HUCUSQUE HIERONYMUS PRESBYTER ORDINEM PRÆCEDENTIUM DIGESSIT ANNORUM: NOS QUÆ SECUTA SUNT ADJICERE CURAVIMUS.
| An. Dom. |
Ann. ab Abr. | ||
|---|---|---|---|
Igitur Valente a Gothis in Thracia concremato, Romanorum XLI, GRATIANUS, cum fratre Valentiniano, regnavit annis 6.
| |||
| 382 | 1 | Ausonio et Olybrio coss. Gratianus post mortem patrui, Theodosium Theodosii filium in consortium assumit imperii, et ei regnum tradidit Orientis. Theodosius summa felicitate multis atque ingentibus præliis Gothos superat, et e Thracia pellit. Longobardi ab extremis Germaniæ finibus, Oceanique protinus littore, Scandiaque insula magna multitudine ingressi, et novarum sedium avidi, Iborea et Aione ducibus, Vandalos primum vicerunt. Sempronius vir apprime eruditus agnoscitur.Ea tempestate Priscillianus episcopus de Gallæcia ex Manichæorum et Gnosticorum dogmate hæresim nominis sui condidit.
| |
| 383 | 2 | Gratiano V et Theodosio coss. Ambrosius pro catholica fide multa sublimiter scripsit. Theodosius cum Thessalonicæ ægrotaret, ab Ascholio ejusdem civitatis episcopo baptisma suscepit. Procurante Gratiano, eo quod Theodosius ægrotaret, pax firmatur cum Gothis. Synodus patrum 150 apud Constantinopolim celebrata est contra Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem.
| |
| 384 | 3 | Evagrio et Eucherio coss. Martianus episcopus Turonorum Gallicæ civitatis, multi clarus (f. charus) habetur. Gregorius Nazianzenus, vir sua ætate eloquentissimus, et Hieronymi præceptor, obiit.
| |
| 385 | 4 | Antonio et Syagrio coss. Athanaricus rex Gothorum, apud Constantinopolim 15 quo fuerat susceptus, die occiditur.
| |
| 386 | 2400 | 5 | Merobaude II et Saturnino coss. Arcadius Theodosii imperatoris filius Augustus appellatur. Petronius Bononiensis episcopus, vir studiis et sanctitate clarus moritur.
|
| 387 | 6 | Ricimere et Clearco coss. Honorius Theodosii filius nascitur. Romanæ Ecclesiæ post Damasum SYRICIUS XXXVI præfuit an. 18. In Britannia per seditionem militum Maximus imperator est factus, quo mox ad Gallias transfretante, Gratianus Parisiis Merobaudis magistri militum proditione superatus et fugiens, Lugduni captus atque occisus est. Maximus Victorem filium suum consortem regni facit.Romanorum XLII, VALENTINIANUS cum Theodosio regnavit annis 8.
| |
| 388 | 1 | Arcadio et Bautone coss. Hoc tempore Hieronymus presbyter, toto jam mundo clarus habitat in Bethleem, egregio ingenio et studio universali Ecclesiæ serviens. Priscillianus in synodo Burdegalensi se damnandum intelligens, ad imperatorem Maximum provocavit, auditusque Treviris ab Evodio præfecto prætorio, a Maximo gladio addictus est cum Eucrocia Delphidii rhetoris conjuge, et Latroniano, aliisque erroris consortibus. Burdegalæ quædam Priscilliani discipula nomine Urbica, ob impietatis pertinaciam per seditionem vulgi lapidibus exstincta est.
| |
| 389 | 2 | Honorio n. p. et Evodio coss. | |
| 390 | 3 | Valentiniano III et Eutropio coss. | |
| 391 | 4 | Theodosio II et Cynegio coss. Maximus tyrannus a Valentiniano et Theodosio imperatoribus in tertio ab Aquileia lapide spoliatus indumentis regiis, sistitur, et capite damnatur: cujus filius Victor eodem anno ab Arbogaste interfectus est in Galliis.
| |
| 392 | 5 | Timasio et Promoto coss. Ithacius et Ursacius episcopi ob necem Priscilliani, cujus accusatores fuerant, Ecclesiæ communione privantur. Longobardi, eorum ducibus defunctis, primum sibi regem creaverunt Algelmundum Ajonis filium, qui regnavit annis 33.
