Jump to content

Codex Iustinianus/VII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber VII

 Liber VI Liber VIII 

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI CODEX

LIBER SEPTIMUS

CJ.7.1.0. De vindicta libertate et apud consilium manumissione.
CJ.7.2.0. De testamentaria manumissione.
CJ.7.3.0. De lege fufia caninia tollenda.
CJ.7.4.0. De fideicommissariis libertatibus.
CJ.7.5.0. De dediticia libertate tollenda.
CJ.7.6.0. De latina libertate tollenda et per certos modos in civitatem romanam transfusa.
CJ.7.7.0. De servo communi manumisso.
CJ.7.8.0. De servo pignori dato manumisso.
CJ.7.9.0. De servis rei publicae manumittendis.
CJ.7.10.0. De his qui a non domino manumissi sunt.
CJ.7.11.0. Qui manumittere non possunt et ne in fraudem creditorum manumittatur.
CJ.7.12.0. Qui non possunt ad libertatem pervenire.
CJ.7.13.0. Pro quibus causis servi praemium accipiunt libertatem.
CJ.7.14.0. De ingenuis manumissis.
CJ.7.15.0. Communia de manumissionibus.
CJ.7.16.0. De liberali causa.
CJ.7.17.0. De adsertione tollenda.
CJ.7.18.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad libertatem proclamare non prohibentur.
CJ.7.19.0. De ordine cognitionum.
CJ.7.20.0. De collusione detegenda.
CJ.7.21.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
CJ.7.22.0. De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus libertatem opponitur.
CJ.7.23.0. De peculio eius qui libertatem meruit.
CJ.7.24.0. De senatus consulto claudiano tollendo.
CJ.7.25.0. De nudo ex iure quiritium tollendo.
CJ.7.26.0. De usucapione pro emptore vel transactione.
CJ.7.27.0. De usucapione pro donato.
CJ.7.28.0. De usucapione pro dote.
CJ.7.29.0. De usucapione pro herede.
CJ.7.30.0. Communia de usucapionibus.
CJ.7.31.0. De usucapione transformanda et de sublata differentia rerum mancipi et nec mancipi.
CJ.7.32.0. De adquirenda et retinenda possessione.
CJ.7.33.0. De praescriptione longi temporis decem vel viginti annorum.
CJ.7.34.0. In quibus causis cessat longi temporis praescriptio.
CJ.7.35.0. Quibus non obiciatur longi temporis praescriptio.
CJ.7.36.0. Adversus creditorem.
CJ.7.37.0. De quadriennii praescriptione.
CJ.7.38.0. Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione submoveatur.
CJ.7.39.0. De praescriptione xxx vel xl annorum.
CJ.7.40.0. De annali exceptione italici contractus tollenda et de diversis temporibus et exceptionibus et praescriptionibus et interruptionibus earum.
CJ.7.41.0. De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.
CJ.7.42.0. De sententiis praefectorum praetorio.
CJ.7.43.0. Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus partibus vel una absente.
CJ.7.44.0. De sententiis ex periculo recitandis.
CJ.7.45.0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.
CJ.7.46.0. De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.
CJ.7.47.0. De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.
CJ.7.48.0. Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.
CJ.7.49.0. De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel adversarium corrumpere curavit.
CJ.7.50.0. Sententiam rescindi non posse.
CJ.7.51.0. De fructibus et litis expensis.
CJ.7.52.0. De re iudicata.
CJ.7.53.0. De exsecutione rei iudicatae.
CJ.7.54.0. De usuris rei iudicatae.
CJ.7.55.0. Si plures una sententia condemnati sunt.
CJ.7.56.0. Quibus res iudicata non nocet.
CJ.7.57.0. Comminationes epistulas programmata subscriptiones auctoritatem rei iudicatae non habere.
CJ.7.58.0. Si ex falsis instrumentis vel testimoniis iudicatum erit.
CJ.7.59.0. De confessis.
CJ.7.60.0. Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.
CJ.7.61.0. De relationibus.
CJ.7.62.0. De appellationibus et consultationibus.
CJ.7.63.0. De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.
CJ.7.64.0. Quando provocare necesse non est.
CJ.7.65.0. Quorum appellationes non recipiantur.
CJ.7.66.0. Si pendente appellatione mors intervenerit.
CJ.7.67.0. De his qui per metum iudicis non appellaverunt.
CJ.7.68.0. Si unus ex pluribus appellaverit.
CJ.7.69.0. Si de momentaria possessione fuerit appellatum.
CJ.7.70.0. Ne liceat in una eademque causa tertio provocare vel post duas sententias iudicum, quas definitio praefectorum roboraverit, eas retractare.
CJ.7.71.0. Qui bonis cedere possunt.
CJ.7.72.0. De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de separationibus.
CJ.7.73.0. De privilegio fisci.
CJ.7.74.0. De privilegio dotis.
CJ.7.75.0. De revocandis his quae per fraudem alienata sunt.

CJ.7.1.0. De vindicta libertate et apud consilium manumissione.

CJ.7.1.1: Imperator Antoninus

Eorum, qui apud consilium manumittuntur, post causam ab iudicibus probatam et manumissionem secutam non solet status in dubium vocari, si dicantur falsa demonstratione liberati. * ant. a. tertio. * <a 211 pp. non. oct. gentiano et basso conss.>

CJ.7.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nihil civitati romanae semel praestitae vel addere vel detrahere secundam manumissionem potuisse certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. sallustio. * <a 293 d. prid. k. mai aa. conss.>

CJ.7.1.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec mulierem per maritum nec alium per procuratorem vindicta manumittere posse non est ambigui iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. attiae. * <>

CJ.7.1.4: Imperator Constantinus

Apud consilium nostrum vel apud consules praetores praesides magistratusve earum civitatum, quibus huiusmodi ius est, adipisci potest patronorum iudicio sedula servitus libertatem. * const. a. ad maximum pu. * <a 319 - 323 >

CJ.7.2.0. De testamentaria manumissione.

CJ.7.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si codicillos maior viginti annis fecisset, confirmationis tempus libertati non nocere certum est: nec enim potestas iuris, sed iudicii consideratur. * sev. et ant. aa. primo. * <aproposita.>

CJ.7.2.2: Imperatores Severus, Antoninus

Ex testamento defuncti libertates praestari non possunt hereditate non adita, vel si rei memoria propter crimen quod morte non intercidit damnata est. * sev. et ant. aa. phileto. * <>

CJ.7.2.3: Imperatores Severus, Antoninus

Libertas testamento data adita hereditate contingit, et si heres scriptus per in integrum restitutionem abstinuerit hereditate, nihil ea res libertati obest. * sev. et ant. aa. euphrosynae. * <a 207 s. xvii k. mai. apro et maximo conss.>

CJ.7.2.4pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Cum testamento directam libertatem pater tuus sit consecutus, quamvis ei heres extiteris, frustra tamen, rationes quas tempore servitutis gessit ut reddas, compelleris, cum non ea condicione acceperit libertatem. * sev. et ant. aa. anchilao. * <a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss.>

CJ.7.2.4.1: Imperatores Severus, Antoninus

Is autem, cui libertas sive fideicommissaria sive directa, si rationes reddidisset, relicta est, ante reliqua illata et ea, quae malo consilio amota sunt, ad libertatem non potest pervenire: sin autem non debitor ex rationibus fuerit repertus, post aditam hereditatem quasi puram libertatem consequitur. <a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss.>

CJ.7.2.5: Imperator Alexander Severus

In fraudem creditorum testamento datae libertates, quamvis debitori heres qui solvendo est extiterit, per legem aeliam sentiam non valent. * alex. a. quintiano. * <>

CJ.7.2.6: Imperator Gordianus

Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum spernitur ab heredibus, conservandae libertatis gratia non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi postulabis, maxime cum id etiam a divo marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet. * gord. a. pisistrato. * <>

CJ.7.2.7: Imperator Gordianus

Contra voluntatem matris tuae libertatem in eum conferre, quem illa liberum fieri prohibuit, non debes, ne videaris iura pietatis violare. * gord. a. .Tae. * <a 240 pp. x k. febr. sabino ii et venusto conss.>

CJ.7.2.8: Imperator Philippus

Cum testator libertatem tempore nuptiarum filii sui vel filiae servo dari iussit , non tempus praestandae libertati praestituit, sed potius condicioni locum fecit, ut non insecutis nuptiis libertas iure posci non possit. * philipp. a. et philipp. c. gemello. * <>

CJ.7.2.9: Imperatores carus, carinus, numer.

Servo tuo defunctus, licet te heredem scripsisse proponatur, tamen directam libertatem dare non potuit: iure enim directo libertatem servis alienis dare nemo potest. * carus carinus et numer. aaa. mauro. * <a 283 pp. vi id. nov. caro et carino conss.>

CJ.7.2.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Directis verbis iure data libertate non sola impositione pilei, sed adita hereditate, si nulla iuris impediat constitutio, liberti constituuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. germano. * <a 293>

CJ.7.2.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si iure non substitit testamentum, in hoc nec libertates ( cum non fuisse additum, ut pro codicillis scriptum valeret, proponas) recte datas constabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. laurinae. * <a 293 pp. sub die xvi k. april. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.12pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si heredes iure facto testamento sollemniter adierint hereditatem, ex testamento tibi libertas quaesita post colludentibus tam scriptis heredibus quam ab intestato vindicantibus successionem adimi non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhizo. * <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si sponte repudiaverunt sibi delatam successionem, omnia quae testamento fuerant scripta defecisse convenit. <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.12.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vero, ut vos fraudarent libertate, collusisse eos praeses animadverterit, secundum haec quae divus pius antoninus constituit libertatibus consuli providebit. <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Statuliberis datam libertatem adimi ab herede non posse certum est: nec alienatio nec usucapio statulibero, quominus existente condicione libertatem consequatur, nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. martiali. * <>

CJ.7.2.14: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Directas libertates graecis verbis liceat in testamentis relinquere, ut ita libertates directae datae videantur, ac si legitimis verbis eas testator dari iussisset. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.7.2.15pr.: Imperator Justinianus

Cum constitutio divi marci declarat, si quis testamento condito vel sine testamento moriens, ut locus fiat ab intestato successioni, libertates reliquerit, nemo autem adire vult defuncti hereditatem eo, quod suspecta esse videtur, et si fuerint libertates forsitan et sine scriptis fideicommissariae relictae, licere vel cuilibet extraneo vel uni ex servis, qui et ipse libertate donatus est et pro sua periclitatur condicione, adire hereditatem sub hac condicione et satisdatione, quod et creditoribus omnibus satisfaciat et libertates imponat his, quibus voluerit testator, variae dubitationes ex hac constitutione emerserunt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.1: Imperator Justinianus

Nam si res hereditariae herede minime invento venierint an et post venditionem earundem rerum possibile est vel servum vel quemlibet alium adire et recuperare quidem ab emptoribus res, satisfacere autem creditoribus et libertatibus, quaerebatur. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.1a: Imperator Justinianus

Et licet divus severus semel rebus venditis hoc non admisit, nobis tamen ulpiani sententia admonente placuit maxime propter libertates, ne depereant, et post venditionem rerum annale remedium dare divi marci constitutioni, intra quod et creditoribus omnibus satisfiat et emptores nihil novi patiantur, qui annalem saepe sentiebant rescissionem, et licere servo, qui libertate donatus est, vel alii cuidam extraneo vel ante venditionem rerum vel post venditionem, intra annale tamen tempus, adire hereditatem et res recuperare, prius satisdatione danda, ut tam creditoribus quam libertatibus satisfaciat. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.1b: Imperator Justinianus

( 1) sin autem libertatibus quidem omnibus satisfacere quis polliceatur, creditoribus autem non in solidum, sed in partem solvere creditum, illi autem huiusmodi pactionem admiserint, sancimus et in huiusmodi casu consultissimi principis locum habere constitutionem et eum modis omnibus admittendum censemus, maxime cum ex voluntate creditorum hoc interponitur: nolentibus etenim creditoribus admitti talem petitionem nullo concedimus modo. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.2: Imperator Justinianus

Si vero quidam ex servis libertatem amplexi fuerint, alii autem censuerint esse respuendam, et in hunc casum extendenda est divi marci oratio et procul dubio et in hac specie audiendus est petitor hereditatis et maneat liberum arbitrium servorum, sive ad libertatem venire volunt sive in servitutem remanere. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.2a: Imperator Justinianus

Licet enim romanam civitatem recusare nemini servorum licet, tamen in hoc casu, ne propter quorundam indevotionem alii maneant in servitute, volentibus quidem omnibus servis licere in libertatem pervenire, nolentibus autem quibusdam vel recusantibus spontaneam servitutem imminere oportet et, quem patronum habere noluerint, dominum suum, forsitan et acerbum, sentiant. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.3: Imperator Justinianus

Sin vero non omnes libertates adimplere pollicitus fuerit, sed certum numerum servorum ex his, qui ad libertatem venire iussi sunt, melius est, si quidem res hereditariae sufficiunt ad implendos creditores, etiam omnibus servis dare libertatem, etsi hoc non pollicitus est. si autem deest in exsolvendis creditoribus, humanius est, ut saltim pauci veniant ad libertatem. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.4: Imperator Justinianus

Sed hoc quidem antiquis dubitationibus remedium invenimus. bellissimam autem repletionem praefatae constitutioni donantes sancimus: si non unus veniat hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque vel ampliores, omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab omnibus danda , ut creditoribus et libertatibus satisfaciant. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.4a: Imperator Justinianus

Sin autem per intervalla temporum hoc fiat, qui primus veniat habeat praerogativam, si etiam satisdationem praestare potest: illo enim cessante hoc facere alii gradatim secundum tempora petitionis succedant. et hoc intra annale tempus observetur. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.5: Imperator Justinianus

Sin autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit satisdationem paratus idoneam praestare, quod omnibus creditoribus et omnibus libertatibus satisfaciat, aequissimum est eum admitti, ut omnes libertates indistincte celebrentur. quod privilegium damus non solum servo, qui libertate donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid venustum eveniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.6: Imperator Justinianus

Sed si quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eveniat, secundo petitori vel tertio vel deinceps ampliores libertates pollicentibus fieri locum censemus. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.7: Imperator Justinianus

Sin autem iam rebus servo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab eo quibusdam servis hereditariis impositis quidam alius servus hereditarius vel liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur. his omnibus intra annum secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit. <a 531 - 532>

CJ.7.3.0. De lege fufia caninia tollenda.

CJ.7.3.1: Imperator Justinianus

Servorum libertates in testamento relictas tam directas quam fideicommissarias ad exemplum inter vivos libertatum indistincte valere censemus, lege fufia caninia de cetero cessante nec impediente testantium pro suis servis clementes dispositiones effectui mancipari. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.7.4.0. De fideicommissariis libertatibus.

CJ.7.4.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Cum proponas hereditatem eius aditam non esse, a quo tibi fideicommissariam libertatem relictam dicis, et ab intestato alium quam qui scriptus erat hereditatem possedisse, si non a legitimo quoque herede fideicommissaria libertas repetita est, nullo iure praestari eam ab eo qui rogatus non est desideras. * sev. et ant. aa. * <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss.>

CJ.7.4.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Plane si pecunia accepta heredem institutum omisisse hereditatem docueris, libertatem tibi praestare cogetur. <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss.>

CJ.7.4.2: Imperator Antoninus

Quamvis codicilli, quibus avunculo defunctae legatus esse videaris, falsi pronuntiati sunt, tamen si ante motam criminis quaestionem iustam libertatem es a legatario consecutus, posterior eventus non infirmat ita datam libertatem. plane secundum divi hadriani constitutionem datur heredi viginti aureorum repetitio. * ant. a. valerio. * <a d. xviii k. aug. eodem antonio a........... conss.>

CJ.7.4.3: Imperator Alexander Severus

Cum libertatem mulieribus sub condicione datam proponas, quid dubium est eos, qui ex his ante impletam eam eduntur, servos nasci et pertinere ad heredes iure dominii? his enim demum succursum est, qui post moram praestandae libertatis progeniti sunt, ut liberi et ingenui viderentur. * alex. a. lucio. * <a 222? >

CJ.7.4.4: Imperator Alexander Severus

Si voluntate domini in libertate morata est, cui fideicommissaria libertas debita fuerit, secundum senatus consultum et constitutiones ad id pertinentes civis romana facta ingenuos peperit. sed si numquam ab ea libertas petita est, sibimet imputare debet, cum interea ex ea progeniti servi sint. * alex. a. arriano. * <a 222? >

CJ.7.4.5: Imperator Alexander Severus

Minor annis lege definitis nec per fideicommissum libertatem supremis suis relinquere potest nisi his, quorum causam probare potest. * alex. a. dionysio. * <a 222? >

CJ.7.4.6: Imperator Alexander Severus

Deberi etiam alienae ancillae fideicommissariam libertatem placuit: nec deficit hoc debitum, si interim domina, si modo nihil ex iudicio eius, qui quaeve reliquit libertatem, percepit, noluit vendere, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendae ancillae fuerit, praestari libertas. * alex. a. maximo. * <>

CJ.7.4.7: Imperator Alexander Severus

Hi, quibus per fideicommissum libertas supremis iudiciis relinquitur, eorum liberti efficiuntur, a quibus manumittuntur. * alex.A. nicomedi. * <a 225 pp. k. april. fusco et dextro conss.>

CJ.7.4.8: Imperator Alexander Severus

Cum proponas fideicommissariam libertatem ita tibi datam, si uxori testatoris placuisset, licet non adeunte hereditatem ad filium solida hereditas pertinere coepit, non refragante tamen uxore testatoris potes petere libertatem. * alex. a. eutycheti. * <a 225 pp. xv k. sept. fusco et dextro conss.>

CJ.7.4.9: Imperator Alexander Severus

Fideicommissaria quidem libertas ita tibi relicta, cum testatoris filius ad annum vigensimum quintum pervenisset, non intercidit, licet heredem intra praestitutam aetatem decessisse proponas: tempore quippe, quo, si viveret, praefinitam aetatem impleturus foret, spem libertatis non intercidere vetus placitum est. * alex. a. mercuriali. * <a 231 pp. k. april. pompeiano et peligno conss.>

CJ.7.4.10pr.: Imperatores valer., gallien.

Etsi non adscripta libertate testator servum suum tutorem filiis suis dederit, receptum est et libertatis et pupillorum favore, ut per fideicommissum manumisisse eum videatur. * valer. et gallien. aa. daphno. * <a 260 pp. iii k. mart. saeculare et donato conss.>

CJ.7.4.10.1: Imperatores valer., gallien.

Et si non suum proprium, sed alienum servum condicionem eius sciens tutorem adscripserit, aeque fideicommissariam libertatem datam, nisi aliud evidenter defunctum sensisse appareat, prudentibus placuit. <a 260 pp. iii k. mart. saeculare et donato conss.>

CJ.7.4.11pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si servus fuisti ac tibi per fideicommissum libertas relicta fuerit, pervides sine manumissione te ad libertatem pervenire non potuisse. * diocl. et maxim. aa. et cc. flaviano. * < sine die et conss.>

CJ.7.4.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quapropter si verbis precariis constitutus servus libertatem accepisti, adiri praeses provinciae oportet, ut causa cognita, si tibi deberi libertatem perspexerit, ad manumittendum eum qui debet urgueat vel, si latitet, contra latitantem interposito decreto tibi prospiciat. < sine die et conss.>

CJ.7.4.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex verbo " commendo" testamento vel codicillis non videri fideicommissariam libertatem relictam auctoritate iuris declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenaeo. * <a 294 s. xvii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.7.4.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si te, donatam ante matrimonium uxori suae, post ei legato relicto manumitti testamento seu codicillis verbis precariis a successoribus voluit, tam hos ad redemptionem et manumissionem quam eam, quae in capiendis relictis defuncti consensit iudicio, teneri tibique fideicommissariam debere libertatem non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pythagoridae. * <a 294 s. vii id. dec. cc. conss.>

CJ.7.4.14pr.: Imperator Justinianus

Cum inter veteres dubitabatur, si fideicommissariam libertatem possibile esset relinqui servo, qui adhuc in ventre portaretur et homo fieri speraretur, nos vetus iurgium decidentes libertatis favore censemus et fideicommissariam nec non directam libertatem suam firmitatem habere sive in masculo sive in femina, quae adhuc in ventre vehatur materno, ut cum libertate solem respiciat, etsi mater sua adhuc in servitute constans eum vel eam ediderit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.14.1: Imperator Justinianus

Sin autem plures creati vel creatae sint, sive unius fecit mentionem sive pluraliter nuncupavit, nihilo minus omnes ad libertatem ad prima veniant cunabula, cum in ambiguis sensibus melius est, et maxime in libertate, favore eius humaniorem amplecti sententiam. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.15: Imperator Justinianus

Ancillam seu servum, cum fideicommissaria libertas eis relicta sit, sancimus, si mora a debitore libertatis facta fuerit, sententia praesidis eripi ad libertatem et nullo facto aut voluntate ab herede expectanda, sed talem habere eos libertatem, quasi ab ipso testatore directis verbis fuerint libertatem consecuti, cum satis impium atque absurdum est heredes testatoris differre voluntates, maxime cum ad libertatem respiciant. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.16pr.: Imperator Justinianus

Si quis in suo testamento rogaverit suum heredem ex liberis ancillae suae quam nominaverit unum quem elegerit ad libertatem perducere et, cum ancilla unum vel plures enixa est, heres neque dum superest in libertatem aliquem adduxerit vel, cum deliberat, quis ad libertatem producendus est, ab hac luce fuerit subtractus : dubitabatur ab antiquis, utrumne omnes an quidam aut nemo ex his ad libertatem perveniant. sed veteris quidem iuris altercatio multa sibi super huiusmodi casibus resonavit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.16.1: Imperator Justinianus

Nos autem heredis malignitatem coercentes, si non voluntatem testatoris adimpleverit et mox, cum potuerit, non elegerit unum ex liberis ancillae et eum libertate donaverit, sancimus compelli non solum eum, sed etiam heredes vel successores eius omnes ancillae liberos in libertatem producere. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.16.2: Imperator Justinianus

Neque enim hoc contrarium est sententiae testatoris: cum enim omnimodo quendam ex his liberum esse disposuit et non ad certum corpus, sed ad omnes respexit, si non paretur eius voluntati, sine dubio ex sententia testatoris omnes ad libertatem perveniunt. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.16.3: Imperator Justinianus

Similemque esse definitionem censemus, et si non ab herede, sed a legatario vel fideicommissario testator rogaverit libertatem imponi. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.16.4: Imperator Justinianus

Sic etenim iusto timore heredes vel legatarii vel fideicommissarii perterriti et voluntatem testatoris adimplere procurent et sibi non ex omnium libertate quandam adferri patiantur iacturam. quod si reclamaverint, sibi tale dispendium imputent, non ex nostra lege, sed ex sua lugentes instantia. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.4.17pr.: Imperator Justinianus

Cum quidam servum suum ita legavit, ut legatarius libertatem ei imponat, et heres ad huiusmodi legatum improbe versatus servum dare legatario designatus est, ut etiam lite pulsetur, et iudex non in ipsum servum, sed in aestimationem litis condemnationem proferat: veteris iuris interpretes dubitabant, ne quid obstaculum libertati ex hac causa procedat et, si placuerit eandem deberi libertatem, a quo danda est utrumne ab herede an a legatario, et si heres imponat libertatem, an legatarius, quod ex pecuniaria condemnatione accepit, firmiter detinet sive totum sive ex parte sive etiam nihil. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>

CJ.7.4.17.1: Imperator Justinianus

Talem itaque altercationem resecantes miramur, quare iudex, qui praepositus est in praedicta causa, non omnimodo condemnationem in servum, sed in aestimationem eius fecerat, cum ipsius vitium etiam huiusmodi altercationi praebuit occasionem. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>

CJ.7.4.17.2: Imperator Justinianus

Unde si talis quaestio emerserit, nullum quidem iudicem ita esse stultum putamus , ut huiusmodi proferat condemnationem, sed si legatarius immineat, quatenus ei servus restituatur, et post litem contestatam duorum mensum spatium effluxerit, censemus ilico ad libertatem eripi servum, et illum quidem liberum esse, heredem autem pro sua indevotione omnes expensas, quas legatarius in litem fecit, in quadruplum ei condemnari, iure patronatus integro legatario servando. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>

CJ.7.5.0. De dediticia libertate tollenda.

