Jump to content

Clementis Epistola ad Corinthios I

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola I ad Corinthios
Ioannes Baptista Cotelerius Latine vertit e Graeco, anno 1672
Saeculo I


0202B

CAPUT I.

Ecclesia Dei quae incolit Romam, Ecclesiae Dei 0203Aquae incolit Corinthum, vocatis, sanctificatis in voluntate dei per Dominum nostrum Jesum 0206AChristum: gratia vobis et pax ab omnipotente Deo per Jesum Christum multiplicetur.

Propter subitas ac sibi invicem succedentes calamitates et casus adversos qui nobis acciderunt[v 1], tardius, fratres, nosmetipsos convertisse agnoscimus ad ea quae fuerunt quaesita a vobis, dilecti, et ad seditionem impiam ac detestandam, advenis Deique electis alienam; quam pauci homines insolentes et audaces in tantum vecordiae 0207Ainflammarunt, ut venerabile ac illustre, dignumque quod, ab omnibus ametur nomen vestrum, magnopere blasphemetur[1]. Quis enim apud vos diversatus, omni virtute plenam firmamque fidem vestram non probavit? sobriam et mitem in Christo pietatem non est admiratus? magnificentiam qua hospites excipere soletis, non celebravit? perfectam denique certamque cognitionem vestram, non beatam praedicavit? Omnia enim sine personarum acceptione a vobis fiebant, et in Dei legibus ambulabatis, praepositis vestris subditi, et senioribus qui sunt inter vos debitum honorem tribuentes. Juvenibus, ut moderata et honesta sectarentur, mandabatis; mulieribus, ut in inculpabili, gravi et casta conscientia omnia peragerent, diligendo viros suos, prout officium postulat, denuntiabatis; utque in 0207Bobedientiae canone constitutae, res domesticas honeste administrarent modestissimeque se gererent, docebatis.

0210A

CAPUT II.

Omnes autem humili animo eratis, nullatenus superbientes, magis subjecti[2] quam subjicientes, dantes libentius quam accipientes[3]. Dei viatico contenti; verbaque ejus diligenter attendentes, dilatati eratis in visceribus; ejusque passiones[v 2] vobis prae oculis erant. Sic alta et abundanti pace fruentes, inexplebile benefaciendi desiderium omnes tenebat, plenaque Spiritus sancti super omnes effusio erat: sancta quoque voluntate referti, bono atque alacri animo cum pia fiducia manus vestras extendebatis ad omnipotentem Deum, ei supplicantes ut propitius esset[4], si quid inviti peccassetis. 0211ADiu noctuque solliciti eratis pro universa fraternitate, ut numerus electorum Dei cum misericordia et conscientia salvaretur. Sinceri et simplices eratis, atque injuriarum invicem acceptarum immemores, Omnis dissensio omnisque scissura vobis abominationi erat: proximorum delicta lugebatis: illorum defectus, vestros censebatis; benefacti nullius penitebat vos, ad omne bonum opus parati[5]. Veneranda et virtutum omnium referta conversatione ornati, omnia in timore ejus peragebatis: mandata et precepta Domini in tabulis cordis vestri scripta erant[6].

0214A

CAPUT III.

Omnis honor et latitudo vobis data est, et illud Scripturae impletum est: Edit et bibit, et dilatatus est et incrassatus, et recalcitravit dilectus[7]. Hinc aemulatio, invidia, contentio, seditio, persecutio, commotio, bellum et captivitas manarunt. Sic viles et inglorii contra honoratos et gloriosos, sic insipientes contra sapientes, et juvenes contra seniores insurrexerunt[8]. Hanc ob causam procul absunt justitia et pax, dum unusquisque Dei 0215Atimorem deserit, et in fide ejus caecutit, neque in Institutis praeceptorum ejus ambulat, aut vitam Christo dignam degit; sed secundum pravas ipsius concupiscentias incedit, iniquam et impiam invidiam resumendo, per quam et mors in mundum intravit[9].

CAPUT IV.

Sic enim scriptum est: Et factum est post dies, obtulit Cain ex fructibus terrae sacrificium Domino: Abel autem obtulit et ipse de primogenitis ovium suarum, et de adipibus earum. Et respexit Deus super Abel, et super munera ejus: super Cain autem, super sacrificia ejus non advertit. Et contristatus est Cain valde, et concidit vultu suo. Et dixit Deus 0215Bad Cain: Quare tristis factus es? et quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti? Quiesce: ad te conversio ejus, et tu dominaberis ipsius. Et dixit Cain ad Abel fratrem suum: Transeamus in campum. Et factum est dum essent in campo, surrexit Cain super Abel fratrem suum, et occidit eum[10]. Videtis, fratres, propter aemulationem et invidiam fratricidium commissum. Propter aemulationem pater noster[v 3] Jacob[11] a facie fratris sui Esau aufugit. Aemulatio effecit, ut Joseph ad mortem usque persecutionem sustineret[12], et in servitutem addiceretur. Aemulatio Mosem a facie Pharaonis regis Aegypti fugere compulit, eum popularem suum dicentem audiret: Quis te constituit principem et judicem super nos? nunquid 0215Ctu vis me occidere, quemadmodum occidisti heri Aegyptium[13]? Propter aemulationem[v 4] Aaron et Maria extra castra segregati habitarunt[14]. Aemulatio Dathan et Abiron vivos ad inferos detrusit[15], quod cum Moyse Dei famulo seditione 0217Acontenderent. Ob aemulationem David non tantum alienigenis invisus, sed etiam a Saul rege Israel fuit vexatus[16].

CAPUT V.

Sed ut vetera exempla relinquamus, veniamus ad proximos athletas, et saeculi nostri generosa exempla proponamus. Propter aemulationem et invidiam, qui Ecclesiae erant fideles et justissimae columnae, ad mortem usque acerbam persecutionem passi sunt. Ponamus nobis ante oculos sanctos apostolos. Propter aemulationem iniquam Petrus non unum aut alterum, sed plures labores sustulit, atque ita martyrium passus in debitum gloriae locum ascendit. Paulus propter aemulationem 0219Atientiae certamen sustinuit, in vincula septies conjectus, fugatus, lapidatus: et preaeco factus in Oriente ac Occidente, eximium fidei suae decus accepit. Cum totum mundum docuisset, et ad Occidentis terminos venisset[v 5], ac sub principibus martyrium passus esset; sic e mundo migravit, et in locum sanctum abiit, patientiae summum exemplar factus.

CAPUT VI.

Viris istis sancte vitam instituentibus magna electorum multitudo aggregata est, qui multas contumelias multaque tormenta propter aemulationem passi, exemplar optimum inter nos exstiterunt. Propter aemulationem vexatae mulieres Danaides et 0221ADircae, postquam gravia et nefanda supplicia sustinuissent, constantem fidei cursum consummarunt, et debiles corpore nobile premium acceperunt. Aemulatio uxores a maritis abalienavit, et dictum patris nostri Adam mutavit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea[17]. Aemulatio et contentio urbes magnas evertit, et gentes magnas eradicavit.

CAPUT VII.

Haec, charissimi, non tantum ut vos officii vestri admoneamus scribimus, sed etiam ut nos ipsos commonefaciamus; in eadem enim arena versamur, 0223Aet certamen idem nobis impositum est. Quare inanes et vanas curas relinquamus, et ad gloriosam et venerandam sanctae vocationis nostrae regulam veniamus. Videamus quid bonum, quid gratum acceptumque sit coram eo qui fecit nos. Animum intendamus in sanguinem Christi cernamusque quam pretiosus Deo sit ejus sanguis, qui propter nostram salutem effusus, toti mundo penitentiae gratiam obtulit. Recurramus ad omnes generationes, discamusque quod in generatione et generatione 0226A poenitenti locum Dominus dedit volentibus ad ipsum converti[v 6] Noe poenitentiam praedicavit[18]; et qui obedierunt, servati sunt. Jonas Ninivitis predicavit[19]; illi autem de peccatis suis acta poenitentia, Deum precibus placarunt, et salutem consecuti sunt, licet alieni a Deo essent.

CAPUT VIII.

Ministri divinae gratiae per Spiritum sanctum de poenitentia sunt locuti: ipseque omnium Dominus de poenitentia locutus est cum juramento. Vito enim ego, dicit Dominus: nolo mortem peccatoris, sicut poenitentiam[20]: addens[v 7] et pulchram sententiam: Resipiscite domus Israel ab iniquitate vestra[21]. Dic filiis populi mei: si peccata vestra a 0226B terra usque ad coelum pertingant, et si sint rubriora cocco et nigriora sacco; conversi autem fueritis ad me ex toto corde[22], et dixeritis: Pater; exaudiam vos tanquam populum sanctum[23]. Et in alio loco sic dicit: Lavamini et mundi estote, auferte mala ex animabus vestris ab oculis meis: quiescite a malitiis vestris, discite facere bonum, querite judicium, liberate oppressum, judicate pupillo, et justificate viduam: et venite, et disputemus, dicit: Et si fuerint peccata vestra quasi phoenicium, sicut nivem dealbabo; et si fuerint ut coccinum, sicut lanam dealbabo. Et si volueritis ac audieritis me, bona terrae 0217A comedetis: si autem nolueritis, neque audieritis me, gladius devorabit vos: os enim Domini locutum est haec[24]. Omnes itaque dilectos suos volens poenitentiae fleri participes, omnipotente sua voluntate firmavit.

CAPUT IX.