| |
| 393 | 6 | Valentiniano IV et Neoterio coss. Signum in cœlo, quasi columna pendens ardensque, per dies 30 apparuit. Theodosius venerabile Joannis Baptistæ caput ex vico Coslai Constantinopolim deportans, septimo ab urbe lapide in basilica, quam magno sumptu in ejus honorem erexerat, recondit.
| |
| 394 | 7 | Titiano et Symmacho coss. Eugenius favore Arbogastis confisus, imperium sibimet usurpavit.
| |
| 395 | 8 | Arcadio II et Rufino coss. Valentinianus ad vitæ fastidium nimia Arbogastis magistri militum austeritate ductus, laqueo apud Viennam periit. Arbogastes magister exercitus, mortuo Valentiniano, cujus exitu gravabatur, Eugenium in Galliis imperare facit. Romanorum XLIII THEODOSIUS, cum jam per 14 regnaret annos, regnat cum Arcadio et Honorio filiis, annis 3.
| |
| 396 | 2410 | 1 | Theodosio III et Habundantio coss. Honorium pater suus Theodosius in eodem loco, quo fratrem ejus Arcadium Cæsarem fecerat principem, constituit, 17 ab urbe milliario, cum hora tertia tenebræ factæ sunt.
|
| 397 | 2 | Arcadio III et Honorio II coss. Joannes monachus anachoreta clarus habetur, qui ornatus prophetiæ gratia Theodosium consulentem de eventu belli, quod adversus Eugenium movebat, victorem futurum prædixit.
| |
| 398 | 3 | Olybrio et Censorino coss. Theodosius Eugenium vincit, et perimit. Augustinus beati Ambrosii discipulus, multa facundia doctrinaque excellens, Hippone Regio in Africa episcopus ordinatur. Hoc tempore Claudianus poeta innotuit.Theodosius imperator Mediolani moritur. Romanorum XLIV, ARCADIUS cum jam regnasset annis 12, regnat cum fratre Honorio annis 13.
| |
| 399 | 1 | Arcadio IV et Honorio III coss. Terræmotus per dies plurimos fuit, cœlumque ardere visum est. Orosius Hispanus presbyter, vir eloquens et historiarum cognitor, claret.
| |
| 400 | 2 | Cæsario et Attico coss. Flaccilla nata est Arcadio filia. Evagrius incredibilis abstinentiæ monachus, et in sacris litteris eruditus, apud Ægyptios habetur insignis.
| |
| 401 | 3 | Honorio IV et Eutychiano coss. ANASTASIUS XXXVII Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenet annos 3, dies 21.
| |
| 402 | 4 | Manlio Theodoro v.c. coss. Cum hoc consulatum inierat Eutropius Eunuchus, qui mox honore et vita exutus est.
| |
| 403 | 5 | Stilicone et Aureliano coss. Gothi Italiam, Alarico et Rhadagaiso ducibus, ingressi. | |
| 404 | 6 | Vincentio et Fravitta coss. Joannes Constantinopolitanus, et Theophilus Alexandrinus illustres episcopi habentur: sed utrumque obscuravit discordia, quæ eo usque processit, ut Joannes a Theophilo oppressus Pontum exsilio pergere cogeretur, cum tamen communionem ejus, maxima pars eorum episcoporum, Romani pontificis exemplum secuta, servaverit.
| |
| 405 | 7 | Arcadio V et Honorio V coss. Pollentiæ adversus Gothos vehementer utriusque partis clade pugnatum est. INNOCENTIUS XXXVIII Romanæ Ecclesiæ præest episcopus annis 15, mensibus 2, diebus 21.
| |
| 406 | 2420 | 8 | Theodosio Augusto et Rumorido [Al. Rimoridio, male] coss. Eudoxiæ Arcadii uxoris statua super porphyricam columnam posita est.
|
| 407 | 9 | Honorio VI et Aristeto coss. Eudoxia uxor Arcadii diem clausit. | |
| 408 | 10 | Stilicone II et Anthemio coss. Rhadagaisus in Thuscia multis Gothorum millibus cæsis, ducente exercitum Stilicone, superatus et captus est.
| |
| 409 | 11 | Arcadio VI et Probo coss. Vandali et Alani Gallias, trajecto Rheno, pridie kal. Januarias ingressi.
| |
| 410 | 12 | Honorio VII et Theodosio II coss. Constantinus (ex infima militia ob solam speciem nominis) in Britannia tyrannus exoritur, et ad Gallias transit.
| |
| 411 | 13 | Basso et Philippo coss. Arcadius imperator Constantinopoli moritur. Romanorum XLV HONORIUS cum Theodosio fratris filio regnavit annis 16.
| |
| 412 | 1 | Honorio VIII et Theodosio III coss. Vandali Hispanias occupaverunt.
