Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Chronicon Venetum et Grandense (Joannes Venetus), J. P. Migne
cc_id: cps_2.JoaVen.ChVeEtG, cc_idno: 9802
CHRONICON VENETUM.
139.0875C| Siquidem Venetiae duae sunt. Prima est illa quae in antiquitatum hystoriis continetur, quae a Pannoniae terminis usque ad Adda fluvium protelatur; cujus et Aquilegia civitas extitit caput, in qua beatus Marcus evangelista divina gratia perlustratus, Christum Jesum dominum praedicavit. Secunda vero Venetia est illa quam apud insulas scimus, quae Adriatici maris collecta sinu interfluentibus undis positione mirabili, multitudine populi feliciter habitatur. Qui videlicet populus, quantum ex nomine datur intellegi et libris annalibus comprobatur, ex priori Venetia ducit originem. Quod autem in insulis maris inhabitat, haec causa fuit. Winulorum qui et Longobardorum gens de litoribus oceani partes septemtrionis egressa, cum per multorum bellorum 139.0875D| certamina diversarumque terrarum circuitus tandem venisset Pannoniam, ultra jam non audens procedere, sedem sibi in ea perpetuae habitationis instituit (PAULI hist. Long. II, 7). Ubi cum habitasset quadraginta duobus annis, tempore quo Justinianus 139.0876C| gloriosissimus augustus Romanum imperium apud Constantinopolim gubernabat, directus ab eo est Narsis patritius, vir eunuchus, ad urbem Romam, ut exercitus Totilae regis Gothorum, qui Ytaliam devastabat, Deo auxiliante contereret (ib. c. 1). Qui cum venisset, primum cum Longobardis omnimodam pacem instituit, atque deinde procedens ad bellum; universam Gothorum gentem ipsorumque regem Totilam usque ad internitionem delevit, et universos Italiae fines obtinuit.
(c. 3) Hic Narsis prius cartolarius fuit, deinde propter virtutem patriciatus honorem promeruit. Erat autem vir justus, in religione catholicus, in pauperibus largus, in recuperandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens, 139.0876D| ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam obtineret (c. 5). Sed cum de spoliis gentium quas contriverat plurimum auri et argenti diversarumque rerum immensas divitias acquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa 139.0877A| contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Justino augusto, qui Justiniano in regnum successerat, et ejus conjugi Sophiae in haec verba suggesserunt dicentes, quia: Expedierat Romanis, Gothis potius servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat, et nos servicio premit; et haec noster piissimus imperator ignorat. Nunc ergo aut libera nos de manu ejus, aut certe et civitatem Romanam et nosmet ipsos gentibus trademus. Cumque hoc Narsis audisset, haec verba breviter retulit: Si male feci cum Romanis male inveniam. Tunc augustus in tantum adversum Narsetem commotus, ut statim in Ytaliam Longinum praefectum mitteret, qui Narsetis locum teneret. Narsis vero his cognitis valde pertimuit, et tantum maxime ab eadem Sophia 139.0877B| augusta territus est, ut egredi jam ultra Constantinopolim non auderet. Cui illa inter caetera, pro eo quod erat eunuchus, ita mandaverat, ut cum puellis in genicio lanarum faceret pensas dividere. Ad quae verba Narsis dicitur haec responsa dedisse, talem se eidem telam orditurum, qualem ipsa dum viveret deponere non posset. Itaque odio metuque exagitatus, in Neapolim Campaniae civitatem secedens, legatos mox ad Longobardorum gentem direxit, mandans ut pauperrimam terram relinqueret, et ad Ytaliam cunctis repletam divitiis possidendam veniret. Simulque multitudo pomarum genera, aliarumque rerum species quarum Ytalia ferax est misit, quatinus eorum ad veniendum animos posset illicere. Longobardi legata, nuncia, et quae ipsi praeoptabant 139.0877C| gratanter suscipiunt, deque futuris commodis animos attollunt, et egressi cum Alboin rege suo, Ytaliam possessuri adveniunt (an. 568).
(P. D. II, 10) Eodem tempore Romanam ecclesiam vir sanctissimus Benedictus papa regebat. Aquilegensi quoque civitati ejusque populis beatus Paulus patriarcha praeerat; qui, Longobardorum rabiem metuens, ex Aquilegia ad Gradus insulam confugit, secumque beatissimi martiris Hermachorae et ceterorum sanctorum corpora quae ibi humata fuerant deportavit, et apud eundem Gradensem castrum honore dignissimo condidit, ipsamque urbem Aquilegiam-Novam vocavit. In quo etiam loco post paucum tempus Helyas egregius patriarcha, qui tertius 139.0877D| post Paulum regendam suscepit ecclesiam, ex consensu beatissimi papae Pelagii, facta synodo 20 139.0878A| episcoporum, eandem Gradensem urbem totius Venetiae metropolim esse instituit. Ad cujus roborem Heraclius post haec augustus beatissimi Marci sedem, quam dudum Helena Constantini mater de Alexandria tulerat, sanctorum fultus amore direxit. Ubi et actenus veneratur pariter cum cathedra, in qua beatus martir sederat Hermachoras.
(Cf. PAULI Hist. Lang. II, 14.) At vero dum essent revoluti anni ab incarnatione Domini quingenti quadraginta, Longobardi Venetiam, quae prima provincia est Ytaliae, penetrarent, Vincentiam Veronamque, et reliquas civitates, excepto Patavi et Monte Silicis, Opitergio atque Mantua Altinoque, expugnantas cepissent; populi vero ejusdem provintiae, penitus recusantes Longobardorum ditioni subesse, 139.0878B| proximas insulas petierunt. Sicque Venetiae nomen, de qua exierant, eisdem insulis indiderunt. Qui et actenus illic degentes, Venetici nuncupantur. Heneti vero, licet apud Latinos una littera addatur, graece laudabiles dicuntur. Verum postquam in his insulis futurae habitationis sedem optinere decreverunt, quaedam munitissima castra civitatesque aedificantes, novam sibi Venetiam et egregiam provintiam recreaverunt. Nunc vero singularum nomina insularum necesse est convenienter exprimere.
Prima illarum Gradus dicitur; quae dum constat altis moenibus, ecclesiarumque copiis decorata, sanctorumque corporibus fulta, quemadmodum 139.0878C| antiquae Veneciae Aquilegia, ita et ista totius novae Venetiae caput et metropolis fore dinoscitur.
Secunda namque Bibiones nominatur.
Tertia vero Caprulas vocitatur, ad quam Concordiensis episcopus cum suis, Longobardorum timoratione territus, adveniens, auctoritate Deusdedi papae episcopatus sui sedem inibi imposte rum manendam confirmavit et habitare disposuit
Quarta quidem insula exstat, in qua dudum ab Eraclio imperatore fuerat civitas magnopere constructa; sed vetustate consumpta, Venetici iterum illam parvam composuerunt. Postquam autem Opiterine civitas a Rothari rege capta est, episcopus illius civitatis auctoritate Severiani papae hanc Eraclianam petere ibique suam 139.0878D| sedem confirmare voluit.
Quinta insula Equilus nuncupatur; in qua 139.0879A| dum populi illic manentes episcopali sede carerent, auctoritate divina novus episcopatus ibi ordinatus est.
Sexta insula Torcellus subsistit; quae, licet urbium maenibus minime clarescat, tamen aliarum insularum munitione circumscepta, in medio tutissima pollet.
Septima insula Morianas vocitatur.
Octava quidem insula Rivoaltus subsistit. Ad quam ad extremum licet populi ad habitandum confluerent, tamen ditissima et sublimata omnibus manet; quae non solum ecclesiarum seu domorum decoritate ostentatur, verum etiam ducatus dignitatem atque episcopati sedem habere et possidere videtur.
139.0879B| Nona insula Metamaucus dicitur, quae non indiget aliqua urbium munitione, sed pulchro litore paene ex omni parte cingitur; ubi auctoritate apostolica episcopalem sedem populi habere consecuti sunt.
Decima vero insula Pupilia manet.
Undecima Minor Clugies dicitur; in qua monasterium sancti Michaelis situm est.
Duodecima insula Clugies Major nuncupatur.
Est etiam in extremitate Venetiae castrum quod Caput Argilis dicitur. Sunt etenim apud eandem provintiam quam plurimae insulae habitabiles.
(P. D. III, 11.) Per hec tempora apud Constantinopolym, 139.0879C| ut supra premissum est, Justinus minor regnavit. Vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut archas juberet ferreas fieri, in quibus ea quae raplebat auri talenta congereret; quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum. Hic, cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, justo Dei judicio ammisso rationis intellectu amens effectus est Hic Tyberium cesarem adscivit, qui ejus palacium vel singulas provincias gubernaret - hominem justum, utilem, strenuum, sapientem, elemosinarium, in judiciis aequum, in victoriis clarum, et, quod his omnibus supereminet, verissimum christianum. Hic cum multas de thesauris quos Justinus aggregaverat pauperibus erogaret, Suffia augusta 139.0879D| frequentius eum increpabat, quod rem publicam redigisset in paupertatem, dicens: Quod ego multis annis congregavi, tu intra paucum tempus prodige dispergis. Agebat autem ille: Confido in Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes elemosinam accipiant aut captivi redimantur. 139.0880A| Hic est enim magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelis, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt rec furantur. Ergo de his, quae Dominus tribuit congregemus thesauros in coelo, et Dominus nobis augere dignabitur in saeculo. Igitur Justinus cum 11 annis regnasset, amentiam, quam incurrerat, tandem cum vita finivit. Bella sane quae per Narsetem patricium Gothis vel Franchis illata per anticipationem diximus, hujus temporis gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, vastantibus omnia per circuitum Longobardis, famis penuria laboraret, multa milia frumenti navibus ab Egipto dirigens, eam suae studio misericordiae revelavit.
(c. 12.) Mortuo igitur Justino, Thiberius Constantinus, 139.0880B| Romanorum regum quinquagesimus, sumpsit imperium. Hic cum ut superius diximus, sub Justino adhuc caesare palacium regeret, et multas quotidie elemosinas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palacium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream in qua erat crux dominica sculpta, et ait: Cruce Domini frontem nostram et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus conculcamus! Et dicto citius jussit eam tabulam auferri. Deffossamque tabulam et erectam inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Qui et ipsam jussit auferri. Qua amota reperiunt et tertiam, jussuque ejus cum fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem 139.0880C| supra mille auri centinaria, sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius quam consueverat largitur (c. 25.). Defuncto vero Paulo patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos 12, huic successit Probinus. (c. 12.) Narsis quoque patricius Ytaliae cum in quadam civitate intra Ytaliam domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem advenerat, ibique in domo sua occulte cysternam magnam fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantumodo seni hec, juramentum ab eo exigens, commendavit. Defuncto vero Narsete supradictus senex ad Tiberium cesarem veniens dixit: Si mihi, inquit, aliquid prodest, magnam rem tibi cesari dicam. Cui ille dixit: 139.0880D| Quid vis? Proderit enim tibi, si quod nobis profuturum esse narraveris. Thesaurum, inquit, Narsis reconditum habeo, quod in extremo vitae potius celare non possum. Tunc cesar Tyberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos; praecedente vero sene, hi secuntur attoniti. Pervenientesque ad cisternam, 139.0881A| deopertam ingrediuntur. In qua tantum auri vel argenti repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis. Hic cum augustalem coronam accepturus esset, cumque juxta consuetudinem ad spectaculum circi populus expectaret: insidias ei preparans Sophia augusta ut Justinianum Justini nepotem ad dignitatem imperatoriam sublimaret, ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocato ad se pontifice urbis cum consulibus ac praefectis, palacium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, et trono imperiali impositus, cum immensis laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod ejus adversarii audientes, 139.0881B| nihilque ei qui in Deo spem suam posuerat officere valentes, magno sunt confusionis pudore co hoperti. Transactis autem paucis diebus adveniens Justinianus, pedibus se projecit imperatoris, ob meritum gratiae quindecim ei auri centenaria defferens, quem ille secundum patientiae suae ritum coligens, sic in palacio assistere jussit. Sophia vero augusta, immemor promissionis quam quondam in Tyberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam jocundaretur, vocato clam Justiniano voluit eum sublimare in regno. Quo comperto, Tyberius cursu veloci Constantinopolim regreditur, apprehensamque augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus quotidiani alimentum 139.0881C| relinquens, segregatisque pueris ejus ab ea, alios de fidelibus suis posuit qui ei parerent, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum; Justinianum vero verbis solummodo objurgatum, tantum in posterum amore dilexit, ut filio ejus filiam suam promitteret, rursumque filio suo filiam ejus expeteret. Sed haec res nescio quam ob causam ad effectum minime pervenit. Hujus exercitus ab eo directus Persas potentissime debellavit. Victorque regrediens tantam molem praedae cum 20 pariter elephantis detulit, ut humanae crederetur posse sufficere cupiditati.
(P. D. III, 14). Mortuo vero apud Aquilegiam patriarcha Probino, qui ecclesiam uno rexerat 139.0881D| anno, eidem ecclesiae sacerdos Heylas praeficitur (infra col. 950), qui haec quae suprascripta sunt ordinavit, domumque sibi a fundamentis aedificavit. Etiam dicta corpora sanctorum miro modo collocavit, asserens in synodo supra statutum: Karissimi fratres, intervenientibus malis nostris, cottidie hostile perpetimur flagellum. Jam pridem ab Atila Unorum rege Aquilegia, civitas nostra, funditus destructa est, et postea Gothorum incessu et ceterorum barbarorum 139.0882A| cassata, vix aspirans; sed et nunc Longobardorum infandae gentis flagella sustinere non potest. Quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestrae placet sanctitati, in hunc castrum Gradensem nostram confirmare metropolym.
Quo dicto omnibus placuit episcopis, et facto libello statutae suae, id est de memorato Calcedonense synodo et de ac ipsa sede subter manibus suis conscripserunt: id est primus Helyas patriarcha; deinde Marcianus episcopus sanctae ecclesiae Opeterginae, Leonianus episcopus Tyborniensis, Petrus episcopus Altinatis, Vindemius episcopus Cessensis, Bergullus episcopus Patavinae ecclesiae, Johannes episcopus Celeianae, Clarissimus episcopus Concordiensis, Patricius episcopus Emonensis, 139.0882B| Adrianus episcopus Polensis, Maxentius episcopus Juliensis, Severus episcopus Tergestinae ecclesiae, Solatius episcopus Veronensis, Johannes episcopus Parentinae ecclesiae, Aaaron episcopus Avonciensis, Ingenuus episcopus secundae Retiae, Agnellus episcopus Tridentinae, Vigilius episcopus Scaravaciensis, Fontegius episcopus Feltrensis, Martianus episcopus Petenatis, Laurentius presbyter, et Marinus presbyter, atque Emeritus presbyter provinciales, et ceteri presbyteri tam metropolitani quamque et plebani. Omnes isti suprascripti consentierunt, et omnia in eodem loco confirmaverunt.
(P. D. III, 15.) Tyberius igitur Constantinus postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophie auguste 139.0882C| Mauricium genere Capadocem, virum strenuum, ad imperium elegit, ornatamque suam filiam regalibus ornamentis, ei eam tradidit dicens: Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere eo felix, memor semper ut equitate et justicia delecteris. Hoc posquam dixit, de hac luce ad aeternam patriam migravit, magnum luctum populis de sua morte relinquens. Fuit enim summae bonitatis, in elemosinis promptus, in judiciis justus, in judicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens, omnes diligens. Ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius indutus purpura redimitusque diademate, ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus largitisque populo muneribus, 139.0882D| primus ex Grecorum genere in imperium confirmatus est.
(c. 17.) Hoc tempore Mauricius imperator Childeperto regi Francorum quinquaginta milia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu super Langobardos irrueret, eosque de Ytalia exterminaret. Legati oblatis muneribus pacem cum Childeperto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius quia cum Langobardis foedus inierat, 139.0883A| solidos quos eidem ob Langobardorum detrimentum dederat repetere cepit; sed ille, suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.
(c. 20.) Denique post Benedictum papam Pelagius Romanae ecclesiae pontifex absque jussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam a Roma progredi. Hic Pelagius Helye Aquilegensi episcopo, nolenti tria capitula Calcedonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem misit, quam beatus Gregorius cum esset adhuc diaconus conscripsit.
(c. 23.) Circa hoc fuit, ut diluvii effusione in tantum apud urbem Romam fluvius Tyberis excrevit, ut aquae ejus super muros urbis influerent et maximas 139.0883B| in ea regiones occuparent. Tunc per alveum ejusdem fluminis cum multa serpentium multitudine draco etiam aquae magnitudine per urbem transiens usque ad mare transcendit. Subsecuta est statim post hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguinariam appellant. Quae tanta strage populi devastavit urbem, ut de inextimabili multitudine vix pauci remanerent. Primumque Pelagium papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit. Deinde pastore interempto sese per populos extendit.
(c. 24.) In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septiformem letaniam fieri ordinasset, intra unius hore spacium, dum hi Deum deprecarentur, octoginta ex eis subito ad terram 139.0883C| corruentes spiritum exalarunt. Septiformis autem letania ideo dicta est, quia omnis Urbis populus a beato Gregorio in septem partibus deprecaturus Dominum est divisus. In primo enim choro fuit omnis clerus, in secundo omnes abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatisse cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto universe viduae, in septimo omnes mulieres conjugatae. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere ommittimus, quia jam ante aliquot annos ejus vitam Deo auxiliante texuimus. In qua quae dicenda fuerant, juxta tenuitatis nostre vires universa descripsimus.
(c. 25.) Hoc tempore idem beatus Gregorius Augustinum 139.0883D| et Mellitum et Joannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Britaniam misit, eorumque praedicatione ad Christum Anglos convertit.
(c. 26.) His diebus cum essent anni ab incarnatione Domini 588, defuncto Helya patriarcha Aquilegensi, postquam 15 annos sacerdotium gesserat, sepultus est apud Gradensem metropolim in ecclesia sanctae Eufemiae Quem Smaragdus patricius, 139.0884A| veniens de Ravenna in Gradum, per semet ipsum ex basilica extrahens, Ravennam duxit cum aliis tribus ex Hystria episcopis, id est Joanne Parentino et Severo atque Vendemio, nec non etiam Antonio jam sene ecclesiae defensore. Quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare compulit Joanni Ravennati episcopo trium capitulorum damnatori, qui tempore papae Vigilii vel Pelagii a Romanae ecclesiae describerat societate. Exempto vero anno, e Ravenna ad Gradum reversi sunt, quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri episcopi eos receperunt. Smaragdus patricius a demonio non injuste correptus, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolym remeavit. Post haec facta est synodus decem episcoporum in 139.0884B| Mariano. Ubi receperunt Severum patriarcham Aquilegensem dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicaverat Ravennae. Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate cohibuerunt, hec sunt: Petrus de Altino clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Junior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi: Severus Parentinus, Joannes patricius, Vendemius et Joannes.
(PAUL. D. IV, 4.) Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum apud Ravennam, Gradus et Hystriam nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos extiterat. (c. 26.) Igitur Mauricius augustus, postquam uno et 139.0884C| viginti annis rexit imperium cum filiis Theodosio et Tyberio et Constantino, a Focate, qui fuit strator Priscii patricii, occiditur. Fuit autem utilis rei publice, nam sepe contra hostes dimicans victoriam obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, ejus virtute devicti sunt.
(c. 33.) His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco ejus Joannes abbas patriarcha in Aquilegia vetere cum consensu regis et Gisulphi ducis. In Gradus quoque ordinatus est a Romanis Marcianus antistes.
(c. 36.) Focax igitur, ut premissum est, extinto Mauricio ejusque filiis, Romanorum regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. 139.0884D| Hujus secundo anno indictione octava Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana primam se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente, jussit in veteri fano, quod Pantheum vocabatur, ablatis ydolatrae sordibus ecclesiam beatae semperque virginis Mariae et omnium martirum fieri, ut ubi quondam 139.0885A| non deorum sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Hujus tempore prassini et veneti per Orientem et Egyptum civile bellum faciunt, ac sese mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Jerosolimam auferunt; et destruentes ecclesias, sancta quoque prophanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focatem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit; atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit, remque publicam Romanam Eraclius, ejus filius, regendam suscepit.
Defuncto autem Marciano, qui ecclesiam Gradensem 139.0885B| rexerat annos tres, dies quinque, successit Candidianus.
(c. 49.) His diebus defuncto Heraclio, qui viginti et quinque annos gubernarat imperium, Eraclonas, ejus filius, cum matre Martina regni jura suscepit, rexitque imperium duobus annis. Quo vita decedente, successit in loco ejus Constantinus, germanus ejusdem, alius filius Heraclii, in peravitque mensibus sex.
(c. 33.) Rursum mense Novembris et Decembris stella cometis apparuit. Candidiano patriarcha quoque defuncto apud Gradus, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos quinque, ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erant sub Romanis; et ex illo tempore 139.0885C| coeperunt esse duo patriarche.
(c. 49.) Mortuo vero jam dicto Constantino filio Heraclii, Constantinus ejusdem filius ad regni dignitatem ascendit, tenuitque regnum annis octo et viginti.
(c. 50.) Circa haec tempora regis Persarum conjunx, nomine Cesara, de Perside exiens, cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christiane fidei amorem Constantinopolym venit. Quae ab imperatore honorifice suscepta, post aliquos dies, ut desiderabat, baptismum consecuta et ab augusta de sacro fonte levata est. Quod vir ejus Persarum rex audiens, legatos Constantinopolym ad augustum direxit, quatenus eidem uxorem suam redderet. Qui 139.0885D| ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nunciant, qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens, remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: De regina quam quaeritis fatemur nos nihil scire; praeter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit. Legati vero responderunt dicentes: Si placet, nostro conspectui velimus hanc quam dicitis mulierem videre. Quae cum jussu imperatoris advenisset, mox eam legati conspiciunt, ad ejus vestigia provolvuntur, eique venerabiliter 139.0886A| quia eam suus vir requireret suggesserunt. Quibus illa respondit: Ite, renunciate regi vestro et domino, quia nisi, sicut ego jam credidi, ita et ipse in Christum crediderit, me jam ultra consortem thori habere non poterit. Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa quae audierant suo regi renunciant; qui nihil moratus cum sexaginta milibus viris Constantinopolym pacifice ad imperatorem venit. A quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum credens, pariter cum omnibus suis sacri baptismatis unda perfusus est, et ab augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est. Multisque muneribus ab augusto honoratus, accepta sua conjuge, letus et gaudens ad suam patriam repedavit.
139.0886B| Anno ab incarnatione Domini sexcentesimo secundo Epiphanius patriarcha mortuus est, qui ecclesiam Gradensem rexit annos 5 et menses 3. Huic successit Cyprianus patriarcha.
(P. D. v. 6.) His diebus Constantinus augustus, qui et Constans est appellatus, Ytaliam a Longobardorum manibus eripere cupiens, Constantinopolym egressus, per littora iter habens Athenas venit, indeque mare transgressus, Tarentum applicuit; qui tamen prius ad solitarium quemdam, qui propheciae spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab eo scissitans utrum gentem Longobardorum, quae in Ytalia habitabat, superare et obtinere posset. Circa hec namque tempora Cyprianus patriarcha hominem exuit, qui Gradensem ecclesiam rexerat annos viginti 139.0886C| quinque, menses tres, dies viginti. Huic successit Primogenitus, Romanae sedis subdiaconus regionarius. Igitur cum servus Dei Constantino augusto spacium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem augusto respondit: Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest; quia regina quaedam ex alia provincia veniens basilicam beati Joannis baptistae in Langobardorum finibus construxit. Et propter hoc ipse beatus Joannes pro Langobardorum gente continuo intercedit. Veniet autem tempus quando ipsius oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit. Quod nos ita factum esse probavimus, qui ante Langobardorum perditionem eandem beati 139.0886D| Johannis basilicam, que utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus, ita ut indignis et adulteris non pro vitae merito, sed datione praemiorum, isdem locus largiretur.
(PAUL. D. v, 7.) Igitur, ut diximus, Constantinus augustus cum Tarentum venisset, egressus exinde Beneventiorum fines invasit, omnesque pene per quas gens venerat Langobardorum civitates cepit. Luceriam quoque, opulentam Apulie civitatem, 139.0887A| expugnatam fortius invadens diruit et ad solum usque prostravit. Arentiam sane, propter munitissimam loci positionem, capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu Beneventum circundedit, et eam vehementer expugnare cepit. Ubi tunc Romald Grimualdi filius adhuc juvenculus ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris adventum cognovit, nutricium suum nomine Sensualdum ad patrem Grimaldum transportandum direxit, obsecrans ut quantocius veniret, filioque suo ac Beneventanis, quos ipse notriverat, potenter succurreret. Quod Grimoald rex audiens, statim cum exercitu, filio laturus auxilium, Beneventum pergere cepit. Quem plures ex Langobardis itinere relinquentes, ad propria remearunt, dicentes quia expoliasset palatium, et jam non reversurus repeteret 139.0887B| Beneventum. Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat. Econtra Romald cum Langobardis fortiter resistebat. Qui quamvis cum tanta multitudine congredi manu ad manum propter paucitatem exercitus non auderet, frequenter tamen cum expeditis juvenibus hostium castra irrumpens, magnas eisdem inferebat undique clades. Cumque Grimoald ejus pater jamque properaret, eumdem nutricium ejus, de quo premisimus, ad filium misit, qui ei suum adventum nunciaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Grecis captus, imperatori delatus est; qui ab eo unde adveniret requirens, ille se a Grimoaldo rege venire dixit, eundemque regem citius adventare nunciavit. Statimque imperator exterritus, consilium cum suis 139.0887C| iniit, quatinus cum Romaldo pacisceretur, ut Neapolim posset reverti.