Quare obsequamur magnifice et gloriosae illius voluntati, et supplices illius misericordie ac benignitati procidamus; et convertamur ad miserationes ejus, relictis vanis operibus, contentione, et quae ad mortem ducit, aemulatione.[25] Fixis oculis, eos intueamur, qui magnificae ejus gloriae 0217B perfecte servierunt. Sumamus Enoch[26], qui in obedientia justus repertus, translatus fuit, et non inventa est mors illius. Noe[27] fidelis inventus, per ministerium suum regenerationem[v 8] mundo praedicavit; et per eum Dominus conservavit animalia, cum concordia in arcam ingressa.

CAPUT X.

Abraham amicus[28] vocatus, inventus est fidelis, quando dictis Dei obtemperans fuit. Hic per obedientiam exiit de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui; ut exigua terra, et cognatioue debili, et domo parva derelicta[v 9], promissiones Dei in hæreditatem acciperet. Dicit enim ei: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, in terram quam tibi demonstravero: el faciam te in gentem magnam, el benedicam tibi, el magnificabo nomen tuum, el eris benedictus: et benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi: et benedicentur in 1e omnes tribus terre[29]. Ac rursus cum recessit a. Lot, dixit ei Deus: Respiciens oculis tuis, vide a loco in quo nunc (u es, ad. Aquilonem, et Africum, et Orientem, et! mare: quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam, et semini tuo usque in seculum, Et faciam semen tuum sicut arenam terre. Si potest quis dinumerare arenam terre, et semen tuum dinumerabitur[30], Et iterum ait: Eduxit Deus Abraham, et dixit ei: Respice in celum, et numera stellas, si potes dinumerare eas: sic erit semen tuum. Credidit autem. Abraham Deo; et deputatum est. ei ad justitiam[31]. Propter fidem et hospitalitatem datus est ei filius in senectute[32]; et per obedientiam obtulit eum[33], sacrificium Deo, in uno montium quem ipsi ostendit.


CAPUT XI.


Propter hospitalitatem et pietatem Lot e Sodomis salvus evasit[34], cum tota regio circumjacens igne et sulphure damnata esset: palam faciente Domino, quod sperantes in illum non derelinquit; eos vero qui in contraria declinant, punitione ac supplicio afficit. Quæ: enim una cum eo egressa fuerat uxor illius, cum diversa sentiret nec concors esset, in ejusmodi signum posita est, ut salis statua in hodiernum usque diem sit facta: quo cunctis notum esset, quod animo incerti et de potentia Dei dubitantes, in judicium et in significationem universis generationibus fiunt.


CAPUT XII.


Ob fidem et hospitalitatem servata est Rahab mereirix[35]. Missis enim a Jesu filio Nave ad Jerichuntem exploratoribus, intellexit terræ rex, quod regionem eorum exploratum venerant; el emisit viros qui eos comprehenderent, ut comprehensi necarentur. Eos igitur hospitalis Rahab suscipiens, in solario sub lini stipula occultavit. Supervenientibus autem hominibus a rege missis, ac dicentibus: Viri ad te venerunt terre nostre exploratores; educ eos, rex enim ita imperat; illa respondit: Duo viri quos quaritis, ingressi sunt apud me, sed confestim abierunt et pergunt: non. ostendens eis illos. Et dixit ad viros: Certo scio ego, qmod Dominus Deus vester tradit vobis «urbem hanc; timor enim el pavor vestri incidit in habitatores ejes. Quando igwur contigerit vos eam capere, servate me ei domum patris mei. Et dixerunt ei: Sic erit, quemadmodum lccula es nobis. Cum igitur nos adesse cognoveris, congregabis omnes Iuos sub tecto tuo, et servabuntur: quoiquot enim invenientur extra domum, peribunt. Et signum ei dare addiderunt, ut funiculum nempe coccineum appenderet de domo sua: manifestdám facientes, quod per sanguinem Doniini futura esset redemptio universis credentibus et sperantibus in Deum. Videte, dilecti, non solum fides, sed etiam prophetia in inuliere exstitit.


CAPUT XIII.


Humiles itaque simus, fratres, deponentes omnem arrogantiam, et fastum, et amentiam, el iras; atque faciamus quod scriptum est: dicit enim Spiritus sanctus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fogtis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur, querendo illum, et faciendo judicium ac justitiam[36]: precipue memores sermonum Domini Jesu, quos locutus est docens mansuetudinem et æquanimitatem. Sic enim dixit: Estote misericordes, ut misericordiam consequamini; dimittite, w& dimittatur vobis; sicut facitis, ita. vobis fiet; sicut datis, ita dabitur vobis; sicut judicatis, ita judicabimini; sicut indulgetis, ita vobis indulgebitur; qua mensura metimini, in ea mensurabitur vobis[37]. Hoc precepto et his mandatis stabiliamus ud ipsos, ut in obedientia sanctorum eloquiorum ejus ambulemus, Llumiliter de nobis sentientes. Ait enim sanctus sermo: Super quem respiciam, nisi super mansuetum el quietum, et. trementem. sermones meos[38]?


CAPUT XIV.


Justum ergo ac pium est, viri fratres, Beo potius obedientes nos esse, quam sequi eos qui in superbia et sedisione duces fuerunt abominandee æmulationis, Detrimentum enim non leve, imo vere grande periculum sustinebimus, si precipitanter nos Lradiderimus voluntatibus hominuro, qui ad contentionem et seditiones collimant, ut nos ah eo quod recje habet abalienent. Benigni erga ipsos simus secunduin misericordiam, et dulcedinem Creatoris nostri. Scriptum est enim: Benigni erunt habitatores terre; et innocentes remanebunt in ea[39]; iniqui vero exterminabuntur ab illa[40]. Et rursus dicit: Vidi impium superexaltatum et elevatum aicut. cedros. Libani: et. iransivi et ecce mon erat: et queivi locum illius, et non inveni, Custodi imnocenam, et vide mquitatem; quoniam. sunt! guia bomini pacifico[41].


CAPUT XV.


Adhereamus ergo iis qui eum pietale- pacem colunt, et non iis qui cum simulatione pacem volunt, Dicit enim alicubi; Populus Aic labiis me Romoral; cor autem eorum longe abest a me[42]. Et iterum: ire suo benedicebant; corde vero suo maledicebant[43]. Rursusque ait: Dilexerunt eum ore suo, et lingua sua "mentiti. sunl ei: cor autem. ipsorum non erat rectum. cum eo; mec fideles habiti sunt in testamento. ejus[44]. Muta fiant. labia dolosa[45], [Disperdat Dominus. universa labia dolosa, et] linguam magniloquam, qui dixerunt: Linguam nostram magnificemus; labia nostra apud nossunt; quis noster Dominus est? Propter miseriam inovyum, et gemitum pawperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salute, fiducialiter agam in eo[46].


CAPUT XVI.


Christus enim eorum est qui hamiliter de se sentiunt, non eorum qui supra ovile ejus efferunt sese. Sceptrum majestatis Dei, Dominus noster hristm8 Jesus, non venit in jactantia arrogantiæ neque superbi:e, etiamsi potens sit; sed in humililate, quemadmodum Spiritus sagétus de ipso locutus est. Ait quippe: Domine, quis credidit auditui nostro? ei brachium Domini cui revelatum est? Annuntiuvimus quasi pqrvulum in conspectu ejus; sicul radix, in terra sitienti: quoniam non est species ei, neque gloria: el vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species ejus inhonorata, deficiens pra specie hominum. Homo in plaga et dolore positus, et sciens [erre infirmitatem: quia aversa est (acies ejus, despecta, et mon reputata. Iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet; et nos reputavimus eum esse in labore, et in plaga, et in afficlione: ipse aulem vulneratus est propter peccata nostra, et. infirmatus est propter iniquitates nostras. Disciplina pacis nosire super eum: livore ejus mos sagati sumus, Ümnes quasi oves erravimus: homo in via: sua. erravit: et Dominus tradidit eum propter peccata nostra; el ipse propter afflictionem mon apéi rit os. Sicut.ovis ad viclimam ductus est, el. sicul agnus coram tondente mutus, sic non aperit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est: generationem ejus quis enarrabit? Quia. tollitur de tira vits ejus; ab iniquitatibus populi mei venit ad moriem. Et dabo malos pro sepultura ejus, ei divites pro morte illius; quia iniquitatem non fecit, neque dolus inventus est in ore ejus: et Dominys vult. mundamg eum plaga. Si datus fuerit pro peccato, anima vesti videbit semen longevum. Et Dominus vult auferre de dolore animam ejus, ostendere ei lucem, et formare intelligentia, justificare justum bene servientem htis: et peccata eorum ipseportabit. Propterea ipse possidebit multos, et fortium dividet spolia: pro eo quod traditaest ad mortem anima ejus, et in iniquis reputatus est: et ipsepeccata multorumtulit, et propter iniquitates eorum Iraditus est[47]. Et rursus ipse dicit: Ego axlem sum vermis, el non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes qui conspiciebant me, subsannaverunt me, loculi sunt labiis, moverunt caput. Speravit in Dominum, eruat eum, salvum faciat eum quoniam vult eum[48]. Videtis viri dilecti, quod exemplar nobis datum sit; nam si Dominus adeo. humiliter se gessit, quid faciemus nos, qui snb jugum gratie ejus per ipsum venimus?


CAPUT XVII.