Attalus Romæ imperator factus, qui mox privatus regno, Gothis cohæsit. | |
| 413 | 2 | Flavio Varrone v.c. cos. Roma orbis quondam victrix, a Gothis Alarico duce capta: et ob hoc solus fuit orientalium partium consul, quod et [Al. in] sequenti anno observatum est.
| |
| 414 | 3 | Theodosii Augusti IV consulatu. Constantinus per Honorii duces Constantium et Ulfulam, apud Arelatense oppidum victus et captus est, cujus filium Constantem in Hispania regnare orsum, Gerontius comes in Maximum quemdam tyrannidem transferens, interemerat.
| |
| 415 | 4 | Honorio IX et Theodosio V coss. Maximo in Hispania regno ablato, vita est concessa, eo quod modestia humilitasque hominis, affectati imperii invidiam non merebatur. Gothi rege Ataulpho Gallias ingressi. Eodem tempore heros vir sanctus, et beati Martini discipulus cum Arelatensi oppido episcopus præsideret, a populo ipsius civitatis insons, et nullis insimulationibus noxius [Al. obnoxius], pulsus est: inque ejus locum Patroclus ordinatur, amicus et familiaris Constantii magistri militum, cujus per ipsum gratia quærebatur: eaque res inter episcopos regionis illius magnarum discordiarum causa fuit.
| |
| 416 | 2430 | 5 | Luciano viro clarissim. consule. Hujus collega in consulatu fuit Heraclianus, qui novarum in Africa rerum reus, et honorem amisit et vitam. Burgondiones partem Galliæ propinquantem Rheno obtinuerunt. Jovinus et Sebastianus fratres, in Gallia regno arrepto, interempti. Hac tempestate Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Cœlestio et Juliano adjutoribus, exeruit, multosque in suum trahit errorem, prædicans, unumquemque ad justitiam voluntate propria regi, tantumque accipere gratiæ, quantum meruit: quia Adæ peccatum ipsum solum læserit, nec posteros ejus obstrinxerit. Unde et volentibus possibile sit omni carere peccato, omnesque parvulos tam insontes nasci, quam primus homo ante prævaricationem fuit: nec ideo baptizandos, ut peccato exuantur, sed ut sacramento adoptionis honorentur.
|
| 417 | 6 | Constantio v.c. consule. Attalus Gothorum consilio et præsidio tyrannidem resumit in Gallia.
| |
| 418 | 7 | Honorio X et Theodosio VI coss. Attalus a Gothis ad Hispaniam migrantibus neglectus, et præsidio carens capitur, et Constantio Patricio vivus offertur. Ataulphus a quodam suorum vulneratus interiit: regnumque ejus, Vuallia, peremptis qui idem cupere intelligebantur, invasit.
| |
| 419 | 8 | Theodosio VII et Palladio coss. Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romæ Gothi ceperant, quamquam Athaulphus conjugem habuerat, Vuallia pacem Honorii expetens reddidit, ejusque nuptias Constantius promeretur. ZOSIMUS XXXIX Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscipit anno uno, mensibus 9, diebus 9. Quo tempore Pelagius jam a pontifice Innocentio prædamnatus, Afrorum vigore, et maxime Augustini episcopi scientia resistebatur.
| |
| 420 | 9 | Honorio XI et Constantio II coss. Honorius triumphans Romam ingreditur, præeunte currum ejus Attalo, quem Liparæ vivere exsulem jussit.
| |
| 421 | 10 | Honorio XII et Theodosio VIII coss. Hoc tempore Constantius servus Christi ex vicario Romæ habitans, et pro gratia Dei Pelagianis devotissime resistens factione eorumdem multa pertulit, quæ illum sanctis confessoribus sociaverunt. Concilio apud Carthaginem habito 217 episcoporum, ad papam Zosimum synodalia decreta perlata, quibus probatis, per totum mundum hæresis Pelagiana damnata est. Valentinianus Constantii et Placidiæ filius, nascitur VI nonas Julias. BONIFACIUS XL Romæ episcopatum tenet annis 3, mensibus 8, diebus 6.
| |
| 422 | 11 | Maximo et Plinta coss. Constantius pacem firmat cum Vuallia, data ei ad habitandum Aquitania secunda, et quibusdam civitatibus confinium provinciarum.
