Chronicon Marius

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Chronicon
581
editio: incognita
fons: incognitus


  1. Consule supra scripto levatus est Avitus imperator in Gallias et ingressus est Theodoricus rex Gothorum Arelato cum fratribus suis in pace.
  2. C. Iohanne et Varana.
    1. His consulibus deiectus est Avitus imperator a Maioriano et Recemere Placentia et factus est episcopus in civitate.
    2. Eo anno Burgundiones partem Galliae occupaverunt terrasque cum Gallis senatoribus diviserunt.
  3. C. Constancio et Rufo.
  4. Maioriano et Leone.
  5. Recemere et Patricio.
  6. Magno et Apollonare.
    1. His consulibus Maiorianus imperator profectus est ad Ispanias.
    2. Eo anno captae sunt naves a Vandalis ad Elecem iuxta Carthagine Spartaria.
  7. C. Severino et Dagavulfo.
    His consulibus deiectus est Maiorianus de imperio in civitate Bertona a Recemere Patricio et interfectus est super Ira fluvio et levatus est Sevirus imperator Ravenna.
  8. C. Leone secundo et Severo.
  9. Basilio et Bibiano.
    His consulibus pugna facta est inter Aegidio et Gothos inter Legere et Legerecino iuxta Aurilianis ibique interfectus est Fridiricus rex Gothorum.
  10. C. Olibrio et Rusticio.
  11. Ermenerico et Basilisco.
  12. Leone III et Tassiano.
  13. Poseo et Iohanne./
    1. His consulibus levatus est Antimius imperator.
    2. Eo anno interfectus est Theodoricus rex Gothorum a fratre suo Euthorico Tholosa.
  14. C. Antimo Agusto.
  15. Marciano et Leone.
  16. Severo et Iordano.
  17. Leone IIII et Proviano.
  18. Fisto.
  19. Leone V.
    Hoc consule levatus est Licerius imperator Ravenna.
  20. C. Leone iuniore.
    Hoc consule depositus est Licerius de imperio et levatus est Nepos imperator.
  21.  
  22. C. Basilisco et Armato.
    His consulibus levatus est Odovacer rex.
  23. P.C. Baselisci et Armati.
  24. <C.> Illone.
  25. Zenone.
  26. Basilio Iuniore.
  27. Placido.
  28. Severino Iuniore.
  29. Fausto.
  30. Venancio et The/odorico.
  31. Simaco.
  32. Decio et Longino.
  33.  
  34. Dinamio et Sifidio.
  35. Provino et Usebio.
    His consulibus ingressus est Theudoricus rex Gothorum in Italia Ponte Isonti.
  36. C. Longino et Fausto.
  37. Olibrio.
  38. Anastasio et Rufo.
  39.  
    His consulibus occisus est Odovacer rex a rege Theuderico in Laureto.
  40. C. Asterio et Presidio.
  41. < Viatore >
  42. P.C. Viatori.
  43. Viatori.
  44. <C.> Paulino.
  45. P.C. Paulini.
  46. <C.> Patricio et Yppacio.
    1. His consulibus pugna facta est Divione inter Francos et Burgundiones, Godegeselo hoc dolose contra fratrem suum Gundobagaudo machinante. In eo praelio Godogeselus cum suis adversus fratrem suum cum Francis dimicavit et fugatum fratrem suum Gundobagaudum regnum ipsius paulisper obtinuit et Gundobagaudus Avinione latebram dedit.
    2. Eo anno Gundobagaudus resumptis viribus Viennam cum exercitu circumdedit captaque civitate, fratrem suum interfecit pluresque seniores hac Burgundiones qui cum ipso senserant multis exquisitisque tormentis morte damnavit regnumque quem perdiderat cum eo quod Godegeselus habuerat receptum usque in diem mortis suae feliciter gubernavit.
    3. Eo anno interfectus est Odoind Romae.
  47. C. Abieno et Pompeio.
  48. Abieno Iuniore et Probo.
  49. Volusiano.
  50. Cetheo.
  51. Saviniano et Theudoro.
  52. Missila et Ariuinda.
  53.  
  54. Venancio et Celere.
    P.C. Venanti.
  55. Inportuno.
    Hoc consule Mammo dux Gothorum patrem Galliae depraedavit.
  56. C. Boetio.
  57. Felice et Secundino.
  58. Paulo et Musciano.
  59. Clementino et Probo.
  60. Senatore.
  61. Florencio et Antimio.
    His consulibus monasterium Acauno a rege Segismundo constructum est.
