cui tunc est maxime plorandum. Haec etenim quae sequuntur ab eo percepit, et eo vivente, multo his majori gratuita aucmentacione gaudebit. Jam enim disposuit in alta mente sua, qualiter eam sublimet dote varia. De antecedenti nunc dico, et perfectionem subsequuturam omnipotenti Deo, cui cuncta sunt presentia, supplex committo. 139.1412C| Et quia tipus non est, singulariter enarrare, quae preceptis ejusdem confirmata poteris videre, haec sola assigno, quae auctoritate, carentia in posterum forsitan peritura timeo. Sanctae ac victorisissimae crucis partem cum caeteris sanctorum reliquiis, et altare aureum gemmis honorifice distinctum et buxidem auream, lapidibus preciosis ornatam, collectariumque cum inpensis propriis et eciam nostris decoratum, cum duobus turribulis ac argenteo bicario, larga manu cesar nostrae dedit aecclesiae, quod a nobis non modo est observandum, verum eciam aucmentandum. Sed quia de melliflua ejusdem pietate satis dicere nequaquam sufficio, de sua conversacione, sicut proposui, ordinatim explicare studiosus anhelo. 139.1412D| 8. (f. 184' ) Iste annus (1018), quo hunc attitulavi librum, nativitatis meae quadragesimus est primus, vel paulo amplius; in mense vero Aprili et 5 139.1413A| Kalendas Mai decimus ordinationis meae introivit annus. Et pridie in suburbio Gnezni archiepiscopi illius aecclesia cum mansionibus caeteris comburitur. Et quia humana res omnis semper in dubio est, libet evomere antidotum illud periculosum, quod miser dudum absorbui, et nimis mihi hactenus id nocere persensi. In quadam curte mea Heslinge vocata, nocte una cum requiescerem, per somnum vidi turbam astare magnam, tunc de apposita mihi testa aliquid manducare cogentem; et ego hos persentiens esse inimicos, primitus contempsi, ad ultimum vero in nomine Dei patris me istud percipere respondi. Quod cum eis multum displiceret, et haec invisa congregatio id aliter fieri non posse videret, quasi gemens laudabat, quia me 139.1413B| prorsus perdere conveniebat; et nisi tunc dominicum nomen invocarem, sine perpetua salute manerem. Ex hac perceptione, ut mihi visum est, omnigenarum specie herbarum mixta, pessimarum varietates cogitationum sumpsi, quae etsi me in divinis laudibus maxime turbent, tamen auxiliante Deo, quem hiis preposui, ad opus infaustum raro aut numquam me perduxerunt. Sufficit autem iniquae eorum voluntati, quod aliquam putant in me portionem habere. Sic enim alio tempore (f. 185) iterum me signatum eminus hii vallantes: Custodisti te, inquiunt, bene? Et ego, me ita sperare, respondi; et subsequuntur: Sed non sic erit in fine. Illorum minas nec timeo, nec blandiciis credo, quia haec cum auctoribus suis vanitas est. Commissi quantitatem 139.1413C| mei admodum vereor, et veraciter id scio, quod talis fantasia, quamvis corporaliter appareat, per se hominibus non noceat, sed cum peccando faciem divinam a nobis avertimus, illorum vesanas manus nemini parcentes miseri incidimus, et ab hiis protinus absolvimur, cum aut ipsi convertimur, vel ab electis Dei visitatione crebra fovemur. Si quis vero compos sui meditatur in lege Dei, non hic a talibus appetitur, sed potius timetur, non a se, sed ex ejus, quem is diligit, sancta potestate; quia custos est Deus omnium semet ex toto corde semper amancium. Ego peccator et fragilitati meae per omnia conscius, quia summis consolationibus non innitor, quid mirum, si ab infimis 139.1413D| quacior? Et haec idcirco dixi ut tu, lector, mortalitate ac innata humanitate mihi consimilis, in hoc consensu me graviter