[49]Imitatores etiam simus eorum, qui in pellibus. eaprinis et melotis. circumierunt[50] prædicantes Christi adventum: dicimus autem prophetas Eliam et Eljseum, adbuc et Ezechielem, ac præterea eos qui preclarum testimonium consecuti sunt. Magno testimonio ornatus est Abraham, et Dei amicus[51] appellatus est: hic autem intente respiciens ad glogiam Del, humiliter ait: Ego autem sum terra et cinis[52], Adhuc autem et de Job ita scriptum est: Job erat justus et sine crimine, veræ, colens Deum, bstinens ab omni malo[53]; sed ille se ipsum accusans dicit: Nemo mundus a sorde, etsi unius diei ait vita ejus[54]. Moyses fidelis in tota domo ejus appellatus est[55], et perejus ministerium statuit Deus fopulum Israelis liberare a suis plagis et contumeliis; sed ille magno honore affectus, grandia locutus non est; imo dum e rubo datum esset llli oraculum, dixit: Quis sum ego, quod me mitt? Ego vero sum gracili voce et tardus. lingua[56]. Et Maru ait: Ego autem sum vapor ex olla.


CAPUT XVIII.


Quid vero diceinus de David, qui egregium testimonium reportavit? ad quem dixit Deus: Inveni hominem secundum cor meum, David filium Jesse: in misericordia sempiterna unxi eum[57]. Atqui ille etiam dicit ad Deum: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam, Amplius lava me ab iniquitate mea; et a peccato meo munda me. (Quoniam iniquitatem meam ego cognosco; et peccatum. meum coram me est aemper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in. sermonibus (uis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum; et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim wffitatem dilexisti: incerta el occula sapientie tua manifestasti mihi. Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super. nivem dealbabor. Audire me facies exsultationem et latitiam: exsultabunt ossa humiliata. Aterte (aciem tuam a. peccatis meis; et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum. rectum. innova. in. visceribus. meis. Ne projicias me a (acie (ua; et spiritum sanclum tuum ne auferas a me. Redde mihi latitiam salutaris tui; et spiritu. principali confirma me. Docebo iniquos vies tuas; et impii convertentur ad te. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis mea: exsultabit lingua mea justitiam tuam, Domine, os meum aperies; et labia mea annuntiabunt laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contributatus: cor contritum ei. humiliatum Deus non despiciet[58].


CAPUT XIX.


Talium igitur ac tantorum, adeoque praeclaris testimoniis celebrium humilitas, ac demissio per düedientiam, non tantum nos. sed et aetates qua nós praecesserunt meliores fecit, eosque qui in timore et. veritate eloquia ejus susceperunt. Multorum igitur magnorumque ac illustrium gestorum participes facti, recurramus ad pacis scopum nobis ab initio traditum; et figamus oculos in patrem et creatorem totius inundi, atqye illius magnificis et exsuperantibus donis pacis ac beneficiis hereamus: cogitatione contempleimnur eum, mentisque oculis patientissimam illius voluntatem intueamur: consideremus quo modo erga omnei creaturam suam lenem facilemque se præbeat.


CAPUT XX.


Coli gubernatione ejus counuoti, in pace ei subjiciuntur[59]. Diesetiam et nox, ab illo ordinatum cursum perficiunt, neque sibi mutuo impedimento sunt. Sol quoque ac luna et siderum chori, secundum ejus mandatum, in concordia, sine ulla transgressione, sibi constitutos orbes evolvunt. Terra gravida, juxta voluntatem illius, suis temporibus, plurimum cibum hominibus ac feris, omnibusque qua Super eam sunt amimantibus, producit; nihil repugnans, neque mutans quidquam eorum quæ ab illo decreta sunt. Abyssorum impeevestigabilia el inferorum inenarrabilia judicia iisdem mandatis continentur. Immensi maris profunda moles per ordinationem ejus in cumulos coagmentata, cireumposita sibi claustra non transgreditur, sed prout ei priecepit, ita facit. Dixit enim: Huc usque venies, et fluctus tui in te conterentur[60]. Oceanus liominibus im- permeabilis, et qui post ipsum sunt mundi, eiscem Domini dispositionibus Bubernantur. Tempestates 0251A vernae, aestivae, autumnales et hiemales, in pace aliæ aliis succedunt. Ventorum libramina propritempore munus suum sine offendiculo obeunt. Fontes eliam perennes ad usum et sanitatem creati, ubera indesinenter ad hominum vitam præbent. Denique animalia minima cœtus suos in concordia epace faciunt. Hiec. omnia magnus opifex et reruomnium Dominus, in pace et concordia fieri Jussitomnibus benefaciens; superabundanter autem nobis, qui ad miserationes ejus confugimus, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui gloria el majestas in sæcula seculorum. Amen.


CAPUT XXI.


Videte, dilecti, ne beneficia ejus qux multa sunt, omnibus nobis in condemnationem cedant, nisi digne illo viventes, bona et accepta in conspectu ejucum concordia fecerimus. Dicit enim alicubi: Spiritus Domini, lucerna scrutans secreta ventris[61]. Consideremus quam prope sit, et quod nihil latet ipsum, tum cogitationum nostrarum, tum ratiocinationuquas facimus. Æquum igitur est, ut ab ejus voluntate non. simus. transfuge. Homines stultos, insipientes, elatos et gloriautes in sermonis sui jactanlia offendamus potius, quam Deum. Dominum Jesum Christum, eujus sanguis pro nobis datus est, veneremur. Præpositos nostros revereamur, seniores nostros honoremus, juvenes doceamus disciplinam timeris Dei. Üxores nostras ad id quod bonuest corrigamus: amabiles castilatis mores ostendant; simplicem ac sinceram mansuetudinis suvoluntatem demonstrent; linguæ suæ: moderationesilentio manifestam faciant; charitatem suam nosecundum animi propensiones, sed omnibus Deusancte timentibus æqualem exhibeant. Filii vestri discipling Christi participes sint; discant quid humilitas apud Deum valeat, quid casta cbaritas apud Deum possit; quomodo timor[v 10] ejus bonus est ac magnus, et servana omnes qui in ipso sancte versantur in pura mente. Scrutator enim est cogitationum et consiliorum mentis: cujus spiritus est in nobis; et cum voluerit, auferet eum.


CAPUT XXII.


Ilæc autem omnia confirmat fides quæ est in Christo. lpseetenim per Spiritum sanctum, ita noscompellat: Venite, lli, audite me; timorem Domini do€Sbo vos. Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Contine linguam tuam a malo; et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum: quare pacem, et persequere eam. Oculi Domini super justos, et aures ejus ad precem eorum: vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamavit justus, el Dominus exaudivit eun, et ex omnibus tribulationibus ejusliberavit eum[62]. Multa flagella peccatoris: sperantes autem in Domino misericordia circumdabit[63].


CAPUT XXIII.


Misericors omninoet beneficus pater viscera erga timentes eum hahet; gratiasque suas benigne e suaviter largitur iis qui ad ipsum siniplici mente accedunt, Quare ne dubii animo simus, neque hæsitet anima nostra super eximiis et splendidis ejus muneribus. Longe a nobis sit Scriptura illa, ubi diet: Miseri sunt qui animo sunt duplices. et incerti, qui dicunt: Hac audivimus etiam·tempore patrum nostrorum; et. ecce consenuimus, et. nihil horum nobis accidit. O amentes, comparate cos arbori; vitem sumite, primum quidem (rondescit; inde fit germen, tum. folium, exinde flos, postea acerba uva et immatura; denique uva perfecta et matura. Videtis quod in exiguo tempore ad maturitatem pervenit fructus atborts[64]. In veritate, brevi et subito perficietur voluntas ejus; Scriptura etiam testimonium perhibente, quod cito veniet-megue tardabit, et repente veniet Dominus ad templuss suum. et sanctate quem vos ezspectatis[65].


CAPUT XXIV.


Considerenius, dilecti, quemadmodum Dominus continue nobis ostendat resurrectionem quz futura est; cujus primitias fecit Dominum Jesum Christum, suscitans eum e mortuis. Intueamur, dilecti, qux omni tempore fit, resurrectionem. Dies et nox resurrectionem nobis declarant: cubat nox, exsurgit dies: dies abit, nox ingruit et insequitur. deamus fruges: seminatio grani quomodo fiat. Exiit seminator, et jecit semen in terram; jactisque seminibus, qux arida et nuda ceciderunt in terram, dissolvuntur; deinde ex ea dissolutione[v 11], magna providentie Domini potestas resuscitat: atque ex uno, fructum pluribus auctuin profert.


CAPUT XXV.


Contemplemur signum mirabile, quod in Orieptalibus locis, scilicet in Arabia fit, Avis quippe est qua vocatur phoenix: hec unigena existens, annos 0263A vivit quingentos; cumque jam morte dissolvenda est, loculum sibi conficit e thure et myrrha et liquis aromatibus, quem comleto tempore ingreditur, et obit: ex carhe vero ejus putrefacta, vermis quidam nascitur, qui animalis defuncti humore nutritus, plumescit: deinde fortior factus, loculum illum ubi antecessoris ossa reposita sunt, sustollit; eaque portans, ex Arabica regione ad Ægyptum et urbem quæ dicitur Heliopolis, vergit; et interdiu, spectantibus omnibus advolans, super altare Soiis illa collocat, atque ita retrorsum proripit se. Itaque sacerdotes commentários temporum diligenter inspiciunt, et inveniunt avem expleto anno quiagentesirho venisse.


