Jump to content

Chronographia (Theophanes)/AM 5965

Unchecked
E Wikisource
AM 5965 - A.C. 465

 AM 5964 - A.C. 464 AM 5966 - A.C. 466 

Eodem anno Leo imperator Zenonis et Areadnae filium Leonem proprium nepotem corona redimitum imperatorem renunciavit. Olybrio vero, Recimere et Maiorino morte sublatis, Glycerius, vir non contemnendae probitatis, Italiae declaratur imperator. eum quinque menses imperium potium Nepotianus Dalmata potestate privat, nec ipse din ea dignitate potitur, Oreste quodam eum throno deturbante, quem germanus filius Romulus, cui cognomen Augustulus, excipiens, post regni a Romulo Romae fondatore instituti mille trecentos et tres annos, duos ipse solos in Italiae imperio princeps summus obtinuit. illud porro observandum, quod occidentis imperium a Romulo initium habens, tanto post tempore altero in Romulo desierit. caeterum Odoacer Gotthus quidem genere, Italico tamen solo educatus, vi barbarica imperio sibi subdito, et regis nomine sibi assumpto, Romanaque republica secundum patria leges suas instituta, ad decem annos tenuit imperium. habitavit autem Ravennae, quae urbs est Italiae, opulenta admodum et elegans, ad mare sita.

 AM 5964 - A.C. 464 AM 5966 - A.C. 466