CJ.7.5.1: Imperator Justinianus

Dediticia condicio nullo modo in posterum nostram rem publicam molestare concedatur, sed sit penitus delata, quia nec in usu esse reperimus, sed vanum nomen huiusmodi libertatis circumducitur. nos enim, qui veritatem colimus, ea tantummodo volumus in nostris esse legibus, quae re ipsa obtinent. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d........ lampadio et oreste conss.>

CJ.7.6.0. De latina libertate tollenda et per certos modos in civitatem romanam transfusa.

CJ.7.6.1pr.: Imperator Justinianus

Cum dediticii liberti iam sublati sunt, quapropter imperfecta latinorum libertas incertis vestigiis titubans et quasi per saturam inducta adhuc remanet et non inutilis quidem pars eius deminuitur, quod autem ex ipsa rationabile est, hoc in ius perfectum deducitur? * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.1: Imperator Justinianus

Cum enim latini liberti ad similitudinem antiquae latinitatis, quae in coloniis missa est, videntur esse introducti, ex qua nihil aliud rei publicae nisi bellum accessit civile, satis absurdum est ipsa origine rei sublata imaginem eius derelinqui. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.1a: Imperator Justinianus

Cum igitur multis modis et paene innumerabilibus latinorum introducta est condicio et leges diversae et senatus consulta introducta sunt et ex his difficultates maximae emergebant tam ex lege iunia quam ex largiano senatus consulto nec non ex edicto divi traiani, quorum plenae quidem fuerant nostrae leges, non autem in rebus fuerat eorum experimentum: studiosissimum nobis visum est haec quidem omnia et latinam libertatem resecare, certos autem modus eligere, ex quibus antea quidem latina competebat libertas, in praesenti autem romana defertur condicio, ut his praesenti lege enumeratis et cives romanos nascentibus ceteri omnes modi, per quos latinorum nomen inducebatur, penitus conquiescant et non latinos pariant, sed ut pro nullis habeantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post con sulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.1b: Imperator Justinianus

Quis enim patiatur talem esse libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem personam simul et libertas et servitium concurrunt et, qui quasi liber moratus est, eripitur non tantum in mortem, sed etiam in servitutem? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.1c: Imperator Justinianus

Sancimus itaque, si quis per epistulam servum suum in libertatem producere maluerit, licere ei hoc facere quinque testibus adhibitis, qui post eius litteras sive in subscriptione positas sive per totum textum effusas suas litteras supponentes fidem perpetuam possint chartulae praebere. et si hoc fecerit, sive per scribendo sive per tabularium, libertas servo competat quasi ex imitatione codicilli delata, ita tamen, ut et ipso patrono vivente et libertatem et civitatem habeat romanam. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.2: Imperator Justinianus

Sed et si quis inter amicos libertatem dare suo servo maluerit, licebit ei quinque similiter testibus adhibitis suam explanare voluntatem et quod liberum eum esse voluit dicere: et hoc sive inter acta fuerit testificatus sive testium voces attestationem sunt amplexae et litteras tam publicarum personarum quam testium habeant, simili modo servi ad civitatem producantur romanam quasi ex codicillis similiter libertatem adipiscentes. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.3: Imperator Justinianus

Sed scimus etiam hoc esse in antiqua latinitate ex edicto divi claudii introductum, quod, si quis servum suum aegritudine periclitantem sua domo publice eiecerit neque ipse eum procurans neque alii eum commendans, cum erat ei libera facultas, si non ipse ad eius curam sufficeret, in xenonem eum mittere vel quo poterat modo eum adiuvare, huiusmodi servus in libertate latina antea morabatur et, quem ille moriendum dereliquit, eius bona iterum, cum moreretur, accipiebat. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.3a: Imperator Justinianus

Talis itaque servus libertate necessaria a domino et nolente re ipsa donatus fiat ilico civis romanus nec aditus in iura patronatus quondam domino reservetur. quem enim a sua domo suaque familia publice reppulit neque ipse eum procurans neque alii commendans neque in venerabilem xenonem eum mittens neque consueta ei praebens salaria, maneat ab eo eiusque substantia undique segregatus tam in omni tempore vitae liberti quam cum moriatur nec non postquam iam fuerit in fata sua concessus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.4: Imperator Justinianus

Similique modo si quis ancillam suam sub hac condicione alienaverit, ne prostituatur, novus autem dominus impia mercatione eam prostituendam esse temptaverit, vel si pristinus dominus manus iniectionem in tali alienatione sibi servaverit et, cum ad eum fuerit reversa, ipse ancillam prostituerit, ilico in libertatem romanam eripiatur et, qui eam prostituerit, ab omni patronatus iure repellatur. qui enim ita degener et impius constitutus est, ut talem exerceret mercationem, quomodo dignus est vel ancillam vel libertam eam habere? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.5: Imperator Justinianus

Sed et qui domini funus pileati antecedunt vel in ipso lectulo stantes cadaver ventilare videntur, si hoc ex voluntate fiat vel testatoris vel heredis, fiant ilico cives romani. et ne quis vana liberalitate iactare se concedatur, ut populus quidem eum quasi humanum respiciat multos pileatos in funus procedentes adspiciens, omnibus autem deceptis maneant illi in pristina servitute publico testimonio defraudati: fiant itaque et hi cives romani, iure tamen patronatus patronis integro servando. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.6: Imperator Justinianus

Illo procul dubio observando, ut, si quis sive in testamento sive vindicta quendam manumiserit, licet hoc dixerit vel scripserit, quod voluerit esse latinum, supervacua adiectio latinitatis aboleatur et fiat civis romanus, ne modi, qui ab antiqua observatione in civitatem romanam homines producebant, per privatorum voluntates deminui videantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.7: Imperator Justinianus

Sed et si sub condicione quidam libertatem suo servo reliquerit et a huc pendente condicione extraneus heres libertatem ei imposuerit, non ut antea latinus, sed civis fiat romanus. et si quidem condicio defecerit, ipsius heredis, qui libertatem imposuit, maneat libertus. sin autem fuerit adimpleta, ne eripiatur forsitan liberis et cognatis ius patronatus, orcinus libertus videatur et ad eum iura patronatus perveniant, cui leges concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.8: Imperator Justinianus

Illud etiam satis acerbum nobis visum est, quod putabat antiquitas, si in liberali iudicio superatus fuerat servus a domino, deinde servi pretium ab aliquo ei solutum est, in latinitate eum remorari. quemadmodum enim rationabile est et pretio eum perfrui et mortis liberti tempore denuo eum in servitutem deducere, cum non sint ambo casus sibi consentanei? et in praesenti igitur casu libertas romana ei accedat iure patronatus minime subnixa, quia ipse quodammodo sibi libertus invenitur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.9: Imperator Justinianus

Sed et si quis homini libero suam ancillam in matrimonio collocaverit et dotem pro ea conscripserit, quod solitum est in liberis personis solis procedere, ancilla non latina, sed civis efficiatur romana. si enim hoc, quod frequentissime in cives romanas et maxime in nobiles personas fieri solet, id est dotalis instrumenti conscriptio, et in hac persona adhibita est, necessarium est consentaneum effectum huiusmodi scripturae observari. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.10: Imperator Justinianus

Similique modo si dominus inter acta quendam servum filium suum nominaverit, voci eius quantum ad liberam condicionem credendum est. si enim ipse tali adfectione fuerat accensus, ut etiam filium servum suum nominare non indignetur, et hoc non secreto neque inter solos amicos, sed etiam actis intervenientibus et quasi in iudicii figura nominaverit, quomodo potest eum servum iterum saltem morientem habere? sed producatur et ipse in civitatem romanam, vera liberalitate et non falso sermone domini sui sustentatus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.11: Imperator Justinianus

Ille etiam novissimus antiquae latinitatis modus in civitatem romanam translatus eligendus est, si quis instrumenta, ex quibus servus ostendebatur, vel dederit servo vel corruperit. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.11a: Imperator Justinianus

Sed ne furandi occasio servis forsitan detur et sua malignitate in libertatem perveniant, talis modus certa et indubitata probatione manifestetur, ut testibus praesentibus non minus quinque dominus instrumenta vel det famulo suo vel deleat aut alio modo corrumpat. et ex eo igitur modo civitatem romanam ei competere censemus, salvo iure patronatus tam in hac specie quam in ceteris, nisi ubi specialiter hoc patronis denegavimus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.12: Imperator Justinianus

His tantummodo casibus ex omni iure antiquae latinitatis electis ceteri omnes, qui in libris prudentium vel constitutionibus enumerati sunt, penitus conquiescant nec latini ab eis procedant, sed maneant, ut dictum est, servi in sua condicione nec tali remedio abuti concedantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.12a: Imperator Justinianus

Et ne in posterum aliquod ius latinae libertatis nostris legibus incurrat, lex iunia taceat largiano senatus consulto cessante, sileat edictum divi traiani, quod ea sequebatur, et si qua alia lex vel senatus consultum vel etiam constitutio loquitur de latinis, ea inefficax quantum in eam partem remaneat et triplex antea via libertatis, quae multiplices itroducebat ambages, uno directo tramite discat ambulare. quod si aliqua lex vel constitutio libertatis faciet mentionem, non autem latinitatis, ea pro civitate romana loqui intellegatur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.6.1.13: Imperator Justinianus

Sed si quidem liberti iam mortui sunt, et bona eorum quasi latinorum his quorum intereat adgregata sunt, vel adhuc vivunt, nihil ex hac lege innovetur, sed maneant apud eos iure antiquo firmiter detenta et vindicanda. in futuris autem libertis praesens constitutio locum sibi vindicet. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.7.0. De servo communi manumisso.

CJ.7.7.1pr.: Imperator Justinianus

In communes servos eorumque libertatem et quando cuidam domino pars libertatem imponentis adcrescit nec ne, et maxime inter milites, qui huiusmodi imponunt libertatem, multa ambiguitas exorta est apud veteres iuris auctores. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.1: Imperator Justinianus

Et inventa est constitutio apud marcianum in institutionibus divi severi, per quam idem imperator disposuit necessitatem imponi heredi militis comparare partem socii et servum libertate donare. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.1a: Imperator Justinianus

Sed et alia constitutio severi et antonini principum reperta est, ex qua generaliter necessitas imponebatur socio partem suam socio vendere, quatenus libertas servo imponatur, licet nihil lucri ex substantia socii morientis alii socio accedat, pretio videlicet arbitrio praetoris constituendo, secundum ea, quae et ulpianus libro sexto fideicommissorum et paulus libro tertio fideicommissorum refert, ubi et hoc relatum est, quod sextus caecilius iuris antiqui conditor definivit socium per praetorem compelli suam partem vendere, quatenus liber servus efficiatur: quod et Marcellus apud iulianum in eius digestis notat: hocque et Marcellum, cum iulianum notaret, rettulisse palam est. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.1b: Imperator Justinianus

His itaque apud veteres iuris auctores inventis decidentes tales altercationes generaliter sancimus, ut nulla inducatur differentia militis seu privati in servis communibus, sed in omnibus communibus famulis, sive inter vivos sive in ultima dispositione libertatem quis legitimam imponere communi servo voluerit, hoc faciat, necessitatem habente socio vendere partem suam, quantam in servo possidet, sive dimidiam sive tertiam sive quantamcunque, et si plures sint socii, uno ex his libertatem imponere cupiente alios omnes necessitatem habere partes suas, quas in servo possident, vendere ipsi, qui libertatem servo imponere desiderat, vel heredi eius ( licet ipse communis servus institutus sit), si hoc moriturus dixerit, ita tamen, ut omnimodo ipse qui partes alias comparavit vel heredes ei us libertatem imponant. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.2: Imperator Justinianus

Sin autem socius vel socii recusaverint pretium accipere, licentiam ei damus offerre hoc per publicas personas et sigillo impresso in aedem sacram deponere et sic habere facultatem servum libertate donare et eum habere plenissimam libertatem et civitate romana perfrui et nullum timere ex sociis. sibi etenim imputent, si, cum liceret lucrari pretium, hoc accipere differunt. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.3: Imperator Justinianus

Sed ne circa peculium servi aliqua fuerit dubitatio, peculium eius in omnes socios pertinere iubemus ex partibus, pro quibus quisque et dominium servi possidet : licentia concedenda ei, qui libertatem moriens imponit, etiam eius peculium quod ei attingit liberto concedere. iura autem patronatus procul dubio pro suo ordine ad eum venire qui libertatem donavit. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.4: Imperator Justinianus

Sin autem servus ratiociniis suppositus sit, ne ratiocinia pereant vel libertas impediatur, praesidem provinciae vel competentem iudicem tempus statuere, intra quod debet ratiociniis ante factis et debitis, quae ex his apparuerit, redditis ita ad libertatem venire. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.5: Imperator Justinianus

Ne autem quantitas servilis pretii sit incerta, sed manifesta, sancimus servi pretium sive ancillae, si nulla arte sunt imbuti, viginti solidis taxari, his videlicet, qui usque ad decimum annum suae venerunt aetatis, in decem tantummodo solidis ponendis: sin autem aliqua arte praediti sunt exceptis notariis et medicis, usque ad triginta solidos pretium eorum redigi sive in masculis sive in feminis. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.5a: Imperator Justinianus

Sin autem notarius sit vel medicus sive masculus sive femina, notarius quidem usque ad quinquaginta, medicus autem usque ad sexaginta taxetur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.5b: Imperator Justinianus

Sin vero eunuchi sint servi communes maiores decem annis, si quidem sine arte sint, in quinquaginta solidos computentur, sin autem artifices, usque ad septuaginta: minores etenim decem annis eunuchos non amplius triginta solidis aestimari volumus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.5c: Imperator Justinianus

Et eorum partem competentem socii accipientes libertatem eis per competentes iudices imponere compellentur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.6: Imperator Justinianus

Sin autem, uno ex sociis libertatem sive imponere sive relinquere servo cupiente et pretium dante alter vel alteri ex his ipsi velle dixerint libertatem imponere et pretium dare, melior quidem causa erit eius, qui primus ad hanc rationem pietatis perveniet. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.6a: Imperator Justinianus

Si tamen sub obtentu libertatis et ipsi ad haec prosiluerint, tunc iudicem competentem omnes compellere sine pretio ei libertatem imponere: peculio quidem in omnes secundum partem dominii distribuendo, iura autem patronatus secundum sui naturam omnibus qui libertatem imposuerunt aequaliter habentibus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.1.7: Imperator Justinianus

Ius enim adcrescendi, quod antiqua iura in communibus servis manumittendis introducebant, nullius esse momenti nec in posterum frequentari penitus concedimus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.2pr.: Imperator Justinianus

Cum apud omnes iuris peritos hoc placitum est, ut servus communis apud unumquemque dominum partim sit proprius partim alienus, ut ex hac causa possit et ipse legato honorari et ipse legari, huiusmodi incidit quaestio. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.2.1: Imperator Justinianus

Duo vel plures domini communem servum habebant, sed unus ex his ipsi servo suam partem quam in eo habebat legavit. et semel accepta dubitationis occasione hoc vetustas in magnum extollit certamen. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.2.2: Imperator Justinianus

Cum igitur nos sensum huiusmodi legati crebra indagatione adgredientes duplicem esse eum opinamur: aut enim putavit testator liberum fieri posse ex parte servum , qui huiusmodi legatum ei reliquit, aut, si hoc minime cogitavit, adfectu socii fecit, ut ei adquiratur, heredes autem suos eundem servum possidere minime voluit, ut sit manifestum a suo patrimonio penitus esse eum alienatum: in tali itaque comparatione nos, qui fautores libertatis sumus, sic ambiguam testatoris interpretamur voluntatem, tamquam si voluit eum libertate in suam partem donare. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.7.2.3: Imperator Justinianus

Et cum iam de communibus servis manumittendis statuimus, quid in huiusmodi casibus fieri oportet, ex illius sanctionis tenore et huiusmodi species sit definita. fiat itaque liber, ex parte quidem testatoris secundum eius voluntatem, ex altera autem parte ex nostra definitione, pretio secundum praedictae constitutionis tenorem vel sociis ab herede praestando vel, si accipere noluerint, tam offerendo quam signando et periculo eorum deponendo, cum sat abundeque imperiale est humaniorem sententiam pro durioribus sequi. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.8.0. De servo pignori dato manumisso.

CJ.7.8.1: Imperatores Severus, Antoninus

Licet dotale mancipium vir qui solvendo est possit manumittere, tamen si te pignori quoque datum mulieri apparuerit, invita ea non posse libertatem adsequi non ambigitur. * sev. et ant. aa. proculo. * <a 205 pp. xii k. mai. antonino a ii et geta ii conss.>

CJ.7.8.2: Imperatores Severus, Antoninus

Libertas a debitore fisci servo data, qui pignori non est ex conventione speciali, sed tantum privilegio fisci obligatus, non aliter infirmatur, quam si hoc fraudis consilio effectum detegatur. * sev. et ant. aa. abascanto. * <>

CJ.7.8.3: Imperatores Severus, Antoninus

Ab eo, qui bona sua pignori obligavit, quae habet quaeque habiturus esset, posse servis libertatem dari certum est. non idem iuris est in his servis, qui pignoris iure specialiter traditi vel obligati sunt. * sev. et ant. aa. antonio. * <a 209 pp. iii k. ian. pompeiano et avito conss.>

CJ.7.8.4: Imperator Alexander Severus

Si, ut proponis, consentiente creditore, cui pignoris iure cum aliis mancipiis obligatus fuisti, a debitore manumissus es, potuisti ad libertatem pervenire. * alex. a. sabiniano. * <a 222 pp. vi id. mai. alexandro a. cons.>

CJ.7.8.5: Imperator Alexander Severus

Si creditoribus satisfactum fuerit, ancillae, quae pignori obligatae a debitore manumissae erant, liberae fiunt. nam ipse manumissor si fraudem se fecisse creditoribus, ut revocet libertates, audeat dicere, audiri non debet nec heredes eius. * alex. a. extricatiano. * <a 223 pp. iii k. iun. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.8.6: Imperator Alexander Severus

Si tutor tuus de pecunia tua servos emptos manumisit, quoniam huiusmodi servi sicut ceterae res pupillaribus pecuniis emptae iure pignoris ex constitutione divorum parentium meorum obligati sunt favore pupillorum, liberi facti non sunt. * alex. a. auctori. * <>

CJ.7.8.7: Imperator Gordianus

Sive cum nupsisses mancipia in dotem dedisti, sive post datam dotem de pecunia dotis maritus tuus quaedam comparavit, iuris rationibus dominia eorum ad eum pervenerunt. ideoque frustra quaestionem super statu manumissorum conaris inferre, qui eius facti, qui comparavit vel in dotem accepit, ab eo iure potuerunt manumitti. * gord. a. iulianae. * <>

CJ.7.9.0. De servis rei publicae manumittendis.

CJ.7.9.1: Imperator Gordianus

Si ita, ut lege municipali constitutionibusque principum comprehenditur, cum servus publicus esses, ab ordine consentiente etiam praeside provinciae manumissus es, non ex eo, quod is quem dederas vicarium in fugam se convertit, iugo servitutis, quod manumissione evasisti, iterato cogeris succedere. * gord. a. epigono. * <>

CJ.7.9.2: Imperator Gordianus

Si decretum ordinis auctoritas rectoris provinciae comprobavit, quo is libertatem acceperat, cui postea fueras, ut proponis, matrimonio copulata, natam ex huiusmodi matrimonio et civem romanam esse et in patris potestate non est incertae opinionis. * gord. a. hadrianae. * <>

CJ.7.9.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Titulo non praecedente, quibus dominia servorum quaeri solent, municipium libertus servus non efficitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. * <a 290 vel 293 d. xv k. april. ravennae aa. conss. >

CJ.7.9.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si itaque secundum legem vetti libici, cuius potestatem senatus consulto iuventio celso iterum et neratio Marcello consulibus facto ad provincias porrectam constitit, manumissus civitatem romanam consecutus es, post vero ut libertus tabularium administrando libertatem quam fueras consecutus non amisisti, nec actus tuus filio ex liberis ingenuo suscepto, quominus decurio esse possit, obfuit. <a 290 vel 293 d. xv k. april. ravennae aa. conss. >

CJ.7.10.0. De his qui a non domino manumissi sunt.

CJ.7.10.1: Imperator Antoninus

Eum, qui servos alienos ac si suos manumittit, ut pretium eorum dominis, si hoc elegerint, dependat, quanti sua interest, saepe rescriptum est. * ant. a. corneliano. * <a 213 pp. k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.10.2: Imperator Alexander Severus

Felicissima, quam mandante te servos emisse dicis, si dominium servi quem manumisit nondum ad te transtulerat, frustra petis, ut denegata libertate eius quem manumissum dicis possessio tibi tradatur. * alex. a. mercuriali. * <>

CJ.7.10.3: Imperator Alexander Severus

Qui tibi hereditatem vendidit, antequam res hereditarias traderet, dominus earum perseveravit et ideo manumittendo libertatem servo hereditario praestitit. * alex. a. pompeio mil. * <a 230 pp. vi k. aug. agricola et clemente conss.>

CJ.7.10.4: Imperatores valer., gallien.

Si non proprietatem donaveras, sed ministerium ancillae dederas, libertatem mancipio dando ea, quae precarium usum haberet, dominio tuo nihil praeiudicavit. nemo enim alienum servum, quamvis ut proprium manumittat, ad libertatem producere potest. * valer. et gallien. aa. zoilo. * <a 260 pp. x k. aug. saeculare et donato conss.>

CJ.7.10.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tradita sunt ex donatione mancipia, ius manumittendi donatrix non habuit. * diocl. et maxim. aa. Marcellinae. * <a 286 pp. v k. mai. maximo et aquilino conss.>

CJ.7.10.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pater servum vestrum, licet vobis minoribus viginti annis consentientibus, manumisit, ei libertatem praestare non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. mido. * <a 294 s.Non.Mart.Cc.Conss.>

CJ.7.10.7pr.: Imperator Constantinus

Si non a dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. * const. a. ad bassum. * <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.7.10.7.1: Imperator Constantinus

Si vero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petisse probetur, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus ad cuius proprietatem pertinet restituto is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eadem ratione similia. <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.7.10.7.2: Imperator Constantinus

Quae multa non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere, cum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit. <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.7.11.0. Qui manumittere non possunt et ne in fraudem creditorum manumittatur.