  62. C. Petro.
    Hoc consule rex Gundobagaudus obiit et levatus est filius eius Segismundus rex.
  63. C. Anastasio et Agypcio.
  64. Magno.
  65. Iustino et Euterio.
  66. Rusticio et Vitaliano.
  67. Iustino II et Valerio.
  68. Simmaco et Boetio.
    His consulibus Segericus filius Segimundi regis iussu patris sui iniuste occisus est.
  69. C. Maximo, indictione I.
    Hoc consule Sigimundus rex Burgundionum a Burgundionibus Francis traditus est et in Francia in habitu monaechali perductus ibique cum uxore et filiis in puteo est proiectus.
  70. C. Iustino et Opilione, indictione II.
    1. His consulibus Godemarus frater Segimundi rex Burgundionum ordinatus est.
    2. Eo anno contra Chlodomerem regem Francorum Viseroncia praeliavit ibique interfectus Chlodomeres.
    3. Eo anno interfectus est Boetius patricius in territorio Modiolaninse.
  71. C. Probo Iuniore et Filiximo, indictione III.
    His consulibus occisus est Simacus patricius Ravennae.
  72. C. Olibrio, Indictione IIII.
    Hoc consule defunctus est Theudoricus rex Gothorum in urbe Ravenna et levatus est rex Atalaricus nepos eius.
  73. Indictione V, <C.> Maturio.
  74. Indictione VI, Iustino.
  75. Indictione VII, Decio Iuniore.
  76. Indictione VIII, Lampidio et Oreste.
  77. Indictione VIIII, P.C. Lampadi et Orestis.
  78. Indictione X, item P.C. Lampadi et Orestis.
    His consulibus Yppacius patricius sedicio populi imperator levatus et iussu Iustiniani Augusti interfectus est et cum eo Pompeius et paenae XXX millia hominum in circo gladio necati sunt.
  79. Indictione XI, C. Iustiniano Agusto III.
  80. Indictione XII, Paulino Iuniore.
    1. Hoc consule reges Francorum Childebertus, Chlotarius et Theudebertus Burgundiam obtinuerunt et fugato Godomaro rege regnum ipsius diviserunt./
    2. Eo anno Africa Romano Imperio post nonaginta et duos annos per Belesario patricio restituetur et Gelimer rex Wandalorum captivus Constantinopoli exhibetur et Iustiniano Agusto cum uxoribus et thesauris a supra scripto patricio praesentatur.
  81. C. Belesario, indictione XIII.
    Hoc consule, eo anno quo consulatum dedit, Siciliam ingressus eam Imperio Romano restituit.
  82. P.C. Belesari, indictione XIIII.
  83. Item P.C. Belesari, indictione XV.
  84. <C.> Iohanne, indictione I.
    Hoc consule Mediolanus a Gotis et Burgundionibus effracta est ibique senatores et sacerdotes cum reliquis populis, etiam in ipsa sacrosancta loca interfecti sunt ita ut sanguine eorum ipsa altaria cruentata sint.
  85. C. Appione, indictione II.
    Hoc consule Theudebertus rex Francorum Italiam ingressus Leguriam Emiliamque devastavit eiusque exercitus loci infirmitate gravatus valde contribulatus est.
  86. C. Iustino, indictione III.
    1. Hoc consule Persi Antiochiam vastaverunt universamque Siriam depopulantes.
    2. Eo anno Belesarius patricius Wittegis regem Gothorum de Ravenna captivum abductum Constantinopoli cum uxore et thesauris Iustino Agusto praesentavit.
  87. C. Basilio, indictione IIII.
  88. P.C. Basilii annum I, indictione V.
  89. P.C. Basilii annos II, indictione VI.
  90. P.C. Basili annos III, indictione VII.
  91. P.C. Basili annos IIII, indictione VIII.
  92. P.C. Basili annos V, indictione VIIII.
  93. P.C. Basili annos VI, indictione X.
    1. Hoc anno Vigilius papa Romanus Constantinopoli properavit.
    2. Eo anno Badulia rex Gothorum Roma capta depopulavit; deiectisque muris partem civitatis incendit.
    3. Eo anno resumptis viribus, Belesarius dux civitatem Romam ad Romanum dominium revocavit.
  94. P.C. Basili annos VII, indictione XI.
    1. Eo anno Theudebertus rex magnus Francorum obiit et sedit in regno eius Teudebaldus filius ipsius.
    2. Eo anno Lanthacarius dux Francorum in bello Romano transfossus obiit.
  95. P.C. Basili annos VIII, indictione XII.
  96. P.C. Basili annos VIIII, indictione XIII.
  97. P.C. Basili annos X, indictione XIIII.
  98. P.C. Basili annos XI, indictione XV.
  99. P.C. Basili annos XII, indictione I.
    Hoc anno Baduila rex Gothorum ab exercitu reipublicae per Narsetem chartulharium ennuchum interficitur et Teia accepit regnum eius.
