Chronicon (Victor Tununensis)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Chronicon
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68

VicTun.Chroni6 68 Victor Tununensisfl. 555 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Chronicon A XVIII consulatu Theodosii Junioris, Victor episcopus Tununensis Ecclesiae Africae historiam prosequitur ubi Prosper reliquit.

Igitur Theodosio XVIII et Albino coss. (A. 444).

Antiochenae Ecclesiae episcopatum post Joannem Diaconus suscepit.

Aetio III et Symmacho coss. (A. 446).

Callipio et Ardabure coss. (A. 447).

Eutyches presbyter et archimandrita cujusdam monasterii Constantinopolitani apparuit, qui sui nominis haeresim condidit. Hic etenim Dominum nostrum Jesum Christum sic asserebat natum ex Maria semper virgine matre, ut nihil in eo confiteretur humanae naturae. Qui synodali invitatus colloquio Constantinopoli congregato, cui sanctus praefuit Flavianus ejusdem urbis episcopus, dum nollet Christum in duabus confiteri naturis post nativitatem ex Virgine, et nobis secundum carnem substantialem esse, damnationem cum proprio errore suscepit: quam sanctus Romanus antistes apostolica auctoritate firmavit. Pro quo, imperatore Theodosio patrocinante, Leone Romano, Dioscoro Alexandrino, Diacono Antiocheno, Juvenale Hierosolymitano, et Flavio Constantinopolitano, praesulibus sedium.

Posthumiano et Zenone coss. (A. 448).

Synodus generalis II congregatur in Epheso, in qua Dioscorus Alexandrinus sibi principatum usurpans imperiali favore Eutychen post legitimam damnationem absolvit, et ejus obtrectatores duarum in Christo naturarum doctores, Flavianum Constantinopolitanum, Eusebium Dorylei, Theodoretum Cyri, Ibam Edessenum, antistites, caeterosque alios impia auctoritate, contradicentibus etiam legatis sedis apostolicae, condemnavit, totamque synodum sibi favere monachorum seditione militarique violentia inclinavit.

Asturio et Protogene coss. (A. 449).

Attila rex Hunnorum, postquam est Valentiniani Augusti ducibus praelio superatus, et in fugam conversus, vires recepit, et ad Italiam importabiliter pergit, cujus mala Romana respublica pacis foedere sopiit. Qui Attila, Leonis papae legatione suscepta, non solum a reip. vastatione quievit, sed et trans Danubium pace data recessit.

Valentiniano VII et Attieno [Avieno], coss. (A. 450).

Theodosius imperator anno vitae suae 62 Constantinopoli moritur. Chrysaphius praepositus imperatoris, amicitiis Eutychetis male usus, occiditur; et Marcianus totius reip. consensu imper. factus.

Romanorum XLVII, regnat annis 5, mensibus 6; qui in ipso regni sui exordio Ecclesiarum paci prospiciens, Chalcedone fieri synodum imperiali auctoritate denuntiat.

Constantinopolitanae Ecclesiae praesulatum post Flavianum Anatolius suscepit.

Consulatu Marciani Augusti VIII cal. octobris (A. 451), Leone Romano, Dioscoro Alexandrino, Maximo Antiocheno, Juvenale Hierosolymitano, et Anatolio Constantinopolitano praesulibus, synodus generalis Chalcedone colligitur episcoporum 632, ubi Ephesina II nec dicenda synodus abdicatur. Eutyches cum Dioscoro patrono suo Alexandrino episcopo atque Nestorio condemnatur: antistitesque catholici injuste damnati ab eodem Dioscoro in synodo praefata Ephesina II solvuntur, fidesque sanctorum Patrum qui in Nicaena, Constantinopolitana et Ephesina prima convenerunt, sanctis synodis, explanatur. His itaque diffinitis, et subscriptionibus totius synodi roboratis, Eusebio Dorylei, Theodoreto Cyri et Iba Edesseno propriis restitutis Ecclesiis, iis quos pro eis Dioscorus haereticus substituerat pulsis, omnia quae ad statum Ecclesiae pertinent disposita sunt, ratumque terminum susceperunt.

Opilione et Vincomalo coss. (A. 453).

Dioscoro Gangra exsilio relegato, Proterius Alexandrinae Ecclesiae suscepit praesulatum.

Eo tempore Attila moritur: de cujus regno dum filii dimicant, Hunni vastantur, ac deinde minorantur.

Aetio et Studio coss. (A. 454).

Aetius patricius, Valentiniani Augusti manu intra palatium primo percussus, circumstantium gladiis crudeli morte exstinguitur; Boetiusque praefectus nihilominus occiditur.

Valentiniano VIII et Anthemio coss. (A. 455).

Valentinianus imper. Romae in Campo Martio, dolis Maximi patricii et Heraclii praepositi perimitur; idemque Maximus ex consule et patricio ejus sumit imperium diebus 67. Hic itaque malum quod latebat apparuit. Mox relictam Valentiniani Augustam, viri exitum sui lugere non permittens, in matrimonio sumit. Sed his malis pejora succedunt, dum adventum Genserici Vandalorum regis formidat, et cunctis volentibus Urbe recedere licentiam tribuit: priusquam fugam quam cogitabat, assumeret, occisus membratimque concisus in Tiberim fluvium projectus est.

Aetio et Studio coss. et praefectis.

Tertia die postquam Maximus occiditur, Gensericus Vandalorum rex Romanam urbem ingreditur, et per 14 dies cunctis opibus nudat, secumque inde Valentiniani filias et uxorem ac captivorum multa millia tollit. Ut autem ab incendio, tormentis et gladio abstineret, papae Leonis intercessio facit. Hujus quoque captivitatis 75 die Anitius [Avitus], vir totius simplicitatis, in Galliis imperium sumit.

Joanne et Varane coss. (A. 456).

Ricimirus patricius Avitum superat, cujus innocentiae parcens Placentiae civitatis episcopum facit.

Constantino et Rufo coss. (A. 457).

Marcianus imperator Orientis Constantinopoli moritur, et pro eo Leo imperator efficitur Romanorum XLVIII. Leo regnat annis 16.

Alexandria et-Aegyptus errore Dioscori languens decreta Chalcedonensis synodi non recepit. Proterium antistitem Dioscori successorem, et synodi Chalcedonensis decretorum custodem populus Dioscoritanus, seditione facta Timotheo auctore cognomento Herulo [Aerulo], interfecit VI cal. Aprilis [leg. VI anni 457], VI feria ultimae jejuniorum hebdomadae, die qua noster Salvator et Dominus a Judaeis est crucifixus. Tunc enim Pascha Domini, cum quarto est cal. April. celebratum: Proterio itaque interempto, Timotheus praefatus, cognomento Herulus [Aelurus], Chalcedonensis synodi obtrectator, ejus episcopatum Ecclesiamque pervadit.

Leone Aug. cos. (A. 458).