(c. 8.) Acceptaque obside Romaldi sorore, cui nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit, ejus vero nutritium Sesualdum ad muros duci praecepit, mortem ei minatus si aliquid Romaldo aut civibus de Grimoaldi adventu nunciaret, sed potius asseveraret eumdem venire minime posse. Quod ille ita se facturum, ut ei praecipiebat, promisit; sed cum prope muros advenisset, velle se Romaldum videre dixit. Qui, cum Romoald citius venisset, sic ad eum locutus est: Constans esto, domine Romoald, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor citius tibi auxilium praebiturus aderit. Nam scias eum hac nocte juxta 139.0887D| Sangrum fluvium cum valido exercitu manere; tantum obsecro ut misericordiam exhibeas cum mea uxore et filiis, quia gens ista perfida me vivere non sinebit. Cumque hoc dixisset, jussu imperatoris caput ejus abscisum atque cum belli machina quam petrariam vocant in urbem projectum est. Quod caput Romoald sibi deferri jussit et lacrimans osculatus est dignoque in loculo tumulari praecepit.
(c. 9.) Metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis adventum, dimissa Beneventi obsidione, Neapolym proficiscitur. Cujus tamen exercitum Mitola Capuanus comes juxta fluenta Caloris fluminis in loco qui usque hodie Pugna dicitur vehementer adtrivit.
(c. 10.) Posquam vero imperator Neapolym pervenit, unus ex ejus optimatibus, cui nomen Saburrus 139.0888A| erat, ab augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit, seque cum Romoaldo pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu, ad locum, cui Fornitus nomen est, advenisset ibique castra posuisset, Grimoald, qui jam Beneventum advenerat, haec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius Romald: Non est opus, inquit, sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite; ego Deo favente cum eo pugnabo, et cum vicero, major utique gloria vestrae potentiae adscribetur. Factumque est; et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur; qui, priusquam bellum cum eo iniret, a quatuor partibus tubas insonare praecepit, moxque super eos audacter irrupit. Cumque utraeque acies 139.0888B| forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super qua equitabat substulit, eumque inter aera super caput suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, immenso pavore perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie cesus sibi fugiens, Romaldo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae tropheum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans ignominiam deportavit. Romald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est, patrique gaudium et cunctis securitatem convexit.
139.0888C| (c. 14.) At vero Constans augustus, cum nihil se contra Langobardos gessisse conspiceret, omnes sevicie sue minas contra suos, hoc est Romanos, retorsit: nam egressus Neapolym, Romam perexit. Cui sexto ab Urbe miliario Vitalianus papa cum sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui augustus cum ad beati Petri limina pervenisset, obtulit ibi palium auro textum, et manens apud Romam duodecim diebus, omnia quae fuerant antiquitus constituta ex aere in ornamentum civitatis deposuit, in tantum ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando Pantheum vocabatur, et conditum fuerat in honorem omnium deorum, et ibi per concessionem superiorum principum locus erat omnium martyrum, 139.0888D| discoperiret, tegulasque aereas exinde auferet, eosque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolym transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolym itinere terreno, perexit civitatem Regium, Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitavit in Syracusa, et tales afflictiones imposuit populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea nunquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis, vel filii a parentibus separarentur. Sed et alia multa et inaudita harum regionum populi perpessi sunt, ita ut alicui spes vite non remaneret. Nam et vasa sacrata vel cymilia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali jussu et Graecorum avaritia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in 139.0889A| duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum penas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.
(c. 12) Interfecto igitur apud Syracusas Constante imperatore, Mezetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate. Contra quem Ytaliae milites alii per Hystriam, alii per partes Campaniae, alii vero a partibus Africae et Sardiniae venientes in Syracusas, eum vita privarunt, multique ex judicibus ejus detruncati, Constantinopolym perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum.
(c. 13.) Haec audiens gens Sarracenorum, quae jam Alexandriam et Egyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, 139.0889B| Syracusas ingrediuntur, multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et juga confugerunt montium, auferentes quoque predam nimiam et omne illud quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt.
Anno autem ab incarnatione Domini sexcentesimo quadragesimo septimo Primogenitus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem gubernavit annos 20, menses 3, dies 7. Huic successit Maximus; cujus tempore Maurus Altinensis episcopus, non ferens Langobardorum insaniam, Severini papae auctoritate ad Torcellensem insulam venit, ibique suam sedem corroborare et pro futuro manere 139.0889C| decrevit. Qui Altinensem ecclesiam gubernavit annos 4, et mortuus est. Huic successit Julianus episcopus.
(PAUL. D. V, 30) Igitur extincto, ut diximus, punitoque qui ei successerat Mezenzio tyranno, Romanorum regnum Constantinus, Constantii augusti filius, suscepit regendum. Sarraceni Siciliam invadunt, et praeda nimia secum ablata, mox Alexandriam redeunt. (ID. VI, 4.) Agatho papa, ex rogatu Constantini, Heraclii et Tyberii, principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Joannes Romanae ecclesiae tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei ecclesiarum. (BEDA De sex aetat. mundi. ) 139.0889D| Qui benignissime suscepti a reverendissimo fidei catholicae defensore Constantine, jussi sunt, remissis disputationibus philosophicis, pacifico colloquio de fide vera perquirere. Datis igitur eis de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum patrum, quos petebant, libellis, affuerunt autem et episcopi 150, praesidente Gregorio patriarcha regiae 139.0890A| urbis, et Antiochiae Machario; et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo, falsasse patrum catholicorum dicta per plurima. Finito autem conflictu, Gregorius correptus est, Macharius vero cum suis sequacibus simul et precessoribus Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro anathematizatus, et in locum ejus Theophanius de Sicilia Antiochiae episcopus factus, tantaque gratia legatos catholicae pacis comitata est, ut Johannes Portuensis episcopus, unus ex ipsis, dominica octavarum pascae missas publicas in ecclesia sanctae Sophiae coram principe et patriarcha latine celebraret. Hec est sexta synodus universalis, Constantinopoly celebrata et Greco sermone scripta, temporibus papae Agathonis, exequente ac residente 139.0890B| piissimo principe Constantino intra palacium suum, simulque legatis apostolicae sedis et episcopis 150 residentibus. Prima enim universalis in Nicea congregata contra Arium 318 patrum, temporibus Julii papae sub Constantino principe; secunda in Constantinopoly 150 patrum contra Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi pape et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus; tertia in Epheso 200 patrum contra Nestorium Augustae urbis episcopum, sub Theodosio Magno principe et papa Celestino; quarta in Calcedone patrum 630, sub Leone papa temporibus Marciani principis, contra Euthicen nephandissimum praesulem monachorum; quinta item in Constantinopoly, 139.0890C| temporibus Vigilii papae sub Justiniano principe, contra Theodorum et omnes hereticos; sexta haec de qua in praesenti diximus. Sancta et perpetua virgo Christi Edildruda, filia Anne regis Anglorum, et primo alteri viro permagnifico, et post Hecfrido regi conjux data, postquam 12 annos thorum incorrupta servavit maritalem, post reginam, sumpto velamine sacro, virgo sanctimonialis efficitur. Nec mora, etiam virginum mater et nutrix pia sanctarum, accepto in construendum monasterium loco, quem Eilge vocant. Cujus merita vivacia testatur etiam mortua caro, quae et post 16 annos sepulturae cum veste qua involuta est incorrupta reperitur.
Mortuo quoque Maximo hac tempestate, qui ecclesiam 139.0890D| Gradensem gubernavit annos 20, huic successit Stephanus patriarcha. (P. D. V, 17.) Circa hec tempora Lupus dux Forjulanus in Gradus insula cum equestri exercitu per strata quae antiquitus per mare facta fuerant introivit, et, depredata ipsa civitate, Aquilegiensis ecclesiae thesauros exinde auferens portavit.
139.0891A| (VI, 12.) Inter haec Constantinus imperator apud Constantinopolym moritur, et ejus filius minor Justinianus Romanorum regnum suscepit, cujus per annos 10 gubernacula tenuit. Hic Africam a Saracenis abstulit, et cum eisdem pacem terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam Constantinopoly fecerat, favere et subscribere noluit, misso Zacharia prothospatario suo, jussit Constantinopolym deportari. Sed militia Ravennae vicinarumque partium jussa principis nephanda contemnens, eumdem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et injuriis pepulit. Justinianus ob culpam perfidiae regni gloria privatus exul in Pontum secedit. Anno ab incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo secundo Stephanus patriarcha 139.0891B| ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem rexit annis quinque. Huic Agathon.
(c. 13.) Contra hunc suprascriptum Justinianum Leo augustalem dignitatem arripiens, eum regno privavit. Regnumque Romanorum tribus annis regens, Justinianum exulem in Ponto servavit.
Rusumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum ejus invasit, eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.
(c. 31.) At vero Justinianus, qui ammisso principatu in Ponto exulabat, auxilio Terebelli Vulgarum regis, regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tyberium, qui locum ejus usurpaverant, cepit, et in medio circo coram omni 139.0891C| populo jugulari fecit; Gallicium vero patriarcham Constantinopolytanum, erutis oculis, Romam misit, Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exulem aluerat, episcopum in locum Gallicii constituit. Hoc Constantinum papam ad se venire jubens, honorifice suscepit ac remisit, quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta ejus ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Ponto mitteret ad comprehendendum Philippicum, quem ibi relegaverat, multum cum eisdem venerabilis papa prohibuit ne hoc facere deberent; sed tamen inhibere non potuit. (c. 32.) Conversus omnis exercitus ad partes Philippici, fecit eum ibidem imperatorem. Reversusque cum eo ad Constantinopolym, pugnavit 139.0891D| contra Justinianum ad duodecimum ab urbe miliarium. Evicto atque occiso Justiniano, regnum suscepit Philippicus.
Hoc quoque tempore mortuo Agathone patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos 10, huic successit Christophorus. Circa haec tempora Julianus Altinensis episcopus mortuus est, qui ecclesiam rexerat annos quadraginta octo. Huic successit Deusdedi episcopus, qui sanctae genitricis ecclesiam devotissime 139.0892A| componere variisque marmoribus condecorare perfecerat.
(P. D. VI, 34) At vero Philippicus, qui et Bardanis dictus, postquam imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu ejectum ad gubernandum monasterium suum Pontum redire precepit. Hic Philippicus Constantino papae litteras pravi dogmatis direxit; quas ille cum apostolice sedis concilio respuit. Et hujus rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, quae gesta sex sanctarum synodorum universalium retinent. Nam hujusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Philippicus jusserat auferri. Statuit populus Romanus ne heretici imperatoris nomen aut cartas aut figuram solidis susciperent. Unde nec ejus effigies 139.0892B| in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum solemnia prolatum.
Hic cum annum unum et sex menses regnum gessisset, contra Anastasius, qui et Artemius dictus est, insurgens, eum extra regnum expulit oculisque privavit, nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras Constantino papae Romam per Scolasticum, patricium et exarcum Ytaliae, direxit, quibus se fauctorem catholicae fidei et sancti sexti concilii predicatorem se esse declaravit.
Igitur dum apud eandem provintiam populorum multitudine permanerent, tribunis tantummodo maluerunt subesse. Unde factum est quo, spatio centum quinquaginta annorum, unoquoque anno ad hujus officii fastigium sublimabant, qui illorum causas 139.0892C| examinis censura experiri satagerent. Et quoniam omnino patrios fines dolebant a barbaris possideri, maxima inter utrasque partes jurgia versabantur, ita ut inter se vicissim molestias et depopulationes conferre decertarent. Temporibus nempe imperatoris Anastasii et Liuprandi Langobardorum regis (713-716) omnes Venetici una cum patriarcha et episcopis convenientes, communi consilio determinaverunt, quod dehinc honorabilius esset sub ducibus quam sub tribunis manere. Cumque diu pertractarent quem illorum ad hanc dignitatem proveherent, tandem invenerunt peritissimum et illustrem virum Paulitionem nomine; cui jusjurandi fidem dantes, eum apud Eraclianam civitatem ducem constituerunt. 139.0892D| Qui tantae fuerat temperantiae, ut aequo moderamine suos dijudicaret. Cum Liuprando vero rege inconvulsae pacis vinculum confirmavit; apud quem pacti statuta, quae nunc inter Veneticorum et Langobardorum populum manent, impetravit. Fines etiam Civitatis novae, quae actenus a Veneticis possidentur, iste cum eodem rege instituit, id est a Plave majore, secundum quod designata loca discernuntur, usque in Plavisellam.
139.0893A| Anno incarnationis Domini 717 Christoforus patriarcha ex hac luce migravit. Huic successit Donatus.
Circa haec tempora Deusdedi Torcellensis episcopus, qui ecclesiam rexerat annis 24, ex hac luce migravit; cui successit Honoratus episcopus.
(c. 36.) Theodosius anno 1. Hic electus est, imperatorem Anastasium apud Niceam gravi praelio vicit, datoque sibi sacramento, clericum fieri ac presbiterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, mox in regia urbe ymaginem illam venerandam, in qua sanctae sex synodus erat depicta, et a Philippico fuerat dejecta, pristino in loco erexit. Tyberis fluvius alveum suum egressus, multa Romanae fecit exitia civitati, ita ut in Via 139.0893B| lata ad unam et semis staturam excresceret, atque a porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aque descendentes conjungerent. Mansit autem diebus septem, donec agentibus letanias crebris vicibus decimum diem revertit. (BEDA De sex aetat. mundi. ) His temporibus multi Anglorum gentes, nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu, de Britania Romam venire consueverant. Inter quos etiam reverendissimus abbas Ceolfridus annos natus 74, cum esset presbiter annis quadraginta septem, abbas autem annis 35, ubi Lingonas pervenit, ibi defunctus, atque in ecclesia beatorum geminorum martyrum sepultus est. Qui inter alia donaria quae afferre disposuerat, misit ecclesiae sancti Petri pandente a beato Hieronimo in 139.0893C| Latinum ex Hebreo vel Greco fonte translatum.
Eodem tempore mortuo Honorato episcopo, qui Altinensem ecclesiam rexerat annis 7, Vitalis ad regendam suscepit ecclesiam. (P. D. VI, 47.) Leo annis 8. Sarraceni cum immenso exercitu Constantinopolym venientes triennio civitatem obsident, donec, civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore, pestilentia perirent, ac si pertaesi obsidionis abscederent. Qui in die regressi, Vulgarorum gentem, quae est supra Danubium, bello agrediuntur, et ab hac quoque victi refugiunt, ac naves repetunt suas; quibus, cum altum peterent, ingruente subita tempestate, plurimi etiam, mersis sive confractis per littora navibus, sunt necati. 139.0893D| (c. 48.) Liuprandus audiens quod Saraceni, depopulata Sardinia, etiam loca fedarent illa ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, misit, et dato magno precio accepit, et transtulit ea in Ticino, ibique cum debito tanto patri honore recondidit.
Anno ab incarnatione Domini 727, mortuo Paulitione duce apud Civitatem novam, qui ducavit annis 20, mensibus 6, successit Marcellus dux. Eo quoque tempore Leo imperator migravit a saeculo; cui successerat Constantinus.
139.0894A| Circa haec tempora Donatus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem rexit annis 7. Huic successit Antoninus patriarcha.
Eodem quoque tempore praelibato Marcello duce mortuo, qui apud Civitatem novam Veneciae ducatum annis 12 et diebus 20 gubernaverat; cui successit Ursus dux, qui etiam in eadem civitate saepedictum ducatum rexerat annis 11 et mensibus 5. Unde postmodum Venetici illum acri livore interimentes, quinque annorum spatio magistris militum tantummodo subditi manere voluerunt. Primus quorum nomine Leo dicebatur, cujus potestas super eosdem fuit anno 1. Deinde secundus illorum nominabatur Felix cognomento Cornicula, qui similiter illos unius anni spatio rexerat. Exinde tercius 139.0894B| magister militum vocitabatur Deusdedi, filius saepedicti Ursonis interfecti ducis, qui etiam unius anni spatio illius potestatis fuerat. Postmodum quartus ex iis habebatur Jubianus nomine Ypatus, qui ejusdem honoris unius anni similiter spatio possessor fuerat. Cujus quoque diebus ( an. 729) exarchus Ravennae primas Venetiam veniens, nimiumque Veneticos postulans, quatenus propriam urbem, quam Ildebrandus nepos Liubrandi regis et Paradeus Vicentinus dux captam habuerant, tueri atque defendere eorum auxiliis potuisset. Cujus Venetici faventes petitioni, navali cum exercitu praelibatam Ravennam ad urbem properantes, unus illorum, Ildebrandus scilicet, vivus ab eis captus est; alter vero qui dicebatur Paradeus, occisus dimicando 139.0894C| occubuerat. Atque hujusmodi exarcho praelibato primati urbs decenter est restituta. Ob quam rem Gregorius quoque apostolicus urbis Romae tota aviditate saepedictae urbi subveniendo, propriam epistolam quae inferius legitur Antonino Gradensi patriarchae miserat, ut Veneticos amabili obsecratione inlicere deberet, ad eandem defendendam urbem venirent: Dilectissimo fratri Antonino Gregorius. Quia peccato faciente Ravenantium civitas, qui caput erat omnium, ab nec dicenda gente Longobardorum capta est, et filius noster eximius domnus exarchus apud Venecias, ut cognovimus, moratur, debeat tua fraterna sanctitas ei adaerere, et cum eo nostra vice pariter decertare, ut ad pristinum statum 139.0894D| sanctae rei publicae et imperiali servicio dominorum filiorumque nostrorum Leonis et Constantini, magnorum imperatorum, ipsa revocetur Ravenantium civitas, ut zelo et amore sanctae fidei nostrae in statu rei publicae et imperiali servicio firmi persistere Domino quo cooperante valeamus. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
His praelibatis, post decessum praedictorum quatuor militum magistrorum quintus ejusdem praefecturae ordinatur, qui Johannes Fabriacus vocabatur, cujus simili modo ut aliis, principatus unius anni 139.0895A| spatio manserat, ipsiusque etiam a Veneticis oculi avulsi sunt.
His quoque temporibus Antoninus Gradensis patriarcha a praesenti luce migraverat; cujus regimen annorum 22 et mensium 10, insuper et dierum 20 fuerat. Hisdem etiam diebus Forjulensis ecclesia a Sereno praesule regebatur, qui, nullius justitiae expertus, sibi, usurpationis causa, regia potestate ab apostolica sede pallium primus tantummodo acquisivit, ac hujusmodi epistolam a Gregorio antistite Romano accepisse dinoscitur:
Tanto munere quis ditatur, quantum in sublimitate positus de se ex mandato domini Redemptoris humiliter sentit. Etenim pastoralis dignitas singulariter ex humilitate ornatur; spernendum quippe apostolica 139.0895B| lectio arguit elatos; et si accepisti, quid gloriaris, quasi si non acceperis. Nam dum ad cumulum tui honoris precibus eximii filii nostri regis flexi, plurimum etiam pro rectitudine fidei quam te tuamque ecclesiam tenere et amplectere cognovimus provocati, pallium tibi direximus, interdicentes et inter cetera, ne unquam aliena jura invaderes, aut temeritatis ausu usurpares jurisdictionem cujusquam, sed in his esses contentus quae usque actenus possedisti. Nunc vero, ut cognovimus, Gradensis praesulis niteris pervadere jura, atque ex his quae possedit nunc usque usurpare. Ne ergo in quodam existas temerator, ex apostolica auctoritate praecipimus ne ullo modo terminos excedas ad eum possessos, sed solum sufficiat in his quae modo usque possedisti; nec amplius quam in finibus 139.0895C| procul dubio gentis Langobardorum existentibus gressum tendere praesummas, ut non injuste suscepisse gratiam collatam pallii ex praesumptione ostendas; et inde apostolici vigore concilii, si inobediens fueris, reprobatus multum et indignus judiceris.
Eodem etiam tempore Emilianus patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis 8 et diebus 5 gubernaverat, in pace vitam finivit. Cui deinde Vitalianus in eadem successerat sede.
His quoque temporibus praelibatus Vitalis, qui Altinensem annis 9 et mensibus 6 ecclesiam rexerat, ab hac luce subtractus est. Severinus postmodum vitae cujus adsecutor in eadem fuerat dignitate ordinatus. Eisdem etiam diebus Venetici magistrorum militum praelibatae praefecturae dignitatem abominantes, 139.0895D| rursus ut quondam ducem, videlicet Deusdedem, saepedicti Ursonis Ypati filium, in Metamucense insula sibi crearunt. Cujus regimen extitit spatio annorum 13. Ipse quoque post haec cum decoris et honestatis gratia castrum quod Brundulus dicitur non eo loco in quo nunc situm videtur, sed ultra praesentem ripam fluminis condere voluit, et illic a quodam infideli, Galla nomine, ejus avulsi sunt 139.0896A| oculi, ipsiusque ducatum auferens possessorque ejus unius anni spatio fuerat. Super quem deinde Venetici irruentes, unaque conspirantes voluntate, oculos similiter illius eruerunt. Loco cujus Dominicum cognomento Monegarium, Metamaucensem, ducem sibi focerunt. Et ut mos vulgi est, qui nunquam in praeposita voluntate persistens, sed quandam superstitiosa stultitia alias atque alias adinventiones excogitans, primo illius ducati anno tribunos duos, qui sub ducali decretu consisterent, sibi praeposuerunt. Quod etiam per singulos annos praenominati ducis vitae facere conati sunt. Deinde praefati Venetici facta conspiratione ejusdem Dominici ducis oculos evellerunt. Fueruntque anni ducatus illius numero 8.
Post dicessum cujus omnis Veneticorum 139.0896B| frequentia simul collecta, quendam civem Haeraclianae civitatis Mauricium nomine, peritissimum saeculari studio, ducatus honore apud Metamaucensem insulam sublimavit. Qui dum sapienter et honorifice Veneticorum causam in omnibus tractaret, undecimo sui ducatus anno apud Olivolensem insulam apostolica auctoritate novum episcopatum fore decrevit. In quo quendam clericum, Obelliebatum nomine, episcopum ordinavit. Dehinc cum triginta et uno anno ducatus dignitatem gubernaret, jam effectus senex, populo interpellante, Johannem suum filium honoris sui habere consortem complacuit. Duobus postmodum annis cum sobole extitit et sic ultimum in pace finivit diem.
Preterea cum essent anni ab incarnatione Domini 139.0896C| octingenti viginti tres, Johannes, Mauricii antedicti filius, honoris fastigium apud eandem insulam adorsus est gubernare, quem neque scripto neque relatione experti sumus suae patriae commoda bene tractasse. Extitit quidem sibi filius Mauricius nomine, cui octavo decimo anno sui ducatus ejusdem dignitatis societatem concessit. Temporibus quorum apud Veneciam adeo excrevit mare, ut omnes insulas ultra modum cooperiret. Circa haec siquidem tempora Constantini augusti oculi a quibusdam suis militibus evulsi sunt, et Herenis augusta imperium cepit gubernare ( an. 797).
Mortuo vero Obeliebato episcopo, qui Olivolensem episcopatum rexerat annis 23, Christoforus extitit 139.0896D| ei successor. Anno vero vigesimo tercio ducatus predicti Johannis, comperta occasione suum filium Mauricium navali exercitu ad Gradensem urbem, ut domnum Johannem sanctissimum patriarcham interficeret, destinavit. Ubi illuc pervenit, paternis jussionibus obtemperare studens, eundem sanctissimum virum crudeliter interfecit. Cujus mors maximum dolorem suis reliquit civibus, quoniam insons fuerat interemptus. Gubernavit autem predictus Dei 139.0897A| vir Gradensem ecclesiam annis 36, sepultusque fuit in sancti Marci capella post sanctorum martyrum mausolea. Quem successit Fortunatus ad regendam ecclesiam.
Eodem quoque tempore domnus Carolus Francorum rex Romam adiit ( an. 800, Dec. 25), ibique ab apostolico coronatus et unctus est in imperatore. Mortua est namque Herenis augusta, quae rexerat inperium annis 8, et Nicyforus imperiale fastigium adeptus est. Quem quidam tirrannus, Turchis nomine, magna expedicione stipatus, conatus est ad praelium provocare. Sed augustus cum sui imperii pene omnia loca contra tyrrannum tueretur, tantummodo solum Tarsaticum destruere potuit. Postmodum vero predictus tirrannus paenitens quod contra 139.0897B| imperiale numen aliquod nefas peregisset, devotus et cernuus suam adinvenit gratiam.
Prelibatus siquidem Fortunatus patriarcha acriter dolens interfectionem sui decessoris et parentis, insidias adversus Mauricium et Johannem duces composuit, et relicta sede et urbe ad Italiam perexit ; quem etiam secutus est quidam tribunus Obellierius nomine Metamaucensis, Felix tribunus, Dimitrius, Marinianus seu Fuscarus Gregorii, et nonnulli alii Veneticorum majores ( an. 803). Ex quibus solus patriarcha in Franciam ivit. Ceteri vero remanserunt in quadam civitate non procul a Venecia, nomine Tarvisio; ibique non diutius degentes, consilio illorum ammoniti qui in Venetia morabantur, Obellierium tribunum ducem elegerunt.