CAPUT XXVI.


An magnum igitur et admirabile esse arbitramur, si omnium rerum opifex resurgere illos faciat, qui sancte et in bonæ fidei confidentia ipsi servierunt; ubi etiam per volucrem nobis ostendit promissionis su: magnificentiam? Dicit enim alicubi: Et suscitabis me, el confitebor tibi[66]. Et: Dormivi et soporatus sum: exsurrexi, quia tu mecum es[67]. Àc rursum Job dicit: Et resuscitabis carnem meam hanc, qua omnia hec perpessa est[68].


CAPUT XXVII.


Hac igitur spe, animi nostri ad eum astringantur, qui fidelis est in. promissionibus et justus in judiciis. Qui ne mentiamur pracepit, multo magis ipse non mentietur. Nihil quippe Deo impossibile, preterquam mentiri, Exsuscitetur ilaque in nobis fides ejus, et cogitemus quod omnia ipsi propinqua sint. In verbo magnificentiæ suæ constituit omnia, et in verbo potest illa evertere. Quis dicet ei: Quid 'fecisti? aut quis resistet viriuti fortitudinis ejus[69] Quando vult et queimodo vult, omnia faciet; neque quidquam ab eo decretum prateribit[70]. Universa coram ipso suni; xihilque consilium ejus Jatuit. Si cæli enarrant gloriam Dei: opus autem manuum ejus annuntiat firmamentum; dies diei eructat verbum, el noæ nocti annuntiat. scientiam; et non sunt. loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum[71].


CAPUT XXVII.


Cum omnia igitur videantur et audiantur, timeamus eum, et pravorum operum impuras eupiditates relinquamus, ut illius misericordia a futuris judiciis tegamur. Quo enim quis nostrum a potente ejus manu fugere potest? Qualis autem mundus suscipiet quempiam ab eo transfugientem? Dicit namque Scriptura alicubi: Quo ibo, et quo absconder a facie tua? Si ascendero in celum, tu es illic: si abiero ad extrema terre, illic est dextera. tua: ai divertero in abgssos, illic est epirilus tuus[72]. Quo igitur abibit quispiam, vel quo aufugiet ab eo qui omnia complectitur?


CAPUT XXIX.


. Aecedamus ergo ad eum in sanclitate animas, castas et impollutas manus elevantes[73] ad illum, diligentes benignum ei misericordem Patrem nosimum, qui [nos] sibi ipsi electionis partem fecit Sie enim scriplum est: Quando dividebat Altissimus gentes, quando disseminavit filios Ade; consituit iermines genium secumdum mumerum angetorum Dei: factus esi. pars. Domini, populus ejus. Jacob, funiculus. hereditatis ejus, Jsrael[74]. Ex iu. alio loeo ail; Ecce Dominus accipit sibi. gentem: e medio gentium, sicut homo accipii primitias aræ suæ: et ex gente illa egredientur Sancta sauctorum[75].


CAPUT XXX.


Cum igitur Sancti pars simus, faciamus omnia que sd sanciilalem perlinent; vitantes obirectationeni, impuros ac impudicos complexus, ebrietates novarumque rerum studia, et abominandas cupidilates, delestandum adulierium, exsecrabilem superbiam. Deus enim, inquit[76], superbis resistit; humilibus autem dat graliam. Agglutinemur ergo ad eos, quibus gratia a. Deo comcessa est. lnduamus concordiam, humiles, continentes, àb oinni susurro et obirectalione procul recedentes, operibus et non verbis justi effecti. Dicil enim: Qui multa loquitur, el vicissim andiet: aut eloquens videtur esse justus? Benedictus natus mulieris, brevis vitæ, Ne mulius sis im verbis[77], Laus nosira in Deo sit, et non ex nobis ipsis[78]: odii enim·Deus eos, qui. semetipsos predicant[79]. Testimonium boni operis wosiri sb áliis tribustur nobis, sicut datum est patribus nósiris, viris justis. Temeritas et arrogantia el audacia, maledictis a Deo; moderatio autem et humilitas et mansuetudo, apud illos qui a Deo benedicti sunt.


CAPUT XXXI.


Ejus igltot benedictioni firmiter adhæreamus; ei videamus quinam sint benedictionis viæ. Animo repetamus quæ ab initiofacta sent. Cujus gratia pater noster Abraham benedictus fuit[80]? nonne quia justitiam et veriialem pét fidem operatus fuerat! ]s32c cum confidentia quod futurum erat cogaoscens, libenter faclus est. sacrificium[81]. Jacob in bumilitate, dum fralrem fugit, secessit de terra sua, et profectus est. ad Laban[82], etservivit: et dat sant ei duodecim tribus Israel[83].


CAPUT XXXII.


Si quis animo sincero singula perpenderit, domorwu qua per eum concessa sunt. magnificentiam agnoscei. Ab illo enim orti sunt omnes sacerdotes ac leritæ qui altari Dei ministrant: ab illo Dominus Jesus secundum carnem; ab illo reges et principes e& duces seconda[v 12] Judam: aec reliquæ ejus tribus in parvo benore sunt, utpote Deo eden: Erit semen (nwrn sicut. stella cæli[84]. li ergo omnes. gloriam et amplitudinem consecuti , sunt, nou per seipsos: $ut opera sua aoi justas sclones quas fecerunt, sed per voluptatem ele Ba nosigiur ex voluntate illius in Christo lesu! voésli, nun per nos ipsos justi efficimur, neque per sapientiam nosiram 2ul intelligentiam aut pietabem aut opera quo in cordis sanctitate operati sumus, sed per üdem, per quam omnes ab initio justificavit Deus omnipotens, cui sit gloria In sæcula sæculorum, Amen.


CAPUT XXXIII.


Quid igitur faciemus, fratres? Cessablmus a bonis operibus, eL charitatem derelinquemus? Neutiquam hoc nobis fieri permittat Dominus; sed cum diligentia ei alacritate fesiinemus. omne opus bonum perficere. Ipse namque Opifex et Dominus ounmium in operibus suis ex^·iltat. Ceeloz enim suprema sua ei maxima potentia Aiav't, et incomprehensibili prudentia sua ornavi& ^s.·erra quoque ab aqua que illam ambit, separ: til; : t euper immobile proprie voluntatis femdamentem firmavit, Animalia eliam quie in illa versantur, jussu suo przcepil esse. Mare quoque. e& quie im illo vivunt anim3lia. cum prius cressset, potentia sua inclusit. Pr om! nibus auimal excellenlissimurs et intellectus. ergo maximum, bominem, sacris et. intaminalis manibus formavit, imaginis suz characterem, ]ta ciim ait Deus: Faciamus hominem ad imaginem ei similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: masculum ei feminam fecit eos[85]. llc. igitur omnia cum perfecisset, saudavit ea, et benedixit, dixitque: Crescite et multiplicamini[86]. Videamus. quod in bonis operibus ornali fuerint omnes justi. Et ipse ergo Dominus cum se operibus decorasset, gavisus est. Habentes itaque hoc exemplar, impigre ad voluntatem ejus accedamus: ex totis viribus nostris operemur opus justitiæ.


CAPUT XXXIV.


Bonus operarius cum fiducia panem operis sui accipit: segnis vero et remissus locatorem suum non audet intueri, Oportet ergo nos ad bonum faciendum prompto animo esse: ex hoc enim omnia constant. Quippe nobis prædicit: Ecce Dominus, et merces ejus coram illo[87]; ut reddat unicuique secundum opus suum[88]. Itaque nos ex toto corde hortatur ad hoc, ne segnes et desides simus ad omne opus bonum. Gloriatio nostra et fiducia in ipso sit, voluntati ejus subjiciamur. Attendamus ad universam angelorum ejus multitudinem; quo mode astantes voluntati ejus famulentur. Dicit enim Seriptura: Dena millia denum millium assistebant ei; el mille millia deserviebant ei[89]. Et clamabant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth; plena est omnis creatura gloria ejus[90]. Et nos. ergo concorditer in unum congregati, communi consensu tanquam ex uno ore ad ipsum clamemus totis viribus, ut participes flamus magnarum et inclytarum promissionum ejus. Dicit enim: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta pra paravit exspectantibus eum[91].


CAPUT XXXV.


Quam beata sunt, dilecti, et mirabilia dona Dei! vita in immortalitate, splendor in justitia, veritas in libertate, fides in confidentia, continentia in sanctitate; et hæec omnia sub intellectum nostrum cadunt. Quaenam igitur sunt qua prestolantibus apparantur? sanctissimus opifex et pater ssculorum, ipse quantitatem, pulchritudinem excellentiamque illorum cognoscit. Nos igitur summo studio contendamus in numero exspectantium eum reperiri, ut participes flamus donorum repromissorum. Quo modo autem eveniet istud, dilecti? Si mens nostra in Deum fide stabilita fuerit, si placita illi et accepta exquisiverimus, si perfecerimus qua ad inculpatam ejus voluntatem pertinent, et secuti fuerimus viam veritatis; abjicientes a nobis omnem injustitiam et iniquitatem, avaritiam, contenliones, malignitates et fraudes, susurros et obtrectationes, odium Dei, superbiam et ostentationem, inanem gloriam aique amorem vanitatis. Qui enim ista faciunt, odiesi Deo sunt: neque solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt illis[92]. Dicit enim Scriptura: Peccatori autem. dixit Deus: Quare tu enarras justilias meqs, et qssumis lestamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem, currebas cum eo: el cum. adulleris portionem tuam ponebus. Os tuum abundavit malitia; et lingua tua concinnabat dolum. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tum ponebas scandalum. Hoc fecisti, et tacui; existimasti, inique, quod ero tibi similis. Arguam te, et statuam te contra faciem tuam. Intelligite utique hec, qui obliviscimini Deum; ne quando rapiat sicut leo, et non sit qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei[93].


