Jump to content

Chronicon S. Hieronymi

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
Romanorum
Saeculo IV

editio: 1846, Parisiis; Vallarsi & Maffei, apud Patrologia Latina/27.
fons: archive.org. Anni Dom. sunt ancorae (ex. #367).

(cf. hic)

 Interpretatio Chronicae Eusebii

Hucusque historiam scribit Eusebius Pamphili martyris conturbenalis, cui nos ista subjecimus.

Oly
mp
An.
Dom.
Ann.
ab
Abr.
Eod.
ann.
Eod.
ann.
Arnobius in Africa rhetor clarus habetur, qui cum in civitate Ciccæ ad declamandum juvenes erudiret, et adhuc ethnicus ad crudelitatem somniis compelleretur, neque ab episcopo impetraret fidem, quam semper impugnaverat: elucubravit adversus pristinam religionem luculentissimos libros, et tandem velut quibusdam obsidibus pietatis fœdus impetravit.
330 21
Drepanum Bithyniæ civitatem in honorem martyris Luciani ibi conditi, Constantinus instaurans, ex vocabulo matris suæ Helenopolim appellavit.
277 331 22
In Antiochia Dominicum, quod vocatur Aureum, ædificari cœptum.
Constantinus uxorem suam Faustam interficit.
Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatiani.
Antiochiæ post Tyrannum, XX ordinatur episcopus Vitalis, post quem Philogonius XXI, cui succedit XXII Paulinus, post quem XXIII Eustathius, quo in exsilium ob fidem truso, usque in præsentem diem Ariani Ecclesiam occupaverunt, id est, Eulalius, Eusebius, Euphronius, Placillus, Stephanus, Leontius, Eudoxius, Meletius, Euzoius, Dorotheus, rursum Meletius: quorum idcirco tempora non digessi, quod eos hostes potius Christi, quam episcopos judicem.
332 23
Juvencus presbyter, natione Hispanus, Evangelia heroicis versibus explicat.
Porphyrius, misso ad Constantinum insigni volumine, exsilio liberatur.
333 24
Alexandrinæ Ecclesiæ XIX ordinatur episcopus Athanasius, qui ab Arianis persecutus ad Constantium refugit.
334 25
Constantinopolis dedicatur, pene omnium urbium nuditate.
Metrodorus philosophus agnoscitur.
278 335 26
MARCUS XXXII Romæ ordinatur episcopus mensibus 8, post quem JULIUS XXXIII ordinatus est annis 16, mensibus 4.
Edicto Constantini gentilium templa subversa sunt.
336 2350 27
Romani Gothos in Sarmatarum regione vicerunt.
Constantius filius Constantini provehitur ad regnum.
Pestilentia et fame innumerabilis multitudo in Syria, Ciliciaque periit.
337 28
Sarmatæ Limigantes, dominos suos, qui nunc Arcaragantes vocantur, facta manu, in Romanum solum expulerunt.
Calocerus in Cypro res novas molitus opprimitur.
279 339 30
Constantinus cum liberis suis honorificas ad Antonium monachum litteras mittit.
Tricennalibus Constantini Delmatius Cæsar appellatur.
Patera rhetor Romæ gloriosissime docet.
Nazarii rhetoris filia Eunomia, virgo Christiana, in eloquentia patri coæquatur.
Tiberianus vir disertus præfectus prætorii Gallias regit.
Eustathius Constantinopolitanus presbyter agnoscitur: cujus industria in Jerosolymis martyrium constructum est.
340 31
Constantinus extremo vitæ suæ tempore ab Eusebio Nicomediensi episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinat: a quo usque in præsens tempus ecclesiarum rapinæ, et totius orbis est secuta discordia.
Constantinus, cum bellum pararet in Persas, in Ancyrone villa publica juxta Nicomediam moritur, anno ætatis suæ 66, post quem liberi ejus tres ex Cæsaribus Augusti appellantur.
Romanorum XXXV, CONSTANTINUS, CONSTANTIUS, et CONSTANS regnaverunt annis 24, mensibus 5, diebus 12.
341 1
Ablavius præfectus prætorii, et multi nobilium occisi.
Sapor rex Persarum, Mesopotamia vastata, duobus ferme mensibus Nisibin obsidet.
Delmatius Cæsar, quem patruus Constantinus consortem regni filiis reliquerat, factione Constantii patruelis, et tumultu militari interimitur, anno imperii sui tertio.