139.0897C| Quo Johannes et Mauricius duces comperto, attriti timoratione, lapsi sunt. Alter illorum Franciam, id est Mauricius, alter vero Mantuam adivit, ubi adeo commorati sunt, ut neuter illorum Veneciam rediret, sed illic diem clauserunt extremum. Christoforus etiam Olivolensis episcopus, dum Obelierii ducis adventum non auderet prestolari, cum predictis ducibus fuga lapsus est. Tunc hisdem Obelierius audacter Veneciam intravit; qui cum devote et honorifice a populo susceptus esset, suum fratrem, videlicet Beatum nomine, dignitatis fecit sibi socium. Hac etiam tempestate Civitas nova, quae vocatur Eracliana, a Veneticis destructa est. Deinde predicti duces navalem exercitum ad Dalmaciarum provinciam 139.0897D| depopulandam destinaverunt. Olyvolensis namque 139.0898A| sedes, quae proprio pastore vacua videbatur, Johanni diacono electo a plebe fuerat adtributa.
Post aliquod vero tempus Fortunatus patriarcha cum Christoforo episcopo de Francia repedavit. Quibus cum fas non esset Veneciam penetrare, in sancti Cipriani ecclesia, plebe scilicet Altinatis episcopii quae scita est apud Mistrinam, ospitati et aliquamdiu commorati sunt. Verum postquam domnus Fortunatus Christofori episcopi sedem a Johanne diacono injuste usurpatam didicit, prorsus doluit, et tractare studiosissime cepit qualiter sibi faveret, ut eum ad propriam sedem restituere posset. Johannes si quidem praedictus diaconus quadam die cum incautus iret, a Fortunato patriarcha captus et diu detentus est. Sed ut excogitaret quid de illo agere 139.0898B| deberet, nocte fuga lapsus evasit, et instanter Obelierium ducem adivit. Cui cum ea que passus a Fortunato fuerat ordine recitaret, pocius ducis animum adversus eundem patriarcham in odium quam antea esset excitavit. Tamen consulente patriarcha, Christoforus sedem suam tandem recepit, Johannes vero diaconus reversus est ad propriam domum. Igitur Fortunatus patriarcha cum per aliquanta temporum spacia exul a propria sede maneret, Gradensem disposuit reciprocare urbem. Et quia valde Nicetae patricii adventum prestolari formidabat, qui tunc missus ab imperatore cum exercitu in partes Dalmaciarum atque Veneciarum veniebat, relicta sede et propria urbe, iterum Franciam petiit ( an. 806). Johannes vero diaconus, qui electus fuerat in 139.0898C| episcopatu Olyvolensi, ordinatus est patriarcha. Obelierius siquidem dux per Nicetam patricium spatharii honorem suscepit. Beatus vero, frater ejus, cum predicto Niceta Constantinopolim ivit, secumque deferens Veneticorum obsides et Christoforum episcopum et Felicem tribunum ( an. 807). Quos augustus exilio dampnavit. Gubernavit autem predictus Christoforus Olivolensem ecclesiam annis 12. Quem successit Christoforus presbyter, qui sancti Moysi ecclesiae estitit plebanus. Eodem quoque tempore civitas Eracliana a Veneticis iterum devastata et igne combusta est.
Tunc Beatus dux, qui cum Niceta patricio Constantinopolim ivit, in Veneciam reversus, ab imperatore honore ypati condecoratus est. Deinde 139.0898D| Obelierius et Beatus duces Valentinum, tercium 139.0899A| illorum fratrem, in dignitate sui ducatus habere consortem voluerunt.
Interea foedus quod Veneticorum populus olym cum Italico rege habebat, illo tempore ( an. 810), Pipino agente rege, disruptum est, et hisdem rex ingentem exercitum Langobardorum ad Veneticorum provinciam capiendam promovit. Qui cum magna difficultate portus qui dividunt insularum littora pertransisset, tandem ad quendam locum qui Albiola vocatur pervenit, nulla - ratione inantea pertendere gressum valuit. Ibique duces stipati magna Veneticorum expedicione eundem regem audacter aggressi sunt, et divinitus datum est Veneticis de inimicis triumphum; sicque predictus rex confusus recessit. Igitur anno incarnacionis redemptoris 139.0899B| nostri . . . Pipinus rex deposuit hominem ( an. 810, Jun. 24), et Constantinopolitani missi, qui tunc ad eum legationis causa veniebant, mortuo ipso reversi sunt. Johannes siquidem patriarcha, qui per 4 annorum spacia Gradensem sedem vivente pastore usurpavit, sinodali censura depositus est. Licet injuste sedem invaderet, tamen ante sanctorum martyrum Hermachorae et Fortunati, seu Hyllarii et Taciani corpora, nec non et sancti Marci capellam, marmoreis columnis et tabulis honorifice choros componere studuit. In sanctae vero Dei genitricis Mariae ecclesia supra altare ciborium peregit. Fortunatus dehinc ad propriam sedem reversus est. Et quia nulla ratione sui operis plenitudinem exarare me posse existimo, partem quam corrumdam relatione 139.0899C| expertus sum stilo adnotare studui. Ecclesiarum namque altaria Gradensis urbis, lamminis argenteis condecoravit, et supra altaria martyrum argentea templa composuit. Ecclesiam vero sanctae Agathe martyris a fundamentis ipse edificare devotissime fecit. Ubi martyrum quadraginta et duo corpora in ejusdem ecclesiae cripta recondivit. Ceterum vero quicquid in thesauris seu in ecclesiarum ornamentis peregit, nemo nominatim exprimere potest.
Hac quidem tempestate nuntius Constantinopolitanus nomine Ebersapius Venetiam adivit, et Veneticorum consilio et virtute hoc peregit, ut utrique duces et dignitatem et patriam amitterent. Unus, id est Obelierius, Constantinopolim, alter vero Jateram 139.0900A| petiit; qui quinque annorum spacio Veneticorum ducatum gubernaverunt.
Deinde cum essent anni ab incarnatione Domini 8. [813] apud Rivoaltensem insulam Venetici communi decreto ducatus sedem habere maluerunt, et ad hunc honorem quendam virum Agnellum nomine; qui palatii hucusque manentis fuerat fabricator, sublimarunt. Sub dignitate etiam cujus duos tribunos per singulos annos fieri constituerunt. Eodem quidem anno Michahel imperator cum ad expugnandam Bulgarorum gentem aggressus esset, in tantum inimicorum multitudinem perterritus fuit, ut, proprio relicto exercitu, fugam Constantinopolim arripuit. Et quia valde sibi ignominiosum hoc fecisse videbatur, non palacium sed monasterium petiit. 139.0900B| Tunc Leo qui illius exercitus ductor et signifer erat, pugnam patrare minime timuit, et Deo favente cum triumpho urbem reversus est. Quem imperatorem omnes fieri conlaudaverunt. Postmodum vero Constantinum, suum filium, socium habere in hac dignitate voluit.
Prelibatus siquidem Agnellus dux cum duos haberet natos, unus illorum, id est Justinianus, Constantinopolim destinavit; quem imperator honorifice suspiciens, ipati honorem sibi largivit; alterum vero, id est Joannes, ducem fieri promovit. Dehinc autem non post longum tempus Justinianus imperatoris ipatus Constantinopoli ad propria repedavit, dolensque fratrem suum in honore fastigiatum, contempsit adire palatium, sed in sancti Severi ecclesia una 139.0900C| cum sua conjuge hospitatus est. Pater namque ejus non diu filii molestationem et abscentiam passus fuit, quoniam valde illum diligebat. Interdixit honorem Johanni, et expulso a patria, apud Jateram civitatem exilio retrusus est. Tunc satisfacere per omnia voluit Justiniano suo filio, non solum ipsum sed etiam Agnellum suum nepotem, ejusdem Justiniani natum, consortem sui fecit ducatus. Unde factum est ut Johannes, qui apud Jateram exulabat, fuga lapsus primum Sclaveniam, deinde ad Italiam ad Bergami civitatem pervenit. Interea pater et frater hoc audientes, miserunt nuncios imperatori Ludovico, efflagitantes ut sibi redderet filium fuga lapsum. Imperator vero libenter illorum precibus obtemperans, reddidit sibi fugitivum; quem absque 139.0901A| mora Constantinopolim una cum uxore destinaverunt. Eo quoque tempore Leo imperator apud Constantinopolim interfectus ( an. 820), qui imperii principatum annis gubernaverat septem, et Michahel imperium adeptus est. Agnellus vero predictus dux legationis causa suum nepotem et aequivocum Constantinopolim misit, ibique mortuus fuit. Fortunatus quidem patriarcha cum non sedule in sua vellet degere sede, sed contra Veneticorum voluntatem sepissime Franciam repetebat, et quia hoc amodo ducibus displicebat, populerunt illum a sede, et in loco ejus ordinaverunt Johannem, Sancti Servuli abbatem. Circa haec tempora apud Olivolensem insulam sancti Petri ecclesia edificari incepta est. Antedictus quidem Fortunatus patriarcha propria sede amissa, 139.0901B| secundum quod diximus Franciam cum Grecorum missis repetebat. Ibique aliquamdiu moratus, diem finivit extremum ( an. 824). Gubernavit autem Gradensem ecclesiam per viginti et septem annorum spacia. Eo quoque tempore quidam Veneticorum conspirationem adversum duces facere conati sunt; ex quibus duo prope sancti Gregorii ecclesiam suspensi sunt, id est Johannes Tornaricus, et Bonus Bradanisso. Johannes autem monetarius fuga lapsus est ad Lotharium regem; tamen quidquid habuit et domus et fortuna depopulata sunt. Interea Johannes abbas qui electus in Gradensi pontificatu fuerat, sua sponte relicta sede, sancti Yllarii ecclesiam petens, una cum monachorum contubernio quod in sancti Servoli monasterio degebat, monasterium ibi 139.0901C| deinceps ordinare decrevit et habere pro futuro.
Venerius deinde Gradensem adeptus est sedem, qui sancti Mauri ecclesiae, quae suburbio scita est, fabricator extitit.
Anno quidem incarnationis Domini octingentesimo vigesimo secundo, mortuo Agnello duce, qui decem et octo annis Veneticorum ducatum gubernavit, ducatus dignitas in suo filio Justiniano remansit.
Hac etiam tempestate ( an. 827). Michahel imperator mittens exercitum ad Siciliam, Veneticorum auxilium petiit, cui Justinianus dux quasdam bellicosas naves transmittere studuit. Sed uterque exercitus minime aliquod triumphum consequi valuit. Eodem quoque tempore Johannes, Agnelli antedicti ducis filius et Justiniani frater, qui exul apud Constantinopolim 139.0901D| extitit, ad Venetiam reversus est, et favente sibi Justiniano fratre, dux effectus est. Iterum imperatore efflagitante, exercitum ad Siciliam preparaverunt; qui etiam reversus est absque triumpho.
Mortuo quidem Justiniano duce ( an. 823), qui una cum patre gubernavit ducatum annis decem et septem, et post mortem patris unius anni spacio, dignitas 139.0902A| in suo fratre remansit. Fuerat namque pre dictus Justinianus maximus ecclesiarum cultor; sancti vero Zachariae et sancti Hyllarii monasteriorum ipse extitit devotissimus fabricator. Ultimo vero vitae suae anno sanctissimi Marci evangelistae corpus de Alexandria a Veneticis allatum, recipere promeruit. Qui tanti thesauri munus honorifice suscipiens, in sui palatii angulo peragere fecit cappellam ubi illud reconditum posset reservari, interim ecclesia esset expleta, quam hisdem domnus inchoavit, sed preventus morte, Johannes suus videlicet frater ad finem perduxit.
Circa haec tempora missus Sclavorum de insula Narrentis ad domnum Johannem ducem veniens, ab eo baptizatus est, pacem cum eo instituens, licet 139.0902B| minime et perdurasset.
Interea Obelierius dux, qui apud Constantinopolim exilio fuerat dampnatus, Veneciam reciprocavit, et in Vigilia civitate apud Curidum sese retrusit. Quo audito, Johannes dux ad eundem capiendum promovit exercitum. Sed cum diu predictam civitatem obsidione circumvallaret, tandem diviso exercitu Metamaucenses ad predictum Obelierium confugium fecerunt. Exercitus vero qui suo seniori fidem servabant, Metamaucensem insulam expugnantes, prorsus incenderunt. Tunc domnus Johannes dux iterum preparavit exercitum; cum quo ipse veniens Vigiliam civitatem expugnavit, et capto Obeliero decollare eum jussit. Cujus caput ad Metamaucensem insulam delatum, in sabbati sancti die juxta Sancti 139.0902C| Martini marginem suspensum est. Eo autem tempore sancti Petri Olivolensis ecclesia, quae per novem annorum spacia fuerat fabricata consecrationem recepit.
Anno vero nostri redemptoris ab incarnatione . . . . . . Istrienses episcopi, qui consecrationis donum a Gradensi patriarcha more solito recipiebant, Aquilegensi metropolitano, Langobardorum regis virtute coacti, sese subdiderunt. Interea quidam Veneticorum, id est Carosus tribunus et Victor nonnullique alii, facta conspiratione Johannem ducem a Venecia pepulerunt et Carosus hanc usurpavit dignitatem. Tunc domnus Johannes dux in Franciam ad Carolum regem ivit; qui eum devote suscipiens, honorem et solatium sibi impendere procuravit.
139.0902D| Sequenti vero anno Basilius tribunus et Johannes Marturius et ceteri nobiliorum numero triginta, predicti Johannis ducis fidelitate a patria exientes, in sancti Martini ecclesia quae apud Mistrinam, loco qui vocatur Strata, scita est, ospitati, et tamdiu commorati sunt, donec Veneticorum multitudo ad illos conveniret, ut Veneciam ad Carosi ducis periculam intrare sine aliquo obstaculo quivissent. Unde factum 139.0903A| est quo, quadam die, dum prelibatus Carosus dux securus in palacio maneret, a predictis hominibus captus, evulsis oculis exilio retrusus est. Sui quoque secutores, id est Deusdedus Grurus, Marinus patricius, Dominicus monatarius et Tritulus Gradensis interfecti sunt. Dehinc neminem ducem constituere maluerunt, sed eo carente ab Ursone Olivolensi episcopo et Basilio et Johanne tribuno unius anni spacio dijudicabantur. Tunc domnus Johannes dux de Frantia in sancti Dimitrii festivitate reversus est; quem Venetici prompte suscipientes, ducatum sibi restituere satagerunt. Dominicus quidem Torcellensis episcopus, relicto episcopatu, monasterium peciit, et in loco ejus Johannes est ordinatus.
Circa hoc tempore Venetici negocii causa dum de 139.0903B| Benevento revertebantur, a Narrentanis Sclavis capti, pene omnes interfecti sunt. Isdem vero domnus Johannes dux sanctissimi Marci evangeliste ecclesiam consecrare, et digne beatum corpus in eadem collocare procuravit. Preterea quidam Veneticorum, cognomento Mastallici, diabolica sugestione decepti, eundem Johannem sancti Petri de ecclesia in ejusdem festivitate venientem comprehendentes ( an. 836). detonsa barba cum capillis, clericum apud Gradensem urbem consecrare fecerunt; qui ibi perstitit, interim diem ultimum vixit. Prefuit autem Veneticorum populo septem annorum spacio. Cui successit qnidam nobilissimus, Petrus nomine, qui Johannem suum filium consortem in honore habere voluit. Iste 139.0903C| namque tercio sui ducatus anno Sclaveniam bellicosis navibus expugnaturam adivit. Sed ubi ad locum qui vocatur Sancti Martini curtis perveniret, pacem cum illorum principe Muisclavo nomine firmavit. Deinde pertransiens ad Narrentanas insulas, cum Drosaico Marianorum judice similiter fedus instituit, licet minime valeret; et sic postmodum ad Veneciam reversus est. Ubi diu commorari eum minime licuit; sed denuo praeparavit exercitum adversum Liuditum Sclavum, ubi plus quam centum Venetici interfecti fuerunt, et absque triumpho reversus est. Tunc ( an. 840) in mense Madii sexta hora diei sol obscuratus est, et factus est eclipsis. Hac denique tempestate Theodosius patricius Constantinopoli ad Veneciam veniens, spatharii honoris investituram 139.0903D| Petro contulit duci, integroque anno ibi commoratus est, ex imperatoris parte eundem ducem efflagitans ut expeditionem Sarracenos ad expugnandos sibi adtribuere non recusaret; quod libenter 139.0904A| dux facere non denegavit. Tunc praeparare sexaginta bellicosas naves omni sub festinatione studuit, et usque ad Tarantum, ubi Saba Saracenorum princeps cum maximo exercitu manebat, easdem destinavit. Sed a Sarracenorum multitudine pene omnes Venetici capti et interfecti sunt. Iidem nempe Sarraceni, videntes quod in christianis victoriam essent consecuti, ad Absarensem civitatem usque pertingere non dubitaverunt, et in feria secunda pasce incendio eam devastantes, ad Anconam civitatem transierunt; quam similiter igne concremantes, multos captivos exinde secum detulerunt. Deinde vastum per mare huc illuc navigantes, Adrianensem portum, qui vicinus Veneciae subsistit, applicuere. Ubi cum sortis industria se illic nullam predam capturos 139.0904B| pervidissent, reddeundi iter ad propriam arripuerunt. Postquam vero ad exitum Adriatici culfi pervenerunt, naves Veneticorum quae de Sicilia seu de aliis partibus revertebantur, omnes ab eisdem comprehense sunt.
In secundo vero anno iterum predicti Sarraceni maximo cum exercitu usqne ad Quarnarii culfum pervenerunt. Quos Venetici navali expedicione aggredientes, acriter juxta locum qui Sansagus nominatur supra eosdem irruerunt. Sed demum Venetici dantes terga, victi regressi sunt. Predicti Sarraceni etiam Romam ausi sunt adire ( an. 846, Aug. ), ecclesiamque sancti Petri depraedare. Verum ad sancti Pauli cum pervenissent, a Romanis civibus pene omnes occisi sunt.
139.0904C| Circa haec tempora Sclavi venientes ad Veneticorum loca expugnanda, Caprulensem tantummodo castrum depredaverunt.
Interea Ludovicus Francorum rex Beneventi principatum adivit ( an. 848), et capto Abomasale inimico, cum suis Romam regressus est, sicque ab apostolico coronatus et unctus est in regem ( an. 850, Apr. 6). Fertur quoque tunc Ragusiensem civitatem maris et venti impetu maxima ex parte cecidisse. Denuo Anchona civitas iis diebus depredata est. Venerius quidem Gradensis patriarcba, qui pontificalem cathedram annis rexerat 24 et mensibus octo, mortuus est et Victor patriarcha extitit sibi successor. Illud etiam non pretermittendum, quod 139.0904D| antedicti duces ad sua tuenda loca eo tempore duas bellicosas naves tales perficere studuerunt, quales nunquam apud Veneciam antea fuit; quae graeca lingua zalandriae dicuntur. Iis diebus Ursus Olivolensis 139.0905A| ecclesie presul, qui pontificalem sedem annis gubernavit 32, hominem exivit. Cui successit Maurus episcopus. Eo vero anno (860) talis glacies apud Veneciam dicitur fuisse, qualis nec antea nec postea visa est.
Mortuo vero Victore patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis gubernaverat sex et mensibus tribus et diebus quattuor, Vitalis hanc adeptus est sedem.
Anno quidem Domini nostri Jesu Christi incarnatione. . . . . . . . . Lodovicus Longobardorum rex una cum conjuge sua ad locum qui Brundulus vocatur veniens, apud sancti Michaelis monasterium ab utroque duce honorifice susceptus est. Ubi cum triduo simul comanerent, ad dilectionis seu pacis vinculum corroborandum Johannes dux suam de sacro baptismate sobolem 139.0905B| regem promovit ut susciperet. Quo peracto rex cum conjuge Italiam, duces vero ad pallaticium reversi sunt. Eo tempore Normannorum gentes cum trecentis sexaginta navibus Constantinopolitanam urbem adire ausi sunt. Verum quia nulla racione inexpugnabilem ledere valebant urbem, suburbanum fortiter patrantes bellum quamplurimos ibi occidere non pepercerunt, et sic predicta gens cum triumpho ad propriam regressa est. Is etiam diebus Caroli, Francorum regis et Lotharii filii, exitus Lodovico Longobardorum regi denuntiatus est ( an. 863); et isdem Francis interpellantibus, illuc ire festinavit, eosque sub suo mansuros regimine adquisivit, duorumque deinceps regnotum imperator effectus est. Tunc vero Mauro Olivolense episcopo mortuo, qui pontificali honorem rexit annos 139.0905C| decem, Dominicus episcopus sibi successor extitit.
Interea cum essent anni ab incarnatione nostri Redemptoris . . . . . . . . Johannes dux diem finivit suppremum, et ducatus in suo genitore solo remansit; qui uno anno post filii funus dum in sancti Zacharie monasterio diem celebraret festum, a pessimis hominibus, exiente eo, peracto vespero, de ecclesia, insons crudeliter interemptus est. Cujus corpus sanctae moniales in ejusdem ecclesie atrio sepelire studiose procuraverunt. Gubernavit autem Veneticorum populum . . . . . . . annorum spacio. Deinde ad eundem dignitatis culmen quemdam virum Ursonem nomine sublimarunt ( an. 864). Nomina nempe homicidarum qui hoc facinus peregerunt, hec sunt: Johannes Gradonicus cum quodam suo nepote, Petrus 139.0905D| Stephani Candiani filius, Stephanus de Sabulo, Dominicus Faletri filius, Ursus Grugnarius, duo fratres Salbiani filii, et multi alii, nomina eorum ignoramus. Sed divina clemencia diu noluit inultum hoc pretermittere scelus. In sancti Sixti festivitate Johannes Gradonicus cum duobus natis, Stephanus 139.0906A| de Sabulo, Johannes Labresella occisi sunt. Petrus quidem Candianus, et Petrus Cletensius, Petrus Flabianicus. Dominicus Faletrus per Petrum Equilegensem episcopum et Johannem Gradensem archidiaconem, et Dominicum Massonem Constantinopolin ad exulandum destinati sunt. Ceteri namque, id est Stephanus Candianus cum Johannis Gradonici nepote, seu omnes sceleris predicti conscii, repulsi a patria, exilio apud Franciam damnati, redeundi aditum numquam repperire valuerunt. Tamen unus illorum qui apud Veneciam remansit, id est Ursus Grugnarius, a demonio conquasatus expiravit. Prelibatus quidem Ursus dux adversus Dommagoum, Sclavorum principem, cum navali expedictione properavit. Sed cernente eo Veneticorum multitudinem, 139.0906B| proibuit pugnam, pacem requisivit. Deinde acceptis obsidibus dux ad Venetiam repedavit. Eodem videlicet tempore Deusdedus Torcellensis episcopus a duobus suis servitoribus apud Altinum interfectus, diem finivit ultimum. Quod audiente dux, unum ex illis juxta flumen quod Silis vocatur, alterum vero in Torcellensi lacuna suspendere permisit. Prefuit autem Altinati ecclesiae antedictus episcopus annis . . . . . . Ecclesia namque sancte Dei Genetricis et Virginis Mariae, quae vetustate pene consumpta manebat, a Marini patricii filiis consolidata est. Hac denique tempestate Michael imperator interfectus est ( an. 867). Basilius vero cum suo filio Constantino imperatores effecti sunt.
Is diebus Ursoni Veneticorum duci nunciatum est 139.0906C| quod exercitus Sarracenorum juxta Tarantum maneret. Tunc navibus bellicosis eosdem dimicaturos adivit. Cumque diu inter sese decertantes, Sarraceni superati cecidissent, Venetici victores reversi sunt. Interea Baris civitas domni Ludovici regis Francorum et Longobardorum ab exercitu capta est ( an. 871, Febr. 2); quam videlicet civitatem, Bandone ejusdem civitatis gastaldio agente, Sarracenorum gens per annos circiter 30 tenuerunt. Trigesimo primo anno, divina favente gratia, reddita est illis impietas quam Christianis civibus olim intulerant. Capta est autem quarto Nonas Februarias, qua die sancte Dei Genitricis Virginis Mariae purificatio celebratur. Sequenti vero anno (872) mense Madii item Sarraceni Creta insula egredientes, quasdam 139.0906D| Dalmaciarum urbes depopulati sunt, pariterque etiam Braciensem ejusdem provinciae urbem invaserunt. Quod cum domno Urso duci denunciatum foret, parvam naviculam cum 14 hominibus ad Istriam usque destinare sub festinacione studuit, quatenus Sarraceni ne forte Veneciam petere vellent 139.0907A| vel qualis eorum fortitudo subsisteret explorare deberent. Qui cum Gradensi de civitate Istriam petituri exissent, predones Sclavi, qui in portu Silvodis reclusi latitabant, supra eandem naviculam velociter irruerunt. Ubi cum uterque pars fortiter dimicaret multique Sclavorum percussi deficerent, novissime vero capta Veneticorum ab eisdem Sclavis navicula, omnes Venetici qui intus erant occisi sunt. Predicti autem Sarraceni, urbibus quas diximus devastatis, cum inestimabili preda ad propriam sunt reversi. Eodem vero tempore dum Lodovicus imperator adhuc apud Beneventum commoraretur exercitusque ejus Taranti civitatem obsideret, quam Sarraceni captam detinebant, Adelchisi Longobardorum princeps imperatorem extinguere mollitus 139.0907B| est ( an. 871, Aug. 25). Sed cum facile hoc nefas perficere non valeret, sacramento eum constrinxit quod ultra in regione eadem nec ipse nisi rogatus veniret, nec exercitum mitteret. Deinde ad Beneventum cum rediret, Sarracenos qui apud Terracinam Campaniae manebant aggressus ( Sept. ) fortiter debellavit, undecimque milia ex eis occidit, et sic ad Italiam reversus est.