peccasse scias, et amminiculis 139.1414A| indeficientibus succurras. Heu mihi misero qui in hoc seculo multos spiritualiter adjuvare debui, nec hiis prosum, nec me tueri possum! Unde autem predicta temptatio (f. 185' ) mihi evenerit, fidelibus tuis auribus infundo. Multis hominibus a predictorum vexacione hostium laborantibus subvenire studui, et propter hoc ad insidiandum mihi eosdem accendi vehementer, quamvis in malum proni sint semper. Spero autem in Deum omnipotentem ut non ad consumendum me hiis tradat, sed post purgationem diram clementer eripiat. 9. Mense predicto et 18 Kalendas Mai Gero archiepiscopus et Bernhardus marchio in Wonclava reconciliati sunt; et Liudherdus presbiter obiit . Godefridus quoque dux et Gerhardus 139.1414B| comes inperatoria potestate pacificati sunt. Bertoldus autem, Munnae civitatis invasor, imperatoriae potestati sponte sua cum suis fautoribus traditur, et eadem multorum poena protinus concrematur; et faciat Deus rex pacificus, ut numquam haec amplius elevetur. Quam bene esset, ut habitatores regni illius, semper unanimes in malo, ad expletionem ejus non haberent munimentum in aliquo! Nunc autem sunt, pro dolor! horum situs locorum, ut exposcunt mentes indigenarum. Inperator vero post longam inhabitacionem a Niumagun discedens, sollempnes rogacionum dies in Aquisgrani studiose celebrat; quibus transactis, Lanbertus, sanctae Constanciensis (f. 186) aecclesiae episcopus, 17 Kalendas Junii obiit. Hoc cesar, cum pentecosten in 139.1414C| Ingilenhem sumopere peregisset, comperiens, Rotherdum suimet capellanum prefate sedi prefecit. Quibus expletis, fit magna in Birgilum principum confluentia, ut ibi corrigeretur per judicia, quod diu viciatum est populi istius neglegentia, et temeritas magna. Post haec Oddo comes predictus in presentiam inperatoris et Ercanbaldi archipresulis supplex veniens, injustam uxorem suam tribus sacramentis amisit. Baldericus reconciliatur, et promissio divina obliviscitur. Et transactis diebus paucis. Heinricus, qui marcam inter Ungarios et Bawarios positam tenuit, 8 Kalendas Julii fortis armatus obiit. Interea cesar ad Basulensem veniens civitatem, exercitu collecto in Burgundiam properat. 139.1414D| Imperatrix autem ad dilectam sibi Capungam veniens, manachicam ibi vitam ordinavit; indeque per orientalem Franciam profecta, Bawariam peciit 139.1415A| fratremque suum ducem Heinricum Ratisbonae inthronizavit. Mense Junio inaequalitas aeris hominibus multis eorumque utilitatibus diversis admodum nocuit. 10. Eadem tempestate aecclesia mihi indigno commissa multum, mea id exigente culpa, sustinuit (f. 186' ) dampnum. Namque misericors et paciens Deus noluit amplius inultum relinqui, quod crebra sui castigacione nequivit prohiberi, percuciens eam in mansuetudine et non in furoris sui digna retributione: ministros utiles sibi haec perdidit, et facinus meum cotidie ingemiscit. In predicto et enim mense dedecus magnum eidem ac mihi inlatum est ab ibrida Aethelberto, qui curtem meam invadere eamque frangere servili collectione presumpsit. Quod 139.1415B| vero hos ad haec agenda inflammaverit, veraciter explicabo. Secundi Ottonis larga benignitas, cunctis pleniter arridens, quendam forestum, inter Salam et Mildam fluvios et Siusili ac Plisni pagos jacentem, nostrae concessit aecclesiae, temporibus Gisileri antistitis et Gunterii marchionis. Post lugubrem vero nostrae sedis destruccionem, regnante tunc tercio Ottone, Ekkihardus marchio forestum ad locum Sumeringi dictum acquisivit, et cum eodem nostrum