Migne Patrologia Latina Tomus 13
JulHil.Chrono2 13 Julius Hilarianusfl.450 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Chronologia
I.
Quantocumque tempore, in divinis legibus, cujuscumque timentis Deum intentus fuerit animus; tanto eligere quae vera sunt discet, ut discendo sapiens efficiatur, quia dux oculorum cordis est ei in lege: Virtus Dei Patris et sapientia Christus (I Cor. I, 24). Et quasi patefactis januis coeli, ore proprio Dei audierit, exsultat, in lege aliquid vere sapienter addiscens: unde sapientia Dei hominem silere non patitur; compellitur (ipsa veritate cogente) loqui, ut alios sapientes efficiat. Sapientiae vero qui junctus, invidere non potuit. Quapropter sapiens vult (per sapientiam Dei a qua sapiens effectus est) derelicta invidentia per quam mors dominatur et regnat (Sap. II, 24), omnes homines in mundo sapientes existere. Praedictum enim in lege esse scit, quod multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum (Sap., VI, 26). Igitur cum ex lege coram fratribus, sapientia duce, tractatus foret opponereturque ab iisdem, mundi initium finemque ejus penitus a nobis sciri non posse; quod alii affirmant plus XX millia annorum habere jam mundum; alii initium et finem dare ei nolentes; alii (initium concedentes) aeternum fore voluerunt. Ad haec ego aio: Astruere hoc per artem, philosophiam mundi et inanem deceptionem; verborum pompam opinionisque magis quam veritatem amavere et sunt amatores. Nam si nos imperio Dei, quod fidele est, audiamus; accipiamus necesse est, quidquid nobis divina lex fideliter enarravit: quod annuente Domino (si permittitis) vobis simpliciter enarrabitur. Sunt enim qui estimant annos, in lege, inaniter aut superflue, quasi non necessarie fuisse conscriptos: nescientes parum habere fidei, tales qui quod lex Dei insinuat, verum esse non credunt. At illi: Magna, inquiunt, vis est, aliquid de lege proferre scriptoque mandare? Vere, inquam: nam ut ipsi scitis, olim de ratione Paschae numeroque annorum mundi hortantibus vobis scripta fecisse me; sed idcirco silui aliquanto tempore, ne a nobis opuscula ipsa condimentis sapientiae alienae, irrationabiliter conderentur. Unde digestis melius rebus, de die sacratissimo Paschae jam libellum praemisimus: in quo et qui sit mensis primus, legaliter demonstravimus: dehinc etiam cursum annorum a fabrica mundi, in hoc opusculo, suo quoque ordine, supputando notamus.
II.
In his igitur promissis, satis gavisi fratres faciunt quae diligentius sanximus. Etenim de hac re non aeque, sed varie scripsere quam plurimi; ut lectoris animus in ancipiti remanens, quid verius sit, scire non possit. Faciam ut vultis, ut et ipse promisi, Domino scilicet, Deo Christo monstrante. Quapropter partes omnes et regulas annorum affabre diligentiusque persequar; ut expositio ipsa, legentibus, quasi gradientibus, delectabilis via, aequa et plana videatur. Post praeteritorum quidem descriptorum varias compositiones (praesertim qui jam praejudicatae opinionis habentur), dicere aliquid, nefas aut superbum est; sed dicam; necesse est enim ratione cogente, quamvis superbum credo non esse si posteriore tempore, a quoquam melius quid de lege proferatur. Hoc et sanctus apostolus Paulus, pacem consulens, testatur et dicit: Etsi alii melius revelatum fuerit sedenti, prior taceat (I Cor. XIV, 30). Et utique apostolus de quacumque disputatione legis, hoc dixit: De qua re, quis qualiter senserit, ita ut senserit et bene, melius possit admitti. Nunc de annorum integro numero ratio vertitur; ubi non potest quis pro perfecto numero imperfectum ponere, aut ipsum perfectum transcendere numerum; et quod minus fuerit, et plus a perfecto numero astruere verum. Igitur jam veniamus ad causam, et suo ordine cuncta narremus, intelligaturque quo in loco hanc volentes assequi rationem, aut plene dixerim.
