Chrysis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chrysis
saeculo XV

editio: Siena
fons: Siena


1. INCIPIT COMEDIA ENEE SILVII POETE,
QUE INTITULATUR
CHRYSIS
2. 1. DYOPHANES, THEOBOLUS
DYO. Edepol nulla, opinor, est ratio prior,
quod emuli nimium clero sunt populi:
nam commoditates nobis invident bonas.
Soli miseri carent invidia viri;
quisquis beatus est, huic livor est comes.
Nobis divitie sunt, opes, delicie;
ad esum nati tantum et ad potum sumus;
dormire possumus et satis quiescere;
vivimus nobis, alii vivunt aliis.
Nulli pulchra est quam nobis gratior Venus;
non, ut alii, stabilem uxorem ducimus
que, si stomacosa sit, habenda est tamen;
nova in dies connubia, himeneos novos
celebramus: si placet amor, revertimur;
ubi displicet, alio flectimus iter.
Ex mille cum periculum fecimus, eam
que cordi fuit stabili prosequimur fide.
THEO. Mihi sic videtur. Sed quali iam nos putas
usuros nocte? Dum subagitabis tuam,
egon, adherentem pectori meo meam
tenens, dabo suavium et labrum mordicus
stringam et niveas milies premam papillas?
Vah, quotiens inter sua crura tibias
innectam meas! Sed hoc molestum est mihi...
DYO. Quid istuc est? THEO. «Antiqua est palla mea; novam
faxo ut habeam: quatuor mihi da minas.
Baltheum nullum est mihi etiam; adiuva ut habeam».
Hec vox mihi semper sonat in auribus.
Talentum impertitus sum, sed quo plus do, magis
expetit «Hoc indigeo, hoc prebe, hoc volo.
Es quidem nullum in crumena superest mea;
despoliandus est quisquis indigens mei
advenerit. Ligari amantis marsupium
nequit». Nil satis est meretricibus malis.
Sed unum singraphum quam facimus hodie
persolvet cenam; tum post, aliud aliam.
At iam in angiportu, ubi manendum est, sumus.
Nihil tumulti audio. Vereor... vereor
huc ne frustra venerimus. Sed pulta hostium.
DYO. Ah, nescis publicam custodes ad ianuam
e proximo? THEO. Ergo fac signum, ut veniat anus.
At ego expectando crucior miserrime;
nil mora peius, nil expectacionibus.
Mane, mane! Observat nos ianitor, quem pii
omnes dii perdant! DYO. Tace parum, et signum dabo.
3. 2. CHRYSIS meretrix, LYBIPHANES familiaris, SEDULIUS
amator
CHRY. Cur hac noctu non es mecum? Quo nunc properas?
Mane, amabo! Dormito hic, ut nudi simul
in amplexu simus. Cur mihi suppetias
quasi gravastellus das? SEDU. Ne noceam tibi.
CHRY. Ohe! Ne noceas, ais? SEDU. Aio: balneum
quis tibi persolvit, aut tu cur hodie
preter morem lavisti? Tete illic habeat,
argentum qui dedit. Nam qui dat, ipsus parum
iniurius, si tibi lucrum auferat, siet.
CHRY. Parvi me pensitas et me facis nihili,
qui rivalibus me quam tibi vis potius.
At at... SEDU. Quid «at at»? Tui causa facio,
ne dantes abigam, qui prebeo perparum.
CHRY. Hem! Dantes! Quasi me plurimi nunc habeant,
quod tu solus et unus, vel... SEDU. Aha, «vel»! Scio:
nemo nisi ego te unus, vel centum alii!
CHRY. Expetessunt plures, paucis datur frui.
Sic me dii amassint, ut preter te vix duo
consueverint mihi. Nunc, ut mundior tibi
advenirem, lavi. Tibin sum morigera?
Anime mi, mane, mane! Noli irascier.
LY. Ut blanda est meretrix! Iam tendit insidias.
Viden ut amplectitur, quasi amatrix probe?
Non mihi has induceres sicophantias;
aurum his verbis ut venerit studes, pessuma!
Novi ego mores meretricis; namque, cum
pauper est, arridet et quidvis facit.
Amare assimilat, non amat, quando lacrimas
ut lubet vortit atque ut volt: obediunt
meretrici lacrime. At istic sese putat
alterum Ganimedem aut Parin coli alterum.
Nosce te, Seduli: istuc etatis hominem
non amat mulier; si quid das, amat.
Aliam vitam et mores iam debes alios
istac etate induere; nam vesperus adest.
SEDU. Sic est, nec me quod dicis latet. Nugas scio
istarum. LY. Quid igitur heres? Quid hic agis?
Nulla hic habenda est mora, postquam Venus iacet.
Quin imus et aliis cedimus? SEDU. Animo
gerundus mos est; lubet ridere cum ioco.
Scortis ut scortis utor: simulant, simulo;
fingo me captum nec sum; par pari refero.
LY. At istuc, hercle, magni plenum est discriminis.
Urit amor pusillatim clamque ingreditur,
et iocos scimus in seria mutarier.
Vide, sis: nam, si ardere incepisses, spoliis
te direptionique para, quasi sies
captivus. Tigris est, non mulier, meretrix;
cum amari scit, petit, capit, spoliat, rapit.
SEDU. Desine, scio. Quid, malum, in fornice venis
philosophari? Leno hic, non Cato, loquitur.
