Jump to content

Chronicum integrum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicum Integrum
Saeculo V

editio: 1846, Parisiis; Jean Le Brun des Marettes, apud Patrologia Latina/51.
fons: Google Books. Numeri in textu ex editione anni 1711 sunt.

Prima Pars.

[recensere]
AB ORTU RERUM AD MORTEM VALENTIS.
Cum annotatione consulum a morte Christi.

[685]  Adam, cum esset annorum CCXXX, genuit Seth.
Seth, cum esset annorum CCV, genuit Enos.
Enos, cum esset annorum CXC, genuit Cainan.
Cainan vero, cum esset annorum CLXV, genuit Malaleel.
Malaleel, habens annos LXV, genuit Jared.
Jared autem, cum esset annorum CLXII, genuit Enoch.
At Enoch, cum esset annorum CLX, genuit Mathusalem.
Mathusalem vero, cum esset annorum CCXCVII, genuit Lamech.
Lamech quoque, cum esset annorum CCXCII, genuit Noe.
  [686]  Erat autem annorum D, cum genuit tres filios Sem, Cham et Japheth.
  Post annos vero centum, quando genuit Sem, factum est diluvium, cum esset annorum DC.
  Ad probandam fidem temporum, hæ generationes ab initio retexuntur, quibus annorum ascriptus est numerus. Nam Cain fratricidæ posteritas non fuit digna cum Dei populo computari. Sed cum latius serpente peccato, maxima pars bonorum connubiis se alienigenarum mulierum miscuisset, crimen illicitæ societatis diluvio meruit expiari, solo Noe justo, cum uxore et tribus filiis, ac totidem nuribus, ad reparationem humani generis reservato.
  Fuerunt igitur ab Adam usque ad diluvium [687]  generationes decem, anni MMCCXLII.
Post diluvium succedunt hæ generationes.
  Sem filius Noe cum esset annorum centum, genuit Arphaxad, anno post diluvium secundo.
Arphaxad autem, cum esset annorum CXXXV, genuit Cainan.
Et Cainan, cum esset annorum CXXX, genuit Salem.
Deinde Salem, cum esset annorum CXXX, genuit Heber.
Heber quoque, cum esset annorum CXXXIV, genuit Phalec.
  Hoc tempore, ad perturbandam superbæ turris exstructionem, divisæ sunt linguæ, et per orbem terræ facta est gentium dispersio.
Phalec autem, cum esset annorum CXXX, genuit Ragau.
Ragau quoque, cum esset annorum CXXXII, genuit Seruch.
Seruch vero, cum esset annorum CXXX, genuit Nachor.
Porro Nachor, cum esset annorum LXXIX, genuit Thare.
  Thare autem, annorum LXX, genuit Abraham, qui, cum esset annorum LXXV, divino monetur alloquio, ut exeat de terra sua et de domo patris sui, ut transeat in terram Chanaan. Quo tempore promissio ad Abraham facta est, quod futurus esset gentium pater.
  Et inveniuntur ab anno LXXV Abraham, in quo est repromissionis exordium, usque ad Moysen et egressum Hebrææ gentis ex Ægypto anni CCCCXXX.
  Fiunt itaque a diluvio usque ad primum annum promissionis MCLXVI ab Adam vero anni MMMCCCXCVIII.
  Abraham nonagenarius ex ancilla Agar genuerat Ismael, a quo Ismaelitæ, qui postea Agareni, ad postremum Saraceni dicti.
  In hoc tempore Abraham fide justificatus, qua credidit in semine suo omnes gentes benedicendas, mandatum circumcisionis accepit: quæ usque ad nativitatem D. N. Jesu Christi, promissionis corporeum fuit signum, quod in spiritale sacramentum veræ cordis circumcisionis transivit.
  Abraham anno ætatis suæ centesimo, repromissionis autem vicesimo quinto, genuit Isaac ex libera.
  [688]  Isaac autem, cum esset annorum LX, genuit geminos, quorum prior Esau, qui et Edom, a quo Idumæi.
  Hoc tempore apud Argos regnabat Inachus, cujus filia lo, quam Ægyptii Isidem vocitatam divino honore coluerunt.
Sequens Jacob, qui postea Israel, a quo Israelitæ, qui nunc Judaei.
Erat autem annus repromissionis XXCVI.
  A primo vero anno Jacob, usque ad principatum Joseph in Ægypto, fiunt anni CXXI.
  Cujus temporis anno XV, qui est promissionis C, moritur Abraham annorum CLXXV.
  In hæc tempora Niobe, ut Græci perhibent, mixtus est Jupiter, exque illo concubitu natus est Apis, quem Serapin vocant.
Igitur, Abraham, Isaac et Jacob antiquiores Serapide.
Hoc tempore Messana, quæ et Mamertina, condita est.
  Jacob autem, agens annum LXXVIII, descendit in Mesopotamiam, et servivit apud Laban annis VII.
  Jacob, cum esset annorum XCII, genuerat Joseph; qui, cum esset annorum XVII, venditus est a fratribus, anno patris sui Jacob CIX.
  Isaac vero moritur anno ætatis suæ CXXC, relinquens filium Jacob habentem annos CXX.
Hoc tempore Memphis ab Api in Ægypto condita.
  Joseph dux Ægypti annis XXC; quorum cum ageretur annus vigesimus sextus, Jacob obiit, anno ætatis suæ CXLVII, prophetans de Christo et vocatione gentium.
  Anno principatus Joseph IX, qui erat famis annus secundus, ingressus est Jacob in Ægyptum, cum filiis suis.
  Ipse autem Joseph moritur anno ætatis suæ CX. Hebræorum in Ægypto servitutis CLXIV.
  Hujus servitutis anno XX, Atlas astrologus insignis habebatur frater Promethei.
  Hujus servitutis anno LXV, qui est repromissionis annus CCCL, Aram genuit Mosen, cum esset annorum LXX.
  Hoc tempore Epidaurus condita, et templum Apollinis Delphici ab Erisichthone conditum.
  Anno servitutis Hebræorum LXXVII, primus in Thessalia regnavit Hæmon.
Anno vero XXC, Phorbas Rhodum obtinuit.
[689]  Anno vero XXCII, Hercules Antæum luctæ certamine superat.
Anno XXCVII, primus Trochilus quadrigam junxisse perhibetur.
Anno XC, Xanthus Triopus Lesbon condidit.
  Anno C, Cecrops regnavit in Attica; sub quo in Arce oliva nata est, et ex Minervæ nomine, quæ Græce Athena dicitur, Attici Athenæ vocati.
  Anno CXIII, Curetes et Corybantes Cnosson condiderant, qui modulatam et inter se convenientem in armis saltationem reperiunt.
  Moyses octogesimum agens ætatis suæ annum, impletis ab initio promissionis CCCCXXX, dux itineris ab Ægypto Hebræorum gentis efficitur, legem eis in eremo tradens per annos XL.
Hoc tempore Corinthus conditur, quæ prius Ephyre dicta est.
  Cujus temporis anno quinto, primus apud Hebræos pontifex constitutus frater Moysis Aaron.
  Hoc tempore Apollinis Delphici templum ab Erisichthone fabricatum.
  Hucusque quinque libri Moysis continent gesta annorum MMMDCC secundum LXX Interpretes.
  Mortuo Moyse, dux constituitur Josue, qui principatum tenuit annis XXVII, et terram Palæstinorum Judæis sorte distribuit.
Hoc tempore apud Hebræos pontificatum suscepit Eleazar.
  Post mortem Josue Hebræos alienigenæ octo annis subjectos habent, qui junguntur temporibus Gothoniel, secundum Judæorum traditionem.
Hac ætate apud Hebræos pontifex erat Phinees.
  Supputantur itaque omnes anni Gothoniel XL. Fuit autem ipse ex tribu Juda.
  Post Gothoniel Hebræi alienigenis subjecti fuere annis XVIII, qui copulantur temporibus Aod, secundum Judæorum traditionem.
  Supputantur itaque omnes anni Aod Judicis ex tribu Ephrem octoginta.
In fine hujus ætatis Amphion Thebis regnabat.
  Debbora cum Barach annis XL, ex quibus sunt anni XXX quibus post obitum Aod Hebræos [690]  alienigenæ habuere subjectos. Fuit autem Debbora ex tribu Ephrem, Barach vero ex tribu Nephtalim.
Hujus ætatis anno XVII, Ilium ab Ilo conditum.
  Gedeon ex tribu Manasse annis XL, in quibus sunt anni VII quibus Hebræos alienigenæ habuere subjectos, juxta Hebræorum traditionem.
  Hoc tempore Tyrus condita. Argonautæ his temporibus fuere. Cyzicus hoc tempore condita. Orpheus Thrax clarus habebatur.
Abimelech filius Gedeonis annis tribus.
Hæc et Herculis tempora.
Tholam annis XXVI [Vel XXII, ex alio codice].
  Huic ætati ascribitur bellum Lapitharum et Centaurorum. Priamus post Laomedontem regnat. Medea Colchis, mors Androgei, et Minotauri fabula hoc tempus habuerunt.
Jair ex tribu Manasse annis XXII.
Hac ætate regnabant Agamemno Mycenis, Menelaus Lacedæmone.
Horum annorum sexto Carthaginem Tyrii condiderunt.
  Hæc ætas habuit Atreum Argis regnantem, eadem Phædram et Hippolytum.
Jephte annis VI, Esbon annis VII.
Hoc tempus fuit raptus Helenæ. Bellum Trojanum.
  Labdon XVIII [Alias VIII]. Cujus principatus anno tertio Troja capta. Ejusdemque Labdon anno octavo, Latinis regnat Æneas annis tribus.
Samson annis XX.
Cujus anno tertio Ascanius, Æneæ filius Albam condidit.
Ascanius regnat Latinis annis XXXVII, seu XXXVIII.
  Post quem Sylvius Æneæ posthumus filius annis XXVII [Alias XXIX]. A quo Albanorum reges Sylvii appellati.
Heli sacerdos annis XL.
Mortuo Heli sacerdote, arca Testamenti ab alienigenis possidetur.
Samuel et Saul annis XL.
  Primus rex Hebræorum Saul ex tribu Benjamin, cujus regni anno nono, Latinis regnat Æneas Sylvius annis XXXI.
Post quem regnat Latinus Sylvius annis quinquaginta.
  [691]  Ab initio principatus Moysis, usque ad ortum regni David anni CCCCXXXIX.
  David ex tribu Juda primus regnavit annis XL. Quo tempore Abiathar pontifex clarus habebatur: prophetabant autem Gad, Nathan, et Asaph.
  Salomon filius David, annis XL, qui templum Jerosolymis ædificare cœpit, consummavitque annis octo. Quo tempore Sadoc Hebræorum sacerdos clarus habebatur.
  Anno regni Salomonis XL, Latinis regnare incipit Sextus Albanus Sylvius, annis XXXVIII.
Roboam annis XVII.
  Post mortem Salomonis regnum Hebræorum seditione divisum est, vocabanturque qui in Samaria erant, Israel, quibus primus regnavit Jeroboam.
  Roboam filius Salomonis regnavit in Jerusalem, duabus tribubus sibi subjectis, quæ vocabantur Juda, ab rege Judæorum ex stirpe Judæ.
  Hoc tempore apud Latinos Ægyptus Sylvius septimus regnat annis XXIII.
  Septimo autem regni Jeroboæ, Susachin rex Ægypti contra Judæos dimicans templum exspoliat.
  Abia annis tribus, Hebræorum pontifex Abimelech illustris habebatur: prophetabant autem Achias, Sameas, Jemoded, Azarias; qui et Addo, et Anani.
Asa justus annis XLI.
  Josaphat justus annis XXV. Prophetabant apud Hebræos Abdias, Jenozias, et Micheas.
  Hujus regni anno XII, apud Latinos Capys Sylvius regnat annis septem. Deinde IX. Compartus Sylvius annis quinque.
Joram annis octo: quo tempore prophetabant Elias et Eliseus.
Osias anno uno. Jonadab filius Rechab clarus habebatur.
Gotholia mater annis septem.
Hoc tempore in Græcia Homerus poeta clarus fuit.
  Joas annis XL. His temporibus apud Hebræos Joiada insignis pontifex erat, qui solus post Moysen vixit annis CXXX. Hoc tempore Azarias propheta occiditur: Zacharias [692]  quoque propheta a rege Joas interficitur.
  Latinis XII, Aremulus Sylvius annis XIX. Post quem Aventinus Sylvius regnavit annis XXXVII, a quo mons Aventinus. Post quem, XIV, Procas Sylvius, annis XXVI. Post quem, XV, Amulius Sylvius annis XLIII.
Amasias annis XXIX.
Azarias, qui et Osias, annis LII.
  Hujus regni sextus agebatur annus, cum reges Assyriorum defecerunt, imperio in Medos translato.
  Apud Hebræos autem prophetabant Osee, Amos, Isaias, Jonas, cum esset annus Osiæ vicesimus primus.
  Quadragesimo vero et nono ejusdem anno constituitur Olympias prima: Eliis agentibus quinquennale certamen, quatuor mediis annis vacantibus. Et hoc certaminis tempus Olympiadem vocaverunt auctore Iphito.
  Joathan annis XVI. Prophetabant Osee, Amos, Isaias et Joel, qui et Jobeth.
Achaz annis XVI.
Hujus regni anno quinto Romulus, Roma condita, regnare orsus est.
  Ejusdem autem regni Achaz anno XI decem tribus gentis Hebrææ, quæ vocabantur Israel, et erant in parte Samariæ, victæ a Sennacherim, qui et Salmanazar, rege Chaldæorum, translatæque sunt in montes Medorum, cum regnatum esset in Samaria annis CCL. Sennacherim autem ad custodiendam regionem Judææ accolas misit Assyrios, qui æmulatores Judæorum legis facti, Samaritæ nuncupati sunt, quod Latina lingua exprimitur, custodes.
  Ezechias annis XXIX, sub quo apud Hebræos prophetabant Isaias et Osee.
  Romulus primos milites sumpsit ex populo, et nobiles centum senes, quos ob ætatem senatores, ob curam patres appellavit.
Eodem tempore Syracusæ et Catana in Sicilia conditæ.
Manasses annis LV.
  Cujus regni initio apud Romanos regnabat Numa Pompilius, annis XLI, cum post Romulum regnasset senatus annum unum.
Ammon, annis XII.
  Hujus regni initio Tullus Hostilius Romæ [693]  septimum decimum imperii sui gerebat annum, regnavitque annis XXXII.
  Josias annis XXXII, quo regnante Hebræorum pontifex maximus Chelcias insignis habebatur: et prophetabant eadem tempestate, Jeremias, et Sophonias, et Olda mulier.
  Apud Romanos autem regnabat Ancus, qui Ostiam condidit civitatem, regnavitque annis XXIII. Post quem regnat Tarquinius Priscus annis XXXVII.
  Josias rex Judæorum, cum Nechaone Ægyptiorum rege congressus occiditur.
Thales Milesius primus physicus philosophus agnoscitur.
Anno XXI regni Tarquinii Prisci, Massilia condita.
Joachaz mensibus tribus.
  Joachim, qui Eliachim, annis XI. Anno III Joachim Nabuchodonosor rex Babyloniæ Judæam capit, et in ditionem suam redactis plurimis Judæorum, cum jam partem vasorum templi invasisset, et Joachim tributarium fecisset, victor ad patriam rediit.
Joatham seu Joachim, qui et Jechonias, menses tres.
In Babylone Ananias, Daniel, Azarias, Misael clari habebantur.
  Hunc rex Babylonius captum secum pertrahit secundo veniens ad Judæam.
Sedecias annis XI.
  Nabuchodonosor rex Chaldæorum, Jerosolymis captis, templum incendit, quod ab initio ædificationis suæ permanserat annos CCCXLII [Alias CCCLII].
  Captivitatis Judæorum anni LXX, qui supputantur usque in secundum annum Darii.
  Apud Romanos post Tarquinium Priscum, regnat Servius annis XXXIV. Cui successit Tarquinius Superbus, qui regnavit annis XXXV. Hujus regni anno XXV, prophetabant apud Hebræos Aggeus, et Zacharias, et Malachias, Pontifice Jesu filio Josedech.
Hoc tempore Pythagoras philosophus clarus habebatur.
  A David usque ad LXX annos captivitatis Judæorum, supputantur anni DLV.
  A septuagesimo anno captivitatis Judæorum, supputantur Darii regis Persarum anni XXXIII.
  Cujus regni anno decimo apud Romanos regii dominatus finis est factus: quæ potestas apud eos mansit annis CCXL. Hinc apud Romanos a Bruto consules esse cœperunt, dein Tribuni plebis ac dictatores, et rursum consules rempublicam obtinuerunt, per annos CCCCLXIV, seu CCCCXLIV, usque ad Julium Cæsarem.
  Xerxes regnat annis XX, filius Darii, quo tempore Sophocles et Euripides clari habebantur. [694]  Herodotum quoque historiarum scriptorem eadem ætas habuit.
Post Xerxem Artabanus regnavit mensibus septem.
Artaxerxes annis XL.
  Hoc regnante Esdras sacerdos apud Hebræos insignis habebatur, cujus ætate pontifex maximus fuit Eliachim, alias Eliasib, filius Joachin, filii Jesu, filii Josedech.
  Empedocles et Parmenides, Zeno, et Heraclitus philosophi claruerunt. Tunc etiam Poricides historicus, Cratinus comicus, Aristarchus tragicus exstiterunt.