Majoranus Romae imperium sumit. Timotheus Alexandrinae Ecclesiae incubator, defensores synodi Chalcedonensis insequitur.

Patricio et Ricimero coss. (A. 459).

Juvenalis Hierosolymarum episcopus litteris Leonis Romani antistitis adversus errorem Eutychis Dioscorique armatur.

Magno et Apollonio coss. (A. 460).

Timotheus episcopus interfector Proterii episcopi, Leonis principis praecepto, vi a sede Alexandrinae raptus Ecclesiae, Chersona exsilio relegatur; et post menses 5 eidem Alexandrinae Ecclesiae, alius pro eo Timotheus cognomento Salatratatus [Salafaciarim], synodi Chalcedonensis defensor, episcopus ordinatur.

Gadalaifo [Dagalaifo] et Severino (A. 461).

Leone Aug. II (A. 462) et Viviano v. c. coss. (A. 463).

Carthaginiensis Ecclesiae post Capreolum, Quodvultdeus Eugenius episcopus ordinatur.

Olybrio et Rustico coss. (A 464).

Gensericus Vandalorum rex, post multarum provinciarum clades, et Christiani apud Africam populi spolia atque neces, moritur anno regni 40. Post quem Ugnericus filius ejus regnat annos 7, menses 5. Huic Ugnerico pater Gensericus Valentiniani filiam, quam ex Roma captivam abduxerat, in conjugium tradidit.

Hermia [Herminericho] et Basilisco coss. (A. 465).

Antiochenae Ecclesiae episcopatum post Maximum cepit Alexander. Hierosolymitanae vero Ecclesiae post Juvenalem praeest Anastasius.

Leone Aug. III cos. (A. 466).

Ugnericus Vandalorum rex, Ariano suscitatus furore, catholicos per Africam plus patre persequitur: Christianorum ecclesias tollit, et catholicos sacerdotes exsilio mittit.

Buseo [al. Pusaeo] et Joanne coss. (A. 467).

Signum in coelo ex nube velut contum apparuit per dies 10: Antherius [Anthemius] Romae imperium sumpsit.

Leone IV et Anthemio II coss. (A. 468).

Leo Aug. supplicationibus Aegyptiorum permotus, ut synodus fieret quae de gestis synodi Chalcedonensis judicium ferret, ad cognoscendam singulorum fidem, Ecclesiarum praesulibus unicuique semotim scripsit; a singulis epistolas tanquam ex una collatione consonas suscepit, id fieri nullatenus posse; sed magis ac magis in sua perpetuitate synodi gesta Chalcedonensis manere. Exstant quae ἐγκύκλια Graeco eloquio vocitantur.

Zenone et Martiano coss. (A. 469).

Romanae Ecclesiae episcopatum post Leonem Hilarus suscepit.

Joanne [Jordane] et Severo coss. (A. 470).

Leo Aug. Patritium Asparis filium Caesarem facit.

Leone Aug. V et Probino coss. (A. 471).

Aspar et duo filii ejus, Patritius Caesar et Ardaburius, Constantinopoli praecepto Leonis Aug. occiduntur.

Leone VI et Probino coss. (A. 473).

Leo Aug. Leonem nepotem suum, Zenonis et uxoris suae filiae filium, Caesarem facit, et imperat ann. 2. Romanae Ecclesiae episcopus post Hilarum Simplicius ordinatur, et post Simplicium Felix.

Constantinopolitanae Ecclesiae Gennadius Anatolio succedit in episcopatu, et Gennadio Acacius.

Antiochenae Ecclesiae post Alexandrum Martyrius, et post Martyrium Julianus ordinatur episcopus. Hierosolymitanae vero Ecclesiae Martyrius post Anastasium episcopus ordinatur. His coss. Olybrius Romam venit, et imperium factione Ricimeri patricii, regnante Anthemio, sumit. Quo agnito Anthemius in fugam conversus occisus est, et post certos dies Herculanus Orestis filius arripiens imperium cum patre suo occiditur; et ejus regnum nepos assumit.

Leone Minore Aug. cos. (A. 474).

Leo Major Aug. Constantinopoli moritur. Zenon a Leone Aug. filio in Septimo contra consuetudinem coronatur.

Romanorum XLIX Zenon (A. 475) regnat annis 17 post consulatum Leonis Junioris Aug. Zenon imp. quaerens Leonem Aug. proprium filium suum occidere, et ejus imperium pervadere, alium pro eo ejus uxor Ariadne Augusta similem puerum ad mortem obtulit, et Leonem eumdem Augustum occulte totondit, eumque clericum unius ecclesiae Constantinopolitanae fecit. Qui Leo usque ad Justiniani tempora principis vixit.

Eodem consulatu, Basiliscus cum filio Marco imperium quam tyrannice Constantinopoli sumit.

Zenon Aug. in Isauriam, unde exortus fuerat, fugit, et eum Ariadne Augusta sub hiemis discrimine navali itinere subsecuta.

His coss. Basiliscus tyrannus lege data Chalcedonensem synodum damnari, et Ephesinam II praecepit absolvi et suscipi.

Timotheus episcopus cognomento Hellurus [Aelurus], Proterii successor pariter et peremptor, ab exsilio Chersona rediit; et fugato alio episcopo Timotheo Salafatiatio [al. Salafaciario] cognomento, defensore synodi Chalcedonensis, Alexandrinam Ecclesiam etiam pervadit.

Basilisco Tyranno et Armato [al. Harmatio] coss. (A. 476).

Zenon Aug. vicesimo mense, donato sibi exercitu, Constantinopolim ab Isauria redit; imperium resumit, et Basiliscum cum filiis et uxore exsilio in Sasemis Cappadociae mittit, finemque vitae ibi misere facit.

Inter haec quae gesta sunt, quia nullus cos. accessit (A. 477), et Basiliscus tyrannus a consulatu recessit, Armatus praesenti anno consul remansit.

Post consulatum Armati v. c. (A. 478), Timotheus Hellurus, Chalcedonensis synodi obtrectator et Proterii episcopi interfector, moritur; et Alexandrinae Ecclesiae praesulatum alius Timotheus Salafatiatius, Chalcedonensis synodi defensor, resumit. Hierosolymitanae itaque Ecclesiae Sallustius Martyrio succedit episcopus; Antiochenae vero Petrus cognomento Fullo, post Julianum qui Martyrio successerat, ordinatur episcopus.

Zenone Aug. cos. (A. 479).