Jacobus Nisibenus episcopus agnoscitur, ad cujus preces sæpe urbs discrimine liberata est.
342 2
Ex hoc loco impietas Ariana Constantii regis fulta præsidio, exsiliis, carceribus, et variis afflictionum modis, primo Athanasium, deinde omnes non suæ partis episcopos persecuta est.
280 343 3
Constantinus bellum fratri inferens, juxta Aquileiam Alsæ occiditur.
344 4
Vario eventu adversum Francos a Constante pugnatur.
Multæ Orientis urbes terræmotu horribili conciderunt.
Adæus in Syriacœle clarus habetur, a quo hæresis Audæana.
345 5
Franci a Constante perdomiti, et pax cum eis facta.
Hermogenes magister militiæ Constantinopoli, tractus a populo ob episcopum Paulum, quem regis imperio et Arianorum factione pellebat.
Antiochiæ Dominicum Aureum dedicatur.
Macedonius artis plumariæ, in locum Pauli ab Arianis episcopus subrogatur, a quo nunc hæresis Macedoniana.
Paulus crudelitate præfecti Philippi (nam fautor Macedonii partium erat) et Arianorum insidiis strangulatur.
346 2360 6
Maximinus Trevirorum episcopus clarus habetur, a quo Athanasius Alexandriæ episcopus, cum a Constantio quæreretur ad pœnam, honorifice susceptus est.
281 347 7
Sapor Persarum rex Christianos persequitur.
Neocæsarea in Ponto subversa, excepta ecclesia ac episcopo, cæterisque, qui ibidem reperti sunt.
349 9
Titianus vir eloquens præfecturam prætorii apud Gallias administrat.
350 10
Athanasius ad Constantis litteras Alexandriam regreditur.
Dyrrhachium corruit terræmotu, et tribus diebus ac noctibus Roma nutavit, plurimæque Campaniæ urbes vexatæ.
282 351 11
Magnis reipublicæ expensis, in Seleucia Syriæ portus effectus.
Rursum Sapor tribus mensibus obsidet Nisibin.
Eusebius episcopus Emisenus Arianæ signifer factionis multa et varia conscribit.
Solis facta defectio.
Bellum Persicum nocturnum apud Syngaram, in quo haud dubiam victoriam militum stoliditate perdidimus. Neque vero ullum Constantio ex novem gravissimis præliis contra Persas, gravius bellum fuit; nam ut alia omittam, Nisibis obsessa, Bizabdæ et Amida captæ sunt.
352 12
Maximus quadragesimus post Macarium Jerosolymorum episcopus moritur: post quem Ecclesiam Ariani invadunt: primum Cyrillus Eutychius, rursum Cyrillus Irenæus, tertio Cyrillus Hilarius, quarto Cyrillus: quorum Cyrillus cum a Maximo fuisset presbyter ordinatus, et post mortem ei ab Acacio episcopo Cæsariensi, et cæteris Arianis episcopis episcopatus promitteretur, si ordinationem Maximi repudiasset, diaconus in ecclesia ministravit: ob quam impietatem sacerdotii mercede pensatus, Heraclium, quem moriens Maximus in suum locum substituerat, varia fraude sollicitans [Al. sollicitatus], de episcopo in presbyterum regradavit.
LIBERIUS XXXIV Romanæ Ecclesiæ ordinatur episcopus, quo in exsilium ob fidem truso, omnes clerici juraverunt, ut nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi pejeraverunt, et post annum cum Felice ejecti sunt: quia Liberius tædio victus exsilii, et in hæreticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intraverat.
353 13
Magnentio apud Augustodunum arripiente imperium, Constans haud longe ab Hispania in castro, cui Helenæ nomen est, interficitur, anno ætatis 30, imperii vero sui 13: quamobrem turbata republica, VETRANIO Mursæ, NEPOTIANUS Romæ imperatores facti.
Victorinus natione Afer Romæ rhetoricam docet.
Romæ populus adversum Magnentianos rebellans, ab Heraclida Senatore proditur.
Nepotiani caput pilo per urbem circumlatum, multæque proscriptiones nobilium et cædes factæ.
354 14
Vetranioni apud Naissum a Constantio regium insigne detractum.
Magnentius Mursæ victus, in quo prælio Romanæ vires conciderunt.
Gallus Constantii patruelis Cæsar factus.