LY. Decet ubique bene loqui atque facere.
Non veto scortari, sed scortari nimium.
CHRY. Quid vos inter vos his murmurationibus
concertatis? Adesto, Seduli, propera.
SEDU. Adsum. CHRY. Sequere me huc intro. SEDU. Sequor lubens.
4. 3. LYBIPHANES, PYTHIAS
LY. Illi iam intus secundas agunt nuptias.
Perlepida est istec tua soror, Pythias.
Sed ubinam illam invenisti? Quo balneo
lavit? Estne, ut opinor, quod Theobolus
stipem dederit? nam ille hanc noctem redemit pretio.
Dic, amabo. Soli sumus, nusquam effluet.
Tum te hic agnoscam et coniacebimus simul.
PY. Quis tibi istec dixit? LY. Qui scit: ipsus hodie
in foro Theobolus. PY. Rem omnem, ut est, tenes.
Ego, ut adventastis huc, rapio pallam,
in balneas curro festina, Chrysim voco.
«Heus, Chrysis!» inquam «Chrysis! frater adest domi,
peregre reversus. Quid stas? An nondum venis?».
Ille, qui argentum dederat, rubet illico,
post pavet. «Hem, mea Chrysis, hoccine» ait
«te facere? Insalutatum me deserere?».
Illa «Bonum animum» inquit «habe: redeam,
ad cenam veniam ubi decretum est. Vale».
LY. Dixin ego? Sed quid Cassina? PY. Etiam redit.
Charinus obviam fuit, qui illam domum
perduxit. Nunc reor ambos permolere.
Sed nos quid agimus? Cur non coimus etiam?
LY. Pone puellum. PY. Iam dormit. Ah, vir veniet!
LY. Ne dubita. Cadum hunc exhaurire prius
sententia est; nam fauces omnes arent. Bibe.
PY. Bene admones; nam potus eque atque coitus
sapiunt mihi. Istec si absint, nolim vivere.
Sed infelix est omnis nupta, que imperium
fert viri. LY. Infelicior istic, qui femine
subiectus est. Emori velim quam nubere.
PY. At nullum fidelem invenias virum sue
coniugi. LY. Nec ullam marito feminam.
Casta est quam nemo rogat, nemo stimulat.
Oculo pocius solo quam solo viro
contenta est mulier: indomitum est animal,
nullis regendum frenis nullisque monitis.
Tolerabile est, si quis inscius colla dat
maritali capistro semel tantum; sed hic
qui, liber factus, novis se iugis implicat,
tam excusari potest quam qui bis naufragium
pertulit, primo non sat admonitus malo.
Scite, mehercule, canones eos abigunt
sacerdotio qui secundas in nuptias
migrant: namque stultis sunt stultiores quidem
indignique templis ministrare biiuges.
Coniugis maritus est vile mancipium,
servitutem malam quod servit et pessimam.
Is sapit qui vobis sic utitur ut ego:
tu mihi vas tuum das, ego tibi meum
utendum; tantum tibi obligor quantum tu mihi.
Popisma ut emisimus, liberi ambo sumus.
PY. Nimis sciolus es, postquam bibisti satis!
Sed veni, mi columbe, mi passerule,
mi turtur, mi galle! Quid agis? LY. Hem, venio.
5. 4. CHARINUS
O stultas hominum mentes et vanas nimis!
O mortalium ceca pectora! O Furie
Eumenides, quid vexatis humanum genus?
Quo sapientiorem se quisque iudicat,
eo stultior est. Vidi plures in foro
nuper propter Armeniacos ire anxios;
illos namque invasisse dolent imperium
et occidisse quosdam Suicenses truces.
Hostem volunt alii externum propulsarier
ulciscique suos. Tum post quidam togati
non capio quid divisionis flebile
inter pontifices aiunt esse maxumos.
Ego sapientis verbum mente teneo:
curas post tergum decet inanes mittier.
Ut in cavea certant pulli gallinacii
esce causa, quibus cras est decretum mori,
sic propter imperium contendunt homines,
quod quam diu tenere debeant nesciunt.
At ubi carendum sit, imperio prius
quam cibo malim carere. Quid refert mea,
Gallus an Theutonicus uter imperet?
Stulta est cura que nihil parturit commodi.
Nil animo melius placido et libero;
nec regnum nec honor cum quiete convenit.
Qui, paucis contentus, ad naturam sibi
instituit vitam nec studet honoribus,
istic, me iudice, sapit; hunc ego sequor,
huic me parem preparo; que sunt, divitias
effundo, non quero novas. Qui me sequitur,
illic sibi curet. Nil post obitum volo.
Nemo funera faxit mortuo nec mihi
sarcophagum statuat. Quid gloria vanius
sepulchrali? Seu me vermes edant vel aves,
tantundem facio, dummodo vivens edam
et bibam quod placet, dummodo letus meus
sit animus. Hoc ago curoque sedulo.
Nunc ex balneo Cassinam accersivi meam
et ad me iussit ut veniret. Quamvis alius
argentum dederat, sibi ut esset mundior,
ast ego primitias habeo. Ter Venus
restincta est illinc, euax!, quo lubet modo.
[Page 11]
6. 5. ARCHIMENIDES amator, ANTIPHILA meretrix, CANTHARA
lena
AR. Tu sola hic es? Ubinam alie, Antiphila?