Hac denique tempestate mortuo Vitale patriarcha qui Gradensem ecclesiam annis rexerat . . . , domnus Petrus diaconus in loco ejus electus est, vir sanctitate precipuus, grammatice artis peritus. Hic dum tanti honoris se indignum judicaret, priusquam eligeretur, ad Italiam confugit; sed tandem precibus reductus, invitus ad pontificale culmen ascendit. 139.0907C| Lodovicus pius imperator tunc Veronae obiit ( an. 875, Aug. 12). Apud Torcellum quidem mortuo Senatore episcopo, qui Altinatis ecclesiam annis gubernavit, subrogatus est in ea sede Dominicus abbas Altinatis monasterii, qui olim fuerat monachus sancti Illarii, et inde egressus, pro inposito crimine veretro sibi absiso, apud Spoletum postmodum aliquamdiu moratus est. Quem dum contra ducis decretum Petrus egregius patriarcha sub anathematis vinculo coarctaret, ejusdem ducis amissa gratia egressus, Istriensem peciit provinciam.
Circa hec tempora Sarraceni advenientes, Gradensem urbem capere conati sunt. Sed civibus fortiter decertantibus, Sarracenorum impietas non 139.0907D| prevaluit. Tamen cum duobus predictam urbem diebus obsedissent, denunciatum est domno Urso duci; qui instanter Johannem filium suum adversus eosdem cum navali exercitu misit. Quod dum Sarraceni sorte investigarent, protinus recedentes ab urbe, Cumaclensem villam depopulati sunt. 139.0908A| Domnus vero Petrus patriarcha, relicta Gradensi urbe, Rivoaltum adveniens, apud sancti Juliani sui patrimonii ecclesiam ospitatus, ibi per integrum annum commoratus est. Tamen perfectam cum duce pacem propter Torcellensem ellectum minime habebat. Tandem patriarcha duci resistere non valens, occulte de Venecia exivit, Romamque adire disposuit; quem domnus papa Johannes devote suscipiens, integro anno secum morari coegit. Eo tempore domnus Ursus dux Johannem filium suum in dignitate sibi consortem fecit. Tunc Sclavorum pessime gentes et Dalmacianorum Ystriensem provinciam depredare ceperunt. Quattuor videlicet urbes ibidem devastaverunt, id est Umacus, Civitas nova, Sipiares, atque Ruinius. Deinde nunciatum 139.0908B| est domno Urso duci quod Gradensem ad urbem vellent transire; cum triginta navibus ad predictam civitatem venit. Inde pertransiens Istriam, audacter super eosdem Sclavos inruens, in tantum eosdem cede prostravit, ut nemo illorum evadens patriam valuit reverti. Quoniam hisdem princeps celitus victoriam consecutus, Sclavos quos in hoc certamine ceperat liberos dimisit, ecclesiarumque res quae sublatae in prelibata provincia fuerant restituit, sicque triumphali cum gloria palatium reddiit. Et propter hoc fedus quod inter Sclavos et Veneticos olim fuerat, disruptum est. Eo tempore Saudan Sarracenorum princeps, qui in Varensi urbe jam dudum captus usque ad tempus istud carcere trusus manebat, ab Aldegisi Longobardorum duce 139.0908C| dimissus ( an. 876), iterum post aliquantum tempus Tarantum reddiit, multaque postea Christianis mala induxit. Dehinc mortuo Domogoi, Sclavorum pessimo duce, domnus Ursus dux et Johannes suus filius cum Sclavis pacem et concordiam iniit. Tamen adversus Narrentanos cum quibus jurgium habebat, exercitum misit.
Hac tempestate Dominicus Olivolensis episcopus mortuus est, qui Olivolensem sedem annis gubernavit . . . . . ; domnus Johannes archidiaconus, Marini patricii filius, in loco ejus ordinatus est. Petrus siquidem patriarcha, qui Romae fuerat, una cum Johanne papa Ravennam adveniens, ibique septuaginta episcoporum sinodo congregata, duos episcopos 139.0908D| Venetiae, id est Petrum Equilensem et Leonem Caprulensem, et eos qui erant in eadem provincia electos ad eundem concilium convocavit, ut contentionis causam inter Ursonem ducem et patriarcham diligentissime determinaret. Sed dum episcopi cum electis tarde et expleta jam sinodo Ravennam venirent, communione a papa privati, duce tamen interpellante 139.0909A| soluti sunt. Circa haec tempora Carolus Francorum rex, quem dudum Johannes papa regem Italiae unxerat ( an. 877, Sept. ), Papiam adveniens, regnum invasit; ad quem papa profectus, digno honore susceptus est. Petrus vero patriarcha Boloniam veniens, aliquamdiu ibi commoratus, rursus Parmam adiit, ac deinde domni papae amore Papiam petiit. His diebus Carlemannus Baiovarorum rex, magno cum exercitu ingressus Italiam, Carolum effugavit. Qui videlicet Carolus Franciam cum petere vellet, infirmitate detentus, in via mortuus est ( Oct. 6). Domnus quidem papa Romam reversus est, Petrum vero patriarcham Papiae reliquit. Qui ibi aliquantis diebus manens, dehinc Tarvisium veniens, a Landono ipsius civitatis episcopo dignissima veneracione 139.0909B| susceptus est. Ubi cum, legatis inter ipsum et predictum ducem euntibus, tandem pax pristina consolidata esset, isdem egregius pontifex Veneciam repedavit, et duce interpellante aliquantis diebus in palacio mansit; ea vero ratione, ut Dominicus presbyter, Torcellensis ecclesiae electus, pro quo inter eos discordia fuerat, diebus Petri patriarchae episcopali consecratione careret, in episcopii tamen domo manens fruendi rebus ipsius ecclesiae licenciam haberet. Qui post paucos dies cum gratiam aput condictum pontificem repperiret, eum in Torcellensi ecclesia ad convivium invitavit. Deinde ad Gradensem urbem patriarcha reversus, tres electos episcopos consecravit, id est Johannem Olivolensem, et Leonem Metamaucensem, et Johannem Civitatis 139.0909C| nove. Petrus vero patriarcha post paucum tempus ad Rivoaltum adveniens, in sancti Juliani basilica ospitatus est; qui non diu corporis sospitatem gerens, molestia preventus in eadem ecclesia, sancta ejus anima migravit ad gloriam. Gubernavit autem Gradensem ecclesiam annis quattuor et mensibus sex. Fuit autem statura decens et aspectu pulcher, non plus aetatis quam quadraginta annorum extitit. Cujus corpus maxime cum honore Venetici ad Gradensem urbem deportantes, ante sanctae Euphemiae ecclesiam in atrio sepellierunt.
Post hunc vero ad Gradensem gubernandam ecclesiam Victor, presbyter sancti Silvestri basilice, successit. His diebus Sedesclavus, Tibimiri ex progenie, 139.0909D| imperiali fultus praesidio Constantinopolim veniens, Scavorum ducatum arripuit, filiosque Domogoi exilio trusit. Eo videlicet tempore domnus Ursus dux ab imperialibus internunciis protospatharius effectus, donis amplissimis ditatus est, suamque filiam nomine Feliciam Rodoaldo, Johannis ducis Boloniae filio, in conjugium tradidit. Johanna siquidem abbatissa, domni Ursi ducis filia, sancti Zachariae monasterium jam paene consumptum vetustate a fundamentis recreare studuit. Tunc Victor electus patriarcha 8 Kal. Febr. consecratus est ( Jan. 25); qui etiam Dominicum Torcellensem 139.0910A| electum contra voluntatem consecravit, quoniam in suae electionis die sacramento a principe constrictus est, ut qualem ipse illi electum dirigeret, talem ille consecraret. Dixit tamen sibi patriarcha: Ve tibi, quia temere ad hunc accedis honorem! An nescis ubi dicitur: Si quis semet ipsum absciderit, dejiciatur a clero? Et ut coacte me hoc facere credas, in die judicii pro hoc honore, nisi peniteas, rationem reddas, quia tibi ipsi verendam amputare minime pepercisti.
Circa haec tempora mensis Madii die 22 sanguis de nubibus pluit. Tunc Johannes Olivolensis ecclesiae presul obiit, qui praedictam ecclesiam annis gubernaverat. . . . . quem Laurentius presbyter ad hanc sedem regendam secutus est. His diebus quidam 139.0910B| Sclavus nomine Brenamir, interfecto Sedescavo ipsius ducatum usurpavit. Domnus quidem Ursus dux efflagitante Basilio imperatore eo tempore 12 campanas Constantinopolim misit, quas imperator in ecclesia noviter ab eo constructa posuit, et ex tempore illo Greci campanas habere ceperunt.
Mortuo vero hac tempestate ( an. 88.) domno Urso duce, dignitas in Johanne suo filio remansit. Fuit autem predictus Ursus multae sapientiae et pietatis vir amatorque pacis. Ipse aput Civitatem novam Eraclianam palacium construere fecit. Temporibus cujus in Rivoalto etiam paludes cultandi homines licenciam habuerunt et domos edificandi contra orientem. Insula namque que Dorsumdurum 139.0910C| vocatur, consulente illo composita fuerat. Gubernavit autem predictum honorem annis 17, et mortuus est ac sepultus in sancti Zachariae monasterio. Johannes vero dux Cumaclensem comitatum ex Romani pontificis largitate adquirere cupiens, Badovarium suum fratrem Romam direxit: qui dum Ravennam adiret, Marinus Cumaclensium comes super eum viros armatos misit, et ibi vulneratus in crure captus est. Tunc predictus comes, ne hanc injuriam requireret, sacramento eum constrinxit atque dimisit. Sed reversus ad Veneciam, statim vitam finivit. Propter quam causam domnus Johannes dux navali exercitu Cumaclensem castrum properans, ejusdemque populum atquisivit, et ordinatis 139.0910D| ibi secundum suum velle judicibus, ad palacium reddiit, et morte fratris ulciscenda Ravennates depredari jussit. Circa haec tempora mense Julio stella de oriente in modum facule visa est pertransisse, que totum pene mundum illuminavit. Post cujus transitum visum est hominibus in coelum audisso in modum sonitum portarum cum aperiuntur et clauduntur, et propterea dicebant quod celum apertum esset et clausum. Tunc Victor patriarcha ex hac luce migravit, qui Gradensem gubernaverat ecclesiam annis 18, sepultusque est in atrio sanctae Eufemiae. Quem successit Georgius, frater ipsius, qui 139.0911A| non plus quam anno uno et mensibus 6 et diebus 21 vixit. Hunc Vitalis junior ad regendam successit ecclesiam. Domnus siquidem Johannes dux, corporis infirmitate detentus, Petrum minimum suum fratrem, populo adclamante, successorem sibi elegit. Quem postea cum convaleret, habere eum consortem voluit. Ipse vero infirmitate correptus, non diu cum fratre manens expiravit, sepultusque fuit juxta predictum Badovarium fratrem suum, qui non plus annorum quam 25 fuerat. Domnus vero Johannes dux sanctorum Cornelii et Cipriani ecclesiam a fundamentis in loco qui Vinea contra nominatur edifficare fecit. Tunc imperator Basilius migravit ab hac luce ( an. 886).
Prelibatus Johannes dux alterum germanum suum, 139.0911B| Ursum nomine, sibi consortem fecit. Siquidem domnus Ursus dux dum quattuor haberet filios, id est Johannem, Badovarium, Ursum et Petrum, omnes ducatus dignitate praeter Badovarium claruerunt. Eodem vero tempore aquae diluvii in finibus Venetiarum fuerant, in tantum ut omnes ecclesias sive domos penetrarent. Deinde cum domnus Johannes dux adhuc infirmitate detentus, frater ejus ducatum rennueret, Venetici ducem sibi constituerunt Petrum videlicet, cognomento Candianum, infra domum ipsius 17 die mensis Aprilis (887). Quem domnus Johannes dux clementer ad palatium convocans, spatam fustemque ac sellam ei contradidit, eumque sibi successorem constituens ad domum 139.0911C| suam reversus est.
Suscepto itaque ducatu Petrus dux cum domno Johanne duce ejusque germano satis honorifice egit; et contra Narrentanos Scavos confestim exercitum misit. Qui cum sine effectu reversus esset, tunc per semet ipsum cum 12 navibus mense Augusto in mare hostiliter est egressus, et ad montem Scavorum perveniens, in loco qui vocatur Mucules exivit, licet cum paucis. Sed Sclavos sibi resistentes, primum in fugam vertit, multosque ex illis occidens, quinque naves illorum que ibi erant, securibus fregit. Sed demum irruentibus Scavis, ibidem interfectus est cum aliis septem mense Septembris die octavo decimo, ceteri vero incolomes reversi sunt. Tenuit autem ducatum idem Petrus dux menses 5. 139.0911D| Fuit autem vir bellicosus et audax, sapiens et amodum largus; ecclesiam vero in tantum frequentans, ut nullo tempore divino careret officio. Cujus corpus Andreas tribunus latenter a Sclavis sublatum Gradensem urbem misit, ibique sepultus est in atrio ecclesiae. Fuit autem statura mediocris, annorum quadraginta quinque. Tunc domnus Johannes dux, 139.0912A| quamvis adhuc infirmis, deprecante populo ad palatium rediit.
( An. 888.) Sed diucius stare nolens, licentiam populo dedit ut constitueret sibi ducem quem vellet. Tunc omnes pariter elegerunt sibi Petrum nobilem virum, filium Dominici tribuni; qui videlicet Petrus natus fuerat de Agnella neptia Petri superioris ducis, quem ad monasterium diximus interfectum. Mortuo itaque ipso tempore Vitale patriarcha, qui ecclesiam Gradensem gubernaverat annis 3 et mensibus 3 diebusque 14, successit sibi Dominicus patriarcha. Domnus vero Johannes dux rursum ad domum propriam reddiit, ibique usque ad vitae finem mansit.
Interea ( an. 899) Ungrorum pagana et crudelissima 139.0912B| gens Italiam veniens, incendiis et rapinis cuncta devastans, maximamque multitudinem hominum interficiens, nonnullos etiam captivos reservavit. Contra quos Berengarius rex direxit exercitum 15 milia hominum. Sed pauci ex eis reversi sunt. Ungri vero pertranseuntes Tarvisium, Patavium, Brixiam, ceterosque fines, Papiam et Mediolanum venerunt et usque ad montem Job depopulantes cuncta. Sed ad Venecias introgressi cum aequis adque pelliciis navibus, primo Civitatem novam, fugiente populo, igne concremaverunt. Deinde Equilum, Finem, Cloiam, Caputargelem incenderunt, litoraque mari depopulaverunt. Verum etiam temptantes Rivoaltum et Metamaucum 139.0912C| ingredi per loca que Albiola vocantur in die passionis sanctorum apostolorum Petri et Pauli, tunc domnus Petrus dux navali exercitu, Dei protectus auxilio, predictos Ungros in fugam vertit. Fuit namque haec persecucio in Italia et Venetia anno uno. Rex igitur Berengarius, datis obsidibus ac donis, predictos Ungros de Italia recedere fecit cum omni preda quam ceperant. Hac scilicet tempestate Dominicus patriarcha migravit a saeculo, ecclesiam Gradensem rexerat annis 7 et mensibus 11. Cujus Laurencius successor extitit. Circa hec vero tempora domnus Petrus dux una cum suis civitatem aput Rivoaltum edificare cepit anno sui ducatus 9, sicque Leo imperator protospatharii honorem sibi injunxit. Predicte vero civitatis murus 139.0912D| a capite rivuli de castello usque ad ecclesiam sanctae Mariae que de Jubianico dicitur extendebatur. Maximaque catena ferrea inibi composita erat, quae uno capite in fine predicti muri, alio vero in sancti Gregorii ecclesiae margine, quae trans ripam posita est, coherebat, ob hoc videlicet, ne ulla navis penetrandi facultatem nisi dissoluta catena haberet. Vixit 139.0913A| autem jam dictus Petrus dux in ducatu annis 23, et mortuus est ( an. 912), sepultusque in sancti Zachariae monasterio, de cujus funere non modice Venetici condoluerunt, quoniam plenus omni bonitate honorifice rexit ducatum. Quem successit ad hanc regendam dignitatem domnus Ursus cognomento Particiacus, qui mox ut dux effectus est, suum filium Petrum nomine Constantinopolim ad Leonem imperatorem destinavit. Quem imperator cum honore suscipiens, protospatharium fecit, ditatumque maximis donis ad propria redire permisit. Qui dum Chroatorum fines rediens transire vellet, a Michahele Sclavorum duce fraude deceptus omnibusque bonis privatus, atque Vulgarico regi, Simeoni nomine, exilii pena transmissus est. Quem 139.0913B| pater perditum acriter dolens, minime acquirere quivit, interim per suum internuncium, Dominicum videlicet Metamaucensem archidiaconem, qui postea episcopus effectus est, suis donis redimeret.
His autem diebus defuncto Leone imperatore ( an. 912), Constantinus ejus filius imperium adeptus est. Ipso etiam tempore Laurentius patriarcha hominem exivit, qui Gradensem ecclesiam rexerat annis 12, mensibus 9, diebus 24, tumulatusque est in sanctae Eufemiae atrio. Quem Marinus patriarcha successit. Prelibatus itaque Ursus dux, dum ducatum annis gereret 20, jam senex effectus terrena penitus parvipendens coenobitalemque habitum in sancti Felicis monasterio devote suscipiens, ibi vitam finivit. 139.0913C| Fuerat namque ingenio preclarus, sanctitate preditus, justitie amator, elemosina dapsilis, omnibusque bonis fultus. Post cujus discessum quidam nobilissimus Petrus cognomento Candianus ducatum suscipiens, nihilo minus sui decessoris exemplo subditum sibi populum tractare conatus est. Ubi dum Cumaclensis insulae homines quosdam Veneticos temere comprehendissent, ipse vero tanti dedecoris injuriam non ferens, misso illuc exercitu ipsorum castrum igne combussit, quosdamque illorum interficiens, reliquos utriusque sexus ad Veneciam duxit, ibique tamdiu ipsos detinuit, donec sese suae dicioni sacramentorum fide subderent et ut proprii sibi deinceps in omnibus obtemperarent. His namque 139.0913D| diebus quidam Olivolensis episcopus Dominicus nomine defunctus est, quem successit Petrus, Petri tribuni filius. Antedictus vero Petrus Candianus dux suum dilectum equivocum filium Constantinopolim ad Constantinum et Romano imperatores transmisit, 139.0914A| a quibus protospatharius effectus, cum maximis donis ad Veneciam rediit. Qui vero prelibatus dux post adventum filii non plus quam quinque annorum spacia vivens, ab hac luce subtractus est. Quem successit Petrus Ursonis ducis filius, is qui aput Vulgaricum regem fuerat exulatus. Sane non absurdum videtur interponere, quomodo predictus Romano inperiale fastigium usurpavit. Leo scilicet imperator quem supra memoravimus, dum solito more navalem exercitum in Sarracenos mitteret, eundem Romano, qui tunc delongarii officio fungebatur, primum eductorem ipsius exercitus constituit. Interea mortuo Leone imperatore, Constantinus ejus filius omnium electione imperium est adeptus. Qui statim ad Romano suos delegavit nuntios, mandans 139.0914B| ut una cum exercitu Constantinopolim remearet; quibus respondisse fertur se nulla ratione Constantinopolim redditurum, neque suae dicioni obtemperaturum, nisi eum in palacio majorem consiliarium et quasi patrem coleret: sin vero aliter, procul dubio sese totis nisibus suo imperio repugnaturum promisit. Mox namque verba operibus adimplens, civitatem quae Avitus dicitur adiit, ibique ne aliquis alimoniam Constantinopolim deferret penitus interdixit. Unde factum est, ut cives inedia pene consumpti, imperiali consilio eundem in palacio ut exposcerat receperunt ( an. 919). Qui instanter suam filiam Constantino imperatori in conjugio tradidit. Tum sibi tribusque suis filiis, id est Christoforo, Stefano et Constantino, imperialem 139.0914C| coronam imposuit, sicque in uno palacio quinque simul imperatores manebant. Nam Christoforus, major Romano filius, non diu vivens, imperium cum vita perdidit ( an. 920). His diebus mortuo Petro duce Badavario, qui rexerat ducatum annis 3, successit Petrus Candianus, antedicti Petri ducis filius. Predicti namque quattuor imperatores inter se animos repugnantes, dum Stefanus et Constantinus fratres suum cognatum Constantinum occidere molirentur, interdicentem Romano patrem violenter monachum effectum, aput insulas quae Paonariae nuncupantur exilio damnaverunt. Hoc denique paterno scelere patrato, iterum qualiter predictum Constantinum perdere conati sunt intimabo. Antiqua etenim consuetudo in Constantinopolitano 139.0914D| palacio fuisse fertur, quo quisquo imperator milites illic haberet qui palatinas excubias sorte peragerent, quos Eolica lingua littorias nominat. Cumque tres simul illo tempore imperium gubernarent, unusquisque illorum in palacio 139.0915A| hujus conditionis proprios milites habebat. Quibus omnibus quidam eunuchus Gallus nomine preerat, cum quo quadam die duo fratres, id est Stefanus et Constantinus, clam tali ordine consiliati sunt, videlicet dum simul solito ad mensam convenirent et duris sermonibus cognatum Constantinum exasperarent, mox ut condictum indicium magister ab illis sentiret, propriis militibus aditum exeundi panderet, qui eumdem Constantinum vel exstinguerent vel de palacio turpiter eliminarent, Constantini vero militibus, ne sibi favere possent, aditum interdiceret. Quod predictus Gallus libenter adimplere promisit. Sed Dei providencia qui illum, scilicet Constantinum, imperare disposuerat, hanc malignam conspiracionem noluit sibi latere. Isdem 139.0915B| vero Gallus, divina inspiratione, mox creditum sibi consilium Constantino prodere studuit, spoponditque ut illis innuentibus, Constantini militibus quos claudere promiserat aperiret, illorumque milites quibus aperire spoponderat clauderet. Quod factum est. Cumque in crastinum ad mensam convenirent et predicti fratres injurias cognato imponerent, certus Constantinus fide Galli, illatis sibi injuriis constanter vicem reddere caepit. Tunc illi innuentes inquiunt: Numquidnam, Galle, possumus habere aliquos, qui in isto arrogante nostras queant vindicare injurias? At ille: Potestis, inquit, et rapido rursu Constantini milites ad sui senioris auxilium promovit. Qui venientes, statim utrumque fratrem comprehenderunt, ac Constantini jussu clerici facti 139.0915C| ad patrem monachum, quem ipsi exiliaverant, detulerunt. Quos cum patre venientes cerneret, insultans ait: Et unde in hac mea exilii solitudine tam devoti et pulchri clerici delati sunt? Sed qui patrem exiliare non puduistis, exilii penam simul non sustinebitis, ut, quem contempsistis habere consortem in honore, non habeatis consolatorem in dolore. Mox vero per nuncios Constantinum suum generum taliter affatus est: Noli, queso, mecum filios in uno exilio esse permittere, quia quos unum palacium capere nequivit, neque unum exilium capiat. Tunc Constantinus imperator alterum illorum, id est Stefanum, ad insulam que Proconisum nuncupatur, alterum vero, id est Constantinum, ad Sumatrapi insulam exiliari jussit; qui videlicet Constantinus 139.0915D| aput eandem insulam post parvum tempus a quodam imperatoris milite capite est truncatus .