283 355 15
Gallus Judæos, qui, interfectis per noctem militibus, arma ad rebellandum invaserant, oppressit, cæsis multis hominum millibus usque ad innoxiam ætatem, et civitates eorum Diocæsaream, Tiberiadem, et Diospolim, plurimaque oppida igni tradidit.
Nonnulli nobilium Antiochiæ a Gallo interfecti.
Syriæ populis crucis signum, et maximo conspicientium terrore, in orientali plaga apparuit.
356 2370 16
Magnentius Lugduni in Palatio propria se manu interfecit, et DECENTIUS frater ejus, quem ad tuendas Gallias Cæsarem miserat, apud Senonas laqueo vitam explet.
357 17
Gennadius forensis orator, Romæ insignis habetur.
358 18
Minervius Burdegalensis rhetor, Romæ florentissime docet.
Gallus Cæsar sollicitatus a Constantio patrueli, cui in suspicionem ob egregiam indolem venerat, in Istria occiditur.
SILVANUS in Gallia res novas molitus, 29 die exstinctus est. Victorinus rhetor, et Donatus grammaticus, præceptor meus, Romæ insignes habentur: e quibus Victorinus etiam statuam in foro Trajani meruit.
Paulinus et Rhodanius, Galliarum episcopi, in exsilium ob fidem trusi.
Alcimus et Dolphidius rhetores in Aquitania florentissime docent.
Petrus Cæsaraugustæ orator insignis docet.
Donatus, a quo supra Donatianos in Africa dici memoravimus, Carthagine pellitur. Quidam sectatores ejus etiam Montenses vocant, eo quod ecclesiam Romæ primam in monte habere cœperint.
284 359 19
Eusebius Vercellensis episcopus, et Lucifer, ac Dionysius Caralitanæ et Mediolanensis ecclesiæ episcopi, Pancratius quoque Romanus presbyter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et a Constantio damnantur exsiliis.
Julianus frater Galli, Mediolani Cæsar appellatur.
Antonius monachus 105 ætatis anno in eremo moritur, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebæo miræ beatitudinis viro referre quamplura: cujus nos exitum brevi libello explicavimus.
Hilarius episcopus Pictaviensis, factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque, qui cum eo erant, Arianorum, ante triennium in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione componit.
Reliquiæ Apostoli Timothei Constantinopolim invectæ.
Sarmata, Amatas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur.
Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur.
Magnæ Alemannorum copiæ apud Argentoratum oppidum Galliarum, a Cæsare Juliano oppressæ.
Sarraceni monasterium beati Antonii irruentes, Sarmatam interficiunt.
360 20
Constantio Romam ingresso, ossa Andreæ Apostoli et Lucæ Evangelistæ a Constantinopolitanis miro favore suscepta.
361 21
Nicomedia terræmotu funditus eversa, vicinis urbibus ex parte vexatis.
362 22
Paulinus Trevirorum episcopus in Phrygia exsulans moritur.
Evanthius eruditissimus grammaticorum, Constantinopoli diem obiit, in cujus locum ex Africa Chrestus adducitur.
285 363 23
Synodus apud Ariminum et Seleuciam Isauriæ facta, in qua antiqua patrum fides, decem primo legatorum, dehinc omnium proditione damnata est.
Honoratus ex præfecto prætorio Galliarum, primus Constantinopoli præfectus urbis factus.
Gratianus, qui nunc imperator est, nascitur.
Hilarius, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias redit.
Macedonius Constantinopoli pellitur.
Omnes pene toto orbe Ecclesiæ sub nomine pacis et regis, Arianorum consortio polluuntur.
Constantinopoli ecclesiarum maxima dedicatur.
364 24
Meletius Sebastiæ Armeniorum episcopus, ab Acacio et Georgio episcopis Arianis Antiochiam transfertur, et post non grande temporis intervallum, cum presbyteros, qui ab Eudoxio antecessore suo depositi fuerant, suscepisset, exsilii justissimam causam subita fidei mutatione delusit.
Gallia per Hilarium Ariminensis perfidiæ dolos damnat.
Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur, anno ætatis 45.
Romanorum XXXVI, JULIANUS regnavit anno uno, mensibus septem (vel ut aiunt alii, ann. 2, mensibus 8).
365 1
Juliano ad idolorum cultum converso, blanda persecutio fuit, illiciens magis, quam impellens ad sacrificandum: in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt.