Ubi alii? AN. Sola, et anus hec. Sole sumus;
sed aderunt, ut autumo, quam citissime;
cena iam cocta est, et vinum affertur vetus.
CAN. At istuc primum esse oportuit, Antiphila!
Viden ut arent fauces? Pulmone nihil
est meo siccius. Proh, vix queo spuere,
vix loqui! O vinum! Heu vinum! Cur, vinum taces?
Non vereor vera loqui: sum multibiba,
merobiba, non limphibiba aut medobiba,
neque cervisiam bibo neque siceram:
Theucris hec largior et Boemis pocula.
Quasi lagena sum, ubi vinum solet Chium
condi. Quid opus verbis? Sum vinosissima,
et fluvium, si vini siet, recipiam... Ah,
flos veteris vini meis naribus
obiectus est! Nunc eius amor me cupidam
letificat. Ubi, ubi est? Euax, est me prope!
AR. Eccum, accipe vitrum. Pota, festiva, bibe!
Esto mihi propitia, suscipe phialam.
[Page 12]
CAN. Canthara mihi est nomen: ex cantharo bibam.
Ah, habeo! Salve, anime mi, Liberi lepos!
Ut veteris, vetusti vini sum cupida!
Nam omnium unguentum odos pre tuo nausea est.
Tu mihi cinamomum, tu rosa, tu crocus,
tu cassia es. Nam ubi tu profusus fueris,
illic ego me sepultam, hercule, pervelim.
Ut dulcis nasum odos obsecutus es meum,
da vicissim meo gutturi gaudium.
Accede, Bacche! Tete ipsum expeto tangere,
tuos liquores peramo. Sitio, bibam!
Vah, quam molliter, quam percurrit arterias
suaviter! Iam venas omnes letarier
sentio; cor salit, redeunt iam spiritus.
Hoc est vivere, hoc agere est hominis!
AR. Bella potatrix! Viden ut pulcre ingurgitat?
Eapse merum sic condidicit bibere,
aliis aquam, ut bibant, dat mulieribus.
Sed ubi tu nunc es, libello Venereo
[Page 13]
que me citasti? Ecce, me sisto; contrane ades?
AN. Adsum; nam, si absim, nihil mihi recusem mali.
AR. Anime mi, non est consentaneum procul
amantem abesse. Retine me, amplectere.
AN. Hoc etiam est quamobrem cupio vivere,
quia te ipsum video, teneo, potior.
CAN. Enimvero quis non istos iam nunc arguat?
Bonum est parum amare sane, insane non bonum est;
verum totum insane amare, hoc isti faciunt.
AR. Sibi habeant regna reges et divitias,
sibi honores, sibi virtutes, pugnas sibi,
sibi prelia, sibi quodlibet, dum mihi
abstineant invidere; sibique habeat
quod suum est quisque; tu mihi semper, Antiphila,
ut nunc placeas teque perpetuo fruar.
CAN. Vos istec missa facite; post repetite,
cum accubabitis. Iam cenare nos et bibere
tempus est. Sed forum crepitum et cardinum
visa sum audire. Apage te, iam veniunt.
[Page 14]
7. 6. DYOPHANES, THEOBOEUS amantes, CANTHARA lena
DYO. Nimirum fallimur, decepti sumus!
Silentium magnum est hic in edibus.
Sed eccam Cantharam. Salve, Canthara.
CAN. Salvete, mea vindemia, messis mea!
Quin ascenditis, aucupium meum?
THEO. Ha he he! CAN. Quid rides? THEO. Te rideo. CAN. Cur?
THEO. Quia veridica es, remque, ut est, ais.
Nam, nisi nos simus, fame pereas.
CAN. Siti perire possum, non fame.
Sed vide, quia non bene dixi aucupium
vos esse; sed questus quem facio
similis est aucupii. In aucupio
hec sunt: auceps, area, cibus, aves.
Hec domus est area, cibus est meretrix,
ego sum auceps ac vos estis aves,
qui bene salutati consuescitis
et, compellati blanditer suaviis,
attractu papillarum et oratione venustula,
tamquam aves deprendimini retibus.
DYO. Nunquam melius dici verum vidi prius.
[Page 15]
Sed ubi esca est nostra et nostri calamitas
fundi? Perii, Theobole, nil video.
Interii, miser! Quid iam dicam aut faciam?
CAN. At iam aderunt. DYO. Istuc «iam» annus erit!
CAN. Imo mox venient. DYO. «Mox», more Gallico,
quod annis quatuor et decem perficitur.
Heu me miserum! Argentum ut aliis lavaret dedi.
Siccine fit, Cassina? Siccine me trahis
promerentem optime? Hoccine premium
bene merenti reddis? At malo cum tuo,
perlecebre, pernicies, exitium!
Nam mare non mare est ut tu es mare.
Ingrata atque irrita sunt omnia
que dedi aut, pol, feci bene! At posthac tibi
male quod potero facere faciam.
Ego, pol, te ulciscar ut digna es utque meres
de me, ut que sis nunc et que fueris scias.
Redigam te unde orta es, ad egestatis terminos;
que, priusquam te adii, pane sordido
[Page 16]
vitam oblectabas et in pannis inopia.
Nunc quia est melius me, cuius opera est, fugitas,
meque ignoras, mala, qui vestibus
te nudam operui. Sed reddam iam te ex fera
mansuetam, si vivo, et humilem fame.