Imperatorum Grecorum ratio coegit nos a nostrae istoriae serie aliquid discedere. Nunc necesse est 139.0916A| illam ordine repetere. Igitur Petrus Candianus dux, quem prediximus, sexto sui ducatus anno, triginta et tres naves quas Venetici gumbarias nominant contra Narrentanos Sclavos misit, quibus Ursus Badovarius et Petrus Rosolus prefuerunt. Qui absque effectu reversi sunt. Iterum namque totidem contra eos mittere studuit. Quae federe firmato ad propria redierunt. Eo videlicet tempore mortuo Petro Olivolensi episcopo, qui episcopatum rexit annis. . . ., Ursus sibi successit. Antedictus quidem Petrus dux tres habuit filios, quorum unum nomine Petrum, populo suggerente, consortem sibi elegit ( an. 959). Qui paterna monita flocti pendens, adversus eum insurgere temptavit, adeo ut quadam die utrarumque parcium milites ad pugnam peragendam in Rivoalto 139.0916B| foro convenirent. Sed dum infirmo et vetulo patri major pars populi obtemperaret filiumque perdere vellet, tandem pater misericordia motus, ne illum occideret, rogare caepit. Tamen volens populo satis facere, extra patriam illum exire jussit. Deinde omnes tam episcopi quam cuncto clero cum omni populo, facta conspiratione juraverunt, quo nunquam nec in vita nec post hobitum patris eum ducem haberent. Is autem Petrus, qui patria pulsus fuerat, comitante illo Georgio diacono et Gregorio quodam presbitero una cum 12 propriis servis ad Hwidonem marchionem, Berengarii regis filium, pervenit. Qui eum devote suscipiens, patri Berengario regi presentavit. A quo similiter cum honore susceptus, ut secum ad Spoletensem seu Camerini marchiam debellandam properaret, 139.0916C| invitatus est. Qui rediens, accepta a rege licentia de Veneticis vendicandi, Ravennam adiit. Ubi cujusdam relatione didicit, septem Veneticorum naves in portu qui vocatur Primarius fore, quae negotiis honerate, Fanensem urbem proficisci disposuerant. Tum sex Ravennatum navibus adeptis, contra easdem hostiliter irruens, eas absque obstaculo comprehendit. Sicque Ravennam reversus est. Interea mortuus est Petrus dux pater ipsius, qui decem et septem annis rexerat ducatum. Post filii quidem ejectionem non plus quam duobus mensibus et 14 diebus vixisse fertur. Anno igitur Incarnationis Domini nostri Jesu Christi nongentesimo quinquagesimo nono, omnis Veneticorum multitudo una cum episcopis et abbatibus convenere, et sacramenta 139.0916D| oblivionis tradentes, cum trecentis pene navibus preparatis Ravennam, ut supradictum Petrum in ducatus honorem restituerent, properarunt. Quem suscipientes, cum tali apparatu ad palatium duxerunt, sacramentorumque fide principem iterum 139.0917A| recrearunt. Qui non post multum tempus nacta occasione, maritale thorum Johanniae uxori suae interdicens, in sancti Zachariae coenobio monachicam vestem vi eam recipere coegit. Filium siquidem quem ex ea habuit, Vitalem nomine, clericum devovens, Gradensem patriarcham postmodum fieri promovit. Deinde Hugonis marchionis sororem Hwalderada nomine in conjugio excepit, a qua servorum ancillarumque copiis prediisque maximis dotalicii jure acceptis, exteros milites de Italico regno, cum quibus defendere et possidere predicta praedia possed, acquirere studuit. Nempe tante audaciae fuisse fertur, quo et subditos virtutis rigore plus solito premeret, extraneosque sibi obsistentes ulciscendo devinceret. Ferrariensis quippe 139.0917B| castelli populum potentissime debellavit. Opiterginum quidem castrum igne concrematum devastari jussit. Nonnullaque alia se objurgantibus aspera intulit. Verum quia omnia gesta ab illo explicare minime possum, ejus exitum exarando demonstrare curemus. Octavo decimo quidem sui honoris anno (977), una cum filio parvulo quem de predicta Hwalderada habuit, tali ordine interfectus est. Dum illo longo tempore Venetici ob austeritatem sui exosum haberent facultatemque perdendi sedule machinarent, quadam die facta conspiratione in illum insurgere adorsi sunt. Palatium tamen, qui bellicosis, licet paucis, militibus illum stipatum noverant, nulla ratione ausi sunt penetrare. Tandem nequam consilium invenientes, propinquas domos, quae econtra 139.0917C| palatium citra rivolum consistebant, igne mixto picino fomento accendere studuerunt, quatinus flamarum flexibilia culmina vicinum palatium attingere et concremare possent. Unde factum est, quod non modo palatium, verum etiam sancti Marci sanctique Theodori, nec non sanctae Mariae de Jubianico ecclesiae et plus quam trecente mansiones eo die urerentur. Is autem dux cum ignis calorem fumique suffocationem diu inter palatium ferre nequiret, per sancti Marci atrii januas evadere cum paucis conatus est; ubi nonullos Veneticorum majores una cum generis afinitate suum expectantes periculum repperit; quos ut cernens taliter allocutus est: Et vos, fratres, ad exicii mei cumulum venire 139.0917D| voluistis? Si aliquid in verbis vel in rebus publicis deliqui, meae insperate vitae spacium rogo, et omnia ad vestrum velle satisfacere promitto. Tunc ipsi sceleratissimum et morte dignum eum affirmantes, diris vocibus clamaverunt, quod nulla evadendi in illo possibilitas foret. Et instanter mucronum ictibus 139.0918A| undique illum crudeliter vulnerantes, diva anima corporeo relicto ergastulo, superum petiit solita. Filium siquidem, quem nutrix ab incendii poena liberavit, a quodam nequissimo cuspide transverberatus est, pariterque milites qui illi favere nitebantur, occisi sunt. Gelida namque corpora quorum, idem genitoris et sobolis, ob ignominiam primitus exigua navi ad macelli forum, deinde quodam sanctissimo viro Johanne Gradonico nomine interpellante, ad sancti Yllari monasterium detulerunt.
Patrato vero hoc nequissimo scelere, in sancti Petri ecclesiam convenerunt, ibique communi voto quendam virum, Petrum videlicet Ursoylum cognomine, preclarum generositate et moribus in ducatus honorem sublimare decreverunt. Qui puerili etate 139.0918B| nil aliud quam Deo placere studens, ad tante dignatatis provectum scandere contempnebat, timens ne saecularis honoris ambitione propositum amitteret sanctitatis. Tandem importune populo interpellante, non humano favore, sed totius rei publicae commodo hujusmodi principatus apicem accipere non recusavit. Deinde sacramentorum fide ab omnibus confirmatus, in propria domo degere voluit, ut interim sancti Marci ecclesiam et palatium recreare posset. Erat siquidem sibi conjux, Felicia nomine et merito, unius nati tantummodo mater, qui patris equivocus nomine, non dissimilis extitit opere. Post cujus vero conceptionem, quam angelico inditio diva mater fertur cognovisse, maritalem torum viro sibi obtemperante, inviolatum vicissim Deo conservare deinceps 139.0918C| devovere. Ceperat namque isdem dux Veneticorum causas bene et utiliter tractare, censuramque legis in omnibus studiosissime observare, et omnium virtutum gratia pollere. Combustum vero palatium et sancti Marci ecclesiam honorifice propriis sumptibus redintegrare studuit. Interea Vitalis Gradensis patriarcha, predicti Petri interfecti filius, quorumdam Veneticorum consilio Saxoniam ad secundum Ottonem imperatorem properavit. Quem imperator devote suscipiens, dixit: Cur ad me, pater, posita tanti itineris intercapedine meam presentiam adire voluisti? At ille: Proprii, inquid, parentes exicio coactus, ad tuam clementiam veni, quatinus mei infortunii meaeque inopiae consolator et fautor efficiaris. 139.0918D| Tunc cesar experta ordine hujus sceleris ratione, patriarcham secum manere aliquamdiu rogavit, suasque querelas pie veniabiliterque condoluit. Eodem quoque tempore domnus Hwarinus venerabilis abbas sancti Michahelis monasterii, quod in Equitanie partibus in loco qui vocatur Cussanus 139.0919A| scitum manere decernitur, Romam ad apostolorum limina properavit. In redeundo quidem Dei fultus timore beatique Marci, Venetiam intravit, ibique aliquantis diebus orationis studio et domni Petri ducis precibus constrictus commoratus est. Quem dum domnus dux digna veneratione coleret et sedulae divina colloquia simul agerent, expertus est abbas ducem prorsus terrena parvipendere habitamque dignitatem non ambitionis studio sed subditorum solatio obtinere; injunxit tamen sibi dicens: Si vis perfectus esse, relinque mundum hujusque dignitatis apicem, et in monasterio Deo servire festina. Cui dux: Egregie, inquid, pater et meae animae lucrator, summa aviditate tuis monitis obtemperare gestio. Sed aliquanti temporis spacium rogo, interim meam facultatem 139.0919B| disponere queam. Postea vero in monasterio tuique regiminis vinculo summissus, Deo militare cupio. His quidem determinatis, certam diem decreverunt, quas abbas Veneciam ad eundem suscipiendum reciprocaret. Tunc accepta licencia, ad suum monasterium repedavit. Antedictus vero dux ceptam patriae salutem sollerti studio procurare non desiit, licet aliquanti, quorum consilio, ut diximus, patriarcha imperatorem adiit, sue ditioni perversos repugnantes efficerentur, adeo ut suam vitam crudeli funere perdere molirentur. Tamen tante bonitatis et divinae virtutis gratia vigebat, ut quicquid ipsi de se clanculo iniqua machinatione determinarent, nemine indagante cognosceret, nullique resistenti aliquod nephas recompensare voluit, sed 139.0919C| equo animo Dei timore omnia tollerando sustinebat. Inter hec statuta die prelibatus abbas ad Venetiam reversus est, ea occasione quo Hierosolimam ire vellet ( an. 976). Quem Petrus dux libenter suscepit, et prima nocte diei Kalendarum Septembriarum ipse una cum Johanne Gradonico necnon Johanne Maureceni, suo videlicet genero, nesciente uxore et filio omnibusque fidelibus, occulte de Venetia exierunt. Qui non procul a sancti Illarii monasterio equos assendentes, jam detonsis barbis velocissimo cursu viam carpere ceperunt, in tantum in tercia die Mediolanensem ruram transeuntes, Vergelensem urbem conspicerent. Sequenti vero die Veneticorum populi perditum pastorem conquaesti sunt; quem minime reperientes, maximo tabescebant 139.0919D| dolore. Fuit nempe pauperum nutritor, ecclesiarum recreator, clericorum et monachorum fauctor, omnibusque benivolus. De suis quidem facultatibus mille librarum numerum ad Veneticorum solatia in palatio largivit, alias mille in pauperum alimonias contulit; in sancti Marci altare tabulam miro opere ex argento et auro Constantinopolim peragere 139.0920A| jussit. Secum etiam maximam thesauri copiam ad predicti monasterii restaurationem deportavit. Rexit itaque ducatum annis duobus et mense uno. Nam non plus etatis quam quinquaginta annorum fuerat, quando saecularem deposuit gloriam.
Post cujus discessum Vitalis cognomento Candianus, vir totius prudentiae et bonitatis, in ducatus honorem subrogatus est ( an. 976). Quod audiens Vitalis patriarcha, qui apud Veronensem marchiam morabatur, in Venetiam intravit. Qui a duce interpellatus, cum suis nuntiis ad pacem inter imperatorem et Veneticos consolidandam Teutonicam petiit regionem, quoniam ducis Petri interfectione ammodum illos execrabiles exososque habebat; firmato autem federe ad propria reversus est. Praedictus 139.0920B| namque dux corporali molestia ingruente, quattuor diebus antequam vitam presentem determinaret monachum fieri et ad sancti Illari monasterium se deferri promovit. Praefuit autem Veneticorum ducatui anno uno mensibusque duobus, tumulatusque est in eodem monasterio ( an. 977).
Quem Tribunus cognomento Menius dignitate successit, qui, licet saeculari sollertia careret, maximis tamen fortunae copiis exuberabat. Temporibus cujus aurea Venetia nonnullis ignominiorum periculis dehonestata est. Contigit autem ut Veneticorum majores primitus contra ducem insidias demolirentur, deinde inter sese invicem discidentes vicissim odiorum nequitiis inficiebantur. Interea inter Maurecenos et Coloprinos, Venetiae proceres, maximum 139.0920C| jurgium exortum est; adeo ut Stefanus Coloprinus cum filiorum et parentum afinitate, praedicti ducis consensu et virtute, quadam die in Maurocenos abolendos insurgerent. Sed Dei virtute hujus periculi flagitium providi omnes evadendi facultatem consecuti sunt. Unus tamen illorum, id est Dominicus Maureceni innocens in sancti Petri Olivolensis foro detentus et diutissime laceratus est. Cujus corpus turpiter denudatum semivivum ad sancti Zachariae monasterium parva lintre delatum est. Cumque in ecclesia positum a circumstantibus parentibus deploraretur, infra duarum orarum spatia vitalem deposuit halitum. Cujus mors suis maximum dolorem induxit; adeo ut ad hoc scelus ulciscendum oportunum expectarent tempus. Circa haec siquidem tempora 139.0920D| secundus Otho imperator ad Italiam veniens, Veneticorum fedus ob Petri Candiani ducis funus disrumpere conatus est. Ad quem Tribunus predictus dux suos internuntios mittens, eum placare suis muneribus studuit. Pacti etiam scriptionem tunc Veronae duci suoque populo renovatam perpetualiter ad habendum indulsit. Dehinc Ravennam pertransiens, 139.0921A| Romam adire festinavit ( an. 981, Mart. ), ubi didicit Sarracenorum formidolosam gentem Calabritana invasisse loca, jamque in Apulienses partes vellent tendere gressum: quam aggredi hostiliter conatus est. Verum dum proxima loca, quibus Sarracenorum multitudo manebat, incautus peteret, tetra cohors repente Christianorum exercitum ad certamen lacessere temptavit ( an. 982, Jul. 14). Imperator quidem ignarus, quod montium per anfractus omnes Sarracenorum majores latitarent, illos quos cernere valebat facili certamine debellare autumans, pugnam audacter inchoavit, eosque audacissime Christo favente devicit. Cumque Christianorum milicia cum triumphali gloria tentoria applicare propria vellent, paganorum multitudo e montibus 139.0921B| exiliens, super eosque inopinate irruens, illos caedere acriter cepit, in tantum ut illi quibus fugiendi aditus negabantur, crudeliter vulnerati caderent. Imperator siquidem, licet ingenti difficultate, per medias barbarorum acies vix ad litus usque pervenit; inimicorumque inportunitate territus, fluctivagum mare intravit. Ubi duae Graecorum naves, quae lingua illorum zalandriae nuncupantur, non procul a terra anchoris herebant. A quibus ille cum duobus suis vernaculis susceptus, minime agnitus est. Fertur namque quod per triduum illum vinctum custodirent, et quamquam ipse imperatorem se fore omnino denegaret, tamen Greci ingenio peritissimi nescio quibus inditiis eum agnoscere potuerunt. Agnito vero, Constantinopolim illum deferre decreverant; 139.0921C| quod ipse expertus ait: Et ego hoc toto mentis affectu opto, quoniam potius ad sanctorum augustorum vestigia exul degere gestio, quam omnibus bonis privatus mei infortunii ignominiam hic sustinere. Tantum promittite, quatinus meam conjugem meaeque fortunae reliquias me, priusquam recedatis, accipere liceat. Tunc duodecim scrinea, plena thesauris copia, ad littoris marginem delata sunt. Greci hoc cernentes, omni titubatione remota, eundem secum velle firmiter ire credebant. Et dum haec agerentur, Cessone Metense episcopo cum nonnullis aliis littori astantibus, ipse adepto gladio in mare prosiluit, et viriliter natando desideratum littoris marginem inlesus petiit, et sic a duobus periculis liberatus, 139.0921D| Romam cum uxore advenit. Deinde Papiam ceterasque Italiae civitates peragrans, Veronam adii. ( an. 983, Jun. ). Quem praedictus Stefanus Coloprinus una cum duobus filiis et quibusdam parentibus, expertus quod Maurecenorum temeritas, ducis videlicet consultu, parentis mortem vellent ulcisci, clam de Venetia exiens festinanter adire procuravit. Cui imperator valedicens, cur propria amittere voluisse 139.0922A| requisivit; cumque infortuniis viae ventum seriae exponeret, cesari persuasit, quod si vellet consiliis monitisque suis acquiescere, Venetiam diu desideratam facili certamine posset acquirere. Et insuper quo imperatoris animus ad hoc nequissimum perficiendum scelus potius exardesceret, centu libras purissimi auri se illi daturum spopondit, si devicta patria, sibi ducatus dignitatem concederet. Quod audiens imperator, universis suo sceptrui adjacentibus edictum et inevitabile intulit preceptum, ut nemo aliqua praesumptione fultus, deinceps quemlibet Veneticum in aliquam sui imperii partem permitteret exire, neque aliquis suorum in Venetiam auderet intrare. Tunc unicuique Veneticorum secum degenti firmiter praecepit, ut cum suis videlicet nunciis loca 139.0922B| quibus alimonia confluere ad Veneticorum solacia noverant, sollerti studio custodirent. Unde factum est quod Stefanus Coloprinus cum filio suo Dominico Patavi commoraretur, Ursus Badovarius Athesim fluvium praevideret, Dominicus quidem Silvo cum Petro tribuno Mistrinis partibus insisterent, Johannes quidem Bennatus ceu nugigerulus inter omnes discurrere sedule festinaret, Marinus Coloprinus Mistriensi comitatu hujuscemodi officium perageret, Ravennam quoque Stefano juniori, prelibati Stefani filio, ad custodiendum injungerent. Antedictus nempe Tribunus dux repugnantium infidelium nequitiam inultam diu non ferens, domos illorum devastari permisit, uxoresque ne aufugere possent custodire precepit. Imperator autem in tanta severitate 139.0922C| et duricia ad Veneticorum destructionem perseverabat, quo nec precibus nec quibuslibet muneribus eum placare valerent. Sed omnibus suum iterum preceptum imposuit, ut nulli in aliqua sui imperii parte pervento Venetico parcere auderet. His quidem definitis Romam viscere disposuit; in qua non diu incolomes manens, valida ingruente febre, mortuus est, sepultusque in sancti Petri curte non procul a sanctae Mariae ecclesia ( an. 983, Dec. 7). Unde non dubium est ut quidam spiritalis monachus, angelo sibi indicante, cognovit, quod ob Veneticorum afflictionem inopinatam incurrisset mortem. Venecia namque per biennium tali perpessa infortunio divinitate propitia liberata est. Praelibatus 139.0922D| quidem Stefanus Coloprinus una cum filiis et ceteris aliis Papiensem urbem adire satagerunt, flexisque poplitibus Adheleidam augustam, quae inibi morabatur, exorare incessanter ceperunt, ut inlesi suo conservarentur in regno, quoniam omnibus pene Italiae principibus morte digni ob propriae patriae delationem dijudicati sunt. Tunc repente apud Ticinum mortuo Stefano Coloprino, augusta, praecibus Ugonis 139.0923A| videlicet marchionis constricta, filios cum quibusdam aliis suis preeuntibus nuntiis ad Tribunum ducem destinavit, quatinus quicquid sibi vel quibuslibet aliis perverse deliquissent, suo amore Venetiam consequi mererentur. Tribunus vero dux quamquam invitus tamen imperatricis jussu et prece, gratiam simul et patriam illis concessit, et insuper ne ab aliquis inimicorum temere occiderentur, quattuor juratoribus sacramentorum fide muniti, securi in patria persisterunt. Maureceni sane taciti hoc totum considerantes, firmiter parentis mortem vindicare decreverunt. Quapropter dum quadam dies tres fratres, Stefani Coloprini nati, de palatio solito vellent domum parva rate redire, a quattuor Maurocenis interempti, rivoli latices proprio cruore infecerunt. 139.0923B| Quorum corpora a quodam suo homine de limpha sublata, orbate genetrici atque conjugibus delata sunt. Altera vero die in sancti Zachariae monasterio tumulata sunt. Quorum duo laici fuerunt; tercius autem, id est Johannes, clericatus officii sortem gessit. Licet dux ab hujuscemodi nefas se inmunem redderet, nonnulli tamen ejusdem sceleris eum noxium affirmabant. Anno vero 13 sui ducatus isdem dux Mauricium suum filium Constantinopolim mittens, ipso eodemque infirmitate detentus, sex diebus non sua sponte sed populo cogente antequam ultimum sibi obscuresceret, monachus in sancti Zachariae caenobio effectus est. Praefuit autem Veneticis annis 13 et mensibus quinque. Sepultusque est in eodem 139.0923C| monasterio.
Anno vero Dominicae Incarnationis noningentesimo nonagesimo primo Petrum, antedicti domni Petri Ursiuli ducis sobolem, trigesimo suae aetatis anno Veneticorum populi ad paternam dignitatem promoverunt. Qui probitate et actu haud degenerans a divo parente, utriusque tamen hominis peritia omnes poene antiquos excellebat duces. Iste nempe patriae comoda non modo in priscum consolidando reduxit statum, verum in tantum rem publicam auxit, ut suis temporibus Venecia prae omnibus finitimarum provinciis decore et opulentia sublimata diceretur. In sui quidem honoris exordio Constantinopolytanos imperatores, omnesque Saracenorum principes suis legationibus placatos ac devotos amicos 139.0923D| firma stabilitate adquisivit. Nuncios etiam Saxoniam ad tercium Ottonem regem, praeclare indolis puerulum, destinavit, cum quo tanto amoris et amiciciae vinculo sese coarctavit, quatinus remota dilatione, deinceps quicquid sibi possibile conpetebat ad votum consequaeretur. Hisdem namque dux a Croatorum Sclavorum oppressione suos potenter 139.0924A| liberavit; quibus etiam solitum censum primus dare interdixit. Cum Italicis vero principibus amiciciae foedere copulatus semper mansisse probatur. Tamen si quis horum aliqua stipatus temeritate suis quoddam honerosum plus pacti decreto inponere voluisset, viriliter obsistendo sui compos in omnibus manebat. Quid dicam? proprios aequo moderamine aequitatisque trutina preesse satagebat; extraneis vero suae resistentibus ditioni vicissitudinem reconpensabat. Quibus tamen fortunis Venecia suis diebus claruit, serie prodere conabor. Eo namque tempore Gradensis civitas, quae totius novae Venetiae metropolis fore dignoscitur, vetustate ex maxima parte consumpta videbatur, quam praedictus princeps ad ipso fundamine ad propungnaculorum usque 139.0924B| summitatem munitissime renovavit, domumque propriam in ea juxta occidentalem turrim edifficare fecit, parietes etiam seu ecclesiarum laquearia recreare libentissime studuit. Apud Civitatem quidem novam, quae vocatur Eracliana, pulchrae imaginis domum una cum capella ipso eodemque tempore componere fecit.
Interea Johannes Belonensis episcopus Venetiquorum ducatus praedia in finibus Civitatis novae Tribuni ducis tempore usurpata per vim actenus retinebat, quem nec regalis jussio nec quolibet promissum ab ipso infortunium terrere potuit, quo injuste retenta redderet pacemque cum domno Petro duce haberet. Qui dux quamquam moleste, tamen pacifice, interim Heinrici ducis praesenciam Veronensis 139.0924C| susciperet marchia, hoc tollerare disposuit. Pervento vero duce, suis internunciis eundem petere procuravit. Qui amiciciae foedere simulatus, de Johanne episcopo seu ceteris sibi adversantibus legem facere ad suum velle spopondit. Tamen quod ore promisit, citius faciendi voluntatem dicto permutavit. Petrus itaque dux tantae deceptionis providus, suum legatum Ottoni famosissimo regi ad Aquisgrani pallacium sine aliqua mora transmisit, qui hujusmodi causas ordine sibi panderet. Hoc denique expertus rex prenotati ducis Heinrici actum omnino redarguens, omniaque obmissa praedia Petro duci praeceptali institutione ad habendum concessit: cui etiam Brunonem, nobilem suum militem, 139.0924D| misit, qui hoc negocium legis censura regiaque auctoritate inter se et episcopum definiret. Quem episcopus adeo floctipendens, ut illum nec conloquio adire nec videre voluisset. Cumque domnus Petrus dux talia cerneret, accepto a regio nuncio et a suis salubre consilium, inevitabile decretum supra suos imposuit, quo nemo illorum aliqua praesumptione fultus praedictam seu Istriensem ausus 139.0925A| foret marchiam adire, neque aliquod venale vicissim vendere vel comparare. His quidem peractis, regalis nuncius ad propriam reversus est. Ceptum vero jurgium a duce diutissime perduravit, in tantum videlicet ut non solum illius marchiae peculia salis egestate consummerentur, verum etiam homines subsidiis Veneticorum carentes, miserabili calamitate perpessi, sedule ad ducem pacem, quam consequi non valebant, humiliter efflagitarent.
