Hoc anno, iuniore Dalmatio militum tumultu sublato, Gallo et Iuliuano Constantii magni Constantini fratris liberis par interitus intentabatur, ni Gallum morbus, Iulianum vero infantiae tenerior aetas octennis enim erat solummodo, servasset. (Constantius autem
prius consubstantialis vocabulo praebuit assensum, quem demum mentis levitate, tum Ariani presbyteri fraudibus, et Eusebii Eunuchorum
praepositi, et Eusebii Nicomediensis episcopi, et demum eiusdem opinionis cousortium dolis circumventus deposuit.)