  Vicesimo regni Artaxerxis, Nehemias Hebræus minister regis, concedente domino suo, de Babylone venit in Judæam, et XXXII anno muros urbemque restituit. Si quis autem LXX hebdomadas a Daniele scriptas ab hoc tempore numerat, quæ faciunt annos CCCCXC, reperiet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Jerusalem cœpta, secundo postea Vespasiani anno capitur.
  His temporibus Hippocrates medicus et Socrates philosophus illustres fuerunt.
Xerxes menses duos. Plato nascitur.
Socdianus menses VII, in his supputatur annus unus.
Darius cognomento Nothus annis XIX, alias XVIII.
Dionysius in Sicilia tyrannidem exercet.
  Romani per legatos jura ab Atheniensibus petierunt, ex quibus XII Tabulæ conscriptæ.
Artaxerxes Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis XL.
  Hujus regni anno XV Galli Senones Romam, excepto Capitolio, occupaverunt.
Aristoteles XVIII ætatis suæ anno Platonis auditor est.
Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI.
  Cujus regni initio Camillus Gallos, qui Romanis bellum intulerant, superavit.
Eodem tempore Alexander Philippi filius nascitur.
Demosthenem quoque oratorem eadem ætas clarum habuit.
Arses Ochi filius annis quatuor.
  Hoc tempore descriptione facta Romæ, inventa sunt civium CLX millia.
Apud Judæos Jaddus pontifex maximus clarus habebatur.
Darius Arsami filius annis sex.
  Quo tempore apud Romanos consul Manlius Torquatus filium suum, quod contra imperium in hostes pugnaverat, virgis cæsum securi percussit.
  Hac tempestate Alexander Philippi filius regnare orsus. sexto imperii sui anno regnum Persarum subvertit, et in Ægypto urbem Alexandriam condidit.
  [695]  Appius Claudius cæcus apud Romanos clarus habetur, qui Claudiam aquam duxit, et viam Appiam stravit.
Romani Samnitas subjugant.
  Alexander, post finem regni Persarum, regnavit annis septem, qui XXXII ætatis suæ anno apud Babylonem moritur.
  Regnum Alexandrinorum nascitur, quo potitus est Ptolemæus Lagi filius annis XL. Hic regni sui anno quarto, Jerosolymis et Judæa in ditionem suam redactis, plurimos captivorum in Ægyptum transtulit. Tunc Judæorum pontifex Onias Jaddi filius clarus habebatur.
  Machabæorum autem Hebræa historia hinc Græcorum supputat regnum. Verum hi libri ab Hebræis inter divinas Scripturas non recipiuntur.
Romani Marsos, et Hernicos, et Pelignos superant.
  His annis Seleucus Antiochiam, Laodiciam, Apamiam, Edessam, Berœam, et Pellam urbes condidit, in quibus Judæis, quos transtulerat, jus civium dedit. Seleucus Babylonem obtinuit.
  XXV anno regni Ptolemæi, Judæorum pontifex maximus Simon Oniæ filius insignis erat.
Romæ vero censu agitato, inventa sunt civium millia CCLXX.
  Pontificatum apud Judæos suscepit Eleazar frater. Simonis, cujus filius Onias, ob ætatem pueritiæ, non potuerat patri succedere.
Eo tempore a Romanis Beneventum et Ariminus conditæ.
  Ptolemæus, qui et Philadelphus, annis XXXVIII. Hic Judæos qui in Ægypto erant liberos esse permisit, et vasa Eleazaro pontifici Jerosolymorum votiva transmittens, divinas Scripturas in Græcum sermonem ex Hebræa lingua per LXX Interpretes transferri curavit, quas in Alexandrina Bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litterarum comparaverat.
  Argenteus nummus primum in Urbe figuratus, regni hujus anno XIII. Hujus regni autem XXIV, Romani Carthaginenses navali certamine superant, et centum Libyæ urbes capiunt.
  Judæorum pontificatum post Eleazarum avunculus ejus Manasses accepit: post quem Onias pontifex Simonis justi filius clarus habebatur, qui consueta Ptolemæo tributa non reddens, ad iram eum commovit. Verum Josephus vir inter suos nobilis, legatus a Judæis ad [696]  Ptolemæum missus, cum familiaritatem regis ob plurima in eum meruisset obsequia, dux Judææ et finitimarum regionum constituitur.
  Parthis ab imperio Macedonum recedentibus, primo regnavit Arsaces, unde Arsacidæ dicti.
Ptolemæus Evergetes annis XXVI.
  Hujus temporis Judæorum pontifex Simon Oniæ filius clarus habebatur: sub quo Jesus filius Sirach Sapientiæ librum composuit, quem Panareton vocant.
Ennius poeta Tarenti nascitur.
Rhodo terræ motu concussa, Colossus ruit.
A Romanis XL fere millia Gallorum cæsa.
  Ptolemæus Philopator annis XVII. Judæi victi et XL millia armatorum ex numero eorum cæsa.
Romani vero Capuam et Siciliam subjugant.
  Antiochus rex Syriæ, victo Philopatore, per Ptolemæum, Judæam sibi sumit.
  Ptolemæus Epiphanes annis XXIV. Hic Scopa principe militiæ destinato, Judæam capit, et plurimas Syriæ civitates. Secundus liber Machabæorum hujus temporis gesta continet.
  Hac tempestate, cum ab Antiocho per legatos Hannibalem Romani reposcerent, cui se victus a Scipione sociaverat, idem Hannibal ad Prusiam regem Bithyniæ transfugit: et cum etiam ab eo per Flaminium reposceretur, tradendusque esset, venenum bibit, et apud Libyssam Bithyniæ sepultus est.
Cæcilius poeta comicus.
  Ptolemæus Philometor annis XXV, seu XXXV. Hujus anno quarto Hyrcanus Josephi ducis Judææ filius, cum ad Ptolemæum perrexisset, honorifice ab eo susceptus est. Verum fratres ejus seditione contra eum mota, magnarum calamitatum Judææ genti causa exstiterunt.
  Aristobolus, natione Judæus, Peripateticus philosophus claruit, qui ad Philometorem Ptolemæum explanationum in Moysen Commentarios scripsit.
  Eodem tempore Antiochus Epiphanes, cum de regione Ptolemæorum, quam subito invaserat, territus senatus Romani imperio recessisset, Judæam venit, ibique Jesu et Jasoni fratri Oniæ pontificatum tradidit. Quo deinde expulso, Oniam cognomento Menelaum successorem ei dedit. Itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes, ingentium miseriarum semina pullulaverunt.
  [697]  Samaritæ et Judæi Alexandriæ, Ptolemæo judicante, contendunt de honoribus ex utraque parte templo suo deferendis, et superant Judæi.
  Vicesimo autem ejusdem regni anno, Judæ Machabæo, post Alcimi inimici ejus interitum, sacerdotium et principatus, omnium Judæorum favore decernitur. Qui dignitate suscepta, legatos Romam misit, et obtinuit decreto senatus, ut Judæi amici et auxiliatores Romanorum haberentur. Idem Judas duces Antiochi, qui legem Judæorum multa profanitate impugnaverat, de Judæa expulit, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias religiones post triennium civibus suis reddidit.
  Ennius poeta moritur, sepeliturque in monimento Scipionum, via Appia.
  Judas Machabæus triennio pontificatu gesto dimicans adversus Demetrii duces occiditur.
Terentius Carthaginensis comœdiarum scriptor moritur.
  Pacuvius Tragicus clarus habetur, Ennii poetæ ex filia nepos, vixitque Romæ quoad picturam exercuit, ac fabulas, venditavit: deinde Tarentum transgressus, prope nonagenarius diem obiit.
  Romæ descriptione facta, inventa sunt civium CCCXXXII millia, quo tempore Carthago in ditionem Romanam per Scipionem redigitur.
Ptolemæus Evergetes annis XXIX.
  Jonathas pontifex Judæorum a Triphone occiditur, et in sacerdotium Simon Jonathæ frater assumitur: cui interfecto succedit filius ejus Joannes, qui contra Hyrcanos bellum gerens, Hyrcani nomen accepit, et a Romanis decreto senatus inter amicos relatus est. Idem Samariam obsidione captam solo æquavit, quam postea Herodes instaurans, Sebasten in honorem Augusti vocari voluit.
Attalus moriens populum Romanum reliquit hæredem.
Ptolemæus Physcon, qui et Soter, annis XXVII [Alias XVII].
  Hujus regni anno octavo Cicero Arpini nascitur, matre Helvia, patre equestris ordinis, ex regio Volscorum genere.
Triennio post, Cn. Pompeius Magnus oritur.
  Septimo decimo autem hujus regni anno, C. Marius V consul juxta Rhodanum Cimbros superat, quorum ducentis millibus cæsis, LXXX capit, et de his cum Catulo triumphat.
  Jugurtha contra Romanos dimicans capitur. In Sicilia rursus bellum servile consurgit. Thraces a Romanis victi.
  Aristobulus filius Jonathæ (Joannis) rex pariter et pontifex, primus apud Judæos [698]  diadematis sumpsit insigne. Post quem regnavit Jannæus, cognomento Alexander, qui pontificatum quoque administrans crudelissime civibus præfuit.
Ptolemæus, qui et Alexander, annis VIII.
  Syriæ regnabat Philippus, quem dux Romanus Gabinius cepit, cum jam ante eum Antiochus in Parthos fugiens Pompeio se deinceps tradidisset. Ita Syria in Romanam ditionem transivit.
J. Pomponius Bononiensis Attellanarum scriptor clarus habebatur.
  T. Lucrecius poeta hoc tempore exstitit, qui amatorio poculo in furorem versus, propria manu se interficit.
Plotius Gallus primus Romæ Latinam rhetoricam docuit.
Ptolemæus Cleopatræ filius annis VIII.
Sallustius Historiarum scriptor in Sabinis Amiterni nascitur.
Descriptione Romæ facta, inventa sunt hominum CCCCLXIII millia.
  P. Terentius Varro, vico Atace in Provincia Narbonensi nascitur, qui XXXV annum agens Græcas litteras didicit.
Ptolemæus Dionysius annis XXX.
  Ab hujus regni anno sexto Alexandra, quæ et Selina, uxor Alexandri, Jerosolymis per novem regnavit annos: ex cujus ætate Judæos rerum confusio et variæ clades oppressere. Ac mox per Cn. Pompeium Jerosolymis captis, temploque usque ad sanctorum sancta reserato, Judæi vectigales Romanorum facti, Hyrcano apud eos pontifice constituto, et Antipatro Herodis Ascalonitæ filio procuratore Palæstinæ facto.
M. Porcius Cato stoicus philosophus agnoscitur.
Quæ de Catilina Sallustius scribit hoc gesta sunt tempore.
  Decimo autem Ptolemæi regnantis anno, Virgilius Maro in pago, qui Andes dicitur, juxta Mantuam nascitur, Pompeio et Crasso consulibus.
  Et post septem annos Horatius Flaccus poeta satiricus et lyricus Libertino patre Venusii nascitur.
Crassus consul cum filio apud Carras capitur.
  Pompeius imperator appellatus, Lusitaniam et quasdam insulas in Oceano capit.
  Cleopatra annis XXII, ex quibus duo tantum supputandi, quia Romanis continua nascuntur imperia: quorum deinceps tempora numeranda sunt a C. Julio Cæsare, qui primus apud Romanos singulare obtinuit imperium, a quo Romanorum principes appellati Cæsares.
Cæsar Rhenum transiens, Germanos vastat, Gallos subigit.
[699]  Principium belli civilis inter Cæsarem et Pompeium.
  Ex hoc loco continua Romanorum annotantur imperia, et regnat apud eos primus omnium C. Julius Cæsar.
C. Julius Cæsar primus annos IV, menses sex.
Pompeius victus et fugiens, a spadonibus Alexandrini regis occiditur.
  Decretum senatus et Atheniensium ad Judæos mittitur, qui per legatos amicitiam postularant.
Cleopatra regio comitatu Urbem ingressa.
  Antonius decernit Quintilem mensem Julium debere dici, quia in eo natus fuisset Julius.
Cassius, Judæa capta, templum spoliat.
Idibus Martiis C. Julius Cæsar in curia occiditur.
  Cæsar Augustus, qui et Octavianus, annis LVI a quo reges Romanorum Augusti appellati.
Ovidius Naso in Pelignis nascitur.
Cicero in Formiano suo ab Herennio et Popilio occiditur.
Antonius adversus Augustum bellum movet.
  E Taberna meritoria trans Tiberim oleum terra erupit, fluxitque toto die sine intermissione, significans Christi gratiam ex gentibus.
  Antiochus superatus ab Augusto, in amicitiam ejus, interveniente senatu, redit.
  Herodes Antipatri Ascalonitæ et matris Cypridis Arabicæ filius a Romanis Judæorum accipit principatum. Cujus tempore Christi nativitate vicina, regnum et sacerdotium Judææ, quod prius per successiones minorum tenebatur, destructum est, completa prophetia, quæ per Moysen ita loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque rex de femoribus ejus, donec veniat semen, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). In hoc etiam loco Christus, quem Daniel scribit, accepit finem. Nam usque ad Herodem christi, id est, sacerdotes erant reges Judæorum, qui imperare cœperunt a LXV olympiade, et ab instauratione templi sub Dario usque ad Hyrcanum, et ad CLXXXVI olympiadem, annis CCCCLXXXIV in medio transactis, quos Daniel quoque significavit dicens: Et scies et intelliges, ab initio sermonis respondendi et ædificandi Jerusalem, usque ad Christi principatum hebdomades septem, et hebdomades LXII (Dan. IX, 25). Quæ hebdomades LXIX in quibus christi, id est, sacerdotes per unctionem consecrati, regnaverunt, faciunt annos CCCCLXXXIII, usque ad Hyrcanum. Quo extremo omnium a Parthis capto, Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Judæam ab Augusto et senatu [700]  accepit, filiique ejus post eum regnaverunt, usque ad novissimam Jerosolymorum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitæ, secundum legem Moysis, servientibus Deo. Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. Quæ omnia etiam propheta Daniel vaticinatur ita dicens: Et post hebdomadas septem et sexaginta duas, interibit chrisma, et judicium non erit in eo, et templum et sanctum corrumpet populus duce veniente; et cædentur in cataclysmo belli (Ibid., 26). Et in consequentibus: Super templum, inquit, abominatio desolationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem (Ibid., 27).
Sallustius diem obiit quadriennio ante bellum Actiacum.
  Vinium Maximum quæstorem designatum agnovit dominus suus, et abduxit.
Lunæ secundum Romanos cursus invenitur.
  Cleopatra et Antonius semet interficiunt, et Ægyptus fit Romana provincia.
  Cæsar Augustus appellatur, a quo Sextilis mensis Augusti nomen accepit.
Augustus cum monarchia offerretur recusavit.
  Augustus Calabriam (Cantabriam) et Gallos (Gallæcos) vectigales facit.
Tiberius ab Augusto missus occupavit Armeniam.
Cantabri res novas molientes opprimuntur.
Augustus Caium Agrippam adoptat in filium.
  Tiberius Vindelicos et confines Rætiarum Romanas provincias facit.
  XVII anno imperii Augusti censu Romæ agitato, inventa sunt civium Romanorum XLI centena et septuaginta quatuor millia.
  XXIV Augusti imperii anno, Tiberius de captis Pannoniis triumphavit.
  Ejusdem imperii anno XXV, Virgilius Brundusii moritur, et Neapoli secundo a civitate milliario sepelitur.
  Herodes Samariam, olim jam in cineribus sedentem, a fundamentis suscitans, in honorem Augusti, Augustam, id est, Sebasten, appellavit, et in Paneade, id quod Panion vocatur exstruxit. Idem Cæsaream in nomine Cæsaris condidit, quæ prius Turris Stratonis vocabatur. Idem Hyrcanum, qui olim sacerdos Judæorum fuerat, de captivitate Parthica regressum, et filium ejus, qui sacerdotio patris successerat, interficit: sororemque ejus uxorem suam, cum duobus filiis propriis jam adolescentulis, et matrem uxoris occisæ socrum suam crudelissime necat. [701]  Virum etiam sororis suæ Salomæ interfecit; et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam ipsum perimit: scribas quoque et interpretes divinæ legis simili scelere occidit.
  Augustus Juliam filiam suam in adulterio deprehensam damnat exsilio: Tiberium et Agrippam in filios adoptavit.
Judas Galilæus ad rebellandam Judæos cohortatur.
  XLIV imperii Augusti anno, Quirinus ex consilio senatus ad Judæam missus, census hominum possessionesque describit.
Eodem anno JESUS CHRISTUS Filius Dei in Bethleem Judæ nascitur.
  Colliguntur autem omnes anni ab Abraham exordio, usque ad nativitatem Christi ex Maria, duo millia XVIII seu XV.
  Herodes cum Christi nativitatem Magonem indicio cognovisset, universos in Bethleem parvulos jussit interfici: ipse autem biennio post morbo intercutis aquæ, et scatentibus toto corpore vermibus, misere, sed digne moritur.
  In Herodis locum Archelaus ab Augusto constituitur (et tetrarchæ fiunt fratres ejus Herodes, Antipater, Lysias et Philippus) annis IX.
  Tiberius Cæsar Dalmatas Sarmatasque redigit in Romanam potestatem.
Athenienses res novas contra Romanos molientes opprimuntur.
  Augustus cum Tiberio filio suo LIII imperii sui anno censum Romæ agitans, invenit hominum nonagies et ter centena et LXX millia.
