Migne Patrologia Latina Tomus 83
Chronologia Gothicorum (Auctor incertus), J. P. Migne
(1115C)188 1. Primum in Gothis regnavit Athanaricus annis XIII. Iste primus per Valentem imperatorem haeresim Arianam cum omni Gothorum gente intravit. (1115D)Sub isto legem Gothi, ac litteras habere coeperunt; et cum eodem rege ab Hunnis de terra propria expulsi sunt. Rex quoque Constantinopoli vitam finivit sub imperatore Theodosio (Vide Isidoriana, c. 79, n. 11.)
2. Alaricus regnavit annis XIV. Iste ob vindictam Gothorum *, quos Romani interfecerunt, exercitum movit, et Romam cepit, ibique Placidiam Theodosii imperatoris filiam cum opibus multis depraedavit. Postea in Italia obiit sub imperatoribus Honorio et Arcadio. 3. Ataulfus regnavit annis VI. Iste supradictam Placidiam conjugem accepit, et regni anno 5 de Italia Gallias adiit. Et dum Hispanias petere voluisset, a suis interfectus est in Barcilona sub imperatoribus Honorio et Arcadio. 4. Sigericus regnavit ann. I. Iste, dum pacem cum Romanis habere voluisset, mox a suis est interfectus sub imperio praedicto. 5. Wallia regnavit ann. III. Belligerator fuit; cum imperatore Honorio pacem habuit, et sororem ejus (1116C)Placidiam ei reddidit. Iste Hispanias ingressus, Vandalos et Sillingos [ Al., Vandalos Selinguos] in Baetica bello exstinxit, et Alanos ad nihilum redegit. (1116D)Ad Africam classe transire disposuit; sed Gaditanum mare eum non dimisit. In Gallias rediit, ibique vitam finivit sub imperio Honorii. 6. Teuderedus regnavit ann. XXXIII. Iste Litorium ducem Romanum, et cum eo multa millia Romanorum exstinxit; ex Hunnis ducenta millia interfecit, ibique praeliando occiditur sub imperio Theodosii Minoris. 7. Turismundus filius ejus regnavit ann. I, qui dum feralis et noxius esset, a Theuderico, et Frigdario, et fratribus, interfectus sub imperatore Marciano. 8. Theudericus regnavit ann. XIII. Iste dum Gothis Avito imperatori sumere auxilium dedit; et ob hoc inde cum licentia idem Aviti imperatoris cum ingenti exercitu Hispanias intravit, et milliario 12 ab Asturica apud Urbicum fluvium Recchiarum Suevorum regem praelio superavit, eumque persequens, in Portucale cepit atque occidit. Bractam [ Forte, Bracharam] cepit; sicque inde per Lusitaniam in (1117A)Gallias rediit; ibique ab Eurico ejus fratre occisus sub imperatore Leone. 9. Euricus regnavit ann. XXVI. Iste Lusitaniam depraedavit, Pampilonam, et Caesaraugustam cepit, et Gothis legem dedit. Arelate obiit sub imperatore Zenone. 10. Alaricus, filius ejus, regnavit ann. XXIII, quem Clodovaeus rex Francorum apud Pictavium bello interfecit. Ob cujus vindictam Theodericus 189 socer ejus Italiae rex Francos perterruit, et regnum Gothis integrum restituit sub imperatore Anastasio. 11. Gesaleicus, Alarici filius, regnavit ann. IV. Iste a Gundebaldo Burgundionum rege in Narbona superatus, ad Barcilonam fugit. Inde ad Africam ad Vandalos pro auxilio perrexit, et non impetravit. Inde reversus, apud Barcilonam a duce Theuderici Italiae regis interfectus sub imperatore Anastasio. 12. Theudericus supradictus, occiso Gisaleico, regnum Gothorum tenuit ann. XV; et superstiti nepoti (1117B)suo Amalarico reliquit. Ipse Italiam rediit, et ibi vitam finivit sub imperatore Justiniano. 13. Amalaricus regnavit ann. V. Iste a Childeberto Francorum rege superatus, Narbone interiit sub imperatore Justiniano. 14. Theudis regnavit an. XVII. Iste, quamvis haereticus, pacem concessit Ecclesiae, et episcopis licentiam dedit in Toletana urbe concilia peragere. Francorum reges infra Hispanias usque Minium superavit; eumque in palatio quidam insaniam simulando interfecit sub imperatore Justiniano. 15. Theudisclus regnavit ann. I; qui dum toros multorum macularet, et obiter multis necem excogitaret, mox inter epulas gladio Hispali jugulatur sub eodem Justiniano. 16. Agila regnavit an. V. Iste dum ad Cordubam urbem pugnaret, et in contemptu Christi sepulcrum sancti martyris Aciscli quodam horrore pollueret, filium ibi cum multa copia interfectum, et omnem thesaurum regum amisit, et Emeritam fugit; ibique (1117C)sui eum interfecerunt sub imperatore Justiniano. 17. Athanagildus regnavit ann. XIV. Iste contra milites Justiniani imperatoris, quos ipse contra Agilanem petierat, diu conflixit, atque eos exstinxit. Toleto morte propria decessit sub imperatore Justiniano. 