CAPUT XXXVI.


Hæc est via, oharissimi, in qua salutare nostrum invenimus, esum Cbristum, pontificem oblationum nostrarum, inürmitatis nostræ patronum et auxilia torem[94]. Perbunc coelorum altitadinem aspicimus, per bunc immaculatum et supremum illius vultam speculamur, per hune oculi cordis nostri aperti sunt, per hunc insipiens ct obscuralg mens nosira in admirabilein ejus lucem ssurgit, per bunc voInit Boniinus ut immortalem cognitionem gustaremus: qui eum a splendor majestatis ejus, tanto wajor est angelis, quanto excellentius nomen hereditavit[95]. Ita quippe scriplum est: Qui facit angelos Bwos spirilus, el ministros suos flammam ignis[96]. De Filio. 3ntem suo sic dixit Dominus: Filius meus es iu; ego hodie genui te. Postula a me, c dabo tibi gentes hareditatem tuam, el. possessionem (Xam terminos terræ[97]. Et iterum. dicit ad eum: Sedea ) deæiris meis, donec ponam inimicos (pos scabellum pedum (uorum[98]. Quinam igitur sunt iaimiici Domini? Qui pravi sunt, quique divina: voluntati suam voluntatem opponunt.


CAPUT XXXVII.


Militemus igitur, viri fratres, omnibus viribus in inculpatis ejus preceptis. Consideremus. eos qui sub ducibus nosiris merent, quemadmodum ordinate, quam strenue, quo modo submisse imperata exsequaniur. Non omnes sunt præfecti. neque irilbuni, neque centuriones, aeque quinquagenarii, et sie deinceps; sed unusquisque in sua slatione, qux a rege ac ducibus imperantur peragit. Magni sine parvis, neque parvi sine maghis consistere nequeunt. Mutua quædam in omnibus necessitudo est, et in his usus, Exemplo nobis sit corpus tostrum: eaput absque pedibus nihil est, sic neque pedes absque ca, ile: minima autem corporis nostri membra, necessaria et utilia sunt toti corpori: tum universa conspirant, et ad conservalionem totius corporis una subjectione utuntur[99].


CAPUT XXXVII.


Servetur itaque tolum corpus nostrum in Chrisló Jesu; et unusquisque proximo suo suwbjicialur secundum donum quod per gratiam illius obtinuit. Fortis ne negligat quidem imbecillem; imbecil! is vero forem revereatur: dives pauperi largiatur; pauper vero gratias agat Deo, quod ei dederit per quem inopia ejus suppleatur: sapiens ostendat sapientiam suam, non in verbis, sed in bonis operilus: liumilis non sibi testimonium ferat; sed ab aliero sibi ferri sinat * qui carne castus est, ne insolescat, sciens aliu esse qui ei continentiam donat. Reputemus ergo, fratres, ex qua materia facti simus; qui et quales in mundum ingressi simus, tanquam e sepulcro et tenebris: auctor et opifex noster in mundum suum nos introduxit, preparatis ante quam nasceremur benefactis suis. Hæc igitur omnia ab eo habentes, in omnibus gratias ipsi agere debemus; cui gloria in secula seculorum. Amen.


CAPUT XXXIX.


Stulti et insipientes, et fatui, et imperiti derident nos ac subsannant, dum cogitationibus suis se extollere cupiunt. Quid enim potest mortalis? aut quale robur terrigenæ? Scriptum est enim: Non erat figura ante oculos meos; sed auram et vocem audiebam. Quid enim? nunquid homo coram Domino mundus erii? vel de operibus suis inculpabilis vir? Si in servis. suis non credit, et adversus angelos suos pravum quid advertit[100]; cælum autem nox est mundum coram eo[101]; hem vero, qui habitant domos luteas, ex quibus et ipsi de eodem luto sumus. Percussit illos tanquam tinea, et a mane usque ad vesperam wlira non sunt: eo quod. non possent sibi. ipsis subvenire, perierunt: insufflavit. eis, et interierunt; quia non habebant sapientiam[102]. Invoca autem, si quis tibi respondeat; vel si quem. sanctorum angelorum aspicias: etenim stultum perimit ira; errantem autem occidit zelus, Ego autem vidi stultos radices mittentes; sed statim absumpta est illorum habitatio. Longe fiant. filii eorum a salule; conterantur super januas minoram; et non. erit qui eripiat. Qua enim ab illis parata suni, justi comedent; ipsi vero de malis nom liberabuntur[103].


CAPUT XL.


Cum[104] ergo hæc nobis manifesta sint, etiam in divinæ cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quæ nos Dominus statutis lemporibus peragere jussit: oblationes scilicet el officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, precepit, sed prafinitis temporibus et horis: ubi etiam el a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit: ut pure. et. «arcte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati ejus. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt: nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. Summo quippe sacerdoti sua munia tributa sunt; et sacerdotibus locus proprius assignatus cst; et levitis sua ministeria incumbunt: homo laicus praceptis laicis constringitur.


CAPUT XLI.


Unusquisque vestrum, fratres, in suo statu gratias Deo babeat, in bona conscientia degens, non trausgrediens prescripiam muneris sui regulam, in honestate, Non ubique, fratres, offeruntur sacrilicia jugia[v 13], vel votiva, vel pro peccato et delicto, sed Hierosolymis tantam; neque illic in quovis loco fit oblatio, sed ante templum ad altare; prius facta a summo sacerdote et pradictis ministris oblati inspectione ac probatione. Qui ergo præter id quod voluntati ejus conscntaneum est, aliquid faciunt, morte multantur[105]. Videtis, fratres: quo majori cognitione digni habiti sumus, eo graviori periculo sumus obnoxii.


CAPUT XLII.


Apostoli nobis evangeliæarunt a Domino Jesu Christo, Jesus Christus a Deo. Missus igitur est Christus a Deo, et apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. lta. que acceptis mandatis, el certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, et in fide confirmati per verbum Dei[106] cum Spiritus sancti plenitudine ac securilale, egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. Pr: edicantes igitur per regiones ac urbes, primitias earum, spipiu cum probassent, in episcopos et diaconos eorum qui credituri erant, constituerunt. Neque hoc 0294A nove: a multis enim temporibus de episcopis et diaconis scriptum fuerat. Sic enim alicubi dicit Scriptura: Constituam episcopos eorum in justitia et diaconos eorum in fide[107].

CAPUT XLIII.


Et quid mirum, si quibus in Christo commissum est a Deo hoc munus, prædictos constituerint? quandoquidem et beatus Moyses, fidelis famulus in tota domo[108], omnia qui ipsi mandata erant, in sacris libris adnotavit; quem et secuti sunt reliqui prophetæ, iis qux& ab ipso sancita erant testimonium — pariter perhibentes. lle nemque[109] cum: æmulatio pro sacerdotio incidisset, ac tribus inter se dissentirent, quæ tam illarum glorioso eo nomine ornata esset; jussit ut — duodecim principes tribuum afferrent sibi virgas quibus uniuscujusque tribus nomen esset superscriplum: hasque acceptas ligavit, et annulis eorum principum obsignavil; * atque illas deposuit in tabernaculo testimonii super mensam Dei: et clauso tabernaculo, claves juxta et virgas signavit: ac dixit illis [v 14]: «Viri fratres, cujus tribus virga germinaverit, hanc elegit Deus ut sacerdólio fungatur eique ministret, » Mane autem facto, convocavit universum sraelem, sexcenta milia virorum; e& sigilla principibus tribuum estendit, aperuitque tabernaculum testimonii, ac protulit virgas: et inventa est virga Aaron nori iantum germinasse, sed et fructum habere. Quid vobis videtur, dilecti? Annon id futurum prasciverat Moyses? Maxime noverat; verum ne seditio Inter Israelitas oriretur, ita se gessit ut glorificaretur nomen veri et solius Dei, cui gloria in sæcula seculorum, Amen.


CAPUT XLIV.

Ei apostoli nostri cognoverunt per Dominum nostrum Jesum Christum, quod futura esset contentio de nomine episcopatus: ob eam ergo causam, perfectam præcognitionem adepti constituerunt predictos, et deinceps future successionis regulam tradiderunt; ut cum illi decessissent, ministerium eorum ac munus alii viri probati exciperent. Constitutos itaque ab illis, vel deinceps ab aliis viris eximiis, consentiente universa Ecclesia; qui ineulpate ovili Christi ministraverunt cum humilitate, quiele, nec illiberaliter; quique longo tempore ab omnibus testimonium præclarum deportarunt; hos putamus officio injuste dejici. Neque enim leve erit nostrum peccatur, si eos qui citra querelam et sancte offerunt dona, ab episcopatu removerimus, Beati presbyteri, viam prius emensi, qui fructuosam perfectamque consecuti sunt dissolutionem; non enim verentur, ne quis eos transferat de loco ipsis constituto. Videmus enim, quód vos, nonnullos honeste viventes, ex administratione quam inculpate ac honorifice exsequebantur, dimovistis.


CAPUT XLV.