  Messala Corvinus Orator ante biennium quam moreretur, ita memoriam perdidit, ut vix pauca verba conjungeret.
  Archelaus in Viennam urbem Galliæ relegatur, anno regni sui IX. Post quem Herodes tetrarches fuit annis XXIV.
Tiberius Drusum consortem regni facit.
  Tiberius, III, annis XXIII. Cujus imperii anno V tredecim urbes terræ motu corruerunt.
Ejusdem imperii anno XIV Pilatus procurator Judææ mittitur.
Herodes Tiberiadem et Liviadem condidit.
  Tiberius multos reges ad se per blanditias evocatos, numquam remisit, regnaque eorum in provincias vertit.
  Joannes filius Zachariæ in deserto juxta Jordanem fluvium prædicans Judæis, Christum Filium Dei in medio eorum adesse testatur.
  Ipse quoque Dominus Jesus Christus [702]  hinc in populos salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse quæ diceret.
Drusus Cæsar veneno periit.
  Josephus circa hæc tempora die Pentecostes sacerdotes Judæorum primum commotiones locorum templi, et quosdam sonitus sensisse testatur: deinde ex adyto erupisse vocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus.
  Scribit idem Josephus, quod eodem anno Pilatus præses secreto noctis imagines Cæsaris in templo statuerit.
  Computantur itaque in annum XV Tiberii Cæsaris, ab instauratione templi, quæ facta est sub altero anno Darii regis Persarum, anni DXLVIII; a Salomone autem et prima ædificatione templi, anni computati sunt MLX; a Moyse et egressu Israelis ex Ægypto, anni MDXVI [Alias XXXVIII]; ab anno repromissionis primo, anni MDLXXII; ab anno quo natus est Abraham, anni MMXLVII; a diluvio autem usque ad primum annum Abrahæ, anni nongenti XLII Eusebius vir disertissimus annumeravit. Ab Adam vero usque ad diluvium, anni duo millia CCXLII. Sunt ergo omnes anni ab Adam, usque in annum XV Tiberii Cæsaris, anni MMMMMCCCLX aut CCXXVIII. Anni vero secundum Geneseos scripturam et Africani historici supputationem amplius inveniuntur CXXIX.
  Quidam putant Dominum nostrum Jesum Christum XV anno regni Tiberii Cæsaris, id est, duobus Geminis consulibus crucifixum, quo anno, secundum indubitabilem Lucæ Evangelistæ auctoritatem, baptizatum eum esse manifestum est, et Evangelium regni cœlorum prædicare cœpisse. Secundum vero Joannis Evangelium, festivitati Paschæ Judæorum ter Dominum interfuisse cognoscimus: ut appareat tertium fuisse illud Pascha, quod verus Agnus suo sanguine consecravit.
  Proinde consules quidem a Manifestatione Domini, id est, a Rufino Gemino et Rubellio Gemino consulibus inchoamus: sed tertios ab iis consules Dominicæ Passioni ascribimus, sequentes quod auctoritas tradidit et ratio.

Incipit Annotatio Consulum, Cum Historia.

[recensere]

RUFINO GEMINO, ET RUBELLIO GEMINO COSS.
VINICIO ET LONGINO.
SULPICIO ET SULLA.
[703]  Ecclesiæ Jerosolymorum primus episcopus ordinatus est Jacobus, qui habitus est frater Domini.
PRISCO ET VITELLIO.
GALLO ET NONIANO.
GALLIENO ET PLAUTIANO.
 Pilatus sacrum thesaurum, quem Corban Judæi vocant, in aquæductum Jerosolymorum expendens, secundæ seditionis præbuit semina. Ab hoc tempore innumeræ calamitates Judæorum gentem oppresserunt.
PROCULO ET NIGRINO.
JULIANO ET ASPRENATE.
PUBLICOLA ET NERVA.
 Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, Tiberius retulit ad senatum, ut inter cætera sacra reciperetur. Verum cum ex consulto Patrum, Christianos eliminari Urbe placuisset, Tiberius per edictum accusatoribus comminatus est mortem.
CÆSARE ET JULIANO.
Tiberius in Campania moritur.
Caius Cæsar Caligula, IV, regnavit annis tribus, mensibus decem.
CÆSARE II ET SATURNINO.
SATURNINO II ET VENUSTO.
TIBERIO ET GALLO.
 Hoc tempore Pontius Pilatus in multas incidens calamitates, propria se manu interfecit.
 Caligula cum se in deos retulisset, Petronio præfecto Syriæ præcepit, ut Jerosolymis statuam suam, sub nomine Jovis Optimi Maximi poneret: sed etiam per totum orbem Romani imperii, in Judæorum Synagogis statuæ, et imagines, et aræ C. Cæsaris consecrabantur.
CRISPINO ET TAURO.
Plurimi nobilium a Caio interfecti.
Caius a protectoribus suis in palatio occiditur.
Claudius, V, regnavit annis XIII, mensibus VIII, diebus XXVIII. Ipse est Claudius patruus Drusi, qui apud Moguntiacum monimentum habet.
VINICIO ET CORNELIO.
ASIATICO ET SILANO.
Petrus apostolus, cum primum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam proficiscitur, ubi Evangelium prædicans XXV annis ejusdem urbis episcopus perseverat.
TIBERIO II ET VITELLIO.
 Marcus evangelista interpres Petri Ægypto et Alexandriæ Christum annuntiat.
Initium cycli primi.
VITELLIO II ET PUBLICOLA.
Primus Antiochiæ ordinatus episcopus Evodius.
VERINO ET GALLO.
VETERE ET NERVILIANO.
 Censu Romæ acto, inventa sunt civium LXVIII centena et LXIV seu XLIV millia.
[704]  Paschalis cycli ratio ab his consulibus incœpit, per annos XXCIV, et ad eamdem legem revertens.
CLAUDIO ET ORPHITO.
 Sub procuratore Judææ Cumano in diebus Azymorum, tanta est Jerosolymis orta seditio, ut in portarum exitu populo corruente, XXXIV millia Judæorum perierint.
 Prophetia Agabi, qui in Actis Apostolorum famem in toto orbe futuram dixerat, sub Claudio expletur.
Thracia huc usque regnata, in provinciam redigitur.
SILANO ET SILIO.
TIBERIO III ET ANTONINO.
SILANO ET OTHONE.
 Paulus apostolus apud Felicem procuratorem Judææ in defensionem sui perorat.
SILANO II ET ANTONINO.
MARCELLINO ET AVIOLA.
 Sub Felice procuratore Judææ exstiterunt multi qui populum sua persuasione deciperent. Inter quos et Ægyptius quidam pseudopropheta fuit, qui plurimos sibi associans, in ipso magnarum rerum conatu per exercitum Felicis opprimitur, secundum quod in Actibus Apostolorum Paulo dicitur: Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum?
NERONE ET VETERE.
NERONE II ET PISONE.
Claudius moritur in Palatio, anno ætatis suæ LXIV.
Nero, VI, regnat annis XIII, mensibus VII, et diebus XXVIII aut XXX. Hujus avunculus fuit C. Caligula.
NERONE III ET MESSALA.
NERONE IV ET CORNELIO.
 Festus succedit Felici, apud quem, præsente Agrippa rege, Paulus apostolus religionis suæ rationem redditurus, vinctus Romam mittitur.
 Nero tantæ luxuriæ fuit, ut frigidis et calidis lavaret unguentis, retibusque aureis piscaretur, quæ purpureis funibus extrahebantur.
PIO ET TURPILIANO.
MARBINO ET GALLO.
CRASSO ET BASSO.
SILVANO ET PAULINO.
Nero Agrippinam matrem suam et sororem patris interfecit.
 Jacobus frater Domini, quem omnes Justum appellabant, a Judæis lapidibus opprimitur: in cujus thronum Simeon secundus assumitur.
Nero omnes cithara contendens superat.
CELSINO ET APULEIO.
Ante mensam Neronis fulmen cecidit.
 Post Marcum evangelistam, primus Alexandrinæ Ecclesiæ ordinatur episcopus Anianus.
[705]  CAPITONE ET RUFO.
SILIO ITALICO ET TURPILIANO.
SILVANO ET OTHONE.
VESPASIANO ET TITO.
VESPASIANO II ET TITO II.
VESPASIANO III ET NERVA.
 Nero in Olympiaco agone coronatur, cerycas, citharistas, tragœdos, aurigas, vario certamine superans.
 Nero, ut similitudinem Trojæ ardentis videret, plurimam partem Romanæ urbis incendit.
Musonius et Plutarchus philosophi insignes habentur.
Prima Persecutio. Primus Nero, super omnia scelera sua, etiam persecutionem in Christianos facit, in qua Petrus et Paulus apostoli gloriose Romæ occubuerunt.
 Post Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit Linus annis XII sive XIII.
 Vespasianus magister militiæ ad debellandos Judæos a Nerone mittitur.
VESPASIANO IV ET TITO III.
Vespasianus duobus præliis superatos Judæos ad muros compellit.
Antiochiæ secundus episcopus ordinatur Ignatius.
 Nero cum a Senatu quæreretur ad pœnam, de Palatio fugiens, ad quartum Urbis milliarium semet interfecit.
Vespasianus, VII, regnavit annis IX, mensibus IX, et diebus XXII seu XXIX.
VESPASIANO V ET TITO IV.
 Post Neronem, Galba in Iberia, Vitellius in Germania, Otho Romæ imperium arripuerunt. Sed Galba septimo mense Romæ capite truncatur; Otho apud Bebriacum propria manu occubuit; Vitellius a Vespasiani ducibus occisus, in Tiberim projicitur.
 Vespasianus apud Judæam ab exercitu imperator appellatur: bellum Tito filio commendans, Romam per Alexandriam proficiscitur.
VESPASIANO VI ET TITO V.
 Titus, Judæa capta et Jerosolymis subversis, sexcentena millia virorum interficit. Josephus scribit, undecies centena millia fame et gladio periisse, et alia centum millia captivorum publice venumdata. Ut autem tanta multitudo Jerosolymis reperiretur, causam Azymorum festum fuisse: ob quod ex omni [706]  gente Judæi ad templum confluentes, urbe quasi carcere sunt reclusi. Oportuit enim in his diebus eos interfici in quibus Salvatorem crucifixerant.
 Colligitur itaque omne tempus in secundum annum Vespasiani et novissimam Jerosolymorum eversionem. A quinto decimo anno Tiberii Cæsaris, et ab exordio evangelicæ prædicationis, anni XLII. A captivitate autem quam ab Antiocho perpessi sunt, anni CCXXIX. Porro a Darii secundo anno, sub quo rursum templum ædificatum est, anni DLXXX aut XC. A prima autem ædificatione templi sub Salomone, usque ad novissimam ejus ruinam, quæ sub Vespasiano facta est, anni MCIII.
VESPASIANO VII ET TITO VI.
COMMODO ET RUFO.
 Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Samos, Cilicia, Comagene, quæ ante liberæ sub regibus et amicis erant, in provincias redactæ.
VESPASIANO VIII ET TITO VII.
VESPASIANO IX ET TITO VIII.
SILVANO ET VERO.
DOMITIANO ET MESSALINO.
DOMITIANO II ET RUFO II.
Vespasianus circa Sabinos in villa propria moritur, anno ætatis LXIX.
Titus, VIII, regnavit annis tribus, mensibus duobus.
 Titus Vespasiani filius in utraque lingua disertissimus fuit, et tantæ bonitatis, ut cum quadam die recordatus fuisset in cœna, se nihil in illa die cuiquam præstitisse, dixerit, Amici, hodie diem perdidi.
DOMITIANO III ET SABINO.
DOMITIANO IV ET RUFO III.
 Titus Amphitheatrum Romæ ædificavit, et in dedicatione ejus quinque millia ferarum occidit.
DOMITIANO V ET DOLABELLA.
Romanæ Ecclesiæ II constituitur episcopus Cletus annis XII.
Titus morbo periit in ea villa in qua pater, anno ætatis XLII.
Domitianus, IX, frater Titi junior, regnavit annis XV, mensibus V.
DOMITIANO VI ET RUFO IV.
Domitiani uxor Augusta appellata.
 Domitianus eunuchos fieri prohibet: Mathematicos philosophos Romana urbe pellit.
[707]  FLAVIO ET TRAJANO.
 Domitianus plurimos senatorum in exsilium mittit, de Dacis et Germanis triumphavit.
DOMITIANO VII ET NERVA.
 Duo menses aliter appellati: September, Germanicus; et October, Domitianus.
Primus Domitianus Dominum se et Deum appellari jussit.
Secundus Alexandriæ ordinatur episcopus Abilius.
TRAJANO II ET GLABRIONE.
Quintilianus rhetor Calaguritanus Romæ clarus habetur.
DOMITIANO VIII ET SATURNINO.
SILVANO ET PRISCO.
Domitianus prohibuit vites in urbibus seri.
ASPRENATE ET CLEMENTE.
Apollonius Thyaneus, et Eufrates philosophi insignes habentur.
 Multa opera Romæ facta: in quibus Capitolium, Forum Transitorium, Divorum Porticus, Isium, Serapium, Stadium, Horrea Piperata, Vespasiani templum, Minerva Chalcedonica, Odium, Forum Trajani, Thermæ Trajanæ et Titianæ, Senatus, Ludus matutinus, Mica Aurea, Meta sudans, et Pantheon.
 Domitianus tantæ superbiæ fuit, ut aureas et argenteas statuas sibi in Capitolio poni jusserit.
DOMITIANO IX ET CLEMENTE.
Multi nobilium necati, plures in exsilium acti.
FULVIO ET VETERE.
NERVA II ET RUFO.
SABINO ET ANTONINO.
NERVA III ET TRAJANO III.
Romæ III Ecclesiæ præfuit episcopus CLEMENS annis IX.
SENECIONE ET PALMA.
TRAJANO IV ET FRONTONE.
Secunda Persecutio. Secundus post Neronem Domitianus Christianos persequitur: et sub eo apostolus Joannes in Pathmum insulam relegatus, Apocalypsim vidit, quam Irenæus interpretatur.
 Domitianus eos qui de genere David erant interfici præcepit, ut nullus Judæorum regni reliquus foret.
TRAJANO V ET ORPHITO.
 Scribit Brutius, plurimos Christianorum sub Domitiano fecisse martyrium, inter quos et Flaviam Domitillam Flavii Clementis consulis ex sorore neptem in insulam Pontiam relegatam, quia se Christianam esse testata sit.
SENECIONE II ET SURA.
Domitianus occisus in palatio, anno ætatis suæ XXXV.
[708]  Nerva, X, regnavit annum unum et menses quatuor.
TRAJANO VI ET MAXIMO.
Justus a Tiberiade Judæorum scriptor agnoscitur.
Alexandrinæ Ecclesiæ episcopus ordinatur tertius Cerdo.
 Aiunt apostolum Joannem hoc tempore exsilio solutum, Ephesum recessisse: cum senatus decrevisset, ut omnia quæ Domitianus statuerat, in irritum deducerentur.
 Nerva morbo periit in hortis Sallustianis, anno ætatis suæ LXXIII [Alias XXCII], cum jam Trajanum adoptasset in filium.
Trajanus, XI, regnavit annis XVIII et mensibus septem. Trajanus Agrippinæ in Galliis imperator factus, natus Italicæ in Hispania.
SENECIONE III ET SURA II.
Terræmotu Asiæ quatuor, et duæ Græciæ urbes subversæ.
Trajanus de Dacis et Scythis triumphavit.
URBANO ET MARCELLO.
CANDIDO ET QUADRATO.
COMMODO ET CEREALE.
Decreto senatus, Nerva in deos relatus.
Romanæ Ecclesiæ IV episcopus præest Evaristus annis IX.
 Joannem apostolum usque ad Trajani tempora Irenæus episcopus permansisse scribit. Post quem Papias Hierapolitanus episcopus, Polycarpus Smyrnæus, et Ignatius Antiochenus.
SENECIONE IV ET SURA III.
GALLO ET BRADUA.
AFRICANO ET CRISPINO.
CRISPINO II ET BOLENO.
PISONE ET RUSTICO.
Alexandrinæ Ecclesiæ IV episcopus ordinatur nomine Primus.
TRAJANO VII ET AFRICANO.
Tertia Persecutio. Trajano adversus Christianos persecutionem movente, Simon filius Cleophæ, qui in Jerosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur: cui succedit Justus.
 Ignatius quoque Antiochenæ Ecclesiæ episcopus Romam perductus, bestiis traditur. Post quem tertius constituitur episcopus Eron.
CELSO ET CRISPINO.
ASTA ET PISONE.
 Plinius secundus, cum quamdam provinciam regeret, et in magistratu suo plurimos Christianorum interfecisset; multitudine eorum perterritus, quæsivit de Trajano, quid facto opus esset: nuntians ei, præter obstinationem non sacrificandi, et anteluca nos cœtus, ad canendum cuidam Christo ut Deo, [709]  nihil apud eos reperiri. Præterea ad conserendam disciplinam, vetari ab his homicidia, furta, adulteria, latrocinia, et his similia. Ad quæ commotus Trajanus rescripsit, hoc genus quidem hominum inquirendos non esse, oblatos vero puniri oportere.
MESSALA ET PEDONE.
Quintus Romanæ Ecclesiæ præest Alexander annis X.
ÆMILIANO ET VETERE.
NIGRINO ET APRONIANO.