CJ.7.11.1: Imperator Alexander Severus

Certum ius est non alias directas libertates per legem aeliam sentiam, quae sunt in fraudem creditorum manumissorum, revocari, nisi et consilium fraudis hoc animo manumittentis et eventus damni suum recipere volentium sequatur. inter creditores autem etiam eos numerandos esse, quibus fideicommissum debetur, olim placuit. * alex. a. antiocho. * <a 223 pp. iii id. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.11.2: Imperator Alexander Severus

Servos meos nec per interpositam personam ad libertatem producere homines peculii sui posse mandatis comprehenditur. * alex. a. nataliano. * <>

CJ.7.11.3: Imperator Alexander Severus

Divo marco auctore amplissimus ordo censuit, ne quis spectaculo, quod edatur, actorem suum alienumve servum manumitteret et, si factum esset, pro infecto haberetur. * alex. a. iustinae. * <>

CJ.7.11.4: Imperator Alexander Severus

Si minor annis viginti ad libertatem praestandam homines tradidisti, senatus consulto quod gestum est irritum constituitur. * alex. a. felic. * <a 224 pp. iii id. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.7.11.5: Imperator Alexander Severus

Si in fraudem eorum quae fisco debebantur probari potest libertas data, non valet. sed si pecuniam is, quem patrem tuum appellas, emptori dederit et ab eo redemptus ad libertatem productus est, nihil videtur bonis defuisse eius, qui fisci debitor dicitur. * alex. a. prisco. * <a xxx >

CJ.7.11.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec fideicommissariam libertatem a pupilla sua servis debitam tutorem posse praestare certi iuris est. unde si hos, quos tu rogata manumittere fueras certo aetatis tuae tempore, ad libertatem non produxisti, sed tutor manumisit, remanserunt in servitute. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympio. * <a xxx >

CJ.7.11.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si debitor ex administratione curae dominus tuus non solvendo constitutus fideicommissariam tibi reliquit libertatem, cum in fideicommissariis libertatibus eventum inspici tantum obtinuerit, nihil eius voluntas tibi prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a xxx >

CJ.7.12.0. Qui non possunt ad libertatem pervenire.

CJ.7.12.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Cum divus pater meus constituerit a praesidibus provinciarum vel qui coercendorum maleficiorum potestatem habent in perpetua vincula damnatos ad libertatem produci non posse, hi, qui intra tempora poenae liberi et heredes esse iussi sunt aut legatum fideicommissumve acceperunt, neque libertatem adipisci nec quicquam eorum quae his data sunt capere possunt. * sev. et ant. aa. torquato. * <a 161? d. xvi k. iul. ipsis antonino et vero aa. conss.>

CJ.7.12.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quod si poenae tempus compleverint, iam omni vinculo exsoluti et quasi ad pristinam vel simplicem servitutis condicionem redacti et libertatem et si qua testamentis dominorum illo tempore defunctorum acceperunt, sine ulla quaestione praeteritae poenae consequantur. <a 161? d. xvi k. iul. ipsis antonino et vero aa. conss.>

CJ.7.12.2pr.: Imperatores valer., gallien.

Is quidem, qui testamento vetitus est manumitti, ad libertatem non potest pervenire. * valer. et gallien. aa. theodoro. * <>

CJ.7.12.2.1: Imperatores valer., gallien.

Sed in proposito interest, utrumne eos, quos cum filio educatos esse testator expresserit, propter familiare ministerium et usum filiorum necessarium et venire et manumitti noluerit, an quasi male meritis poenam inrogaverit. <>

CJ.7.12.2.2: Imperatores valer., gallien.

Nam priore casu, morte eius cui consulebatur obsequi necessitate finita, libertas potest pervenire, posteriore id, quod poenae causa in servos statutum est, necesse est vires suas obtinere, quando divis parentibus meis placuerit eiusmodi testamentorum leges perpetuam servitutem male meritis servis inrogare, ut nec per suppositum emptorem ad libertatem produci possint. <>

CJ.7.13.0. Pro quibus causis servi praemium accipiunt libertatem.

CJ.7.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quoniam religiosa sollicitudo ad augendam provocandamque fidei observationem iuris praemio adfici debet, si ad ulciscendam caedem domini incorruptis probationibus ac strenuo nisu constiteris, libertatem, quam his qui dominorum caedem vindicant iam pridem senatus consulto et statutis principum praestari sancitum est, etiam tu pro tam ingentibus meritis non ex ipso facto, sed aditione et sententia praesidis reportabis. * diocl. et maxim. aa. firmino. * <a 290 pp. vii id. dec. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>

CJ.7.13.2: Imperator Constantinus

Servi, qui monetarios adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercentes detulerint, civitate romana donantur, ut eorum domini pretium a fisco percipiant. * const. a. ad ianuarium. * <a 321 d. xii k. dec. romae crispo et constantino cc. ii conss.>

CJ.7.13.3: Imperator Constantinus

Si quis servus raptus virginis facinus dissimulatione praeteritum aut pactione transmissum detulerit in publicum, libertate donetur. * const. a. ad pop. * <a 320 d. prid. k. april. aquileia constantino c. conss.>

CJ.7.13.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si desertorem servus prodiderit, libertate donetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 380 pp. id. iul. romae gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.7.14.0. De ingenuis manumissis.

CJ.7.14.1: Imperator Alexander Severus

Si ingenuum te et testamento manumissum esse dicas, apud suos iudices causam agere debes, si tamen iustum contradictorem habes, id est eum, qui se patronum tuum esse dicit, memor senatum censuisse, ut, qui post manumissionem originem repetierint, ea quae de domo manumissoris habent ibi relinquant. in qua causa etiam legata ut liberto data esse iuris prudentibus placuit. * alex. a. phileto. * <>

CJ.7.14.2: Imperator Gordianus

Ingenuam natam neque nutrimentorum sumptus neque servitutis obsequium faciunt ancillam neque manumissio libertinam. * gord. a. pompeiae. * <a 240 pp. v id. mai. sabino ii et venusto conss.>

CJ.7.14.3: Imperator Philippus

Si aviam tuam manumissam postea ingenuam sollemniter constitit statumque eius iustae sententiae tuetur auctoritas, filios eius quamvis ante sententiam susceptos ingenuam libertatem non immerito flagitare, si cum peritioribus tractatum habuisses, facile cognosceres. * philipp. a. felic. * <>

CJ.7.14.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum cognatum tuum ingenuum, factum palmyrene factionis dominatione velut captivum, distractum esse dicas, praeses provinciae ingenuitatis suae reddi eum efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. agrippae. * <a 293 s. iiii id. ian. aa. conss.>

CJ.7.14.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Defamari statum ingenuorum seu errore seu malignitate quorundam periniquum est, praesertim cum adfirmes diu praesidem unum atque alterum interpellatum a te vocitasse diversam partem, ut contradictionem faceret, si defensionibus suis confideret. * diocl. et maxim. aa. et cc. crescenti. * <a 293 d. prid. non. april. aa. conss.>

CJ.7.14.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unde constat merito rectorem provinciae commotum adlegationibus tuis sententiam dedisse, ne de cetero inquietudinem sustineres. <a 293 d. prid. non. april. aa. conss.>

CJ.7.14.5.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si igitur adhuc diversa pars perseverat in eadem obstinatione, aditus praeses provinciae ab iniuria temperari praecipiet. <a 293 d. prid. non. april. aa. conss.>

CJ.7.14.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Scientis condicionem liberum non posse fieri servum evidentissimi iuris est. cum igitur proponas patrem pupillorum, quorum precibus fecisti mentionem, velut liberum te penes se habuisse, ministerium, licet in actu longi temporis, non praecedente vero titulo, quibus dominia quaeri solent, mutare tuam condicionem minime potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 293 s. vii k. mai. aa. conss.>

CJ.7.14.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si te ac filios tuos ingenuos esse constat, natalium veritas vos tuetur. nam qui servitutis moverat quaestionem, apud acta causae renuntiando ad ingenuitatis probationem nec nocere quicquam nec prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. matronae. * <a 293 s. xv k. iul. aa. conss.>

CJ.7.14.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ingenui nascuntur, libertini manumissione tantum constituuntur: pactum autem nec servis nec libertinis ingenuitatem adsignat nec his, qui transactioni non consenserunt, quicquam praeiudicare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. callimorpho. * <a 293 s. iiii k. ian. aa. conss.>

CJ.7.14.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Libertina matre procreatam ingenuis nasci natalibus evidentis ac manifesti iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. potamoni. * <>

CJ.7.14.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum igitur te matre libertina editam, dehinc ab hostibus captam postliminio reversam proponas et nunc tibi servitutis moveri quaestionem, consequens est adiri praesidem provinciae, qui de causa liberali cognoscet iure laturus sententiam, sciens neque huiusmodi matris condicionem neque captivitatem reversis de statu pristino quicquam posse detrahere. <>

CJ.7.14.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad recognoscendos singulos nomina comparata publico consensu, ob celandos natales ingenuis si mutentur, minime nocet, natosque, licet in ministerio servitutis, liberae condicionis non servos possessio, sed status ingenuos edi perficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. athenodorae. * <>

CJ.7.14.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vestram possessionem nullus praecessit titulus, sed ingenui constituti operas mercede placita locastis, nec statui quicquam vestro derogatum est nec ad conventionis implendam fidem sollemniter agere prohibemini. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximae. * <a 294 s. non mart. cc. conss.>

CJ.7.14.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad mutandum liberae statum commissum plagii nihil promovet, sed abductam natales , quibus nata est, post hunc etiam casum obtinere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. quietae. * <a 294 s. iii k. dec. cc. conss.>

CJ.7.14.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ingenuum se contendendo nec probando non amittit libertinitatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandro. * <a 294 s. vii id. dec. cc. conss.>

CJ.7.14.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Status ingenuae ex eo solo, quod velut ancilla sponsaliorum nomine data proponitur, praeiudicari nulla ratione potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristoteli. * <a 294 s. vii k. ian. cc. conss.>

CJ.7.15.0. Communia de manumissionibus.

CJ.7.15.1pr.: Imperator Justinianus

Sancimus, si proprietarius servo, cuius usus fructus ad alium pertinebat, libertatem imposuit, non secundum antiquam observationem et libertatem cadere et eum sine domino intellegi esse, sed nec inveniri personam, cui res ad se venientes adquirat: sed si tam proprietarius quam usufructuarius libertatem ei consentientes imposuerant, pleno iure liberum eum effici et, si quid postea sibi adquisierit, hoc in bonis suis habere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.1.1: Imperator Justinianus

Sin autem proprietarius solus libertatem imposuerit usufructuario minime consentiente, sit quidem ille, qui libertatem a proprietario accepit, inter libertos proprietarii connumeratus et, si quid in medio possedit, hoc sibi adquirat, sibi habeat, suae posteritati relinquat, salvo patronatus iure per omnia custodiendo , nisi et hoc ei legibus fuerit remissum. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.1.1a: Imperator Justinianus

Ipse tamen libertus quasi servus apud usufructuarium permaneat, donec usufructuarius vivit vel usus fructus non legitimo modo peremptus est. etenim si finem usus fructus quocumque modo accipiat, tunc facultas ei tribuitur quo maluerit degere modo. si vero adhuc superstite usufructuario ab hac luce fuerit libertus exemptus, hereditas eius legitimum tramitem sequatur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.1.2: Imperator Justinianus

Sin autem usufructuarius tantummodo libertatem imposuerit, si quidem hoc modo, ut cedat usu fructu proprietario, plenissimum ius habeat in servo proprietarius et omnia ei servus adquirat secundum ea, quae generaliter in servos et dominos constituta sunt. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.1.2a: Imperator Justinianus

Sin vero gratias agendo usufructuarius eum ab usu fructu liberaverit et libertate donaverit, tunc maneat quidem servus proprietario suo adnexus, sed non necessitas ei imponatur, donec vivit usufructuarius vel usus fructus constare potest, observare proprietarium et quaedam ministeria ei adimplere, sed iudices nostri eum in quiete tueantur. post usufructuarii autem mortem vel usus fructus quocumque modo interemptionem tunc serviat quidem domino et omnia, quae in medio ad eum perveniant, haec suo domino adquirat. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.1.2b: Imperator Justinianus

Et sit ex nostra constitutione haec separatio inter servos et liberos et non secundum ius antiquum idem servus remaneat et nullum respiciat dominum. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.1.3: Imperator Justinianus

Illud quoque huic legi adicimus, ut explosa antiqua personarum differentia liceat parentibus tam feminis quam masculis filiis filiabus sive in sacris constitutis sive emancipatis cuiuscumque gradus mandatum imponere, quatenus servos in libertatem producant sive apud iudicem sive in sacris ecclesiis sive secundum alium quem mandator voluerit legitimum modum. cum enim et in successionibus et in aliis paene omnibus nulla est inter liberos discretio, oportet hoc observari et in praesenti casu maxime pro libertate, quam et fovere et tueri romanis legibus et praecipue nostro numini peculiare est. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.2: Imperator Justinianus

Si quis servo suo libertatem imponat sive in ecclesia sive ad qualecumque tribunal vel apud eum, qui libertatem imponere legibus habet licentiam, sive in testamento vel alio ultimo elogio directam vel fideicommissariam, nullo coartetur modo eorum qui ad libertatem veniunt aetatem requirere. neque enim eum tantummodo civitatem romanam adipisci columus, qui maior triginta annis extitit, sed quemadmodum in ecclesiasticis libertatibus non est huiusmodi aetatis differentia, ita in omnibus libertatibus, quae a dominis imponuntur sive in extremis dispositionibus sive per iudices vel alio legitimo modo, hoc observari sancimus, ut sint omnes cives romani constituti: ampliandam enim magis civitatem nostram quam minuendam esse censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.15.3pr.: Imperator Justinianus

Si quis sine uxore constitutus ancillam suam nomine habeat concubinae et in eadem usque ad mortem consuetudine permanserit et forsitan liberos ex ea sustulerit , sancimus omnimodo non concedi heredibus defuncti eandem vel liberos eius, si etiam liberos habuerit, in servitutem deducere, sed post mortem domini sub certo modo eripiatur in libertatem una cum subole sua, si etiam eam forsitan habuerit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.15.3.1: Imperator Justinianus

Ipse etenim domino, dum superest, damus licentiam quomodo voluerit uti tam ancilla sua quam etiam ex ea progenita subole et in suo ultimo elogio quidquid voluerit contra eos disponere, id est sive quasi servos eos aliis legare sive in servitute heredum nominatim relinquere. sin autem taciturnitate eos praeterierit, tunc post mortem eius ad libertatem eripiantur, ut sit domini mors libertatis eorum exordium. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.15.3.2: Imperator Justinianus

Omnibus etenim uxores habentibus concubinas vel liberas vel ancillas habere nec antiqua iure nec nostra concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.16.0. De liberali causa.

CJ.7.16.1: Imperator Antoninus

Rem quidem illicitam et inhonestam admisisse confiteris, quia proponis filios ingenuos a te venumdatos. sed quia factum tuum filiis obesse non debet, adi competentem iudicem, si vis, ut causa agatur secundum ordinem iuris. * ant. a. saturninae. * <pp. v id. febr.>

CJ.7.16.2: Imperator Antoninus

Si hi, quos servos tuos esse dicis, liberi esse a diversa parte dicuntur, de statu eorum more solito quaeri oportet: nec enim res iudicata, qua de proprietate eorum pronuntiatum est, opponi causae liberali potest. * ant. a. vereniano. * <a 214 d. non. febr. romae messala et sabino conss.>

CJ.7.16.3: Imperator Alexander Severus

Si liber homo alienae ancillae contubernium sequatur, licet ei fuerit denuntiatum, ut se abstineret, servus domini mulieris non fit. * alex. a. quirino. * <a 225 pp. non. febr. fusco et dextro conss. >

CJ.7.16.4: Imperator Alexander Severus

Si is, quem in servitutem petebas, liber quamvis absente te causa cognita pronuntiatus est, secunda in servitutem petitio eius dari tibi non debet. sed si, posteaquam cognovisti de sententia iudicis, appellasti, an iure lata sit, in auditorio quaeretur. * alex. a. iucundo. * <>

CJ.7.16.5pr.: Imperator Alexander Severus

Non ideo minus in libertatem proclamare potest ea, quam ancillam tuam esse dicis , quia eam vendente fisco comparasti. * alex. a. sabino. * <>

CJ.7.16.5.1: Imperator Alexander Severus

Sed nec hoc ad praescriptionem operatur, quod venditionis tempore maior viginti annis fuit, cum aetatis adlegatio non alias possit praescriptionem adversus civem romanum accommodare, quam si participandi pretii gratia consensum servituti dedisse probetur. <>

CJ.7.16.5.2: Imperator Alexander Severus

Probationis sane onus, cum ex servitute in libertatem adseritur, ad se recipit. qui si adfirmationem suam non impleat, inconcussum possessionis ius obtinebis. <>

CJ.7.16.6: Imperatores valer., gallien.

Nec si volens scripsisses servum te esse, non liberum, praeiudicium iuri tuo aliquid comparasses: quanto nunc magis, cum eam scripturam dare compulsum te esse testaris? * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. vausumetio.* <>

CJ.7.16.7: Imperator aurel.

Si ab eo cuius servus fuisti manumissus es, frustra libertatis controversiam sustines, maxime ab herede eius qui manumisit, cum, etsi iure libertas non processit, respectu tamen aditae hereditatis voluntatem defuncti suo consensu firmare debuit. * aurel. a. secundo. * <>

CJ.7.16.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum adfirmes placuisse quondam domino tuo, ut pro te et filia tua dato nummo certae quantitatis vos manumitteret, et te tantummodo liberaverit, aditus rector provinciae hortabitur eum salva reverentia, quam patrono liberti solent exhibere , placito suo stare. * diocl. et maxim. aa. veneriae. * <a 286 pp. prid.... sept. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.7.16.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum precum tuarum conceptio, licet eum contra quem supplicas ex ancilla natum esse expresserit, tamen nomini cognomen, quo liberi dumtaxat nuncupantur, addiderit et non servum esse, sed servili macula adspersum comprehenderit, contra eum qui servus non est supplicasse te intellegitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. proculo. * <a 293 >

CJ.7.16.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberos privatis pactis vel actus quacumque administrati ratione non posse mutata condicione servos fieri certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. stratio. * <a 293 d. iiii non.>

CJ.7.16.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberos priva non mutant servi statum, si ad civiles honores illicite atque improbe adspiraverint. unde si status moveatur quaestio, intellegere vobis licet nonil prodesse posse, quod pater vester honores civiles gessit. sollemnibus itaque ordinatis apud praesidem provinciae de statu vestro cognoscetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustino. * <a 293 d. iiii non.>

CJ.7.16.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si liberum te natum aliquis comparavit, statum retines, quem antea habuisti. si vero ex ancilla editum naturalis pater idemque dominus distraxit ac post emptori pretium solvisti, non idcirco libertatem consecutus es. * diocl. et maxim. aa. et cc. secundo. * <a 293 pp. xviii k. mart. aa. conss.>

CJ.7.16.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Principaliter destatu defuncti agi non potest. si vero ex peculio quondam eius, quem tibi bona reliquisse commemoras, res vindicentur vel eius filiis moveatur status quaestio, haec omnia sollemniter praesidali notione decidi debent. * diocl. et maxim. aa. et cc. antistiae. * <a 293 d. v k. mai. aa. conss.>

CJ.7.16.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Lite ordinata in possessione libertatis is, de cuius libertate quaeritur, constituitur et interim pro libero habetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintianae. * <a 293 d. iiii k. mai. heracleae aa. conss.>

CJ.7.16.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec omissa professio probationem generis excludit nec falsa simulata veritatem minuit. cum itaque ad examinationem veri omnis iure prodita debeat admitti probatio, aditus praeses provinciae sollemnibus ordinatis, prout iuris ratio patitur , causam liberalem inter vos decidi providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. palladio. * <a 293 >

CJ.7.16.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ministerium quasi libera exhibuisti ac te nesciente quasi ancilla in dotem data conscriptum instrumentum est, nihil haec libertati tuae nocere potuerunt, maxime cum te minorem aetate fuisse commemores et placuerit minores viginti annis nulla ratione mutare statum ac pro liberis servos fieri, ne ante libertatem inconsulte amittant, quam aliis propter aetatis rationem sine consilio praestare non possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniae. * <a 293 pp. vi id. mai. hadrianopoli aa. conss.>

CJ.7.16.17pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Multis rationibus natalibus ingenuis fratribus natis, post delictis vel casibus intervenientibus singulorum causae status separantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. regio. * <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>

CJ.7.16.17.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nihil itaque prohibet eundem et tibi non movere quaestionem et eos, quos fratres tuos adseveras, in servitutem vindicare sive retinere. <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>

CJ.7.16.17.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Igitur ad demonstrandam fratrum tuorum libertatem aliae sunt probationes necessariae: nam quod tibi non movetur quaestio libertatis, eorum non idoneam constat habere probationem. <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>

CJ.7.16.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad probationem ingenuitatis ab eo, contra cuius successores postulas, facta tibi locatio non sufficit, nec tamen hoc solum ad servitutis vinculum argumentum est idoneum. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a 293 s. id. iul. philippopoli aa. conss.>

CJ.7.16.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Principaliter causam eius de quo supplicas esse quam tuam perspicimus. nam cum te eum ad libertatem produxisse profitearis, illius interest magis sollemniter suum tueri statum et consequenter tua etiam agetur causa: nam si ab eo, contra quem fundis preces, servus dicatur eique libertas ex manumissione tua vindicetur , probatio servitutis originis et beneficium manumissionis libertatem illi adsignans tuum etiam ius patronatus tuetur. si vero consentiat servituti, tunc iure concesso adito praeside provinciae eum invitum etiam defendere poteris. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulo. * <a 293 >

CJ.7.16.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut semel praestitam libertatem revocari non licet, sic per ea, quae non manumittendi causa domini cum servis propriis agunt, nihil sibi detrahunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. aeternali. * <a 293 s. vi k. sept. aa. conss.>

CJ.7.16.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eam, quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in servitutem constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo " si controversia erit, utrum ex servitute in libertatem petatur an ex libertate in servitutem" sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae dolus proprii iuris dominis aufert. * diocl. et maxim. aa. et cc. thallusae. * <a 293 s. non. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.7.16.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Parentes natales, non confessio adsignat. quapropter si ex ancilla nata post ad libertatem manumissa pervenisti, te velut ex altera natam ancilla servam professa quaesitam manumissione libertatem huiusmodi simulatione vel errore amittere minime potuisti, cum servi nascantur ratione certa, non confessione constituantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pardaleae. * <a 293 d. v k. dec. aa. conss.>

CJ.7.16.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt scriptae filiae, non idcirco, quod secundum eius voluntatem vel contra de filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt libertatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. musciae. * <a 293 >

CJ.7.16.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Interrogatam et professam apud acta se esse ancillam huiusmodi factum defensionem libertatis non excludit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sebastiano. * <a 293 s. iiii k. ian. aa. conss.>

CJ.7.16.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut praetermissa instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae libertati vitium, ita si servum ad libertatem produxisti, instrumentorum amissio nihil ei nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. licentiano. * <a 294 s. v id. febr. cc. conss.>

CJ.7.16.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut datam libertatem manumissis adimere patronus non potest, ita manumissionis instrumentum praestare cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. molento. * <a 294 s. vii id. mart. cc. conss.>

CJ.7.16.27pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Arrianus si mota quaestione a leonide liber fuit pronuntiatus, in servitutem a victo iterum non recte petitus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. * <a 294 d.Iii k.April.Sirmio cc.Conss.>

CJ.7.16.27.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Coheres etiam tibi ab arriano datus colludens cum eo sive heredibus ipsius, qui status moverat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos venerunt, statum veritatis vel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt. <a 294 d.Iii k.April.Sirmio cc.Conss.>

CJ.7.16.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Avi paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio. sed nec materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari possit, multis tamen ex causis status mutari consueverit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eurymedonti. * <a 294 sirmi iiii id. april. aa. conss.>

CJ.7.16.29: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De ancilla matre natam et ab eo redemptam, in cuius fuit contubernio, si non manumittitur, in servitute permanere non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. troilae. * <a 294 >

CJ.7.16.30: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Solo obsequii non praestiti velamento data libertas rescindi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 >

CJ.7.16.31: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi servitutis improbe moveatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia vel iniuria, prout vindictae viam elegeris, habita contestatione, posteaquam servus non esse fueris pronuntiatus, adversus eam sententiam postulare potes, tunc demum de his etiam quae direpta probaveris restitutionem, cum pro libertate fuerit pronuntiatum, petiturus. * diocl. et maxim. aa. et cc. corsianae. * <a 294 >

CJ.7.16.32: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Subscriptio filii domini manumittentis nec addere secuta nec omissa detrahere libertati quicquam potest. * diocl. et m1xim. aa. et cc. athenaidi. * <a 294 d. non. nov. cc. conss.>

CJ.7.16.33: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet accepta pecunia dominus te manumisit, tamen tributa libertas rescindi non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. melitianae. * <a 294 s. iiii id. nov. cc. conss.>

CJ.7.16.34: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Libera concubinatus ratione non constituitur ancilla. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermionae. * <a 294 d. id. nov. cc. conss.>

CJ.7.16.35: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non idcirco minus, quod pupilli res velut tutor administrasse dicitur, ex eius persona servitutis pati quaestionem potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. atellio. * <a 294 sirmi non. dec. cc. conss.>

CJ.7.16.36: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Post certi temporis ministerium ancillae liberam eam esse cum ea paciscendo conventionis obtemperandi legi domina nullam habet necessitatem utque hoc verum est , ita e contrario si filios suos constituta cum his libera in ministerium tibi tradere promisisse probetur, parere placitis non compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodorae. * <a 294 >

CJ.7.16.37: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filium tuum liberum genero vendidisti, qui tam proxima necessitudine coniunctus condicionis ignorantiam simulare non potest, utrisque sociis criminis accusator deest. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympio. * <a 294 >

CJ.7.16.38: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non idcirco minus, quod te limenarcha creato nemo contradixit, rei publicae nomine moveri tibi status quaestio potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. philoserapi. * <a 294 d. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.7.16.39: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberos velut servos profitentes statum eorum mutare non posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 s. vii k. ian. sirmi cc. conss.>

CJ.7.16.40: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Iuxta edicti nostri continentiam in liberalibus quoque negotiis, sive de libertinitate sive de ingenuitate moventur, absente nihilo minus una parte causam discuti et pro iustitiae ratione sententiam proferri nihil prohibet. * diocl. et maxim. aa. et cc. litt. ad verinum. * <>

CJ.7.16.41: Imperatores Constantinus, licin.

