Jump to content

Chronicon Roskildense

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Historia Danorum
1157

editio: ex Scriptores minores historiae Danicae medii aevi vol. I, I. Kommission hos G. E. C. Gad, København, 1890; Martinus Clarentius Gertz recensuit
fons: librum vide
CHRONICON ROSKILDENSE.
[1][2]
INCERTI AVCTORIS HISTORIA DANORVM
AB A. 826 AD A. 1140 (1157).

I.[3] Anno dominice incarnacionis octingentesimo uigesimo VIto[4] Haraldus rex Danorum apud Magunciam est baptizatus[5] ab Othgario archiepiscopo, susceptus ab imperatore Luduwico[6], anno sexto regni sui. Cum quo frater eius Hericus et uxor regis cum magna Danorum multitudine illuminati sunt et Christiane fidei coniuncti. Quibus in regnum suum tendentibus cum nemo doctorum facile[7] potuisset inueniri comes, sanctus Ansgarius cum socio se ultroneum optulit[8] Authberto, Cum quo .IIIIor.[9] annis commorantes multos ad fidem conuerterunt. Qui, reuersus archiepiscopus Hammaburgensis effectus, nunc Danos, nunc Transalbianos[10] uisitans innumerabilem utriusque gentis multiludinem ad fidem contraxit. Deinde mortuo[11] Lyudrico, Bremensi archiepiscopo, Liuduicus imperator, filius Liuduici, frater Lotarij et Karoli[12], Bremensem archiepiscopatum Ansgario concessit. Hoc regali munere confessor dei ualde gauisus in Daniam perrexit. Vbi regem Danorum, fratrem regis Haraldi, predictum Ericum, Christianissimum cum suo populo reddidit. Nam mortuo Haraldo[13] iste in regnum assumptus est. Hic primum ecclesiam Sleswich[14] erexit, data pariter sentencia[15], ut, quisquis esse uellet in regno suo, Christianus fieret.


II.[16] Interea Normanni Galliam demoliti per fluuios Ligerim, Secanam[17], Renum dederunt excursum. Quo timore compulsus rex Francie Karolus terram eis concessit ad habitandum[18], quam et hodie possident. Deinde Daniam aggressi Hericum regem interfecerunt. Quo mortuo[19] Hericus Puer in regnum leuatus est. De isto Herico Puero non minima[20] dubitacio est, utrum filius predicti Herici[21] fuerit an non. Qui mox super Christicolas efferatus sacerdotes expulit, ecclesias claudi precepit. Ad quem ueniens sanctus Ansgarius [non] intrepidus[22] crudelem tyrannum de feroci leone mansuetissimum conuertit in agnum, adeo ut ipse Christianitatem susciperet et suis omnibus per edictum Christianos fieri[23] mandaret. Tunc sacerdotes reuocati, ecclesie[24] sunt erecte et restaurate. Insuper apud Ripam basilica exstructa est, post Sleswich secunda.

III.[25] Eo tempore[26] collectis ⟨suis[27] rex crudelissimus Normannorum Ywar[28], filius[29] Lothpardi, quem ferunt ossibus caruisse, cuius fratres Ingvar et Vbbi et Byorn et Vlf[30] aquilonis gentibus prefuerunt[31], reges eciam Danorum uocauit in auxilium ad destruendum regnum Francorum[32]. Reges dico, quia tunc temporis multi fuerunt reges in Dania. Nam, ut referunt, ⟨fuerunt[33] duo aliquando in Iucia, in Fyunia[34] tercius, in Selandia .IIIIus, in Scania .Vus[35]; aliquando duo per totam Daniam; aliquando eciam unus per totam Daniam; aliquando unus[36] per totam Angliam[37] simul et Daniam[38], ut post docebimus. Igitur Ywar Brittaniam classe[39] pecijt et crudele prelium cum regibus Anglorum conseruit. Ibi reges Nordumbrorum Ielle[40] atque Osbertus ceciderunt, ac Denunolf et Berrunolf[41] de prelio fugerunt. Edmundus, rex sanctissimus orientalium Saxonum[42], qui sepe antea uictor extiterat, [et][43] tunc uictus et in prelio captus, manibus post terga ligatis pro Christi confessione flagellatus ac deinde sagittatus, ad ultimum decollatus gloriosam martyrij[44] coronam adeptus est. Hec prima Nordumbrorum[45] plaga taliter gesta est in Anglia. Inde promotus[46] rex Ingwar cum nouem aquilonis regibus classem diuisit, aliosque reges in Galliam destinauit, alios in Germaniam. Quorum pars uecta per Albiam Saxoniam inuasit ibique ducem Brunonem cum decem comitibus occurrentem sibi occidit[47]. Cum quibus duo episcopi trucidati sunt. Deinde Traiectum oppidum inuadunt urbemque solo tenus prosternunt, in qua Rabodus lune claruit episcopus. Ad ultimum Renum transeunt, Coloniam el Treueros incendunt, Aquisgrani ⟨palacium⟩ stabulum equis suis fecerunt, urbes cum ciuibus ⟨obruerunt⟩, mulieres cum infantibus in ore gladij trucidauerunt, ecclesias sanctas cum fidelibus aut incenderunt aut subuerterunt. Maguncia ob metum eorum instaurari cepit. Tunc Fresia eciam a Danis depopulata est.