 Plinius secundus Novocomensis insignis orator, dum invisit apud Vesuvium, periit: et tres Galatiæ civitates terræmotu excisæ.
 Post Justum, IV Jerosolymitanæ Ecclesiæ episcopatum suscipit Zachæus: post quem quintus Tobias, cui succedit sextus Benjamin, ac deinde septimus Joannes, octavus Matthias, in cujus locum nonus constituitur Philippus.
CLARO ET ALEXANDRO.
ADRIANO ET SALINATORE.
ADRIANO II ET RUSTICO.
SERVILIANO ET FULVIO.
 Hoc tempore Judæi qui in Libya erant, et qui in Ægypto, quique apud Cyrenem et Thebaidem, adversus cohabitatores suos magnas seditiones movent.
 Judæis Alexandriæ rebellantibus, Trajanus imperator Lysiæ Quieto præcepit, ut eos e provincia exterminaret: adversus quos Quietus aciem instruens, infinita eorum millia interfecit, et ob hoc procurator Judææ ab imperatore decernitur.
Salaminam urbem Cypri subvertere Judæi.
 Trajanus in Selinunte, sive, ut alii ferunt, apud Seleuciam Isauriæ civitatem moritur, anno ætatis LXIV. Ossa ejus in urnam auream conlata, et in foro sub columna posita, solusque omnium intra Urbem sepultus est.
Adrianus, XII, regnavit annis XXI. Hic Italicæ in Hispania natus, consobrinæ Trajani filius fuit.
VERO ET AUCURINO.
A VIOLA ET PANSA.
 Senatus Trajanum in deos refert, et Adrianus reliqua tributorum urbibus relaxat, chartis publice incensis, plurimosque ipsis tributis liberos facit.
Adrianus Judæos capit, secundo adversus Romanos rebellantes.
PATERNO ET TORQUATO.
GLABRIONE ET APRONIANO.
Bellum gestum contra Sarmatas.
Romanæ Ecclesiæ VI episcopatum suscipit Xistus annis IX.
Alexandriæ V episcopus ordinatur Justus.
ASIATICO ET QUINTILLO.
 Cephissus fluvius Eleusinam inundavit: quem Adrianus ponte conjungens, Athenis hiemem exegit.
[710]  VERO ET AMBIGUO.
GALLICANO ET TITIANO.
 Jerosolymis post Philippum constituitur X episcopus Seneca; post quem XI Justus; cui succedit XII Levi; post quem XIII Ephres; XIV Joseph; XV Judas. Hi omnes usque ad eversionem, quam per Adrianum Jerusalem passa est, ex circumcisione episcopi præfuerant.
 Terræmotu Nicomedia ruit, et Nicææ urbis plurima: ad quarum instaurationem Adrianus de publico est largitus impensas.
TORQUATO ET LIBONE.
CELSO ET MARCELLINO.
CATULINO ET APRO.
PONTIANO ET RUFINO.
Finis cycli primi, et sequentis exordium.
Quadratus discipulus apostolorum, et Aristides noster philosophus, libros pro Christiana religione compositos edidere.
 Serenus Granius vir apprime nobilis, litteras ad imperatorem misit, iniquum esse dicens clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, et sine ullo crimine, nominis tantum et sectæ reos fieri. Quibus commotus Adrianus, Minucio Fundano proconsuli Asiæ scribit, sine objectu criminum Christianos non condemnandos. Cujus epistolæ usque ad nostram memoriam durat exemplum.
AUCURINO ET SERGIANO.
TIBERIO ET SILANO.
Romæ VII episcopus ordinatur Telesphorus annis XI.
Antiochenæ Ecclesiæ IV præficitur Cornelius.
SERGIANO II ET VERO.
POMPEIANO ET ATILIANO.
Alexandrinæ Ecclesiæ VI præest Eumenes.
POMPEIANO II ET COMMODO.
LÆLIO ET ALBINO.
 Judæi in arma versi, Palæstinam depopulati sunt, tenente provinciam Tænio Rufo: cui ad opprimendos rebelles Adrianus misit exercitum.
CAMERINO ET NIGRO.
 Basilides hæresiarches in Alexandria commoratur, a quo Gnostici. Hoc autem Basilides distabat a Simonis dogmate, quod CCCLXV cœlos esse credebat, quo numero dierum annus includitur. Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est abraxas, quia hujus nominis litteræ, secundum supputationem Græcam, eumdem numerum complent. Gnostici autem a præsumptione excellentioris scientiæ nominati sunt, quos quidam Borboritas vocant, quasi cœnosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. Tradunt autem fabulosissimis dogmata plena figmentis. Animarum substantiam dicunt Dei esse naturam: Deum quoque bonum et Deum malum [711]  in sua perhibentur habere doctrina.
 Barcochebas, dux Judæorum, nolentes sibi adversus Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necat. Bellum Judaicum, quod in Palæstina gerebatur, finem rebus Judæorum posuit penitus oppressis. Ex quo tempore etiam introeundi eis Jerosolymam licentia ablata est; primum Dei nutu, sicut prophetæ vaticinati sunt, deinde Romanorum interdictionibus.
ANTONINO ET PRÆSENTE.
 Jerosolymis primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex Judæis.
ANTONINO II ET PRÆSENTE II.
SEVERO ET SILVANO.
 Ælia ab Ælio Adriano condita est, et in fronte ejus portæ, qua Bethleem egredimur, sus sculptus in marmore, significans Romanæ potestati subjacere Judæos.
Adrianus apud Baias moritur major LX annorum.
Antoninus Titus cognomento Pius, XIII, cum filiis Aurelio et Lucio regnavit annis XXII et mensibus III.
RUFINO ET TORQUATO.
Romæ VIII episcopus ordinatur Hyginus annis IV.
TORQUATO II ET HERODE.
AVIOLA ET MAXIMO.
Antoninus pater patriæ appellatur.
 Valentinus hæresiarches, et Cerdo magister Marcionis Romam venerunt. Valentinus de natura rerum multa fabulosa confinxit, asserens XXX æonas, id est sæcula, exstitisse, quorum sit principium Profundum et Silentium, quod Profundum etiam Patrem appellat. Cerdonianus vero duo principia sibi adversantia dogmatizat, dominumque legis ac prophetarum non esse Patrem Christi, nec bonum esse Deum, sed justum; patrem vero Christi bonum. Ex quibus, duorum velut ex conjugio, processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse æonas octo. De intellectu et voluntate processisse Verbum, et protulisse æonas decem. Porro de Verbo et vita processisse hominem, et Ecclesiam protulisse æonas duodecim. Itaque VIII et X et XII fieri tricies æonas, habentes principium de Profundo et de Silentio. Christum autem a Patre missum, id est a Profundo, spiritale vel cœleste corpus secum attulisse: nihil assumpsisse de Virgine Maria; sed per illam, tamquam per rivum aut fistulam, sine ulla de eadem sumpta carne transisse. Negat etiam [712]  resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum vel animam salutem accipere affirmans. Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem, nec vero mortuum, vel quidquam passum, sed simulasse passionem. Quidam eos in duobus principiis suis ita duos perhibent deos dicere, ut unus eorum sit bonus, alter autem malus. Resurrectionem mortuorum negant, spernentes novum Testamentum.
 Marcion quoque, a quo Marcionitæ appellati, Cerdonis dogma sectatus est, hoc adjiciens, ut non duo tantum, sed tria assereret esse principia, unum scilicet bonum, alterum justum, tertium pravum. Quamvis tertii principii auctorem quidam Sirenum quemdam, potius quam Marcionem fuisse existiment.
ANTONINO III ET AURELIO.
GRATO ET SELEUCO.
Romæ IX episcopus ordinatur Pius annis XV.
 Hoc tempore Justinus philosophus librum pro nostra religione conscriptum Antonino imperatori tradidit.
Antiochiæ V episcopus constituitur Heros.
ANTONINO IV ET AURELIO II.
LARGO ET MESSALINO.
TORQUATO III ET JULIANO.
Alexandriæ VII episcopatum suscipit Marcus.
ORPHITO ET PRISCO.
GLABRIONE ET VETERE.
GORDIANO ET MAXIMO.
GLABRIONE II ET ROMULO.
PRÆSENTE ET RUFINO.
COMMODO ET LATERANO.
VERO ET SABINO.
SILVANO ET AUGURINO.
BARBARO ET REGULO.
Alexandrinæ Ecclesiæ VIII præfuit Celadion.
TERTULLO ET SACERDOTE.
 Crescens Cynicus in nostri dogmatis philosophum Justinum, a quo ob nimiam gulam prævaricator philosophiæ arguebatur, persecutionem suscitavit, in qua ille gloriose pro Christo sanguinem fudit.
QUINTILLO ET PRISCO.
VERO II ET BRADUA.
 Romanæ Ecclesiæ episcopatum X suscipit Anicetus annis X, sub quo Polycarpus Romam veniens multos ab hæretico errore correxit.
ANTONINO III ET AURELIO III.
P. C. ANTONINI III ET AURELII III.
 Jerosolymæ episcopatum post Marcum XVII suscepit Cassianus, XVIII Publius, Maximus XIX, [713]  deinde XX Julianus, sic XXI Grajanus, XXII Symmachus, tum XXIII Caius, XXIV Julianus, atque inde XXV Capito.
 Antoninus Pius apud Lorium in villa sua, XII ab Urbe milliario moritur, anno vitæ suæ LXXII [Alias LXXVII].
 M. Antoninus, qui et Verus, et L. Aurelius Commodus, XIV, regnavit annis XIX et mense uno.
DUOBUS AUGUSTIS.
 Hi primitus æquo jure imperium simul administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint.
RUSTICO ET AQUILO.
LÆLIANO ET PASTORE.
MACRINO ET CELSO.
ORPHITO ET PUDENTE.
PUDENTE II ET POLLIONE.
Alexandriæ IX præfuit Agrippinus.
Quarta Persecutio. Persecutione orta in Asia, Polycarpus et Pœonius fecere martyrium: quorum scriptæ quoque feruntur passiones.
 In Gallia quoque plurimi ob nomen Dei interfecti; quorum usque in præsentem diem condita libris certamina perseverant.
VERO IV ET QUADRATO.
APRONIANO ET PAULO.
Romanæ Ecclesiæ episcopatum XI suscipit Soter annis VIII.
APRONIANO ET PAULO.
 Antiochiæ VI episcopus ordinatur Theophilus, cujus plurima ingenii opera exstant.
PRISCO ET APPOLLINARE.
CETHEGO ET CLARO.
 Lucius imperator anno regni sui IX, sive, ut quidam putant, X, inter Concordiam et Altinum apoplexia exstinctus est.
 Antonino imperatori Melito Asianus episcopus Apologeticum pro Christianis tradidit.
Apollinaris Asianus Hierapolitanus episcopus insignis habetur.
 Eodem tempore Dionysius episcopus Corinthiorum clarus fuit, et Pinytus Cretensis vir eloquentissimus.
 Hac tempestate pseudoprophetia, quæ Cataphrygas nominatur, accepit exordium, Montano auctore, Prisca Maximillaque insanis vatibus. Nomen errori provincia Phrygia [714]  dedit, quia inventores ejus illic primitus exstiterunt, ibique vixerunt, et nunc etiam in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius quam in apostolos fuisse asserunt: secundas nuptias pro fornicationibus habent; et ideo dicunt eas permisisse apostolum Paulum, quia ex parte sciebat et ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. Hoc autem perfectum in Montanum, et in ejus prophetissas venisse delirant. Sacrificia perhibentur habere funesta. Nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto ejus corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi Eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinæ, panemque inde facientes. Qui puer, si mortuus fuerit, pro martyre habetur; si autem vixerit, pro maximo sacerdote.
SEVERO ET HERENNIANO.
 Tatianus hæreticus, a quo appellati Eneratitæ, quorum dogma est non admittere ad communionem suam nisi continentes, et eos qui sæculo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant.
 Bardesanes quoque alterius auctor erroris, eodem tempore innotuit, in Valentini hæresim ex parte prolapsus.
ORPHITO ET MAXIMO.
SEVERO ET POMPEIANO.
 In regione Quadorum exercitu Antonini imperatoris siti oppresso, pluvia divinitus missa est: cum e contrario Germanos et Sarmatas fulmina persequerentur, et plurimos eorum interficerent. Exstant litteræ Marci Aurelii gravissimi imperatoris, quibus illam Germanicam sitim, Christianorum militum precationi imbre concesso, discussam contestatur.
GALLO ET FLACCO.
PISONE ET JULIANO.
POLLIONE ET APRO.
COMMODO ET QUINTILLO.
Antoninus Commodum filium suum consortem regni facit.
ORPHITO ET RUFO.
 Antoninus cum filio de hostibus triumphavit, quos per triennium apud Carnuntum [715]  habens stativa castra vastaverat.
COMMODO II ET VERO II.
Alexandriæ X ordinatur episcopus Julianus.
Antoninus in Pannonia morbo periit.
Commodus, XV, regnavit annos XIII.
PRÆSENTE ET BURRO.
Irenæus Lugdunensis episcopus insignis habetur.
Commodus Septembrem mensem nomine suo appellavit.
MAMERTINO ET RUFO.
Thermæ Commodianæ Romæ factæ.
COMMODO IV ET VICTORINO.
 Jerosolymis XXVI ordinatur episcopus Mormius; post quem XXVII Antoninus, XXVIII Valens, XXIX Dachianus, XXX Narcissus, XXXI Dius, XXXII Germanio, XXXIII Gordius, XXXIV alius Narcissus.
MARULO ET HELIANO.
MATERNO ET BRADUA.
COMMODO V ET GLABRIONE.
CRISBINO ET HELIANO.
FULCIANO ET SILANO.
Alexandriæ XI constituitur episcopus Demetrianus annis XLIII.
Commodus Colossi capite sublato, suæ imaginis caput jussit imponi.
Serapion Antiochiæ episcopus VIII ordinatur.
DUOBUS SILANIS.
COMMODO VI ET SEPTIMIANO.
APRONIANO ET BRADUA.
Commodus multos nobilium interficit.
COMMODO VII ET PERTINACE.
Commodus strangulatur in domo Vestiliani.
Helvius Pertinax, XVI, regnavit menses sex: qui cum major septuagenario præfecturam Urbis ageret, ex senatus consulto imperare jussus est.
 Romæ episcopatum suscepit XIII Victor annis XII; cujus non mediocria de religione exstant volumina.
 Pertinax, obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam, et filium suum Cæsarem faceret, contradixit: sufficere testatus, quod ipse regnaret invitus.
 Pertinax occiditur in palatio, scelere Juliani jurisperiti, quem postea Severus ad Pontem Milvium interfecit.
Severus, XVII, regnavit annis XVIII. Qui ortus provinciæ Tripolitanæ oppido Lepti, solus ex Africa usque in præsentem diem ex Romanis imperatoribus fuit, et in honorem Pertinacis Pertinacem se cognominari jussit.
FALCONE ET CLARO.
SEVERO ET ALBINO.
TERTULLO ET CLEMENTE.
DEXTRO ET PRISCO.
 Clemens Alexandrinæ Ecclesiæ presbyter, [716]  et Pantænus stoicus philosophus in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur.
LATERANO ET RUFINO.
 Narcissus Jerosolymorum episcopus, et Theophilus Cæsariensis, Polycarpus quoque et Bachilus Asianæ provinciæ episcopus, hæc tempora illustraverunt.
SATURNINO ET GALLO.
ANULINO ET FRONTONE.
SEVERO II ET VICTORINO.
FABIANO ET MUCIANO.
SEVERO III ET ANTONINO.
 Hoc tempore bellum Judaicum et Sarmaticum: et Severus de nominibus gentium subactarum, Parthicus, Arabicus, Adiabenicus appellatus est.
 Quæstione orta in Asia inter episcopos, an secundum legem Moysis decima quarta mensis primi Pascha observandum esset, Victor Romanæ urbis episcopus, et Narcissus Jerosolymorum, Polycrates quoque et Irenæus, et Bachilus, plurimique Ecclesiarum pastores, quid eis probabile visum fuerit litteris ediderunt, quorum memoria ad nos usque perdurat.
GETA ET PLAUTIANO.
CHILONE ET LIBONE.
Romæ XIV episcopus fuit Zephirinus annis XIV.
Quinta Persecutio. Persecutione Christianis facta, Leonides Origenis pater gloriosa martyrii morte translatus est.
Alexander quoque ob confessionem Dominici nominis clarus exstitit.
 Qua tempestate Perpetua et Felicitas pro Christo passæ sunt, nonis Martii, apud Carthaginem Africæ in castris bestiis deputatæ.
ANTONINO II ET GETA.
ALBINO ET ÆLIANO.
APRO ET MAXIMO.
Clemens multa conscribit.
ANTONINO III ET GETA III.
 Clodio Albino, qui se in Gallia Cæsarem fecerat, interfecto Lugduni, Severus ad Britannos transfretavit, ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret tutiores, fossam et aggerem per CXXXII millia passuum a mari ad mare deduxit, et non multo post intra Britanniam Eboraci moritur.
POMPEIANO ET AVITO.
FAUSTINO ET RUFINO.
Antoninus cognomento Caracalla Severi filius, XVIII, regnavit annis sex.
GENTIANO ET BASSO.
DUOBUS ASPRIS.
 Antiochiæ IX episcopus constituitur Asclepiades: Jerosolymis vero XXXV Alexander, adhuc vivente Narcisso: et cum eo pariter Ecclesiam regit.