Iubemus omnes epistulas actricis, quas ad aelium tamquam principalem fecerat, inanes et vacuas esse atque in irritum devocari ac de ingenuitate eiusdem aelii requiri nec mulieri id obesse, quod ad eum tamquam decurionem ac principalem scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem vel principalem, maxime cum non solum testium professione et cognationis eius, quae iugum servile agnoscit, verum etiam voce propria eiusdem aelii apud aliud iudicium patuerat, quod condicionis servilis videretur. * const. et licin. aa. ad titianum praes. cappadociae. * <>

CJ.7.16.42: Imperator Constantinus

Placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus uti, quarum mox visceribus exponuntur. ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate cum lucis auctoribus frui. * const. a. ad maximum pu. * <a 322 d. prid. id. iun. sirmi probiano et iuliano conss.>

CJ.7.17.0. De adsertione tollenda.

CJ.7.17.1pr.: Imperator Justinianus

Lites super servili condicione movendas ad clementiorem tam examinationem quam terminum transferimus iubentes, si quis vel adhuc serviens liberum se esse dixerit vel in libertate commorans ad servitutem vocatus fuerit, adsertoris difficultatem in utroque casu cessare ipsumque per se ad intentiones eius qui dominum sese adserit respondere et, si ex possessione libertatis ad servitutem ducitur, etiam procuratorem dare minime prohiberi, quod his, qui ex servitute ad libertatem prosiluerint, penitus interdicimus: illis legibus, quae dudum et secunda et tertia vice adsertorias lites examinari praecipiebant, in posterum conquiescentibus, cum sit iustum primam definitionem in suis manere viribus, cum provocatio nulla oblata fuerit: qua porrecta, ad similitudinem aliorum negotiorum iudex, ad quem res ex provocatione ducitur, eam examinabit, cuius et ipsius iudicium ad secundam exquisitionem minime deducetur occasione legum, quae super adsertoriis litibus positae sunt. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.7.17.1.1: Imperator Justinianus

Super peculio etiam eorum vel aliis rebus aut causis veterem defensoris observationem tollimus, praecipientes illorum tantummodo peculia, qui ex possessione servitutis super libera condicione litigant, aliasque res quae vindicantur in tuto pro dispositione iudicis collocari. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.7.17.1.2: Imperator Justinianus

Omnes vero, qui pro libertate periclitantur, si quidem possint fideiussorem dare , eum exigi: sin vero re vera datio eius impossibilis eis sit hocque iudici manifeste ostendatur, iuratoriae cautioni committi: scientes quod, si post hiusmodi expositionem afuerint et edictis citati in absentia nihilo minus per unum annum duraverint, omnimodo servituti obnoxii erunt et eius dominio, qui litem eis intulit, sine ulla dubitatione adsignabuntur. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.7.17.1.3: Imperator Justinianus

Scire vero eos volumus, qui aliquem ad servitutem vocant, quod, si post primam accusationem in quocumque iudicio vel ex divali iussione factam et admonitionem ei oblatam, qui servus esse dicitur, in alio iudicio eum accusaverint ( praeterquam si eius occasionem ipse qui servus esse dicitur praestiterit), etsi domini sint, suo iure privabuntur. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.7.17.2pr.: Imperator Justinianus

Expeditam antea quaestionem, in praesenti autem ex nostra lege, quam de adsertione tollenda posuimus, in quandam difficultatem incidere periclitantem, compendioso remedio fulciendam esse censemus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept.>

CJ.7.17.2.1: Imperator Justinianus

Cum enim per adsertores super libertate iudicium agitabatur, si in medio adsertore litem agente adsertus ab hac luce fuerit subtractus, necessitas imponebatur nihilo minus adsertori litem implere, ut emptor, si victus erat et pro libertate fuerat pronuntiatum, habeat regressum adversus venditorem, ut ei quasi liberae personae venditor reddat id, quod emptionali instrumento continebatur vel natura contractus exigebat. <a 531 d. k. sept.>

CJ.7.17.2.2: Imperator Justinianus

In praesenti autem, quia adsertorum vana nomina reiecta sunt, si persona pro cuius condicione lis agitur, mortua fuerit, quemadmodum iudicium potest adimpleri una tantummodo persona in iudicium veniente? <a 531 d. k. sept.>

CJ.7.17.2.3: Imperator Justinianus

Sancimus itaque in praesenti casu licentiam esse emptori adversus suum auctorem venire, quatenus vel ostendat venditor servum se vendidisse vel, si non potuerit , quasi libera persona vendita evictionis periculum ad eum revertatur. <a 531 d. k. sept.>

CJ.7.18.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad libertatem proclamare non prohibentur.

CJ.7.18.1pr.: Imperator Gordianus

Dispar causa est eius, qui dissimulata condicione sua distrahi se passus est, et eius qui pretium participatus est. nam superiori quidem non denegatur libertatis defensio, posteriori autem, et si civis romanus sit et participatus est pretia, libertas denegatur. * gord. a. proculo. * <a 239 pp. k. mai. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.7.18.1.1: Imperator Gordianus

Eandemque et in eo distinctionem adhibendam, cui fideicommissaria libertas debetur, meritissimo iuris auctores responderunt. <a 239 pp. k. mai. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.7.18.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De latronum familia descendentibus ex largitione principali vel auctoritate fiscali servis factis retro principes libertatem denegari decreverunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. melanae. * <>

CJ.7.18.3pr.: Imperator Constantinus

Si quis in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius qui se dominum dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit. * const. a. ad maximum pu. * <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss.>

CJ.7.18.3.1: Imperator Constantinus

Quod vero petitur, si fuerit negatione dubium, per cautionem conservabitur ac petitio differetur, ut, si fuerit approbata libertas, ( quoniam et ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est) gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino quondam fuerat habeat, quod ut servo dominii iure largitus est et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parata sunt , cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat. <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss.>

CJ.7.18.3.2: Imperator Constantinus

Ea vero, quae testamento vel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quae a supra dictis rebus discernantur, in sequestro esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure collocatis ad eorum proprietatem uterque contendat. <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss.>

CJ.7.19.0. De ordine cognitionum.

CJ.7.19.1: Imperator Alexander Severus

Cum et ipse confessus es status controversiam pati, qua ratione postulas, priusquam de condicione constaret tua, accusandi tibi tribui potestatem contra eum, qui te servum esse contendit? cum igitur, sicut adlegas, statu generis fretus es , iuxta ius ordinarium praesidem pete, qui cognita prius liberali causa ex eventu iudicii, quid de crimine statuere debeat, non dubitabit. * alex. a. vitalio. * <a 223 pp. v id. m... maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.19.2: Imperator Alexander Severus

Si de hereditate et libertate controversia est, prius agi causa libertatis debet. sed si de hereditate agetur, ordinanda quidem est causa libertatis, sed sufficit ei, qui libertate utitur, ad victoriam de hereditate secundum se pronuntiatum. * alex. a. galliae. * <a 223 pp. v id. aug. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.19.3: Imperator Alexander Severus

Si crimen aliquod inferatur ei, quam ingenuam esse dicis, ante liberalis causa suo ordine agi debet, cognitionem suam praeside praebente, quoniam necesse est ante sciri, si delictum probatum fuerit, ut in liberam et ingenuam an ut in ancillam constitui oportet. * alex. a. valeriano. * <a 223 pp. vi k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.19.4pr.: Imperator Gordianus

Si status controversiam pateris, lite prius liberali terminata, si pro te fuerit pronuntiatum, agere etiam adversus eum, qui se dominum tuum esse contendit, non prohiberis. * gord. a. menedemo. * <a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.7.19.4.1: Imperator Gordianus

Quod si ideo te ab accusatione elidet, quasi servum non proprium sed alienum, liberale quidem iudicium cessat, causae autem examinatio apud eum qui iudicat ostendet, utrumne accusatio induci debeat propter statum personae, an evanescat. <a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.7.19.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum status quaestionem tibi moveri et te debita velle petere commemores, ordinarium est prius sollemnibus interpositis, si hoc iuris admiserit ratio, causam liberalem apud praesidem provinciae decidi, ut, si liber fueris vel servus non esse pronuntiatus, tunc tibi iure debita restitui iubeat, cum hoc incerto, utrumne tibi libero constituto an domino tuo, si servum te sententia declaraverit, debeatur, ad solutionem debitorem tuum urgueri non oporteat. * diocl. et maxim. aa. et cc. alpheo. * <a 293 s. prid. k. mai. beraci aa. conss.>

CJ.7.19.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si res tuas raptas vel amotas esse dicis ab his, quos servos tuos esse contendis , hique in libertatem proclamaverunt, causa liberalis prius adversus eos et tunc damni dati rerumque amotarum lis apud praesidem provinciae contestanda est, ut, si quidem liberi vel servi non esse pronuntientur, tunc demum damni dati et amotarum rerum procedere possit adhibita probatione condemnatio, si vero secus, quaestio rerum amotarum evanescat. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandriae. * <a 293 d. iii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.7.19.7pr.: Imperator Constantinus

Si quando negotium status fuerit exortum, si ab eius parte qui dicitur servus aliquid dicatur dominus abripuisse, prius considerari placet, utrum de possessione servitutis in libertatem reclamandum putet an vero ex possessione libertatis in servitutem vocatur. * const. a. ad bassum. * <a 317 - 319? >

CJ.7.19.7.1: Imperator Constantinus

Ac si eum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status convenit causam atque ita praeberi direptorum negotiorum, si res exegerit , audientiam. <a 317 - 319? >

CJ.7.19.7.2: Imperator Constantinus

Quod si ei qui ad servitutem vocatur quicquam direptum esse memoretur, universa quae constiterit ablata ita demum reddi convenit ei, qui servus esse contenditur , si modo salvam rem futuram per idoneos fideiussores promiserit. <a 317 - 319? >

CJ.7.19.7.3: Imperator Constantinus

Nam si tales non potuerit dare, tunc ea convenit, de quibus in iudicio tractabitur, sequestrari in eum diem, in quo controversia sopietur, ita ut ex isdem, si alia facultas esse non poterit, tantum litis sumptibus et alimoniae hominis subministretur, quantum moderato iudicis arbitrio fuerit aestimatum. <a 317 - 319? >

CJ.7.19.7.4: Imperator Constantinus

( 1) cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint et sententia de restituenda possessione rerum lata ille, ne sententiae satisfieret, de statu controversiam movit, necessitatem habebit et sine satisdatione easdem res reddere et tunc causam liberalem secundum iuris ordinem exercere. <a 317 - 319? >

CJ.7.20.0. De collusione detegenda.

CJ.7.20.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum servum matris tuae et stupro violasse dominam suam et turpis coniunctionis maculam excogitandae ingenuitatis collusione ac falsae captivitatis velamento apud competentem iudicem obtegere voluisse proponas nec libertatem ei matrem tuam dedisse, sed in solam ingenuitatem eum nudae voluntatis mendacio producere enisam adseveres, servum esse palam est, quando etiam divi pii rescriptum super captivitate emissum, quam non intercessisse significas, ingenuum fecisse non videatur, nec adseveratio consensus tui ingenuitatis ius tribuere potuit. * diocl. et maxim. aa. theodorae. * <a 290 pp. xiiii k. iul. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>

CJ.7.20.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Libertinae condicionis constitutis privatis pactis mutare statum non licere ninniano senatus consulto contra collusorem poena statuta praemioque detegenti promisso manifeste declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. milesio. * <a 294 d. v k. dec. cc. conss.>

CJ.7.21.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

CJ.7.21.1: Imperatores Severus, Antoninus

Aditus competens iudex causam praescriptionis examinabit et, si domitiae patronum, qui civis romanus in diem mortis vixit, ante quinque annos, quam lis bonorum mulieris inchoaretur, vita decessisse constiterit, libertae status ex persona manumissoris non retractabitur. * sev. et ant. aa. niconi. * <>

CJ.7.21.2: Imperatores Severus, Antoninus

Si is, qui te heredem fecit, propter matris condicionem servus dicitur et mater ante quinque annos litis motae vita decessit, praescriptioni locus erit, cum quaeri de statu non possit, nisi de condicione matris retractaretur. haec ita, si, quamdiu vixit, sine interpellatione ut civis romana egit. * sev. et ant. aa. maximo. * <a 205 pp. id. sept. antonino a. ii et geta c. ii conss.>

CJ.7.21.3: Imperator Alexander Severus

Quamvis defunctus sit maritus quondam tuus, cui status quaestio inferebatur, causa tamen etiam post obitum eius propter emolumentum successionis durat eamque apud eum, qui de hereditate vel de singulis rebus iudicaturus est, decidi oportet. * alex. a. olympiadi. * <>

CJ.7.21.4pr.: Imperator Alexander Severus

Si is, quem servum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum proponis, ut civis romanus vixit nec intra quinquennium post mortem eius status quaestionem movere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque his, quos liberos esse voluit, controversiam te contra formam senatus consulti facere posse. * alex. a. marciano. * <a 228 pp. v id. iun. modesto et probo conss.>

CJ.7.21.4.1: Imperator Alexander Severus

Quod si prius, quam id spatium temporis excederet, agere coepisti, et peculium eius more iudiciorum persequi et cum manumissis ordinata lite secundum formam edicti experiri non prohiberis. <a 228 pp. v id. iun. modesto et probo conss.>

CJ.7.21.5: Imperator Gordianus

Quod est constitutum post quinquennium de statu defunctorum quaestionem incipere non posse, ad speciem emancipationis, iure nec ne perfecta sit, minime pertinet. * gord. a. severo. * <>

CJ.7.21.6pr.: Imperatores valer., gallien.

Si mater tua quasi ingenua communi opinione vixit et quinquennium a die mortis eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quaestionem movere temptaverint, nota praescriptione repellere. * valer. et gallien. aa. pollae. * <a 260 pp. vi id. iun. saeculare ii et donato conss.>

CJ.7.21.6.1: Imperatores valer., gallien.

An autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiretur. quod si varietas interveniat, posteriora tempora spectari convenit. <a 260 pp. vi id. iun. saeculare ii et donato conss.>

CJ.7.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pater tuus veluti ingenuus vixit nec status controversiam, quasi fisci servus esset, apud praesidem provinciae, qui super huiusmodo quaestionibus iudicare solet, sed apud curatorem rei publicae non competentem iudicem passus est, postque mortem eius quinquennium fluxit, status tuus ex praescriptione, quae ex senatus consulto emanat, protectus est. * diocl. et maxim. aa. heliodoro. * <>

CJ.7.21.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Repetitio peculii rerum servi tui, si nullo iusto titulo intercedente corpora ab aliquo possideantur, nulla temporis praescriptione mutilabitur. nec enim senatus consultum, quo super non retractandis defunctorum statibus sancitum est, intervenit, si defunctus in fuga conversatus atque latitans decessit. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 299? d. x k. dec. mel. diocletiano et maximiano aa. conss.>

CJ.7.22.0. De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus libertatem opponitur.

CJ.7.22.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mala fide morato in libertae diu prodesse non potest temporis praescriptio. unde cum confitearis fuga te ab eo cuius meministi recessisse, intellegis ex hoc solo sine dolo malo in possessione te libertatis non esse. * diocl. et maxim. aa. et cc. muciano. * <a a. 293 d. x k. sept. aa. conss.>

CJ.7.22.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Praestat firmam defensionem libertatis ex iusto initio longo tempore obtenta possessio. favor enim libertatibus debitus et salubris iam pridem ratio suasit, ut his, qui bona fide in possessione libertatis per viginti annorum spatium sine interpellatione morati essent, praescriptio adversus inquietudinem status eorum prodesse deberet, ut et liberi et cives fiant romani. * diocl. et maxim. aa. et cc. carterio. * <a 300 d. vii k. iul. antiochiae constantio iii et maximiano iii cc. conss.>

CJ.7.22.3: Imperatores Constantinus, licin.

Solam temporis longinquitatem, etiamsi sexaginta annorum curricula excesserunt, libertatis iura minime mutilare oportere congruit aequitati. * constant. et licin. aa. litt. ad dionysium vice praef. * <a 314 d. iii k. mai. volusiano et anniano conss.>

CJ.7.23.0. De peculio eius qui libertatem meruit.

CJ.7.23.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Longe diversam causam eorum, qui a superstitibus manumittuntur, item illorum, quibus testamento libertas relinquitur, esse dissimulare non debueras, cum superiore quidem casu concessum tacite peculium, si non adimatur, posteriore vero, nisi specialiter fuerit datum, penes successorem remanere sit iuris evidentis. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 s. v non. oct. cc. conss.>

CJ.7.24.0. De senatus consulto claudiano tollendo.

CJ.7.24.1pr.: Imperator Justinianus

Cum in nostris temporibus, in quibus multos labores pro libertate subiectorum sustinuimus, satis esse impium credidimus quasdam mulieres libertate sua fraudari et, quod ab hostium ferocitate contra naturalem libertatem inductum est, hoc a libidine nequissimorum hominum inferri, claudianum senatus consultum et omnem eius observationem circa denuntiationes et iudicium sententias conquiescere in posterum volumus, ne, quae libera constituta est, vel semel decepta vel infelici cupidine capta vel alio quocumque modo contra natalium suorum ingenuitatem deducatur in servitutem et sit pessimum dedecus cognationis suae fulgori, ut, quae forsitan decoratos dignitatibus habeat cognatos, haec in alienum cadat dominium et dominum pertimescat forsitan cognatis suis inferiorem. quod et in libertis observari oportet: semel etenim libertate potitam per tale dedecus in servitutem reduci religio temporum meorum nullo patitur modo. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 531-534 >

CJ.7.24.1.1: Imperator Justinianus

Sed ne servi vel adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime in adscripticios verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit vel a servo vel adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominium eius sive per se sive per praesidem provinciae talem servum vel adscripticium castigatione competenti corrigere et abstrahere a tali muliere. quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram. <a 531-534 >

CJ.7.25.0. De nudo ex iure quiritium tollendo.

CJ.7.25.1: Imperator Justinianus

Antiquae subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam patimur inter dominos, apud quos vel nudum ex iure quiritium vel tantummodo in bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse volumus distinctionem nec ex iure quiritum nomen, quod nihil aenigmate discrepat nec umquam videtur neque in rebus apparet, sed est vacuum et superfluum verbum, per quod animi iuvenum, qui ad primam veniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis inutiles legis antiquae dispositiones accipiunt. sed sit plenissimus et legitimus quisque dominus sive servi sui sive aliarum rerum ad se pertinentium. * iust. a. iuliano pp. * <a 530-531 >

CJ.7.26.0. De usucapione pro emptore vel transactione.

CJ.7.26.1: Imperator Antoninus

Mancipia tua si ab eis distracta sunt, qui ius vendendi non habuerunt, vindicare ea potes. nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita venditione furtum contractum sit. * ant. a. flaviano. * <a 213 pp. id. aug. anonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.26.2: Imperator Alexander Severus

Si contra defuncti voluntatem servos, quos propter perfectae artis peritiam heredibus suis defunctus servari testamento praecepit, tutores vendiderunt, usucapi non potuerunt. * alex. a. Marcellino. * <a 224 d. v non. mart. iuliano et crispino conss.>

CJ.7.26.3: Imperator Alexander Severus

Si matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere coepisti, etiamsi ipsa in causam furtivam incidit, tamen postea conceptum apud te partum usucapere potuisti. * alex. a. nepotillae. * <>

CJ.7.26.4: Imperator Alexander Severus

Venditioni ancillae consensum dedisse diversam partem si probaveris, retractando contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. sed et hac probatione cessante si bona fide emptam ancillam venditore bona fide distrahente temporis spatio usuceperis, intentio proprietatem vindicantis tenere non potest. * alex. a. achilleo. * <pp. iii id. april.>

CJ.7.26.5pr.: Imperator Gordianus

Si partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel bona fide emptor nondum complevit usucapionem. * gord. a. marino. * <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>

CJ.7.26.5.1: Imperator Gordianus

Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit. <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>

CJ.7.26.6: Imperator Philippus

Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtivam usucapi. * philipp. a. cum consilio collocutus dixit: * < s. die et consule.>

CJ.7.26.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sciens servum alienum citra domini voluntatem venumdans furtum committit. quod rei vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit usucapionem fieri, licet bona fide possideatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pecudi. * <a 294 d. v id. febr. cc. conss.>

CJ.7.26.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. severo. * <a 294 >

CJ.7.26.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, nullum temporis spatium defendit. sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submovebitur exceptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 s. viii id. dec. cc. conss.>

CJ.7.27.0. De usucapione pro donato.