  100. P.C. Basili annos XIII, indictione II.
    Hoc anno Teia rex Gothorum a supras cripto Narse interficitur.
  101. P.C. Basili annos XIIII, indictione III.
    1. Hoc anno Theudobaldus rex Francorum obiit et obtenuit regnum eius Chlothacarius patruus patris eius.
    2. Eo anno Cramnus filius Chlothacarii regis sollicitante Childeberto patruo suo ad ipsum latebram dedit.
    3. Eo anno Saxones rebellantes Chlothacharius rex cum gravi exercitu contra ipsos dimicavit, ubi multitudo Francorum et Saxonum ceciderunt. Chlotharius tamen rex victor abscessit.
    4. Eo tempore Buccelenus dux Francorum in bello Romano cum omni exercitu suo interiit.
  102. P.C. Basili annos XV, indictione IIII.
    1. Eo anno iterum rebellantes Saxones Chlotarius rex pugnam dedit ibique maxima pars Saxonum cecidit.
    2. Eo anno Franci totam Toringiam pro eo quod cum Saxones coniuravit vastaverunt.
    3. Ipsis diebus Cramnus, collecto exercitu regionem patris sui devastavit.
    4. Eo anno exercitus Francorum reipublicae Romanae exercitum vastavit atque effugatum devastavit † cum illis et diviciis multis abductis.
    5. Eo anno exercitus/ reipublicae resumptis viribus partem Italiae quam Theudebertus rex adquisierat occupavit.
  103. P.C. Basili annos XVI, indictione V.
  104. P.C. Basili annos XVII, indictione VI.
    Hoc anno Childebertus rex Francorum transiit et obtenuit regnum eius Chlotarius rex frater eius.
  105. P.C. Basili annos XVIII, indictione VII.
  106. P.C. Basili annos XVIIII, indictione VIII.
    1. Hoc anno serenitate caeli inter stellas splendidas obscurata est luna XVI ut vix conspici potest.
    2. Eo anno Chramnus post sacramenta quae patri dederat ad Brittanos petiit et molliens regnum patris invadere adversus ipsum <cum> Brittanis movere ausus est multaque loca graviter depraedavit ad cuius insaniam reprimendam pater cum exercitu properavit et interfecto comite Brittanorum, Chramnum vivum cepit incensumque cum uxore et filiis tocius regionis incidit excidium.
  107. P.C. Basili annos XX, indictione VIIII.
    Hoc anno Chlothacarius rex mortuus est et diviserunt regnum eius filii ipsius, id est Charibertus, Guntergramnus, Hilpericus et Sigibertus.
  108. P.C. Basili annos XXI, indictione X.
  109. P.C. Basili annos XXII, indictione XI.
    Hoc anno mons validus Tauretunensis in territorio Vallensi ita subito ruit ut castrum qui vicinus erat et vicos cum omnibus ibidem habitantibus opressiset et lacum in longitudine LX milium et latitudine XX milium ita totum movit ut egressus utarque ripa vicos antiquissimos cum hominibus et pecoribus vastasset etiam multa sacrasancta loca cum eis servientibus demolisset et pontem Genavacum, molinas et homines per vim deiecit et Genua civitate ingressus plures homines interfecit.
  110. P.C. Basili annos XXIII, indictione XII.
  111. P.C. Basili annos XXIIII, indictione XIII.
    1. Hoc anno monachi Augaunensi iracundiae spiritu incitati noctis tempore, episcopum suum Agricolam cum clero et cives qui cum ipso erant occidere nitentes domum aecclesiae effregerunt et dum episcopum suum clerici vel cives defensare conati sunt graviter ab ipsis monachis vulnerati sunt.
    2. Eo anno transiit Magnacarius dux Francorum.
  112. P.C. Basili annos XXV, indictione XIIII.
    1. Hoc anno signum apparuit in celo per dies LXX.
    2. Eo anno mortuus est Iustinianus Agustus et suscepit Iustinus nepos ipsius imperium.
    3. Eo anno hiems valentissimus fuit ut V aut eo amplius mensibus propter nivis magnitudinem terra videri non possit. Ipsaque asperitas multaque animalia necavit.
