Codex Iuris Canonicis Orientalis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Codex Iuris Canonici Orientalis
De costituenda pontificia commissione ad redigendum
1935

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

PROVISIO ECCLESIAE

Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa X I ,


decreto

S. Congregationis pro Ecclesia Orientali diei 11 Iulii anni .1935,


titulari episcopali Ecclesiae Comanensi in Armenia praeficere dignatus est B. D. Franciscum Agagianian, Rectorem Pontificii Collegii Armeni de Urbe.

II

NOTIFICATIO

D E C O N S T I T U E N D A P O N T I F I C I A C O M M I S S I O N E

A D R E D I G E N D U M

« C O D I C E M I U R I S C A N O N I C I O R I E N T A L I S » .

Augustus Pontifex, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum Orientalium vota benigne excipiens, ut singulis eorum Ecclesiis per canonicam codificationem provideretur, anno 19291 haec statuere dignatus est: 1) ut studia historico-canonica, quae praeparatoria vocantur, - i A. A. S., vol. X X I , p. 669.

Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali 307 de legibus et consuetudinibus singularurn Ecclesiarum a sacerdotibus, quos Excrni Episcopi Eomam mittendos elegerint, conficerentur; 2) ut canonum schemata a praedictis sacerdotibus delegatis redacta ad Excmos Ordinarios mitterentur, ut de iisdem animadversiones facere possint; 3) ut iuridici singularum Ecclesiarum fontes, canonici praesertim, exquirerentur atque in lucem, cura virorum scientia iuris canonici et historia peritorum, ederentur. Memoratis studiis praeparatoriis Sanctitas Sua eodem anno Commissionem Cardinahtiam praeposuit, cui usque ad diem 18 Novembris elapsi anni desideratissimus praefuit Card. Petrus Gasparri. Quum autem delegati sacerdotes opus sibi concreditum hisce diebus naviter et fideliter absolverint, atque Excmi Ordinarii Orientales de schematibus canonum suas dederint animadversiones; quumque fontium a praedictis sacerdotibus relatorum plures libri circa Sedis Apostolicae decreta et disciplinas Ecclesiarum Orientalium in lucem editi (Aethiopicae, Armenae, Chaldaicae, Copticae, Maronitae, MelMtae, Bumenae, Euthenae et Syrae) et alii edendi sint, Sanctitas Sua ad redactionem «Codicis Iuris Canonici Orientalis» procedendum censuit, atque huic operi moderando Commissionem pontificiam constituit. Huius Commissionis est animadversiones et vota quae de canonum praedictis schematibus Emi Ordinarii significaverint perpendere; textum canonum determinare; et redactionem Codicis moderari. Quum autem condendus Codex, non solum ad leges sed etiam ad redactionis rationem quod attinet, populorum ad quorum regimen destinatur referre debeat indolem: aequum Ssmo visum est decernere ut Emi Patres, in praedicto Codice redigendo, opera Consultorum ex Orientalibus clericis praecipue assumptorum utantur.

Praecipit insuper Sanctitas Sua ut singuli tituli vel libri quos, moderante Emo Praeside, Consultores redegerint, ad Ordinarios Orientales Patriarchas, Archiepiscopos et Episcopos, exquirendi eorumdem voti gratia ad unam quod attinet redactionis rationem, mittantur.

Commissionem pontificiam constituunt qui sequuntur:

Emus Card. ALOYSIUS SINCERO, Praeses.
Emus Card. EUGENIUS PACELLI.
Emus Card. IULIUS SERAFINI.
Emus Card. PETRUS FUMASONI-BIONDI.
A Secretis:
Emus P. Acacius Coussa, B. A.

Consultores:
Excmus P. D. Eranciscus Agagianian, Episcopus tit.
Comanensis in Armenia.
Rmus D. Eranciscus Gozman.
Rmus D. Ioannes Balan.
Rmus D. Petrus Dib.
Rmus D. Petrus Sfair.
Rmus D. Cyrillus Korolevskij.
Rmus I ) . Paulus Hindo.
Rmus P. Garabed Amaduni, e Mechit. Venet.
Rmus P. Ioseph Zajackivskyj O. S. B. M.
Rmus P. Bomualdus Souarn A. A.
Rmus P. Arcadius Larraona C. M. F.
Rmus P. Hippolytus a Sancta Familia O. C. D.
Rmus P. Aemilius Herman S. I.
Commissionis sedes est apud S. Congregationem pro Ecclesia Orientali.
Borgo Nuovo 76, Roma (113).
Die 17 Iulii, anni 1935