Quinto Giulio Ilariano ( att. 397 ), comunemente noto come Ilario , era un cronografo e computista romano-africano . A volte viene identificato con il vescovo Ilariano che partecipò al Concilio di Cartagine nel 411. Questo non è sicuro e potrebbe anche essere stato un donatista . I suoi scritti indicano che era stato un monaco. [1]
Hilarianus è noto per due opere in latino :
Il De ratione Paschae et mensis (o Expositum de die Paschae et mensis ) fu completato il 5 marzo 397. [1] È un trattato sull'importanza di celebrare la Pasqua. [2] È stato letto come un sermone, [2] ma questo non è certo. [1] È utilizzato nel Computus cartaginese del 455 , che cita anche una lettera di un certo Agriustias a Ilariano sull'argomento del computus. [1] Scritta più tardi nel 397, la Chronologia siue Libellus de mundi duratae (o De cursu temporum ) è un trattato sulla storia della salvezza . [1] [2] Si sostiene che la Seconda Venuta avverrà nel 498, quando la Terra avrà 6.000 anni . Seguirà il regno millenario di Cristo e la battaglia finale . Poiché la fine del mondo è collocata oltre la vita di Ilariano o del suo pubblico iniziale, il Libello non sembra essere una risposta agli eventi contemporanei ma "una dichiarazione sulla speranza nella vita eterna". Il suo marchio di millenarismo , tuttavia, venne presto considerato un'eresia, rendendo Hilarianus "uno dei [suoi] ultimi sostenitori vocali". [2] Tuttavia, in due gruppi di manoscritti il Libellus fu incorporato nella raccolta conosciuta come Cronaca di Fredegar . In un gruppo sostituisce il contributo del Liber generationis . [3] Con esso si apre il manoscritto Reginensis 213 del IX secolo. [4] [5] Alcuni studiosi hanno suggerito Ilariano come autore del Liber genealogus . [6]
Note
Mandouze 1982, pp. 557–558.
,p 45.
Wallace-Hadrill 1960 , pp. XXVI, XLVI. van Hees 2021 . Wallace-Hadrill 1960 , pag. li. Mandouze 1982 , pp. 557–558, citando critici tedeschi.
Bibliografia Croke, Brian (2018). "Ilariano, Q. Iulius". In Nicholson, Oliver (a cura di). Il Dizionario Oxford della Tarda Antichità , Volume 1: A-I . Oxford: Oxford University Press. P. 720. ISBN 978-0-19-881624-9. Mandouze, André, ed. (1982). Prosopographie chrétienne du Bas-Empire . vol. 1: Prosopographie de l'Afrique chrétienne (303–533). Edizioni del Centro nazionale di ricerca scientifica. Martindale, John R. , ed. (1980). La prosopografia del tardo impero romano: volume II, 395–527 d.C. Cambridge: Cambridge University Press. ISBN 0-521-20159-4. Palmer, James (2014). L'Apocalisse nell'Alto Medioevo . Stampa dell'Università di Cambridge. Van Nuffelen, Peter (2020). "Cosa accadde dopo Eusebio? Cronache e identità narrative nel IV secolo". In Richard Fiore; Morwenna Ludlow (a cura di). Retorica e identità religiosa nella tarda antichità . La stampa dell'università di Oxford. pp. 160–179. van Hees, Bart (2021). "Annali minori e scrittura storica franca". La cronaca medievale . 14 : 92–112. Wallace-Hadrill, JM , ed. (1960). Il quarto libro della cronaca di Fredegar con le sue continuazioni . Thomas Nelson e figli. Collegamenti esterni Reginensis 213
Categorie :Nascite del IV secoloScrittori latini del IV secoloDonatisti Questa pagina è stata modificata l'ultima volta il 14 maggio 2024, alle 20:45 . Il testo è disponibile secondo la licenza Creative Commons Attribuzione-Condividi allo stesso modo 4.0 ; potrebbero essere applicati termini aggiuntivi. Utilizzando questo sito, accetti i Termini di utilizzo e l'Informativa sulla privacy . Wikipedia® è un marchio registrato della Wikimedia Foundation, Inc. , un'organizzazione senza scopo di lucro. Politica sulla riservatezzaA proposito di WikipediaDisclaimerContattaWikipediaCodice di comportamentoSviluppatoriStatisticheDichiarazione sui cookieVisualizzazione mobileFondazione WikimediaAlimentato da MediaWiki
Ricerca Quinto Giulio Ilariano Parlare Visualizza la cronologia Orologio Modificare
2 lingue
Strumenti personali Attiva/disattiva la larghezza limitata del contenutoIII.