THEO. Vin meum experiri consilium? DYO. Quid est?
THEO. Sine eas venire. DYO. Si venerint tamen.
THEO. At venient, hercle! Rimate stabula
postquam fuerint omnia et omnes viculos
percurrerint, venient. Squalide, sordide,
inmunde, fimo ac stercore fetide,
dicent rem seriam sese fecisse domi,
sed odos teter indicabit scelus.
Venient, quia nemo cubilibus
dignatur eas; nec ipsi qui fricant equos,
postquam restinctus ignis est, retinent eas.
Colluvies primitus omnis hominum
fexque populi debet saturarier;
tum, culinarum peruncte abdomine
eruptatoque vino in nostros madide
migrabunt amplexus; et quo nunc coquos
ac muliones ore et sandapilas,
histriones et mimos et tibicines
[Page 17]
exosculantur, eodem nobis savium
oppegisse volent. Tum nos hic in angulis
spernentes eas sedebimus, nec bibere
aut comedere, nec condormire quoque
dignabimur. Hoc eas cruciatu nimis
afficiemus, ulciscemurque iniurias.
DYO. Si nos amarent, tunc istoc utier
modo liceret; sed ille nos nihili
pendunt. THEO. Dum quod damus amant iam diu!
Nos amittant, facileque iniurias
illis damus. DYO. At istuc nobis multo egrius
quam illis erit, si neque loqui neque tangere
licet. THEO. Quid ais, ridiculum capitulum?
DYO. Male ulcisci qui plus sibi quam hosti nocet.
Carere cena et potu queo, cubatu non queo.
Ego in sinu mee dormire volo,
vel si caprum oleat. THEO. Si sic devincier
sinis teque captivum prebes, iam funditus
occidisti. Nam te fixum sentiet
aput se clavo Cupidinis nec redimi
posse; nec tibi parcet; nam meretrix,
cum amanti parcit, sibi non retur parcere.
Actum est, ilicet, et conclamatum est: rapiet
[Page 18]
actutum quicquid est usquam tibi gentium.
In frena te stringet, sellam coget ut feras,
quasi mule dorso insedebit tuo.
Heu, quibus te miserum lacerabit modis
tua Celeno! Nam quem meretricis amor
urget, is, nisi amorem dissimulat,
perditior est perditis in lacu Stigis.
DYO. Quid igitur faciam? THEO. Ut simules te nihil
curare hanc. DYO. At neque istec quicquam magis
me faciet. THEO. Faciet. DYO. Qui? Si ego renuo?
THEO. Nosco mulierum mores et ingenia;
nam que velis nolunt, que nolis volunt.
DYO. Si sic admones, parebo. THEO. Sic facto est opus.
Sed heus, tu! DYO. Quid vis? THEO. Non tamen prohibeo
hanc illis exprobrarier contumeliam,
at verbis. DYO. Verbis constantibus, mordacibus.
Sed quid iam nunc illic clamitat coquus?
8. 7. ARTRAX coquus
Obsonium coctum est; iam cena deperit.
Iam disquamavi pisces; congros, murenulas
exdorsuavi, iam faxo exossatas sient.
Pulli gallinacii et pigargi bulliunt.
Oricem veru tenet et leporem.
[Page 19]
Clunes apri optumo more condiam.
Ardee quoque due atque merule decem
asse sunt istic cum duobus pavonibus.
Perdices dum vivo iam plus mille memini
coxisse, sed his nunquam meliores puto.
Vah! cena bona, uncta, sapida, lepida!
Ipsus mihi, dum narro, salivam moveo.
Sed huius quid si crus alterum voro gruis?
Facile hoc genus avis dicam monopedum,
que semper in pratis uno consistit pede.
Vah, comedant isti frigidum, ego calidum!
9. 8. CHARINUS et SEDULIUS amantes, LYBIPHANES
familiaris
CHAR. Nil amor est aput homines nisi
dura carnificina, aspera et teterrima.
Hoc ego in me sentio, qui omnes homines
supero animi cruciabilitatibus.
Iactor, vorsor, agitor, stimulor, crucior
in amoris rota; miser, exanimor.
Feror, differor, distrahor, dirupior,
[Page 20]
ita meo nulla mens est animo,
ita ingenium omne perdidi meum.
Quod lubet non lubet iam id continuo,
ita me amor lapsum animo ludificat;
fugat, agit, appetit, raptat, retinet;
quod dat non dat, deludit, quod suasit modo
iam dissuadet, quod dissuasit mox imperitat.
Ubi sum, ibi non sum; ubi non sum, illic est animus;
ut maris fluctus huc et illuc trahor;
iam mihi nulla abest perdito pernicies.
SEDU. Quid hic secum duriter amorem culpitat?
Edepol, qui amat, si eget, miseris
erumnis afficitur! Adibo atque alloquar.
Salve, Charine. Quid est? CHAR. Hem, Seduli, quid est
rogas? Exedor, maceror et exenteror;
amando miser perii, occidi, interii!
SEDU. Absurde facis, qui te sic angas animi;
in re mala animo iuvat utier bono.
CHAR. Consule quid agam. SEDU. Morbum patefacito.
[Page 21]
CHAR. Mea Cassina et tua Chrysis dormient
aput Cantharam lenam in edicula.