    4. Eo anno Sindewala Erolus tyrannidem asumpsit et a Nareso patricio interfectus est.
  113. Annum I cons. Iustini Agusti Iunioris, indictione XV.
    A principio mundi usque ad hunc consulem fiunt anni VDCCXLVIII.
  114. Annos II cons. Iustini Agusti, indictione I.
    Hoc anno Narses ex praeposito et patricio post tantos prostratos tyrannos, id est Baduilam et Teiam reges Gothorum, et Buccelenum ducem Francorum necnon et Sindevalem Erolum, Mediolanum vel reliquas civitates quas Goti destruxerant laudabiliter reparatas, de ipsa Italia a suprascripto Agusto remotus est.
  115. Annos III cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione II.
    1. Hoc anno Alboenus rex Langobardorum cum omni exercitu relinquens atque incendens Pannoniam suam patriam cum vel mulieribus vel omni populo suo in fara Italiam occupavit ibique alii morbo, alii fame, nonnulli gladio interemti sunt.
    2. Eo anno etiam in finitima loca Galliarum ingredi praesumpserunt ubi multitudo captivorum gentis ipsius venundati sunt.
  116. Annos IIII cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione III.
    1. Hoc anno morbus validus cum profluvio ventris et variola Italiam Galliamque valde afflixit et animalia bubula per loca supra scripta maxime interierunt.
    2. Eo anno mortuus est Celsus patricius.
  117. Annos V cons. Iustini Agusti Iunioris, indictione IIII.
    Hoc anno infanda infirmitas [que glandola] cuius nomen est pustula, in suprascriptis regionibus innumerabilem populum devastavit.
  118. Annos Vi cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione V.
    Hoc anno Albuenus rex Langobardorum a suis, id est Hilmaegis cum reliquis consentienti uxore sua, Verona interfectus est et suprascriptis Hilmegis cum ante dicta uxore ipsius quam sibi in matrimonium sociaverat et omnem thesaurum tam quod de Pannonia exhibuerat quam quod de Italia congregaverat cum exercitus patrem Revene reipublicae se tradidit./
  119. Annos VII cons. Iustini Agusti Iunioris, indictione VI.
    1. Hoc anno dux Langobardorum nomine Clebus gentis ipsius rex ordinatus est et plures eniores et mediocres ab ipso interfecti sunt.
    2. Eo anno Vaefarius dux Francorum obiit et ordinatus est Theodofridus in loco eius dux.
  120. Annos VIII cons Iustini Agusti Iunioris, indictione VII.
    1. Hoc anno Clebus rex Langobardorum a puero suo interfectus est.
    2. Eo anno iterum Langobardi in Valle ingressi sunt et Clusas obtinuerunt et in monasterium sanctorum Acaunensium diebus multis habitaverunt et postea in Baccis pugna contra exercitum Francorum commiserunt ubi paene ad integrum interfecti sunt, pauci fuga liberati. Sed et Mauri et aliae gentes qui in Provincia eorum ingredi presumpserunt ab ipsis Francis devicti sunt.
  121. Annos VIIII cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione VIII.
  122. Annos X cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione VIIII.
    Hoc anno Sigibertus rex Francorum bellum contra fratrem suum Hilpericum movet et cum eum iam inclusum haberet et de eius interfectione cogitaret ab hominibus Chilperici per fradem interfectus est et suscepit regnum eius Childebertus filius ipsius.
  123. Annos XI cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione X.
    Eo anno mortui sunt regii atque egregii adulescentes Chlothacarius et Chlodomeris filii Gunthegramni regis.
  124. Annos XII cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione XI.
    Hoc anno Moroveus filius Hilperici regis occisus est.
  125. Annos XIII cons. Iustini Iunioris Agusti, indictione XII.
    1. Hoc anno duo germani Salonius et Sagittarius episcopi a senado quae Cabalonno collecta est pro diversis criminibus ab episcopatus honore deiecti sunt.
    2. Eo anno mortu/us est Iustinus Agustus et successit Tiberius in loco eius.
  126. Annos I cons. Tiberii Constantini Agusti, indictione XIII.
    Eo anno mense octubre ita Valinsi territurio Rodanus exundavit ut copias messium denegaret et intra Italiam ita fluvii exundaverunt ut damna agricole paterentur.
  127. Annos II cons. Tiberii Constantini Agusti, indictione XIIII
    1. Ea indictione mense septembri Austregildis regina obiit, propter cuius transitum interfecti sunt duo medici Nicolaus et Donatus.
    2. Eo anno Mummolus patricius cum uxore et filiis et multitudine familiae ac diviciis multis in marca childiberti regis, id est Avinione, confugit.