Cum ergo hic mundus Creatore Deo constitueretur videretque omnia suo jussu ex nihilo apparuisse, mature coelum cum ornamentis suis, id est solem, et lunam, et stellas, propter vices et signa temporum, luce radiantes; terram cum perfectione omnium seminum virore plenam, diversis coloribus flores habentem divina pictura; maria conclusione riparum ac montium, ne transcendant quasi vallatione quadam obsessa, isthinc etiam primo prolatum motum habentia in se et omnem animam vivam. Post hanc igitur perfectionem mundi, placuit omnipotenti Deo instituere hominem quem prae caeteris animalibus aliquid esse omnipotens Deus voluit: nam illa, jussu et verbo suo creavit; hunc sacris manibus finxit (Gen. I, 27), quem liberum dominumque super universa sua praefecit: illa, ut ab hoc regerentur; hic, ut sapiens animal rationale et astutum sese gubernaret in mundo. Ex istius namque tempore posteriorumque, omnium generationes (currendo) ostendimus usque ad nostram aetatem; quot anni sint ex quo factus est iste in quo degimus mundus; sed qui jam secundum evangelicam vocem in fine est constitutus: a die VIII Kalend. april. originem ejus mundi tenentes quo inchoatum et factum esse, in libello Paschali; ratione currente jam exposuimus, et V dies sine homine fuisse mundum, et die VI fictum et vivificatum per Dei flatum esse narravimus.
IV.
A primoplasti, Adae scilicet, nativitate usque ad diluvium factum sub Noe, anni sunt 2257, qui sic per generationes singulas fideliter comprobantur. Adam anno 230 genuit Seth. Seth 205 genuit Enos. Enos anno 170 genuit Cainam. Cainam anno 170 genuit Malalehel. Malalehel anno 165 genuit Jareth. Jareth anno 162 genuit Enoch. Enoch anno 165 genuit Matusalam. Matusalam anno 182 genuit Lamech. Hic primos Matusalae annos quos scriptorum error fecit, nullus vidit, nullus inspexit, nullus diligenti inquisitione correxit: 167 annos eum vixisse et genuit Lamech; post vixisse 811 annos, quod verum esse non potest, quia 811 usque transdiluvium, 14 annos plus-esse monstratur. Diluvium enim nemo evasit, nemo praeter arcam vivendo transcendit. Igitur Matusalam vixit anno 182 et sic genuit Lamech: et post hoc vixit annos 787, sic enim divinae Scripturae fides vera demonstrat, quae Matusalam ante diluvium, et vixisse, et mortuum esse narravit.
V.