( An. 996.) Dux itaque audiens Ottonem regem ad Italiam venturum, pacem cum praedictae marchiae populo facere diferabatur. Tunc suos nuncios denuo Tentonicam mittere disposuit ( Mart. ) qui inter Alpium anfractus regem jam a Ausonia venientem 139.0925B| repperierunt. A quo honorifice suscepti, quicquid nefas suis dux inimicis intulerat libenter audivit; insuper promisit nunquam quolibet modo illum constringere ad pacem faciendam, interim ipse vellet. Deinde antequam Italiae planiciem peteret, eundem ducem dulci praece rogando demandavit, ut suum natum adhuc Christianae fidei confirmatione carentem Veronam sine aliqua mitteret mora; quod dux suorum fidelium consilio facere adquievit. Puero quidem Verona pervento officiose a rege susceptus est, quem chrismatis unctione propriis amplexibus coarctatum fecit munire, et amisso paterno nomine, Otto, id est suus aequivocus, nuncupatus est. Johannes quidem prememoratus episcopus, seu Rozo Tarvisianae sedis antistes, cum quibuslibet 139.0925C| aliis ad pacem interpellandam ibi convenerunt. Quibus rex hanc adquirere interdicens, donec domni Petri ducis polliciti forent satis faciendo gratiam recuperare. Insuper Johannem episcopum ducis terram, quam injuste possidebat, reddere cum lege coegit. Hac tempestate inter Veronensium cives et Teutonicorum exercitum exortum fuerat jurgium, sed Teutonici a civibus interemti per civitatis platheas nonnulli occubuerunt. Inter quos nobilissimus unus cecidit adolescens, Carolus nomine, qui maximum de suo funere dolorem regi suisque compatriotis reliquerat. Quod rex graviter ulcissi in civibus decreverat. Tamen ejusdem civitatis Odberti episcopi interventu evaserunt. Otto vero, praedicti 139.0925D| domni Petri ducis filius, diversis muneribus a rege ad Veneciam reppedavit. Tunc domnus dux pacem diucius imploratam inimicis indulsit, quamvis Johannis episcopi severitas in amisso praedio perduraret. Eo quoque tempore apud Rivoaltum mortuo Marino Olivolensi episcopo, qui episcopatui prefuit annis . . . , successit sibi Dominicus cognomine Gradonicus. Otto denique rex Brisciam caeterasque Italiae urbes peragrans, Papia advenit ( April. ). Hic 139.0926A| Italici principes fidem supra evangeliorum sacraria facientes, regem ipsum conlaudaverunt; ibique Johannem apostolicae sedis antistitem defunctum audiens, Brunonem suum videlicet nepotem, Ottonis ducis filium, ad hanc dignitatis apicem fastigiare disposuit, quod postea complevit. Deinde per Arripdani fluenta navigio Ravennam adivit. Ubi aliquandiu commoratus, Redulfi Ariminensis comitis, nec non Herimundi, atque sui fratres Raimundi, pro aecclesiarum seu pauperum praediis quae usurpata possidebant, oculos ejicere jussit ( Mai. 1). His definitis Romulidarum appetens urbem, in qua a predicto Brunone apostolico, qui postmodum Gregorius dictus est, Romanorum multitudine interpellante, unctus et consecratus est imperator ( Mai. 21). 139.0926B| Hinc non procul a Romana urbe discedens, ut remissius illius climatis aestum tollerare quivisset, inter Camerinae marchiae alpes aliquid commoratus est. Postmodum per Tusciae viam Papiensem repetens urbem ( Aug. 1), omnibus sibi obtemperantibus imposuit aedictum, quo ubicumque in suo imperio perventi Venetici forent, inlesi et sine aliquo imposito gravamine degere debuissent. Et tunc per Cummanum lacum iter arripuit ultramontanum.
Circa haec namque tempora Croatorum judex propter interdictum sibi censum a duce in Veneticos lesionis molestiam exercere conatus est. Unde domnus dux sex naves praeparatas illuc mittens, quibus Badovarius cognomento Bragadinus prefuit. 139.0926C| Qui unam illorum civitatem quae Issa nominabatur conprehendens, utriusque sexus captivos ad Veneciam deportavit. Et ex hoc majoris odii cumulum inter Veneticos et Sclavos pululavit. Coeperuntque iterum censum inportune ducis exiere; quibus dux pro illorum ignominia demandans: Non per quemlibet nunciorum hunc mittere curo; sed vita comite, ad hanc persolvendam dationem venire ipse non denegabo. Eo namque tempore Joannes Grecus, Placentinae ecclesiae praesul, Constantinopoli cum Grecorum imperatoris legato reversus, Romam adivit. Qui dum apostolicam sedem, abjecto a Johannis Crescentii temeritate pastore, vacuam repperiret, invadere contra imperiale decretum 139.0926D| minime formidavit. Gregorius vero, illius aecclesiae sponsus, per Italiae urbes merens imperatoris expectando adventum versabatur. Per haec quidem tempora antedictus dux Johannem suum filium Constantinopolim destinavit, quem imperator non solum diversis muneravit donis, verum etiam aegregiis honoribus sublimavit.
( An. 998.) Imperator siquidem hoc nequissimum scelus a Johanne Greco patratum cum audiret, Italiam 139.0927A| festinus reciprocare non pigritavit. Qui ex Ticinensi urbe Ravennam descendere navigio disponens ( Jan. ), Petro suo dilecto compatri Veneticorum duci rogando demandavit, quatinus Ottonem suum filium ultra Ferariense castrum sibi obvium mittere non recusaret. Quod dux libenter agere volens, filium cum decoratis navibus misit. Inter quas una quantitate et pulchritudine excellebat navis. Quam imperator una cum puero ascendens, Ravennam usque pervenit. Ubi non diu manens, ducis puerum donorum copiisque ditatus ad Veneciam redire permisit ( Febr. ). Ipse vero Romam, ut inimicorum arroganciam abolere posset, petere curavit. Qui audientes eum Romam venturum, alter illorum, id est Johannes Crescencius, in sancti Angeli castello se 139.0927B| cum suis retrusit. Alter quidem, id est Johannes Grecus, procul a Roma inexpugnabilem turim intravit, in qua non diu, vento imperatore, illum manere licuit. Sed ab ejus militibus captus, projectis oculis auribusque praecisis, nares etiam et linguam amisit, et capitis deturpatus decoritate Romam in quodam monasterio delatus est. Et quoniam ad tanti facinus ultionem hoc non sufficerat, postmodum a sacro concilio depositionis sentenciam sustinens, sacerdotale officium perdidit, et a Romanis impositus deformis aselli terga, versa facie ad caudam sub praeconi voce per Romanas regiones ducebatur. Dehinc munitissimum sancti Angeli castellum omnes Romani cives una cum Teutoniquorum exercitu expugnare caeperunt. Quod magna 139.0927C| cum difficultate compraehendentes, Johannem Crescencium, veniam miserabili voce adclamantem, in sumitate ut ab omnibus videretur decollaverunt ( Apr. 29). Et projecto tellure, aliis quibus evadendi facultas defuit simili poena in monte Gaudio imperiali decreto suspensi sunt. His peractis, trium annorum spacio imperator regno praefuit Italico, in quibus multa peregens regnum visitavit Teutonicum.
Illis namque temporibus in Dalmacianorum confinio non plus quam Iateranenses cives Veneticorum ducis ditioni obtemperabant, quos Croatorum ac Narentanorum principes crebro affligere solebant, in tantum ut Narrentani horum quadraginta compraehendentes, 139.0927D| secum victos deportaverunt. Unde Dalmacianorum populi omnes poene simul convenientes, Petro Veneticorum duci suis internunciis hoc demandaverunt, quod si ipse venire aut exercitum mittere vellet, qui eos a Scavorum severitate liberaret, ipsi et illorum civitates perpetua stabilitate suae suorumque successorum potestati subditos manerent. Hoc audiens Petrus dux, nulla 139.0928A| interposita dilacione, suorum consilio munitus navalem preparare expeditionem peregit. Septimoque sui ducatus, anno ascensionis Domini festo ( Mai. 26) cum suis in sancti Petri Olivolensis aecclesia ad missarum ministeria percipienda convenire voluit. Cui Dominicus, ejusdem loci episcopus, triumphale vexillum contulit, et una classem consedentes illo die Equilensem portum intraverunt. Dehinc velis libratis occiduoque vento flante, Gradensem applicuerunt urbem. Quos domnus Vitalis patriarcha, preeunte plebe, cum clericorum apparatu excipiens, digna suo principi obsequia exibuit; cujus quoque dexteram victrici sancti Hermachorae signo condecoravit. Inde pellagi sulcando undas Istriensem ad provinciam transientes, civitatis Parentinae 139.0928B| juxta insulam velis depositis pernoctare disposuerunt. Quibus venerabilis Andreas episcopus occurens, famulamina Petro duci multa impertitus est. Quem humiliter rogitans, ut sancti Mauri oraculum adire non recusaret. Cujus petitioni adquiescens, multo milite stipatus urbem intravit, et expletis in sancti Mauri aecclesia ministeriis sacris, arrepto exin itinere, remigantibus nautis apud monasterii sancti Andreae insulam quae juxta Pollensem civitatem manet, grata ospicia habere voluerunt. Illuc Bertaldus Pollensis eximius antistes cum clericorum et civium multitudine festinus advenit, et utroque honore eumdem ducem glorificavit. Deinde vastum velificando aequor Absarensem ad urbem delati sunt. Ubi non modo cives, 139.0928C| verum omnes de finitimis tam Romanorum quam Sclavorum castellis convenientes, tanti ospitis adventum se praevenisse gaudebant. Et sacramentis ab omnibus peractis, sub illius principis potestate manere decreverunt. Hoc peracto sacrum diem pentecosten solemniter celebrantes ( an. 998, Jun. 5), predicto principi laudis modulamina decantaverunt. Tunc omnibus quibus aetatis plenitudo adherat secum venire jussit, et acceptis stipendiis dispositum transfretare iter caeperunt. Altera vero die Jatarensem antequam adpropinquaret urbem, ejusdem civitatis prior cum episcopo et caeteris suum dominum gaudimoniis potiti recaeperunt; et ingressi urbem, ibi illius regionis majores confluentes, 139.0928D| ejusdem principis dominationi subesse praeobtabant. Inter quos Veclensis et Arbensis episcopi cum earum civitatum prioribus adfuerunt, et pari voto supra sacra evangelistarum dicta juraverunt, quod juxta illorum scire et posce deinceps domni Petri ducis fidem observare debuissent. Insuper episcopi eisdem sacris confirmaverunt, quo feriatis diebus quibus laudis pompam in aecclesia depromere solebant, 139.0929A| istius principis nomen post imperatorum laudis praeconiis glorificarent. Croatorum itaque rex ad suae gentis depopulationem ducem advenisse prenoscens, nunciorum studio eundem placare pacificis nisus est verbis; quod domnus dux omnino parvipendens, eosdem nuncios redire dimisit; et sic tractare cum utriusque gentis exercitu adorsus est, quo inimicorum aditus intrare, vel quibus argumentis illorum munitissima loca indemnis capere posset. Tunc quorumdam relatione didicit quadraginta Narentanorum nobilium de Apuleis partibus, peractis negociis, ad propriam velle reverti. Decem naves hominibus oneratae ad insulam quae vocatur Caza sub omni festinatione destinavit. Qui dum irent, facili certamine eosdem comprehendentes, 139.0929B| Traorensem ad urbem accelerare voluerunt. Domnus namque dux utriusque et Dalmacianorum ac Venetiquorum militibus circumseptus, sexto die predictam urbem relinquens, ad quamdam non longe a Belgradense urbe insulam advenit. De qua talem legationem civibus mittere placuit, ut si spontaneum famulicium persolvere et fidelitatem sibi jurare vellent, gratiam adipisci valerent: sin autem, se certamine capturos procul dubio scirent. Hoc vero audientes, domini sui, Sclavorum scilicet regis, periculum incurrere formidabant, et tanto principi resistere non valebant. Unde utroque discrimine positi, quid agere poenitus ignorabant. Tandem timoratione domni ducis atriti, adstantibus ejusdem regis militibus, et sacramenta et obsequium 139.0929C| persolverunt. Egressus vero inde, Levigradae insulae colones egregio duci occurrentes sacramenta prompte fecerunt. Cumque Traorensem urbem peteret, ab episcopo civibusque sacramentis corroboratus est; inibi suos, quos antea ex Jaterensi civitate misisse diximus, victores repperit. Sclavorum etiam regis frater Surigna nomine aderat, qui condam fraterno dolo deceptus, regni amiserat diadema. Ipse namque non modo sacramenti vinculo se eidem duci associavit, verum etiam Stefanum puerulum, karissimam sobolem suam, sibi pro obside commendavit. Hinc Spaletinam nobilissimam et validam urbem, quae tocius Dalmaciae metropolis constat, predictus princeps advenit; 139.0929D| quem archiepiscopus sacro infulatus officio cum urbana tam clericorum quam laicorum multitudine excepit, et missarum sollempnia incelebrans, ex voto jusjurandi fide eidem omnes placare satagerunt. Narrentanorum quidem princeps quadraginta suorum in captivitatem mancipatos expertus est. Qui suis internunciis domnum ducem continua prece, 139.0930A| sibi illos reddi, imploravit: hoc videlicet pacto, quo priusquam ipse dux de illis exiret finibus, tam ille Narrentanorum princeps quam omnes sui majores sibi ad satisfaciendum pro suis votis convenirent, et nec censum predictum aliquo modo exiere, nec quempiam iterantem Veneticum molestare deberet. Tunc dux captivos reddere jubens, sex tantum illorum, ne ipse pacem violasset, retentos secum reservavit. Eis definitis, ad alios illius regionis subjugandos gressum tendere cepit. Apud sancti Maximi ecclesiam ospicium habere dum voluisset, Curzule insule habitatores sui recusantes parere jussionibus, valida manu adquisivit sueque potestati subjugavit. Preterea dum isdem dux quicquid cordi aderat, Deo fautore ad votum consequeretur, 139.0930B| improbos Ladaestinae insulae habitatores aggredi conatus est, a quorum rabie Venetici, illa pernavigantes loca, propriis facultatibus privati, nudi sepissime evaserant. Erat siquidem eadem insula scopulosis promunctoriis circumsepta. Licet aditum intrantibus non denegaret, montium tamen sublimitate ostentabatur; e quibus unus murorum menibus turriumque hedificiis munitus, inexpugnabilis ab omnibus credebatur. Dein vero predictus princeps multitudine navium collecta, quendam illius insulae portum penetravit, mandans civibus, ut relicta pertinacia ad se venirent aut pugna sese petituros scirent. Qui timore constricti, pacifica verba protulerunt. Postmodum illis injunctum 139.0930C| fuit nulla ratione pacem a duce consequi posse, nisi civitatem ipsi destruerent, destructam vero inreparabilem inhabitabilemque relinquerent. Quod omni nisu facere interdicentes, tanti exercitui sese obsistere adorsi sunt. Tunc isdem princeps suos ad certamen preparare illosque impugnare acriter jussit. Verum quia arduus locus difficilem dabat appropinquantibus ingressum, jaculorum ictibus hostes aliquandiu procul virtute qua poterant coarcere satagebant. Tamen Dei omnipotentis dispensacione major pars exercitus ex illo loco unde illius municionis ostia patebant impetum facientes, reliqua montis per devia consendendo, turres ubi aquarum vascula tuebantur comprehenderunt. In quibus consistentes, in tantum luctamine 139.0930D| comprimebant, donec dejecti animo, armis depositis, nichil amplius quam mortis exosum periculum evadere flexis exorabant poplitibus. Dux itaque pietatis amator omnes vivos conservare instituens, civitatem tantum devastare praecepit. Quo peracto, victor princeps sancti Maximi aecclesiam reciprocavit. Illic Ragusiensis archiepiscopus 139.0931A| cum suis conveniens, eidem principi sacramenta omnes facientes, obsequia multa detulerunt. Inde predictas civitates repetendo, remeans ad Veneciam cum tali triumpho tandem regressus est.
( An. 1000.) Interea Otto imperator ad Italicum regnum tertio repetere disponens, per vasti Cumani lacus gurgites aditum habere voluit ( Jun. ex. ); quem Longobardorum multitudo Cumana in urbe excoeperunt, inter quos Johannes diaconus, supradicti Petri ducis nuncius, licet de sui senioris triumpho ignarus advenit, suumque seniorem tantum profectum ad debellandam Sclavorum duriciam imperatori nunciavit. Cumque isdem Joannes una cum imperatore Ticinensem adiret urbem ( Jul. inc. ), 139.0931B| nonnullis referentibus sui domini adventu et triumpho extitit expertus. Cui imperator ad propriam jam reddire volenti, hoc secretum injungens suo seniori delegavit, ut si possibile foret, dilectionis gratia in aliquo suae potestatis loco clam vellet venire, et tanti viri et compatris presentia et sagacitate potiri. Dux namque quamquam avide tale audiret nuntium, tamen numquam hoc fieri posse credebat, quo tantorum regnorum princeps, suis ignorantibus, expedite aliena jura valeret intrare. Verum cum suorum nemine eodem communicare sermone volens, tacitus sibi in corde servabat. Predictus vero caesar, Ticinense relicta urbe ( Nov. ), per Tuscie alpes Romanum obtabile peciit solium. Deinde in abstinencia que pascalem antecedens 139.0931C| solemnitatem, Ravennam descendere curavit ( an. 1001). Cui Petrus dux eumdem Johannem diaconum destinavit; a quo benigne susceptus, importune id ipsum quod antea dixerat reciprocare satagebat. Unde factum est ut, inter utrasque partes saepedicto Johanne diacono crebro discurrendo, tale ventilaretur negocium. Demum imperator salubre a duce accepto consilio, sacrum diem pascalem devotissime celebrans, omnibus majoribus suis indicavit, se purgationis poculum apud sanctae Mariae monasterium in quadam insula, quae Ponposia nominatur, accipere et aliquantis inibi diebus commorari velle. Manet siquidem eadem insula non procul a Venecia, ex una parte marino littore, ex aliis Eripdani cingitur fluentis. His dictis, statuta est, in qua ille 139.0931D| et sancti Marci oraculum et diu desideratum compatrem adiret. Tunc, cum aliquantis quibus hoc familiariter commissum habebat, intrans navim, predictum peciit monasterium. Ubi minime pernoctans, abbate cum monachis astantibus, ejusdem monasterii quoddam ospiciolum previdens, preparari 139.0932A| jussit. In quo sese per triduum curationis potum custodire simulabat. Nocte itaque perventa parvam naviculam ascendens, qua predictus Johannes diaconus ad ipsius insulae marginem prestolando latitabat. Hecilinus vero comes, qui postea Bajovariorum dux effectus est, et Raimbaldus Tarvisianus comes, Teupernus belicosissimus vir, Rainardus, Tamo, camerarii, Walterus unicus capellanus, Federicus [qui] postmodum Ravennae archiepiscopus extitit, simul in predictam navim ascenderunt. Qui tota nocte et die nautis inquiete navigantibus jam sequentis noctis in tempestate sancti Servuli aecclesiam, quae non longe a ducis palacio scita decernitur, applicuerunt; ubi Petrus prepotens dux tanti hominis occulte adventum prestolabatur. 139.0932B| Et quia tetrae noctis obscuritate minime conspici vicissim sese valebant, inter amplexus et novi ospitis dulcissima obscula, dux taliter illum allocutus est: Si vis sancti Zachariae monasterium previdere, instanter oportet te illuc ire, quo lucis ante crepusculum in palacii mei meniis queas dignissime ospitari. Deinde navim uterque ascendens, alter proprium palacium, alter quidem predictum petiit monasterium. Postquam illius monasterium ingressus ipsi patefactus foret, ecclesiam intravit, haud tamen illic diucius commoratus; sed ut condictum fuerat, ad palacium advenit, et omni dequoritate illius perlustrata, in orientali turre se cum duobus suis retrudi et servari voluit. Erat sane vili, ne agnosceretur, habitu indutus. Prefatus vero 139.0932C| Hecelinus cum ceteris ducem de matutinali officio veniente ante sancti Marci limina exceperunt. Cui salutaria verba, ne circumstantes hoc secretum sentirent, ex imperiali parte pertulerunt. Quibus dux, quomodo imperator vigeret vel ubi esset, inquiens requisivit. At illi apud Pamposiae monasterium eumdem sospitem dimisisse responderunt. Et datis obsculis, hospitari illos juxta palacium jubens, ipse vero imperatorem adivit. Neque fas duci fuerat cum imperatore per totum diem in predicta turre manere, ne quis Veneticorum hujuscemodi rei capacitate posset sentire. Ad prandii refectionem cum aliis palam conveniebat, sero una cum cessare dapibus colloquiisque reficiebatur; ad perfectae 139.0932D| namque fidei vinculum confirmandum filia ducis adhuc caticumina de sacro baptismatis lavacro cesar suscepit. Pallium quidem, quod pro pacti federe a Veneticis supra quinquaginta libras persolvebatur, eidem suo compatri duci perpetua scriptione donabat. Et omnia quomoda illi firmiter dehinc impertiri pro votis promittebat. Sed 139.0933A| nichil dux ei exigere volens, nisi ut ecclesiarum suarum seu omnium Veneticorum predia integre solidatis, in statu suis temporibus conservaret. Altero autem die cum jam redeundi licitum habere volebat, diversarum generum fortunis dux eum munerare voluit; qui nichil horum continere cupiebat, dicens: Illud mihi crimen inducere nolo, ne quis cupiditatis et non sancti Marci tueque dilectionis causa me huc venisse asserat. Tamen importunis coartatus precibus, eburneum sedile cum suo subsellio, nec non argenteum siphum et urceum raro peractum opere dono, licet invitus, recepit. Datoque obsculo, lacrimantibus utrisque, separati sunt. Hecilinus siquidem et ceteri antedicti non illo sed altero die licentiam perceperunt. Imperator cum 139.0933B| duobus tantum et Johanne diacono navim intrans, predictum occulte in nocte regressus est ad monasterium. Mane vero se prestolantibus videre inopinate exibuit, et Ravennam cum prelibati Johannis diaconi nave properans, de Venetia se reverti omnibus prodiit. Quod difficile credere volentes, amodum mirantur. Dux itaque omnem Veneticorum populum post triduum in palacio convenire indixit. Cui hujuscemodi gestum patefaciens, non minus fidem imperatoris quam pericia sui senioris collaudabat. ( An. 1001, Mart. ex., April. inc. )
Eodem quoque tempore Beneventanos cives audiens imperator sibi rebellare, quibus aggressis suo imperio potenter subjugavit, multosque interfecit. His peractis Ravennam iterum adveniens, Papiensem 139.0933C| deinde peciit urbem. Ibique Romanorum cives dominationis jugo abjecto sibi repugnaturos audivit. Contra quos patricium suum nomine Zazonem cum exercitu mittens, ipse navigio Ravennam instanter descendit ( Nov. ). Eo tempore duo imperialia ornamenta auro miro opere acta cesar per Johannem diaconum Petro suo compatri duci, unum ex Papiensi, aliud ex Ravennati urbe, dono transmisit. Cui dux recompensationis gratia cathedram elephantinis artificiose sculpta tabulis per eumdem diaconum Ravennae direxit. Quam avide suscipiens, in eadem urbe conservandam reliquit. Dehinc Romanam dum vellet validam urbem repetere, civium insidias formidans, in quoddam castellum Paternum nomine ascendit ( an. 1002, Jan. ). Ubi infelix non 139.0933D| diu sospes manens, inter dulces annos corpoream dure vitam amisit ( Jan. 24). De cujus funere gentes ubique minime tunc questu silebant. Corpusculum vero ejus Coloniensi archiepiscopo cum ceteris defferente, in Aquisgrani palacium fuerat delatum, ut cum decessore suo piae memoriae Karolo queat judicialem sibi prestolari diem.
Post hunc Henricus regalis dux, prosapia de 139.0934A| regia ortus, regnorum rite suscepit diadema ( an. 1002, Jun. 6), quanquam Ardoinus, comitis Dadonis filius, apud Ticinum quibusdam Langobardorum sibi faventibus regni coronam usurparet. Tamen illorum major pars Henrici regis expectabat adventum.
Anno quidem incarnationis Redemptoris nostri millesimo quarto, ducatus vero domni Petri Veneticorum ac Dalmaticorum ducis decimo Johannes, ejusdem ducis egregia proles, genitoris effectus est consors dignitate. Quem dum tercia etas octavo decimo anno ephebum foveret, nimirum paterno ingenio et probitate vigebat; qui pii parentis adeo obtemperare studeat moribus, ut sub gemino regimine omnis patria uno maneret foedere. 139.0934B| Eodem vero anno Sarracenorum multitudo Apuliensium fines invadens, Varensem civitatem, ubi Gregorius imperialis catapanus preerat, ex omni parte obsidione circumdabat. Quod audiens Petrus prepotens dux, preparare maximam expedicionem jussit. Sanctique Laurentii in solempni die ( Aug. 10) de Venecia exiens, eosdem expugnaturus aggressus est. Qui vastum per mare velificando terrarum diversa loca dum transiret, octavo Idus Septembris ( Sept. 6) predictam urbem appropinquabat. Sarracenorum nempe uterque exercitus cernens insperatam salutem Christianis advenire, armatis manibus alii supra equos littore adstabant, alii naves ascendentes, Christianos ad certamen audacter provocabant. Sed divina propiciatione domnus Petrus dux 139.0934C| cum omnibus suis antedictae civitatis in portum indemnis ingressus est. Quem cives una cum Gregorio imperiali catapano digne suscipientes, ejusdem urbis in palacio ospitari fecerunt. Tunc domnus dux, quomodo urbem a paganorum severitate tueri quivisset, pertractare cepit. Verum prius alimoniarum solatiis cives inedia perpessos sufficienter recreavit. Tum ut viriliter contra nequissimam gentem bellum agerent amonuit; et victrice vexillum se preire jubens, quosdam in suburbio ad pugnandum instituit, quosdam vero secum adsumens, navale adorsus est peragere bellum. Unde factum est quatinus per triduum continuatim nunc gladiorum, nunc igneis jaculis Sarracenos acriter insequerentur. 139.0934D| Terciae noctis in silentio paganorum aufugit exercitus. Ceteri autem qui finitimarum loca crudeli jure mancipando possidebant, non multum post illic degentes confusi recesserunt. Cives itaque domni Petri ducis nomen deinceps celebre et honorabile habuerunt, qui nullo terreno sed divino constrictus timore, eos liberavit ab inimicorum persecutione.
Non puto pretermittendum fore prodigium quod 139.0935A| cuidam Saracenorum, die quo festiva Dei genetricis assumtio a fidelibus celebratur, divinitus ostensum est. Nam dum in sancti Benedicti monasterio haud procul ab urbe quadam munitissima turre ipse maneret, emicantem stellam ex occiduo climate prepete cursu venire ejusque civitatis in portu cadere conspexit. Hoc ut Jeronimo, spirituali et prenominati monasterii patri, patefactum est, statim futurum sanctae Mariae auxilium, que stella maris interpretatur, civibus advenire intellexit; quod intemerata puerpera in Petri Veneticorum ducis adventu procul dubio complevit, quem de occiduis partibus venire permittens, in suae nativitatis festo de oste illi concessit triumphum. Isdem namque dux de illo loco nuncios suos Constantinopolim destinavit, 139.0935B| et a catapano imperiali multis ditatus muneribus, ad Venetiam incolomis remeavit.