Contentiosi estis, fratres, el in rebus quam ad salutem non pertinent æmulatores. Diligenter inspicite Scripturas, Spiritus sancti vera oracula. 0302A Attendite, nihil injustum, neque perversum in illis scriptum esse. Non enim invenietis justos ab hominibus sanctis depulsos. Persecutionem passi sunt justi, sed ab iniquis: in carcerem sunt conjecti, sed ab impiis, lapidati sunt a nefariis; occisi a scelestis et injusto zelo abreptis, Haec passi, bono animo tulerunt. Quid emim dicemus, fratres? Daniel[110] in specum leonum ab hominibus Deum timentibus conjectus est? An Ananias, Azarias et Misael[111], ab eis qui magnificum el nobilem Altissimi cultum observabant, conclusi sunt in fornacem ignis? Absit prorsus. Quinam igitur haec patrarunt? Homines odio ac exsecratione digni, et omni malitia pleni, eo furoris proruperunt, ut viros in sancto et inculpato proposito Deo servientes, 0302B contumeliis ac tormentis affecerint; nescientes, Altissimum esse propugnatorem et protectorem eorum, qui in pura conscientia potentissimo nomini ejus inserviunt: cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Ni vero in fiducia sustinentes, gloriae et honoris haeeredes facti sunt; atque exaltati sunt beatique effecti a Deo in memoria ipsorum, in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT XLVI.


Talibus itaque exemplis et nos adhæerere oportet, fratres. Scriptum enim est: Sanctis vos adjungite; quia qui illis adherent, sanctificabuntur. Et rursus in alio loco dicil: Cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris[112]. Quare innocentibus et justis jungamus nos: ii quippe sunt electi Dei. litquid inter vos sunt contentiones. iræ, dissensiones, schismata et bellum? Nonne nobis unus est lleus, et unus Christus, et unus Spiritus gratix qui effusus est super nos, et una vocatio in Christo? Cur diducimus et distrabimus meinbra Christi[113], et contra proprium corpus seditionem movemus; eoque vesanis devenimus, ut alios aliorum membra esse obliviscamur? Recordamini verborum Jesu Domini nostri. Dixit enim: Væ honum illi: bonum erat ei, si natus non fuisset[114], quam ut unum ex electis meis scandalizaret[115]; melius erat, ut ei mola circumponerelur, et in mare demergeretur, quam ul unum de pusillis meis scandalizaret[116]. Schisma vestrum nultos. pervertit; multos in animi dejectionem, multos in vacillationem, omnes nos in tristitiam eonjecit: el adbue seditio vestra persistit.


CAPUT XLVII.


Sumite Epistolam beati Pauli apostoli. Quid primum vobis in principio Evangelii scripsit? Profecto in Spiritu ad vos litteras dedit de seipso et Cepha et Apollo[117][v 15], quia etiam tum. diversa in studia scissi eratis. Sed varia illa animorum inclinatio minus peccatum vobis intulit: propendebatis enim in apostolos testate samctitatis, et in virum ab illis probatum. Nunc vero quinam vos perverterint, et nominatissimi vestri fraterni amoris imminuerint decus, animadvertite, Turpia sunt, dilecti, 2c valde turpia, et Christiana conversatione indigna. audiri firmissimam et antiquam Corinthiorum Ecclesiam propter unum aut alterum hominem contra presbyteros seditionem movere. Atque is rumor non tantum ad nos pervenit; sed ad eos quoque qui a nobis alieni sunt animo et sententia; adeo ut propter vestram insipientiam[118], etiam blasphemiæ nomini Domini inferaniur, vobis autem perieulum creetur.


CAPUT XLVIII.


Auferamus igitur hoc celeriter, et Domino acciflamus, et plangamus orantes eum, ut propitius factus nobis reconcilietur, nosque decore et caste fraterni awworis conversatipni nostre restituat. Hæc enim est porta justitiæ ad vitam aperta, sicut scriptum est: Aperite mihi portas justitie; ingressus in eas, confitebor Domino. Hac porta Domini; justi intrabunt in eam[119]. Cum ergo multe portæ apertæ sint; quæ in justitia est, eadeg et in Christo est: in quam beati sunt omnes qui intrarint, et iter &uum in sanctitate ac justitia direxerint, omnia imperturbate peragentes. Sit aliquis fidelis, sit potens in enarranda cognitione, sit sapiens in sermonum dijudicatione, sit in operibus purus; tanto enim humilior esse debet, quo major esse videtur; et quarere quod omnibus utile est, non autem sibi,


CAPUT XLIX.


Qui charitatem jn Christo habet, servet Christi mandata.[120][v 16] Vinculum charitatis Dei quis potest enarrare? Magnificentiam benitatis ejus quis, prout oportet, eloqui valet? Altitudo ad quam evehit claritas, inenarrabilis est. Charitas nos Deo agglutinat: charitas operit multitudinem peccatorum[121]: charitas omnia sustinet[122], omnia sequo animo fert; , in charitate nihil sordidum, nihil superbum; charitas schisma non habet; charitas seditionem non concitat; charitas omnia facit in concordia; in charitate omaes Dei electi, perfecti sunt facti. Sine charitate nihil acceptum est Deo. In charitate nos assumpsit Dominus; propter charitatem quam erga nos habuit Jesus Christus Dominus noster ex voluntate Dei, sanguinem suum pro nobis tradidit, et carnem pro carne nostra, et. animam pro animabus nostris[v 17]


CAPUT L.


Videtis, charissimi, quam magna et admiranda res Sit charitas, et quod perfectio ejus nequeat expli (hri. Quis idoneus est ut in ipsa inveniatur, præeter eos ques Deus dignos esse voluerit? Oremus igitur el petamus a misericordia ejus, ut in charitate vivamus[123], citra humanam propensionem, et inculpati. Generationes omnes ab Adam usque in hodier num diem praeterierunt: at qui per Dei gratiam consummati sunt in charitate, habent sedem piorum; qui manifestabuntur in visitatione regni Christi. Scriptum enim est: fngredere in cubicula tua paululum quantulumcunque, donecperiranseat i» aet (uror meus. Et recordabor diei boni[124], et suscitabo vos e sepulcris vestris[125]. Beati sumus, dilecti, si precepta Domini in charitatis concordia fecerimus, ut per charitatem remittontur nobis peccata. Scriptum quippe est: Beati, quorum remissa sunt iniquitates, et quorum tecla sunt peccata. Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus[126] Hæc beatitudo contigit electis a Deo per Jesum Christum Dominum nostrum; cui gloria in sæcula saculorum. Amen.


CAPUT LI.


Quæcunque igitur per quemdam adversarii, psum deliquimus, veniam postulemus: illi ve qui seditionis ac dissensionis duces et principes fuerunt, debent communem spem contemplari. Qu: enim cum timore et charitate vivunt, se fpsos in contumelias incidere malunt, quam proximos; scqne ipsos potius improbari sustinent, quam pulchre et juste traditam nobis consensionem. Nam melius est l; omini, confiteri de lapsibus et peccatis, quam indurare cor suum; prout induratum est cor eorum qui contra famulum Dei Moysen seditionem fecerunt[127]: quorum condemnatio manifesta fuit; descenderunt enim in infernum vivi, et mors absorpsit eos. PlaTao et exercitus ejus et omnes praefecti Ægypti[128], currus etiam et equites eorum, non aliam ob causam maris Rubri. profundo iinmersi sunt, et perierunt, quam qued stulta eorum corda indurata fuerint, post signa et miracula per famulum Dei Moysen facta in terra Ægypti.


CAPUT LII.


Nullius rei, fratres, indigus est Dominus omnium, nec quidquam desiderat, preterquam ut ei fiat confessio. Ait enim electus David: Confitebor Domino, ei placebit ei super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Vídeant pauperes, et la: tentur[129]. Et iterum dicit Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis (ug: et eruam te, et honorificabis me[130]. Nam sacrificium Deo, epivitus contribulatus[131].


CAPUT LIII.


Nostis enim et probe nostis sacras Scripturas, djlecti; et penitius in Dei eloquia introspexistis: illo igilgr in memoriam revocate. Cum Moyses in montem asceridisset, et quadraginta dies noctesque quadraginta in jejunio ac humilitate transegisset, dixit ad eum Deus: Moyses, Moyses, descende velociter hinc; quia iniquitatem fecit populus tuus, quos eduxisii de terra. Egypti: transgressi sunt cito de tia quam mandasti eis, et fecerunt sibi fusilia. Et dixit Dominus ad eum: Locutus sum ad te semel et iterum, dicens: Vidi populum hunc; et ecce populus dura cervice est: dimitte me exterminare eos, et delebo nomen eorum de snb celo; et faciam te in gentem magnam et mirabilem, et meltam magis quam hanc. Dixit autem. Moyses:. Neutiquam, Domine; remitte peccata huic populo; vel etiam me dele de libro viventium[132]. O charitatem magnam! o insuperabilem perfectionem! Libere ad Dominum loquitur famulus, remissionem pro plebe postulat, vel se ipsum quoque cum eis deleri petit.


CAPUT LIV.


Quis ergo inter vos generosus? quis misericors? quis charitatis plenus? Dicat: Si propter me sedifio, et discordia, et schiemata; discedo, abeo, quocunque volueritis; e qux multitudo jusserit facio: tantum ovile Christi in pace degaf, cum constifutis presbyteris. Qui hoc fecerit, sibi magnum decus in Domino comparabit; eLomnis locus eum excipiet.