Hunericus Vandalorum rex persecutionem per totam Africam nimis insistens, Tubunnis, Macri Nippis, aliisque eremi partibus catholicos jam non solum sacerdotes et cuncti ordinis clericos, sed et monachos atque laicos quatuor circiter millia exsiliis durioribus relegat, et confessores ac martyres facit, confessoribusque linguas abscidit. Quos confessores quod linguis abscissis perfecte finem adusque locuti sunt, urbs regia attestatur, ubi eorum corpora jacent. Tunc Laetus Neptensis Ecclesiae episcopus martyrio coronatur 8 cal. Octob., et Eugenius episcopus Carthaginiensis Ecclesiae, post dira eremi exsilia, plurimis afflictionibus poenisque clarus habetur. Hic itaque Hunericus inter innumerabiles suarum impietatum strages quas in catholicos exercebat, octavo regni sui anno, interioribus cunctis effusis, ut Arius pater ejus, misere vitam finivit. Cui succedit Guntamundus. Regnavit annis 12: qui nostros protinus de exsilio revocavit.

Post consulatum Zenonis III (A. 480), Timotheus cognomento Salafatiatius, synodi Chalcedonensis defensor, moritur; et pro eo Alexandrinae Ecclesiae Joannes Tabennesiota presbyter et oeconomus, synodi Chalcedonensis defensor, episcopus ordinatur. Quem Zenonis praecepto principis, Petrus, qui superstite Timotheo Salafatiatio episcopo ab haereticis fuerat ordinatus, ejiciens, Alexandrinam Ecclesiam pervadit. Qui confestim favore Zenonis principis synodum Chalcedonensem de pulpito coram populis damnat; nomina Proterii et Salafatiatii de ecclesiasticis diptychis tollit, et Dioscori et Helluri qui Proterium interfecit, scribit; corpusque praefati Timothei Salafatiatii de ecclesia ejiciens, in loco deserto foris civitatem projecit.

Tricundio v. c. cos. (A. 482).

Zenon imperator Eutychiani poculo erroris sopitus Acacium Constantinopolitanum episcopum damnatoribus synodi Chalcedonensis Petro Alexandrino et Petro Antiocheno episcopis, per Henoticum a se prolatum socians, eorum communione polluitur, et cum eis a catholica fide recedit.

Post consulatum Tricundii v. c. (A. 483) Leontius tyrannus Hylli patricii factione imperium in Isauria cum tyrannide sumit.

Theodorito v. c. cos. (A. 484).

Felix Romanae Ecclesiae praesul monachis et clericis per Orientem, Aegyptum et Bithyniam commorantibus scribit, ut Petrum Alexandrinum episcopum, Chalcedonensis synodi obtrectatorem, et ejus communicatores tanquam haereticos vitent.

Post consulatum Theodoreti v. c. (A. 485) Orientales episcopi, praeter paucos, per Henoticum Zenonis communione atque consensu polluti, Petri Alexandrini, Petri Antiocheni et Acacii Constantinopolitani episcoporum synodo Chalcedonensi renuntiant.

Longino v. c. cos. (A. 486).

Acacius Constantinopolitanus episcopus litteris Felicis Romanae Ecclesiae praesulis admonitus, ut a damnatorum synodi Chalcedonensis communione atque societate abstineat, legatos ejus custodiae mancipat.

Post consulatum Longini v. c. (A. 487) Acacius Constantinopolitanus, Petrus Alexandrinus, Petrus Antiochenus, episcopi Chalcedonensis synodi inimici, a Felice R. E. praesule et synodo in Italia facta damnantur; et ipsa damnatio Acacio, Constantinopolim legatis missis, per monachos monasteriorum Achimitentium Basani atque Dii ingeritur.

Post consulatum II Longini v. c. (A. 488) corpus sancti Barnabae apostoli in Cypro, et Evangelium secundum Matthaeum ejus manu scriptum, ipso eodem revelante, inventum est. Leontius tyrannus et Patricius proditione castelli capti, morte turpissima pereunt. Petrus Antiochenus sub damnatione moritur, et in ejus loco Calendionem ordinat. Orientales autem episcopi, tanquam nescientes, Joannem cognomento Codonatum, eidem Ecclesiae consecrant episcopum: cui Petrus successit haereticus.

Eusebio v. c. cos. (A. 489).

Acacius Constantinopolitanus episcopus sub damnatione moritur, et pro eo Flavianus episcopus ordinatur: cui tertio promotionis suae mense mortuo Euphemius, synodi Chalcedonensis decretorum custos, in episcopatu succedit.

Post consulatum III Longini v. c. (A. 490) Petrus Alexandrinae incubator Ecclesiae sub damnatione moritur: cujus episcopatum simul et errorem suscepit Anastasius. Calendio Antiochenus episcopus reliquias praedecessoris sui Eustochii episcopi et confessoris ex Philippis populi [Philippopoli] Macedoniae colligit, et Antiochiam summo cum honore perducit. Hoc tempore Annianus super Euphratem fluvium oratione podagros curat; Auxentius daemones fugat; Daniel et Anastasius, Vindemiolus, Manasse, Severus et caeteri alii per diversa eremi loca virtutibus variis ac praescientia claruerunt.

Olybrio v. c. cos. (A. 491).

Zenon imperator Constantinopoli moritur anno vitae suae 42. Ariadne Augusta Zenonis relicta Anastasium Silentiarium Illyricianum, patre Dyrracheno, matre Ariana, imperatorem designat, Anastasii autem fide, imo perfidia, procul jam patre nota, coactus est Euphemio Constantinopolitano episcopo insistente, scripto promittere nihil sinistrum contra apostolicam fidem et synodum Chalcedonensem agere. Chirographum Euphemius episcopus suscipit, et in archivo ecclesiae reponit.

Romanorum L regnat Anastasius annis 27. Qui imperium sumens, violenter chirographum suum ab Euphemio episcopo recolligit, et adversus synodi Chalcedonensis defensores episcopos atrociter saevit: inter quos, mortuo Petro Antiocheno episcopo, qui Calendione synodi Chalcedonensis defensore superstite fuerat ab haereticis, Zenonis temporibus principis, ordinatus, sententiam mutat in pejus, ut Calendio quidem de malis ad pejora ducatur, et pro eo Palladius ordinetur.

Anastasio et Rufo coss. (A. 492).

Romanae Ecclesiae Felici succedit Gelasius, et Gelasio Anastasius. Alexandrinae vero Athanasius praeerat haereticus. Antiochenae etiam Ecclesiae Palladius Calendione superstite factus, et Hierosolymorum Sallustius. Euphemius Constantinopoleos episcopus Anastasii imperatoris calliditate praevisa synodum congregat; synodi Chalcedonensis decreta confirmat.

Asterio et Praesidio coss. (A. 494).

Joannes episcopus Alexandrinus a Romana Ecclesia veniens Anastasio imperatori supplicat, ut eum throno suo pro antiqua amicitia reddat. Sed hoc pro defensione Chalcedonensis synodi dum non impetrat, Romam furtim unde venerat, remeavit.

Victore [al. Viatore] v. c. cos. (A. 495).

Bellum Isauricum cum exardescit, Athenodorus et Longinus tyranni occiduntur. Athanasio Alexandrino mortuo, Joannes cognomento Hemula succedit; quo occumbente, post paucos dies ei Joannes alius cognomento Niceta succedit episcopus.