IV. Hec dum agerentur, Hericus rex defunctus est, et in regnum Frothi leuatus est; quem Unni, Bremensis archiepiscopus, baptizauit. Extimplo erecte sunt ecclesie, que pridem destructe sunt, Sleswicensis et Ripensis. Terciam rex in honore sancte Trinitatis apud Arusam edificauit. Dicunt quidam, quod Unni, Bremensis archiepiscopus, Gorm et Haraldo, qui in Dania reges extiterant, predicaret et Christianis placatos redderet et ecclesias diu neglectas reuocaret. Iste Gorm pater Haraldi extitit; qui Haraldus uiuente patre .XV. annos regnum gubernauit, mortuo patre quinquaginta annos regnauit. Hic Christianus extitit, cognomine Blatan siue Clac Harald. Mortuo Haraldo Swen quidam, Normannorum transfuga, collecta multitudine Angliam inuasit, regem Aldradum expulit, ipse regnum tenuit. Huius filij Gorm et Hartha Knut, paterno non contenti latrocinio, Daniam insiliunt, occisoque rege Danorum Haldano cum filijs eius regnum [Danorum] partiti sunt, Gorm Daniam, Hartha Knut Angliam ⟨nactus⟩ Nam Swen pater eorum interim, quo ⟨tempore⟩ ipsi Daniam inuaserunt, mortuus est. Haldanus autem utrum fuerit filius Clac Haraldi an non, in dubio est.

V. Gorm, crudelissimus rex, sedem regni apud Selandiam constituit. Huius filius mitissimus Harold fuit, qui primus apud Seland ecclesiam construxit. Qui contra patris imperium Christianos amicos habuit eosque pro uiribus undique susceptos in persecucione fouit. Itaque, in malis patre perseuerante, Haraldus post mortem eius in regem assumptus est Christianusque effectus est. Qui mox sacerdotes tam ab Anglia quam a Saxonia uenientes recepit et Christum publice colere cepit. Vnde uenerabili Adaldago episcopo et Ottoni Augusto amicus et ualde familiaris fuit, adeo ut filium eius baptizatum a sacro fonte ⟨leuauerit⟩ et Swen Otto uocauerit. Itaque rex deuotus et in Christo fidelissimus non solum baptizatus, sed eciam, ut episcopi per regnum constituerentur, per nuncios deprecatus est. Qua peticione Adaldagus, Bremensis archiepiscopus, gaudens consilio regis et pape tres ordinauit in Daniam episcopos: Hericum ad Sleswich, Liafdagum ad Ripam, Rehinbrandum ad Arus. Postea eciam plures ordinauit Adaldagus, Bremensis archiepiscopus, ad nostrates episcopos: ad Sleswich post Hericum Marconem, post Liafdagum ad Ripam Folbertum. Othincarus Albus, ad Svethiam ordinatus, Scaniam et Seland procurauit; post quem fuit Thurgotus. Iste eciam Haroldus regem Normannorum Haconem de regno expulsum restituit. Filius Haconis Trucco fuit, qui Haroldo subditus fuit. Filius eius Olaf Cracaben fuit.

VI. Haroldus quinquaginta annos in Dania regnauit. Quem filius Sven in acie uulnerauit, uulneratum a regno expulit; qui fugiens uenit in Sclauiam ibique exul obijt et, uelud alter Dauid, magis de perfidia filij quam ex sua miseria dolens. Corpus eius a suis in patriam reportatum in ciuitate Roskild tumulatum est. Quod audiens Olaf Cracaben, augur peritissimus, filius Trucconis, filij Haquini, quem Haquinum Haroldus de regno expulsum stabiliuit, memor illius benefacti slatim Danos adijt, regem Swen expulit et regnum Danorum tenuit. Swen exulans potentissimum regem Swenonum, nomine eciam Olaf, adijt; supplex, ut in regnum restitueretur, orauit. Nec mora: superueniens cum Swenonibus bellum habuit grauissimum, in quo rex Norueie Olaf augurio deceptus cecidit. Swen, cognomine Tyuvskeg, duo regna tenuit, Christianis ualde inimicus, quos eciam finibus suis expelli precepit. Sed cum a Sclauis in bello uictus ter caperetur, et bis argento, tercia uice auro ponderaretur, tandem deum cognouit post flagella, quem cepit querere eique credere. Nam accersito a Norwegia Bernardo episcopo in Scania ecclesiam erexit. Bernardus mare transfretans in Seland uenit; ibi bone conuersacionis exemplo uitam finiuit. Deinde Swen Angliam inuasit, regem Adeldradum expulit et Brittanie fines potitus uix tres menses superuixit.