| |
| 423 | 12 | Theodosio IX et Constantio III coss. Constantius ab Honorio in consortium [Al. consortem] regni assumitur. Hieronymus presbyter moritur anno ætatis suæ 91 pridie calendas Octobris.
| |
| 424 | 13 | Agricola et Eustathio coss. Constantinus imperator moritur. | |
| 425 | 14 | Honorio XIII et Theodosio X coss. Hoc tempore exercitus ad Hispanias contra Vandalos missus est, cui Castinus dux fuit, qui Bonifacium virum bellicis artibus præclarum inepto et injurioso imperio, ab expeditionis suæ societate avertit. Nam ille periculosum sibi atque indignum ratus eum sequi, quem discordem superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum urbis, atque inde ad Africam proripuit, idque reipublicæ multorum laborum initium fuit.
| |
| 426 | 2440 | 15 | Mariniano et Asclepiodoto coss. Placida Augusta a fratre Honorio pulsa, ad Orientem cum Honorio et Valentiniano filiis proficiscitur.
|
| 427 | 16 | COELESTINUS XLI Romanæ Ecclesiæ præsidet episcopus annis 9, mensibus 10, diebus 17. Longobardorum II regnavit Lamissus meretricis filius annis 3.Honorius moritur, et regnum ejus Joannes occupat, connivente ut putabatur [Al. putatur] Castino, qui exercitui magister militum præfuit. Romanorum XLVI, THEODOSIUS regnavit annis 30.
| |
| 428 | 1 | Castino et Victore coss. Theodosius Valentinianum, amitæ suæ filium, Cæsarem facit, et cum Augusta matre sua ad recipiendum occidentale mittit imperium: quo tempore Joannes dum Africam, quam Bonifacius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus est.
| |
| 429 | 2 | Theodosio XI et Valentiniano coss. Placidia Augusta et Valentinianus Cæsar mira felicitate Joannem tyrannum opprimunt, et regnum victores recipiunt, data venia Actio, quod Hunni, quos per ipsum Joannes acciverat, ejusdem studio ad propria reversi sunt. Castinus autem in exsilium actus est, quia videbatur, Joannem sine conniventia ipsius regnum non potuisse assumere. Valentinianus decreto Theodosii Augustus appellatur.Arelas nobile oppidum Galliarum a Gothis multa vi oppugnatum est, donec, imminente Aetio, non impuniti abcederent [Al. discederent].
| |
| 430 | 3 | Theodosio XII et Valentiniano II coss. Patroclus Arelatensis episcopus, a tribuno quodam barbaro multis vulneribus laniatus, occiditur, quod facinus ad occultam jussionem Felicis magistri militum referebatur, cujus impulsu creditus est [Al. traditur] etiam Titus diaconus vir sanctus Romæ pecunias pauperibus distribuens, interfectus.
| |
| 431 | 4 | Hierio et Ardabure coss. Bonifacio, cujus potentia gloriaque in Africa augebatur, bellum ad arbitrium Felicis, qui ad Italiam venire abnuerat, publico nomine illatum est, ducibus Mavortio et Galbione et Sinoce, cujus proditione Mavortius et Galbio, cum Bonifacium obsiderent, interempti sunt: moxque ipse a Bonifacio dolo detectus occisus est. Exinde gentibus, quæ uti navibus nesciebant, dum a concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium factum est, bellique contra Bonifacium cœpti in Sigisvultum comitem cura translata est. Gens Vandalorum ab Hispaniis ad Africam transiit.
| |
| 432 | 5 | Felice et Tauro coss. Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum Ecclesiis molitur errorem inducere, prædicans Christum ex Maria hominem tantum, et non Deum natum, eique divinitatem collatam esse pro merito. Huic impietati præcipua Cyrilli Alexandrini episcopi industria, et Papæ Cœlestini repugnat auctoritas. Pars Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam occupaverunt, Aetii comitis armis recepta.
| |
| 433 | 6 | Florentio et Dionysio coss. Felice ad patritiam dignitatem provecto, Aetius magister militum factus est. Agricola Pelagianus, Severiani episcopi Pelagiani filius, Ecclesias Britanniæ dogmatis sui insinuatione corrupit, sed ad actionem Palladii diaconi papa Cœlestinus Germanum Antisiodorensem episcopum vice sua mittit, ut deturbatis hæreticis Britannos ad catholicam fidem dirigat.