commutavit. Renovator autem nostrae tunc dignitatis, rex Heinricus, cum maxima parte appertinentium, presentibus cunctis optimatibus suis, et confratribus hiis Herimanno et Ekkihardo id defendere non valentibus, judiciaria lege hunc restituit. Cumque hic in nostrae dominio aecclesiae plus 139.1415C| quam duodecim annos (f. 187) staret, et hunc Hirimannus comes 60 mansis redimere ex mea potestate nullatenus valuisset, visum est ei ut eum sibi et confratri super duorum proprietatem burgwardorum, Rochelinti ac Titibutziem, imperatoriis vendicarent preceptis, sperans antiquiorem nostram confirmacionem diu esse abolitam. Quod cum mihi is aperiret, id nil proficere sensit. Namque in Magadaburg et in presentia imperatoris nostri precepta utrisque ostenduntur, et munera nostrimet in omnibus priora esse convincuntur. Tandem predictus comes, presente suimet fratre ac id audiente, haec futur: Quicquid hactenus in hiis fecimus, non ob temeritatem aliquam, sed quam habuisse speravimus justiciam. Nunc autem id omittamus. Non longe post 139.1415D| Ekkihardus juvenis, ac ideo inmaturis, in burgwardo 139.1416A| suimet Rochelenzi dicto arduas munitiones ad capiendas ibidem feras instinctu Budizlavi militis sui parat. Hoc ego postea comperiens, pacienter tuli, et ne sic agere vellet, per internuncium meimet, fratrem ejus postulavi. Herimanno quoque fratri suo haec cito questus, nil in hiis omnibus profeci, sicque stetit (f. 187' ) usque post pascha. Et quia tunc aeris serenitas et viae oportunitas conveniebant, et in has episcopatus mei partes numquam veni, placuit mihi illuc pergere, hactenusque ignota diligenter inquirere. Mense Maio ( an. 1018), 6 Nonas ejusdem ac 6 feria ad Chorum veni, ibidemque populum confluentem confirmavi. Dehinc cum in ipso itinere predictum opus laqueis et retibus magnis firmatum viderem, obstupui ac quid inde fa erem 139.1416B| cogitavi. Tandem, quia haec instrumenta nullatenus mecum vehere potui, ex hiis partem incidi protinus jussi, rectoque itinere ad Rochelinzi tendens, paucos illic confirmavi, et decimacionem, injuste mihi abstractam et forestum banno omnibus interdicens, haec nostrae assignavi aecclesiae, facta pace. Tunc redii ad curtem supramemoratam, ibidemque 7 dies cum manerem, audivi, quod milites Ekkihardi meis minarentur sociis. Ibi tunc cancellarius pernoctavit mecum, et a me haec comperiens, bene respondit. Postea congregationes multae mihi ad nocendum a predictis satellitibus factae, a nostris custodibus ad tempus bonum preoccupatae sunt. Interim ( an. 1018, Mai ) nuncium meimet ad imperatorem Magontiam misi, pacemque ejus supplex 139.1416C| (f. 188) pecii. Quam cum Ekkihardus ex sua parte promitteret, et frater suus diu a me desideratus a Polenia veniens, dextera manu sua pacifica promitteret, uterque hanc non bene servavit. Namque homines 6 flagellati ac depilati cum edificiis turpiter mutilatis approbant, qualiter tanti seniores ab aliis precaveri debeant. Satellites eorum more solito in me non modo exarsere, verum etiam aliis melioribus nocuere. Archiepiscopum etenim Geronem in Wirbini et Sifridum comitem in Nicici pecierunt, et in quantum eis placuit, abstulerunt. 