Clarum regnum Polonorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Clarum regnum Polonorum
1685


Clarum regnum Polonorum
Est coelum nobiliorum,
Infernus rusticorum,
Paradisus Judaeorum,
Aurifodina advenarum,
Causa luxus foeminarum.
Multo quidem dives lanis,
Semper tamen egens pannis;
Et copiam in lino serit,
Sed externas diligit;
Caro emptis gloriatur,
Empta parvo aspernatur.