Lamech anno 188 genuit Noe; sexcentesimo namque anno Noe, factum et consummatum est diluvium. A diluvii autem tempore usque ad 60 annum Abrahae, quo de terra sua ad peregrinationem profectus est, anni sunt 1012. Ita per ordinem: secundae generationes, a Sem filio Noe, ostenduntur. Sed quia anni Sem 78 in consummatione diluvii completi sunt, 2 scilicet anni ad rationem summae quam post diluvium designavimus, necessarii sunt: ipse enim Sem biennio post diluvium, fuit annorum 100, et sic genuit Arfexat; quos annos 2 descriptores hujus rationis in numerum annorum non posuerunt, quomodo eos minime praeviderunt. Ergo post diluvium, Sem vixit annos 2 et genuit Arfexat. Arfexat autem anno 135 genuit Salam. Salam anno 130 genuit Eber. Eber anno 134 genuit Falech. Falech anno 130 genuit Ragau. Ragau anno 132 genuit Seruc. Seruc anno 130 genuit Nahor. Nahor anno 79 genuit Thara. Thara autem anno 70 genuit Abram. Abram anno 70 de terra sua profectus est (ut diximus) in Carram. A peregrinatione Abrahae usque ad profectionem filiorum Israel ex Aegypto ad eremum, anni sunt 430. Sic deinde a nobis certius declarantur.
VI.
Abraham 30 annos peregrinatus est et accepit promissionis filium Isaac: qui cum verbum Domini desiderasset audire, quando possit semen ejus haereditare terram Chanaan; parato sacrificio ad vesperam Dominus ei locutus est, concludens simul et designans, quod adhuc semen ejus peregrinaturum esset in terra Chanaan et in servitute Aegyptiorum annis 400, sicut in libro Geneseos Scriptura divina ipsi Abrahae testatur: Sciens scies quomodo peregrinum erit semen tuum in terra non sua et in servitutem redigentur et dominabuntur eorum annis 400. Gentem autem cui servierint, ego judicabo (Gen. XV, 13, 14). Et ideo sapientissimus legislator Moyses, auctore Deo nostro, secutus ita ait: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, annis 430 (Exod., XII, 40). Hoc videlicet minus attendentes disputatores annorum; in Aegypto solum annos 350, et non ipsos 43o, filios Israel fuisse, frustra memorati sunt. Nam ut plenius, sic melius 430 annos per semen Abrahae, ab Isaac nato usque ad eos de Aegypto egressos (non in terra Aegypti solum, sed in terra Chanaan) esse completos; generationes eorum percurrendo monstramus. Isaac anno suo 60 genuit Jacob. Jacob cum esset annorum 130 introivit in Aegyptum cum filiis et nepotibus suis omnique progenie sua, inter quos nepotes fuit Caath filius Levi, qui est avus Moysis: ergo Amram in Aegypto natus est. Amram genuit Moysen; anno 80 suo idem Moyses exivit de Aegypto cum filiis Israel, ac per hoc in terra Chanaan ab Isaac nato usque ad Jacob ingressum in Aegyptum, habitaverunt annis 140, et in Aegypto fecerunt annos 210. Satis est ad declarationem annorum istorum de quibus haesitaverunt quam plurimi qui de iis fuerant locuti.
VII.
Et ideo a fabrica mundi usque ad profectionem filiorum Israel de Aegypto, anni sunt III 646. In eremo fuerunt anno 40, deinde mortuo Moyse, Jesus filius Nave, per Jordanis alveum sicco pede ad terram promissionis transtulit populos; et eis favente divinitate, debellans asperas gentes, judicavit ut justus. Sub Judicibus autem fuerunt inibi captivitatis tempora, a Jesu Nave usque ad Samuelem prophetam qui unxit Saul regem, per annos 561. Sed ut et nostram summam integre fore collectam, et in Actibus Apostolorum apostolum Paulum recte posuisse, a legentibus cognoscatur, quod ita a Jesu Nave divisa patribus nostris terra Chanaan, dedit eis judices Dominus Deus per annos 450 usque ad Samuelem prophetam. Apostolus enim Paulus aliter agens in Actibus Apostolorum et aliud persuadens: non et captivitatis, sed sola in quibus judices habuerunt et dominati sunt, tempora nominavit: Et dedit eis Judices, ait (Act. XIII, 20). In captivitatem enim pro peccatis traditi, non suos Judices habuerunt, sed ab exteris premebantur. Nam nec ipse apostolus Paulus contra fidem Scripturae libri Judicum venire posset, si quantitatem temporum percurrere voluisset. A Deo datos populo judices nominavit, fidem Domini Christi insinuare volens; nam usque ad David, verba ad populum fecit, ut ex ejus semine venisse Christum narraret: in quo credentes (si vellent) habituros dimissa peccatorum praedicavit.