SEDU. Scio. CHAR. Scis et taces? SEDU. Scio et taceo.
Nam scortum fortunati est oppidi simile,
quod rem non servat sine multis viris.
Nubere volt meretrix quotidie
novis maritis. Nupsit hodie mihi;
hac noctu nubat ut aliis decet.
Nunquam vidua cubare volt domi;
nam, si non nubit sepe, fame perit.
Num tibi sat est horis compluribus
in eius amplexu iacuisse quam amas?
Da locum aliis, queso: nihil diminuent.
Que nunc est hec, etiam cras eadem
ad te redibit. CHAR. Hau! Hau! Frustra tecum loquor.
Quid tu, Lybiphanes, mihi nunc ais?
LY. Eum qui amat hominem miserrimum.
CHAR. Imo, ecastor, qui pendet multo est miserior!
Sed consule, obsecro atque reobsecro, mihi.
LY. Si mihi auscultas, excudi iam consilium.
Scio Dyophanem atque Theobolum
nunc his succensere, quia tardiuscule
cenatum vadunt. Monebo has meretriculas,
illorum ut temnant iras atque irrideant;
[Page 22]
nam sic eos ludificabunt magis.
Tum rixam miscebunt seseque divident.
Vos in insidiis ibidem presto eritis,
ut, his abeuntibus, ingrediamini.
CHAR. At si lena faveat; nam me nescit ea.
LY. Cedo argentum; cuius est ymagine
signatum? CHAR. Cesaris. LY. At hec novit Cesarem,
et te lubentius quam Lubentiam
agnoscet; nam crumena illorum est vacua,
et tua nova est et plena plenior.
Idem est lene amator quod piscis quidem:
nam piscis nequam est nisi sit recens;
is habet sucum, is suavitatem,
quovis pacto coquas atque condias.
En, quam leta erit te piscem advenisse novum!
Sed eccas euntes. Nisi te tenes, eo.
CHAR. I, frugi servule, iam nos sequimur.
10. 9. CHARINUS
Hoc quod iste facit servi faciunt boni,
qui neque more neque molestie imperium
[Page 23]
habent herile sibi. Nam qui ex sententia
servire postulat hero, hunc in herum
matura, in se sera condecet capessere.
Et qui servus amare cognoscit dominum,
is retinere ad salutem herum, vel si tacet,
debet, ut istic occipissit modo.
Nam, quamvis dissimulat Sedulius,
non tamen ardet minus; quod servulus
agnoscit callidus. Ideo, quasi mihi
salutem procurassit, vel illi consulit.
Namque erubescit hic amorem faterier,
quia meretrix est quod amat. Ego
nil mihi dedecoris existumo fore,
si quod palam est venale nummis emo.
Nemo me ire publica prohibet via,
dum ne per agrum clausum faciam semitam.
Si nuptis abstineo, vidua, virgine,
nemo me scortum amare prohibet aut vetat.
11. 10. CHRYSIS, CASSINA meretrix
CHRY. Recte, ut opinor, Lybiphanes ait:
acerbis quam blandis retinetur artius
amator verbis, quom captus est semel.
[Page 24]
At eant hi quo velint, abeant, fugiant;
an forma nostra est que vendi nequeat?
Satis hos emunximus; nam sanguinem
elicias oppido, si premas amplius.
Quod si procos redamassimus novos,
de pleno melius promeremus ubere.
Volt placere novus amator statim,
volt posci, volt dare, volt effundere,
volt placere sese lene, volt mihi,
volt pedisseque, volt catulo meo,
auroque gravem porrigit manum.
Subblanditur semper amator novos,
antiquus semper inclamitat. Decet
ad suum quemque questum esse callidum.
CAS. Ita est ut dicis. Ego istuc sedulo,
sic me dii servassint, adnitor facere.
Nemo mihi plus mense amator sapit;
semper nove kalende amores novos
afferunt mihi. CHRY. Nimis amas solide!
Nam nonas et ydus celebrare nuptiis
convenit recentibus; vel, ut ego
institui vitam, cum novo sole novos
concubinos querere. Sed eccam in hostio
Cantharam. CAS. Ipsa est, an non? CHRY. Ipsissima est.
[Page 25]
12. 11. CANTHARA lena, CHRYSIS meretrix
CAN. Quis tantum auri vel argenti in loculis
servassit suis quantum nos, que sine
prediis vivimus, largimur foras?
Argento solem et lunam et aquam et diem
et noctem non emimus aut tenebras;
cetera que volo Gallica mercor fide.
A pistore cum panem petierim,
vel cum vinum posco ex cenopolio
aut ex macello piscem, agnum vel edum,
vacua redeo nisi es dederim.
Itidem amatores ex me sentiunt:
nemo huc intrat nisi dat argentum prius.
Non pascor verbis, credo quod video.
Illi iam suum dederunt symbolum,
et mihi quod equum fuit. Si tamen duo
adveniant novi, qui argentum novum
afferant, non recusabo pandere
posticum, ut intrent domum clanculum.
Sed quisnam est qui Vulcanum in cornu gerit?
Chrysin video. Salve, Chrysis mea.
CHRY. Salvam hercle gaudeo te esse, Canthara.
Quid nostri homines? CAN. Subtristes accubant.
[Page 26]
CHRY. Duc nos supra; iam faxo ut sint hilares.