VII. Post cuius mortem Eadmundus, filius Adeldradi, quem Sweno expulit, Kanutum, filium Svenonis, et Olauum, filium Olaui regis Norvegie, qui ibi obsides fuerant, in uin- cula coniecit. Qui de uinculis eius fugientes naui uenerunt Bremam ibique a sancto Unwano, Bremensi archiepiscopo, fidem Christi susceperunt, et baptizati reuersi sunt in Daniam. Olauus autem rex Norvegie constituitur. Qui dum regnum suum primus Christiane fidei subiugasset totum, a paucis in bello percussus gloriosam martyrij coronam est adeptus. Cuius corpus a fidelibus Throndemis humatur, <ubi> multis hodie miraculis illustratur. Cui filius in regnum successit, nomine Magnus, qui ex concubina erat genitus, etate puer, magnanimus, formå speciosus. Sed ne ab incepto opere longe transgredi uidear, ad reges Danorum reuertar. Mortuo itaque Eadmundo rege Anglorum filius Adeldradus in regnum successit. Quod audiens Kanutus, ueteris iniurie non inmemor, quam pater eius sibi et Olauo intulerat, cum mille armatis nauibus transfretauit et inmensis uiribus Angliam inuasit; triennium cum Adeldrado certauit. Adeldradus, fessus et bello et senio, cum obsideretur in Londonia ciuitate, obijt, relinquens filium Edwardum, quem suscepit ab Ymma regina, que fuit filia Rothberti comitis. Kanutus uictor existens ipsam Ymmam duxit uxorem genuitque ex ea filium Harthe Knut. Kanutus Richardo suam dedil sororem, nomine Estrilh. Que ah illo repudiata duci Vlf sine Iratris consensu esl coniuncla. Quod audiens Kanutus inimicari cepit Vlf et sorori sue in lanlum, ut eciam eos de regno expelleret. Tandem precibus mullorum et auxilijs sub quadam simulacione reconciliatHs non post multum temporis fecit Vlf inlerfici in ecclesia Roskildensi, euntem ad matutinas. Quem uxor sua Estrith honorifice sepeliuit, ecclesiamque lapideam in loco lignee construxit, quam multis modis ditauit. Habuitque ex eo duos filios, Svenonem et Byorn. Quo peracto Kanutus reuersus est in Angliam ibique uitam finiuit.

VIII. Interea Libencius, Bremensis archiepiscopus, ad Seland ordinauit Auoconem, . . . ., quem antecessor Unwanus prinms ordinauit. Qui eciam Libencius archiepiscopus ordinauit ad Sleswich Popponem, dehinc Esyconem, ad Ripam Othincarum. Quorum Poppo, uir sanctissimus, fertur Svenoni multum familiaris fuisse. Hic eciam, paganis de fide Christi dubitantibus, in generali regis et populi conuentu, quia tune se credituros spoponderant, ferrum candens in manu gestauil et illesus apparuit. Vnde factum est, ut populus crederet, et sanctus clarusque in regno fieret.