Georgio per seditionem populi incenso, qui in locum Athanasii ab Arianis fuerat ordinatus, Athanasius Alexandriam revertitur.
366 2380 2
Eusebius et Lucifer de exsilio regrediuntur, e quibus Lucifer accitis duobus aliis confessoribus, Paulinum Eustathii episcopi presbyterum, qui se numquam hæreticorum communione polluerat, in parte catholica Antiochiæ episcopum facit.
Prohæresius sophista Atheniensis, lege data ne Christiani liberalium artium doctores essent, cum sibi specialiter Julianus concederet, ut Christianus doceret, scholam sponte deseruit.
Æmilianus ob ararum subversionem Dorostori a Vicario incenditur. Ecclesia Antiochiæ clausa, et gravissima imminentis persecutionis procella Dei voluntate sopita est. Nam Julianus in Persas profectus, nostrum post victoriam diis sanguinem voverat: ubi a quodam simulato perfuga ad deserta perductus, cum fame et siti Apostata perdidisset exercitum, et inconsultius a suorum erraret agminibus, ab obvio forte hostium equite conto ilia perfossus interiit, anno ætatis 32.
Post quem sequenti die JOVIANUS ex primicerio domesticorum imperator factus est.
286 367 1
Jovianus rerum necessitate compulsus, Nisibim et magnam Mesopotamiæ partem Sapori Persarum regi tradidit.
Synodus Antiochiæ a Meletio et suis facta: in qua homousio annomeoque rejecto, medium inter hæc homoiousion, Macedonianum dogma, vindicaverunt.
Jovianus cruditate, sive odore prunarum, quas nimias adoleri jusserat, Dadastanæ moritur anno ætatis 33.
Post quem Valentinianus tribunus Scutariorium, e Pannonia Cibalensis apud Nicæam Augustus appellatus, fratrem Valentem Constantinopoli in communionem regni assumit.
Romanorum XXXVIII, VALENTINIANUS et VALENS regnaverunt annis 13, mensibus 5.
368 1
Valentinianus egregius alias imperator, et Aureliano moribus similis, nisi quod severitatem ejus nimiam, et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur.
Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda religionis scripta componit.
369 2
Terræmotu per totum orbem facto, mare littus egreditur, et Siciliæ multarumque insularum urbes, et innumerabiles populos oppressit.
Procopius qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam salutarem exstinctus est, et plurimi Procopianæ partis cæsi atque proscripti.
DAMASUS XXXV Romanæ Ecclesiæ ordinatur episcopus.
Et post non multum temporis intervallum Ursinus a quibusdam episcopus constitutus, Sicininum cum suis invadit, quo Damasianæ partis populo confluente, crudelissimæ interfectiones diversi sexus perpetratæ.
370 3
Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur.
Gratianus Valentiniani filius Ambianis imperator factus.
287 371 4
Tanta Constantinopoli est orta tempestas, ut miræ magnitudinis decidens grando nonnullos hominum interfecerit.
Apud Atrebatas lana e cœlo pluviæ mixta defluxit.
372 5
Hilarius episcopus Pictavis moritur.
Nicæa, quæ sæpe ante corruerat, terræmotu funditus eversa.
Libanius Antiochenus rhetor insignis habetur.
373 6
Agon Constantinopoli a Valente redditus.
Athanaricus rex Gothorum, in Christianos persecutione commota, plurimos interfecit, et de propriis sedibus in Romanum solum expellit.
374 7
Eusebius episcopus Vercellensis moritur.
Constantinopoli apostolorum martyrium dedicatur.
Magna fames in Phrygia.
Lucifer Caralitanus episcopus moritur, qui cum Gregorio episcopo Hispaniarum, et Philone Libyæ, numquam se Arianæ miscuit pravitati.
288 375 8
Maximinus præfectus annonæ maleficos ab imperatore investigare jussus, plurimos Romæ nobilium occidit.
Valentinus in Britannia, antequam tyrannidem invaderet, oppressus. Presbyter Sirmii iniquissime decolatur, quod Octavianum ex proconsule apud se latitantem prodere noluisset.
376 2390 9
Didymus Alexandrinus multa de nostro dogmate per notarios commentatur, qui post quintum nativitatis suæ annum luminibus orbatus, elementorum quoque ignarus fuit.
Equitius Comes Illyrici iniquissimis tributorum exactionibus ante provincias quas regebat, quam a Barbaris vastarentur, erasit.