CAN. Ite, pascua mea et feraces vinee!
13. 12. CHRYSIS, CASSINA meretrix, THEOBOLUS et DYOPHANES
amantes
CHRY. Salvere iubeo amatores optumos;
salvete, qui fidem facitis maxumi!
Ducite ex animo curam et hilares
hac noctu, fidi amantes, gaudio
operam date. Salvete, animuli,
vite nostre, festivitates mere.
Quid agitis, voluptates et festi dies?
Quid agitis, passeres, columbi, lepores?
Facessat meror. Quid aiunt? Proh, tacent!
CAS. Indignis qui bene dicit, is dicit male.
Potin tacere, cum sic ipsi tacent?
CHRY. Indigna digna habenda sunt, que facit amor.
CAS. Mitte has, precor, statuas marmoreas.
Nemo plane sua intelligit bona
nisi, cum in potestate habuit, perdidit.
CHRY. Noli obloqui, nec mirere quod silent:
decet verecundos esse adolescentulos!
Istec barba vix annos est tonsa bis decem.
THEO. Viden ut magna ingenia in occulto latent?
[Page 27]
Nasci te virum, Chrysis, par fuerat!
Proh, verum est quod dicitur: mulieres duas
peiores esse quam unam. Sic experior!
Ite, meretricum genus pessimum,
que quasi musceque culicesque et pulices
omnibus estis damno atque molestie,
bono usui nulli! Nec quisquam hominum
vobiscum frugi consistere potest.
Qui consistit, culpant eum ceteri,
ipsumque remque fidemque dicunt perdere.
An satis peccasse fuit, nisi ultro etiam
irrisum nos veniretis, meretricule?
CAS. Quid nos peccavimus aut fecimus mali?
Venire diximus, ventum est. Pueri
non faxint que facitis. An nos aves
creditis, que volatu quo petitis
actutum percurramus? Exquirite alias!
DYO. En audaciam muliebrem: viden
in manifesto ut se excusant scelere?
CAS. Nulla tam parvi est mulier pretii
[Page 28]
que, si culpam in sese nullam admiserit,
nomen non velit suum retinere bonum.
Sed nihil ego vos demiror modo,
nam hec inter amandum sepe interveniunt.
Incidunt voluptates atque miserie,
intervenit ira, redit rursus gratia.
At ire si que forte interveniunt,
si reventum in gratiam post fuerit,
bis tanto crescit amor quam perprius fuit.
Consulto agitis, ut maior voluptas siet,
in nostram cum remeaveritis gratiam.
DYO. Vestram nos redeamus in gratiam?
Ite in malam crucem ut estis merite, lupe!
Subicite vos quibus placet lenonibus,
que nulla non taberna prostatis hodie.
CAS. Per Iovem iuro et matrem familias
Iunonem et, quam vereri me decet, Venerem:
nemo me hodie extra te unum tetigit.
DYO. Vera istec velim. CAS. Vera dico. DYO. Mulier es,
audacter iuras atque falsum iuras sciens.
CAS. Dii me omnes, nisi sum veridica, perduint!
DYO. At vos neque deos creditis neque deas
usquam esse, et animas cum corporibus
[Page 29]
extingui putatis, scelestissime!
Verum, ut tu, Cassina, meam sententiam
et quid animi geram erga te scias,
ita me dii deeque superi et inferi
et medioxumi et Iuno regina
et Iovis supremi Pallas filia,
ac me Saturnus ipsius patruus
atque Ops opulenta illius avia
servassint et amassint diutius,
ut ego te, pessuma, dum vixero,
nec tangam posthac unquam nec alloquar,
quamvis per annos vivam Nestoreos.
CAS. Hei mihi, iam perimus, Chrysis! Quid agimus?
Amatores bellos amisimus, teneros.
Ubinam gentium reperire similes
quimus? Proh, iam deserte, iam sumus vidue.
Heu, iam pullas oportet nos vestes emere!
At his saltem pretium emundis duint.
CHRY. Sed meus hic amator me non relinquet, scio.
THEO. Quia reliqui, et dedi te tuis stabulis.
Abi ex oculis, nefandissima, citius,
que nummis preditata recalcitras meis.
Quod dedi datum nollem, reliquum non dabo.
CHRY. Si peccatum esset quod putatis, madide
[Page 30]
adhuc essemus. Sed agite periculum,
introspicite: sicut ex balneo
exivimus, munde et nitide sumus;
nec videri, si placet, refugimus.
THEO. Abite, inverecunde, sceleste, fetide!
Abite, ni vultis experirier
nostri quam pugni sint hedie graves!
CHRY. Res seria est. Quid agimus, Cassina?
Si nunc nos suspendimus, operam lusimus,
et ultra operam restim perdidimus,
atque his voluptatem creaverimus,
qui tamquam inimici nostro gauderent malo.
Vivamus potius et comedamus satis;
sic illis fiet egre plus quam velint.
14. 13. ARCHIMENIDES amator, solus
Parva res est voluptas in etate hominum
at molestie quidem longissime.
Voluptati semper est meror comes;
humana ut sunt, nihil est perpetuum datum.
Hoc ego plane iam nunc experior,
[Page 31]
hanc qui noctem mihi iocundissimam
futuram rebar. En, que nunc est turbatio!
Esuriales illi iam ducunt ferias.