ANTONINO IV ET BALBINO.
[717]  MESSALA ET SABINO.
Finis cycli secundi, et initium tertii.
LÆTO ET CEREALE.
SABINO II ET VENUSTO.
Antoninus interficitur inter Edessam et Charras, anno ætatis suæ XLIII.
Macrinus, XIX, regnat anno uno.
PRÆSENTE ET EXTRICATO.
Antiochiæ X episcopus ordinatur Philetus.
M. Aurelius Antoninus, XX, regnavit annis tribus.
ANTONINO ET ADVENTO.
Romæ episcopatum suscepit XV Callistus annis sex.
Macrinus occiditur in Archelaide.
Antoninus Romæ Thermas nominis sui ædificavit.
ANTONINO II ET SACERDOTE.
ANTONINO III ET COMAZONTE.
GRATO ET SELEUCO.
Antoninus Romæ tumultu militari occiditur.
Alexander Mammææ filius, XXI, regnavit annos XIII, sumpto nomine ab imperatore Alexandro.
Alexander Xerxem regem Persarum gloriose vincit.
MAXIMO ET ÆLIANO.
JULIANO ET CRISPINO.
Romæ XVI episcopus creatur Urbanus annis IX.
 His temporibus Sabellius fuisse perhibetur. Cujus error est, ut in Trinitate divina, quem nominat Patrem, eumdem Filium, eumdem asserat Spiritum sanctum. Unde impietatis istius impostores merito etiam Patropassiani vocantur: qui hoc sentientes, passionem Domini nostri Jesu Christi, quam pro humani generis salute pertulit, Patri convincantur asserere.
Ulpianus jurisconsultus insignis habetur.
FUSCO ET DEXTRO.
Thermæ Alexandrinæ Romæ ædificatæ.
ALEXANDRO II ET MARCELLO.
ANIANO ET MAXIMO.
ALBINO ET MAXIMO.
Geminus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Beryllus episcopus Arabiæ Bostrenus clari scriptores habentur.
Antiochiæ XI episcopus fit Zebennus.
MODESTO ET PROBO.
Alexandrinæ Ecclesiæ XII præest episcopus Heraclas.
 Hoc tempore Origenes Alexandriæ clarus videbatur. Hic qui per multam eloquii facultatem, perversa quædam est conatus astruere, condens libros quorum est titulus Περὶ Ἀρχῶν, in quibus, præter multa sacræ doctrinæ adversa, [718]  etiam de commutatione hoc totius rationalis creaturæ asserit, quod non solum impiorum animæ, sed et ipse quoque diabolus, longa purificatione revocandus sit in suæ originis dignitatem, succedentibus sibi semper revolutionibus de bonis ad mala, et de malis ad bona. Quia hæc alternatio non possit non esse perpetua, et vicissim ut de miseris beati, et de beatis miseri.
ALEXANDRO III ET DIONE.
GRATO ET SELEUCO.
POMPEIANO ET FELICIANO.
LUPO ET MAXIMO.
Romæ XVII episcopatum suscepit Pontianus annis quinque.
Alexander apud Mogontiacum tumultu militari occiditur.
MAXIMO ET PATERNO.
Maximinus, XXII, regnat annis tribus.
MAXIMO II ET URBANO.
SEVERO ET QUINTIANO.
MAXIMINO ET AFRICANO.
Sexta Persecutio. Maximinus adversus Ecclesiarum sacerdotes persecutionem movet.
Maximinus Aquileiæ a Pupieno occiditur.
Gordianus, XXIII, regnavit annis sex.
PERPETUO ET CORNELIANO.
 Romæ XVIII fit episcopus Anterus: post cujus unum mensem XIX constituitur Fabianus annis XIII.
PIO ET PROCULO.
GORDIANO ET AVIOLA.
SABINO ET VENUSTO.
GORDIANO II ET POMPEIANO.
ATTICO ET PRÆTEXTATO.
 Gordianus cum Parthorum natione superata victor revertitur ad patriam, fraude Philippi præfecti prætorio haud longe a Romano solo interfectus est.
Philippus, XXIV, regnavit annis septem.
ARIANO ET PAPPO.
 Philippus Philippum filium suum consortem regni facit: primus omnium ex Romanis imperatoribus Christianus fuit.
PEREGRINO ET ÆMILIANO.
PRÆSENTE ET ALBINO.
PHILIPPO II ET PHILIPPO.
Regnantibus Philippis millesimus Romanæ urbis annus expletur.
Philippus urbem sui nominis in Achaia condidit.
PHILIPPO III ET PHILIPPO II.
ÆMILIANO ET AQUILINO.
Alexandriæ XIII ordinatur episcopus Dionysius.
Philippus senior Veronæ, Romæ junior occiditur.
Decius, XXV, regnat anno uno, et mensibus tribus.
[719]  DECIO ET GRATO.
DECIO II ET RUSTICO.
Septima Persecutio. Decius cum Philippos patrem et filium interfecisset, ob odium eorum persecutionem in Christianos movet.
Antonius monachus nascitur.
 Alexandro Jerosolymorum episcopo ob martyrium interfecto apud Cæsaream Palæstinæ, et Antiochiæ Babyla eadem gloria occiso, Mazabamus et Fabius episcopi constituuntur.
Decius cum filio in Abritto, quæ est civitas Mysiæ, occiditur.
Gallus et Volusianus Galli filius, XXVI, regnavit annis tribus et mensibus quatuor.
 Romanæ Ecclesiæ episcopatum post Fabiani gloriosam mortem XX suscipit Cornelius annis duobus, qui post biennium eodem martyrio coronatur.
GALLO ET VOLUSIANO.
VOLUSIANO II ET MAXIMO.
 Novatus presbyter Cypriani Romam veniens, Novatianum et cæteros confessores sibi sociat, eo quod Cornelius pœnitentes apostatas recepisset. Ab hoc hæresis Novatianorum sumpsit exordium, qui se propter munditiam quam sibi superbissime arrogant, Catharos appellari volunt: secundas nuptias non admittunt, reconciliationem pœnitentibus negant.
Antiochiæ XIV constituitur episcopus Demetrianus.
 Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenet XXI Lucius mensibus octo. Post quem XXII Stephanus annis tribus. Exstant ad utrumque Cypriani epistolæ.
 Gallus et Volusianus adversus Æmilianum res novas in Mœsia molientem Roma profecti, Interamnæ occisi sunt.
Æmilianus tertio mense occupatæ tyrannidis exstinctus est.
Valerianus et Gallienus, XXVI, regnaverunt annis XV.
VALERIANO ET GALLIENO.
 Cyprianus primum rhetor, deinde presbyter, ad extremum Carthaginensis episcopus, martyrio coronatur.
MAXIMO ET GLABRIONE.
Romæ XXIII constituitur episcopus Xistus annis septem.
Octava Persecutio. Valerianus in Christianos persecutionem movet.
VALERIANO III ET GALLIENO II.
 Valerianus a rege Persarum Sapore capitur, [720]  ibique servitute misera consenescit.
TUSCO ET BASSO.
Valeriano in Persas ducto, Gallienus nostris pacem reddidit.
Antiochiæ XV ordinatur episcopus Paulus Samosatenus.
ÆMILIANO ET BASSO.
SÆCULARE ET DONATO.
GALLIENO IV ET GENTIANO.
 Gallieno in omnem lasciviam dissoluto, Germani Ravennam usque venerunt. Alamanni vastatis Galliis in Italiam transiere. Græcia, Macedonia, Pontus et Asia per Gothos depopulatæ sunt. Quadi et Sarmatæ Pannonias occupaverunt. Germanis Hispanias obtinentibus, Tarraco expugnata est. Parthi Mesopotamiam tenentes Syriam incursaverunt.
GALLIENO V ET VICTORINO.
ALBINO ET MAXIMO.
Alexandriæ XIV episcopus ordinatur Maximus.
Romæ XXIV præficitur episcopus Dionysius annis XI.
GALLIENO VI ET SATURNINO.
VALERIANO ET LUCILLO.
Jerosolymorum episcopatum tenet XXXVI Hymenæus.
GALLIENO VII ET SABINILLO.
 Paulus Samosatenus a cunctorum prædicatione desciscit, Artemonis hæresim suscitans, quæ asserit Christum non semper fuisse, sed initium ejus ex quo de Maria natus est prædicat, nec eum aliquid amplius quam hominem putat. Hujus erroris etiam Photinus assertor fuit, qui vehementiore studio, ut sectatores impietatis hujus Photiniani potius quam Pauliani dicerentur obtinuit. Hos baptizari in Ecclesia catholica synodus Nicæna constituit. Unde credendum est eos regulam baptismi non habere.
Antiochiæ in locum Pauli XVI ordinatur episcopus Domnus.
PATERNO ET ARCHESILAO.
PATERNO II ET MARIO.
Claudius, XXVIII, regnat anno uno, mensibus novem.
CLAUDIO ET PATERNO.
 Claudius Gothos Illyricum et Macedoniam vastantes superat: ob quæ illi in Curia clypeus aureus, et in Capitolio statua aurea collocatur.
ANTIOCHIANO ET ORPHITO.
Claudius Sirmii moritur, cujus frater Quintillus.
 Claudius a senatu Augustus appellatus, [721]  septimo decimo die imperii sui Aquileiæ occiditur.
Aurelianus, XXIX, regnat annos quinque, menses sex.
VALERIANO ET BASSO.
Antiochiæ XVII ordinatur episcopus Timæus.
 Aurelianus, Tetrico apud Catalaunos prodente exercitum suum, Gallias recepit.
QUIETO ET VOLDUMIANO.
 Zenobia apud Immas haud longe ab Antiochia vincitur, quæ occiso Odoacro marito Orientis tenebat imperium. In qua pugna strenuissime adversus eam dimicavit Pompeianus dux cognomento Francus.
TACITO ET PLACIDIANO.
Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur.
 Aurelianum Romæ triumphantem Tetricus et Zenobia præcesserunt. Ex quibus Tetricus Corrector postea Lucaniæ fuit, et Zenobia in Urbe summo honore consenuit, a qua hodieque Romæ Zenobia familia nuncupatur.
AURELIANO ET CAPITOLINO.
Romæ XXV episcopatum suscepit Felix annis quinque.
AURELIANO II ET MARCELLO.
 Aurelianus cum adversus nos persecutionem movisset, fulmen juxta eum comitesque ejus ruit: ac non multo post inter Constantinopolim et Heracleam in Cœnophrurio viæ veteris occiditur.
Tacitus, XXX, regnat mensibus sex: quo apud Pontum occiso, Florianus, XXXI, obtinuit imperium, regnavitque diebus XXCVIII.
 Floriano apud Tarsum interfecto, Probus, XXXII, regnat annis sex, mensibus octo, alias quatuor.
PROBO ET PAULINO.
Anatolius Laodicenus episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur.
 Insana Manichæorum hæresis exorta, Persa quodam, qui Manes vocabatur, auctore. Quorum impietates et sacrilegia ac turpitudines explicare in hoc opere nimis longum est. Sufficit enim sciri, quod duo adversa sibi et coæterna principia, et duas boni scilicet et mali asserunt esse naturas. De Christo nihil secundum veritatem sentiunt. Cujus nativitatem ex Maria secundum carnem, et passionem et resurrectionem, simulationes dicunt fuisse, nec ita, ut prædicantur effecta. Vetus Testamentum et Prophetas refutant, Scripturarumque illarum non Deum bonum, sed malæ naturæ principem auctorem opinantur. De [722]  novo Testamento ea accipiunt quæ putant apocryphis consonare. Resurrectionem carnis negant, nuptias damnant, adulterinos concubitus pro licitis habent, baptismum regenerationis nihil conferre existimant. Sacra eorum tam nefanda quam mores.
PROBO II ET PATERNO II.
PROBO III ET PATERNO III.
MESSALA ET GRATO.
Antiochiæ XVIII constituitur episcopus Cyrillus.
 Romæ XXVI ordinatur episcopus Eutychianus mensibus octo: post quem Caius XXVII creatur annis XV.
PROBO IV ET TIBERIANO.
PROBO V ET VICTORINO.
Alexandriæ XV episcopus præfuit Theonas.
Probus tumultu militari apud Sirmium in Turri, quæ ferrata vocabatur, occiditur.
Carus cum filiis Carino et Numeriano, XXXIII, regnavit annis duobus.
CARO ET CARINO.
CARO II ET NUMERIANO.
 Carus Narbonensis, cum omni Parthorum regione vastata, Cochen et Ctesiphontem nobilissimas hostium cepisset urbes, super Tigrin castra ponens, fulmine ictus interiit. Numerianus autem cum ob oculorum dolorem lecticula veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est. Porro Carinus prælio apud Margum victus occubuit.
Diocletianus, XXXIV, regnavit annis XX.
DIOCLETIANO ET ARISTOBULO.
MAXIMO ET AQUILINO.
 Diocletianus in consortium regni Herculium Maximianum assumit. Qui rusticorum multitudine oppressa, quæ seditioni suæ Bacaudarum nomen indiderat, pacem Galliis reddidit.
Carausius sumpta purpura Britannias occupavit.
DIOCLETIANO II ET MAXIMIANO.
MAXIMIANO II ET JANUARIO.
 Constantius et Galerius Maximianus assumuntur in regnum. Quos Diocletianus ut etiam affinitate conjungeret, Constantio privignam Herculii Theodoram uxorem dedit, Galerio autem filiam suam Valeriam tradidit: utque hæc conjugia firmaret, ambos repudiare uxores suas, quas prius habebant coegit.
BASSO ET QUINTIANO.
DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO III.
TIBERIANO ET DIONE.
HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO.
DIOCLETIANO IV ET MAXIMIANO III.
 Primus Diocletianus adorari se ut Deum jussit, et gemmas vestibus calceamentisque inseri: cum ante eum imperatores in modum [723]  judicum sollicitarentur, et chlamyde tantum purpurea a privato habitu discernerentur.
CONSTANTIO ET MAXIMO.
TUSCO ET ANULINO.
Romæ XXVIII episcopatum suscepit Marcellinus annis IX.
DIOCLETIANO V ET CONSTANTIO II.
Jerosolymis XXXVII Zabdas episcopus ordinatur.
MAXIMIANO IV ET MAXIMINIANO II.
FAUSTO ET GALLO.
Veturius magister militiæ Christianos persequitur.
Finis cycli tertii, quartique principium.
DIOCLETIANO VI ET MAXIMIANO V.
CONSTANTIO III ET MAXIMINIANO III.
Thermæ Diocletianæ Romæ, et Carthagine Maximianæ ædificatæ.
Jerosolymis XXXVIII episcopus præfuit Hermon.
Antiochiæ XIX constituitur episcopus Tyrannus.
 Alexandrinæ ecclesiæ XVI post Theonam ordinatur episcopus Petrus, qui postea persecutionis anno nono gloriose martyrium perpetravit.
TITIANO ET NEPOTIANO.
CONSTANTIO IV ET MAXIMIANO IV.
 Diocletianus et Maximianus Augusti ingenti pompa Romæ triumpharunt, antecedentibus currum eorum Narsei conjuge, sororibus, liberis et omni præda qua Parthos spoliaverant.
DIOCLETIANO VII ET MAXIMINIANO VI.
Nona Persecutio. Decimo nono anno Diocletiani, mense Martii, in diebus Paschæ Ecclesiæ subversæ sunt.
DIOCLETIANO VIII ET MAXIMIANO VII.
 Secundo anno persecutionis Diocletianus Nicomediæ, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt.
Galerius, XXXV, biennio solus imperium tenuit, mox cum alio annis sex.
CONSTANTIO V ET MAXIMIANO V.
 Romæ XXIX episcopus constituitur Eusebius: post cujus septimum mensem XXX Ecclesiam tenet Melchiades annis tribus.
[724]  CONSTANTIO VI ET MAXIMIANO VI.
 His consulibus Timotheus Romæ pro Christo passus est X kal. Julias. Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Cæsares facti.
 Constantius XVI imperii sui anno diem obiit in Britannia Eboraci. Post quem filius ejus Constantinus ex concubina Helena procreatus, regnum invadit. Cujus regni initio quartus jam persecutionis annus agebatur.
Constantinus, XXXVI, regnavit annis XXX, mensibus X.
DIOCLETIANO IX ET CONSTANTINO.
 Maxentius Herculii Maximiani filius, a prætorianis militibus Romæ Augustus appellatur.
 Severus Cæsar a Galerio Maximiano contra Maxentium missus Ravennam, secundo imperii sui anno interficitur.
DIOCLETIANO X ET MAXIMIANO VII.
Licinius a Galerio Carnuti imperator factus.
 Herculius Maximianus a filia Fausta detectus, quod dolum Constantino pararet viro ejus, Massiliæ fugiens occiditur.
POST CONSULATUM X ET VIII.
 Quirinus episcopus Sciscianus eum sociis gloriose pro Christo interficitur.
ITEM ANN. II POST X ET VIII COSS.
 Galerius Maximianus moritur XXI imperii sui anno, quod partim Cæsar, partim Augustus exegit.
Romæ XXXI ordinatur episcopus Silvester annis XXII.
MAXIMIANO VIII ET LICINIO.
 Maximinus persecutione in Christianos facta, cum jam a Licinio puniendus esset, apud Tarsum moritur, anno imperii sui sexto.
CONSTANTINO II ET LICINIO II.
CONSTANTINO III ET LICINIO III.
Alexandriæ XVII ordinatur episcopus Achillas.