IX. lost mortern uero Kanuti tres filij eius regnare ceperunt; Sven, quem habuit de Aluia, regnauit in Normannia, Haroldus in Anglia, eciam filius Aluie, Hartha Knut in Dania, filius Ymme. Sub quo Willelmus post Auoconem predicauil. Iste Harthe Knut contra Haroldum fratrem suum, regem Anglie, a Dania ueniens in Flandria classem adunauit; sed Haroldus morte preuentus bellum diremit. <Ita> Harthe Knut Daniam possedit et Angliam. Interea Sven obijt in Norwegia, frater Harthe Knut; tune Normanni elegerunt Magnum, filium sancti Olaui a concubina. Tune Harthe Knut et Magnus, rex Norvegie, talem condicionem inter se fecerunt et super rehquias cum iuramento firmauerunt, ut, qui diutius uiueret, superstes regnum defuncti acciperet duoque regna quasi hereditario iure possideret. Sed non post multum temporis Harthe Knut obijt. Cuius morte audita Magnus, non inmemor pacti, Daniam adijt manu magna et ualida. Cui occurrens Sven, regis Gamblikuut ex sorore nepos, fihus Estrid et Vlf, quem Gambliknut interfecit, tum nauah bello tum equis cum eo certauit; ad ultimum uictus in Scaniam fugit. Qui cum Lundis prepararet iter suum, ut in Svethiam fugeret, ecce nuncij de Seland uenientes Magnum regem defunctum nunciant ei. Qui mox Seland reuersus, deinde a Fiunensibus et a lutensibus ultro in regem electus, Daniam per multos annos strennue gubernauit et filios filiasque ex diuersis muheribus procreauit. Cuius filij .V. omnes reges unusquisque post alium extiterunt; quatuor mors matura preuenit, licet satis regno et nomine digni fuerant. Sub quo Villelmus episcopus predicauit, uir strennuus uiribus et fortis, impetuosus et qui sola uirtute corporis debellaret potentes, {set} et animi uirtute, nullique pareens iralus. Cuius temporibus maler regis Svenonis Kslrilh ecclesie Roskildensi .l. mansos lilio consencienle conlulil, quos prescriplus episcopus sigiilo et priuilegio ecclesie confirmauil. Nec multo post Villelmus obijt, cui gloriosus rex Sveno equiuocum suum el capelianum subrogauit, uirum quidem omni morum probitate clarissimum et omnium antecessorum longe optimum. Terror <erat> male faciencium, remuneracio beniuolencium, pater patrie, <decus> cleri et sålus populi, egregius pietate et qui omnia uellet ad perfectum ducere. Ipse Roskildensem ecclesiam fere ueluti a fundamento fundauit, quam egregia corona et marmoreis columpnis omnibusque ornamentis decorauit. Ipse claustrum lapideum fratribus construxit et, ut .XV. prebende essent, de mensa sua fratribus el ecclesie, quam in honore sancte Trinitatis consecrauit, addidit. Preterea monasterium Ringstathia in honore sancte Marie construxit, aliud Slagløsii.

X. Interea gloriosus rex Danorum Sveno Magnus in lucia obijt anno dominice incarnacionis .M.LXX.IIII., anno regni sui .XXXI. Cuius corpus honorifice Roskildie est sepultum, ut ipsemet uiuens iusserat. Post cuius mortern filius eius Haroldus in regnum successit et regnauit annos .VII. Vnde secundum antiquos iste quartus Haroldus rex in Dania extitit. Primus Haroldus, qui apud Magunciam baptizatus fuit; secundus Harald Blatan; tercius Harald filius Gorm; quartus iste filius Sven, uir optimus, rector iustissimus. Hic siluas, a solis potentibus obsessas, communes fieri iussit. Quo mortuo frater eius Kanutus in regnum leuatus est. Hic cum populum quadam noua lege et inaudita ad tributum, quod nostrates 'nefgiald' uocant, coegit, a lucia in Fiuniam fugatus Othinse in ecclesia sancti Albani martyris ante altare magna confessione cordis martyrizatus est anno dominice incarnacionis .M.XC, anno .XI. regni sui. Cuius corpus magnis miraculis illustratur, Christus in martyre glorificatur. Cum quo eciam occisus est frater eius, nomine Benedictus.

XI. Conuenientibus igitur regni primatibus Olauum, fratrem eius, in regem assumpserunt consortemque tocius regni Danie fecerunt. In cuius temporibus ingens farnes Daniam per nouem annos optinuit, ut uix ab illicitis escis et interdictis se abstinuerit; sed quia necessitate cogente aliquando lex frangitur et transgreditur, equi ad uescendum occidebantur, canes a multis excoriabantur. Non mensas diuersis ferculis ornabant, nec aliquem apparatum habere cupiebant. Quam plagam uenerabilis Sveno episcopus statim post interfectionem Kanuti predixit uenturam et, ut penitendo eam amouerent, paterna ammonicione multos consuluit. Sed quia deus quos uult indurat, et quibus uult miseretur, cor omnium indurauit et, ut predictum est, piagis flagellauit. Pastori autem misertus deus ab omnibus angustijs huius nequam seculi eum liberauit. In secundo enim anno regni Olaui, non contentus domestica quiete actiue uite cum Martha, sed eciam contemplatiue speculacionis particeps fieri uolens cum Maria, licenciam a rege et populo pecijt lerosolimamque adire penitendo <per> peregrinacionem elegit. Sed ueniens ad quandam insulam, nomine Rodus, infirmitate detentus, uictrix anima Christo traditur, corpiis a discipulis flentibus ibidem sepelitur. Oiius moile audita Olauus rex cum onini clero Selandensis ecclesie, licet doluil, Arnoldum tamen intronizauit. Vir natura simplex el plus quam pastorali cure decuit negligens; muruni tamen lapideum circa monasterium Roskildense construxit, picturam eciam eiusdem monasterij renouauit. Anno cuius .VII. Olauus rex obijt; et ipse regnauit nouem annis, in quibus nec unus ubertatis fuit.