Cum caduceo, quasi Mercurius,
componere hos inimicos volui;
iste mihi auscultarent, illi non audiunt.
Sed quid ego amicorum causa crucier,
si sponte sua dolent, cum possint fungier
isdem, quibus ego fruor, voluptatibus?
Herebo iam his voratricibus modo,
hisque me letum dabo atque subblandiar.
Stultum est curis se vexare superfluis;
viden ut vinum ingurgitant ebriole?
Nihil est in his mestitie: sapiunt.
Cum his sapere volo, non cum illis desipere.
En fortunatus ego, qui nubere
uni putabam; iam nubam tribus!
15. 14. CANTHARA lena, CHARINUS et SEDULIUS amatores
CAN. Quis illic est qui nunc posticum movet?
CHAR. Amicus tuus. CAN. Quis amicus? CHAR. Ego.
CAN. Quis tu «ego» es? CHAR. Charinus. CAN. Quis Charinus, amabo?
CHAR. Charinus qui Cassinam perit tuam.
CAN. Qui sies nescio. CHAR. Scit Cassina qui siem.
CAN. Quid tibi vis? CHAR. Intromitti postulo.
CAN. Quam ob rem? CHAR. Quia videre illam cupio.
CAN. Quid amplius? CHAR. Et condormire illi flagito.
[Page 32]
CAN. Quis tecum est? CHAR. Sedulis, amator Chrysidis.
CAN. Quid poscit hic? CHAR. Idem quod ego peto.
CAN. Quid dabitis? SEDU. Quecunque volueris.
CAN. Auri dragmam postulo. SEDU. Dabitur maxime.
CAN. Quando istuc erit? SEDU. Cras primo diluculo.
CAN. Nisi nunc dabitis, operam perditis.
SEDU. Dabimus, ecastor; ne trepida, mulier!
CAN. At in presentiarum volo dari.
SEDU. An nescis quales hic sumus viri?
CAN. Bonos puto, sed non volo fallier.
SEDU. Nec scimus fallere, nec volumus.
Que bonis fit viris gratia, gravida est bonis.
Inescabis nos, si admiseris modo,
et optume fenerabis beneficium.
CAN. Qui cavet decipi, vix cavens cavet;
sepe cautor captus est, dum cavisse putat.
CHAR. At huius cras duplum dabimus tibi.
CAN. Nunquam ego tam fui astuta aut callida,
quin bonum dari vellem in presentia.
CHAR. At si nihil est auri aput nos modo?
CAN. Ite hinc et nummosi revertimini.
Interdictus amor est pauperibus.
CHAR. Quid, si arraboni dedero pallium?
CAN. Nichil facies. CHAR. Quid, si aureum cingulum?
[Page 33]
CAN. Admittam. CHAR. Accipe, sed servato probe.
CAN. Ite huc; animam silendo premite,
ne illi verba vestra arbitrari queant
amatores, in scannis qui iacent, alii.
Pulchram, ecastor, fallaciam struimus;
at fallere non est fallere, nisi astus siet,
sed malum maximum, si venit palam.
Manete hic; ego vinum et cene particulam
ad vos afferam. Post Archimenidem
in hanc rem mihi conciliavero,
namque is etiam hic cum sua dormiet.
SEDU. Perge, lenarum omnium quas novi melior!
16. 15. DIOPHANES amator, CONGRIO servus
DYO. Quanto magis rem hanc animo repeto,
tanto egritudo resurgit auctior.
Siccine sublitum esse os decuit?
Quod cum scibitur, pulchre irridebimur.
Ad forum cum venerimus, omnes referent:
«Hi sunt, quibus heri verba sunt data».
Sed quid tu nobis iam suades, Congrio?
[Page 34]
Hiccine dormimus an imus domum?
CON. Manere necessum hic est, namque custodibus
observantur publicis omnes vie.
DYO. At dormire hic non possum. CON. Ergo vigilia.
DYO. Ah scelestas meretrices! CON. Scelestissimas
verius voces. DYO. Cras illam mulctabo male.
CON. Quid facies? DYO. Crinibus in terram dabo.
CON. Recte. DYO. Post hec, insultabo calcibus.
CON. Pulcre. DYO. Linguam mox eripiam sibi.
CON. Viriliter. DYO. Stat mens oculos eruere.
CON. Fortiter. DYO. Ossa confringam quelibet.
CON. Sicut meruit. DYO. Quid, si enasare lubet?
CON. Probo. DYO. Nec aures indulgebo sibi.
CON. Indigna est auribus. DYO. At nunc irruo,
vel cras potius? CON. Cras melius censeo.
DYO. Scin tu quid mihi alias obtigerit?
CON. Nisi dicas, nescio. DYO. Bachidem colui
Maguntie. Hec me frustra occepit habere;
ego dissimulare, illa me reposcere.
Revertor. Dum cena coquitur, miles adest;
orat me Bachis cedere militi.
Ego irasci, illa rogitare magis:
amplectitur, osculatur, tractitat.
Ego inter basiandum arripio dentibus
nasum et fugio. CON. Vah, militare facinus!
[Page 35]
DYO. At quid illud? Dixin tibi quo pacto Senis
dilaniarim mecam? CON. Plus milies.
DYO. Accipe rursus atque audito ordinem.
CON. Iam me somnus opprimit, narra Theobolo;
is tecum vigilat. Si sim rex ego,
ex amantibus tantum deligam vigiles.