VIII.
Haec denique tempora judicum sic ostenduntur, Jesus Nave cum senioribus judicavit annis 30. Post haec peccantes, traditi sunt Chusanrasathaim regi Mesopotamiae, annis octo: et excitavit illis Dominus ad auxilium Gothoniel: qui occiso Cufarsamoth, judicavit Israel annis 50. Post hunc, peccantes, servierunt Eglon regi Moab, annis 18. Aoth occidit Eglon, et judicavit Aoth annis 80. Isto mortuo, peccavit populus, et servierunt Jabin regi Chananaeorum annis 20. Contra quem Dominus suscitavit Deboram, quo occiso Jabi, judicavit ann. 40. Peccantes iterum, traditi sunt Madianitis ann. 7. Super hos surrexit Gedeon et judicavit populum an. 40. Post ipsum, filius ejus judicavit an. 3. Post hunc, Tola judicavit an. 22. Mortuo Tola, electus est a populo Jahir, et ipse judicavit populum an. 22. Post ejus exitum, peccavit populus, et traditi sunt Ammanitis an. 18; et a pressura clamantes ad Dominum, excitavit illis Jepte, et judicavit an. 6. Et Sebon judicavit an. 7. Peccavit deinde populus, et traditi sunt allophylis an. 40. Iterum conversi ad Dominum, excitavit illis Samson, qui victis allophylis judicavit ann. 20. Mortuo eo judicavit Semergar ann. 1. Post hunc fuit populus in pace, et non eis erat rector; sed unusquisque quod ei placebat, faciebat, et ipsi sibi fuerunt judices per ann. 30.
IX.
Transactis igitur annis istis, judicavit Heli sacerdos, an. 20. Huic successit Samuel etiam ipse Dei sacerdos; et judicavit an. 40. usquequo unxit Saul regem. Fiunt ergo omnes anni, ut diximus, 561. Nam qui putant de his annis aliud Apostolum narravisse; diligentius advertant, non advertisse eos qui annorum historiam descripsere, quia sequestrata sola Judicum tempora (ut fecit Apostolus) sine annis captivitatis sunt anni 111. Sunt ergo anni omnes a fabrica mundi usque ad Samuelem qui unxit Saul regem 4300. Successerunt deinde tempora Regum. Habuerunt etiam Reges per ann. 514 a Saul usque ad Sedechiam; cui Nabuchodonosor oculos auferens, eum in pistrino necavit. Sic deinde comprobantur anni Regum. Saul regnavit annis 40, David regnavit annis 40 et mensibus 3, Salomon ann. 40, Roboam ann. 17, Abia ann. 3, Asa ann. 41, Josaphat ann. 25, Joram ann. 8, Ochosias ann. 1, Godolias ann. 6, Joas ann. 40, Amasias ann. 29, Ozias ann. 52, Joatham, ann. 17, Achaz ann. 15, Ezechias ann. 29, Manasses ann. 55, Amos ann. 2, Josias ann. 31, Joachaz menses 3, Joachim ann. 11, Joachim menses 3 et dies 20, Sedechias ann. 11. Sunt ergo ut diximus ann. Regum 514.
X.
