Chronographia (Theophanes)/AM 5955

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
AM 5955 - A.C. 455
Fairytale left blue.png AM 5954 - A.C. 454 AM 5956 - A.C. 456 Fairytale right blue.png

Hoc anno Maiorinus ad Dertonam a Ricimere patricio interemptus est: et nonis Iuliis Severus et Serpentinus ad imperii culmen elevatus.

Hoc eodem anno pictoris cuiusdam Iovis specie salvatoris faciem referre ausi manus exaruit: facinus vero confessum Gennadii preces sanaverunt. historicorum vero nonnulli crispos et raros crines ad effingendam salvatoris faciem magis decentem autumant. caeterum Gennadius ad altarem orans daemonis spectrum noctu vidisse fertur, quem cum increpasset, clamantem audivit: eum quidem viventem se cedere, sublato vero, eccelsia quaqua versus se potiturum. haec veritus Gennadius, ut piaculum averteretur, crebras ad deum preces fudit.

Hoc etiam anno Praecursoris templum Studius extruxit et traductos ex Insomnium mansione monachos in eo posuit. gratissimus quoque praepositus sancti Cyriaci extra portam auream erexit aedem, in qua ipse mundo nuncium remisit.

Fairytale left blue.png AM 5954 - A.C. 454 AM 5956 - A.C. 456 Fairytale right blue.png