Domini enim est terra, et plenitudo ejus[133]. Hæc, qui divinam, eujus nunquam poenitet vitam vivunt, fecerunt et facient.


CAPUT LV.


Ut autem etiam gentium exempla proferamus: wiulü reges et principes, pestifero tempore sæ eviente, cum oraculo admoniti essent, se ipsos morti tradiderunt, ut cives suo sanguine liberarent. Multi 2 suis civitatibus, ne seditio amplius duraret, secesserunt. Multos e nostris cognovimus, qui se ipsos in vincula conjecerunt, ut alios redimerent, Multi se ipsi in servitutem dederunt, et accepto pretio sui, alios cibarunt. Mulieres complures per gratiam Dei corroboratæ, strenua et virilia multa gesserunt. Beata Judith[134], cum urbs obsideretur, rogavit seniores ut sibi liceret in alienigenarum castra. transire: ac se ipsam periculo tradens, propter charitatem patriæ populique obsessi egressa est; et Dominus tradidit Olophernem in manu feminæ. Nec minus perfecta secundum fidem Esther[135] periculo se objecit, ut duodecim tribus Israel jam perituras liberaret. Nam in jejunio et humilitate preeata est omnium inspectorem Dominum, Deum saxulorum; qui animi ejus humilitatem cernens, populum liberavit, cujus gratia periculis sese illa obtulerat.


CAPUT LVI.


Et nos igitur oremus pro eis, qui in aliquod peccatum lapsi sunt, ut detur illis moderatio et humilitas; quo non: nobis, sed voluntati Dei cedant; sic enim erit ipsis fructuosa et. perfecta quæ est apud Deum et sanctos, cum misericordia recordatio. Assumamus disciplinam, juxta quam nemo debet indignari, dilecti. Admonitio gum invicem facimus, bona est et perquam utilis: siquidem nos voluntati Dei agglutinat. Sic enim ait sacer sermo: Castigans castigavit me Dominus; et morti non tradidit me[136]. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem suscipit[137]. Corripiet enim me, inquit, justus in misericordia, el arguet me: oleum auiem peccatorum nom impinguet. caput meum[138]. Et iterum dicit: Beatus homo, quem arguit Dominus; monitionem — vero Omnipotentis ne renuas. Ipse enim dolere facit, et rursus restituit: percussit, et manus ejus. sanaterunt. Sexies de necessi. atibus eruet te; et in septimo non langel te malum? In. fame liberabit te a morte: in prelio vero, de manu ferri solvet te: et a flagello. lingua abscondet te, el non timebis a malis ingruentibus: injustos et iniquos deridebis; et (eroce. be&lias non timebis: bestie enim fere pacato erunt tibi. Deinde scies, quod in pace erit domus war habitatio autem tabernaculi tui non peccabit. Scies. auiem, quod multum semen. tuum, et filii tui quasi omnis herba Campi: et. venies in sepulcrum, tanquam (rumentum maturum, quod in tempore messuefun; vel sicut acereus are? in tempore comportatur [139]. Videtis, dilecti, protegi eos qui a Domino castigantur: cum enim bonus sit castigat nos Deus, ut sancta ejus disciplina commonefiamus,


CAPUT LVII.


Vos ergo qui seditionis fundamenta jecistis, subditi estote[140] presbyteris, e correptionem suscipite in penitentiam: flectentes genua cordis vestri, discite subjici, deponentes arrogantem et superbam linguæ vestre jactantiam; melius enim vobis est, in ovili Christi parvos et probatos inveniri, quam. altum sapientes e spe illius dejici. lta siquidem dicit Sapientia, omnem virtutem complectens: Ecce proferam vobis mei spiritus dictionem; docebo autem 0326A vos meum sermonem. Quoniam vocabam, et non obedistis; ei exlendebam verba, et non attendistis; sed irrita fecistis mea consilia; et meis increpationibus rebelles fuistis. Itaque et ego vestra perditione ridebo: gaudebo autem cum venerit vobis interitus, et cum advenerit vobis subito tumultus; eversio autem similis procellae adfuerit; vel cum venerit vobis tribulatio et oppressio. Erit enim cum invocabitis me; ego autem non exaudiam vos: quaerent me mali, et non invenient. Oderunt enim sapientiam; timorem autem. Domini non assumpserunt; neque volebant meis attendere consiliis: subsannabant autem meas redargutiones. Ergo comedent viae suae fructus, ef sua ipsorum impietate saturabuntur[141]. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

0327A

CAPUT LVIII.

Inspector omnium Deus, spirituum Dominus et herus universae carnis; qui elegit Dominum Jesum Christum, et per eum nos in populum peculiarem[142] omni animae quae invocaverit magnificum et sanctum nomen ejus, det fidem, timorem, pacem, patientiam, aequanimitatem, continentiam, puritatem et temperantiam; ut nomini ejus grata sit, per summum sacerdotem ei patronum nostrum Jesum Christum: per quem illi gloria, majestas, imperium, honor, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

CAPUT LIX.

Missos autem a nobis Claudium Ephebum, et Valerium Vitonem cum Fortunato, in pace cum 0327B gaudio ad nos brevi remittite; ut citius optabilem nobisque desideratissimam pacem et concordiam annuntient; quo et nos de vestra tranquillitate ocius gaudeamus. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum, et cum omnibus ubique vocatis a Deo et per ipsum: per quem ei gloria, honor et potentia, majestas, solium aeternum, a saeculis in saecula saeculorum. Amen.

  1. Clem. Alex., lib. iv Strom., p. 516, haec citat.
  2. I Pet. v, 5.
  3. Act. xx, 35.
  4. Heb. viii, 12; II Machab. vii, 37
  5. Tit. iii, 1.
  6. Prov. vii, 5.
  7. Deut. xxxii, 15.
  8. Isa. iii, 5.
  9. Sap. ii, 24.
  10. Gen. iv, 3-8.
  11. Gen. xxvii, 41.
  12. Gen. xxxvi.
  13. Exod. ii, 14.
  14. Num. xii, 4.
  15. Num. xvi, 33.
  16. I Reg. xviii, 8.
  17. Gen. ii, 23.
  18. Gen. vii; Sap. i, 4; Eccli. xliv, 17; Heb. xi, 7; I Petr. iii, 20; II Petr. ii, 5.
  19. Jon. iii.
  20. Ezech. xxxiii, 11.
  21. Ezech. xviii, 30.
  22. Isa. i, 18.
  23. Jer. iii, 19, 22.
  24. Isa. i, 16, 20.
  25. Clem. Alex., Strom. lib. iv, pag. 516 sequentia nummatim perstringit.
  26. Gen. v, 24. Eccli. xlxv, 16; Heb. xi, 5.
  27. Gen. vi, 8; vii, 1; Eccl. xliv, 17; Heb. xi, 7; I Petr. iii, 20; II Petr. ii, 5.
  28. II Paral. xx, 7; Judith viii, 22; apud Lat. Interp. Isa. xli, 8; Jac. ii, 23.
  29. Gen. xii, 1, 2, 3.
  30. Gen. xiii, 14, 15, 16.
  31. Gen. xv, 5, 6.
  32. Gen. xxi.
  33. Gen. xxii.
  34. Gen. xix, et II Petr. ii, 6, 7.
  35. Jos. ii; Heb. xi, 31.
  36. Jer. ix, 23, 24; I Cor. i, 31; II Cor. x, 17.
  37. Luc. vi, 36-38.
  38. Isa. lxvi, 2.
  39. Prov. ii, 21, 22.
  40. Psal. xxxvi, 9.
  41. Ibid., 35-37.
  42. Isa. xxix, 13.
  43. Psal. lxi, 5.
  44. Psal. lxxvii, 36, 37.
  45. Psal. xxx, 19.
  46. Psal. xi, 4-6.
  47. Isa. liii, 1 et seq.
  48. Psal. xxi, 7-9.
  49. Clemens Alex., Strom iv, p. 516 hæc laudat.
  50. Heb. xi, 37.
  51. II Paral. xx, 7; Isa. xli, 8 Jac. ii, 23.
  52. Gen. xviii, 27.
  53. Job. i, 1.
  54. Job. xiv, 4, sec. LXX.
  55. Num. xii, 7; Heb. iii, 2-5.
  56. Exod. iii, 11; iv, 10.
  57. Psal. lxxxviii, 21; Act. xiii, 22.
  58. Psal. l, 3-19.
  59. Gen. i, 9.
  60. Job xxxviii, 10, 11.
  61. Prov. xx, 27.
  62. Psal. xxxiii, 12-18.
  63. Psal. xxxi, 10.
  64. Jac. i, 8; Petr. iii, 4.
  65. Hab. ii, 3, Malach. iii, 1, Hebr. x, 57.
  66. Psal. xvii, 50.
  67. Psal. iii, 6.
  68. Job. xix, 25, 36.
  69. Sap. xii, 12.
  70. Matth. xxiv, 35.
  71. Psal. xviii, 1-4.
  72. Psal. cxxxviii, 7-10.
  73. I Tim. ii, 8.
  74. Deut. xxxii, 8, 9.
  75. Deut. iv, 24; Num. xviii 27; II Paral, xxxi, 14.
  76. Jac. iv, 6; Petr. v, 5.
  77. Job. xi, 2, 3; xiv, 1.
  78. Rom. ii, 29.
  79. II Cor. x, 17, 18.
  80. Jac. ii, 21.
  81. Gen. xxii, 9.
  82. Gen. xxviii, xxix.
  83. II Reg. xi, 31 sec LXX.
  84. Gen. xxii, 17 et xxvi, 4.
  85. Gen. i, 26, 27.
  86. Ibid. 28.
  87. Isa. xl, 10, lxii, 11.
  88. Psal. lxi, 13.
  89. Dan. vii, 10.
  90. Isa. vi, 3.
  91. Isa. lxiv, 4; I Cor. ii, 9.
  92. Rom. i, 32.
  93. Psal. xlix, 16-23.
  94. Photius, ccxxvi Bibliothecæ.
  95. Sap. vii, 26; Hebr. i, 3, 4.
  96. Psal. ciii, 4; Hebr. i, 7.
  97. Psal. ii, 7, 8; Hebr. i, 5.
  98. Psal. cix, 1; Hebr. i, 13.
  99. I Cor. xii, 27.
  100. Jeb. iv, 16-18.
  101. Job. xv, 15.
  102. Job. iv, 19-21.
  103. Job. v, 1-5.
  104. Clem. Alex., Strom. iv.
  105. Vide Clem. Alex., Strom. i.
  106. I Thess. i, 5.
  107. Isa. lx, 17.
  108. Num. xii, 7; Heb. iii, 2, 5.
  109. Num. xvii, 1, etc.
  110. Dan. vi, 26.
  111. Dan. iii, 21.
  112. Psal. xvii, 26, 27.
  113. Rom. xii, 5.
  114. Matth. xxvi, 24.
  115. Matt. xviii, 6.
  116. Marc. ix, 51; Luc. xvii, 2.
  117. I Gor. i, 21, seq.
  118. Rom. ii, 21; I Tim. vi, 1.
  119. Psal. cxvii, 19, 20.
  120. Col. iii, 14.
  121. Jac. v, 20; I Petr. iv, 8.
  122. I Cor. xiii, 4, seq.
  123. I Tim. v, 21.
  124. Isa. xxvi, 20.
  125. Ezech. xxxvii, 12, 13.
  126. Psal. xxxi, 1, 2.
  127. Num. xvi.
  128. Exod. xiv.
  129. Psal. lxviii, 31, 32.
  130. Psal. xlix, 14, 15.
  131. Psal. l, 19.
  132. Exod. xxxii, 7, 9, 10, 31, 32, xxxiii, 3; Deut. ix, 12-14.
  133. Psal. xxiii, 1.
  134. Judith. viii-xiii.
  135. Esth. v, xiv, xv.
  136. Psal. cxvii, 18.
  137. Prov. iii, 12.
  138. Psal. cxl, 5.
  139. Job. v, 17-26.
  140. I Petr. v, 5.
  141. Prov i, 23-32.
  142. Deut. vii, 6; xiv, 2; xxvi, 18.