| |
| 434 | 7 | Theodosio XIII et Valentiniano III coss. Aetius Felicem cum uxore sua Padusia, et Grunnitum diaconum eos insidiari cum præsensisset, interemit. Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur V kalendas Septembris, libris Juliani, inter impetum obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine, respondens, et gloriose in defensione Christianæ gratiæ perseverans.
| |
| 435 | 8 | Basso et Antiocho coss. Congregata apud Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius cum hæresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum sibi dogma juvabant, damnatur. Ad Scotos in Christum credentes ordinatur a papa Cœlestino Palladius, et primus episcopus mittitur.
| |
| 436 | 2450 | 9 | Aetio et Valerio coss. Romanæ Ecclesiæ XLII præficitur episcopus SIXTUS annis 8, diebus 19, totius orbis pace et consensione mirabili. Bonifacius ab Africa ad Italiam per urbem venit, accepta Magistri militum dignitate, qui cum sibi resistentem Aetium prælio superasset, paucos post dies morbo exstinctus est. Aetius vero cum deposita potestate in agro suo degeret, ibique eum quidam inimicus ejus repentino incursu opprimere tentasset, profugus ad urbem, atque illinc ad Dalmatiam, deinde Pannoniam ad Hunnos pervenit: quorum amicitia, auxilioque usus pacem principum, et jus interpollatæ potestatis obtinuit.
|
| 437 | 10 | Theodosio XIV et Maximo coss. Maxima urbis regiæ pars septentrionalis per tres dies continuos [Al. continuo] incensa collapsaque est mense Augusto. Joannes monachus cognomento Cassianus Massiliæ, insignis et facundus scriptor habetur.
| |
| 438 | 11 | Aspare et Ariobinda coss. | |
| 439 | 12 | Theodosio XV et Valentiniano IV coss. Pax facta cum Vandalis, data eis ad habitandum per Trigetium Africæ portione, III idus Februarii, Hippone. Eodem tempore Gundicarium Burgundionum regem intra Gellias habitantem Aetius bello obtrivit, pacemque ei supplicanti dedit, qua non diu potitus est. Siquidem illum Hunni cum populo suo atque stirpe deleverunt.
| |
| 440 | 13 | Isidoro et Senatore coss. Gothi pacis placita perturbant, et pleraque municipia sedibus vicina suis occupant, Narbonensi oppido maxime infesti: quod cum diu obsidione et fame laboraret, per Littorium comitem ab utroque periculo liberatum est. Siquidem per singulos equites binis tritici modiis advectis, strenuissime et hostes in fugam vertit, et civitatem annona implevit.
| |
| 441 | 14 | Aetio II et Sigisvulto coss. Bellum adversus Gothos, Hunnis auxiliantibus, geritur. Geisericus rex Vandalorum intra habitationis suæ limites volens catholicam fidem Ariana impietate subvertere, quosdam nostrorum episcoporum eatenus persecutus est, ut eos privatos jure basilicarum suarum, etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet. Valentinianus Augustus ad Theodosium principem Constantinopolim proficiscitur, filiamque ejus in matrimonium accipit. Eodem anno piraticam Barbarorum fœderatorum desertores exercuerunt. Per idem tempus quatuor Hispani viri, Arcadius, Probus, Paschasius, et Eutychius, dudum apud Geisericum merito sapientiæ et fidelis obsequii clari habebantur: quos rex, ut copulatiores sibi faceret, in Arianam sectam transire præcepit. At illi boc facinus constantissime respuentes, excitato in rabidissimam iram Barbaro, primum proscripti, deinde in exsilium acti, tum atrocissimis cruciati suppliciis, ad postremum diversis mortibus interempti, illustri martyrio mirabiliter occubuerunt. Puer autem Paulillus nomine, frater Paschasii, et Eutychii, pro elegantia formæ atque ingenii admodum regi acceptus, a professione atque amore catholicæ fidei cum nullis minis deturbari posset, diu fustibus cæsus, et ad infamem servitutem damnatus est: nec ideo, ut apparet, interfectus, ne superata sævitia impii regis etiam illa ætas gloriaretur.
| |
| 442 | 15 | Theodosio XVI et Fausto coss. Hoc quoque anno iidem piratæ multas insulas, sed præcipue Siciliam vastavere. Adversum Gothos in Gallia quædam prospere gesta.