11. Superbia seniorum instigat furorem satellitum, et quia hiis sufficit, equales sibi alios in hiis partibus esse non permittit. Si aliquis vicinus non sponte sua erga eos ex improviso delinquit, non 139.1416D| est eis emendacio condigna acceptabilis, et post 139.1417A| recompensacio invincibilis. Et per hoc flagellum vicini graviter concuciuntur, ut non contra se, alii sive rectum habeant sive non, nequaquam eleventur. Episcopatus in hiis partibus constituti ab eorum potentia sunt nimium depressi; et nos eorum procuratores, si contra Deum et justiciam ejus voluntati eorum in cunctis satisfacimus, honorem et aliquam utilitatem habemus, sin. autem, contempnimur, et sic, ut nobis nullus aut (f. 188' ) regnet aut imperat dominus, depredamur. Novus cornupeta antiquam legem bonamque consuetudinem hactenus florentem jam disrumpit, seque caeteris elatiorem esse, valenter ostendit; qui coelitus ni cito deprimitur, nimis insolentia intolerabilis solidatur. Daviticam is ignorat sententiam, eunden sic dulciter 139.1417B| amonentem: Nolite extollere in altum cornu vestrum (Psal. LXXIV, 6), et caetera. Orat pro talibus idem psalmista sanctus: Auferes spiritum eorum, Domine, et defitient, et in pulverem suum revertentur; et emittes spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 29), et reliqua. Multum indiget memoriae, qui nullatenus cognoscit se, cum is qui se jugiter considerat, sine famine bono nil valeat. Ergo peccatores quique resipiscant, et ut se custodiant pauperibusque misereantur, sumopere studeant. Ego in flagiciis miser et in facultatibus pauper, quamvis in utroque ejusdem ordinis viros precellam cunctos, tamen contumeliam superius memoratam non solus pacior sine illis. De coepiscopis in diversa hujus mundi parte constitutis ineffabileque detrimentum perpessis, 139.1417C| nil ad haec exemplaria introduco, quia absque omni honore, sola benediccione excepta, eos esse, graviter ingemisco, et de hiis dundaxat disputare mihi nunc tempus est, quid (f. 189) apud modernos a concivibus suis similem vel, pro dolor! deteriorem subiere vindictam. 12. Bernwardus, sanctae Hillinessemensis aecclesiae venerabilis pastor, in tantum a Brunone exosus est comite, ut militem suum Rim nomine videret crine et tergo depravatum, postque eundem secum iterantem ab Altmanno juvene interfectum jacere. Swithgerus autem, almae Mirmingerdensis aecclesiae antistes egregius, in sua curte a quodam tirone ingenuo appetitur, et villici suimet cruore coram se occisi maculatur. Quid tales 139.1417D| personae umquam promeruere? Hii patres ambo pii fuerunt, et tamen dedecus hoc immeriti pertulerunt. Sed quia in superioribus de Suithgero presule nil sum, id peste letargica impediente, locutus, nunc hoc emendare congruum est. Hic Saxonia genitus, et in Halverstidi ac in Magadaburg a puero educatus, 139.1418A| a tercio Ottone civitati praedictae prepositus est; quam cum omni diligentia rexisset, divino munere fultus, polluit in diversis virtutibus. E quibus duas tantum res profero, quas testimoniis veracibus approbare valeo. Camerarius suimet cum pilleum quendam furtive subtractum celare voluisset, diligenterque a pio seniore rogatus nil profiteretur, cultellum supra mensa positum et ex animo benedictum sumere coactus (f. 189' ) quasi ignitum celeriter projecit, reumque se nimis esse coram profitetur. Alio tempore quidam maligno arreptus spiritu, vi magna captus est, et in presentia predicti patris adductus; quem solvi protinus jubens, baculoque solum se acriter inrumpentem viriliter amovens, facto sanctae crucis signo, divina potestate 139.1418B| securum exire fecit. Talis vir haec non sibi, sed illi, qui per eum tanta est operatus, asscribens, vixit in Christo dies huic vitae concessos, ministrans illo fidelis servus omni studio. Sedebat ille 16 an nos, magna semper, quae virtutem omnigenam perficit, infirmitate gravatus, et