Maxentius juxta Pontem Milvium a Constantino superatus occiditur.
VOLUSIANO ET ANIANO.
Jerosolymæ XXXIX constituitur episcopus Macharius.
CONSTANTINO IV ET LICINIO IV.
Pax nostris a Constantino reddita.
[725]  Diocletianus haud procul a Salonis in villa sua Spalato moritur.
SABINO ET RUFINO.
 Crispus et Constantinus filii Constantini, et Licinius adolescens Licinii Augusti filius ex sorore Constantini, Cæsares appellantur. Quorum Crispum Lactantius erudivit vir omnium suo tempore eloquentissimus, sed adeo in hac vita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit.
GALLICANO ET BASSO.
LICINIO V ET CRISPO.
CONSTANTINO V ET LICINIO CÆS.
Licinius Christianos de palatio suo pellit.
CONSTANTINO VI ET CONSTANTINO CÆS.
Basileus Amasiæ Ponti episcopus sub Licinio martyrio coronatur.
Alexandriæ XVIII ordinatur episcopus Alexander.
CRISPO II ET CONSTANTIO II.
 Arius presbyter, ab Alexandro episcopo de Alexandrina Ecclesia ejectus, multos suæ impietati sociat, prædicans Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse unius ejusdemque naturæ, aut, ut expressius dicitur, essentiæ; utpote creaturam: Spiritum vero sanctum creaturam creaturæ; id est ab ipso Filio creatum. Ad quam perfidiam coarguendam synodus trecentorum decem et octo episcoporum in Nicæam urbem Bithyniæ congregata, omnes hæreticorum machinas Homousii oppositione dejecit.
PROBIANO ET JULIANO.
SEVERO ET RUFINO.
Constantius Constantini filius Cæsar factus.
CRISPO III ET CONSTANTINO III.
Licinius Thessalonicæ occiditur.
PAULINO ET JULIANO.
 Crispus filius Constantini et Licinius junior Constantiæ Constantini sororis et Licinii superioris filius interfecti.
CONSTANTINO VII ET CONSTANTIO.
Vicennalia Constantini Nicomediæ acta, et sequenti anno Romæ edita.
CONSTANTINO II ET MAXIMO.
 Hucusque historiam perduxit Eusebius, Pamphyli martyris contubernalis. Post hæc Hieronymi presbyteri succedit auctoritas.
 Drepanam Bithyniæ civitatem in honorem Luciani martyris ibi conditi Constantinus instaurans, ex vocabulo matris suæ Helenopolim nuncupavit.
JANUARIO ET JUSTO.
[726]  Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatistæ, qui primum propter ordinatum contra voluntatem suam Cæcilianum Ecclesiæ Carthaginensis episcopum schisma fecerunt, objicientes ei crimina non probata, et maxime, quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerat ordinatus. Sed post causam convictam atque finitam, pertinaci discordia in hæresim transierunt: definientes propter Cæciliani crimina, seu vera, seu, quod magis apparuit, falsa, Ecclesiam Christi in toto orbe terrarum contagione communionis exstinctam, in sola Donati parte superesse. Audent etiam rebaptizare catholicos: cum Ecclesiæ catholicæ placuerit, nec in ipsis hæreticis baptisma commune rescindere.
 Antiochiæ, post Tyrannum, XX ordinatur episcopus Vitalis; post quem, XXI Philogonus; cui successit XXII Paulinus: post quem XXIII fuit Eustathius. Quo in exsilium ob fidem truso, usque in præsentem diem Ecclesiam Ariani obtinuerunt.
CONSTANTINO VIII ET CONSTANTINO CÆS. IV.
CONSTANTIO III ET SYMMACHO.
Alexandriæ XIX ordinatur episcopus Athanasius.
BASSO ET ABLABIO.
Hieronymus nascitur.
PACATIANO ET HILARIANO.
Romæ XXXII ordinatur episcopus Marcus mensibus octo.
Post quem XXXIII ordinatus est Julius annis XVI, mensibus quatuor.
Edicto Constantini Gentilium templa subversa sunt.
Romani Gothos in Sarmatarum regione vicerunt.
Constans filius Constantini provehitur ad regnum.
DALMATIO ET XENOPHILO.
OPTATO ET PAULINO.
CONSTANTIO ET ALBINO.
 Constantinus cum liberis suis honorifice ad Antonium monachum litteras mittit.
NEPOTIANO ET FACUNDO.
Tricennalibus Constantini Dalmatius Cæsar appellatur.
 Nazarii Rhetoris filia Eunomia Christiana virgo in eloquentia patri coæquatur.
 Eustachius Constantinopolitanus presbyter innotescit, cujus industria Jerosolymis martyrium constructum est.
[727]  Constantinus extremo vitæ suæ tempore ab Eusebio Nicomediensi episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinavit.
FELICIANO ET TITIANO.
 Constantinus cum bellum pararet in Persas, in Ancyrone villa publica juxta Nicomediam moritur, anno ætatis suæ LXVI; post quem tres liberi ejus ex Cæsaribus Augusti appellantur.
Constantinus, Constantius et Constans, XXXVII, regnavit annis XXIV, mensibus quinque, diebus duodecim.
URSO ET POLEMIO.
 Dalmatius Cæsar, quem patruus Constantinus consortem regni cum filiis reliquerat, factione Constantii patruelis occiditur.
 Jacobus Nisibenus agnoscitur, ad cujus preces sæpe urbs discrimine liberata est, cum oppugnaretur a Sapore rege Persarum.
CONSTANTIO II ET CONSTANTE.
 Ex hoc tempore impietas Ariana Constantii imperatoris fulta præsidio, exsiliis, carceribus et variis afflictionum modis, primum Athanasium, deinde omnes non suæ partis episcopos persecuta est.
ACYNDINO ET PROCULO.
 Constantinus bellum fratri inferens juxta Aquileiam, Alsæ occiditur, anno imperii sui XXIII.
MARCELLINO ET PROBINO.
 Audæus in Syria agnoscitur, a quo hæresis Audæana, et Audæani, quos et Anthropomorphitas vocant: quia Deum humanæ imagini credunt esse conformem. In quibus etiam illud arguitur, quod Pascha Christianum Judaica perhibentur observantia celebrare.
CONSTANTIO III ET CONSTANTE II.
 Hermogenes magister militiæ Constantinopolim tractus a populo ob episcopum Paulum, quem regis imperio et Arianorum factione pellebat.
[728]  Macedonius artis plumariæ in locum Pauli ab Arianis episcopus subrogatur, a quo hæresis Macedoniana, cujus dogma est, Patrem quidem et Filium unius divinitatis ejusdemque substantiæ confiteri, sed Spiritum sanctum dicens creaturam.
 Paulus crudelitate præfecti Philippi, nam fautor Macedonii partium erat, et Arianorum insidiis strangulatur.
PLACIDO ET ROMULO.
 Maximinus Treverorum episcopus clarus habebatur, a quo Athanasius Alexandrinus episcopus, cum a Constantio quæreretur ad pœnam, honorifice susceptus est.
LEONTIO ET SALUSTIO.
Sapor Persarum rex Christianos persequitur.
CONSTANTIO IV ET CONSTANTE III.
Athanasius ad Constantis litteras Alexandriam regreditur.
AMANTIO ET ALBINO.
POST CONS. AMANTII ET ALBINI.
RUFINO ET EUSEBIO.
 Quadragesimus Maximus post Macarium Jerosolymorum episcopus moritur: post quem Ariani Ecclesiam invadunt.
PHILIPPO ET SALIA.
 Romanæ Ecclesiæ XXXIV episcopus ordinatur Liberius, quo in exsilium nono episcopatus sui anno ob fidem truso, omnes clerici juraverunt quod nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotio substitutus, plurimi perjuraverunt et post annum reverso in Urbem Liberio, cum Felice ejecti sunt.
LIMENIO ET CATULINO.
 Magnentio apud Augustodunum arripiente imperium, Constans haud longe ab Hispania, in castro cui Helena nomen est, interficitur: ob quam rem turbata republica, Vetranio Mursæ, Nepotianus Romæ imperatores facti.
[729]  SERGIO ET NIGRIANO.
Nepotiani caput pilo per Urbem circumlatum.
 Vetranioni apud Naissum a Constantio regium insigne detractum, et Magnentius Mursæ magna reipublicæ clade superatus est.
POST CONS. SERGII ET NIGRIANI.
Gallus, qui et Constantius, Constantii patruelis Cæsar factus.
CONSTANTIO V ET CONSTANTIO CÆS.
CONSTANTIO VI ET CONSTANTIO CÆS. II.
CONSTANTIO VII ET CONSTANTIO CÆS. III.
 Magnentius Lugduni in palatio propria manu seipsum interficit, et Decentius frater ejus, quem ad tenendas Gallias Cæsarem miserat, apud Senonas laqueo vitam finiit.
 Gallus Cæsar sollicitatus a Constantio patruele, cui in suspicionem ob regiam indolem venerat, in Istria occiditur.
Paulinus et Rhodunus Galliarum episcopi in exsilium ob fidem trusi.
 Eusebius quoque Vercellensis episcopus, et Lucifer Calaritanæ Ecclesiæ, et Mediolanensis Ecclesiæ Dionysius episcopus, Pancratiusque Romanus presbyter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et Constantio damnantur exsiliis.
ARBETIANO ET LOLLIANO.
Julianus frater Galli Mediolani Cæsar appellatur.
CONSTANTIO VIII ET JULIANO CÆS.
 Antonius monachus centesimo anno ætatis suæ in eremo moritu, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebæo miræ beatitudinis viro plurima memorare.
 Hilarius Pictaviensis episcopus factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque qui cum illo erant Arianorum, in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione composuit.
Reliquiæ Timothei apostoli Constantinopolim invectæ.
Sarmata, Amathas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur.
Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur.
CONSTANTIO IX ET JULIANO CÆS. II.
Ossa Andreæ apostoli et evangelistæ Lucæ Constantinopolim inlata.
Paulinus Treverorum episcopus in Phrygia exsulans moritur.
DATIANO ET CEREALE.
 Synodus apud Ariminum et Seleuciam Isauriæ facta, in qua antiqua Patrum fides [730]  decem primo legatorum, dehinc omnium proditione damnata est.
EUSEBIO ET HYPATIO.
Gratianus, qui postea imperator factus est, nascitur.
 Hilarius episcopus, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit.
 Omnes pene Ecclesiæ toto orbe sub nomine pacis et regis, Arianorum consortio polluuntur.
Gallia per Hilarium Ariminensis perfidiæ dolos damnat.
CONSTANTIO X ET JULIANO III.
Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur.
Julianus, XXXVIII, regnat annis duobus et mensibus octo.
 Juliano ad idolorum cultum converso, blanda persecutio fuit, illiciens magis quam impellens ad sacrificandum, in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt.
TAURO ET FLORENTIO.
 Georgio per seditionem populi incenso, qui in loco Athanasii ab Arianis fuerat ordinatus, Athanasius rediit.
 Eusebius et Lucifer episcopi de exsilio revertuntur, e quibus Lucifer, adscitis aliis duobus confessoribus, Paulinum Eusthatii episcopi presbyterum, qui se numquam hæreticorum communione polluerat, in parte catholica Antiochiæ episcopum facit.
 Prohæresius sophista Atheniensis, lege data ne Christiani liberalium disciplinarum doctores essent, cum sibi specialiter Julianus concederet ut Christianos doceret, scholam sponte deseruit.
MAMERTINO ET NEVITTA.
Æmilianus ob ararum subversionem Dorostori a Vicario incenditur.
JULIANO III ET SALUSTIO.
 Ecclesiæ Antiochiæ clausæ: et gravissima imminentis persecutionis procella Dei voluntate sopita est. Nam Julianus in Persas profectus, nostrum diis suis post victoriam sanguinem voverat, ubi a quodam simulato perfuga ad deserta perductus, cum fame et siti magnam partem exercitus perdidisset, occisus est.
Jovianus, XXXIX, regnat menses VI, alias VIII.
JOVIANO ET VARRONIANO.
 Synodus a Meletio et suis Antiochiæ facta, in qua Homousio Anomæoque rejecto, medium inter hæc Homoiousion Macedonianum dogma vindicaverunt.
[731]  Jovianus cruditate, sive odore prunarum moritur.
 Post quem Valentinianus tribunus scutariorum apud Nicæam Augustus appellatus, fratrem Valentem Constantinopoli in communionem regni assumit.
Valentinianus et Valens, XL, regnaverunt annis XIV, mensibus quinque.
VALENTINIANO ET VALENTE.
GRATIANO ET DAGALAIPHO.
 Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda religionis nostræ scripta componit: qui postmodum a fide catholica deviavit, condens hæresim, quæ ipsius nomine nuncupatur: et cujus hic error est, ut asserat Jesum solam carnem sine anima suscepisse, vel animam vitalem tantum, non etiam rationalem, quoniam ipsum Verbum vim mentis impleverat: ipsam autem carnem non de Maria assumptam, sed Verbi aliquid in carnem fuisse conversum.
 Procopius, qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam Salutarem exstinctus est, multis partium ejus cæsis atque proscriptis.
Romanæ Ecclesiæ XXXV ordinatur episcopus Damasus annis XVIII.
 Hoc tempore fuit secundum schisma, Ursicino Antipapa, quod eo per collectam Romæ synodum ejecto, duravit mensibus sex, anno Domini CCCLXIX (Hæc ex libri margine).
Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur.
LUPICINO ET JOVINO.
Gratianus Valentiniani filius Ambianis imperator factus.
Hilarius episcopus Pictavis moritur.
VALENTINIANO II ET VALENTE II.
VALENTINIANO N. P. ET VICTORE.
VALENTINIANO III ET VALENTE III.
 Athanaricus rex Gothorum in Christianos persecutione commota, plurimos interficit, et de propriis sedibus in Romanum solum expulit.
[732]  Eusebius Vercellensis episcopus moritur.
Constantinopoli apostolorum martyrium dicatur.
 Lucifer Calaritanus episcopus moritur, qui cum Gregorio episcopo Hispaniarum, et Philone Libyæ, numquam se Arianæ miscuit pravitati. Sed dum vigorem justitiæ erga correctionem eorum qui cesserant non relaxat, ipse a suorum communicatione descivit.
GRATIANO ET PROBO.
MODESTO ET ALINTHEO.
 Didymus Alexandrinus multa de nostro dogmate per notarios commentatur, qui post quintum nativitatis suæ annum luminibus orbatus, elementorum quoque ignarus fuit.
VALENTIANO IV ET VALENTE IV.
 Eunomius discipulus Aetii Constantinopoli agnoscitur, a quo hæresis Eunomiana, quæ Filium Patri non consubstantialem dicit esse, sed similem. Cujus error est dissimilem asserere Patri Filium, et Filio Spiritum sanctum.
GRATIANO III ET EQUITIO.
POST CONS. GRATIANI ET EQUITII.
 Quia superiore anno Sarmatæ Pannonias vastaverunt, iidem consules permansere.
 Post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur.
Aquileienses clerici quasi chorus beatorum habentur.
 Valentinianus subita sanguinis eruptione, quæ Græce apoplexia vocatur, Brigitione moritur.
 Post quem Gratianus assumpto in imperium Valentiniano fratre cum patruo Valente regnat.
Valens legem dedit ut Monachi militarent, nolentes fustibus necarentur.
VALENTE V ET VALENTINIANO.
 Photinus in Galatia moritur, a quo Photinianum dogma inductum, Paulo Samosateno et Artemone, de quibus supra dictum est, conceptum auctoribus.
GRATIANO IV ET MEROBAUDE.
 Alemannorum multa millia apud Argentariam [733]  oppidum Galliarum ab exercitu Gratiani cæsa.
 Gens Hunnorum Gothos vastat, qui a Romanis sine armorum depositione suscepti rebellant.
VALENTE VI ET VALENTINIANO II.
Superatis Romanis, Gothi funduntur in Thracia.
 Valens de Antiochia exire compulsus, sera [734]  pœnitentia nostros de exsilio revocat.
 Lacrymabile bellum in Thracia: in quo deserente equitum præsidio, Romanæ legiones usque ad internecionem a Gothis cæsæ sunt. Ipse autem Valens cum sagitta saucius fugeret, et ob dolorem nimium sæpe equo laberetur, ad cujusdam villæ casam deportatus est. Quo persequentibus barbaris, incensa cum eodem domo, sepultura quoque caruit.

Pars Secunda.

[recensere]
A MORTE VALENTIS IMPERATORIS USQUE AD OBITUM VALENTINIANI TERTII ET ROMAM A VANDALIS CAPTAM.

Hucusque Hieronymus presbyter ordinem præcedentium digessit annorum. Nos quæ consecuta sunt adjicere curavimus.

 Igitur Valente a Gothis in Thracia concremato, Gratianus cum fratre Valentiniano, XLI, regnavit annis VI.
AUSONIO ET OLYBRIO COSS.
 Gratianus post mortem patrui, Theodosium Theodosii filium in consortium assumit imperii, et ei regnum tradit Orientis.
 Theodosius summa felicitate multis atque ingentibus præliis Gothos superat et e Thracia expellit.
 Longobardi ab extremis Germaniæ finibus, Oceanique protinus littore, Scandiaque insula, magna multitudine egressi, et novarum sedium avidi, Iborea et Aione ducibus Vandalos primum vicerunt.
Sempronius vir apprime eruditus agnoscitur.