Paulo v. c. cos. (A. 496).

Anastasius imperator haereticorum synodum faciens Henoticum Zenonis confirmat, et Euphemium episcopum Constantinopolitanum Chalcedonensis synodi defensorem deponit; quem Euchaida in exsilium mittens, pro eo Macedonium facit.

Anastasio Aug. cos. (A. 497).

Macedonius Constantinopolitanus episcopus synodo facta condemnat eos qui Chalcedonensis decreta synodi suscipiunt, et eos qui Nestorii et Eutychis defendunt. Anastasio Romano episcopo mortuo succedit Symmachus, et ex alia parte Laurentius ordinatur, qui dum Nuceriae civitatis episcopus [ lege episcopatu] nollet esse contentus, synodo Romae facta, a coetu est sacerdotali projectus. Palladius Antiochenus moritur, et pro eo Flavianus ordinatur episcopus. Alexandrinae Ecclesiae Joannes cognomento Niceta adhuc praesidebat. Hierosolymae vero post Sallustium Elias suscepit praesulatum.

Guntamundo Vandalorum rege Carthagine mortuo, Thrasamundus regnat ann. 27, menses 4. Et hic Ariana insania plenus catholicos insectatur. Catholicorum ecclesias claudit, et in Sardiniam exsilio ex omni Africana Ecclesia 120 episcopos mittit. Eo tempore Fulgentius Ruspensis civitatis episcopus in nostro dogmate claruit.

Joanne Scytha et Paulo coss. (A. 498).

Olympius quidam Arianus in balneis quae Helianae vocantur, ad regiam urbem, sanctam et consubstantialem Trinitatem blasphemans, tribus ignis siclis [spiculis], angelo ministrante, invisibiliter in piscina frigidae aquae perfusus, vitam impie simulque prodigiose finivit.

Gibbo v. c. cos. (A. 499).

Anastasius imperator Flaviano Antiocheno et Philoxeno Hieropolitano praesulibus, Constantinopolim synodum congregat, et contra Diodorum Tarsensem, Theodorum Mopsuestenum cum scriptis, Theodoritum Cyri, Ibam Edessenum, Andream, Eucherium, Quirum et Joannem episcopos, caeterosque alios qui in Christo duas praedicabant naturas duasque formas, et qui non confitentur unum de Trinitate crucifixum, una cum Leone episcopo Romano et ejus tomo, atque Chalcedonensi synodo inferre anathema persuasit.

Patricio et Hypatio coss. (A. 500).

Barbas quidam Ariani erroris episcopus, dum praesumit contra regulam supra baptizandum dicere: « Baptizat te Barbas in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto, » protinus aqua ex qua futurus erat baptizare hominem, nusquam comparuit; vas vero ipsum in quo aqua erat confractum est. Quod considerans qui baptizandus erat, protinus ad catholicum currit, et baptismum regulariter sumit.

Abieno et Pompeio coss. (A. 501).

Anastasius imperator Macedonium Constantinopolitanum episcopum, cum quibusdam clericis nolentem synodi Chalcedonensis decreta damnare, ab ecclesia rapit et in exsilium mittit, atque pro eo Timotheum presbyterum episcopum facit; qui continuo damnatores synodi Chalcedonensis in communionem suscepit.

Abieno Juniore cos. (A. 502).

Ingens terraemotus cum coruscationibus magnis atque grandine, et totius coeli ac terrae commotione factus.

Cethego v. c. cos. (A. 504).

Flavianus Antiochenus episcopus sera poenitentia Anastasium imperatorem deserit, et in possessionem Platani vocabulo, relicto throno suo, secedit. Huic Anastasius imperator Severum Chalcedonensis synodi inimicum subrogat; Ecclesiae Orientis scandala magna subministrat.

Theodoro v. c. cos. (A. 505).

Eugenius Carthaginiensis episcopus, confessor moritur. Julianus Bostrenus et Joannes Paltensis episcopi ab Ecclesiis propriis ultro recedunt, et alii eis subrogantur.

Messalla v. c. cos. (A. 505).

Constantinopoli, jubente Anastasio imperatore, sancta Evangelia tanquam ab idiotis evangelistis composita, reprehenduntur et emendantur.

Venantio et Celere coss. (A. 508).

Populos Alexandrinos et totius Aegypti simul pusillos et magnos, liberos ac servos, clericos atque monachos, praeter peregrinos, immundi spiritus occupant; et humana locutione privati, latrare cunctis diebus ac noctibus, ut canes, coeperunt; ita ut vinculis ferreis vincti ad ecclesias postea, ut sanitatem reciperent, traherentur. Comedebant enim suas manus, simulque et brachia pariter omnes. His evenientibus, angelus in viri specie quibusdam ex populo apparuit, dicens hoc eis pro eo quod anathema synodo Chalcedonensi dederint evenisse, comminatus deinceps nihil eos tale aliquid praesumere.

Venantio Juniore v. c. cos.

Cawades rex Persarum Zumdaber castellum plurimis thesauris ab initio suae conditionis plenum et daemonum leonibus mancipatum custodiaque munitum, ubi nullus nunquam ingredi potuit, Christianorum orationibus capit; et ingressus universos ex eo thesauros tulit.

Importuno Juniore v. c. cos. (A. 509).

Helias episcopus Hierosolymitanus, synodi Chalcedonensis defensor, nolens Severum Antiochenum apostolicae fidei inimicum in communione praecipiente Anastasio imperatore suscipere, exsilio Paraxenensi castello truditur; et pro eo Joannes crucis custos episcopus ordinatur, qui confestim et Severum Antiochenum in communionem suscepit, et synodum Chalcedonensem damnavit.

Boetio v. c. cos. (A. 510).

Vitalianus Patricioli filius fidei catholicae subversionem, et synodi Chalcedonensis damnationem, remotionesque orthodoxorum episcoporum atque successiones haereticorum cognoscens, virorum fortium validam manum congregat, et in Anastasii imperium rebellat.

Felice v. c. cos. (A. 511).

Vitalianus comes Patricium nepotem Anastasii principis, magistrum Romanae militiae, congressione facta, 67 viris ex militia Romana peremptis, vivum capit, et vinculis aereis vinctum in custodiam caveae ferreae tradit, et postea distrahit.

Paulo et Muschiano coss. (A. 512).

Alamundarus Saracenorum rex a defensoribus synodi Chalcedonensis baptizatus, Theopaschitas episcopos a Severo Antiocheno episcopo ad se cum litteris missos, barbaram mirabiliter propositionem concludens atque superans, Deum immortalem ostendit.

Probo v. c. cos. (A. 513).