tunc obiit, in quo genuit, 13. Kalendas Decembris, Heinrico inperatore nostro tunc regnante 10 annos. Hujus successor Thiedricus, materterae meimet filius, magnum dedecus ab Heinrico, Hirimanni comitis filio, ut predixi. perpessus est. Sed in hoc anno eadem commotio ad tempus sedata elevatur. Heribertus, Coloniensis archiepiscopus, a predicto comite multa diu sustinuit incommoda, nec mirum, cum is matrem suam diutina teneret custodia. Insuper Meinwercus 139.1418C| presul a Thietmaro nepote meo, Bernardi ducis fratre, despoliatus est. 13. Sed cur hoc totum explico, cum in nullo horum nec exemplar bonum nec levamen meum ullatenus agnosco? Sacius est mihi, inceptis, (f. 190) insistere meis; et dum hoc tracto, illam beati Johannis visionem in mente habeo: Primum ve abiit, et ecce duo post haec! (Apoc. IX, 12.) Nimis enim est miserabile, quod in superioribus sepe locis revolvi. Sic in temporibus nostri lectoris ac invicti defensoris Heinrici nil umquam tale accidit, quale modo detrimentum e nostro facinore emersit. Namque in Julio mense ac 4 Kalendas Augusti et in feria ( Jul. 29) Mars sevit in viscera, quod in perpetuum plangit mater aecclesia. Peciit enim 139.1418D| Aethelboldus, Trajectensis episcopus, cum Godefritho duce, auxilioque suimet sociorum atque amicorum imperatricis nostrae nepotem Thiedricum sepius in occisis militibus suis multum nocentem: et in insula quadam fit conventus collecti exercitus. Hic velociter ad pugnam preparatus, mortem quam 139.1419A| hosti minatur, pro dolor! patitur. Namque a Fresonibus ex insidiis undique erumpentibus et a predicti juvenis satellitibus ex inproviso is circumventus, dictu terribile! gladio et aqua sine resistentium dampno vitam hanc finit. Episcopus autem in navicula quadam vix fugit, ac dux ab hoste salvatus est, et ut veraces affirmant, plus quam tres legiones interfectorum sunt. Omnis haec regio, defensore forti carens, piratas advenientes timet, cottidie merens. Godefridus comes occiditur, Johannes autem optimus miles jacet, quem semper patria deflet. Horum consocii nobiles (f. 190) et incliti hactenusque pugnantes dextra victrici, nunc pausant sorte infelici. Luit corpus eorum, quod promeruit macula nostrorum; sed, ut 139.1419B| spero, gaudebit eorum anima, tam gravi exacerbacione purgata. Sed ne stupeas, lector, talem casum, perpendas etiam ortum. Thiedricus ille infaustus predicti antistitis satelles fuit; hic in quadam silva Mirwidu vocata magnum habuit predium, quod sibi ex ejusdem parte injuste ablatum fore, cuncti comprovinciales cesari in Niumagum queruntur. Unde cum consilio optimorum imperator episcopo Trajectensi haec loca precepit incendi et conclamantibus reddi; cumque seniorem suum juvenis nefandus a mandatis talibus compescere nequivisset, licentiam abeundi peciit, et se id prohibiturum esse promisit. Nec mora, factum est quod dixi plus causa nostri facinoris, quam pro merito victoris. Hanc 139.1419C| ineffabilem ac nimis invincibilem erumnam avium undiquessecus huc congregatarum et semet ipsas invicem ungulis interficientium multitudo longe presignavit, eumdemque locum, quo isti postea oppetiere, preoccupavit. Quod David sanctus monti Gelboe imprecatus est (II Reg. I, 21), huic insulae ego nullius meriti semper exopto. Baldericus Leodicensis episcopus obiit in Tiele eodem die . 