18. Livua regnavit ann. III, in Narbona. Iste fratri Leovigildo Hispaniae administrationem dedit; ipse Galliis praefuit. 19. Leovigildus, adepta Gallia, et Hispania, regnavit ann. XIV. Iste valde haeresi Arianae deditus, persecutionem Catholicis intulit, et ecclesiarum privilegia tulit. Massonam Emeritensium episcopum exsilio relegavit. Suis perniciosus fuit, potentes per cupiditatem damnavit. Suevos superavit, et Gallaeciae regnum Gothis admiscuit. Primus regali veste opertus solio resedit. Urbem in Celtiberia fecit, et Recopolim nominavit. Gothorum leges ante correxit, et Toleto propria morte decessit sub Mauricio imperatore.(1117D) 20.Recaredus, filius ejus, regnavit ann. XV. Iste, in exordio regni sui catholicam fidem adeptus, omnem Gothorum gentem ad cultum Dei, rectaeque fidei revocavit, et per synodum episcoporum Galliae et Hispaniae fidem catholicam confirmavit, Francorum hoste LX millia in Hispania bello prostravit, et tempora regni sui omni bonitate honoravit. Fine pacifico Toleto decessit, imperatore Mauricio. 21. Livua, filius ejus, regnavit ann. II. Istum praecisa (1118A)dextra innocuum Wictericus occidit, et regnum sibi suscepit sub imperatore Mauricio. 190 22. Wictericus regnavit ann. VII, vir quidem strenuus in armorum arte, sed exspers victoriae; quod fecit recepit. Inter epulas enim prandii a suis interfectus est sub imperatore Phoca. 23. Gundemarus regnavit annis II. Vascones una expeditione vastavit, et morte propria Toleto decessit sub imperio Heraclii. 24. Sisebutus regnavit ann. VIII. Iste potestate Judaeos ad fidem Christi perduxit, et ecclesiam sanctae Leocadiae Toleto opere miro fundavit. Astures et Vascones in montibus rebellantes humiliavit, et suis per omnia benevolus fuit. Hunc quidam proprio morbo, alii potionis liaustu immoderato asserunt occisum sub imperio Heraclii. Tunc nefandus Mahomat in Africa nequitiam legis stultis populis praedicavit. 25. Suintila regnavit ann. X. Victoria et consilio (1118B)magnus fuit. Vascones devicit, duos patricios Romanos cepit; omnes Hispanim et Galliam strenue rexit, et ob meritum pater pauperum vocatus est; et fine proprio Toleto decessit sub imperio Heraclii. 26. Sisenandus regnavit ann. IV. Iste synodos episcoporum egit; patiens fuit, et regulis catholicis orthodoxus exstitit. Toleto vitam finivit sub imperio Heraclii. 27. Chintila regnavit ann. III. Synodos plurimas Toleto cum episcopis egit, et subditum regnum fide firmavit. Toleto decessit sub imperio Heraclii. 28. Tulga regnavit ann. III. Blandus in omnia fuit. 29. Chindasuinthus regnavit solus ann. VI, et cum filio suo Reccesuintho ann. IV. Hujus tempore quievit Hispania, et per synodos erudivit Ecclesiam. Toleto obiit sub imperio Constantini Novi. 30. Wamba regnavit ann. IX. Primo regni sui anno (1118C)rebellante sibi Paulo duce cum quadam parte Hispaniae, prius feroces Vascones in finibus Cantabriae perdomuit; deinde cunctis civitatibus Gothiae et Galliae captis, ipsum postremo Paulum in Nemausense urbe victum celebri triumpho sibi subjecit. Postea ab Ervigio regno privatur sub imperio Constantini Novi. 31. Ervigius regnavit ann. VI. Iste synodos multas Toleto cum episcopis egit; filiam suam conjugem dedit Egicani. Toleto obiit sub imperio Justiniani. 32. Egica regnavit ann. XV. Iste dum regnum accepit, filiam Ervigii cum juratione Wambae subjecit. Filium suum Witizanem principem secum regno praefecit. Toleto decessit sub imperio Leonis. 33. Witiza regnavit ann. X. Toleto vitam finivit sub imperio Tiberii. 34. Rudericus regnavit ann. III. Istius tempore era 752, Farmalio terrae Saraceni evocati Hispanias occupaverunt, regnumque Gothorum ceperunt; quod (1118D)adhuc usque ex parte pertinaciter possident; et cum Christianis die noctuque bella ineunt, et quotidie confligunt, dum praedestinatio usque divina dehinc eos expelli crudeliter jubeat. Reges Gothorum defecerunt. Sunt ( sic ) sub uno ann. 314; Alarico regnante ab era 301, ingressi sunt Gothi in Italiam. Post hujus annos reges Gothi Galliam ingressi sunt. 191 Post septem annos Gothi Hispaniam migraverunt. In era D. IX. LXV. (forte, 835) regnavit Carolus Francorum rex, et patricius Romae.