Anastasii imperatoris praecepto Plato civitatis praefectus et Maximus pulpitum ecclesiae Sancti Theodori ascendentes, et hymno quem Graeci Trisagion dicunt τὸ σταυρωθὲν δι' ἡμᾶς noviter apponentes, dum per forum Constantini id psallentes ad majorem ecclesiam pergunt, nubes ex improviso cinerem super eos pro pluvia emiserunt, totamque civitatem atque provinciam contexerunt: pro qua novitate Constantinopolitanae multa mala obvenerunt civitati, multique sunt male interempti. Prasinorum siquidem simulque et Venetorum turbae adversus Anastasium imper. unitae, inter mille injurias atque mala incendium in urbem miserunt, combustaque est civitas ἀπὸ τῆς ΧΑΛΚΗΣ usque ad Constantini forum, supra longitudinem plateae columnarum 94.

Senatore v. c. cos. (A. 514).

Vitalianus comes cum manu valida barbarorum Constantinopolim veniens in Sosthene sedit: qui non aliter postulatus pacem Anastasio imperatori promittit, nisi prius defensores synodi Chalcedonensis relegatos exsilio sedibus propriis reddat, et Romanae Ecclesiae cunctas Orientis Ecclesias uniat.

Florentio v. c. cos. (A. 515).

Ugni Armeniam, Cappadociam et Galatiam, Pontumque atrociter vexavere. Eo tempore Euphemius Constantinopolitanus episcopus apud Ancyram Galatiae, et Ariadne Augusta in regia urbe de hac vita transiere.

Petro v. c. coss. (A. 516).

Universi archimandritae et monachi eremi trans Palaestinam et Jordanem fluvium Anastasio imperatori scribunt pro statu Chalcedonensis synodi, et adversum impietates Severi Antiocheni episcopi.

Agapito v. c. cos. (A. 517).

Joannes Alexandrinus episcopus moritur, et pro eo Dioscorus ordinatur. Timotheus Constantinopolitanus episcopus, obtrectator synodi Chalcedonensis, 5 die mensis Aprilis occubuit, et Joannes Cappadox in Cella propria atque presbytero episcopatum tradidit. Hunc Anastasius ante ordinationem suam, ut synodum Chalcedonensem praedamnaret, coegit.

Agapito II et Magno coss. (A. 518).

Anastasius imperator intra palatium suum tonitruorum terrore fugatus et coruscationis jaculo percussus, in cubiculo quo absconsus fuerat moritur: et cum ignominia absque consuetis exsequiis ad tumulum ducitur anno vitae suae 88.

Romanorum LI Justinus regnat an. 8, mens. 9.

Illyricianus catholicus, synodi Chalcedonensis amator simulque defensor, cujus conjux Lupicina nomine dicebatur, quam Constantinopolitani Euphemiam postea vocaverunt, cui nepos Justinianus vocabulo, fuit candidati militia functus.

Justino Aug. et Heraclio coss. (A. 519).

Amantius praepositus seditiones in populo suscitans imperator alius postulatur: qui Justini praecepto principis una cum Andrea cubiculario occiditur, et in rheuma jactatur.

Rustitione v. c. cos. (A. 520).

Joannes, qui ante Justinum ad imperium erat electus, Heracliae episcopus ordinatur, et Justinianus nepos Justini Aug. ex candidato magister militum ordinarius constituitur.

Valerio et Justiniano coss. (A. 521).

Alexandrinae Ecclesiae Dioscoro episcopo mortuo Timotheus succedit. Antiochenae vero Ecclesiae Severus princeps haeres fit, et Hierosolymitanae Ecclesiae Joannes.

Justinus imperator Orientales, praeter parvos pontifices, Acacium quondam Constantinopolitanum, Petrum Antiochenum, et Petrum Alexandrinum episcopos pristino errore implicitos, Occidentalibus antistitibus sub digna satisfactione conjungit, redivivaque facit synodi Chalcedonensis decreta, Zenonis et Anastasii principum temporibus abdicata.

Symmacho et Boetio coss. (A. 522).

Vitalianus sacramento suscepto Constantinopolim redit: quem Justinus Aug. grate suscipiens magistrum militum facit, et consulatum dari permittit.

Maximo v. c. cos. (A. 523).

Trasamundus Vandalorum rex Carthagine moritur: cujus uxor Amalafrida fugiens ad barbaros, congressione facta, Capsae juxta eremum capitur, et in custodia privata moritur.

Hilderic, qui ex Valentiniani imp. filia a Giserico captivata et Ugnerico juncta natus est, regnavit annis 7, mens. 3. Hic ergo sacramento a decessore suo Trasamundo obstrictus, ne catholicis in regno suo aut ecclesias aperiret aut privilegia restitueret, prius quam regnaret; ne sacramenti terminos praeteriret, praecepit et sacerdotes catholicos ab exsilio redire et ecclesias aperire, et Bonifacium cum dogmatibus divinis satis strenuum ad postulationem totius urbis Carthaginiensis Ecclesiae episcopum consecravit.

Vitalianus Constantinopoli intra palatium, loco quem Delphicum Graeco vocabulo dicunt, Justiniani patricii factione dicitur interfectus fuisse.

Justino Aug. et Apione coss. (A. 524).

Romanae Ecclesiae in episcopatu, mortuo Symmacho, succedit Hormisda. Alexandrinae Ecclesiae adhuc Timotheus superfuit. Antiochenae Ecclesiae Severus, Chalcedonensis synodi obtrectator, cum a Justino imperatore quaereretur ad poenas, fugit: et ejus loco substituitur Paulus. Hierosolymitanae Ecclesiae Joannes praefuit. Constantinopolitanae vero Ecclesiae Joanni Epiphanius succedit episcopus.

Post consulatum II Justini et Apionis, Justinus Augustus Justinianum nepotem suum ad senatorum supplicationem invitus Caesarem facit.

Philoxeno et Probo coss. (A. 525).

Marbotio cos. (A. 527).

Justinus imp. moritur.

Romanorum LII Justinianus regnat annis 39, mens. 7. Huic erat uxor vocabulo Theodora.

Justiniano Aug. cos. (A. 528).

Orientales Ecclesiae ejusdem principis jussione 4 synodos Constantinopolitanam, Ephesinam I et Chalcedonensem, atque sanctorum 150 Patrum fidem praesentibus sacrificiis, publica voce suscipiunt.

Decio v. c. cos. (A. 529).

Theodorae Augustae factione unum de Trinitate passum non asserens secundum quid, sed absolute suscipiendum cunctis generali lege imponit, et a clericis atque monachis subscriptiones violenter exegit. Qua de causa plurimi se ab Ecclesia subtraxerunt, et monachi a propriis monasteriis recesserunt, asserentes sibi sufficere fidem eorum qui in praefatas sanctas 4 synodos convenerunt.

Lampadio et Oreste coss. (A. 530).

Epatius [Hypatius] Anastasii principis nepos tyranidem Constantinopoli assumens, multis hominum millibus in circensi spectaculo militari gladio caesis, capitur; et nocte cum Pompeio occiditur atque in rheuma jactatur.