14. (f. 191.) In diebus illis in episcopatu meo septem mancipia fungos manducavere non rectos, et acri ardore succensi, celeriter mortui sunt. Et in mense Augusto ( an. 1018) stella quaedam juxta plaustrum noviter apparens, radiis eminus emissis cunctos cernentes terruit. Numquam enim 139.1419D| nostri memoria talis exoritur, et ideo unusquisque hoc admiratur, prodigium hoc esse, 139.1420A| timet vulgus, sed cum misericordia id finiri, fidelis sperat popellus. De hiis similibus clamat Jeremias veredicus: Qui scit universa, novit illa; et adinvenit ea suimet sua prudentia (Baruch III, 32). Stella haec quae effulsit plus quam 14 dies visa est. In provincia Northuringun dicta tres lupi semper congressi, nec antea ex habitatoribus hiis visi, hominibus multis atque pecoribus ineffabiliter nocuerunt. Hoc quoque indigena omnis vehementer expavescens, majoribus curat inpleri detrimentis. Beatus namque loquitur Gregorius: Multa debent mala precurrere, ut illa valeant sine omni fine ventura nunciare. In supradictis omnibus desuper nobis ira coelestis revelatur, sed circumspeccione vigili haec ab humana fragilitate non attenditur. 139.1420B| 15. (f 191) Iste annus nova nuncupacione terrae mocio vel magna contricio ex rei veritate appellari potest. Ineffabilis enim tribulacio mundo instabili exorta habitatores ejus undique turbavit, cujus partem predixi, et tunc quae preterieram alte gemitu tracto explicam. Balderici presulis et Cameracensis episcopi milites poene omnes predicta oppecierunt in insula, et in proximis tribus provinciis non supererat una domus, ubi saltem non deesset habitator unus. Post tempora Caroli in una die vel anno aliquid in hiis regionibus tale non accidit, sicut vetustas asserit. Quomodo umquam ceciderunt tales viri absque dampno hostili? Sed nullus id miratur, qui hoc rite meditatur, 139.1420C| quia is nil potest pugnare, quem culpa sui gravis vindicta Dei nititur deprimere. Hic inexuperabilis casus postea cito obliviscatur; quia Godefridi ducis auxilio Athelboldus antistes cum Thiedrico hoste reconciliatur; et hoc venit non ex voluntate sua, sed ex necessitate summa. Non erat enim istius regionis ullus prepotens defensor, si amplius insurgeret inimicus acrior. Si damnum hoc ex consensu divino factum est, quis potest ulcisci? sin autem, quis vindicatore insanabilior illo? Nunc ut sanctus abba Columbanus in morte magni inperatoris Caroli fecit, ita nos stringamus lacrimas precesque fundamus proficuas. 16. Nec tacendum est, quod in Ruscia contigit lugubre damnum. Belizlavus namque eam grandi exercitu peciit, multumque ei nostro famine nocuit. 139.1420D| Mense etenim Julio et 11. Kalendas Augusti predictus dux ad (f. 192) quendam fluvium 139.1421A| veniens, ibidem exercitum suimet castrametari pontesque necessarios parare jubet. Juxta quem rex Ruscorum cum suis sedens, futurum duelli invicem condicti eventum sollicitus expectabat. Interim Poleniorum provocacione hostis presens ad bellum excitatur et ab amne, quem tuebatur, exinopinata prosperitate fugatur. Ex hoc rumore Bolizlavus extollitur, et consocios parari et accelerare rogans, fluvium, etsi laboriose, velociter transcendit. Inimica autem acies contra turmatim ordinata patriam defendere suam frustra nititur. Namque in primo conflictu cedit, ac numquam postea fortiter resistit. Ibi tum cesa est innumera multitudo fugiencium et parva victorum. Hericus miles inclitus ex nostris oppetiit, quem inperator 139.1421B| noster in vinculis diu retinuit. Ex illa die Bolizlavus optata prosperitate inimicos palantes insequitur, et ab incolis omnibus suscipitur multisque muneribus honoratur. Interea quedam civitas, fratri suo tunc obediens, a Jarizlavo vi capitur, et habitator ejusdem abducitur. Urbs