| |
| 443 | 16 | Theodosio XVII et Festo coss. Littorius, qui secunda ab Aetio Patritio potestate, Hunnis ut auxiliantibus præerat, dum Aetii gloriam superare appetit, dumque aruspicum responsis et dæmonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis imprudenter conseruit, fecitque intelligi quantum illa, quæ cum eodem periit, manus prodesse potuerit, si potioribus consiliis, quam sua temeritate uti maluisset; quando tantam ipse hostibus cladem intulit, ut nisi inconsideranter prælians in captivitatem incidisset, dubitandum foret, cui potius parti victoria ascriberetur. Hac tempestate Julianus Eclanensis, jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis spem præferens, molitus est in communione Ecclesiæ irrepere. Sed his insidiis Sixtus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit, et ita omnes catholicos de rejectione fallacis bestiæ gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam hæresim apostolicus gladius detruncasset. Per idem tempus Vitricus reipublicæ nostræ fidelis, multis documentis bellicis clarus habetur. Pax cum Gothis facta, cum eam post ancipitis pugnæ lacrymabile experimentum, humilius quam umquam ante poposcissent. Aetio rebus, quæ in Galliis componebantur, intento, Geisericus, de cujus amicitia nihil metuebatur, XIV kal. Novembris Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus suum vertit. Nec ab ecclesiarum despoliatione [Al. despolitatione] abstinens, quas et sacris vasibus exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, non jam divini cultus loca, sed suorum jussit esse habitacula. In universum captivi populi ordinem sævus, sed præcipue nobilitati et religioni infensus, ut non discerneretur, hominibus magis, an Deo bellum intulisset. Carthago a Vandalis capta, anno postquam Romana esse cœperat, 585 [Alias 583.]
| |
| 444 | 17 | Valentiniano V Augusto et Anatholio coss. Defuncto Sixto episcopo, 40 amplius diebus Romana Ecclesia sine antistite fuit, mirabili pace atque patientia adventum diaconi Leonis exspectans, quem tunc inter Aetium et Albinum amicitiæ redintegrandæ gratia Galliæ detinebant, quasi ideo longius esset abductus, ut electi meritum et eligentium judicium probaretur. Igitur LEO diaconus legatione publica accitus, et gaudenti patriæ præsentatus, 43 Romanæ Ecclesiæ episcopus ordinatur. Geisericus Siciliam graviter affligens, accepto nuntio de Sebastiano ab Hispania ad Africam transeunte, celeriter Carthaginem rediit, ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendæ Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem videri volens, diversa omnia apud Barbaros, quam præsumpserat, reperit: eaque spes causa illi maximæ calamitatis et infelicissimæ mortis fuit.
| |
| 445 | 18 | Cyro v.c. consule. Theodosius imperator bellum contra Vandalos movet, Ariobinda et Anaxilla atque Germano ducibus cum magna classe directis, qui longis cunctationibus negotium differentes, Siciliæ magis oneri, quam Africæ præsidio fuerunt.
| |
| 446 | 2460 | 19 | Dioscoro et Eudoxio coss. Hunnis Thraciam et Illyricum sæva depopulatione vastantibus, exercitus, qui in Sicilia morabatur, ad defensionem Orientalium partium revertitur. Cum Geiserico autem ab Augusto Valentiniano pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrumque divisa est. In Geisericum apud suos de successu rerum superbientem quidam optimates ipsius conspiraverunt; sed molitione detecta, multis ab eo suppliciis excruciati atque exstincti sunt. Cumque idem audendum etiam aliis videretur, multis regis suspicio exitio fuit, ut hac sui cura plus virium perderet, quam si bello superaretur.
|
| 447 | 20 | Maximo II et Paterno coss. Hoc tempore plurimos Manichæos intra urbem latere diligentiæ papæ Leonis innotuit, qui eos de secretis suis erutos, et oculis totius Ecclesiæ publicatos, omnes dogmatis sui turpitudinem et damnare fecit et prodere, incensis eorum codicibus, quorum magnæ moles fuerant interceptæ. Quæ cura viro sancto divinitus, ut apparuit, inspirata, non solum Romanæ urbi. sed etiam universo orbi plurimum profuit. Siquidem confessionibus in urbe captorum, qui doctores eorum, qui episcopi, quive presbyteri, in quibus provinciis vel civitatibus degerent, patefactum est. Multique Orientalium partium sacerdotes industriam apostolici rectoris imitati sunt.
| |
| 448 | 21 | Theodosio XVIII et Albino coss. Attila rex Hunnorum Bledam fratrem et consortem suum perimit, ejusque populos sibi parere compellit.
| |
| 449 | 2463 | 22 | Valentiniano VI et Nonio coss. |