CJ.7.27.1: Imperator Alexander Severus

Sive fuit dominus, qui tibi loca de quibus supplicasti donavit, sive a non domino bona fide donata suscepisti eaque usucepisti, auferri tibi quod iure quaesitum est non potest. * alex. a. macedonio. * <pp. v id. mart.>

CJ.7.27.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Donantem ancillam alienam nihil domino deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam contrahere citra voluntatem domini contractantem, ut eius rei nec usucapio possit procedere. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. * <a 293 s. v id. april. aa. conss.>

CJ.7.27.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Irritam facere donationem perfectam nemini licet. utque hoc verum est, sic error falsae causae ratione fidei bonae non defenditur. quod et in dominio pro usucapione quaerendo servatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhodano. * <>

CJ.7.28.0. De usucapione pro dote.

CJ.7.28.1: Imperator Alexander Severus

Res mobiles in dotem datae, quamvis alienae, si sine vitio tamen fuerunt, a bona fide accipiente pro dote usucapiuntur. * alex. a. taurino. * <>

CJ.7.29.0. De usucapione pro herede.

CJ.7.29.1: Imperator Antoninus

Cum pro herede usucapio locum non habeat, intellegis neque matrem tuam, cui heres extitisti, neque te usu mancipia ex ea causa capere posse. * ant. a. zoilo. * <a 215 pp. vii k. iul. romae laeto et cereale conss.>

CJ.7.29.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nihil pro herede posse usucapi suis existentibus heredibus obtinuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. marinae. * <a 293 pp. v k. febr. aa. conss.>

CJ.7.29.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Opinione falsa mortis pro herede possessio rerum absentis procedere non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. diocletiano. * <>

CJ.7.29.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Usucapio non praecedente vero titulo procedere non potest nec prodesse neque tenenti neque heredi eius potest, nec obtentu velut ex hereditate, quod alienum fuit, domini intentio ullo longi temporis spatio absumitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. serapioni. * <a 294 d. vii k. ian. cc. conss.>

CJ.7.30.0. Communia de usucapionibus.

CJ.7.30.1: Imperator Alexander Severus

Qui ex conducto possidet, quamvis corporaliter teneat, non tamen sibi, sed domino rei creditur possidere. neque enim colono vel conductori praediorum longae possessionis praescriptio quaeritur. * alex. a. sabino. * <a 226 pp. vii k. april. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.7.30.2: Imperator Alexander Severus

Iam pridem quidem mancipium, de quo supplicas, comparasse te dicis: sed si cogitaveris fisci mei rem usucapi non posse, respondere te actionibus fisci mei intellegis nec alias posse proprietatem obtinere, quam si non ex ancilla fiscali natum fuisse constiterit. * alex. a. onesimae. * <a 231 pp. non. mart. pompeiano et peligno conss.>

CJ.7.30.3: Imperator Alexander Severus

Si mala fide servum tuum sciens antiochus tenuit, intentionem tuam contra successorem eius, licet bona fide possidet, propter initii vitium usucapio non absumpsit. * alex. a. pantherio. * <>

CJ.7.31.0. De usucapione transformanda et de sublata differentia rerum mancipi et nec mancipi.

CJ.7.31.1pr.: Imperator Justinianus

Cum nostri animi vigilantia ex iure quiritum nomen et substantiam sustulerit et communes exceptiones in omni loco valeant, id est decem vel viginti vel triginta annorum vel si quae sunt aliae maioris aevi continentes prolixitatem, satis inutile est usucapionem in italicis quidem solis rebus admittere, in provincialibus autem recludere. sed et si quis res alienas, italicas tamen, bona fide possidebat per biennium, miseri rerum domini excludebantur et nullus eis ad eas reservabatur regressus. quae et nescientibus dominis procedebant: quo nihil inhumanius erat, si homo absens et nesciens tam angusto tempore suis cadebat possessionibus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.31.1.1: Imperator Justinianus

Ideo per praesentem legem et in italicis solis rebus, quae immobiles sunt vel esse intelleguntur, sicut annalem exceptionem, ita et usucapionem transformandam esse censemus, ut tantummodo et hic decem vel viginti annorum vel triginta et aliarum exceptionum tempora currant, huiusmodi angustiis penitus semotis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.31.1.2: Imperator Justinianus

Cum autem antiqui et in rebus mobilibus vel se moventibus, quae fuerant alienatae vel quocumque modo, bona fide tamen, detentae, usucapionem extendebant, non in italico solo nexu, sed in omnem orbem terrarum, et hanc annali tempore concludebant, et eam duximus esse corrigendam, ut, si quis alienam rem mobilem seu se moventem in quacumque terra sive italica sive provinciali bona fide per continuum triennium detinuerit, is firmo iure eam possideat, quasi per usucapionem ei adquisitam. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.31.1.3: Imperator Justinianus

Hoc tantummodo observando, ut in his omnibus casibus ab initio bona fide eam capiat, secundum quod exigit longi temporis praescriptio, et ut continuetur ei possessio etiam anterioris iusti possessoris et connumeretur in decennium vel viginti annorum spatium vel triennium, quod in rebus mobilibus observandum esse censemus, ut in omnibus iusto titulo possessionis antecessoris iusta detentio, quam in re habuit, non interrumpatur ex posteriore forsitan alienae rei scientia, licet ex titulo lucrativo ea coepta est. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.31.1.4: Imperator Justinianus

Ita etenim ampliatur quidem longi temporis materia, quae ei subdita est, minuitur autem usucapionum compendiosa dominis iactura et eius iura nocentia. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.31.1.5: Imperator Justinianus

Cum etiam res dividi mancipi et nec mancipi sane antiquum est et merito antiquari oportet, sit et rebus et locis omnibus similis ordo, inutilibus ambiguitatibus et differentiis sublatis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.32.0. De adquirenda et retinenda possessione.

CJ.7.32.1: Imperatores Severus, Antoninus

Per liberam personam ignoranti quoque adquiri possessionem et, postquam scientia intervenerit, usucapionis condicionem inchoari posse tam ratione utilitatis quam iuris pridem receptum est. * sev. et ant. aa. attico. * <a 196 pp. vi k. dec. dextro ii et prisco conss.>

CJ.7.32.2: Imperator Alexander Severus

Minus instructus est, qui te sollicitum reddidit, quasi in vacuam possessionem eius, quod per procuratorem emisti, non sis inductus, cum ipse proponas diu te in possessione fuisse omniaque ut dominum gessisse. licet enim instrumento non sit comprehensum, quod tibi tradita sit possessio, ipsa tamen rei veritate id consecutus es, si sciente venditore in possessione fuisti. * alex. a. gauro. * <>

CJ.7.32.3: Imperator dec.

Donatarum rerum a quacumque persona infanti vacua possessio tradita corpore quaeritur. quamvis enim sint auctorum sententiae dissentientes, tamen consultius videtur interim, licet animi plenus non fuisset adfectus, possessionem per traditionem esse quaesitam: alioquin, sicuti viri consultissimi papiniani responso continetur, ne quidem per tutorem possessio infanti poterit adquiri. * dec. a. rufo. * <a 250 pp. v k. april. decio a. ii et grato conss.>

CJ.7.32.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet possessio nudo animo adquiri non possit, tamen solo animo retineri potest. si igitur desertam praediorum possessionem non derelinquendi adfectione transacto tempore non coluisti, sed ex metus necessitate culturam eorum distulisti, praeiudicium tibi ex transmissi temporis iniuria generari non potest. * diocl. et maxim. aa. nepotianae. * <a 290 pp. k. aug. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.32.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum nemo causam sibi possessionis mutare possit proponasque colonum nulla extrinsecus accedente causa ex colendi occasione ad iniquae venditionis vitium esse prolapsum, praeses provinciae inquisita fide veri domini tui ius convelli non sinet. * diocl. et maxim. aa. mennoni. * <>

CJ.7.32.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si nulla iusta ex causa ingressum agrum sive vineas eum cuius meministi praeses reppererit nec ulla praescriptione vestra interpellatur petitio, restituere te possessioni cum omni causa non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <a 293 s. id. april. aa. conss.>

CJ.7.32.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Improba possessio firmum titulum possidendi nullum praestare potest. unde ingredientem in vacuam possessionem alieni fundi non consentiente domino vel actore, qui eius rei concedendi potestatem habuit, causam iustam possessionis adipisci non potuisse certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. asyncrito. * <a 293 pp. v id. dec. aa. conss.>

CJ.7.32.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Per procuratorem utilitatis causa possessionem et, si proprietas ab hac separari non possit, dominium etiam quaeri placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. * <a 294 pp. xviii k. mart. sirmi cc. conss.>

CJ.7.32.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec ex vera venditione possessionem, quam non fuerat emptor adeptus, improbe retinere potest: ac multo minus is, qui adseveratione falsa velut emptor, cum sine obligatione pignoris pecuniam mutuo dedisset, fundum inrumpens alienum retinendi iustam habet causam. * diocl. et maxim. aa. et cc. sergio. * <a 294 pp. iii non. april. sirmi cc. conss.>

CJ.7.32.10: Imperator Constantinus

Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem, aliam quae iure consistit, aliam quae corpore, utramque autem ita demum esse legitimam, cum omnium adversariorum silentio ac taciturnitate firmetur: interpellatione vero et controversia progressa non posse eum intellegi possessorem, qui, licet corpore teneat, tamen ex interposita contestatione et causa in iudicium deducta super iure possessionis vacillet ac dubitet. * const. a. ad maternum. * <a 314 p. xi k. febr. triveris volusiano et anniano conss.>

CJ.7.32.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Vitia possessionum a maioribus contracta perdurant et successorem auctoris sui culpa comitatur. * arcad. et honor. aa. petronio vic. hispaniarum. * <a 397 d. xv k. ian. mediolano caesario et attico conss.>

CJ.7.32.12pr.: Imperator Justinianus

Ex libris sabinianis quaestionem in divinas nostri numinis aures relatam tollentes definimus, ut sive servus sive procurator vel colonus vel inquilinus vel quispiam alius, per quem licentia est nobis possidere, corporaliter nactam possessionem cuiuscumque rei eam derelinquerit vel alii prodiderit, desidia forte vel dolo, ut locus aperiatur alii eandem possessionem detinere, nihil penitus domino praeiudicium generetur, ne ex aliena malignitate alienum damnum emergat, sed et ipse, si liberae condicionis est, competentibus actionibus subiugetur, omni iactura ab eo restituenda domino rei vel ei, circa quem neglegenter vel dolose versatus est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532 >

CJ.7.32.12.1: Imperator Justinianus

Sin autem necdum sub manibus procuratoris vel coloni vel inquilini vel servi possessio facta est, sed eam accipere desidia vel dolo supersedit, tunc ipse qui eum transmisit ex mala sua electione praeiudicium circa possessionem patiatur, ex memoratarum personarum vel machinatione vel neglegentia accedens. <a 531 - 532 >

CJ.7.32.12.2: Imperator Justinianus

Hoc etenim tantummodo sancimus, ut dominus nullo modo aliquod discrimen sustineat ab his quos transmiserit, non ut etiam lucrum sibi per eos adquirat, cum et antiqua regula, quae definivit deteriorem condicionem per servum domini nullo fieri modo, tunc locum habet, cum de damno dominus periclitetur, non cum sibi lucrum per servum adquiri desiderat: salva videlicet et in hoc casu domino rei vel ei, qui ad eam detinendam praefatas transmiserit personas, adversus eas omni actione, si qua ex legibus ei competit servata. <a 531 - 532 >

CJ.7.33.0. De praescriptione longi temporis decem vel viginti annorum.

CJ.7.33.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Cum post motam et omissam quaestionem res ad nova dominia bona fide transierint et exinde novi viginti anni intercesserint sine interpellatione, non est inquietanda quae nunc possidet persona, quae sicut accessione prioris domini non utitur, qui est inquietatus, ita nec impedienda est, quod ei mota controversia sit. * sev. et ant. aa. iuliano pp. * <d. iii et antonino aa. conss.>

CJ.7.33.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quod si prior possessor inquietatus est, etsi postea per longum tempus sine aliqua interpellatione in possessione remansit, tamen non potest uti longi temporis praescriptione. <d. iii et antonino aa. conss.>

CJ.7.33.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Quod etiam in re publica servari oportet. <d. iii et antonino aa. conss.>

CJ.7.33.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Longi temporis praescriptio his, qui bona fide coeptam possessionem continuatam nec interruptam inquietudine litis tenuerunt, solet patrocinari. * diocl. et maxim. aa. * <a 286 pp. v k. dec. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.7.33.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vineae, quas mater tua vitrico in dotem dedit, tuae proprietatis sunt nec ulla praescriptio ex transacti temporis prolixitate adolevit, praeses provinciae restitui tibi eas efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonio. * <a 293 >

CJ.7.33.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Diutina possessio iure tantum successionis sine iusto titulo obtenta prodesse ad praescriptionem hac sola ratione non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermo. * <a 293 pp. iiii id. april. aa. conss.>

CJ.7.33.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec petentem dominium ab eo, cui petentis solus error causam possessionis sine vero titulo praestitit, silentii longi praescriptione depelli iuris evidentissimi est. * diocl. et maxim. aa. et cc. sotericho. * <a 293 s. sirmi xi k. mai. aa. conss.>

CJ.7.33.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fraude et dolo, licet inter maiores annis, facta venditio est, hanc confirmare non potuit consequens tempus, cum longi temporis praescriptio in malae fidei contractibus locum non habeat. * diocl. et maxim. aa. et cc. pars epist.Ad primosum praes. syriae.* <a 293 accepta.>

CJ.7.33.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Longi temporis praescriptione munitis instrumentorum amissio nihil iuris aufert nec diuturnitate possessionis partem securitatem maleficium alterius turbare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. antheae.* <a 293 d. prid. k. ian. aa. conss.>

CJ.7.33.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si is contra quem supplicas matris tuae quondam mancipia quasi filius ex causa tantum adoptionis defendit, adfectio destinatae illicitae adoptionis ad horum dominium ei quaerendum sola non sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. celso.* <a 294 >

CJ.7.33.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quapropter mancipia petere non prohiberis nullam timens temporis praescriptionem , si hoc tantum initio procedente is contra quem supplicas horum possessionem adeptus est. <a 294 >

CJ.7.33.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Emptor bona fide contra praesentem decennii praescriptione, cuius initio contestationem haberi sufficit, posteaquam suam impleverit intentionem petitor, adhibita probatione iustae possessionis defensus absolvi recte postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. demostheni.* <a 294>

CJ.7.33.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec bona fide possessionem adeptis longi temporis praescriptio post moram litis contestatae completa proficit, cum post motam controversiam in praeteritum aestimetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. regino.* <a 294 pp. v id. dec. cc. conss.>

CJ.7.33.11: Imperator Justinianus

Super longi temporis praescriptione, quae ex decem vel viginti annis introducitur, perspicuo iure sancimus, ut, sive ex donatione sive ex alia lucrativa causa bona fide quis per decem vel viginti annos rem detinuisse probetur, adiecto scilicet etiam tempore prioris possessoris, memorata longi temporis exceptio sine dubio ei competat nec occasione lucrativae causae repellatur. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.7.33.12pr.: Imperator Justinianus

Cum in longi temporis praescriptione tres emergebant veteribus ambiguitates, prima proter res, ubi positae sunt, secunda propter personas, sive utriusque sive alterutrius praesentiam exigimus, et tertiae, si in eadem provincia vel si in eadem civitate debent esse personae tam petentis quam possidentis et res, pro quibus certatur: omnes praesentis legis amplectimur definitione, ut nihil citra eam relinquatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque debere in huiusmodi specie utriusque personae tam petentis quam possidentis spectari domicilium, ut tam is qui dominii vel hypothecae quaestionem inducit quam is qui res possidet domicilium in uno habeant loco, id est in una provincia. hoc etenim nobis magis eligendum videtur, ut non civitate concludatur domicilium, sed magis provincia, et si uterque domicilium in eadem habet provincia, causam inter praesentes esse videri et decennio agentem excludi. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.2: Imperator Justinianus

De rebus autem, de quibus dubitatio est, nulla erit differentia, sive in eadem provincia sint sive in vicina vel trans mare positae et longo spatio separatae. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.3: Imperator Justinianus

Sin autem non in eadem provincia uterque domicilium habeat, sed alter in alia, alius in altera, tunc ut inter absentes causam disceptari et locum esse viginti annorum exceptioni. nihil enim prohibet, sive in eadem provincia res constitutae sint sive in alia, super his controversiam in iudicio provinciali moveri et multo magis in hac florentissima civitate. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.3a: Imperator Justinianus

Quid enim prodest in ipsa provincia esse possessionem an in alia, cum ius vindicationis incorporale est et, ubicumque res positae sunt, et dominium earum et vinculum ad dominum vel creditorem possit reverti? ideo enim nostri maiores subtilissimo animo et divino quodam motu ad actiones et earum iura pervenerunt, ut incorporales constitutae possint ubicumque ius suum et effectum corporalem extendere. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.3b: Imperator Justinianus

Sit igitur secundum hanc definitionem causa perfectissime composita et nemo posthac dubitet, neque inter praesentes neque inter absentes quid statuendum sit, ut bono initio et possessione tenentis et utriusque partis domicilio requisito sit expedita quaestio pro rebus ubicumque positis, nulla scientia vel ignorantia expectanda, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.4: Imperator Justinianus

Eodem observando et si res non soli sint, sed incorporales, quae in iure consistunt, veluti usus fructus et ceterae servitutes. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.34.0. In quibus causis cessat longi temporis praescriptio.

CJ.7.34.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si is, cui colendum fundum dedisti, post instrumenta, quibus dominium ad te pertinere probari posset, per novercam tuam subtraxit, hoc solo praescriptione temporis defendi non potest. * diocl. et maxim. aa. Marcellinae. * <a xxx >

CJ.7.34.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In servorum proprietatis negotio cum usucapio locum habeat, ad quaestionem longi temporis praescriptionis superfluo pervenitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a xxx >

CJ.7.34.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unus individuum commune pro solido possidens intervallo temporis, quominus socius portionem vindicare vel eum communi dividundo iudicio provocare possit, non defenditur, cum neque familiae erciscundae iudicium neque communi dividundo actio excluditur longi temporis praescriptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. apollinario. * <a 294 iii k.April.Sirmi cc. conss.>

CJ.7.34.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Hereditatem quidem petentibus longi temporis praescriptio nocere non potest. verum his, qui nec pro herede nec pro possessore, sed pro emptore vel donato seu alio titulo res quae hereditariae sunt vel fuerunt possident, cum ab his successio vindicari non possit, nihil haec iuris definitio noceat. * diocl. et maxim. aa. et cc. liviae. * <a xx iii id. sept.>

CJ.7.34.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si puerum non pro derelicto habitum, sed ab hostibus vulneratum sumptibus tuis, sicut adseveras, liberum existimans curasti longi temporis praescriptione, quominus dominus eius offerens erogata recte vindicet, defendi non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a xxx >

CJ.7.35.0. Quibus non obiciatur longi temporis praescriptio.

CJ.7.35.1: Imperator Alexander Severus

Tempus expeditionis adversus petitiones, si quae competisse iuste probari possunt, praescriptionem non parit. * alex. a. venuleio veterano. * <a 224 pp.Vi non.Iul.Iuliano et crispino conss.>

CJ.7.35.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum per absentiam tuam eos, de quibus quereris, in res iuris tui inruisse adseveres teque ob medendi curam comitatu nostro discedere non posse palam sit, praefectus praetorio nostro accitis his quos causa contingit inter vos cognoscet. * diocl. et maxim. aa. aurelio archiatro. * <a 286 pp.Xii k.Mart.Nicomediae maximo ii et aquilino conss.>

CJ.7.35.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non necessario autem petis ex longi temporis diurnitate praescriptionem tibi non opponi, quando iustae absentiae ratio et necessitatis publicae obsequium ab huiusmodi praeiudicio te defendat. <a 286 pp.Xii k.Mart.Nicomediae maximo ii et aquilino conss.>

CJ.7.35.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non est incognitum id temporis, quod in minore aetate transmissum est, in longi temporis praescriptione non computari. ea enim tunc currere incipit, quando ad maiorem aetatem dominus rei pervenerit. * diocl. et maxim. aa. numidio correctori italiae. * <a 290 pp.Iii id. sept.Ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.35.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si possessio inconcussa sine controversia perseveraverit, firmitatem suam teneat obiecta praescriptio: quam contra absentes vel rei publicae causa vel maxime fortuito casu nequaquam valere decernimus. * diocl. et maxim. aa. et cc. crispino. * <a 292 pp.Iiii k.Mart. hannibaliano et asclepiodoto conss.>

CJ.7.35.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Neque mutui neque commodati aut depositi seu legati vel fideicommissi vel tutelae seu alii cuilibet personali actioni longi temporis praescriptionem obici posse certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. ianuario. * <a 293 s. k. febr. aa. conss.>

CJ.7.35.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ab hostibus captus ac postliminio reversus actione in rem directa vel qualibet alia dominium vindicando temporis adversarii possessionem frustra times, cum adversos eos, qui restitutionis auxilio quacumque ratione iuvantur, huiusmodi factum non opituletur. * diocl. et maxim. aa. et cc. doleo. * <a 294 vi id. nov. heracleae cc. conss.>

CJ.7.35.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Praescriptione bona fide possidentes adversus praesentem annorum decem, absentem autem viginti muniuntur. quod tempus, si ex alicuius persona de petitorum parte restitutionis praetendatur auxilium, deducto eo, quo, si quid fuerit gestum, succurri solet, residuum computari rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. cassandro. * <>

CJ.7.35.8: Imperator Justinianus

Sancimus his solis militibus, qui expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora, quae in eadem expeditione percurrunt, in exceptionibus declinandis opitulari: illis temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis vel in suis aedibus degunt, minime eos ad vindicandum hoc privilegium adiuvantibus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc. cons.>

CJ.7.36.0. Adversus creditorem.

CJ.7.36.1: Imperator Gordianus

Diuturnum silentium longi temporis praescriptione corroboratum creditoribus pignus persequentibus inefficacem actionem constituit, praeterquam si debitores vel qui in iura eorum successerunt obligatae rei possessioni incumbant. ubi autem creditori a possessore longi temporis praescriptio obicitur, personalis actio adversus debitorem salva ei competit. * gord. a. veneriae. * <>

CJ.7.36.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si debitori heres non extitisti, sed iusta viginti annorum possessione collata in te donatio roborata est, neque personali actione, quia debitori non successisti, conveniri te iuris ratio permittit nec data pignori praedia post intervallum longi temporis tibi auferenda sunt, quando etiam praesentibus creditoribus decem annorum praescriptionem opponi posse tam rescriptis nostris quam priorum principum statutis probatum sit. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcellae. * <>

CJ.7.37.0. De quadriennii praescriptione.