autem Kitava nimis valida ab hostibus Pedeneis ortatu Bolizlavi crebra inpugnacione concutitur et incendio gravi minoratur. Defensa est autem ab suis habitatoribus, sed celeriter patuit extraneis viribus; namque a rege suo in fugam verso relicta, 19. Kalendas Septembris Bolizlavum, et quem diu amiserat, Zentepulcum seniorem suum, cujus gratia et nostrorum timore omnis hec regio conversa est, suscepit. Archiepiscopus (f. 192) civitatis 139.1421C| illius cum reliquiis sanctorum et caeteris ornatibus diversis hos advenientes honoravit in sancte monasterio Sofhiae, quod in priori anno miserabiliter casu accidente combustum est [ an. 1018, Aug. ]. Ibi fuit noverca regis predicti, uxor, et 9 sorores ejusdem, quarum unam prius ab eo desideratam antiquus fornicator Bolizlavus, oblita contectali sua, injuste duxerat. Ineffabilis ibi pecunia ei ostenditur, cujus magna pars hospitibus suis ac fautoribus distribuitur, quedam vero ad patriam mittitur. Fuerant in auxilio predicti ducis ex parte nostra trecenti, et ex Ungariis quingenti, ex Petineis autem mille viri. Omnes hii tunc domum remittebantur, cum indigenas adventare, fideles sibi apparere, senior prefatus letabatur. In magna hac 139.1421D| civitate, que istius regni caput est, plus quam quadringente 139.1422A| habentur ecclesiae et mercatus 8, populi autem ignota manus, quae sicut omnis haec provincia ex fugitivorum robore servorum huc undique confluencium, et maxime ex velocibus Danis, multum se nocentibus Pecinegis hactenus resistebat et alios vincebat. Hac elatus prosperitate Bolizlavus, archiepiscopum predictae ad Jarizlavum misit, qui ab eo filiam suimet reduci peteret, et uxorem suam cum noverca et consororibus reddi promitteret. Post haec dilectum abbatem suum Tum ad nostrum inperatorem cum magnis muneribus misit, ut suam amplius gratiam et auxilium acquireret, et se cuncta sibi placencia facturum indicaret. Ad Greciam quoque sibi proximam nuncios misit, qui ejusdem imperatori bona, 139.1422B| si vellet (f. 193) fidelis amicus haberi, promitterent; sin autem, hostem firmissimum ac invincibilem fieri intimarent. Inter haec omnia omnipotens Deus assistat medius, et quid sibi sit placitum et nobis proficuum, clementer ostendat. In diebus illis Udo comes, nepos meus, Hirimanum, coequalem sibi tam in nobilitate quam in potestate, cepit, et invitum in suam municionem duxit. Ob hoc vereor aliquam filicem periculosam oriri, quae vix aut nullatenus possit eradicari 17. De imperatore nostro nunc sermo mihi oriatur, qui de invisa expedicione reversus ( an. 1018, Sept. ), nil de promissis percepit, sed parum sibi renitentibus nocuit. Hujus miles egreius atque fidelis, dux Thiedricus, cum ab eo separatus 139.1422C| domum pergere voluisset, a quodam seniore, Stephano nomine, cesaris atque suimet, ut patuit, inimico, locis impugnatur abditis; et cum jam victor existeret, milite in predam cadente, iterum initur, et pro dolor! superatus, cum paucis effugit. Haec fuit ei in talibus secunda temptacio; et faciat Deus ut non eveniat illi tercia periclitacio. Imperator noster cum de his omnibus efficeretur certus, unum in Suevia regione colloquium de re publica habuit, et mox per Renum sollicitus descendit. Namque cooperatores ejus et regni suimet columne maxima parte pro dolor! cecidere, sibique grave pondus occultum fidei simulatores occultis resistere insidiis per extraneos nituntur, ut non liceat ei libertate congruenti inperare, eorumque 139.1422D| injustam temeritatem in aliquo minorare. Quotation analysis