A fabrica scilicet mundi, usque ad Sedechiam, quando Hierusalem eversa est, et populus in Babylonem transmigratus est, anni sunt 4814. Post undecimum ergo annum Sedechiae; Hierusalem eversa a rege Nabuchodonosor; Judaicus populus in captivitatem Babyloniae transmigratus est. Quae captivitas 70 annos tenuit: qui anni, quomodo consummati sunt, luce clarius demonstrantur, cum hinc ad hebdomadas Danielis venerimus; ut hae hebdomades, a quo tempore et ubi completae sint, diligentissime comprobantur. Daniel enim in decima visione sua, cum totus attenta mente pendula sollicitudine, in oratione ad Deum fuisset intentus; scire volens si status Hierusalem et populus ejus, post captivitatem Babyloniae, ab hostibus nihil mali amplius pateretur; apparuit ei angelus Dei dicens: Daniel modo prodivi ad ostendendum tibi sensum; exivit enim Domini praeceptum, et veni ut demonstrem tibi: Vir enim concupiscens es tu. Recogita igitur in praeceptum, et intellige visionem; Septuaginta hebdomadae incisae sunt in populum tuum, et in civitatem Hierusalem (Dan. XI, 22-24).
XI.
Designat igitur angelus Danieli, et summam in septuaginta hebdomadibus, et rursum suo ordine partitur eas, quando et quomodo compleantur. Ac de eodem angelus sic prosequitur dicens: Ad oblitteranda quae acceperunt, et consummanda peccata, et exorandas injustitias, et abolenda delicta, et aequitatem sempiternam excogitandam, et ut concludatur visio et prophetia, et ut ungatur Sanctus Sanctorum: et tu quiesce et intellige de proventu Sanctorum, sive praeceptum respondendum et aedificandam urbem Hierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadas septem (Dan. 24, 25): quae hebdomadae sunt 49 anni: qui anni, ad corpus 70 annorum captivitatis Hierusalem pertinent. Anno enim primo Darii regis, qui regnavit ad regnum Chaldaeorum, qui etiam Balthazar regem occidit; Daniel vidit visionem: et fuit 21 annus captivitatis Hierusalem; 18 enim annis vixit Nabuchodonosor, posteaquam praedatus est Sedechiam et Hierusalem; et filius ejus Balthazar regnavit annis 3, in quo anno tertio occisus est, et suscepit regnum Darius. Cujus anno primo, Danieli ab angelo dicitur de hebdomadis septuaginta: quas cum partiretur, septem hebdomadae, primo, ab eodem angelo nominatae sunt: quae (ut dictum est) sunt anni quadraginta novem, qui junguntur ad 21 captivitatis, quando Daniel vidit visionem; et efficiuntur anni septuaginta, qui completi sunt in Babylonia, ut impleretur visio et prophetia Hieremiae. Post quos annos Cyrus rex Persarum jubet populos ire ad Hierusalem primo anno regni sui; ut aedificari posset Hierusalem, et ungeretur Sanctum Sanctorum, quod fuit in Templo Dei sacratissimum.
XII.
Revertuntur igitur populi de Babylonia, habentes secum ducem Zorobabel, de quo mentio facta est ab angelo ad Danielem; usque ad christum ducem, hebdomadae septem. Omnis enim rex populi Dei, in divina lege, christus appellatus est. Nam et Zacharias propheta, Regem futurum eum, ad populum sic loquitur dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus consummabunt eam, et cognosces quod Dominus omnipotens misit me ad te; quia quis sprevit te in diebus pusillis? et gaudebunt in te, et videbunt in manu Zorobabel lapidem stanneum (Zach. IV, 9, 10): quod hodie imperatores, in manu dextera, veluti populum ferre videntur. Repetit angelus, et ait Danieli 62 hebdomadas Dominum, hoc est, in quibus restituto templo et civitate Hierusalem, in oblationibus suis Domino servierunt. Quae hebdomadae 62 sunt anni 434, qui anni completi sunt temporibus Machabaeorum anno 141 regni Graecorum. Isto namque tempore, Antiochus Graecis superba mente regnabat.
XIII.