XII. Quo mortuo Hericus Bonus, frater eius, in regnum successit; et mox exosa farnes discessit et uindicta dei a populo. Vtrum autem hec opulencia causa Herici et hec farnes causa Olaui inciderit, cum neuter horum hoc meruil, penes illum est, qui omnia, antequam fiant, scit et, quando uult et quomodo uult, disponit. Hericus autem octo annis regnauit et multas iniquas et iniustas leges adinuenit. Hic lilios tres ex concubinis habuit, Haroldum, Benedictum, Hericum; ex legitima nobilissimum genere, nomine Kanutum. Huius quinto anno, .M.C. incarnacionis domini anno, lerusalem capta est a Christianis, Idus lulij. Hericus tandem octauo anno regni sui, anno domini .M.C.IIJ., uolens lerosolimam adire una cum uxore sua Botilda et ueniens ad Kyprum obijt ibidem.

XIII. Cuius morte audita Dani fratrem eius Nicholaum in regem statuerunt, uirum mansuetum et simplicem, minime rectorem. In diebus cuius magna persecucio cleri et populi facta est. Nam anno .XX. regni eius Petrus quidam, filius Botildis, consilio et instinctu capellani sui Notholdi, qui postea Ripensis episcopus effectus est, incepit questionem contra clericos, quatinus habentes uxores dimitterent, et non habentes nequaquam ducerent. Cui questioni clerici \uolentes quidem, sed) non ualentes resistere, quippe Arnoldo episcopo iam senio pregrauato et egrotanti, alij membris truncabantur, alij occidebantur, alij de patria expellebantur, pauci sua retinuere. Arnoldus uero sequenti anno post illam incepcionem bundonura obijt. Cui rex Nicholaus capellanum filij sui Magni, nomine Petrum, subrogauit. Hic fuit uir erudffus et litteratus et inter omnes episcopos Danie tune temporis eloquentissimus et constantissimus. Qui mox causam clericorum contra bondones suscipiens non solum ex illo \eos malo) liberauit, sed insuper illud efFecit, ut nullus laicus querimoniam super clericos in placitis faceret, sed in sancta synodo, quod prius nequaquam licuit. Valentes clericos adamauit, ecclesie autem sue nullum proficuum contulit. Curias suas lapideis et ligneis domibus ornauit. Et licet prepostero ordine utebatur, querens, que sua et que Cesaris erant, dicebat tamen se et, que dei erant, uelle querere, si aliqua tranquillitate pacis cum Maria et cum lacob posset permanere. Et ut impleret opere, quod mente et uerbo disposuit, domos ad ecclesiam sancti Clementis et terras addidit, ut congregacio monachorum ibi esset. Sed quia antiquus hostis semper sub uelamine latens et semper inuidens operibus iustorum (pacem odit/, tantam discordiam inter Danos seminauit, quod, ex quo Christianitas in Dania inoleuit, maior tribulacio cleri et piebis non est facta.

XIV. iN am Magnus, unicus lilius Nicholai regis, diaholo instiganle Kanutum, lilium Herici regis, simulata pace inlcrfecit, virum pudicum, sobrium , sapiencia et eloquencia et omnibus bonis moribus ornatum, anno domini .M.C.XXX. Vnde fratres eius Haroldus et Hericus sedicionem contra Nicholaum regem et Magnum lilium eius excitabant et, ut Nicholaus regno et nomine priuaretur, et Magnus interliceretur, omnimodis laborabant. Igitur Hericus collectis omnibus perlidis et sceleratis in luciam uenit ibique \per) partem populi falsis promissionibus regium nomen sibi usurpauit. Nam hic lu iunior Haroldo fuit et eo multo eloquentior, uir flagiciosus, furore et mendacio repletus. Hoc audiens Haroldus contulit se ad regem Nicholaum, iuniori fratri seruire nolens tune causa etatis, tune propter turbam filiorum .XV., quos habuit, tune propter infinitam pecuniam, quam ab omnibus iniuste rapuit. Rex autem Nicholaus perrexit in luciam et mulla bella cum Herico habuit; in his omnibus Hericus uictus fugiendo uenit Slæswich. Sequenti uero anno nauali bello pugnauerunt ad insulam, que uocatur Syra; ibi Magnus, lilius regis Nicholai, putans patrem esse et prius uenisse, circumdatus ab exercitu Herici, multis captis, plerisque occisis, uix paucis nauibus aufugit. Tercio uero anno rex Nicholaus Selandiam cum .C. nauibus uenit; et quia maior pars populi cum Petro episcopo Nicholao fauebat, inito certamine ad Werebro Hericus primo conflictu {uictus) fugit. Nicholaus uictor existens Roskildiam deuastauit. Hericus Scaniam ueniens auxilium pecijt; qui expellentes eum, Magnum, regem Norwegie, filium Sywardi regis, adijt et supplex ab eo auxilium pecijl. Al ille iam satis pulchre, quod uoluit, {occuluit>, et sub quadam pacis ae fidei sponsione se ei benefacturum per omnia promisit. Sed postquam eum cum paucis suscepit, omnia, que in corde et corde locutus fuerat, manifeste rei euentus ostendit. Nam ablata omni pecunia, quam attulerat, et hominibus ipsius depulsis precepit suis, ut eum tenerent in compedibus; nec admitti poterat quislibet extraneus. Quo facto Hericus omnibus destitutus et tune maxime uite sue diffisus uertit se ad eallida argumenta. Nam egrotum se simulabat et, ne Cununehelde transferretur, palam non bibit nee mandueauit. Preterea nuneium in Daniam ad amieos suos misit rogans, ut, si uellent memorie commendare, que et quanta eis bona contulisset, eieius liberarent eum de instanti morte, dato tempore et termino. Vnde factum est, ut ea die, qua indictum erat, una naui uenirent; Herieumque imponentes, eustodibus inebriatis et dormientibus, eum sola regina et pedissequa Scaniam fugierunt.