Hoc quoque tempore Heinricus rex Ottonem ducem ad Italiam cum exercitu mittens, cum Ardoine usurpativo rege juxta Alpes in compo qui Vitalis nuncupatur, pugnam peregit, et ex utraque parte multi ceciderunt. Cumque hoc Heinrico regi foret expertum, in sequenti anno (1004) maxima stipatus expedicione Italiam intravit, et Ardoine a Veronensi urbe expulso, omnes Langobardos potenter suo regimini subjugavit. Cui Petrus etiam Veneticorum dux in predicta urbe suum natum, mire pulchritudinis puerulum, prece sua permotus honorifice delegavit; quem chrismatis divo liquore ex more fecit linire, patri obtime muneratum 139.0935C| remisit. Deinde ceteras Italiae civitates properare disponens, Papiae a Mediolanensi archiepiscopo estitit coronatus ( Mai. 14). Ubi cives insidias contra suum regimen molliri cognoscens, totam pene urbem incendio et interfectione devastavit, et tunc per Cumanum lacum ultramontanum petiit regnum ( Jun. ).
Hoc quoque tempore Petrus famosus dux, sedula petitione a Vassylio et Constantino imperatoribus coactus, Johannem ducem, suam dilectam prolem, ad regiam urbem causa conjugii delegavit. Quem imperatores dum benigne susciperent, cujusdam nobilissimi patricii filiam Argiropoli nomine, imperiali editam stirpe, illi desponsare decreverunt. Et ut tantae femine, imperatorum videlicet neptis, 139.0935D| copulationis dies acceleraret, prefatus dux una cum puella imperiali decreto in quadam capella convenire permissi sunt, ibique ab ejusdem urbis pastore sacre benedictionis munus, ab imperatoribus aureas diademas suis capitibus, perceperunt. Quibus dextera utroque imperatore superposita manu, aulam qua convivantium cetus manere videbatur, tali 139.0936A| decoritate pervenerunt. Predicti namque imperatores tam egregie ac jocunde hunc peragere thalamum satagebant, ut triduo convivantium gaudiis haud defuerunt ipsi familiares convive. Hoc tali, in palacio quod Yconomium nuncupatur, peracto ordine, quisque eorum muneribus receptis retrogradus recessit. Novicius vero dux cum sua venusta sponsa apud pallacium quod jure dotalicii nuper acquisiverat, degere disposuit. Cui Vassilius imperator injungens monuit, ne ab urbe discederet, interim de Bulgarorum finibus, quos valida expugnandos manu agredi temptabat, Dei auxilio reverteretur. Cujus monitis dux acquiescens, prompte ejus adventum prestolabatur. Ipso autem redeunte, patriciatus officii dignitate eumdem sublimavit ducem. 139.0936B| Ottonem suum puerulum, qui aderat, fratrem muneribus tantum honoravit. Dehinc dux sponsali dote, id est diverse fortune copiis, simulque imperialibus donis acceptis, licitum veniendi ad propria impetravit. Nam parentum conventus, pernobilem puellam regionem ad exteram quasi exulem exeuntem plorantes, haud deerant. Dux itaque pro votis omnia consecutus, navim cum spectabili sponsa ascendens, equoreas sulcare procellas suis imperavit. Cui Grecorum seu aliarum gentium incole ubique usque ad patriam non denegabant impertiri obsequia. Cumque probabili et diu anhelanti patri duorum natorum foret nunciatum adventum, coelorum regi gratias agens, navium multitudine eosdem procul a litore fecit excipere; et tali circumscepti 139.0936C| pompa aput pallacii tribunal genitorum amplexibus sunt restituti incolomes. Pater siquidem non solum suis verum exteris hominibus convivia crebra hujuscemodi thalamus facere non cessavit. Revera par gaudium nostris finibus emicuisse nemo nostrorum reminiscitur. Domna vero Maria, Greca ductrix, non post plures dies puerum Constantinopolim genitum Venetiae protulit natum, quem Petrus eximius dux de sacro baptismatis lavacro suscipiens, Vassilium ob avunculi sui imperatoris nomen imposuit. Circa haec tempora prelibatus Petrus dux pro animae suae remedio mille quinquaginta libras denariorum solatio tocius suae patriae Veneticis donavit, ceptique palacii opus ad unguem perduxit. 139.0936D| Ubi inter cetera decoritatis opera dedalico instrumento capellam construere fecit, quam non modo marmoreo verum aureo mirifice comsit ornatu. Interea Petrus dux dum sibi pro votis poene cuncta subpeditare decernere, plus solito subjectum equitatis censura populum regere studebat. Sed divina providentia moderamine equo omnia disponens, illum in tante felicitatis fastigio constitutum, ad sue 139.0937A| virtutis provectum acriter perculit. Eodem itaque tempore [ an. 1006] stella cometis, cujus indicium humanum semper pronunciat flagicium, in meridiano climate apparens, quam maxima per omnes Italiae seu Veneciae fines pestilentia subsecuta est [ an. 1007]. In qua utriusque sexus humanae conditionis nonnulli inopinata morte ceciderunt. Inter quos domna Maria, Greca ductrix, nec non Johannes, egregius vir suus, sedecim dierum numero in sancti Zacharie monasterio, proh dolor! uno clauduntur mausoleo. De quorum funere non modo mesti genitores velut fraterna societas deplorabant, verum omnis patria lacrimis et dolore tabescebat. Fuerunt namque omni probitate in tantum famosi, ut Deo et hominibus ambo boni complacerent. 139.0937B| Sex annorum spacio tantum sub patris regimine Veneciae prefuit populo. Sed ut tanti meroris quoddam presidium adesset consolationis, pari consensu Venetici interpellantes, domni Petri principis alterum natum, scilicet Ottonem regalem puerum, ducatus dignitate sublimavere. Qui quamquam tenera aetate quattuordecim annorum flore vegetaret, tamen adeo ingenii facundia vigebat, quoad altero fratre non probitate sed aetate diceretur secundus. Preterea Petrus dux omnibus suis liberis paternum munus impertiri voluit, ita ut testamentario jure quisque suas acciperet porciones. Nomina quorum ut rite recordor, exprimere libet. Illorum primus herile sortitus est nomen, qui 139.0937C| forma et viribus bene respondebat satis natalibus. Secundus nominatur Ursus: iste sic officium gerens clericatus, quo haud immerito queat dici clericorum decus. Tercius est ordine Otho, predictus puerulus, patris qui constat dignitate equivocus. Quartus nominatur Vitalis: hic ingenii strenuitate ecclesiasticam adeptus est sortem. Quintus estat vocabulo Heinricus, species cujus puerilis ceu jubar micat solis. Quatuor quoque filiae eidem optimo manebant patri, quarum prima Hicelam nomine Stefano Sclavorum regis filio, de quo antea predixi, in conjugio honorifice sociavit; reliquas vero tres in monasterio Deo omnipotenti mancipavit. His itaque bene compositis, Mariae generosae suae uxoris thorum sequestratum habere deinceps decrevit, 139.0937D| ea videlicet ratione, quo nullum divorcium foret in familiaritatis conversatione. Deinde quicquid facultatis restabat, totum ecclesiis et pauperibus erogans, nichil sibi preter dignitatem reservabat. Anno igitur Incarnationis Jesu Christi Domini nostri millesimo octavo, Valerio Altinatis aecclesiae presule mortuo, qui episcopalem cathedram rexit annis viginti, quindecim diebus tantummodo minus, Ursus, 139.0938A| predictus domni Petri ducis filius, clero et populo consulente in eadem subrogatus est sede. Hujus adulentis mores meo famine perstringere volo. Erat nempe fide religiosus, specie decorus; ingenio providus, industria litterarum ita peritus, ut tanti honoris a cunctis dignus diceretur. In cujus ordinacionis exordio Petrus, dux et preclarus suus genitor, totum sanctae Mariae domum et ecclesiam jam pene vetustate consumptam recreare studiosissime fecit.
139.0938C| Paulicis dux ducavit annos 20 et menses 6 et dies 9. Marcellus dux ducavit annos 9, dies 21. Ursus dux ducavit annos 11 et menses 5. Post interfectionem Ursi duci in annis 6 non fuerunt duces in Venecia. Sed magister militum eam judicabat; id est domnus Leo magister militum sedit anno 1, Felix magister militum sedit anno 1, Deusdedi annis 2, 139.0938D| Jubianus ypatus anne 1, Johannes Fabriacus anno 1. Deusdedi ypatus ducavit annos 13. Galla dux ducavit annum 1 et menses 2. Dominicus dux ducavit annos 8. Mauricius dux annos 23. Johannes dux ducavit annos 25, Obilierius dux et Beatus sederunt 5. Agnellus dux ducavit annos 18. Justinianus dux ducavit annum 1, menses 2. Johannes dux ducavit annos 8. Petrus dux ducavit annos 29. Ursus dux 139.0939A| ducavit annos 17. Johannes dux ducavit annos 5 et menses 6. Petrus dux ducavit menses 6. Petrus dux Trondominico ducavit annos 23 et dies 23. Ursus dux ducavit annos 20. Petrus Candiano ducavit 5. Petrus Badoario ducavit annos 3. Petrus Candiano ducavit annos 23. Petrus Candiano filio ejus ducavit annos 18. Petrus Ursoyolo ducavit annos 2 et dies 20. Vitalis Candiano ducavit annum 1 et menses 2. Tribunus Meni ducavit annum et menses 4.
CHRONICON GRADENSE. 139.0939| 139.0939C| (Fol. 1.) Post multarum urbium destructionem et Aquileie desolationem, cum sevissima paganorum 139.0940C| multitudo ad Altinensium civitatem aciem direxissent, in qua cum ejusdem civitatis indigenis fugatis 139.0941A| neminem repperissent, omnem illam civitatem depredantes, igne succenderunt, muros quoque ac turres funditus subverterunt. Huis vero civitatis magna pars populi timore correpta, cum in paludibus et in insulis paganorum fugientes insidias diu habitaret, divinitus factum est, ut quidam sanctissimus vir Geminianus nomine, sacerdos, Spiritus sancti perlustratus gratia, egenis cupiens subvenire, cum plurima loca diligenter perlustrasset, ad prefatum paludum perveniens locum, cum Ario quodam et Aratore copiosam Christianorum ibidem invenit multitudinem, quibus visis ac de invencione eorum admodum illarescens, nunciavit eis, quod pessima illa multitudo divine nutu clemencie destructa esset et in nichilum redacta. At illi gratias 139.0941B| agentes glorificaverunt Deum qui non deserit sperantes in se. Tunc Arius et Arator, filius ejus, cum omnibus qui cum eo erant, vicinas quasdam insulas quae in eisdem erant paludibus intuentes, ac meliores quas eligerant perscrutantes, domos et aecclesias in eisdem edifficare ceperunt. Quarum in edifficatione relictam Altinensis civitatis pulchritudinem nec non et multarum turrium subversionem recolentes, licet nimio merore turbati, tamen supradictarum turrium nominibus illas quas habitantes insulas appellarunt. Unde factum est, ut cujusdam excellentissime ejusdem civitatis turris nomine Torcelli Arii omnes insule prefate vocarentur. Ex supradictis itaque insulam quandam Arii cum quibusdam suis serviciis, ut ibi habitarent, 139.0941C| sibi vindicarunt, ubi etiam proprium nomen commutantes, omnes qui ex eorum tribu erant, Aurii appellati sunt. Cum his quidem omnes illi qui in Altinensium erant civitate, in porta illa que versus boreas (fol. 1' ) respiciebat, ibidem hospitati vicum Burianum Aurii a porta illa appellari constituerunt. Aurius vero tribunus cum massi qui Macinii Celires appellati sunt, et cum quibusdam aliis quorum nomina ignorantur, locum qui huic insule vicinior erat ad habitandum eligerunt. Cum his quidem permanserunt omnes illi qui fuerant in prefata civitate de eorum porta, juxta quam turris magna et nimis excelsa fuerat, ex qua erat eis introitus et exitus. Hunc namque locum inhabitantes ex porta et turri illa magna Vicum Majoribus isdem 139.0941D| Aurius constituit appellari. In qua Maxum militem judicii fecit. Idem Aurius tribunus cum Fraudunis, qui et Faletri appellantur, et Rusticus, qui Luthoitus dicitur, et Calciamiri, quos Gambas sericas nominarunt, cum viatoribus et quibusdam reliquis quorum nomina ignorantur, omnes insimul quasdam 139.0942A| vicinas eligerunt insulas, ex quibus vicum Constanciacum et vicum Amianarum Aurii constituentes, nominibus portarum ex quibus fuerant Aurius tribunus constituit appellari. Postquam vero universa hujus populi multitudo convicinancium insularum loco invaserat, una insimul convenientes mirabili forma ac prelucida claritate basilicam fundaverunt in honore sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae, pulcherrimo pavimento ornatam, cujus medium pulchritudine sua rota quedam admodum decorabat. Unde omnis habitatio que ipsi aecclesiae proxima erat ab Aurio tribuno Rota appellata fuit; quam aecclesiam videlicet episcopatum Aurius tribunus constituit, quod episcopium prefatus Aurius ex collaudacione Metamaucensium et Rivoaltensium, 139.0942B| nec non ex confirmacione Obellierii et Beati ducum, qui tunc Venetiam regebant, ducatum in proprii dominii jure vindicavit. Quibus omnibus compositis et ordinatis, prefatus Aurius tribunus cum universa populi multitudine qui ex predicta Altinensi confugerant civitate, Obelierio et Beato ducibus colla submittentes se subjugaverunt, eo ordine quo in prefata civitate (fol. 2) olim subditi fuerant ducibus qui ipsius regimen obtinuerant. His namque patratis, ut supra memoratum est, ex concessione jam dictorum ducum et populi collaudatione quedam littora in prefati Aurii tribuni potestate concessa sunt. In primo quorum quendam Maurum presbiterum, qui de Altinensium fugerat civitate, invenit; qui ei ordinatim omnia exposuit, 139.0942C| qualiter sibi Deus revelaverat quendam heremi locum, in quo sancti martires Hermes et Herasmus in Dei honore et eorum nominis titulo aecclesiam ei edifficare jusserant, cujus etiam mercedem illi impendere promiserunt. In sequenti quoque littore albissimam nubem sibi apparuisse dicebat, ex qua duos claritatis velut solis radios resplendere viderat. Ad quam cum proppius accederet, clarissima voce sibi dicentem audivit: « Ego sum Dominus Deus Salvator et tocius orbis dominator. Terra autem in qua stas, cave ut in ipso loco, quem tibi monstravero, in nomine meo basilicam construas. » Tunc nubes illa cum prefatis radiis non longe ad alium transferens se locum, in quo dulcisona alia vox 139.0942D| facta est de nube dicens: « Ego sum Maria domni Jesu Christi Mater; in hoc loco aecclesiam in honore mei nominis volo ut ediffices; » quem etiam locum sibi denotasse aiebat. In tercio autem cum pervenisset littore, ejusdem littoris medietatem ex gencium et populi diversa multitudine occupatam se vidisse narrabat. Cujus alia medietas boum ac bubalorum 139.0943A| densissimas acies vegetabat. In medio autem littore nubes illa candidissima cum suis radiis stetit. Ad quam cum accessisset, splendida canicie senem quendam in speciosissima sede sedentem infra ipsam nubem contemplatus est, cum quo videlicet juvenis quidam erat, insimul confabulantes. Tunc senior ille ait eidem Mauro presbitero: « Ego sum Petrus apostolorum princeps, a Christiani gregis pastore constitutus, ut ipsius pascam oves et agnos. Nunc in peccatorum tuorum remissione tibi injungo, quatinus ad Dei honorem (fol. 2' ) et in mei nominis titulo honorifice in hoc loco aecclesiam fundare studeas, ut in natalicii mei die universus Torcellanus populus in ea congregetur. » Junior vero ille, qui cum eo erat, dixit: « Ego sum servus 139.0943B| Dei nomine Antoninus, qui pro Christi nomine passus fui. Ideoque precipio tibi, ut parvam aecclesiam juxta magistri mei basilicam in honore Dei et sub titulo nominis mei ediffices. Nichil tamen alieni operis inter utrasque facere presumas. In qua si quis juste ac devota mente aliquid pecierit, meis precibus apud Deum obtinere non ambiget. Cave ut, sicut tibi designaverimus, ipsius aecclesias extruere facias. » In quartum autem cum pervenisset littus, visum fuit ei, quod totum littus vineis esset plenum, maturissimas uvas habentibus; et ecce nubes illa, quam paulo ante diximus, apparuit ei. Ad quam cum accessisset, decora facie puellam quandam in sede preciosa sedentem aspexit. Que dixit: « Ego sum Justina virgo, que pro Christi 139.0943C| nomine in Patavi civitate passa fui; pro ejus amore te deprecor, ut parvam aecclesiam in Dei honore et mei nominis commemoratione in hoc littore construere facias. » His omnibus taliter revelatis, visum sibi fuerat in cujusdam brevissime tumbe [ i. e. tumuli] loco persistere, ubi et nubes illa lucida apparuit ei, supra quam solem illustrantibus radiis aspexit. In eadem autem nube vir quidam mirabilis aspectu erat, dicens ei: « Ego sum Johannes baptista precursor Domini; deprecor te per nomen ejus, ut secundum hanc quam tibi in hoc loco ostendero formam aecclesiam michi edifficare facias. » In qua die noctuque orationibus ac vigiliis sibi vacare injunxit, nec non per anulum ac scripture paginam investicione tradidit. His omnibus expletis supra 139.0943D| ecclesiae sancte Mariae tectum astitisse sibi visum fuit, ubi nimio molendinorum strepitu qui juxta praefatam aecclesiam adesse videbantur, ex hujus quiete visionis sompno expergefactus, scripti (fol. 3) volumen et anulum in suis repperit manibus. Haec autem seriatim postquam omnia exposuit, Aurius tribunus et alii nobiles qui cum eo erant, viso anulo et scripti volumine, quod ipse reppererat in manibus suis, de hujus revelationis visione certificati, 139.0944A| parvam aecclesiam in honore Dei et sancti Johannis, sicut idem sanctus baptista ipsi Mauro ostenderat, juxta atrium episcopii mira pulchritudine edifficaverunt. In ipsa quoque baptismatis fontes ponentes, mirum in modum per occultos meatus in eisdem fontibus aereas bestiarum imagines aquas evomere fecerunt. His itaque peractis, prefatus sacerdos Maurus secum duxit Aurium tribunum ad littus in quo sancta sibi apparuerat Justina. Ibique juxta quod in prefata visione sibi revelatum fuerat, parvam aecclesiam construere fecit. Deinde veniente in littus in quo gencium ac boum sibi apparuerat multitudo, secundum quod in prefata revelatione sibi jussum fuerat, aecclesiam in honore sancti Petri et aliam parvam ecclesiam in honore sancti Antonini 139.0944B| martyris edifficaverunt. Littus autem boum Aurius tribunus constituit hoc appellari. Deinde ad aliud littus transfretari cupientes, albissimam nubem supra id ad quod tendebant littus viderunt. Ad quod cum pervenissent, evanescente nube, secundum ea que illic reppererant signa aecclesiam in bonore domni Salvatoris edifficaverunt. Ex prefate quidem albe nubis visione, littus Album idem Aurius tribunus illud constituit nominari. Ad hujus littoris versus dexteram gradientes partem, sicut in prefata sibi ostensum fuerat visione et a sanctis martiribus designatum, aecclesiam in honore sanctorum martirum Hermetis et Herasmi edifficaverunt cujus mercedis promissa locum in quo altaria fodientes destinaverant, plurimum auri invenerunt, et ob hoc Aurius 139.0944C| tribunus (fol. 3' ) littus Mercedis constituit hoc appellari.
Expletis his omnibus, hec omnia que supra memoravimus littora prefatus Aurius cum ceteris ejusdem episcopii principibus in jure proprie dominationis sub eodem episcopatu susceperunt. In quibus etiam multos agricolas seu colonos constituerunt: hoc itaque modo ut nullus in eisdem littoribus vineas vel alicujus culture opus agere presumeret sine episcopi concessione vel venundatione.
Constituerunt quoque quod singulis annis ex unoquoque sulcu uniuscujusque vineae jam dicto episcopatui duos palmites cum omnibus racemis pro censu persolverent, et pro unaquaque domo pro 139.0944D| fisci precio octo nummos eidem episcopatui impenderent. Omnes vero piscarias gurgitum ac paludum prefato subjugaverunt episcopio. Preterea quedam alie ejusdem episcopatus partes in censi debitum ova et gallinas offerebant. Omnium autem supradictorum cunctos redditus prefato Mauro presbitero, usque quo episcopali fungeretur honore, comiserunt.
Eo namque tempore Frauduni cum Willarenis mastalicis aecclesiam in honore Dei et sancti 139.0945A| Laurencii levite et martyris honorifice construxerunt. Cujus per girum fundamentis constructis, castellum quoddam illic fieri ordinaverunt. A quo vero castello pontem edifficantes, usque ad Amianas fecerunt iter. Prefatis namque Fraudunis concessit Aurius tribunus et Maurus presbiter in vico Amianarum judicii tribunatum. Maximam vero cujusdam littoris partem ex concessione Aurii tribuni, necnon et Mauri presbiteri, ut ad ejusdem aecclesie utilitatem vineas edifficarent, ipsi Frauduni apprehenderunt. Piscarias quoque ac paludes, ut eidem aecclesie molendinos constitueret idem Aurius tribunus (fol. 4) et Maurus presbiter plures concessit. In eodem vero vico Amianarum supradicti Frauduni aecclesiam sancti Marci construxerunt, 139.0945B| eamque sancti Laurencii ecclesiae subjugantes. Non post multum temporis ipsi Frauduni cum Calciamiris aliquas reliquias sanctorum martirum Sergi et Bachi a quodam Stephano Scopacalle suscipientes, aecclesiam in Dei et eorum honore in capite vici Constanciaci edifficaverunt, quam prefate plebi sancti Laurencii subdiderunt. Iterum quasdam alias reliquias sanctorum martirum Marcelliani et Maximi a quibusdam castellanis acquisiverunt, in quorum honore aecclesiam edifficantes, jam dicte subjugaverunt plebi. Has namque tres aecclesias per scripti cyrographum prefate subdiderunt plebi; eo vero ordine ut singulis annis in earum festivitatibus jam dictae aecclesiae plebano prandium preparare honorifice deberent. Hujus vero vicem isdem plebanus 139.0945C| in ipsius plebis festivitate earundem aecclesiarum clericis constituerunt reddere. Ex collaudacione vero Aurii tribuni, principis Torcellani, et Mauri presbiteri, qui in episcopii honore electus fuerat, per testamenti paginam censuerunt, quatinus si quis ex illorum tribu utilis inveniretur clericus, accepta investicione a Torcellano pontifice, sine alicujus contraditione, in sancti Laurencii aecclesia plebanus constitueretur. Sin autem ex predicta prole nullus talis superesset clericus, ejusdem parrochiae vicini in aliam quam vellent personam liberam faciendi electionem haberent potestatem. Reliquas vero ecclesias, que per diversas Torcelli partes fuerant edifficate, Aurius tribunus et predictus Maurus presbiter qui fuerat electus cum universi populi 139.0945D| laude constituerunt et confirmaverunt, atque sub potestativo jure aecclesiae sanctae Mariae subdiderunt (fol. 4' ), et omnium supradictarum aecclesiarum censuerunt episcopium ipsam ecclesiam sanctae Mariae. Juxta hanc quippe aecclesiam non longe in honore Dei et sancti Johannis apostoli et evangelistae prefati Frauduni edifficaverunt basilicam. Ex concessione 139.0946A| vero Obelierii et Beati Metamaucensium ducum et collaudacione Aurii tribuni necnon ex confirmatione Mauri presbiteri, qui in episcopatus honore electus fuerat, ipsam aecclesiam sancti Johannis apostoli et evangelistae cenobium sanctimonialium perpetuo esse ordinaverunt.
His autem ut supradictum est constitutis, eodem tempore universa Venetiae populi multitudo communicato consilii in Gradense pervenerunt castrum, ibique juxta aecclesiae sancti Johannis Baptiste de Torcellis formam, in honore sanctae Mariae Virginis basilicam construxerunt. Aliam quoque aecclesiam in honore sancte Agathe virginis edifficantes, mirabili opere in eandem ordinarunt criptam. In qua altare in honore sancti Vitalis martyris erectum 139.0946B| est.
Ea namque tempestate cuidam Geminiano presbitero divina revelatione injunctum est, ut in Tergestina civitate destructa, inter muros ecclesiae et muros destructae civitatis, corpora sanctorum quadraginta et duo martyrum diligenter perquireret. Quibus inventis, cum quibusdam suis comprovincialibus ad Aquilegensium destructam perveniret civitatem, perquirentes reliquias sanctorum, invenerunt ibi corpora sanctorum martyrum Cancii et Canciani atque Cancianillae, necnon et corpora sanctarum virginum, Eufimiae, Dorotheae, Tecleae et Erasmae, quas omnes reliquias, ut ei revelatum fuerat, secum defferentes, cum maximo honore in castro Gradensi infra aecclesias dignissime condiderunt.