VARIORUM NOTAE

  1. Saeviente scilicet Domitiani persecutione, qui anno Christi 95 coepit. Quo tempore Romanam Ecclesiam convocare, ut Corinthiorum votis fieret satis, minime liberum erat. Qui calamitates, quas Clemens exsul passus sit, hic commemorari putant, non attendunt eum Romanae Ecclesiae 0206Cnomine scrihere, adeoque non privatas, sed sibi cum Ecclesia Romana communes aerumnas enarrare. Coust.
  2. Cujus scilicet viatico contentos eos proxima dixit. Ita, ut observavit Cotelerius, passiones Christi Clemens passiones Dei nuncupare non dubitat: quod Photium fugit; alioquin cod. 126 minime notasset id forte nonnullos in hac epistola reprehensuros esse, quod Clemens Christum appellans nequaquam sublimiores et convenientes Deo voces adbibuerit. Tantum observat nullas ei excidisse, quae divina illius naturas adversontur. Ex hoc 0211Bautem loco aperte praevertitur ac perimitur haeresis Nestoriana. Coust.
  3. 0215DHac loquendi ratione indicare videtur Clemens se ex Jacob stirpe potius oriundum, quam ex prosapia Caesarum; adeoque Judaeum, non Romanum esse. Secus tamen Eucherius in epistola ad Valerianum sentit. Forte etiam Clemens Jacob eo sensu Patrem nostrum vocat, quo Paulus Rom. ix, promissionis filios in semine Abrahae et Israel computari docet, eosque ex ipso Israel Dei Gal. vi, 16, nuncupat. Coust.
  4. Ut solam Mariam perfusam lepra, ita et unam extra castra exclusam Scriptura memorat. Coust.
  5. Seu coram principibus testimonium dixisset, sanguinem pro confessione veritatis fundere non dubitans. Etiamsi autem ἡγουμένων vox 0219Dimperatores plures sonet, hic tamen unum Neronem non inusitato loquendi modo designat. Coust.
  6. Elegantius quidem Cotelerius haec ita vertit: recurramus ad omnes mundi aetates, discamusque in singulis aetatibus poenitentiae, etc.; sed satius visum est litteram Graecam exprimere. Coust.
  7. Postrema hujus sententiae verba Clemens Alexandr., lib. i Paedag., c. x, Ezechielis nomine sic citat: Dicit enim per Ezechielem: Si conversi fueritis ex toto corde, et dixeritis, Pater, audiam vos tanquam populum sanctum. Coust.
  8. Qua scil. per baptismum renascimur. Regenerationis ejusdem symbolum fuisse arcam, qua Noe servatus est, etiam I Petri iii, 20, notatur. Coust.
  9. (68) Hoc est quæ paucis admodum constabat, Abrahæ enim fratres tantum duo fuerant, Aran et Nachor. Aran vero jam obierat relicto Lot filio. Cum Lot igitur ex hac prosapia restabant Nachor et Abraham, qui quidem propter sterilitatem Sara filiis carebat. Cousr.
  10. (56) Apud Clementem Alex. timor Domini, ὁ φόβος Κυρίου, et mox in puro corde, ἐν καθαρᾷ καρδίᾳ. Coust.
  11. (77) Junius et Coteler. post dissolutionem. Maluinus secundum Græcam litteram ex dissolutione: et institutæ comparationi aptius congruit, ut quemadmodum corpora ex morte, ita grana ex dissolutione resuscitentur. Coust.
  12. (5) Vertit Coteler. prepter Judam, alii vero inlerpreies, ex familia et sanguine Judæ. Declarat Clemens reges, principes ac duces originem habuisse ex Jacob secundum tribum Judæ. Coust.
  13. (77) Supple secundum veterem legem. Quam immerito autem epistolam istam ante templi Jerosolymitani excidium scriptam esse hinc nonnulli colligant, in prævio monito patefeci. Gall.
  14. (91) Referendo virgarum historiam, ad contenta eapite xvii libri Numerorum adjicit nonnullas cireumstantias admodum verosimiles, ac ut videtur desumptas ex Hebreorum traditionibus. Cum vero duodecim virgas ponit, eadem in sententia versatur 3€ Philo Judeus lib. t1 De vita Mosis, circa nedium, Augustinus sermone 3, De iempore, e auctot librorum De mirabilibus sacre Scripture, lib. 1, cap. 54, tom. ! lI Operum ejusdem Hipponensis episcopi; sed disseutit ab editione Vulgata, nisi in ea praepositio absque mutetur in copulami etque, legaturdue Num. xvn, 6: Locutwsque. est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes prin. cipes virgas per singulas tribus: fueruntque virga duodecim, atque virga Aaron. Cæterum istius xorfg exposilionem habes in postrema parte mili& 9 Origenis ad Numeros: ex qua feceruat integrum sermonem, ac inter Augustinianos coljocarunt, 99 JDe tempore, et 40 De diversis. Àc emendandus etiam per duos manu exaratos codices, Origenis textus: Est. enim virga una: non Eltenim virgam unam; ut respondeat Graco LXX: Ear 1* a6lo, pía. Cor.
  15. (17) Cepham memoratum 1 Corinth. 1t, 12, et rii, 92, Petrum intelligit. Nam quod alius Cephas a Peiro agnosci non debeat, nos docent Hieronymus, Elaudius Taurinensis, et Anselmus, ad Galat. c. ni, ubi contrariam refellunt. sententiam, de qua £ opsule etiam Eusebium Hist. eccl., lib. 1, cap, 18 Theophylactum eum OEcumenio ad predictum €s lat. caput, necnon Dorotheum in regen autem qui hoc modo senserunt, habuisse 1 Cephæe in codicibus suis Galat. nt, 11, 14, ut colligere licet cum ex Eusebio, tum ex quibusdam editionibus ac inferpregibus. Cor, — Aperte hic doce Clemens Cepham, cujus Paulus 1 Cor. », 40. meminif, non unum e septuaginta discipulis Christi, sed apostolum celeberrimum exsjitisse. Übi enim hig auli verbis: Ego quidem sum Paulj, ego autem Apollo, ego vero Cephe, apostolos celeberrimos ej yirum ab illis probatum significari præedicat, pere spicuum est euim et Paulum et Gepham duos apostolos celeberrimos, et. Apollo vjrum ab utroque probatum intelligere. Sic porro locum illum inter retatur, licet in eo Cephas non primus, sed tertius appelletur, Cops. -
  16. (30) Hieronymus in Ephes. 1v, 4, hæc citat, non quidem Barnabæ, ut in Londinensi epistolæ hujus editione anni 1694 adnotatur, sed ipsius Clementis nomine. Covst.
  17. (37) Nota hicApollinaris dogma præeverti et Patrum adversus eum argumentis præludi. Coust.