CJ.7.37.1: Imperator Constantinus

Notum est a fisco quaestionem post quadriennium continuum super bonis vacantibus inchoandam non esse. additum etiam est et eos, qui nostra largitate nituntur, nulla inquietudine lacessendos nec his a fisco nostro controversiam commovendam, qui quoquo modo aut titulo easdem res possederint. * const. a. ad orfitum. * <>

CJ.7.37.2pr.: Imperator Zeno

Omnes, qui quascumque res mobiles vel immobiles seu se moventes vel in actionibus aut quocumque iure constitutas a sacratissimo aerario comparaverint, eos quin etiam, quibus quaecumque res mobiles seu immobiles seu se moventes aut in actionibus vel quocumque iure constitutae munificentiae principalis nomine datae fuerint, omnibus pariter privilegiis, quae ex divinis sanctionibus inclitae recordationis leonis et nostrae pietatis super certis patrimoniis antea emptores consecuti sunt, perpotiri et ita cunctos huiusmodi beneficiis seu privilegiis perfrui, tamquam si super singulis substantiis seu patrimoniis etiam nunc vel postea data fuisset huiusmodi dispositio: nec posse contra emptores praedictarum rerum factos iam vel futuros, vel contra eos, quibus super huiusmodi rebus largitas nostra delata est vel fuerit, aliquas actiones in rem dominii vel hypothecae gratia vel in personam, civiles seu praetorias, vel ex legibus aut sacratissimis constitutionibus descendentes vel quaslibet alias, licet nominatim praesenti sanctione non sint comprehensae, moveri: data volentibus licentia intra quadriennium contra sacratissimum aerarium, si quas sibi competere actiones existimant, exercere, ita tamen, ut post elapsum quadriennium nec sacratissimum fiscum lice re sibimet quibuslibet actionibus pulsare cognoscant. * zeno a. aeneae com. rer. privat. * <>

CJ.7.37.2.1: Imperator Zeno

Ad haec fiscalium rerum emptoribus cum ratione iustitiae consulentes iubemus, quotiens competens scrinium gestis intervenientibus distractarum rerum pretia sese deposuerit suscepisse, minime post huiusmodi solutae pecuniae depositionem emptores quasi non numeratis pecuniis molestari vel necessitatem isdem emptoribus imponi, licet non sollemnem consecuti fuerint securitatem, soluta fuisse pretia probare. sed cum sit in arbitrio pretia suscipientis minime deponere sese quod non accepit suscepisse, ita convenit nec emptores plenissimam ex huiusmodi depositione super pretii solutione securitatem consecutos ullum ( sicut dictum est) ulterius probatione gravamen penitus formidare. <>

CJ.7.37.3pr.: Imperator Justinianus

Bene a zenone divae memoriae fiscalibus alienationibus prospectum est, ne homines, qui ex nostro aerario donationis vel emptionis vel cuiuslibet alienationis titulo quicquam accipiunt, si quid circa contractum contrarium emerserit vel evictionis vel alterius inquietudinis gratia ad dominium vel hypothecam respiciens , aliquid sustineant detrimentum: sed adversus emptores quidem vel donationem accipientes vel per alios titulos alienationis quicquam detinentes minime quaecumque actiones moveantur, sed tantummodo contra aerarium usque ad quadriennium tantum, quo translapso neque adversus fiscum remaneat aliqua actio. * iust. a. floro com. rer. privat. et curat. dominic. domus et petro viro ill. curat. divin. domus sereniss. augustae et macedonio viro ill. curat. et ipsi dominicae domus.* <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. c c.>

CJ.7.37.3.1: Imperator Justinianus

Sed scimus hoc quidem in fiscalibus alienationibus naviter observari, sed non simili modo rem fuisse observatam circa eas res, quae a sacratissimis imperatoribus non a fiscalibus rebus, sed ex privata eorum substantia procedunt. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1a: Imperator Justinianus

Quod satis inrationabile est. quae enim differentia intoducitur, cum omnia principis esse intellegantur, sive a sua substantia sive ex fiscali fuerit aliquid alienatum? eodemque modo et si a serenissima augusta aliquid alienetur, quare non eadem utatur praerogativa? sed curatores nostri, per quos solemus substantiam nostram gubernare, necesse habeant in venditionibus rerum et evictionem et alia quae sunt privatae utilitatis pacta emptionalibus instrumentis addere vel quasdam tales obligationes in alienationum instrumentis agnoscere vel in permutationibus vel in transactionibus, si et hoc fuerit celebratum? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1b: Imperator Justinianus

Hoc enim est eorum, qui nec maiestatem imperialem agnoscunt et quantum inter privatam fortunam et regale culmen medium est, et nostros curatores, per quos res divinarum domuum aguntur, aliquibus iniuriis vel damnis adficere conantur. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1c: Imperator Justinianus

Quae omnia resecantes per hanc generalem et in perpetuum valituram legem sancimus omnes alienationes de aula procedentes, sive a nostra clementia sive a serenissima augusta coniuge nostra sive ab his, qui postea digni fuerint nomine imperiali, sive iam alienatum quid est sive postea fuerit, sine omni inquietudine permanere, sive res eis per nosmet ipsos sive procuratores, ex epistalmate tamen nostro, fuerint adsignatae. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1d: Imperator Justinianus

Et nemo audeat eos, qui res accipiunt per quemcumque titulum alienationis sive mobiles sive immobiles seu se moventes vel iura incorporalia vel panes civiles, iudiciis adficere vel sperare aliquam contra eos esse sibi viam apertam sed omnis aditus excludatur, omnis motus et spes huiusmodi petulantiae. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.2: Imperator Justinianus

Sed adversus domos nostras habeant, intra quadriennium tamen, secundum imitationem fisci, quas existimant posse sibi competere actiones in rem vel hypothecariam, ut ex nostra iussione causa moveatur et competentem mereatur effectum. quod si quadriennium fuerit emensum, nec adversus nostram domum habeat quis quamcumque actionem. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.3: Imperator Justinianus

Quia igitur multa scimus tam nosmet ipsos quam serenissimam augustam coniugem nostram variis personis iam donasse et vendidisse et per alios titulos adsignasse , et maxime sacrosanctis ecclesiis et xenonibus et ptochotrophiis et episcopis et monachis et aliis innumerabilibus personis, et eandem liberalitatem ex nostra substantia sive serenissimae coniugis nostrae esse confectam, sancimus etiam eos firmo iure habere quod consecuti sunt, ita ut contra illos quidem nulla moveatur actio, intra quadriennium autem ex praesenti die numerandum pateat omnibus aditus contra nostras divinas domos suas actiones super isdem rebus movere, scituris, quod praefato quadriennio finito neque adversus nostras domos aliquis eis reservetur regressus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.4: Imperator Justinianus

Cum enim multa privilegia augusta fortuna meruit et in donationibus sine insinuatione gestorum omnem firmitatem habentibus et super rebus, quas pro tempore serenissimus princeps divinae augustae constante matrimonio donaverit vel ipse a serenissima augusta per donationis titulum consequatur, ut maneat ilico donatio plena, nullo alio adfirmationis tempore expectando, ita et hoc videatur imperiale esse privilegium. qui enim suis consiliis suisque laboribus pro toto orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua praerogativam fortuna ? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.5: Imperator Justinianus

Quae igitur pro augusto honore et cautela res accipientium nostra statuit aeternitas, haec tam sublimitas tua quam ceteri omnes iudices nostri observare festinent, ex eo tempore valitura, ex quo nutu divino imperiales suscepimus infulas. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.38.0. Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione submoveatur.

CJ.7.38.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Saepenumero praeceptum est, ut servi atque liberti, colonique praeterea rei nostrae nec non etiam eorum suboles ac nepotes, quicumque de nostris possessionibus recessissent ac se ad diversa militiae genera contulissent, cingulo, in quo obrepserant fraudulenter, exuti, si ad aliquas fortasse transcenderint dignitates, omni temporis definitione submota nostro patrimonio redderentur. * valentin. et valens aa. ad probum pp. galliarum. *

CJ.7.38.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Universas terras, quae a colonis dominicis iuris rei publicae vel iuris templorum in qualibet provincia venditae vel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis praescriptione officiente iubemus restitui, ita ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus reposcere liceat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. dextro com. rer. privat.* <a 387 d. v non. iul. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss.>

CJ.7.38.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Si qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit , secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur. * arcad. et honor. aa. ad paulum com. domorum. * <a 396 d. v k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.7.38.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescriptione longi temporis et novi census praeiudicio submovebit auctoritas tua, atque ita omnia suo corpori quae sunt avulsa restituet. neque enim incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere poterit. <a 396 d. v k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.7.39.0. De praescriptione xxx vel xl annorum.

CJ.7.39.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum adseveras te absente eos, qui oculos praediis tuis imposuerant, operam dedisse, ut annonariae collationis praetextu vili pretio ab officio praesidali praedia tua distraherentur, si legitimi temporis spatium ex venditionis die fluxit, qui provinciam regit inter vos cognoscet et, quod publico iure praescriptum est, statuet. * diocl. et maxim. aa. arrianae. * <>

CJ.7.39.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si autem nondum ex die publicae venditionis legitimum tempus transmissum sit, iudex examinatis adlegationibus tuis quod rei qualitas dictaverit sequetur, non ignarus, si iniustam esse emptionem perspexerit, pretium, quod pro vitioso contractu datum est, secundum principalium statutorum tenorem mala fide emptoribus restitui non oportere. <>

CJ.7.39.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Male agitur cum dominis praediorum, si tanta precario possidentibus praerogativa defertur, ut eos post quadraginta annorum spatia qualibet ratione decursa inquietare non liceat, cum lex constantiniana iubeat ab his possessionis initium non requiri, qui sibi potius quam alteri possederunt, eos autem possessores non convenit appellari, qui ita tenent, ut ob hoc ipsum solitam debeant praestare mercedem. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.7.39.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Nemo igitur, qui ad possessionem conductor accedit, diu alienas res tenendo ius sibi proprietatis usurpet, ne cogantur domini aut amittere quod locaverunt aut conductores utiles sibi fortassis excludere aut annis omnibus super dominio suo publice protestari. <a 365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.7.39.3pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Sicut in rem speciales, ita de universitate ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. sed si qua res vel ius aliquod postuletur vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio per longum tempus possidente nititur vindicare. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, promeruisse responsum, vel etiam iudiciis adlegasse, nisi adlegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta per exsecutorem conventio. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.1a: Imperatores Honorius, Theodosius

Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat, quamvis sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario eis similiter ut aliis annorum triginta intervalla servanda sunt. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Hae autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus temporibus limitantur. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Post hanc vero temporis definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere censemus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.4pr.: Imperator Anastasius

Omnes nocendi quibuslibet modis artes omnibus amputantes cunctas quidem temporales exceptiones, quae ex vetere iure vel principalibus decretis descendunt, tamquam si per hanc legem specialiter ac nominatim fuissent enumeratae, cum suo robore durare et suum cunctis, quibus competunt vel in posterum competere valuerint, pro suo videlicet tenore praesidium in perpetuum deferre decernimus. * anastas. a. matroniano pp. * <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>

CJ.7.39.4.1: Imperator Anastasius

Quidquid autem praeteritarum praescriptionum vel verbis vel sensibus minus continetur, implentes per hanc in perpetuum valituram legem sancimus, ut, si quis contractus, si qua actio, quae, cum non esset expressim saepe dictis temporalibus praescriptionibus concepta, quorundam tamen vel fortuita vel excogitata interpretatione saepe dictarum exceptionum laqueos evadere posse videatur, huic saluberrimae nostrae sanctioni succumbat et quadraginta curriculis annorum procul dubio sopiatur, nullumque ius privatum vel publicum in quacumque causa in quacumque persona, quod praedictorum quadraginta annorum extinctum est iugi silentio, moveatur. <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>

CJ.7.39.4.2: Imperator Anastasius

Sed quicumque super quolibet iure, quod per memoratum tempus inconcussum et sine ulla re ipsa illata iudiciaria conventione possedit, superque sua condicione, qua per idem tempus absque ulla iudiciali sententia simili munitione potitus est , sit liber et praesentis saluberrimae legis plenissima munitione securus. <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>

CJ.7.39.5: Imperator Anastasius

Praescriptionem quadraginta annorum ab his, qui ad curialem condicionem vocantur , opponi non patimur, sed genitalem statum semper eos agnoscere compelli sancimus. sacra etenim nostrae pietatis lex de aliis loquitur condicionibus nec anterioribus constitutionibus per eandem novellam legem derogatur, quae manifestissime curiales et liberos eorum explosis temporalibus praescriptionibus patriis suis reddi praecipiunt. * anastas. a. ad thomam pp. per illyricum. * <>

CJ.7.39.6pr.: Imperator Anastasius

Comperit nostra serenitas quosdam sacratissimam nostrae pietatis constitutionem, quae de annorum quadraginta loquitur praescriptione, ad praeiudicium etiam publicarum functionum solutionis trahere conari et, si quid per tanti vel amplioris temporis lapsum minime vel minus quam oportuerat tributorum nomine solutum est, non posse requiri seu profligari contendere, cum huiusmodo conamen manifestissime sensui propositoque nostrae legis obviare noscatur. * anastas. a. leontio pp. * <>

CJ.7.39.6.1: Imperator Anastasius

Ideoque iubemus eos, qui rem aliquam per continuum annorum quadraginta curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt, de possessione quidem rei seu dominio nequaquam removeri, functiones autem seu civilem canonem vel aliam quandam publicam collationem impositam ei dependere compelli nec huic parti cuiuscumque temporis praescriptionem oppositam admitti. <>

CJ.7.39.7pr.: Imperator Justinus

Cum notissimi iuris sit actionem hypothecariam in extraneos quidem suppositae rei detentores annorum triginta finiri spatiis, si non interruptum erit silentium , ut lege cautum est, id est etiam per solam conventionem, aut si aetas impubes excipienda monstretur, in ipsos vero debitores aut heredes eorum primos vel ulteriores nullis expirare lustrorum cursibus: nostrae provisionis esse perspeximus hoc quoque emendare, ne possessores eiusmodi prope immortali timore teneantur. * iustinus a. archelao pp. * <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.1: Imperator Justinus

Quamobrem iubemus hypothecarum persecutionem, quae rerum movetur gratia vel apud debitores consistentium vel apud debitorum heredes, non ultra quadraginta annos , ex quo competere coepit, prorogari, nisi conventio aut aetas, sicut dictum est , intercesserit, ut diversitas utriusque rerum persecutionis, quae in debitorem aut heredes eius quaeque movetur in extraneos, in solo sit annorum numero, verum in aliis omnibus ambo similes sint: in actione scilicet personali his custodiendis, quae prisca constitutionum sanxit iustitia. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.2: Imperator Justinus

Sed cum illud etiam in forensibus controversiis ventilabatur, an creditor anteriora iura praetendens potest posteriorem creditorem hypothecam tenentem et ultra triginta annos inquietare utpote imaginem debitoris obtinentem eique possidentem, necessarium duximus et hoc dirimere. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.2a: Imperator Justinus

Et sancimus, donec communis debitor vivit, non posse creditori anteriori triginta annorum exceptionem opponi, sed locum esse quadraginta annorum praescriptioni , quia, dum ille vivit, merito anterior creditor confidit, utpote apud debitorem eius possessione per posteriorem creditorem constituta. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.2b: Imperator Justinus

Ex quo autem in fata sua debitor decesserit, ex eo quasi suo nomine possidentem posteriorem creditorem merito posse triginta annorum opponere praescriptionem. et secundum hanc distinctionem computationem temporum adhibendam, ut ex persona quidem sua posterior creditor triginta annos, quos ipse post mortem debitoris possedit, opponat: sin autem coniungere voluerit suae possessioni quam post mortem debitoris habuit, etiam tempus, quo vivente debitore vel ipse creditor vel communis debitor detinuit, tunc quadraginta annorum exceptionis iura tractari et, quantum deest ad quadraginta annorum possessionem, per quam et ipse debitor creditorem repellere potuerat hoc se possedisse ostendat. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.3: Imperator Justinus

Eodem iure pro temporum computatione observando et si posterior creditor anteriori creditori offere debitum paratus est et is creditor longaevam possessionis praescriptionem ei opponere conatur. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.4: Imperator Justinus

Illud autem plus quam manifestum est, quod in omnibus contractibus, in quibus sub aliqua condicione vel sub die certa vel incerta stipulationes et promissiones vel pacta ponuntur, post condicionis exitum vel post institutae diei certae vel incertae lapsum praescriptiones triginta aut quadraginta annorum, quae personalibus vel hypothecariis actionibus opponuntur, initium accipiunt. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.4a: Imperator Justinus

Unde evenit, ut in matrimoniis, in quibus redhibitio dotis vel ante nuptias donationis in diem incertam mortis vel repudii differri adsolet, post coniugii dissolutionem earundem curricula praescriptionum personalibus itidem actionibus vel hypothecariis opponendarum incipiant. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.5: Imperator Justinus

Immo et illud procul dubio est, quod si quis eorum, quibus aliquid debetur, res sibi suppositas sine violentia tenuerit, per hanc detentionem interruptio fit praeteriti temporis, si minus effluxit triginta vel quadraginta annis, et multo magis, quam si esset interruptio per conventionem introducta, cum litis contestationem imitatur ea detentio. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.5a: Imperator Justinus

Sed et si quis debitorum ad agnoscendum suum debitum secundam cautionem in creditorem exposuerit, tempora memoratarum praescriptionum interrupta esse videbuntur, quantum ad priorem cautionem pertinet, quae scilicet innovata permansit, tam in personalibus quam in hypothecariis actionibus. namque improbum est debitorem contradicere, qui, ne sub accusatione creditoris fiat, secundam in eum super eo debito cautionem exposuit. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.6: Imperator Justinus

In his etiam promissionibus vel legatis vel aliis obligationibus, quae dationem per singulos annos vel menses aut aliquod singulare tempus continent, tempora memoratarum praescriptionum non ab exordio talis obligationis, sed ab initio cuiusque anni vel mensis vel alterius singularis temporis computari manifestum est. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.7: Imperator Justinus

Nulla scilicet danda licentia vel ei, qui iure emphyteutico rem aliquam per quadraginta vel quoscumque alios annos detinuerit, dicendi ex transacto tempore dominium sibi in isdem rebus quaesitum esse, cum in eodem statu semper manere datas iure emphyteutico res oporteat, vel conductori seu procuratori rerum alienarum dicendi ex quocumque temporum curriculo non debere se domino volenti post completa conductionis tempora possessionem recipere eam reddere. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.8pr.: Imperator Justinianus

Si quis emptionis vel donationis vel alterius cuiuscumque contractus titulo rem aliquam bona fide per decem vel viginti annos possederit et longi temporis exceptionem contra dominos eius vel creditores hypothecam eius praetendentes sibi adquisierit posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit, posse eum etiam actionem ad vindicandam eandem rem habere sancimus. hoc enim et veteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant. * iust. a. menae pp. ii. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.1: Imperator Justinianus

Quod si quis eam rem desierit possidere, cuius dominus vel is qui suppositam eam habebat exceptione triginta vel quadraginta annorum expulsus est, praedictum auxilium non indiscrete, sed cum moderata divisione ei praestare censemus, ut, si quidem bona fide ab initio eam rem tenuit, simili possit uti praesidio, sin vero mala fide eam adeptus est, indignus eo videatur, ita tamen, ut novus possessor, si quidem ipse rei dominus ab initio fuit vel suppositam eam habebat et memoratae exceptionis necessitate expulsus est, commodum detentionis sibi adquirat. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.1a: Imperator Justinianus

Sin vero nullum ius in eadem re quocumque tempore habuit, tunc licentia sit priori domino vel creditori, qui nomine hypothecae rem obligatam habuit, et heredibus eorum ab iniusto detentore eam vindicare, non obsistente ei, quod prior possessor triginta vel quadraginta annorum exceptione eum removerat, nisi ipse iniustus possessor triginta vel quadraginta annorum ex eo tempore computandorum, ex quo prior possessor, qui et vicit, ea possessione cecidit, exceptione munitus sit. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.2: Imperator Justinianus

Sed haec super illis detentoribus censemus, qui sine violentia eandem rem nancti sunt. nam si quis violenter eam abstulit, omnimodo licebit priori possessori sine ulla distinctione eam vindicare. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.3: Imperator Justinianus

Sed et si quis non per vim, sed sententia iudicis eam detinuit, ea tamen occasione, quod absens prior possessor et ad litem vocatus minime respondit, licebit ei ad similitudinem ceterorum, qui rei dominium habent, intra annum se offerenti cautionemque suscipiendae litis danti eandem rem recipere superque ea cognitionalia subire certamina. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.4: Imperator Justinianus

Exceptionem etiam triginta vel quadraginta annorum in illis contractibus, in quibus usurae promissae sunt, ex illo tempore initium capere sancimus, ex quo debitor usuras minime persolvit. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.9pr.: Imperator Justinianus

Saepe quidam suos obnoxios in iudicium vocantes et iudiciariis certaminibus ventilatis non ad certum finem lites producebant, sed taciturnitate in medio tempore adhibita, propter potentiam forte fugientium vel suam imbecillitatem vel alios quoscumque casus ( cum sortis humanae multa sunt, quae nec dici nec enumerari possint), deinde iure suo lapsi esse videbantur eo, quod post cognitionem novissimam triginta annorum spatium effluxerit, et huiusmodi exceptione opposita suas fortunas ad alios translatas videntes merito quidem, sine remedio autem lugebant. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >

CJ.7.39.9.1: Imperator Justinianus

Quod nos corrigentes eandem exceptionem, quae ex triginta annis oritur, in huiusmodi casu opponi minime patimur, sed licet personalis actio ab initio fuerit instituta, tamen eam in quadragesimum annum extendimus, cum non sit similis, qui penitus ab initio tacuit, ei, qui et postulationem deposuit et in iudicium venit et subiit certamina, litem autem implere per quosdam casus praepeditus est. <a 529 >

CJ.7.39.9.2: Imperator Justinianus

Sed licet ipse actor defecerit, suae posteritati huiusmodi causae cursum eum relinquere posse definimus, ut eius heredibus vel successoribus liceat eam adimplere, nullo modo triginta annorum exceptione sublatam. <a 529 >

CJ.7.39.9.3: Imperator Justinianus

Quod tempus, id est quadraginta annorum spatium, ex eo numerari decernimus, ex quo novissima processit cognitio, post quam utraque pars cessavit. <a 529 >

CJ.7.40.0. De annali exceptione italici contractus tollenda et de diversis temporibus et exceptionibus et praescriptionibus et interruptionibus earum.