XV. rVt Scanienses, quamuis ei prius auxilium negauerunt, nunc communi eonsilio, quasi penitencia ducti, omnes unanimiter susceperunt eum, dieentes se uelle uiuere et mori eum eo, Aseero tune archiepiseopo existente. Iste primus arehiepiscopus in Dania et in Swethia et in Norwegia extitit, <uir> acer et amarus, f et sapiens et nullius eonstaneie. Hie in tanta perturbacione regni se murum pro domo Israel non opponebat, sed, quocunque aura flabat, ut arundo uento agitata illue se uertebat. Eo tempore Lund muro et uallo iussu Heriei est circumdata. Nieholaus interea expedicionem terris sibi subditis indicauit et, ut omnes meliores pridie Nonas lunij Scaniam uenirent, cum omni diligencia precepit. Nam predicto termino sancla dies Pentecosles celebrabatur. Igitur secunda feria incaute de nauibus ascendentes nec de rebus suis sapienter disponentes, occurrit eis Hericus cum suo exercitu et inenarrabile et inrecuperabile dampnum toti Danie intulit. Heu crudelis annus, dies amara, dies mortis, dies tenebrarum, doloribus plena, singultibus onerata! Heu dies, in qua Magnus occiditur, flos Danie deprimitur! Pulcherrimus iuuenum, fortis robore, hylaris dator, et sapiens et constancie amator, Magnus occiditur et cum eo \duo} duces et quinque episcopi, Petrus Roskildensis, Thoricus Ripensis, Ketillus Westeruicensis, \Ulkilliis Arusiensis), Henricus expulsus de Swethia. Adelbj/orn Sleswicensis, insanabili uulnere sauciatus, uix annum et dimidium superuixit. Sextum autem, Eskillum episcopum {Vibergensem/ , duobus annis ante istud bellum Hericus fecit interfici in ecclesia matutinalibus horis inseruientem, uirum pulcherrimum et prudentissimum et optime litteratum.

XVI. Nicholaus uero rex, uidens alios capi, alios membris detruncari, alios interfici, alios aquis submergi, uix arrepto equo cum Haroldo nauem optinuit. Deinde ad Selandiam ueniens, ut potuit, suos confortauit. Post hec in luciam uenit, et Haroldum participem dimidij regni fecit et regio nomine sublimauit. Inde a Sleswicensibus, fide data et iuramento confirmata, pessima fraude est deceptus, et cum primatibus suis residuis in ciuitate infideliter interfectus est .VII. Kai. lulij anno supradicto, anno regni sui .XXXI. Haroldus uero, quasi sciens fraudes illorum et multum deortans regem, ne crederet eis, tune finxit se alias iturum. Hoc audiens Hericus Sleswich adijt et pro nefario scelere Sleswicenses donis ditauit. Illic Eskillus in loco Petri Roskildensis efficitur episcopus, Notholdus in loco Thorici Ripis intruditur, Self Wendalensium in loco Ketilli subrogatur, Illugo Arusiensium post Ulkillum constituitur. Interea infidelis Adelbyorn, Sleswicensium episcopus, de uulnere supradicto moritur. Post quem Ruco, capellanus Herici, constituitur.