Et quamvis ordo iste annorum divinae legis, a constitutione mundi sufficiat sibi; tamen ut lectoris animo satisfacere videamur, etiam per reges Persarum currentes, de historiis publicarum litterarum ostendimus a Cyro 62 hebdomadas isto tempore Machabaeorum fuisse impletas. Cyrus namque Persis regnavit annis 30, Artaxerxes regnavit annis 9, Argus regnavit mensibus 9, Darius regnavit annis 36, Artaxerxes secundus regnavit annis 19, mensibus 2, Socidanus mensibus 7, Xerxes filius major regnavit annis 20, Artaxerxes regnavit 72, Artabus regnavit mensibus 7, Darius Nothus regnavit ann. 29, Olus regnavit ann. 22, Arser regnavit ann. 17, Darius regnavit ann. 6. Hunc interfecit Alexander Magnus Macedo; a cujus tempore historia Machabaeorum, Graecorum annos divina narratione percurrit. Fit igitur omnis summa annorum regum Persarum 263, et ab Alexandro Macedone usque ad Antiochi tempora, id est, usque ad 141 annum regni Graecorum, completae sunt (ut diximus) hebdomadae 62, hoc est, ann. 434.
XIV.
Post 62 hebdomadas (ait angelus) disperdetur unctio et Sancta. Ergo post 7 et 62 hebdomadas una hebdomada superest, quam faciunt anni 7 ad conclusionem summae 70 hebdomadarum. In hac scilicet hebdomada, gentium malitia excrevit, sicut jam ab angelo fuerat dictum; ut etiam in dimidio hebdomadis ejusdem, ab Antiocho rege Graecorum aufertur sacrificium de loco sancto: et Sanctum ipsum pollutum est feminino aspernamento, et Abominatio desolationis facta est super altare, et statua Jovis quem Olympium vocant, illic collocata. Iste etiam Antiochus mente perversa Antichristi imaginem portans, unam plebem unumque sacrilegum populum sub regno suo efficere conabatur. Nam et apostaticis hominibus aedificare in Hierusalem gymnasium, id est, studium, concessit: et ubi non nisi ad exorandum se sanctaque sacrificia sibi offerenda Deus omnipotens templum sibi collocare praecepit; ille ex spectaculis idolorum polluere concupivit.
XV.
Cum igitur 7 et 62 hebdomadae completae fuissent, in prima ista hebdomada (ut superius dictum est) libros legis comburi, sacrificari simulacris, et immunda manducare, genti Judaeorum indixit; et fuit usque in quinta et vigesima die mensis 9 ann. 148 regni Graecorum: in quo anno, complentur hebdomadae omnes 70, quas decurrens designavit angelus Danieli, de turbatione civitatis Hierusalem et populi eversione; de qua re etiam ipse Daniel, ad Dominum concupiscens requirebat.
XVI.
Ex hinc usque in 174 annum regni Graecorum; quo tempore Lucius Licinius Lucullus, qui fuit consul Romanorum, de societate et amicitiis ad Simonem fratrem Judae Machabaei litteras dedit; anni sunt 26. Ex istius namque consulatu annuos jam consules, requirentes; invenimus usque ad passionem Domini nostri Jesu Christi, usque ad annum decimum sextum imperii Tiberii Caesaris, 179 annos esse completos: ac per hoc a fabrica mundi usque ad passionem Christi Salvatoris nostri, anni sunt 5530. Proinde ad conclusionem sex millium annorum debentur anni 470. Necesse est enim, ut quomodo filii Israel, a pollicitatione Domini Dei facta ad Abraham, post 470 annos promissionis terram accepere; sic etiam nos Christiani, post totidem annos, primam resurrectionem habebimus. Populus enim Judaicus, in omnibus figuram nostram portat: In quo fines saeculorum concurrerant (I Cor. X, 15). Ergo a passione Domini Christi (ex quo tempore fide in se credentibus, resurrectionem pollicitus est Dei Filius) anni compleantur necesse est 470, ut concludatur summa sex millium annorum. Septimo et millesimo anno incipiente, fide vera credentes liberabuntur e mundo; tunc enim erit resurrectio prima omnium Sanctorum.