His ego in asseribus iacebo et dormiam;
vos vigilate, fidi custodes urbium.
DYO. Haud iniquum optas. Res otium petit
quam incipisso. Nisi Theobolus mihi
aures dat, tibi vel dormienti referam.
17. 16. ARTRAX coquus
Iupiter, amas me, measque auges opes;
voluptates opiperas offers mihi;
cure sum tibi, tot das mihi ferias,
potationes, saturitates, gaudia!
Sed cena, ut video, adhuc restat dubia.
Edepol, ne ego me prius explevi probe!
At reliqui in ventre celle uni locum,
ubi reliquiarum ponam reliquias.
Proh, Iupiter, quam diversa sunt hominum officia!
[Page 36]
Pars in amplexu meretricum iacet,
pars eiulando fortunam incusat suam.
Ego, quod optimum est, ventri consulo meo.
18. 17. CANTHARA lena, CASSINA et CHRYSIS meretrices
CAN. Illi iam abierunt nunc hospites novi
expleti; sed assunt adhuc veteres.
Elevabo vocem: volo ut audiant.
Cassina, Chrysis! Quid agitis, paupercule?
CHRY. Nil, ecastor, hac noctu dormivi, misera!
CAS. Haud dubito, nam subagitata es probe.
CAN. Quid obstat tibi? CHRY. Qui me vexat amor.
CAN. Cuius istic est amor? CHRY. Theoboli.
CAN. Quid tu, Cassina? CAS. Eodem modo pereo.
CAN. Quid te cruciat? CAS. Dyophanis amor.
CAN. Insulse, stulte, fatue, bestie!
Illi vos temnunt, vos contra diligitis?
Ubi nunc verba que dicta sunt heri?
Emori prius velim quam illa tolerem.
CHRY. Quod ira dicitur, meminisse non decet.
CAN. At illi ex animo dixerunt malo.
CAS. Non illi, sed amor locutus fuit.
CAN. Ego, ut natu maior, sic sum sapientior;
auscultate mihi, si bene consulo.
Mittite hos aridos concubinos querulos;
ego alios dabo, formosos, iuvenes,
potentes, divites, qui vos vestibus,
si vultis, aureis actutum vestient,
qui vobis et mihi bene facient.
CHRY. Ah, mea Canthara, quid ais? Quid est
[Page 37]
quod in mentem modo cecidit tuam?
Si possunt retro redire flumina
atque convexo sidera celo cadere,
potero et ego mei Theoboli
immemor esse. CAN. Quid tu ais, Cassina?
CAS. Prius inter arandum pisces invenient
atque in arboribus summis ruricole,
quam meo decidat Dyophanes pectore.
CAN. Nunquam rem facietis ambo, si viris
tam vultis esse fideles: hoc decet,
si matronas; meretrices dedecet.
CHRY. Quin sinis nos, ut volumus, vivere?
CAN. Quia vos mendicas esse doleo;
assunt dites, qui vos amant, milites.
CAS. Incassum faris; stat fidem servare datam.
CAN. Vino, non amore, bonum est uti vetere.
CAS. Enecas. Quin taces, dum fixas vides?
CAN. Taceo; sed vos hoc agetis, si sapitis.
19. 18. DIOPHANES, THEO.OLUS, CANTHARA, ARCHIMENIDES
DYO. Audistin que ille inter se dicerent?
THEO. Usque a principio omnia, et gaudeo.
DYO. Quid ergo dicis? THEO. Nos malos et illas bonas.
DYO. Quid faciemus? THEO. Revertemur in gratiam,
orabimus veniam, supplicabimus.
DYO. An nescis quam dure iurarim miser?
[Page 38]
THEO. Iurasti lingua, mens iniurata manserat.
DYO. Ah, nefas est iusiurandum spernere!
THEO. Nulla tenet amantes religio.
Quia lingua iurasti, eadem ut deiures volo.
Ridet istec ex alto periuria Iovis.
DYO. Siccine suades? THEO. Et suadeo et imperito.
DYO. Imperio qui malus est, minus est malus.
Sed nostrum Archimenidem compellare placet.
Heus, Archimenides! AR. Quis me vocat?
DYO. Propera huc properanter. AR. Hic etiam
estis? Iussissem vos dudum accersirier,
si scissem. Vah, quam vellem vos nosse omnia!
Ut iurgate iste sunt invicem mulieres!
Nunquam vos illis tam dilectos censueram.
DYO. Audivimus omnia. Sed quid nunc consulis?
AR. Id quod res monet. Ne succensete Canthare,
si quod lenam decet admonuit probe;
[Page 39]
nam lena non lena est, si non est mala.
Eapse vos primam rediget in gratiam.
DYO. Recte admones; suum facit officium.
AR. Accede huc, Canthara; hos sui erroris penitet.
Optimi vini veteris tres cados
in penam duint. Tu iam illas reconcilia.
CAN. At puellis si dederint cingulum.
AR. Dabitur. CAN. Et onustum auro bono.
AR. Fiet. Vosque iam valet et plaudite,
spectatores optimi. Quid sibi fabula
hec nunc velit, scitis. Nam virtutibus
insudandum est; sint procul meretrices,
lenones, parasiti, convivia.
Virtus omnibus rebus prestat; nihil
illi deest, quem penes est virtus, viro.
Finis est