XVII. His omnibus peractis Hericus Scaniam pecijt ibique Natale Domini peregit. Haroldus interea in lucia commoratur et a lutensibus quam pluribus confortatur. Hee audiens Hericus subito Selandiam uenit et prepeti cursu magno frigore luciam nauigio pecijt; et sequenti nocte fratrem cum liberis et uxore in uilla, que uocatur Scipyng, incautum cepit captumque a tortoribus occidi fecit. Cuius caput parrochiani eiusdem uille in extremo angulo cymiterij sepelierunt. Hericus de morte fratris multum gloriabatur. Filios autem eius in Scaniam uexit et usque ad Augustum mensem in compedibus tenuit. Tune inito pessimo cum Scaniensibus consilio misit eos ad quandam insulam, que uocatur Suer, ibique omnes occisos in unam foueam proici precepit. Quorum nomina hec sunt: Sywardus, Hericus, Sveno, Nicolaus, Haroldus, Benedictus, Mistiuint, Knut. Olauus uero, capto patre et fratribus, mendicis et peregrinis se sociauit, et sic eorum uestibus indutus ad regem Swethie, nomine Swerki, peruenit et supplex ab eo auxilium pecijt, Qui postquam totam seriem cognouit, qualiter pater eius interfectus fuil et fratres, sperans ali(|uid boni ex eo futurum in sua \curia} euni suscepit et partern regni sui omnibus diebus Herici ad necessaria sibi benignissime concessit. Byorn et Hericum Diaconem anno uno ante mortem patris ad castellum, quod est ante portum Sleswich, {rex Hericiis) submersit; Magnus, duodecimus, in Scania cum Magno, Nicholai regis filio, in bello cecidit. Omnes isti filij Haroldi, et omnes isti immatura morte consumpti sunt; Olauus unus superest, belua multorum capitum.

XVIII. Interea Ascerus, Lundensis archiepiscopus, tercio Idus Maij moritur et in basilica sancti Laurencij tumulatur. Hericus autem, per omnia ut César factus, omnia obstacula superans, nullum parem sibi, nullum priorem uolens, superbus, elatus et in malicia potens, per omnia terribilis more fulminis incessit; flentibus, si quid uidebantur habere, abstulit, habentibus et male ridentibus sparsit. Hee uita Herici, hec incessio, talis introitus; sed nunc, quis sit exitus, uideamus. Igitur ueniens ad quoddam placitum iuxta Ripam, surrexit quidam nomine Plouh, quod Latine 'aratrum' sonat, et regem incautum mortali uulnere prostrauit. Vir deformis, breuis stature, per se nichil faciens, nisi dominus in aratro, dominus in lancea, ut dominus in funda, dominus in lapide.

XIX. Sic eo mortuo et Ripis sepulto primates terre conuenerunt et Hericum tercium, filium sororis predicti Herici, in regem assumpserunt. Vir plus quam regali dignitati decuit simplex et in omnibus uijs suis inconstans et duplex, adnichilacio regni et sacerdocij. Eo tempore non mediocris lis inter Rukonem, Sleswicensem episcopum, et Eskillum, Roskildensem antistitem, de Lundensi archiepiscopatu orta est. Quod tamen certamen uenerabilis Petrus, filius Botildis, suo sapienti consilio et sollerti discrecione sedauit, et eos hoc modo pacificauit, quatinus Eskillus archiepiscopatum optineret. Ruko, quamuis electus a Scaniensi clero et populo, tamen utens consilio predicti Petri et disturbacionem et werram deuitans, Roskildensem sibi episcopatum clericis et laicis reclamantibus usurpauit.

[XX. Rex autem Hericus, firmissima pace facta in patria sua, decimo anno regni sui regnum resignauit, monasterium adijt et habitu religionis recepto mundi miserijs feliciter ualefecit. Deinde bono fine quieuit in domino. Post cuius mortem conuenerunt Intenses et elegerunt Kanutum, filium Magni, filij Nicholai regis. Scanienses uero elegerunt Swenonem, filium Herici Emunj, et constituerunt eum super se regem. Vnde facta est longa concertacio inter Swenonem et Kanutum annis .XII. Succedente enim Svenone in regnum pax perijt, excitatur sedicio, et commocio intestina eciam pacificos ad prelia prouocauit. Tandem decimo anno conuenerunt omnes Dani et paci consulentes elegerunt duos reges, Kanutum, qui prius fuerat electus a lutensibus, el Valdemarum, filiuiii sancti Kaiiuli ducis et martyris. Sveiio uero expulsus a Dania fugit in Saxoniarn ad socerum suum, ducem Saxonie, cum quo fere tribus annis mansit, a regno remotus. Tercio demum anno sub specie pacis ad patriam remeauit. Tune quidem Sveno, Kanutus et Waldemarus, fideiussoribus interpositis, in ununi conuenerunt, et prudentum consilio paci consulentes sedicionem regni sedare satagebant. Tali ergo condicione confederantur cognati, ut regionis diuise quislibet illoruni terciam partern libere possideret. Et liicta sunt fedus iictuni et pax falsa. Conuenientibus enim illis Roschildis Kanutus et Constantinus, cognatus eius, a Svenone nequiter necantur .V. Idus Augusti; Valdemarus uero grauiter sauciatus euasit. Qui fugiens in luciam auxilium lutensium pecijt. Post quem ueniens Sveno et in Gratheheth cum eo dimicans, prout deus uoluit, infeliciter occubuit, dignum insidiarum consecutus finem. Cuius corpus in ecclesia uillule terre commendatum est. Post hec gloriosus Valdemarus, filius sancti Kanuti ducis et martj^is, filij Herici regis Boni, a cunctis optimatibus Danie in regnum assumptus atque ab Eskillo archipresule in regem unctus et purpuratus et diademate gloriosissime coronatus atque in regni solio honorifice collocatus est anno dominice incarnacionis .M.C.LVII. Qui regnum Danorum uiginti sex annis nobiliter rexit. Nam paganos ad fidem, fideles ad pacem, pacificos ad securitatem prouocauit; odium in dilectionem, dolorem in gaudium, bellum in pacem et egestatem conuertit in opulenciam.