XVII.
De 400 vero et septuaginta annis a passione Domini, in consulatu Caesarii et Attici; die nono kalendas Aprilis, anni transierunt 369. Restant itaque anni 101 ut consummentur anni 6000, qui anni 6000 non ante complentur, nisi prius prope ultimum reges decem exierint in mundum; et filiam Babyloniae quae nunc obtinet, de medio mundi tulerint. Ad quos subito exiet unus potens super eos, qui est in Apocalypsi Draco nominatus, et obtinebit reges decem; et ex eis aliquos perdet, alii sub ejus ditione remanebunt: Tunc revelabitur ille impius, filius perditionis, qui elatus est adversus omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedens ostendat se tamquam ipse Deus (II Thess. II, 8, 4). Hic erit proprius Antichristus. Huic potentissimus ille Draco cui decem cesserunt reges, tradet vim et potestatem suam, et mirabuntur universi mortales. Et erunt Antichristi tempora (quae tempora, mortalia sint necesse est) qualia cum Antiochus sub regno suo unum populum in apostasia facere conabatur; cui (quia tempus non fuit) non talia evenerunt, qualia tentabit efficere Antichristus. Dum venerit, ad perditionem infidelium veniet: cujus tempus, grave ac nefandum erit; quem solus Dominus Christus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit praesentia adventus sui (Ibid., 4).
XVIII.
Superato igitur et interfecto Antichristo, summa completa annorum sex millium fiet resurrectio omnium sanctorum adhuc superstite mundo; decurrentibus etiam annis mille, in quibus draco ille antiquus (Apoc. XX, 3), diabolus et satanas, ligatus in abysso, sequestratus erit ne seducat quemquam, donec consummentur anni tres; qui anni tres his annumerabuntur qui sub signo Antichristi remanebunt, et hi omnes nubent et nubentur, et morientur: super hos, et plagae illae descriptae in Apocalypsi advenient, et partibus subinde caeditur hic mundus. Nam Sanctis Dei, in resurrectione unus erit dies; et tantum erit prolongatus in lucem dies iste Sanctorum, quantum impiis illius in mundo cum poena viventibus, mille numerabuntur anni. Iste est dies septimus, et sabbatus aeternus et verus, cujus imaginem et figuram tenet sabbatus iste temporalis in Moysi lege conscriptus. Sicut enim populo Judaico dictum: Sex dies operare opera mundi; septimo autem die qui appellatus est sabbatum, requiesce ab operibus tuis (Exod. 23, 12): si sanctis omnibus qui sunt ab initio mundi, et nunc in Christo vera fide credentibus; transactis scilicet sex diebus (id est sex millium annorum) in quibus eis labor et cruciatus fuit; venit dies septimus et sabbatus verus.
XIX.
Quapropter omnem animam praemonuit Dominus Christus in Evangelio ad credendum in se ante esse currendum, non eo tempore quo et poena aeterna impiis, et merces bona sanctis reddatur necesse est pro meritis singulorum: Rogate, inquit, ne fiat fuga vestra hieme aut sabbato (Matth. XXIV, 20). Post septimum et millesimum annum solvetur Satanas de carcere suo, et exiet seducere gentes Gog et Magog; et congregans eas ad castra Sanctorum quasi pugnaturas: et descendet ignis de coelo, et consummabuntur omnes homines: et tunc erit secunda resurrectio omni carni; et judicabuntur omnes judicio Dei justo pro eo quod non crediderunt, sed sibi placuerunt in justitiis. Et post hoc, auferetur coelum hoc et terra ista; et civitas illa quae in Apocalypsi descripta est, parata de coelo descendet cum divitiis Dei, in qua justi habitabunt: et erit coelum novum et terra nova, et utraque in perpetuitate manebunt: impii in ambustione aeterna; justi autem cum Deo in vita aeterna. Amen.