Post consulatum Lampadii et Orestis (A. 531) Geilimer apud Africam regnum cum tyrannide sumit, et Carthaginem ingressus Hildericum regno privat, et cum filiis custodiae mancipat, atque Oamerdigum multosque nobilium perimit.

Post consulatum Lampadii et Orestis anno tertio, Belisarius magister Romanae militiae, duobus superatis [superatus] praeliis, Tracium mirabiliter Persicum praelio superavit.

Justiniano Aug. III cos. (A. 533).

Geilimer tyrannus multos nobilium Africae provinciae crudeliter exstinguit, multorumque substantias per Bonifacium tollit.

Justiniano IV cos. (A. 534).

Justinianus imper. visitatione Laeti episcopi, ab Hunerico Vandalorum rege martyris facti, exercitum in Africam, Belisario magistro militum duce, contra Vandalos mittit: quos idem Belisarius praelio superans, Gunthimer et Gebamundum Gadinges regis fratres perimit, ipsoque Gelimer rege in fugam converso, Africam capit, nonagesimo septimo Vandalorum ingressionis anno. In ipso etiam Belisarii ingressu, priusquam ingressio fieret, Geilimer tyrannus Hildericum regem cum quibusdam generis ejus affinibus occidit. Belisarius magister militum ac patricius Geilimer tyrannum capit, et eum cum divitiis ex rapinis Africae conquisitis Constantinopolim Justiniano imperatori adducit.

Belisario v. c. cos. (A. 535).

Reparatus Carthaginiensis Ecclesiae episcopatum post Bonifacium suscipit. Hierosolymitanae vero Ecclesiae praesulatum Petrus Joanni mortuo succedit.

Post consulatum Belisarii anno secundo (A. 536), Justinianus imperator libros de Incarnatione dominica edidit, et Illyricianos episcopos ad subscribendum coegit.

Post consulatum Belisarii anno 3 (A. 357). Epiphanio episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae mortuo, qui Joanni successerat, Anthemius episcopus Eutychia Justa Trapezuntensis, factione Theodorae Augustae, Constantinopolitanam pervadit Ecclesiam.

Joanne v. c. cos. (A. 538).

Romanae Ecclesiae post Hormisdam Joannes, post Joannem Felix, post Felicem Bonifacius, post Bonifacium alius Joannes, et post Joannem Agapitus episcopus ordinantur. Alexandrinae Ecclesiae Timotheo mortuo qui Dioscoro minori successerat, duo, populi electione, perversi ordinantur uno die episcopi, Theodosius scilicet et Gajanus. Quibus ordinatis, Alexandria in utrisque est Christi inimicis divisa. A Theodosio Theodosiani, a Gajano Gajanitae voluerunt appellari, quamvis aequaliter synodum Chalcedonensem non suscipiant, et errores Eutychetis et Dioscori proprios faciant.

Apione v. c. cos. (A. 539).

Severus Antiochenus haeresis princeps a quo Severiani vocantur, et Julianus Halicarnassensis episcopi, apostolicae fidei et Chalcedonensis synodi impugnatores, exsilio Alexandriam Justiniani missione mittuntur, ubi adversus sequaces Chalcedonensis synodi scribentes, ex duabus unam in Christo naturam esse dixerunt: quam dum Severus corruptam, et Julianus astruit incorruptam, Alexandria, Aegyptus et Libya in utrisque est Christi inimicis divisa. Theodosiani enim Severum, et Gajanitae Julianum secuti sunt. Sed a Theodosianis aliae duae haereses exierunt: una Agnoitarum, et altera Tritheitarum. Agnoitae siquidem perversitati a qua exierunt, id adjiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima. Tritheitae vero sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres astruunt Deos esse, contra illud quod scriptum est: Audi, Israel: Dominus Deus tuus unus est. Et rursum: Nullus Deus, nisi unus; et, Ego sum Deus, et non est alius praeter me.

Justino v. c. cos (A. 540).

Agapitus archiepiscopus Romanus Constantinopolim venit, et Anthemium episcopum Constantinopolitanum Ecclesiae perversorem, Chalcedonensis synodi inimicum deponit; Theodoram Augustam ejus patronam communione privat; et Menam protinus Constantinopolitanae Ecclesiae episcopum facit.

Theodosius et Gajanus Alexandrini episcopi cum suo errore damnati exsilio transportantur. Sed Theodosius, Constantinopoli Sycas relegatus, totum pene palatium et maximam regiae urbis partem sua perfidia maculavit. Quae occasio cunctis pene haeresibus licentiam tribuit: ita ut non solum Theodosianitae, sed et Gajanitae monasteria atque oratoria apud urbem regiam construxissent. Vixit enim Theodosius praefatus haereticus usque ad primum Justiniani Junioris Augusti consulatum. Eo anno, Paulo Antiocheno episcopo superstite, subrogatur Euphrasius.

Basilio v. c. cos. (A. 541).

Agapito archiepiscopo Romano Constantinopoli mortuo, Silverius pro eo episcopus ordinatur. Alexandrinae vero Ecclesiae Theodosio atque Gajano exsulatis, Paulus prior pro eis Zabinnensiotarum Dioscori haeretici praedecessoris sui depositionem celebrans, Palaestino concilio deponitur, et pro illo Zoilus ordinatur episcopus.

Consulatu praefato Stuzas apud Africam regnum in Eremi partibus cum tyrannide assumit.

Post consulatum Basilii v. c. anno secundo (A. 543), Theodorae factione Augustae, quae occulta esse synodi Chalcedonensis nunquam destitit inimica ex quo regnare coepit, proscriptionum insidiae praeparantur. Silverius Romanus episcopus exsilio mittitur, et pro eo Vigilius ordinatur: a quo Theodora memorata Augusta, priusquam ordinaretur, occulto chirographo elicuit, ut papa effectus in proscriptione synodi Chalcedonensis tria capitula condemnaret, id est epistolam Ibae Edesseni ad Marim Persam, quae judicio synodi Chalcedonensis approbata et orthodoxa judicata est, et gestis synodalibus sociata. Theodorum dein Mopsuestenum episcopum, synodaliter similiter gestis apud Antiochiam sub Joanne episcopo ejusdem Ecclesiae et Chalcedone laudatum; et Theodoreti Cyri episcopi dicta, cum eodem Theodoreto synodi Chalcedonensis vocibus collaudata. Hic itaque papa effectus ab Antonia patricia Belisarii uxore compellitur, ut Theodosio Alexandrino, Anthemio Constantinopolitano et Severo Antiocheno, jam pridem ab apostolica sede damnatis, tanquam catholicis scriberet, et ita de fide quemadmodum et illi sentiret. Cujus epistolae illius tenor ita se habere probatur: Dominis et in Christi Dei Salvatoris nostri charitate conjunctis fratribus, Theodosio, Anthemio et Severo episcopis, Vigilius episcopus. Scio quidem quae ad sanctitatem vestram ante fidei meae credulitas, Deo juvante, pervenit. Sed quia modo gloriosa domina et filia mea patricia Christianissima desideria mea facit impleri, ut fraternitati vestrae praesentia scripta transmitterem; salutans ego gratia qua nos in Christo D. N. Salvatore conjungimur, eam fidem quam tenetis, Deo jubente, et tenuisse me et tenere significo: scientes illud inter nos, quod praedicamus et legimus, quia anima una et cor nobis sit unum in Deo, Profectus mei, qui est vester, Deo juvante, nuntiare vobis gaudia maturavi, ex meo animo fraternitatem vestram, quae optat, licenter amplectitur. Oportet ergo ut haec quae vobis scribo agnoscat; sed magis tanquam suspectum me sapientia vestra ante alios aestimet se habere, ut facilius possit Deus quae coepit operari perficere. Et subscriptio: Orate pro me Domini mei fratres in Christi Domini nostri Servatoris charitate connexi.