 Ea tempestate Priscillianus episcopus de Gallecia, ex Manichæorum et Gnosticorum dogmate, hæresim nominis sui condidit.
GRATIANO V ET THEODOSIO COSS.
Pro catholica fide multa sublimiter Ambrosius scribit.
 Theodosius cum Thessalonicæ ægrotaret, ab Ascholio ejusdem civitatis episcopo baptisma suscepit.
 Procurante Gratiano, eo quod Theodosius [735]  ægrotaret, pax firmatur cum Gothis.
 Synodus Patrum CLXXX apud Constantinopolim celebrata est contra Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem.
SIAGRIO ET EUCHERIO COSS.
Martinus, episcopus Turonorum, Galliæ civitatis multis clarus habetur.
 Gregorius Nazianzenus, vir sua ætate eloquentissimus et Hieronymi præceptor, obiit.
ANTONIO ET SYAGRIO COSS.
 Athanaricus, rex Gothorum, apud Constantinopolim XV, quo fuerat susceptus, die occiditur.
MEROBAUDE II ET SATURNINO COSS.
Arcadius, Theodosii imperatoris filius, Augustus appellatur.
Petronius Bononiensis episcopus, vir studiis et sanctitate clarus, moritur.
RICIMERE ET CLEARCHO COSS.
Honorius, Theodosii filius, nascitur.
Romanæ Ecclesiæ post Damasum Siricius XXXVI præfuit annis XV.
 In Britannia per seditionem militum Maximus imperator est factus, quo mox ad Gallias transfretante, Gratianus Parisiis Merobaudis magistri militum proditione superatus, et fugiens, Lugduni captus atque occisus est.
Maximus Victorem filium suum Cæsarem consortem regni facit.
Valentinianus cum Theodosio, XLII Romanorum, regnavit annis VII.
ARCADIO ET BAUTONE COSS.
 Hoc tempore Hieronymus presbyter toto [736]  jam mundo clarus habitat in Bethleem, egregio ingenio et studio universæ Ecclesiæ serviens.
 Priscillianus in synodo Burdegalensi se damnandum intelligens, ad imperatorem Maximum provocavit, auditusque Treviris ab Evodio præfecto prætorio, a Maximo gladio addictus est, cum Eucrocia Delphidii rhetoris conjuge, et Latroniano, aliisque erroris consortibus.
HONORIO N. P. ET EVODIO COSS.
 Burdegalæ quædam Priscilliani discipula nomine Urbica, ob impietatis pertinaciam per seditionem vulgi lapidibus extincta est.
VALENTINIANO III ET EUTROPIO COSS.
THEODOSIO II ET CYNEGIO COSS.
 Maximus tyrannus a Valentiniano et Theodosio imperatoribus in tertio ab Aquileia lapide spoliatus indumentiis regiis, sistitur et capite damnatur: cujus filius Victor eodem anno ab Arbogaste comite est interfectus in Galliis.
TIMASIO ET PROMOTO COSS.
 Ithacius et Ursacius episcopi, ob necem Priscilliani, cujus accusatores fuerant, Ecclesiæ communione privantur.
 Longobardi, eorum ducibus defunctis, primum sibi regem creaverunt Algelmundum Aionis filium, qui regnavit annis XXXIII.
VALENTINIANO IV ET NEOTERIO COSS.
Signum in cœlo, quasi columba pendens ardensque per dies XXX apparuit.
 Theodosius venerabile Joannis Baptistæ caput ex vico Coslai Constantinopolim deportans, septimo ab urbe lapide, in Basilica, [737]  quam magno sumptu in ejus honorem erexerat, recondit.
TATIANO ET SYMMACHO COSS.
Eugenius favore Arbogastis confisus, imperium sibimet usurpavit.
ARCADIO II ET RUFINO COSS.
 Valentinianus ad vitæ fastidium nimia Arbogastis magistri militum austeritate ductus, laqueo apud Viennam periit.
 Arbogastes magister exercitus, mortuo Valentiniano, cujus exitu gravabatur, Eugenium in Galliis imperare facit.
Theodosius, XLIII Romanorum, cum jam per XIV regnaret annos, regnat cum Arcadio et Honorio filiis annis III.
THEODOSIO III ET ABUNDANTIO COSS.
 Honorium pater suus Theodosius in eodem loco, ubi quoque fratrem ejus Arcadium Cæsarem fecerat, principem constituit, XVII ab urbe milliario, cum hora tertia tenebræ factæ sunt.
ARCADIO III ET HONORIO II COSS.
 Joannes monachus anachoreta clarus habetur: qui ornatus prophetiæ gratia, Theodosium consulentem de eventu belli quod adversus Eugenium movebat, victorem futurum prædixit.
OLYBRIO ET PROBINO COSS.
Theodosius Eugenium tyrannum vincit et perimit.
 Augustinus, beati Ambrosii discipulus, multa facundia doctrinaque excellens, Hyppone regio in Africa episcopus ordinatur.
Hoc tempore Claudianus poeta insignis habetur.
Theodosius imperator Mediolani moritur.
Arcadius, XLIV, Romanorum, cum jam [738]  regnasset annis XII, regnat cum fratre Honorio annos XIII.
ARCADIO IV ET HONORIO III COSS.
Terræmotus per dies plurimos fuit, cœlumque ardere visum est.
Orosius Hispanus presbyter, vir eloquens, et historiarum cognitor claret.
CÆSARIO ET ATTICO COSS.
Flacilla nata est Arcadio filia.
 Evagrius incredibilis abstinentiæ monachus, et in sacris litteris eruditus, apud Ægyptios habetur insignis.
 Concilium Carthaginis, ubi Hipponensis concilii statuta firmantur et inseruntur.
HONORIO IV ET EUTYCHIANO COSS.
Anastasius XXXVII Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenet annos III, dies XXI.
MANLIO THEODORO V. C. COS.
 Cum hoc consulatum inierat Eutropius Eunuchus, qui mox honore et vita exutus est.
STILICONE ET AURELIANO COSS.
Gothi Italiam Alarico et Rhadagaiso ducibus ingressi.
VINCENTIO ET FRAVITO COSS.
 Joannes Constantinopolitanus, et Theophilus Alexandrinus illustres episcopi habentur. Sed utrumque obscuravit discordia, quæ eo usque processit, ut Joannes a Theophilo oppressus, Pontum exsilio pergere cogeretur; cum tamen communionem ejus maxima pars episcoporum, Romani pontificis exemplum secuta, servaverit.
ARCADIO V ET HONORIO V COSS.
 Pollentiæ adversus Gothos vehementer utriusque partis clade pugnatum est.
Innocentius, XXXVIII Romanæ Ecclesiæ præest episcopus annis XV, mensibus II, diebus XXI.
[739]  THEODOSIO AUGUSTO ET RUMORIDO COSS.
Carthaginense concilium habitum de Donatistis.
Eudoxiæ Arcadii uxoris statua super porphyriticam columnam posita est.
HONORIO VI ET ARISTENETO COSS.
Eudoxia uxor Arcadii diem clausit.
STILICONE II ET ANTHEMIO COSS.
 Radagaisus in Thuscia multis Gothorum millibus cæsis, ducente exercitum Stilicone, superatus et captus est.
ARCADIO VI ET PROBO COSS.
Vandali et Alani Gallias, trajecto Rheno, pridie kal. Januarias ingressi.
HONORIO VII ET THEODOSIO II COSS.
 Constantinus ex infima militia, ob solam speciem nominis, in Britannia tyrannus exoritur, et ad Gallias transit.
BASSO ET PHILIPPO COSS.
Arcadius imperator Constantinopoli moritur.
Honorius, cum Theodosio fratris filio, XLV Romanorum, regnavit annis XVI.
HONORIO VIII ET THEODOSIO III COSS.
Vandali Hispanias occupaverunt.
Attalus Romæ imperator factus, qui mox privatus regno, Gothis cohæsit.
FLAVIO VARRONE V. C. CONSULE.
 Roma orbis quondam victrix, a Gothis Alarico duce capta, et ob hoc solus fuit Orientalium partium consul, quod in et sequenti anno observatum est.
THEODOSII AUGUSTI IV CONSULATU.
 Constantinus per Honorii duces Constantium et Ulphulam, apud Arelatense oppidum victus et captus est, cujus filium Constantem in Hispania regnare orsum Gerontius Comes, in Maximum quemdam tyrannidem transferens, interemerat.
HONORIO IX ET THEODOSIO V COSS.
 Maximo in Hispania regno ablato, vita est concessa, eo quod modestia humilitasque hominis affectati imperii invidiam non merebatur.
Gothi rege Athaulpho Gallias ingressi.
 Eodem tempore Heros vir sanctus, et beati Martini discipulus, cum Arelatensi oppido episcopus præsideret, a populo ipsius civitatis [740]  insons, et nulli insimulationi obnoxius, pulsus est, inque ejus locum Patroclus ordinatus, amicus et famaliaris Constantii magistri militum, cujus per ipsum gratia quærebatur. Quæ res inter episcopos regionis illius magnarum discordiarum causa fuit.
LUCIANO VIRO CLARISSIMO CONSULE.
 Hujus collega in consulatu fuit Heraclianus, qui novarum in Africa rerum reus, et honorem amisit et vitam.
Burgundiones partem Galliæ propinquantem Rheno obtinuerunt.
Jovinus et Sebastianus fratres in Galliis regno arrepto interempti.
 Hac tempestate Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Cœlestio et Juliano adjutoribus, exseruit, multosque in suum traxit errorem, prædicans unumquemque ad justitiam voluntate propria regi, tantumque accipere gratiæ, quantum meruit: quia Adæ peccatum ipsum solum læserit, nec posteros ejus obstrinxerit; unde et volentibus possibile sit omni carere peccato: omnesque parvulos tam insontes nasci quam primus homo ante prævaricationem fuit, nec ideo baptizandos, ut peccato exuantur, sed ut sacramento adoptionis honorentur.
CONSTANTIO V. C. CONSULE.
Attalus Gothorum consilio et præsidio tyrannidem resumit in Galliis.
HONORIO X ET THEODOSIO VI COSS.
 Attalus a Gothis ad Hispanias migrantibus neglectus, et præsidio carens, capitur, et Constantio patricio vivus offertur.
 Athaulphus a quodam suorum vulneratus interiit, regnumque ejus Wallia, peremptis qui idem cupere intelligebantur, invasit.
THEODOSIO VII ET PALLADIO COSS.
 Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romæ Gothi ceperant, quamque Athaulphus conjugem habuerat, Wallia pacem Honorii expetens reddit, ejusque nuptias Constantius promeretur.
Zosimus, XXXIX Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscipit, anno I, mensibus IX, diebus IX. Quo tempore Pelagianis, jam a pontifice Innocentio prædamnatis, Afrorum [741]  vigore, et maxime Augustini episcopi scientia resistebatur.
HONORIO XI ET CONSTANTIO II COSS.
 Honorius triumphans Romam ingreditur, præeunte currum ejus Attalo, quem Liparæ vivere exsulem jussit.
HONORIO XII ET THEODOSIO VIII COSS.
 Hoc tempore Constantius servus Christi, ex Vicario Romæ habitans, et pro gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eorumdem multa pertulit, quæ illum sanctis confessoribus sociaverunt.
 Concilio apud Carthaginem habito CCXIV episcoporum, ad papam Zosimum synodi decreta perlata sunt: quibus probatis, per totum mundum hæresis Pelagiana damnata est.
Valentinianus Constantii et Placidiæ filius nascitur, sexto nonas Julias.
Romanæ Ecclesiæ XL episcopatum agit Bonifacius annis III, mensibus VIII, diebus VI.
MONAXIO ET PLINTA COSS.
 Hoc tempore fuit tertium schisma, Eulalio Antipapa per Honorium Cæsarem ejecto, quod duravit annis duobus.
 Constantius patricius pacem firmat cum Wallia, data ei ad habitandum secunda Aquitania, et quibusdam civitatibus confinium provinciarum.
THEODOSIO IX ET CONSTANTIO III COSS.
Constantius ab Honorio in consortium regni assumitur.
Hieronymus presbyter moritur anno ætatis suæ XCI, pridie kal. Octobris.
AGRICOLA ET EUSTATHIO COSS.
Constantius imperator moritur.
HONORIO XIII ET THEODOSIO X COSS.
 Hoc tempore exercitus ad Hispanias contra Vandalos missus est, cui Cassinus dux fuit, [742]  qui Bonifacium virum bellicis artibus præclarum, inepto et injurioso imperio, ab expeditionis suæ societate avertit. Nam ille periculosum sibi atque indignum ratus eum sequi quem discordem superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum urbis, atque inde ad Africam proripuit, idque reipublicæ multorum laborum initium fuit.
MARINIANO ET ASCLEPIODOTO COSS.
 Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa, ad Orientem cum Honorio et Valentiniano filiis proficiscitur.
Coelestinus, XLI, Romanæ Ecclesiæ præsidet episcopus annis IX.
Longobardorum XI regnavit Lamissus meretricis filius annis III.
 Honorius moritur, et regnum ejus Joannes occupat connivente, ut putabatur, Castino, qui exercitui magister militum præfuit.
Theodosius, XLVI, Romanum imperium tenet annis XXX.
CASTINO ET VICTORE COSS.
 Theodosius Valentinianum amitæ suæ filium Cæsarem facit, et cum Augusta matre sua ad recipiendum occidentale mittit imperium: quo tempore Joannes, dum Africam, quam Bonifacius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus est.
THEODOSIO XII ET VALENTINIANO COSS.
 Placidia Augusta, et Valentinianus Cæsar mira felicitate Joannem tyrannum opprimunt, et regnum victores recipiunt, data venia Aetio, quod Hunni quos per ipsum Joannes acciverat, ejusdem studio ad propria reversi sunt. Castinus autem in exsilium actus est: quia videbatur Joannem sine conniventia ipsius regnum non potuisse assumere.
Valentinianus decreto Theodosii Augustus appellatur.
 Arelas nobile oppidum Galliarum a [743]  Gothis multa vi oppugnatum est, donec imminente Aetio non impuniti discederent.
THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II COSS.
 Patroclus Arelatensis episcopus a tribuno quodam barbaro multis vulneribus laniatus occiditur: quod facinus ad occultam jussionem Felicis magistri militum referebatur cujus impulsu creditus est etiam Titus diaconus vir sanctus Romæ pecunias pauperibus distribuens interemptus.
HIERIO ET ARDABURE COSS.
 Bonifacio, cujus potentia gloriaque intra Africam augebatur, bellum ad arbitrium Felicis, quia ad Italiam venire abnuerat, publico nomine illatum est, ducibus Mavortio, et Galbione, et Sinoce: cujus proditione Mavortius et Galbio, cum Bonifacium obsiderent, interempti sunt: moxque ipse a Bonifacio dolo detectus, occisus est.
 Exinde gentibus, quæ navibus uti nesciebant, dum a concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium factum est, bellique contra Bonifacium cœpti in Sigisvultum comitem cura translata est.
Gens Vandalorum ab Hispania ad Africam transit.
FELICE ET TAURO COSS.
 Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum Ecclesiis molitur errorem inducere, prædicans Christum ex Maria hominem tantum, non etiam Deum natum, eique divinitatem collatam esse pro merito. Cui impietati præcipua Cyrilli Alexandrini episcopi industria, et papæ Cœlestini repugnat auctoritas.
 Pars Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam occupaverunt, Aetii comitis armis recepta.
FLORENTIO ET DIONYSIO COSS.
Felice ad patriciam dignitatem provecto, Aetius magister militum factus est.
 Agricola Pelagianus, Severiani Pelagiani [744]  episcopi filius, Ecclesias Britanniæ dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed ad actionem Palladii Diaconi, papa Cœlestinus Germanum Antissiodorensem episcopum vice sua mittit, et deturbatis hæreticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit.
THEODOSIO XIII ET VALENTINIANO III COSS.
 Aetius Felicem cum uxore sua Padusia, et Grunnitum diaconum, cum eos insidiari sibi præsensisset, interemit.
 Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur V kal. Septembris, libris Juliani inter impetum obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in confessione Christianæ gratiæ perseverans.
BASSO ET ANTIOCHO COSS.
 Congregata apud Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius cum hæresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo juvabant dogma, damnatur.
 Ad Scotos in Christum credentes ordinatur a papa Cœlestino Palladius, et primus episcopus mittitur.
AETIO ET VALERIO COSS.
 Romanæ Ecclesiæ XLII præficitur episcopus Xistus, annis VIII, diebus XIX, totius Urbis pace et consensione mirabili.
 Bonifacius ab Africa ad Italiam per Urbem venit, accepta magistri militum dignitate: qui cum sibi resistentem Aetium prælio superasset, paucos post dies morbo exstinctus est.
 Aetius vero cum deposita potestate in agro suo degeret, ibique eum quidam inimicus ejus repentino incursu opprimere tentasset; profugus ad Urbem, atque illinc ad Dalmatiam, deinde per Pannoniam ad Hunnos pervenit, quorum amicitia auxilioque usus, pacem principum et jus interpolatæ potestatis obtinuit.
[745]  THEODOSIO XIV ET MAXIMO COSS.
 Maxima urbis regiæ pars Septentrionalis per tres dies continuos incensa collapsaque est, mense Augusto.
 Joannes Monachus cognomento Cassianus Massiliæ insignis et facundus scriptor habetur.
Colliguntur omnes anni usque ad consulatum Theodosii XIV et Maximi.
A XV Tiberii anno et passione Domini, anni CCCCVI.