CJ.7.40.1pr.: Imperator Justinianus

Super annali exceptione, quae ex italicis contractibus oritur, tantae moles altercationum in omnibus iudiciis exortae sunt, quantas et enumerari difficile et explanari impossibile est. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1: Imperator Justinianus

Primum etenim naturae eius observatio cum omni scrupulositate et difficultate composita est, cum multa concurrere debent, ut ea nascatur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1a: Imperator Justinianus

Deinde illud spatium annale alii quidem ita effuse interpretabantur, ut possit usque ad decennium extendi, alii iudicantes usque ad quinquennium standum esse putaverunt. et in nostris temporibus saepius super huiusmodi calculo a iudicibus variatum est, unde nec facile suum effectum in litigiis ostendere huiusmodi exceptio valuit. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1b: Imperator Justinianus

Cum itaque nobis aliae temporales exceptiones vel praescriptiones sufficiant, huiusmodi difficultatibus illigari nostro subiectos imperio minime patimur. ideoque memorata annali exceptione penitus quiescente aliae omnes legitimae exceptiones vel praescriptiones in iudiciis suum vigorem ostendant, sive quae super decennio vel viginti vel triginta vel quadraginta annis introductae sunt, sive quae minoribus spatiis concluduntur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1c: Imperator Justinianus

Ad haec cum nihil prohibet etiam ea, quae aliquam dubitationem acceperunt, clarioribus et compendiosis sanctionibus renovare, iubemus omnes personales actiones , quas verbosa quorundam interpretatio iactare extra metas triginta annorum conabatur, triginta annorum spatiis concludi, nisi legitimus modus, qui et veteribus et nostris legibus enumeratus est, interruptionem temporis introduxerit: sola hypothecaria actione quadraginta annorum utente curriculis. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1d: Imperator Justinianus

Nemo itaque audeat neque actionis familiae erciscundae neque communi dividundo neque finium regundorum neque pro socio neque furti neque vi bonorum raptorum neque alterius cuiuscumque personalis actionis vitam longiorem esse triginta annis interpretari: sed ex quo ab initio competit et semel nata est, et non iteratis fabulis saepe recreata, quemadmodum in furti dicebatur, post memoratum tempus finiri. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1e: Imperator Justinianus

Exceptis omnibus actionibus, licet personales sint, quae in iudicium deductae sunt et cognitionalia acceperunt certamina et postea silentio traditae sunt, in quibus non triginta, sed quadraginta annos esse expectandos, ex quo novissimum litigatores tacuerunt, nostra lex antea promulgavit. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.2: Imperator Justinianus

Ne autem imperfecta sanctio videatur, cum in maternis quidem rebus filiis familias tempore exceptionum currere dispositum erat, ex quo sacris paternis absoluti sunt, in aliis autem, quae minime adquiri possunt, hoc non fuerat specialiter constitutum, apertissima definitione sancimus filiis familias omnibus in his casibus, in quibus habent res minime patribus suis adquisitas, nullam temporalem exceptionem opponi, nisi ex quo actionem movere potuerint, id est postquam manu paterna vel eius in cuius potestate erant constituti fuerint liberati. quis enim incusare eos poterit, si hoc non fecerint, quod et si maluerint, minime adimplere lege obviante valebant? <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.2pr.: Imperator Justinianus

Ut perfectius omnibus consulamus et nemini absentia vel potentia vel infantia penitus adversarii sui noceat, sed sit aliqua inter desides et vigilantes differentia, sancimus: si quando afuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei vel creditor suam intentionem proponere et non ei licentia sit, absente suo adversario qui rem detinet, vel infantia vel furore laborante et neminem tutorem vel curatorem habente, vel in magna potestate constituto, licentia ei detur adire praesidem vel libellum ei porrigere et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis facere: et sufficere hoc ad plenissimam interruptionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.2.1: Imperator Justinianus

Sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat vel defensorem civitatis et suam manifestare voluntatem in scriptis deproperet. sin autem afuerit vel praeses vel episcopus vel defensor, liceat ei et proponere publice, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione vel , si civitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione: et hoc sufficere ad omnem temporalem interruptionem sive triennii sive longi temporis sive triginta vel quadraginta annorum sit. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.2.2: Imperator Justinianus

Omnibus aliis, quae de longi temporis praescriptione vel triginta vel quadraginta annorum curriculis constituta sunt sive ab antiquis legum conditoribus sive a nostra maiestate, in suo robore duraturis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3pr.: Imperator Justinianus

Si ex multis causis quendam obnoxium habens, et maxime ex similibus quantitatibus, in unius quidem causae summam libellum conventionis composuerit, causam tamen non expresserit, apud veteres agitabatur, an videatur omnes causas in iudicium deduxisse aut vetustissimam earum aut nihil fecisse, cum eius sensus incertus esse apparebat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3.1: Imperator Justinianus

Sed et in iudiciis in multis casibus tales altercationes ventilatas invenimus, et maxime propter longi temporis interruptionem. si enim personalis forte fuerat mota actio, hypothecariae autem actionis nulla mentio procedebat, quidam putabant personalem quidem esse temporis interruptione perpetuatam, hypothecariam autem evanescere taciturnitate sopitam. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3.2: Imperator Justinianus

Et si quis generaliter dixerat obnoxium sibi aliquem constitutum, aliae dubitationes emergebant, si omnes ei competentes actiones huiusmodo narratione contineri credantur, an vero quasi silentio circa eas habito tempore expirare, nullo ex incerta libelli confectione adminiculo eis adquisito. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3.3: Imperator Justinianus

Sancimus itaque nullam in iudiciis in posterum locum habere talem confusionem, sed qui obnoxium suum in iudicium clamaverit et libellum conventionis ei transmiserit, licet generaliter nullius causae mentionem habentem vel unius quidem specialiter, tantummodo autem personales actiones vel hypothecarias continentem, nihilo minus videri ius suum omne eum in iudicium deduxisse et esse interrupta temporum curricula, cum contra desides homines et sui iuris contemptores odiosae exceptiones oppositae sunt. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.41.0. De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.

CJ.7.41.1: Imperator Gordianus

Quamvis fluminis naturalem cursum opere manu facto alio non liceat avertere, tamen ripam suam adversus rapidi amnis impetum munire prohibitum non est. et cum fluvius priore alveo derelicto alium sibi facit, ager quem circumivit prioris domini manet. quod si paulatim ita auferat aliique parti applicet, id adluvionis iure ei quaeritur, cuius fundus crescit. * gord. a. marco. * <a 239 pp. iii k. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.7.41.2: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Hi, quos inundatio nili fluminis reddidit ditiores, pro terris quas possident tributorum praestationem agnoscant. et qui suum deplorant patrimonium imminutum, alieno saltem functionis onere liberentur et nostrae serenitatis largitate defensi, locorum etiam possessione contenti, pro agitandi census examine respondeant devotioni. * arcad. honor. et theodos. aaa. caesario pp. * <a 403 d. iii id. iun. theodosio a. et rumorido conss.>

CJ.7.41.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ea, quae per adluvionem sive in aegypto per nilum sive in aliis provinciis per diversa flumina possessoribus adquiruntur, neque ab aerario vendi neque a quolibet peti nec separatim censeri vel functiones exigi hac perpetuo lege valitura sancimus, ne vel adluvionum ignorare vitia vel rem noxiam possessoribus videamur indicere. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.41.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Similiter ne ea quidem, quae paludibus antea vel pascuis videbantur adscripta, si sumptibus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata sunt, vel vendi vel peti vel quasi fertilia separatim censeri vel functiones exigi concedimus, ne doleant diligentes operam suam agri dedisse culturae nec diligentiam suam damnosam intellegant. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.41.3.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cuius legis temeratores quinquaginta librarum auri condemnatione coerceri decernimus: inter quos habendum est officium quoque tuae sedis excelsae, si aliquid eiusmodi suggesserit disponendum vel si preces instruxerit petitoris. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.42.0. De sententiis praefectorum praetorio.

CJ.7.42.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Litigantibus in amplissimo praetorianae praefecturae iudicio, si contra ius se laesos adfirment, non provocandi, sed supplicandi licentiam ministramus, licet pro curia vel qualibet publica utilitate seu alia causa dicatur prolata sententia ( nec enim publice prodest singulis legum adminicula denegari) : ita videlicet, ut intra biennium tantum nostro numini contra cognitionales sedis praetorianae praefecturae sententias, post successionem iudicis numerandum, supplicandi eis tribuatur facultas. * theodos. et valentin. aa. thalassio pp. illyrici. * <a 439 d. iii id. aug. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.7.43.0. Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus partibus vel una absente.

CJ.7.43.1: Imperator t. ael. ant.

Non semper compelleris, ut adversus absentem pronunties, propter subscriptionem patris mei, qua significavit etiam contra absentes sententiam dari solere. id enim eo pertinet, ut absentem damnare possis, non ut omnimodo necesse habeas. * t. ael. ant. publicio. * < sine die et conss.>

CJ.7.43.2: Imperator Gordianus

Cessante quoque causa peremptorii edicti adversus eos, qui admoniti iudicio adesse noluerunt, sententiam ab iudice posse ferri certum est. * gord. a. severo. * <a 238 s. iiii k. aug. pio et pontiano conss.>

CJ.7.43.3: Imperator Gordianus

Ab eo iudicato recedi non potest, quod vobis absentibus et ignorantibus atque indefensis dicitis esse prolatum, si ubi primum cognovistis, non ilico de statutis querellam detulistis. ita enim firmitatem sententia, quae ita prolata est, non habebit, si ei non sit commodatus adsensus. * gord. a. antistio. * <a 239 pp. iiii id. iun. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.7.43.4: Imperator Philippus

Si, ut proponis, pars diversa die feriato absente et ignorante te ab iudice dato sententiam pro partibus suis, quasi contumaciter deesses, impetravit, non immerito praeses denuo negotium alterius iudicis notioni terminandum commisit. * philipp. a. domitio. * <a 244 pp. v id. oct. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.7.43.5: Imperator Philippus

Si, ut proponis, praeses provinciae, cum certum locum causae cognoscendae dedisset, alibi per obreptionem aditus sententiam adversus te absentem protulit, quod ita gestum est, ad effectum iuris spectare minime oportet. * philipp. a. et philipp. c. longino. * <>

CJ.7.43.6: Imperatores valer., gallien.

Si praeses quasi desertam ab adultis tuis causam appellationis, quae ab adiutore suo facta fuerat, circumduxit eo tempore, quo adulti curatores non habebant, repetitus notionem suam exhibebit. neque enim debet adultis nocere, quidquid eo tempore statutum est, quo defensione iusta et curatoris auxilio fuerant destituti. * valer. et gallien. aa. domitio. * <>

CJ.7.43.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ea, quae statuuntur adversus absentes non per contumaciam, scilicet denuntiationibus nequaquam ex more conventos, iudicatae rei firmitatem non obtinere certum est. * diocl. et maxim. aa. marino. * <a 290 pp. iii k. april. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.43.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Consentaneum iuri fuit temporibus ad praesentiam partis adversae praescriptis praesidem provinciae impleta iuris sollemnitate et adversario tuo trinis litteris vel uno pro omnibus peremptorio edicto, ut praesentiam sui faceret, commonefacto, si in eadem contumacia perseveravit, praesentis adlegationes audire. quod vel successor eius facere curabit. a quo ter citatus si contumaciter praesentiam sui facere neglexerit, non abs re erit vel ad cogendum eum, ut se repraesentaret , possessionem bonorum cui incumbit ad te transferre et adversarium petitorem constituere, vel auditis defensionibus tuis id quod iuris ratio exegerit iudicare. * diocl. et maxim. aa. claudiae. * <a 290 pp. iii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.43.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tres denuntiationes ad peremptorii edicti vicem adversus contumaces convalescere salubriter statutum est. * diocl. et maxim. aa. leontio. * <a 290 pp. xi k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.43.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum non voluntatis tuae arbitrio, sed necessitate profectus sis, quidquid contra absentem statutum fuerit, quando absentiae necessaria causa sit, officere tibi iuris ratio non permittit. * diocl. et maxim. aa. blaesio. * <a 291 pp. iii id. mai. tiberiano et dione conss.>

CJ.7.43.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum praesentibus partibus litem inchoatam proponas, si, posteaquam contra te licet absentem pronuntiatum est, intra praefinitum diem non appellasti, latam sententiam rescindi postulanti multae sacrae constitutiones refragantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <>

CJ.7.44.0. De sententiis ex periculo recitandis.

CJ.7.44.1: Imperatores valer., gallien.

Arbitri nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitavit. si igitur nihil fallis, omissa provocationis mora ex integro iudicari impetrabis a rectore provinciae. * valer. et gallien. aa. quinto. * <>

CJ.7.44.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Hac lege perpetua credimus ordinandum, ut iudices, quos cognoscendi et pronuntiandi necessitas teneret, non subitas, sed deliberatione habita post negotium sententias ponderatas sibi ante formarent et emendatas statim in libellum secuta fidelitate conferrent scriptasque ex libello partibus legerent, sed ne sit eis posthac copia corrigendi vel mutandi. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 371 d. xii k. febr. gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.7.44.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Exceptis tam viris eminentissimis praefectis praetorio quam aliis illustrem administrationem gerentibus ceterisque illustribus iudicibus, quibus licentia conceditur etiam per officium suum et eos, qui ministerium suum eis accommodant, sententias definitivas recitare. <a 371 d. xii k. febr. gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.7.44.3pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Statutis generalibus iussimus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 374 d. iii non. dec. triveris gratiano a. iii et equitio conss.>

CJ.7.44.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur. <a 374 d. iii non. dec. triveris gratiano a. iii et equitio conss.>

CJ.7.45.0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.

CJ.7.45.1: Imperatores Severus, Antoninus

Non videtur nobis rationem habere sententia decessoris tui, qui cum cognovisset inter petitorem et procuratorem, non procuratorem, sed ipsam dominam litis condemnavit, cuius persona in iudicio non fuit. potes igitur ut re integra de causa cognoscere. * sev. et ant. aa. quintiliano. * <a 208 d. iiii k. iun. antonino a. iii et geta conss.>

CJ.7.45.2: Imperator Antoninus

Si arbiter datus a magistratibus, cum sententiam dixit, in libertate morabatur, quamvis postea in servitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta habet rei iudicatae auctoritatem. * ant. a. sextilio. * <>

CJ.7.45.3: Imperator Alexander Severus

Praeses provinciae non ignorat definitivam sententiam, quae condemnationem vel absolutionem non continet, pro iusta non haberi. * alex. a. vettio. * <a 223 pp. k. oct. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.45.4: Imperator Alexander Severus

Prolatam a praeside sententiam contra solitum iudiciorum ordinem auctoritatem rei non obtinere certum est. * alex. a. severae. * <a 229 pp. xv k. ian. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.7.45.5: Imperator Philippus

Cum eorum, qui principaliter fisco tenebantur, bona ea lege fideiussoribus procurator tradi iusserit, ut ipsi indemnitatem fisco praestarent, nec a sententia eius intercesserit provocatio, consequens est datae formae obtemperari. * philipp. a. et philipp. c. montano. * <>

CJ.7.45.6: Imperatores carus, carinus, numer.

Cum sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quae ab eo decreta sunt praeiudicium generandum esse constat. * carus carinus et numer. aaa. zoilo. * <a 283 pp. v k. dec. caro et carino conss.>

CJ.7.45.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex stipulatione parta actione pacisci proximis personis suadendo praeses provinciae verborum obligationem, quam certo iure tolli tantum licet, extinguere non potest, nec vox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem, cum potestatem sententiae certis finibus concludi saepe sit constitutum. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. * <>

CJ.7.45.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quapropter si nihil causa cognita secundum iuris rationem pronuntiatum est, vox pacisci suadentis praesidis actionem tuam perimere, si quam habuisti, minime potuit. <>

CJ.7.45.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Libera quidem theodota, quam ex emptionis causa vel in solutum creditori traditam proponis, pronuntiata citra provocationis auxilium sententia rescindi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. licinio. * <>

CJ.7.45.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Verum si mota quaestione, praemissa denuntiatione ei, qui auctor huius mulieris fuit, iudicatum processit, quanti tua interest, empti, si emisti, vel ob debitum reddendum, si in solutum data est, repetere non prohiberis. <>

CJ.7.45.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Post sententiam, quae finibus certis concluditur, ab eo qui pronuntiaverat vel eius successore de quaestione, quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non obtinent auctoritatem: nam nec de possessione pronuntiata proprietati ullum praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque perimunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. domno. * <a 294 s. iii non april. cc. conss.>

CJ.7.45.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nulli, qui statuendi non habet facultatem, interdicere patriae cuiquam permittitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. menodoro. * <>

CJ.7.45.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum iudex in definitiva sententia iusiurandum solummodo praestari praecipiat, non tamen addat, quid ex recusatione vel praestatione sacramenti fieri oportet, huiusmodi sententiam nullam vim obtinere palam est. * diocl. et maxim. aa. et cc. titiano. * <>

CJ.7.45.12: Imperatores Arcadius, Honorius

Iudices tam latina quam graeca lingua sententias proferre possunt. * arcad. et honor. aa. iuliano procons. africae. * <a 397 d. v id. ian. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.7.45.13: Imperator Justinianus

Nemo iudex vel arbiter existimet neque consultationes, quas non rite iudicatas esse putaverit, sequendum, et multo magis sententias eminentissimorum praefectorum vel aliorum procerum ( non enim, si quid non bene dirimatur, hoc et in aliorum iudicum vitium extendi oportet, cum non exemplis, sed legibus iudicandum est), nec si cognitionales sint amplissimae praefecturae vel alicuius maximi magistratus prolatae sententiae: sed omnes iudices nostros veritatem et legum et iustitiae sequi vestigia sancimus. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. iii k. nov.>

CJ.7.45.14: Imperator Justinianus

Cum papinianus summi ingenii vir in quaestionibus suis rite disposuit non solum iudicem de absolutione rei iudicare, sed ipsum actorem, si e contrario obnoxius fuerit inventus, condemnare, huiusmodi sententiam non solum roborandam, sed etiam augendam esse sancimus, ut liceat iudici vel contra actorem ferre sententiam et aliquid eum daturum vel facturum pronuntiare, nulla ei opponenda exceptione, quod non competens iudex agentis esse cognoscitur. cuius enim in agendo observavit arbitrium, eum habere et contra se iudicem in eodem negotio non dedignetur. * iust. a. demostheni pp. * <>

CJ.7.45.16: Imperator Justinianus

Cum solitum est in sententiis iudicum sic interlocutionem proferri, ut non liceat partibus ante definitivam sententiam ad appellationis vel recusationis venire auxilium, quidam putabant non licere ante litem contestatam nec iudicem recusare, quemadmodum nec ab eo appellare. cum enim simul utrumque vocabulum ponitur tam appellationis quam recusationis, provocatio autem ante litem contestatam non potest porrigi, putabant, quod nec recusare quidem iudicem cuidam conceditur ante litem contestatam. quod minime vetitum est. caveant itaque iudices huiusmodi sermonem simul et sine certa distinctione proferre. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.7.46.0. De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.

CJ.7.46.1: Imperatores Severus, Antoninus

Cum iudicem, quoad pecunia condemnationis soluta fuisset, pendendis usuris legem dixisse profitearis, non contra iuris formam sententiam datam palam est. * sev. et ant. aa. aelianae. * <a xxx >

CJ.7.46.2: Imperator Alexander Severus

Quamquam pecuniae quantitas sententia curatoris rei publicae non continetur, sententia tamen eius rata est, quoniam indemnitatem rei publicae praestari iussit. * alex. a. Marcellino. * < >

CJ.7.46.3: Imperator Gordianus

Haec sententia: " omnem debiti quantitatem cum usuris competentibus solve" iudicati actionem parare non potest, cum apud iudices ita demum sine certa quantitate facta condemnatio auctoritate rei iudicatae censeatur, si parte aliqua actorum certa sit quantitas comprehensa. * gord. a. aemilio. * <a xxx >


: CJ. c.7.46.4: Imperator Gordianus

Haec sententia: " quae bona fide accepisti, solve , cum incertum esset quid accepisset quantumque ab eo peteretur, praesertim cum ipse qui extra ordinem iudicabat interlocutus sit dotem datam quae repeteretur non liquidam esse, iudicati auctoritate non nititur. cum igitur is qui postea iudicabat contra te certam sententiam protulit neque ab statutis provocaveris, ipsa tuo facto confirmasti iudicatum. * gord. a. saturninae. * <a xxx >

CJ.7.47.0. De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.

CJ.7.47.1pr.: Imperator Justinianus

Cum pro eo quod interest dubitationes antiquae in infinitum productae sunt, melius nobis visum est huiusmodi prolixitatem prout possibile est in angustum coartare. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.7.47.1.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque in omnibus casibus, qui certam habent quantitatem vel naturam, veluti in venditionibus et locationibus et omnibus contractibus, quod hoc interest dupli quantitatem minime excedere: in aliis autem casibus, qui incerti esse videntur, iudices, qui causas dirimendas suscipiunt, per suam subtilitatem requirere, ut, quod re vera inducitur damnum, hoc reddatur et non ex quibusdam machinationibus et immodicis perversionibus in circuitus inextricabiles redigatur, ne, dum in infinitum computatio reducitur, pro sua impossibilitate cadat, cum scimus esse naturae congruum eas tantummodo poenas exigi, quae cum competenti moderatione proferuntur vel a legibus certo fine conclusae statuuntur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.7.47.1.2: Imperator Justinianus

Et hoc non solum in damno, sed etiam in lucro nostra amplectitur constitutio, quia et ex eo veteres quod interest statuerunt: et sit omnibus, secundum quod dictum est, finis antiquae prolixitatis huius constitutionis recitatio. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.7.48.0. Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.

CJ.7.48.1: Imperator Alexander Severus

Iudex ad certam rem datus, si de aliis pronuntiavit, quam quod ad eam speciem pertinet, nihil egit. * alex. a. sabiniano. * <a 223 iii non. ian. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.48.2: Imperator Gordianus

Si militaris iudex super ea causa, de qua civilibus actionibus disceptandum fuit , non datus, a quo dari poterat, cognovit, etiam remota appellatione id quod ab eo statutum est firmitatem non habet iudicati. * gord. a. liciniae. * <a xxx >

CJ.7.48.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si de proprietate datus iudex adversus te nihil super hac statuit, rector aditus provinciae causam hanc cognoscere suaque decidere sententia curabit, cum et, si quid de possessione pronuntiatum probetur, hoc causae proprietatis minime noceat. * diocl. et maxim. aa. et cc. philetae. * <a 294 s. non. nov. heracleae cc. conss.>

CJ.7.48.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Et in privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad potitum vic. * <a 379 d. x k. oct. romae ausonio et olybrio conss.>

CJ.7.49.0. De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel adversarium corrumpere curavit.

CJ.7.49.1: Imperator Antoninus

Constitit in quacumque causa sive privata sive publica sive fiscali, ut, cuicumque data fuerit pecunia, vel iudici vel adversario, amittat actionem is, qui diffidentia iustae sententiae in pecuniae corruptela spem negotii reposuerit. * ant. a. ad gaudium. * <a 212 d. xiiii k. ian. duobus aspris conss.>

CJ.7.49.2: Imperator Constantinus

De eo, qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicata quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine praebeatur. * const. a. ad felicem praes. corsicae. * <a 319 d. viii k. nov. sirmi constantino a. v et licinio c.Conss.>

CJ.7.50.0. Sententiam rescindi non posse.

CJ.7.50.1: Imperator Gordianus

Neque suam neque decessoris sui sententiam quemquam posse revocare in dubium non venit: nec necesse esse ab eiusmodi decreto interponere provocationem explorati iuris est. * gord. a. secundo. * < pp. k. mart.>

CJ.7.50.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Peremptorias exceptiones omissas initio, antequam sententia feratur, opponi posse perpetuum edictum manifeste declarat. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandrae. * <a 294 vii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.7.50.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si aliter actum fuerit, in integrum restitutio permittitur. nam iudicatum contra maiores annis viginti quinque non oppositae praescriptionis velamento citra remedium appellationis rescindi non potest. <a 294 vii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.7.50.3: Imperator Constantinus

Impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit: sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine iudiciorum expelli. * const. a. ad proculum. * <a 319 d. vi k. ian. constantino a. v et licinio conss.>

CJ.7.51.0. De fructibus et litis expensis.