Horum exordia malorum generalis orbis terrarum mortalitas sequitur, et inguinum percussione major pars populorum necatur.

Post consulatum Basilii v. c. anno 3 (A. 544), Stuzas tyrannus gentium multitudine ordinata Solomoni magistro militiae et patricio Africae Aeducique Romanae militiae ducibus Cilio occurrit: ubi congressione facta, peccatis Africae, Romanae reipub. militia superatur, Solomon utriusque.

. . . . . . . . . . . . . .

Post consulatum Basilii v. c. anno 4 (A. 545), Justinianus imperator Acephalorum subreptionibus instigatus Vigilium Romanum episcopum subtiliter compellit ut ad urbem regiam properaret, et sub speciem congregationis eorum qui ab Ecclesiae sunt societate divisi, tria Capitula condemnaret.

Hierosolymitanae Ecclesiae praesulatum post Petrum Macarius suscipit.

Post consulatum Basilii v. c. anno 5 (A. 546), Stuza tyrannus apud Africam, portu Taceae congressione facta, Joannis Romanae militiae ducis jaculo percussus est; parique vice Joannes Stuzae: qui confestim alterutro utrique gladio ceciderunt, et dominico die, quo pugna facta est, moriuntur.

Post consulatum Basilii v. c. anno 6 (A. 547), Ferrandus Carthaginis Ecclesiae diaconus, clarus habetur. Guntarith magister militum Ariobindam patricium principemque Romanae apud Africam militiae, eo tempore ab imp. missum Carthagine intra palatium nocte perimit, et regnum eum tyrannide assumit. Hunc Carthaginis dux Artabanus, trigesimo sexto regni sui die prandentem interfecit.

Post consulatum Basilii v. c. anno 8 (A. 548), Justinianus imp. per diversas provincias in regni sui finibus constitutas instantissime scribit; et antistites cunctos praefata tria Capitula damnare compellit. Euphemio Antiocheno episcopo succedit Doninus.

Post consulatum Basilii v. c. anno 9 (A. 549), Illyriciana synodus in defensione trium Capitum Justiniano Aug. scribit, et Benenatum primae Justinianae civitatis episcopum, obtrectatorem eorumdem trium Capitum, condemnat.

Theodora Augusta Chalcedonensis synodi inimica canceris plaga corpore toto perfusa, vitam prodigiose finivit.

Post consulatum Basilii v. c. anno 10 (A. 550), Africani antistites Vigilium Romanum episcopum damnatorem trium Capitulorum synodaliter a catholica communione, reservato ei poenitentiae loco, recludunt, et pro defensione memoratorum trium Capitulorum litteras satis idoneas Justiniano principi per Olympium magistrianum mittunt. Eo tempore VII Facundi Hermianensis Ecclesiae episcopi refulsere: quibus evidentissime declaravit tria saepefata Capitula in praescriptione fidei catholicae et apostolicae Chalcedonensis concilii fuisse damnata.

Post consulatum Basilii v. c. anno 11 (A. 551), Reparatus archiepiscopus Carthaginiensis Ecclesiae, Firmus Numidarum episcoporum primates, et Primasius, et Verecundus concilii Binzanteni episcopi pro fidei causa ad urbem regiam ejusdem praecepto principis evocantur. Apollinarius Zoilo tria memorata Capitula damnare nolenti episcopus Alexandrinae Ecclesiae subrogatur.

Post consulatum Basilii v. c. anno 12 (A. 552), Reparatus archiepiscopus plurimis calumniis impetitus pro eo quod damnationi trium Capitulorum memoratorum assensum non praebuit, officio sumptibusque privatus, Eucayda exsilio relegatur; et Primasius diaconus apocrisiarius ejus, postquam damnavit quae sunt synodaliter atque universaliter defensata, eo superstite, contra vota cleri simulque et populi, episcopus Carthaginiensis Ecclesiae ordinatur.

Firmus concilii Numidiae primas donis principis corruptus damnationi eorumdem Capitulorum assensum praebuit. Sed ad propria remeans in navi morte turpissima periit. Primasius quoque Aquimetensis monasterio relegatus. Sed Boetio primate Byzanceni morte praevento, ut ei succederet, memoratae damnationi protinus assensit, reversusque ad sua, quae prius defendebat, validissimis persecutionibus impugnavit, fidelibusque calumnias generando, eorumque substantias auferendo. Sed in quibus peccavit, latere non potuit. Siquidem postquam a catholicis sui concilii antistitibus pro suis praevaricationibus condemnatus, infelici morte exstinguitur; et quae conquisierat fraude, fideliter a judicibus auferuntur. Verecundus vero Ecclesiae Nicensis episcopus, in defensione memoratorum perdurans Capitulorum, Chalcedone urbe ubi refugium fecerat, in diversorio gloriosae matris Euphemiae de hac vita migravit ad Dominum. Macarius Hierosolymitanus episcopus ejicitur, et eo superstite Eustochius ordinatur.

Post consulatum Basilii v. c. an. 13 (A. 553), Constantinopolim synodus Justiniani principis praecepto colligitur: cui praesules sedium aderant Vigilius Romanus episcopus, superstite Silverio ordinatus; Apollinarius Alexandrinus, Zoilo vivente promotus; Antiochenus Dominus; Eustochius, Macario remoto Hierosolymitano episcopo, episcopus factus; et Eutychius Constantinopolitanus, qui Menae fuerat subrogatus. Ibi tria saepefata Capitula cum defendentibus ea damnationi subjiciunt, sibique ipsis poenitentiae regressum poenaliter intercludunt, tali se perpetuo anathemate obstringentes, si aliquando absolvere tentaverint; quae damnationis sententiae subdiderunt. Quorum decretis Rusticus Romanae Ecclesiae diaconus et Felix Guillensis monasterii provinciae Africanae hegumenus contradicentes scripto Thebaida in exsilium cum suis sociis transmittuntur. His itaque gestis terraemotus urbem regiam a fundamentis concutiens aedificia plurima porticusque dejecit, et basilicis consistentibus altaria pene cuncta prostravit.