377 10
Eunomius discipulus Ætii Constantinopoli agnoscitur, a quo hæresis Eunomiana.
Saxones cæsi ad Usonem, in regione Francorum.
Burgundiorum 80 ferme millia, quot numquam antea, ad Rhenum descenderunt.
Clearchus præfectus urbis Constantinopoli agnoscitur, a quo necessaria et diu exspectata votis aqua civitati inducitur.
Alexandriæ XX ordinatur episcopus Petrus, qui post Valentis interitum tam facilis in recipiendis hæreticis fuit, ut nonnullis suspicionem acceptæ pecuniæ intulerit.
Melania nobilissima mulierum Romanarum, et Marcellini quondam consulis filia, unico prætori tunc Urbano filio derelicto, Jerosolymam navigavit: ubi tanto virtutum præcipueque humilitatis fuit miraculo, ut Teclæ nomen acceperit.
378 11
Post Auxentii seram mortem Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur.
Aquileienses clerici, quasi chorus beatorum habentur.
Quia superiore anno Sarmatæ Pannonias vastaverant, iidem consules permansere.
289 379 12
Valentinianus subita sanguinis eruptione, quod Græce apoplexis vocatur, Brigitione moritur.
Post quem GRATIANUS, assumpto in imperium VALENTINIANO fratre, cum patruo Valente regnat.
Apollinarius Laodicensis jactatione ingenii quosdam errores pertinaciter asseverans, hæresim sui nominis suscitavit, quam Damasus habito Romæ concilio damnavit.
Eutropius presbyter, vir eloquentia clarus agnoscitur.
Multi monachorum Nitriæ per tribunos et milites cæsi.
Valens, lege data, ut monachi militarent, nolentes fustibus jussit interfici.
Theodosius Theodosii postea imperatoris pater, et plurimi nobilium occisi.
Photinus in Galatia moritur, a quo Photinianorum dogma Judaicum: qui multa continentiæ et ingenii bona uno superbiæ malo perdidit.
380 13
Basilius Cæsariensis episcopus Cappadociæ clarus habetur.
Alemannorum circiter triginta millia apud Argentariam oppidum Galliarum ab exercitu Gratiani strata.
381 2395 14
Florentinus et Bonosus et Rufinus insignes monachi habentur: e quibus Florentinus tam misericors in egentes fuit, ut vulgo pater pauperum nominatus sit.
Gens Hunnorum Gothos vastat, qui a Romanis sine armorum depositione suscepti, per avaritiam Maximi ducis, fame ad rebellandum coacti sunt.
Superatis in congressione Romanis, Gothi funduntur in Thracia. Valens de Antiochia exire compulsus, sera pœnitentia nostros de exsiliis revocat.
Lacrymabile bellum in Thracia, in quo, deserente equitum præsidio, Romanæ legiones a Gothis cinctæ usque ad internecionem cæsæ sunt. Ipse imperator Valens, cum sagitta saucius fugeret, et ob dolorem nimium sæpe equo laberetur, ad cujusdam villulæ casam deportatus est: quo persequentibus Barbaris, et incensa domo, sepultura quoque caruit.
Ab Urbe condita usque ad extremum hujus Operis annum, fiunt anni mille centum triginta unus, hoc modo: Sub regibus, anni ducenti quadraginta: sub consulibus, anni quadringenti sexaginta quatuor: sub Augustis et Cæsaribus, anni quadringenti viginti septem.
Colliguntur omnes anni usque in consulatum Valentis VI et Valentiniani junioris iterum Aug. a 15 Tiberii anno, et prædicatione Domini Jesu Christi, anni 351.
A secundo anno Darii regis Persarum, quo tempore templum Jerosolymis instauratum est, anni 899.
Ab olympiade prima, qua ætate apud Hebræos Isaias prophetabat, anni 1155.
A Salomone et prima ædificatione templi, anni 1411.
A captivitate Trojæ, quo tempore Samson apud Hebræos erat, anni 1561.
A Mose et Cecrope primo rege Atticæ, anni 1890.
Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, anni 2395.
Continet omnis canon ab Abraham, usque ad tempus supra scriptum, annos 2395.
A diluvio autem usque ad Abraham supputantur anni 942.
Ab Adam usque ad diluvium anni 2242.
Fiunt ab Adam usque ad 14 Valentis annum, id est, usque ad consulatum ejus VI et Valentiniani iterum, omnes anni 5579.
Chronicon (Prosper Aquitaniae)