139.0946C| Hisdem autem temporibus Beatus dux Metamaucensium, cum quibusdam tribunis (fol. 5) et nobilibus suis ad universalem Romane sedis pontificem nomine Benedictum adgressi sunt iter. At quem cum pervenissent, suppliciter fusis precibus quatinus Gradense castrum novam Aquileiam institueret, et tocius Venetiae et Hystriae metropolim ordinaret deprecabantur. Nomina quoque patriarcharum qui post destructionem Aquilegensium urbis sine alicujus apostolici concessione in prefato Gradensi castello sederant, refferebant dicentes: « Marcellinus patriarcha, ipse primus in eadem novam Aquileiam sedis annis 19, qui prius fecerat monasterium Beligniense in destructa Aquileia, 139.0946D| quod etiam monasterium sub proprii dominii jure quamdiu vixit retinuit. Huic autem successit Marcellinus, qui annis 15 novae Aquilegae rexit ecclesiam. Post quem Stephanus in ejusdem castri aecclesiam sedit annis 12 et mensibus 3 et diebus 15. Hujus quippe successor extitit Maurus, qui in eadem aecclesia prefuit annis 4, mensibus 5. Post 139.0947A| quem Macedonius per annos 16 et menses 5 et dies 6 ibidem extitit patriarcha, qui aecclesiam sancti Johannis apostoli et evangelistae in eodem castello fundavit.
« Hos autem in numero episcoporum, qui a tempore beati Marci usque ad Nicetam, qui tempore destructionis Aquilegensi prefuit aecclesiae, connumerari credimus, necnon ab apostolice sedis pontificibus cum pallii benedictione in hanc quam petimus novam fieri Aquileiam destinati sunt. »
Tunc idem sanctissimus Benedictus, summus Romanae sedis pontifex, benignitatis clemencia motus, dignis eorum condescendit precibus, communicatoque (fol. 5' ) 39 episcoporum concilio, Gradensem civitatem novam Aquileiam constituens, ex collaudatione 139.0947B| supradictorum episcoporum et omnium sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium, tocius Venetiae et Histriae metropolim ordinavit. Accersitoque duce et qui cum eo erant: « Per privilegii, inquit, preceptum sanctae Romanae Ecclesiae et collaudatione ac confirmatione omnium istorum fratrum, tam episcoporum, quam cardinalium, tocius Venetiae, necnon et Hystriae Gradensem aecclesiam metropolim vobis ordinamus. Ejusdem vero presulis electionem clero et populo liberam faciendi tribuimus facultatem. Prefate preterea regionis duci post factam electionem investicionis potestatem committimus, qua ab ipso duce accepta, ejusdem suffraganeis consecrandi licenciam concedimus. Quibus expletis, ad hujus sanctae Romane aecclesiae sedem 139.0947C| ad pallii benedictionem suscipiendam properare injungimus. » Hec omnia per privilegii paginam duci et cunctis ejus successoribus concessit. Ad hujus rei confirmationem, recto ut supradictum est ordine, quendam Paulum cardinalem sanctae Romanae Ecclesiae, facta electione ab ipsis tribunis nobilibus qui cum Beato duce aderant, a prefato quoque duce accepta investicione, patriarcham consecravit, atque cum pallii benedictione in novam Aquileiam cum eis remisit. Qui sanctissimus patriarcha corpora sanctorum in eisdem nove Aquileie aecclesiis honorifice condivit. In aecclesia sancti Vitalis quadraginta et duo martyrum corpora dignissime tumulavit; in aecclesia sanctae Mariae corpora sanctarum virginum Eufimiae, Dorotheae, 139.0947D| Teclae et Erasmae diligenter collocavit; corpora autem sanctorum Cancii, Canciani et Cancianillae in aecclesia sancti Johannis evangeliste celeberrime composuit.
(fol. 6) Cumque idem venerabilis partiarcha ad destructam Aquileiensium civitatem cum populi multitudine ire disponeret, divina revelatione sibi 139.0948A| innotuit, qualiter cives Aquileiae sevissimam Longobardorum rabiem in Gradense castrum fugientes, beatissimi corpora sanctorum Quirini, Illari et Taciani et ceterorum secum asportaverunt; hac itaque revelatione, non parum illarescens, et translationem eorum scripsit, et natalicii diem constituit celebrari. In octavo die pentecosten natale quadraginta et duo martirum instituit; natalicia sanctorum Illari et Taciani sexto decimo Kalendas Marcii, Quirini sacerdotis quarto Kalendas Junii, sanctorum Cancianorum pridie Kalendas Madii, natale sanctarum virginum tercio Nonas Septembris.
Rexit autem Paulus, benignissimus patriarcha primus per apostolicam concessionem, novae Aquileiae aecclesiam annis 12.
139.0948B| Huic successit Probinus, qui in eadem nova Aquileia metropolitanam rexit aecclesiam annis 2, mensibus 8.
Dehinc Helias egregius patriarcha Gradensem regendam suscepit aecclesiam. Ipse in eadem aecclesiam sanctae Eufimiae juxta nominis proprietatem fabricare precepit. Nam quod grece eufimia, latine bona forma sonat. In eadem quoque aecclesia congregata multitudine episcoporum a Verona usque Pannoniam, cuncteque Venetie populo convocato, generalem sinodum celebravit. Ipso namque tempore corpora sanctarum virginum secundum quod a reverando Paulo patriarcha scriptum fuerat perquirens, omnibus revelavit. Quibus cunctis qui 139.0948C| erant in prefato concilio visis, celeberrime ipsa corpora venerati sunt. Tunc Helias egregius patriarcha cum omni illa multitudine (fol. 6' ) episcoporum ac cleri et populi collaudatione ordinavit sedecim episcopatus inter Foroguliensium necnon et Hystriae sivae Dalmatiae partes, videlicet in Vegla, in Apsaro, in Pathena. In Venetia autem sex episcopatus fieri constituit. Quorum electiones uniuscujusque parrochiae clero et populo comittens, sicut a beato Benedicto sanctae Romanae sedis antistite fuerat sanccitum necnon et privilegii scripto confirmatum, duci investicionem concessit. Horum episcopatum primum constituit Torcellanum, sicut primus fuerat vetustate in Altinensium civitate; secundum Metamaucensem; tercium Olivolensem, cui ideo hoc nomen 139.0948D| impositum est, quia ibi ante januam aecclesiae sancti Serzi imanis erat olivarum arbor. Cujus parrochiae convocatis populis, magnam aecclesiam in honore Dei et sancti Petri idem venerabilis patriarcha edifficare precepit, ibique episcopium constituit, ubi scripti confirmatione et anathematis vinculo convenire in unoquoque sabbato se constrinxerunt, ibique 139.0949A| plurimas mercationes faciebant. Quartum episcopium in Aequilensem civitatem fieri constituit. Quintum in civitate Eracliana adesse precepit. Eodem quoque tempore idem venerabilis patriarcha aecclesiam in honore Dei et sancti Petri edifficavit, quam Opiterginam appellavit. Sextum autem episcopium in Caprulis fieri jussit, ubi castellum constituit, in quo aecclesiam in honore sancti Stephani protomartyris fundavit, juxta quam episcopalem domum secundum loci posicionem sat honorifice edifficare precepit.
Metamaucensium autem episcopatus ex Patavium civitate extitit oriundus, et veluti universus populus exivit cum suo episcopo, sic in eadem insulam (fol. 7) Metamaucensi habitare disposuit.
139.0949B| Episcopatus vero civitatis novae, quae Eracliana appellata est, de Overdecina civitate advenisse testatur. Unde dux et magna pars nobilium ejusdem civitatis fugientes, in prefata Eracliana civitate prelibatum episcopatum constituerunt.
Caprulensium quidem episcopatus de Concordia a fugienti clero et populo, sicuti ibidem fuerat, hic ita constitutus est.
Idem quoque sanctissimus Helias patriarcha in littoribus quae a Gradensi civitate usque Caprulanum episcopium discurrunt, quasdam edifficare fecit ecclesias. In primo littore, quod juxta Gradensem adesse dinnoscitur civitatem, basilicam in honore Dei et sanctissimi Petri apostolorum principis edifficare precepit, ubi et cenobium puellarum adesse 139.0949C| ordinavit.
In secundo quoque littore, cujus longitudo per sex extenditur miliaria, in quodam ejusdem littoris heremi loco, duo viri ibidem manentes inventi sunt, quorum alter vocabatur Barbanus, alter vero Tardessus dicebatur. Idem namque viri paganorum fugientes rabiem, de Tarvisio cum omni sua suppellectile illic latitabant. Quibus ecclesiam in honore sanctae Dei genitricis Mariae, ut fuerat revelatum, prenominatus patriarcha facere precepit. Ad quem cum isdem patriarcha pervenisset locum, veluti ibi reppererunt signa, ejusdem aecclesiae fundamenta injecit, ubi et monachorum cenobium adesse necnon et Barbanum abbatem fieri ordinavit. Hujus namque 139.0949D| socius ad propria remeavit.
(fol. 7' ) In eadem vero sinodo quam supra memoravimus, quicquid de Calcedonensi dubitabatur concilio, pulsa ambiguitate confirmatum est. Ibique statuit aecclesiam Gradensem caput et metropolim tocius provincie Hystriensium et Venetiarum; cujus Venetiae terminus a Pannoniam usque ad Adam fluvium protelatur. Epistolamque pro his statutis 139.0950A| acceperunt a beatissimo papa Pellagio, consentientibus universis episcopis jam dictarum provinciarum. Paulus siquidem, precessor ejus, hostile periculum non ferens, Longobardis advenientibus cum omni thesauro ecclesiae Gradus se contulerat, afferens secum corpora sanctorum martirum Ellari et Taciani et reliquorum. Defuncto vero Paulo et in aecclesia Gradense umato, cujus sepulchrum usque hodie ibi manet, Probinus Gradensem, id est nove Aquileie, rexit aecclesiam. Cui succedens memoratus Helias patriarcha, hec que suprascripta sunt (v. supra col. 881) ordinavit, et jam dicta corpora sanctorum ibi miro modo locavit, domumque sibi a fundamentis fabricare precepit, asserens in synodo supra statuto: Karissimi fratres, intervenientibus 139.0950B| malis nostris cottidie hostile perpetimur flagellum, et jam pridem ab Attila Ungarorum rege Aquileia, civitas nostra, funditus destructa est, et Gothorum incessu et ceterorum barbarorum cassata, vix aspirat; sed nunc Longobardorum infande gentis flagella sustinere non potest. Quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestrae placet sanctitati, in hoc castro Gradense nostram confirmare metropolim. Quod dictum omnibus placuit episcopis; et facto libello statutae suae, id est de memorata Calcedonensi synodo (fol. 8) et de hac ipsa sede et omnium supradictorum, supter manibus suis conscripserunt. Id est primus Helias patriarcha; deinde Marcellus episcopus sanctae aecclesiae Opitergine, Leonianus episcopus Tyborniensis, Petrus episcopus Altinatis, 139.0950C| Vindemius episcopus Cessensis, Bergullus episcopus Patavinae aecclesiae, Johannes episcopus Celejanae, Clarissimus episcopus Concordiensis, Patricius episcopus Emonensis, Adrianus episcopus Polensis, Maxencius episcopus Juliensis, Severus episcopus Tergestinae aecclesiae, Solacius episcopus Veronensis, Johannes episcopus Parentine aecclesiae, Aaron episcopus Avonciensis, Ingenuus episcopus secundo Reciae, Agnellus episcopus Tridentine aecclesiae, Vigilius episcopus Scaravaciensis, Fonteius episcopus Feltrensis, Marcianus episcopus Petenatis; Laurencius presbiter, et Marinus presbiter, atque Emerius presbiter, provinciales, et ceteri presbiteri, tam metropolitani quamque et Plebani. Omnes isti suprascripti 139.0950D| consencierunt, et omnia in eodem loco confirmaverunt.
Post annos quinque hec omnia suprascripta peracta in ipsa sede metropolitana Gradense, defunctus supramemoratus Helias patriarcha, qui annis pontificatum rexit 14 et mensibus 10, diebus 21, et sepultus est in aecclesia beatae Eufimie.
Huic successit Severus patriarcha ad regendam 139.0951A| Gradensem eandem aecclesiam, qui omnes suas res, que de parentum jure habuit, in jam dicta aecclesia sancte Eufimie reliquid, per testamentariam vocem comendans sacerdotibus ipsius metropolis Gradensis, ut ipsi superstites seu posteri eorum pro his rebus specialiter omni die sabbati pro ipso missas celebrarent, atque oblationes offerrerent; mensamque pauperum instituit (fol. 8' ). Cujus et testamenti cartula apud aecclesiam Gradensem manet, et res quas sibi reliquid ipsa possidet aecclesia. Defuncto vero ipso beatissimo viro, apud Gradensem metropolim aecclesiam sepultus est in basilica beatae Eufimiae. Qui pontificatum rexit annis numero viginti et octo, et diebus triginta et uno.
Huic successit Marcianus patriarcha, qui ecclesiam 139.0951B| Gradensem rexit annis numero tribus, mense uno, diebus quinque. Mortuo vero ipso apud Gradus, id est novam Aquileiam, sepultus est in aecclesia beatae Eufimiae.
Huic successit Candidianus patriarcha in ipsa suprascripta metropoli Gradensi. Sub cujus tempore per consensum Agilulfi, regis Longobardorum, Gisulfus dux per forciam episcopum in Forojulii 139.0952A| ordinavit Johannem abbatem. In qua tres episcopi consenserunt Deo sibi contrario, et eum consecraverunt.
Tamen postea per epistolam domni Bonifacii papae urbis Romae sub eandem metropolim Gradensem se subjugaverunt. Defuncto vero Candidiano patriarcha apud Gradense castrum, qui annis rexit aecclesiam numero quinque, successit Epiphanius qui sanctam aecclesiam Gradensem anno uno, mensibus tribus, diebus undecim gubernavit; qui mortuus et sepultus est in aecclesia beatae Eufimiae.
Huic successit Ciprianus patriarcha ad regendam aecclesiam Gradensem, qui eam rexit annis numero quindecim, mensibus tribus, diebus viginti. 139.0952B| Et hoc mortuo, sepultus est in eadem basilica ubi suprascripti predecessores ejus humati sunt.
Isdem vero papa providens utilitati sanctae Dei aecclesiae, interventu supradictorum Primogenium subdiaconum, regionarium sedis apostolicae, ad eandem metropolim regendam direxit.
CHRONICI GRADENSIS SUPPLEMENTUM. 139.0951| 139.0951B| Fortunatus quidam hereticus pontificatum arripuit; qui quintam sinodum minime credens, ob sui erroris piaculum pavens, totam aecclesiam Gradensem metropolitanam denudans in auro et vestibus vel ornamento, similiter et ecclesias baptismales provinciae Hystriae et sinochagia quae ad eandem aecclesiam Gradensem pertinere videbantur, fugam in Longobardiam petiit, apud castrum Cormones super civitatem Aquileiam miliario 15. Contra cujus nequitiam et heresim episcopi Venetiarum et Hystriensium et clerici Aquileienses, qui etiam Gradensis aecclesiae, scripta sua ad Honorium papam direxerunt. Idem vero papa providens utilitati sanctae Dei aecclesiae, Primogenium 139.0951C| diaconum et regionarium sedis apostolicae ad eandem metropolim regendam direxit, dans et epistolam auctoritatis apostolicae innodantem memorati Fortunati heresim. Idem autem Primogenius per visionem ammonitus, corpora beati Hermachorae et martiris atque pontificis et sancti Felicis et Fortunati, sita miliario tercio, in Gradensem civitatem adduxit, ibique diligenti cura deposuit; et usque hodie pontifex civitatis Gradensis pallei benedictionem a summa sede apostolica promeruit. At vero supramemoratus patriarcha Primogenius apocrisiarium suum dirigens in regiam urbem ad virum piissimum 139.0952B| Justinianum augustum hujus rei indagandae causa, qualiter ipse baptismales ecclesiae denudatae fuissent, quod et Longobardi suos episcopos a diocesi ejus subtrahere voluissent, et ipsum thesaurum apud se ipsi retinuissent. Tunc demum ipse piissimus imperator aurum et argentum plus remisit quam perdiderant, et insuper sedem beatissimi Marci evangeliste dirigens, quam ab Alexandria Heraclius augustus in regiam urbem adduxerat. Mortuo vero beatissimo viro Primogenio ( an. 649), qui annis numero 20, mensibus 3, diebus 7 rexit pontificatum, sepultus est juxta corpus antecessoris sui beatissimi Cypriani, in basilica beatae Eufemiae. Huic successit Maximus praesul ( an. 139.0952C| 670), qui annis numero 20 rexit pontificatum, et sepultus est in eadem basilica. Deinde successit ad regendam aecclesiam Stephanus praesul, qui annis numero 5 pontifex fuit. Eo vero mortuo ( an. 675) atque sepulto in eodem castro juxta basilicam beati Johannis euvangeliste, Christoforus praesul suscepit ecclesiam Gradensem regendam, qui in patriarchatu vixit annis numero 32, et mortuus est atque sepultus in eadem basilica ( an. 685). Huic successit Donatus antistes ( an. 717), cujus tempore Longobardi per fortiam Sereno Forojulensis aecclesiae archiepiscopo a summa sede palleum detulerunt 139.0953A| apostolica primitus; cui beatissimus papa Gregorius epistolam direxit, interdicentem inter ceteras, ne umquam aliena jura invaderet, aut temeritatis ausu usurparet juris ditionem cujusquam, set in his esset contemptus quae usque tunc possedisset. Et ex auctoritate apostolica praecepit ipse beatissimus papa, nec ullo modo terminos excederet, a Donato praesule Gradense possessos, set sibi sufficeret in his quae possidebat, nec amplius quam in finibus procul dubio gentis Longobardorum gressum tendere praesumeret. Quod si inobediens fuisset, apostolici vigoris indignus judicaretur. Mortuo vero Donato patriarcha, qui annis numero 7 rexit pontificatum, sepultus est in basilica sanctae Eufemiae.
139.0953B| Incipit epistola beati Gregorii papae missa Sereno episcopo Forojulensi, in his verbis interdicens: « Tanto munere quisque ditatur, quantum in subtimitate positus de se ex mandato domini Redemptoris humiliter sentit. Etenim pastoralis dignitas singulariter ex humilitate ornatur. Spernendum quippe apostolica lectio arguit elatos; et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Nam dum ad cumulum tui honoris praecibus eximii filii nostri regis flexi, plurimum et pro rectitudine fidei, quam te tuamque aecclesiam tenere et amplecti cognovimus, provocati, palleum tibi direximus, interdicentes et inter cetera, ne umquam aliena jura invaderes, aut temeritatis ausu usurpares juris ditionis cujusquam; sed in his esses contentus quae 139.0953C| usque hactenus possedisti. Nunc vero, ut cognovimus, Gradensis praesulis niteris pervadere jura, atque ex his quibus possedit nunc usque usurpare. Ne ergo in quoquam existas temerator, ex apostolica auctoritate praecipimus, ne ullo modo terminos excedas ab eo possessos, sed solum suffitias in hisque te habeto, quo modo usque possedisti, nec amplius quam in finibus procul dubio gentis Longobardorum existentibus gressum tendere praesumas, ut non injuste te suscepisse gratiam collati pallei ex praesumptione ostendas. Et inde apostolici vigore concilii, si inobediens fuisses conprobatus, indignus judiceris. Data Kal. Decembris, indictionis 7. » Idem Gregorius pro hac re talem ad episcopos Venetiae et Hystriae direxit epistolam: « Gregorius, 139.0953D| servus servorum Dei, episcopus, universis episcopis Venetiae seu Hystriae vel plebi ejusdem. Quamquam ex ministerio quod miseratione superna regimus, quicquid provide deliberando peragere absque obstaculo conveniat, attamen ne frustra judicium egisse videamur, illa cupimus persequi, quae non ad lesionem cujusquam, verum potius 139.0954A| ad munitatem respitiant, et illa satagere, unde non ex potestate divinitus concessa supplicia sed praemia sperentur. Convenit enim, ut cum unius votis paremus, alterius jura non fraudentur. Quia ergo missa relatione, nos a Deo salvata communitas vestra petiit, contra Forojulensem antistitem agentes, quod cupiat invadere ditionem Gradensis patriarchae et ut numquam excedere terminum vel jura invadere aliena; sed nec velle in ea quae hactenus possedisset esse contentum; cui etiam in praesenti ne ea temptet ex auctoritate apostolica interdiximus, eique concessum pallium sub hac esse conditione, dilectissimi, sciatis. Cui denuo, ne praesumat excedere, praecepimus. Ne ergo incuria quadam aut discidio locum gens eorum insidiando, ut 139.0954B| assolet, invadat, pervigiles cavete, potius solliciti de vestra post divinum praesidium percogitate salute. Quia illud non occasione agitur, sed ubi possunt Deo ejus resistente virtute perpetrare nituntur. Optantes vos de reliquo in amore domini nostri Jesu Christi pollere, et ab omni inmunes aversitate manere. Bene valete. »
Interim autem hic beatus Gregorius defunctus est Romae, cui successit beatissimus Gregorius papa tercius; qui post obitum Donati Gradensis patriarche epistolam suam direxit universis Venetiensis seu Histriae et cuncto populo, ut electionem in Gradensem patriarcham facerent. Qui praecepto ejusdem papae Gregorii elegerunt Antoninum virum 139.0954C| probatissimum in nova sancta Aquileiensi patriarcham ecclesiam ( an. 725). Qui a beato Gregorio papa tercio juxta decessorum suorum exemplar privilegium cum benedictione pallei consecutus est. Hic Antoninus patriarcha ammonitus est a praedicto Gregorio papa Romam ad synodum occurrere; ad quam synodum Johannes archiepiscopus Ravenas vocatus est propter imagines quae in regia urbe deponere jubebant Leo atque Constantinus augusti, et inlicite conjugia quae per diversa loca fiebant. Post hanc vocationem Antoninus patriarcha cum suis suffraganeis Romam ad synodum perrexit; in qua synodo definitive divisio facta est inter Antoninum Gradensem patriarcham et Serenum Forojulensem antistitem, juxta edictum beati Gregorii 139.0954D| secundi, confirmante tota synodo et sententiam anathematis in hujus confirmationis violatores dictante.
¶ Mortuo vero ipso Antonino patriarcha, qui annos rexit pontificatum 22, menses 10, dies 20, sepultus est in eodem castro in aecclesia sanctae Aeufemiae. Huic successit Aemilianus patriarcha ( an. 749), qui rexit pontificatum annos 8, dies 6. Mortuo vero 139.0955A| sepultus est in eadem aecclesia. Huic successit Vitalianus ( an. 757), qui rexit aecclesiam metropolitanam annos 12, menses 2, dies 15, et sepultus est in eadem basilica. Huic successit Johannes patriarcha ( an. 766), qui rexit aecclesiam metropolitanam annos 36, et sepultus est in eadem aecclesia beatae Eufemiae. Post hunc successit Fortunatus patriarcha ( an. 803), qui a Leone papa privilegium cum benedictione pallei juxta suorum decessorum exemplar consecutus est. Hic tantae famositatis fuit, ut dive memoriae Karolus imperator spiritalem patrem eum habere optaret. Cujus ad augmentum aecclesiae idem reverentissimus augustus quamplurima contulit praecepta. Qui Fortunatus rexit aecclesiam annos 27. Cui successit Venerius restaurator ecclesiarum ( an. 139.0955B| 825), qui rexit pontificatum annos 24, menses 8, et sepultus est in sanctae Eufemiae aecclesia. Huic successit Victor ( an. 848), qui rexit aecclesiam annos 6, menses 3, dies 4, et sepultus est in eadem aecclesia sanctae Eufemiae. Cui successit Vitalis patriarcha ( an. 854), qui rexit pontificatum annos 19, mensem 1, dies 6, et sepultus est in aecclesia beatae Agathae. Post hunc successit Petrus patriarcha ( an. 873), qui 139.0956A| aecclesiam rexit annos 4, menses 6, dies 8, et sepultus est ante ecclesiam sanctae Eufemiae. Cui successit Victor junior ( an. 878), qui rexit ecclesiam annos 17, menses 11, dies 13, et sepultus est ante aecclesiam sanctae Eufemiae. Huic successit Gregorius patriarcha ( an. 896), qui rexit pontificatum annum 1, menses 6, dies 22. Huic successit Vitalis junior ( an. 897) patriarcha, qui rexit aecclesiam annos 3, menses 3, dies 14 et sepultus est in aecclesia sanctae Eufemiae juxta corpora sanctorum martyrum Hermachorae et Fortunati. Huic successit Dominicus patriarcha ( an. 900), qui rexit pontificatum annos 7, menses 11, dies 3. Post hunc successit Laurentius patriarcha ( an. 921), qui rexit aecclesiam annos 12, menses 9, dies 24. Cui successit Marinus 139.0956B| patriarcha ( an. 955), qui tenuit pontificatum annos 34, menses 3, dies 7. Huic successit Bonus patriarcha ( an. 967), qui rexit aecclesiam annos 9, menses 6, dies 2. Post hunc successit Vitalis, qui rexit pontificatum annos 50 et menses 6. Huic successit Urso ( an. 1012), qui omni virtute plenus rexit ecclesiam annos 37, dies 45.
Quotation analysis