Post consulatum Basilii v. c. anno 14 (A. 554), Frontinus episcopus ad urbem regiam evocatus, pro defensione trium eorumdem Capitulorum Antiochensi primae Thebaicae civitatis exsilio deputatur: et pro eo ab haereticis Petrus Salonensi Ecclesiae ordinatur.

Proconsularis concilii provinciae Africanae sacerdotes, Rufini et Vini episcoporum, Reparati archiepiscopi obtrectatorum arte delusi tanquam defensoribus fidei occurrunt, et Primasii praevaricatoris Carthaginis Ecclesiae communione, praeter paucissimos, polluunt.

Dacius Mediolanensis episcopus Constantinopolim venit, et damnationi eorumdem trium Capitulorum consentiens eo die percussus occubuit.

Narses eunuchus ex praeposito patricius Totilam Gothorum regem praelio apud Italiam mirabiliter superat ac perimit, et omnes ejus divitias tollit.

Post consulatum Basilii v. c. anno 15 (A. 555), concilii Numidiae episcopi ad instar proconsularium sacerdotum collecti Carthaginem veniunt, et Primasii ejusdem Ecclesiae incubatoris communione polluti, praevaricatoresque effecti ad propria redeunt.

Victor Tununensis Ecclesiae episcopus, hujus auctor operis, post custodias simulque et plagas, quas Sala et Valericis perpessus, nec non in monasterio de Mandra primo ac secundo exsilio Egi Maurita niae insulae, tertio Alexandrino una cum Theodoro Cebarsusitanae Ecclesiae episcopo, pro praefatorum trium Capitulorum defensione exsilio mittitur, et carceri castelli Dioclesiani post praetorianum carcerem truditur. Antiochenae Anastasius Domnino succedit episcopus.

Post consulatum Basilii v. c. anno 16 (A. 556), Primosus Carthaginiensis incubator Ecclesiae, sibi nolentes assensum praebere nunc fustibus, nunc custodiis, nunc quoque exsiliis affligit.

Victor et Theodosius antefati episcopi Africani de carcere ejiciuntur; et post disputationes in praetorio continuas dierum 15 ad aliam custodiam monasterii Tabenensiotarum, quod est apud Canopum 12 millibus ab urbe Alexandrina mittuntur.

Post consulatum Basilii v. c. anno 17 (A. 557), Vigilius Romanus in insula Sicilia moritur. Eo tempore Felix hegumenus monasterii Gallitani exsilio apud Sinopen, de hac vita migravit ad Dominum.

Post consulatum Basilii v. c. anno 18 (A. 558), Pelagius Romanus archidiaconus, trium praefatorum defensor Capitulorum, Justiniani principis persuasione de exsilio redit; et condemnans ea quae dudum constantissime defendebat, Romanae Ecclesiae episcopus a praevaricatoribus ordinatur: qui fuit annis 5.

Post consulatum Basilii v. c. anno 19 (A. 559), Illyriciani episcopi, praeter parva monasteria parvosque fideles, persecutiones passi consentiunt, pristinam fidem in irritum deducentes. Eo tempore Ugni Armeniam gravissime vexaverunt.

Post consulatum Basilii v. c. 20 (A. 560), Bulgares Thraciam invadunt, et usque ad Sucas Constantinopolim veniunt. Sergium patricium, qui dudum Africanae fuerat dux militiae, capiunt simulque distrahunt. Sed patricii Belisarii armis fortiter debellati, pariterque fugati Danubium transierunt.

Post consulatum Basilii v. c. anno 21 (A. 561), corpus sancti Antonii eremitae repertum cum maximo honore Alexandriam perducitur, et in basilica Sancti Joannis Baptistae honorifice collocatur.

Post consulatum Basilii v. c. 22 (A. 562), Frontinianus Salonensis episcopus de exsilio Antinoensi Ancyram Galatiae transmutatur. Petrus ejus incubator Ecclesiae moritur, et pro eo Prodinus substituitur.

Post consulatum Basilii v. c. anno 23 (A. 563), Reparatus archiepiscopus Carthaginiensis Ecclesiae exsilio apud Euchaidam gloriosa confessione transit ad Dominum die VII idus Januarii.

Eo anno Justinianus princeps legatos gentis Abarorum, unde venerant, facit . . . .

Anno 32 imperii praefati principis Justiniani, Pelagius Romanus episcopus ordinatur: praefuit ann. 11.

Eustochius Hierosolymitanus episcopus, qui fuerat Macario superstite ordinatus, ejicitur; et rursum Macarius reformatur.

Anno 38 imperatoris ejusdem (A. 564), Musicus, Brumasius, Donatus et Chrysonius episcopi de Africa, et Victor ac Theodorus episcopus similiter ex Aegypto ad urbem regiam imperiali praecepto evocantur. Qui dum eidem Justiniano principi praesentes praesenti, et postea Eutychio regiae urbis episcopo altercanti novae superstitioni resistunt, ab invicem segregati per monasteria ejusdem urbis custodiae mittuntur.

Anno 39 imperii sui (A. 565) Justinianus Eutychium Constantinopolitanum episcopum damnatorem trium Capitulorum, et Evagrii eremitae diaconi, ac Didymi monachi et confessoris Alexandrini, quorum laudes supra illustrium virorum ex auctoritate protulimus, exsilio dirigit, et pro eo Joannem ejusdem erroris consimilem episcopum facit.

Eo anno Prasini apud regiam urbem civile bellum faciunt, multosque reip. viros gladio frequenti congressione prosternunt. Sed eorum atroces plurimi postea a Juliano praefecto exstincti sunt.

Quadragesimo imperii sui anno (A. 566) Justinianus vitae suscepit finem indictione XV.

Theodorus, Cabarsusitanus episcopus defensor trium Capitulorum, exsilio ad urbem regiam eo mense et die quo Justinianus, moritur; et juxta confessores quibus Ugnericus Vandalorum rex linguas absciderat, sepelitur.

Justinus Junior Vigilantiae sororis Justiniani Augusti filius, patre Dulcissimo natus, cum tranquillitate populi magna imperii sumit sceptra. Hujus conjux Sophia Theodorae Augustae neptis asseritur.

Colliguntur omnes anni ab Adam primo homine, usque ad nativitatem D. N. Jesu Christi secundum carnem, quae facta est VMCXCIX. A nativitate vero D. N. Jesu Christi, quae facta est XLIII Augusti Octaviani Caesaris imperii anno, usque in annum Justini primum principis Rom., qui Justiniano imperio successit, anni DXXVII. Fiunt simul ab Adam, usque in annum primum memorati principis Rom. anni VMDCCLXVI.