Ab instauratione templi sub Dario, anni DCCCCLIV.
Ab olympiade prima et Isaia propheta, anni MCCX.
A Salomone et prima ædificatione templi anni MCCCCLXVI.
A Moyse et Cecrope rege Atticæ, anni MDCCCCXC.
Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, anni MMCCCCL.
A diluvio autem, usque ad Abraham, anni MLXXI.
Ab Adam vero, usque ad diluvium, anni MMCCXLII.
 Sunt itaque ab Adam, usque ad tempus supra scriptorum consulum quinquies mille CCCLXII.
ASPARE ET AREOBINDA COSS.
THEODOSIO XV ET VALENTINIANO IV COSS.
 Pax facta cum Vandalis, data eis ad inhabitandum per Trigetium Africæ portione, Hippone III idus Februarii.
 Eodem tempore Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius bello obtinuit, pacemque ei supplicanti dedit, qua non diu potitus est. Siquidem illum Hunni cum populo atque stirpe sua deleverunt.
ISIDORO ET SENATORE COSS.
 Gothi pacis placita perturbant, et pleraque municipia sedibus vicina suis occupant, Narbonensi oppido maxime infesti, quod cum diu obsidione et fame laboraret, per Littorium comitem ab utroque periculo liberatum est. Siquidem per singulos equites binis [746]  tritici modiis advectis, strenuissime et hostes in lugam vertit, et civitatem annona implevit.
AETIO II ET SIGISVULTO COSS.
Bellum adversus Gothos Hunnis auxiliantibus geritur.
 In Africa Geisericus, rex Vandalorum, intra habitationis suæ limites volens catholicam fidem Ariana impietate subvertere, quosdam nostrorum episcoporum, quorum Possidius, et Novatus, ac Severianus clariores erant, eatenus persecutus est, ut eos privatos jure basilicarum suarum, etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet.
 Valentinianus Augustus ad Theodosium principem Constantinopolim proficiscitur, filiamque ejus in matrimonium accipit.
Eodem anno piraticam barbarorum fœderatorum desertores exercuerunt.
 Per idem tempus quatuor Hispani viri, Arcadius, Probus, Paschasius, et Eutychius dudum apud Geisericum merito sapientiæ et fidelis obsequii chari clarique habebantur; quos rex, ut copulatiores sibi faceret, in Arianam sectam transire præcepit. At illi facinus constantissime respuentes, excitato in rabidissimam iram barbaro, primum proscripti, deinde in exsilium acti, tum atrocissimis cruciati suppliciis; ad postremum diversis mortibus interempti, illustri martyrio mirabiliter occubuerunt.
 Puer autem Paulillus nomine, frater Paschasii et Eutychii, pro elegantia formæ atque ingenii admodum regi acceptus, cum a professione atque amore catholicæ fidei nullis minis deturbari posset, fustibus diu cæsus, ad infimam servitutem damnatus est: ideo, ut apparet, non interfectus, ne de superata sævitia impii regis etiam illa ætas gloriaretur.
THEODOSIO XVI ET FAUSTO COSS.
Hoc quoque anno iidem piratæ multas insulas, sed præcipue Siciliam vastavere.
Adversum Gothos in Gallia quædam prospere gesta.
THEODOSIO XVII ET FESTO COSS.
 Littorius qui secunda ab Aetio patricio [747]  potestate Hunnis auxiliaribus præerat, dum Actii gloriam superare appetit, dumque aruspicum responsis et dæmonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis imprudenter conseruit, fecitque intelligi, quantum illa, quæ cum eodem periit, manus prodesse potuerit, si potioribus consiliis quam sua temeritate uti maluisset, quando tantam ipse hostibus cladem intulit, ut nisi inconsideranter prælians in captivitatem incidisset, dubitandum foret, cui potius parti victoria ascriberetur.
 Hac tempestate Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido agitabat, multimoda arte fallendi correctionis spem præferens, molitus est in communionem Ecclesiæ irrepere. Sed his insidiis Xistus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes catholicos de rejectione fallacis bestiæ gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam hæresim apostolicus gladius detruncasset.
 Per idem tempus Vitricus reipublicæ nostræ fidelis, et multis documentis bellicis clarus habebatur.
 Pax cum Gothis facta, cum eam post ancipitis pugnæ lacrymabile experimentum, humilius quam umquam antea poposcissent.
 Aetio rebus quæ in Galliis componebantur intento, Geisericus, de cujus amicitia nihil metuebatur, XIV kalendas Novembris Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus suum vertit, nec ab Ecclesiarum despoliatione abstinens, quas et sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, non jam divini cultus loca, sed suorum jussit esse habitacula; in universum captivi populi ordinem sævus, sed præcipue nobilitati et religioni infensus, ut non discerneretur hominibus magis, an Deo bellum intulisset.
 Hanc autem captivitatem Carthago subiit anno postquam Roma esse cœperat DLXXXV.
[748]  VALENTINIANO AUGUSTO V ET ANATHOLIO COSS.
 Defuncto Xisto episcopo, XL amplius diebus Romana Ecclesia sine antistite fuit, mirabili pace atque patientia præsentiam diaconi Leonis exspectans, quem tunc inter Aetium et Albinum amicitias redintegrantem Galliæ detinebant. Quasi ideo longius esset abductus, ut et electi meritum, et eligentium judicium probaretur. Igitur Leo diaconus legatione publica accitus, et gaudenti patriæ præsentatus, XLIII Romanæ Ecclesiæ episcopus ordinatur.
 Geisericus Siciliam graviter affligens, accepto nuntio de Sebastiani ab Hispania ad Africam transitu, celeriter Carthaginem rediit, ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendæ Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem videri volens, diversa omnia apud barbari animum quam præsumpserat reperit: eaque spes causa illi maxima et calamitatis et infelicissimæ mortis fuit.
CYRO V. C. CONSULE.
 Theodosius imperator bellum contra Vandalos movet Areobinda, et Anaxilla, atque Germano ducibus cum magna classe directis: qui longis cunctationibus negotium differentes, Siciliæ magis oneri, quam Africæ præsidio fuerunt.
DIOSCORO V. C. ET EUDOXIO COSS.
 Hunnis Thraciam et Illyricum sæva depopulatione vastantibus, exercitus qui in Sicilia morabatur, ad defensionem orientalium partium revertitur.
 Cum Geiserico autem a Valentiniano Augusto pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrumque divisa est.
 In Geisericum etiam apud suos de successu rerum superbientem, quidam optimates ipsius conspiraverunt. Sed molitione detecta, multis ab eo suppliciis excruciati atque exstincti sunt. Cumque idem audendum etiam ab aliis videretur, multis regis suspicio exitio fuit, ut hac sui cura plus virium perderet, quam si bello superaretur.
MAXIMO II ET PATERIO COSS.
[749]  Hoc tempore plurimos Manichæos intra Urbem latere diligentia papæ Leonis innotuit, qui eos de secretis suis erutos, et oculis totius Ecclesiæ publicatos, omnes dogmatis sui turpitudines et damnare fecit et prodere; incensis eorum codicibus, quorum magnæ moles fuerant interceptæ. Quæ cura viro sancto divinitus, ut apparuit, inspirata, non solum Romanæ urbi, sed etiam universo orbi plurimum profuit. Siquidem confessionibus in Urbe captorum, qui doctores eorum, qui episcopi, quive presbyteri, in quibus provinciis vel civitatibus degerent, patefactum est. Multique Orientalium partium sacerdotes industriam apostolici rectoris imitati sunt.
THEODOSIO XVIII ET ALBINO COSS.
 Hoc anno Pascha Domini IX kalendas Maii celebratum est, nec erratum est. Quia in die undecima kalendarum Maiarum dies Passionis fuit. Ob cujus reverentiam natalis urbis Romæ sine circensibus transiit.
 Attila rex Hunnorum Bledam fratrem et consortem in regno suum perimit, ejusque populos sibi parere compellit.
VALENTINIANO VI ET NOMO COSS.
AETIO III ET SYMMACHO.
CALLEPIO ET ARDABURE.
 [Eutyches hæresiarches Constantinopolitis presbyter, fretus Theodosii Augusti amicitia, conatus est non perfectum hominem in Christo asserere. Contra quem Flavianus ejusdem urbis episcopus suscipiens…, cum sacerdotibus suis damnatus est, auctore Dioscoro Alexandrinæ urbis episcopo. Contra quem papa Urbis Leo misit episcopum, presbyterum, et diaconum. Qui injuriam passi, Flavianum nuntiant in defensione catholica per injurias gravissimas defecisse.
POSTHUMIANO ET ZENONE.
 Theodosius imperator pro defensione Euthychetis Leonem papam Urbis ad se vocat: qui dum ire vellet, a populo prohibitus, [750]  presbyteros et diacones direxit.
ASTURIO ET PROTOGENE.
Iterum vocati catholici audiendi.]
 Hoc tempore Eutychiana hæresis exorta est, auctore Eutyche quodam presbytero, qui apud Constantinopolim monasterio celeberrimo præsidebat, prædicans Jesum Christum Dominum nostrum, beatæ Mariæ Virginis Filium, nihil maternæ habuisse substantiæ, sed sub specie hominis solam in eo Verbi Dei fuisse naturam. Ob quam impietatem a Flaviano ejusdem urbis episcopo, quia corrigi noluit, condemnatus est. Sed fidens amicitia regia et aulicorum favore, ab universali synodo se poposcit audiri: annuente imperatore Theodosio, qui ob hujus causæ retractationem omnes episcopos jussit Ephesum convenire.
 In quo concilio Dioscorus Alexandrinus episcopus primatum sibi vindicans, absoluto Eutyche, in Flavianum episcopum Constantinopolitanum damnationis sententiam tulit: reclamante Hilario diacono Ecclesiæ Romanæ, qui vice sancti Leonis papæ, cum Julio episcopo Puteolano a sede Apostolica fuerat destinatus. Nam cum omnes episcopi in concilio constituti, vi et metu comitum, vel militum, quos Dioscoro Alexandrinæ urbis episcopo attribuerat imperator, compellerentur huic hæresi accommodare consensum; memoratus diaconus inter tot vitæ pericula constitutus, voce contradictionis emissa, cum in ejus propter hoc perniciem sæviretur; relictis illic omnibus suis, latenter abscessit, ut præfato papæ, vel cæteris Italiæ sacerdotibus, qualiter ibi catholica fides fuerat violata, sua delatione promeret.
 Sanctus vero Flavianus, inter manus eorum, a quibus in exsilium ducebatur, glorioso ad Christum fine transivit.
VALENTINIANO VII ET A VIENO.
 Prævalente iterum papa Leone, diriguntur ad Orientem presbyteri et diacones, ad [751]  hæresim confutandam. Et eodem anno defecit Theodosius Augustus.
 Theodosio imperatore diem functo, et Chrysaphio præposito, qui amicitia principis male usus fuerat, interempto; Marcianus consensione totius exercitus suscepit regnum, vir gravissimus, et non solum reipublicæ, sed etiam Ecclesiæ pernecessarius.
 Hujus edictis apostolicæ sedis auctoritatem secutis, synodus Ephesina damnatus, et apud Chalcedonem celebrari concilium episcopale decernitur: ut correctis venia mederetur, et pertinaces cum hæresi depellerentur.
Placidia defuncta est V kalendas Decembris.
MARCIANO AUGUSTO ET FLAVIO ADELPHIO.
 Attila post necem fratris, auctus opibus interempti, multa vicinarum sibi gentium millia cogit in belLum, quod Gothis tantum se inferre, tamquam custos Romanæ amicitiæ denuntiabat. Sed cum transito Rheno sævissimos ejus impetus multæ Gallicanæ urbes experirentur, cito et nostris et Gothis placuit, ut furori superborum hostium consociatis exercitibus repugnaretur. Tantaque Aetii patricii providentia fuit, ut raptim congregatis undique bellatoribus viris, adversæ multitudini non impar occurreret. In quo conflictu, quamvis neutris cedentibus, inæstimabiles strages commorientium factæ sint, Chunnos tamen eo constat victos fuisse, quod amissa præliandi fiducia, qui super fuerant ad propria reverterunt.
HERCULANO ET SPORATIO.
 Attila redintegratis viribus quas in Gallia amiserat, Italiam ingredi per Pannonias intendit, nihil duce nostro Aetio secundum prioris belli opera prospiciente; ita ut ne clusuris quidem Alpium, quibus hostes prohiberi poterant, uteretur: hoc solum spei suis superesse existimans, si ab omni Italia cum imperatore discederet. Sed cum hoc plenum dedecoris et periculi videretur, continuit verecundia metum, et tot nobilium provinciarum latissima eversione credita est sævitia et cupiditas hostilis expleta: nihilque inter omnia consilia principis ac senatus, populique Romani salubrius visum est, quam ut per legatos pax truculentissimi regis expeteretur.
[752]  Suscepit hoc negotium cum viro consulari Avieno, et viro præfectorio Trigetio beatissimus papa Leo auxilio Dei fretus, quem sciret numquam piorum laboribus defuisse. Nec aliud secutum est quam præsumpserat fides. Nam tota legatione dignanter accepta, ita summi sacerdotis præsentia rex gavisus est, ut et bello abstineri præciperet, et ultra Danubium promissa pace discederet.
OPILIONE V. C. CONSULE.
 Synodus Chalcedonensis peracta, Eutyche Dioscoroque damnatis: omnes autem qui se ab eis retraxerunt, in communionem recepti, confirmata universaliter fide, quæ de incarnatione Verbi secundum Evangelicam et Apostolicam doctrinam per sanctum papam Leonem prædicabatur.
 Attila in sedibus suis mortuo, magna primum inter filios ipsius certamina de obtimendo regno exorta sunt: deinde aliquot gentium, quæ Chunnis parebant, defectus secuti, causas et occasiones bellis dederunt, quibus ferocissimi populi mutuis incursibus contererentur.
 Apud Gothos intra Gallias consistentes, inter filios Theodorici regis, quorum Thorismodus maximus natu patri successerat, orta dissensio est. Et cum rex ea moliretur, quæ et Romanæ paci, et Gothicæ adversarentur quieti, a germanis suis, quia noxiis dispositionibus irrevocabiliter instaret, occisus est.
AETIO ET STUDIO.
 Inter Valentinianum Augustum et Aetium patricium, post promissæ invicem fidei sacramenta, post pactum de conjunctione filiorum, diræ inimicitiæ convaluerunt, et unde fuit gratia charitatis augenda, inde exarsit fomes odiorum, incentore (ut creditum est) Heraclio spadone, qui ita sibi imperatoris animum insincero famulatu astrinxerat, ut eum facile in quæ vellet impelleret.
 Cum ergo Heraclius sinistra omnia imperatori de Aetio persuaderet, hoc unum creditum est saluti principis profuturum, si inimici molitiones suo opere præoccupasset. Unde Aetius, dum placita instantius repetit, et causam filii commotius agit, imperatoris manu et circumstantium gladiis crudeliter confectus est: Boethio præfecto prætorio simul [753]  perempto, qui eidem multa amicitia copulabatur.
VALENTINIANO VIII ET ANTHEMIO.
 Mortem Aetii mors Valentiani non longo post tempore consecuta est, tam imprudenter non declinata, ut interfector Aetii amicos armigerosque ejus sibimet consociaret. Qui concepti facinoris opportunitatem dissimulanter aucupantes, egressum extra Urbem principem, et ludo gestationis intentum, inopinatis ictibus confoderunt; Heraclio simul, ut erat proximus, interempto, et nullo ex multitudine regia ad ultionem fanti sceleris accenso.
 Ut autem hoc parricidium perpetratum est, Maximus, vir gemini consulatus et patriciæ dignitatis, sumpsit imperium. Qui cum periclinanti reipublicæ per omnia profuturus crederetur, non sero documento quid animi haberet probavit: si quidem interfectores Valentiniani, non solum non plecterit, sed etiam in amicitiam receperit, uxoremque ejus Augustam, amissionem viri lugere prohibitam, intra paucissimos dies in conjugium suum transire coegerit.
 Sed hac incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem, nuntiato ex Africa Geiserici regis adventu, multisque nobilibus ac popularibus ex Urbe fugientibus, cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, septuagesimo septimo adepti imperii die a famulis regiis [754]  dilaniatus est, et membratim dejectus in Tiberim, sepultura quoque caruit.
 Post hunc Maximi exitum, confestim secuta est multis digna lacrymis Romana captivitas, et Urbem omni præsidio vacuam Gensericus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo, cujus supplicatio ita eum Deo agente fenivit, ut cum omnia potestatis ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne tamen et cæde atque suppliciis abstineretur.
 Per quatuordecim igitur dies, secura et libera secutatione, omnibus opibus suis Roma vacuata est, multaque millia captivorum, prout quique, aut ætate, aut arte placuerunt, cum regina et filiabus ejus Carthaginem abducta sunt.
 Eodem anno Pascha Dominicum die VIII kalendas Maii celebratum est, pertinaci intentione Alexandrini episcopi, cui omnes Orientales consentiendum putaverunt: quamvis sanctus papa Leo XV kalendas Maii potius observandum protestaretur. Exstant ejusdem papæ epistolæ ad clementissimum principem Marcianum datæ, quibus ratio veritatis sollicitatæ evidenter patefacta est; et quibus Ecclesia catholica instrui potest quod hæc persuasio studio unitatis et pacis tolerata sit potius quam probata, numquam deinceps imitanda: ut quæ exitialem attulit offensionem, omnem in perpetuum perdat auctoritatem.