Cui successit filius suus Kanutus, et post eum Waldemarus, frater eius, in regnum leuatus est.]

  1. K = Codex Kiloniensis, cuius orthographiam in omnibus fere sequor, nisi quod semper in nominibus propriis maiores litteras initiales adhibeo.O = Textus libri in Petri Olai Collectaneis fol. 145r— 159vS = Textus in Systemate Stephanii (Codex Upsalensis ex Collectione de la Gardie, num. 25—29 Fol., fol. 5—10). - H = Codex Archiv. Hamburgensis, Fol. num. 61; ex S descriptus est, ideoque eius scripturæ paucis tantum locis commemorantur. In scripturis codicum afferendis minutissima quæque, et quæ nullius plane momenti esse mihi persuasnm esset, consulto omisi.
  2. Inscriptionem libri et capitum numeros ego addidi.
  3. Cap. I. Quæ hic narrantur, maximam partem auctor ex Adami Bremensis libri I capp. 17—19, 25—27 sumpsit. —
  4. DCCC XXVJ OS.
  5. baptisatus O, ut solet.
  6. lůduvico O.
  7. facile in marg. add. O.
  8. obtulit
  9. quatuor S.
  10. transambianos KO, sed in O l supra m scribitur.
  11. mortuo in marg. add. O imperator bis habet S, in quo si quid latet, altero loco imperatoris scribd. est.
  12. Lotharii S. Caroli O (item 13).
  13. ad m. Haraldo in marg. S add. Stephanius: A.C.DCCCXLVI. iste om. O.
  14. ſlesuic O, Sleswic S, atque eodem modo fere semper differunt inter se tres codices in sequentibus.
  15. sentencia: aliter Adamus: data pariter licencia, ut, quisquis vellet in regno suo, Christianus fieret; et hoc in Collectaneis Petrus Olai habet in marg. fol. 36v.
  16. Cap. II. Cfr. Adam. Brem. lib. I capp. 30-31. —
  17. Seqvanam, Rhenum S.
  18. abitandum K.
  19. ad mortuo in marg. S add. Stephanius: A.C.DCCCLVI.
  20. minimo K, sed corr. m. 1.
  21. Erici S.
  22. nõ intrepidus K; ñ intrepidus O, quæ scriptura fort. inde orta est, quod Adamus non trepidãs habet; certe non falsum est: intrepidus S, sed in marg. additum; in textum recepit H.
  23. fieri OS; fidei K.
  24. et ecclesie O.
  25. Cap. III. Cfr. Adam. Brem. lib. I capp. 39. 40; sed non omnia ab eo auctor petiuit.
  26. Eo tempore KS, item in marg. O, qui in textu habuerat Eotēpe confuse scriptum.
  27. suis addidi et crudelissimus pro crudelissimis scripsi; alioqui rex ante Ywar transponi debebat; crudelissimus (rex Norm.) apud Adamum Inguar (= Ywar) filius Lodparchi vocatur.
  28. yuar O
  29. filiū KOS, corr. Langebek.
  30. Vbi OS Biorn O; Bjórn S Vlff O.
  31. prefuerunt partim in rasura K.
  32. Francorum KO; Anglorum S (Stephanius?).
  33. fuerunt addidi.
  34. fyvnia K.
  35. quartus . . quintus S.
  36. unus (altero loco) om. O.
  37. verba undecim Daniam . . per totam (ante Angliam) om. K.
  38. Angliam et Daniam simul O.
  39. Iuar O. britāniam OS (Y. classe Britanniam p. H).
  40. Elli vel Ella alibi Petrus Olai.
  41. Denuuolff et Berruuolf O; fol. 38r Petrus Olai Ethewald et Bertimwald eos vocat, fol. 34r Adelwolff et Berthwolff.
  42. Saxonium O.
  43. et deleui.
  44. martirii O, ut solet.
  45. Nordumbrorum KOS, sed Normannorum potius scribd. vid.
  46. promotus K; promotus in permotus (= H) in S mutauit Stephanius.
  47. occurrentem sibi occidit O, idemque voluit K, in quo est: /:occidit sibi/: occurrentem; occidit sibi occurrentem S.