CJ.7.51.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Hoc fructuum nomine continetur, quod iustis sumptibus deductis superest. * diocl. et maxim. aa. et cc. actae. * <a 294 iii non. april cc. conss.>

CJ.7.51.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Litigator victus, qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur nec tantum fructuum praestationem aut eorum quos ipse percepit agnoscat, sed eos, quos percipi oportuisse, non quos eum redegisse constabit, exsolvat ex eo, ex quo re in iudicium deducta scientiam malae possessionis accepit. heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est. * valentin. et valens aa. olybrio pu. * <a 369 d. vii k. mart. treviris valentiniano np. et victore conss.>

CJ.7.51.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Terminato transactoque negotio posthac nulli actio neque ex rescripto super sumptuum repetitione praestetur, nisi iudex, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit victori causae restitui debere expensas aut super his querellam iure competere. post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est litem alteram consurgere ex litis primae materia. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d.Iii k.April.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.7.51.4: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Non ignoret is, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam in longinqua fuerit protractus examina, quod, si culpa sui fuerit dilata cognitio vel minime actioni suae adfuerit vel delata probaverit, pro calumnia quidem poenam luat legibus constitutam, pro vero pecuniaria causa post dispendia, post sumptus considerata quantitate postulatorum vel medii itineris intervallo condemnationem pro aestimatione iudicis sustinebit. * edictum valentiniani et marciani aa. ad pop. * <a 450 d.V id.Oct.Constantinopoli valentiniano a. vii et avieno conss.>

CJ.7.51.6: Imperator Anastasius

Cum quidam per leges sacrasque constitutiones, alii per speciales largitates sibi praestituta privilegia praetendunt tam super sportulis pro conventionibus usque ad certam quantitatem praebendis quam super expensis litium vel minuendis vel penitus non agnoscendis, per hanc legem decernimus, ut, quicumque huiusmodi privilegio munitus est vel postea talem praerogativam quolibet modo meruerit, sciat , et si quos ipse utpote obnoxius sibi pro quacumque criminali vel civili causa constitutos in accusationem deduxerit, hos nihilo minus isdem privilegiis potituros, quoniam non est ferendum eos, qui praefatas praerogativas, ut ante latum est, praetendunt, aliquid plus ab adversariis suis quaerere concedi, quam ipsi ab aliis pulsati facere patiantur: ita scilicet, ut haec forma modis omnib us observetur super privilegiis per liberalitates vel generaliter quibusdam officiis aut scholis seu dignitatibus vel specialiter certis personis praestitis vel postea praebendis, sive hoc ipsum expressim principalibus dispositionibus vel adfatibus insertum sive praetermissum sit vel fuerit. * anastas. a. stephano mag. mil. * <a xxx >

CJ.7.52.0. De re iudicata.

CJ.7.52.1: Imperator Antoninus

Rebus quidem iudicatis standum est. sed si probare poteris eum cui condemnatus es id quod furto amisisse videbatur recepisse, adversus iudicati agentem doli exceptione opposita tueri te poteris. * ant. a. stellatori. * <a 213 xii k.Mart.Antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.52.2: Imperator Antoninus

Res iudicatae si sub praetextu computationis instaurentur, nullus erit litium finis. * ant. a. pacationo. * <a 215 pp.Prid.Non... romae laeto et cereale conss.>

CJ.7.52.3: Imperator Antoninus

Si pecuniam, quam mala ratione intercepisse vos apparuit, iussi sitis inferre cum poena et comperto praecepto praesidis non provocaveritis, universam quantitatem debetis inferre. * ant. a. demetrio. * <a xxx >

CJ.7.52.4: Imperator Gordianus

Sub specie novorum instrumentorum postea repertorum res iudicatas restaurari exemplo grave est. * gord. a. antonino. * <a xxx d. vii id. mart.>

CJ.7.52.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad solutionem dilationem petentem adquievisse sententiae manifeste probatur, sicut eum, qui quolibet modo sententiae adquieverit. nec enim instaurari finita rerum iudicatarum patitur auctoritas. * diocl. et maxim. aa. et cc. valentino. * <a 294 s. prid. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.7.52.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Gesta, quae sunt translata in publica monumenta, habere volumus perpetuam firmitatem. neque enim morte cognitoris perire debet publica fides. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. iii k. sept. romae constantio et constante conss.>

CJ.7.53.0. De exsecutione rei iudicatae.

CJ.7.53.1: Imperatores Severus, Antoninus

Nimis propere iudex pignora Marcellae capi ac distrahi iussit ante rem iudicatam. prius est ergo, ut servato ordine actionem adversus eam dirigas et causa cognita sententiam accipias. * sev. et ant. aa. iustino. * <a 206 pp. iii k. febr. albino et aemiliano conss.>

CJ.7.53.2: Imperator Antoninus

Si causam iudicati non novasti, rem iudicatam praeses provinciae etiam pignoribus captis ac distractis ad emolumentum perduci iubebit. quod si novata causa est , ex stipulatu tibi actio competit et iudice accepto secundum iuris formam experire. * ant. a. maximo. * <a xxx >

CJ.7.53.3: Imperator Antoninus

Ordo rei gestae et mora solutionis, quae intercessit, constantius desiderat remedium. si itaque praesidem provinciae, qui rem iudicatam exsequi debet, adieris et adlegaveris res soli, quae pignori datae sunt, diu subhastatas ex compacto sive ambitione diversae partis emptorem non invenire, in possessionem earum te mittet, ut vel hoc remedio res tam diu tracta ad effectum perducatur. * ant. a. agrippae. * <a 214 d. xi k. iul. messala et sabino conss.>

CJ.7.53.4: Imperator Antoninus

Stipendia retineri propterea, quod condemnatus es, non patietur praeses provinciae, cum rem iudicatam possit aliis rationibus exsequi. * ant. a. Marcello mil. * <a 216 pp. iii non. iun. sabino ii et anullino conss.>

CJ.7.53.5: Imperator Gordianus

Etiam nomen debitoris in causa iudicati capi posse ignotum non est. * gord. a. amando. * <a 242 pp. iii id. oct. attico et praetextato conss.>

CJ.7.53.6: Imperator Philippus

Si, ut proponis, rerum iudicatarum exsecutor datus partes sibi iudicis vindicavit et contra ea, quae pridem pro partibus tuis fuerunt statuta, aliquid pronuntiandum putavit, sententia ab eo dicta vim rei iudicatae obtinere nequaquam potest. * philipp. a. et philipp. c. titiano. * <a xxx >

CJ.7.53.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si longis apertisque frustrationibus partis adversae restitutio remorata est, etiam servis rebus humanis exemptis a frustratore aestimatio eorum restituenda est. animalia quoque cum fetubus tibi intercessu praesidis repraesentabuntur. * diocl. et maximianus aa. theodoro. * <a xxx >

CJ.7.53.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Exsecutorem eum solum esse manifestum sit, qui post sententiam, inter partes audita omni et discussa lite, prolatam iudicatae rei vigorem ad effectum videtur adducere. * diocl. et maxim. aa. et cc. * <a sine die et consule.>

CJ.7.53.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eos, quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conveni provinciae, qui, sive confessi debitum sive negantes et convicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam captis ac distractis secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam tibi custodiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. glyconi. * <a 294 s. non. nov. cc. conss.>

CJ.7.54.0. De usuris rei iudicatae.

CJ.7.54.1: Imperator Antoninus

Fiscus, qui bona secundum se dicta sententia persequitur, eas quoque rationes habiturus est, ut, qui post legitimum tempus placitis non obtemperavit, usuram centesimam temporis quod postea fluxerit solvat. * ant. a. procuratoribus hereditatium. * <a xxx >

CJ.7.54.2: Imperator Justinianus

Eos, qui condemnati solutionem pecuniarum, quas dependere iussi sunt, ultra quattuor menses a die condemnationis vel, si provocatio fuerit oblata, a die confirmationis sententiae connumerandos distulerint, centesimas usuras exigi praecipimus: nec priscis legibus, quae duas centesimas eis inferebant, nec nostra sanctione, quae dimidiam centesimae statuit, locum in eorum personam habentibus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. vii id. april. constantinopoli decio cons. >

CJ.7.54.3pr.: Imperator Justinianus

Sancimus, ut si quis condemnatus fuerit, post datas a nobis quadrimenstres indutias centesimas quidem usuras secundum naturam iudicati eum compelli solvere, sed tantummodo sortis et non usurarum, quae ex pristino contractu in condemnationem deductae sunt. cum enim iam constituimus usurarum usuras penitus esse delendas, nullum casum relinquimus, ex quo huiusmodi machinatio possit induci. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.54.3.1: Imperator Justinianus

Si enim sine emendatione relinquatur, aliquid absurdum atque inelegans necesse est evenire, cum utiliter ex contractibus descendentes plerumque minores centesimae ex nostra lege factae sunt et necesse est minoribus usuris graviores supponi. si enim ex iudicati actione centesimae omnimodo currunt usurae, ex contractibus autem hoc raro contingit in capitulis lege nostra tantummodo exceptis, huiusmodo iniquitatem ipsa necessitas rerum introducebat. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.54.3.2: Imperator Justinianus

Et ideo pio remedio causam corrigentes sancimus sortis tantummodo usuras usque ad centesimam currentes ex iudicati actione profligari, non autem usurarum quantascumque usuras. si enim novatur iudicati actione prior contractus, necesse est usurarum quidem, quae anterioris contractus sunt, cursum post sententias inhiberi, alias autem usuras ex iudicati actione tantummodo sortis procedere, et non ideo, quod forsitan consummata est quantitas sortis et usurarum, totius summae usuras postea colligi, sed sortis tantummodo. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.54.3.3: Imperator Justinianus

Et cum antiquitas pessimo exemplo reis quidem condemnatis laxamentum duorum mensum praestabat, fideiussores autem eorum eodem uti beneficio non concedebat, ut liceret victoribus relictis propter legem condemnatis personis a fideiussoribus eorum vel mandatoribus statim pecunias vel res in condemnatione positas exigere, huiusmodi acerbitatem resecantes sancimus quadrimenstres indutias, quas dedimus condemnatis, etiam ad fideiussores eorum et mandatores extendi, ne legi fiat derogatum. cum enim interventor solvere compellatur et ipse reum coerceat ad invitam solutionem, nullum condemnatus habebat nostrae sensum humanitatis, quia per medium fideiussorem statim pecunias persolvere compellebatur. <a 531 d. v k. de c. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.55.0. Si plures una sententia condemnati sunt.

CJ.7.55.1: Imperator Alexander Severus

Si non singuli in solidum, sed generaliter tu et collega tuus una et certa quantitate condemnati estis nec additum, ut, quod ab altero servari non possit, alter suppleret, effectus sententiae virilibus portionibus discretus est. ideoque parens pro tua portione sententiae ob cessationem alterius ex causa iudicati conveniri non potes. * alex. a. victori. * <a 229 pp.K.Iul.Alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.7.55.2: Imperator Gordianus

Quotiens a tutoribus singulis procuratoribus datis insequitur in omnium persona condemnatio, periculum sententiae videri esse divisum. ideoque quod ab uno servari non potuerit, a ceteris exigi non posse explorati iuris est. * gord. a. anniano. * <a 242 pp.Xv k.April.Attico et praetextato conss.>

CJ.7.56.0. Quibus res iudicata non nocet.

CJ.7.56.1: Imperator Alexander Severus

Si neque mandasti fratri tuo defensionem rei tuae neque quod gestum est ratum habuisti, praescriptio rei iudicatae tibi non oberit. et ideo non prohiberis causam tuam agere sine praeiudicio rerum iudicatarum. * alex. a. masculino. * <a 222 pp. non.Mai.Alexandro a. cons.>

CJ.7.56.2: Imperator Gordianus

Res inter alios iudicatae neque emolumentum adferre his, qui iudicio non interfuerunt, neque praeiudicium solent inrogare. ideoque nepti tuae praeiudicare non potest, quod adversus coheredem eius iudicatum est, si nihil adversus ipsam statutum est. * gord. a. athenio. * <a 239 pp.V id.Iul.Gordiano a.Et aviola conss.>

CJ.7.56.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Iuris manifestissimi est et in accusationibus his, qui congressi iudicio non sunt, officere non posse, si quid forte praeiudicii videatur oblatum. * diocl. et maxim. aa. honorato. * <a 289 pp.Xiiii k.Sept.Basso et quintiliano conss.>

CJ.7.56.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec in simili negotio res inter alios actas absenti praeiudicare saepe constitutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. soteriano. * <a 294 s.Iii k.Dec.Cc. conss.>

CJ.7.57.0. Comminationes epistulas programmata subscriptiones auctoritatem rei iudicatae non habere.

CJ.7.57.1: Imperator Antoninus

Nec vim stipulationis obtinere potest comminatio iudicis, qui certas usuras praestaturos eos dixit, qui intra certum diem debitum non exsolvissent. * ant. a. rogatiano. * <a 213 pp.Prid.Id.Ian.Antonino a.Iiii et balbino conss.>

CJ.7.57.2: Imperator Alexander Severus

Rei iudicatae effectum non habet, quod per epistulam rector provinciae solvere vos pecuniam rei publicae iussit. * alex. a. maximiano. * <a 223 pp.Iiii id.Mart.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.57.3: Imperator Alexander Severus

Ea, quae causa cognita statuuntur, subscriptionibus revocari non posse saepe rescriptum est. * alex. a. zotico. * <a 227 pp.Vi id.Sept.Albino et maximo conss.>

CJ.7.57.4: Imperator Gordianus

Interlocutio praesidis apud acta signata: " nisi solutioni debiti is qui convenitur obsequium praestitisset, duplum seu quadruplum inferat" voluntas potius comminantis quam sententia iudicantis est, cum placitum eiusmodi ne rei iudicatae auctoritatem obtineat, iuris ratio declaret. * gord. a. asclepiadi. * <a 239 pp.Iii id.Dec.Gordiano a.Et aviola conss.>

CJ.7.57.5: Imperator Gordianus

Iudex, qui disceptationi locum dederat, partium adlegationes audire et examinare debuit. nam subscriptionem ad libellum datam talem, quae diversam partem in possessionem fundi mitteret, vicem rei iudicatae non obtinere non ambigitur. * gord. a. iucundo. * <a 241 pp.Xii k.Febr.Gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.7.57.6: Imperator Philippus

Programma, si quod a praeside propositum est, vim rei iudicatae nequaquam potest obtinere. nec comminationem vim rei iudicatae continere manifestum est. * philipp. a. et philipp. c. cassiano. * <a xxx pp.X k.April. ... conss.>

CJ.7.57.7: Imperator Constantinus

Quod magno conflictu sententia decerni solet, id paucis litteris temere adscriptis definiri fas non est. * const. a. ad bassum pp. * <a 320 d.Xv k.April.Constantino a.Vi et constantino c. conss.>

CJ.7.58.0. Si ex falsis instrumentis vel testimoniis iudicatum erit.

CJ.7.58.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si tabulas testamenti, quas secutus proconsul vir clarissimus sententiam dixit, falsas dicere vis, praebebit notionem suam non obstante praescriptione rei iudicatae, quia nondum de falso quaesitum est. * sev. et ant. aa. vipsaniae. * <a xxx pp.V... conss.>

CJ.7.58.2: Imperator Alexander Severus

Et qui non provocaverunt, si instrumentis falsis se victos esse probare possunt, cum de crimine docuerint, ex integro de causa audiuntur. * alex. a. optato. * <a 224 pp.Xvi k.Oct.Iuliano et crispino conss.>

CJ.7.58.3: Imperator Alexander Severus

Falsam quidem testationem, qua diversa pars in iudicio adversus te usa est, ut proponis, solito more arguere non prohiberis. sed causa iudicati in irritum non devocatur, nisi si probare poteris eum qui iudicaverat secutum eius instrumenti fidem, quod falsum esse constiterit, adversus te pronuntiasse. * alex. a. clementi. * <a xxx pp.Vii k. sept.>

CJ.7.58.4: Imperator Gordianus

Iudicati exsecutio solet suspendi et soluti dari repetitio, si falsis instrumentis circumventam esse religionem iudicantis crimine postea falsi illato manifestis probationibus fuerit ostensum. * gord. a. herennio. * <a xxx pp.V id.Sept.>

CJ.7.59.0. De confessis.

CJ.7.59.1: Imperator Antoninus

Confessos in iure pro iudicatis haberi placet. quare sine causa desideras recedi a confessione tua, cum et solvere cogeris. * ant. a. iuliano. * <a 211 accepta prid.K.Oct.Gentiano et basso conss.>

CJ.7.60.0. Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.

CJ.7.60.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Inter alios res gestas aliis non posse facere praeiudicium saepe constitutum est. unde licet quosdam de heredibus eius, quem debitorem tuum fuisse significas, solvisse commemores, tamen ceteri non alias ad solutionem urguentur, nisi debitum fuerit probatum. * diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. * <a 293 v k.April.Byzantio aa. conss.>

CJ.7.60.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Inter alios factam transactionem absenti non posse facere praeiudicium notissimi iuris est. quapropter adito praeside provinciae aviam tuam mancipium tibi donasse proba ac, si hoc iure ad te pertinere perspexerit, restitui tibi providebit. neque enim, si te absente divisionem eius fecerint, aliquid iuri tuo derogari poterit. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 293 s.Id.April.Byzantio aa. conss.>

CJ.7.60.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cum fratre tuo matri successisti, frater pro portione tua cum debitoribus hereditariis paciscendo vel agendo, non ex tua voluntate, pro hereditaria parte tibi quaesitam obligationem extinguere non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunatae. * <a 294 v id.Oct.Retiariae cc. conss.>

CJ.7.61.0. De relationibus.

CJ.7.61.1pr.: Imperator Constantinus

Si quis iudicum duxerit esse referendum, nihil inter partes pronuntiet, sed magis super quo haesitandum putaverit, nostram consulat scientiam aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat litigantes, sciens, quod, si hoc fecerit, nihilo minus iure appellationum res agitabitur. * const. a. profuturo praef. annonae. * <a 319 d.Iiii id.Febr.Sirmio constantino a. et licinio c. conss.>

CJ.7.61.1.1: Imperator Constantinus

Sed nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructionem indigeat. <a 319 d.Iiii id.Febr.Sirmio constantino a. et licinio c. conss.>

CJ.7.61.1.2: Imperator Constantinus

Quotiens autem ad nostram scientiam iudex se polliceatur relaturum, consultationis exemplum litigatoribus ilico edi apud acta iubeat, ut, si cui forte relatio minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter apud acta sine aliqua frustratoria dilatione offerat. <a 319 d.Iiii id.Febr.Sirmio constantino a. et licinio c. conss.>

CJ.7.61.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Super delictis provincialium numquam rectores provinciarum ad scientiam principum putent esse referendum, nisi ediderint prius consultationis exemplum. quippe tunc demum relationibus plena maturitas est, cum vel adlegationibus refelluntur vel probantur adsensu. * valentin. et valens aa. ad viventium pp. * <a 368 d.Iii k.Ian.Treviris valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.7.61.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quando ratio aut necessitas est in negotiis nostra iudicia requirendi expectandique responsa, omnem omnino causam relationis series comprehendat, ut recitata consultatione, quae ita est dirigenda, propemodum actorum recensione non opus sit: actis etiam necessario sociandis. * valentin. et valens aa. ad apodemium. * <a 369 d.Vi id.Mai.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>

CJ.7.62.0. De appellationibus et consultationibus.

CJ.7.62.1: Imperator Severus

Prius de possessione pronuntiare et ita crimen violentiae excutere praeses provinciae debuit. quod cum non fecerit, iuste provocatum est. * sev. a. sent. d. in pers. marci prisci id. ian. pompeiano et avtio conss. severus a. dixit:* <a 209 >

CJ.7.62.2: Imperator Alexander Severus

Novum quod postulas non est, quod, etsi rescripti mei auctoritas intercesserit, provocandi tamen facultas tibi non denegetur. * alex. a. plariano. * <a xxx >

CJ.7.62.3: Imperator Gordianus

Appellatione interposita, licet ab iudice repudiata sit, in praeiudicium deliberationis nihil fieri debere et in eo statu omnia esse, quo tempore pronuntiationis fuerint, saepissime constitutum est. * gord. a. victori. * <a xxx pp.Iiii >

CJ.7.62.4: Imperator Philippus

Si ad scribatum nominatus non provocasti, convelli statuta non possunt. * philipp. a. et philipp. c. probo. * <a xxx >

CJ.7.62.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Praeses provinciae, ad quem appellasti, si non vitio neglegentiae vestrae tempus , quod ad reddendos apostolos praescriptum est, exemptum esse animadverterit, sed ex fatalis casus necessitate, diem functo eo qui eos perferebat, id accidisse cognoverit, iuxta perpetui iuris formam desiderio vestro medebitur. * diocl. et maxim. aa. valerio. * <>

CJ.7.62.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eos, qui de appellationibus cognoscent ac iudicabunt, ita iudicium suum praebere convenient, ut intellegant, quod, cum appellatio post decisam per sententiam litem interposita fuerit, non ex occasione aliqua remittere negotium ad iudicem suum fas sit, sed omnem causam propria sententia determinare conveniat, cum salubritas legis constitutae ad id spectare videatur, ut post sententiam ab eo qui de appellatione cognoscit recursus fieri non possit ad iudicem, a quo fuerit provocatum. quapropter remittendi litigatores ad provincias remotam occasionem atque exclusam penitus intellegant, cum super omni causa interpositam provocationem vel iniustam tantum liceat pronuntiare vel iustam. * diocl. et maxim. aa. et cc.Dicunt: * < s. die et consule.>

CJ.7.62.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quid autem in agendo negotio minus se adlegasse litigator crediderit, quod in iudicio acto fuerit omissum, apud eum qui de appellatione cognoscit persequatur , cum votum gerentibus nobis aliud nihil in iudiciis quam iustitiam locum habere debere necessaria res forte transmissa non excludenda videatur. < s. die et consule.>

CJ.7.62.6.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quis autem post interpositam appellationem necessarias sibi putaverit esse poscendas personas, quo apud iudicem qui super appellatione cognoscet veritatem possit ostendere, quam existimabit occultam, hocque iudex fieri prospexerit, sumptus isdem ad faciendi itineris expeditionem praebere debebit, cum id iustitia ipsa persuadeat ab eo haec recognosci, qui evocandi personas sua interesse crediderit. < s. die et consule.>

CJ.7.62.6.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Super his vero, qui in capitalibus causis constituti appellaverint ( quos tamen et ipsos vel qui pro his provocabunt non nisi audita omni causa atque discussa post sententiam dictam appellare conveniet), id observandum esse sancimus, ut inopia idonei fideiussoris retentis in custodia reis opiniones suas iudices exemplo appellatoribus edito ac refutatorios eorum ad scrinia quorum interest transmittant, quibus gestarum rerum fides manifesta relatione pandatur, ut meritis eorum consideratis pro fortuna singulorum sententia proferatur. < s. die et consule.>

CJ.7.62.6.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ne temere autem ac passim provocandi omnibus facultas praeberetur, arbitramur eum, qui malam litem fuerit persecutus, mediocriter poenam a competenti iudice sustinere. < s. die et consule.>

CJ.7.62.6.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sin autem in iudicio propriam causam quis fuerit persecutus atque superatus voluerit provocare, eodem die vel altero libellos appellatorios offerre debebit. is vero, qui negotium tuetur alienum, supra dicta condicione etiam tertio die provocabit. < s. die et consule.>

CJ.7.62.6.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Apostolos post interpositam provocationem etiam non petente appellatore sine aliqua dilatione iudicem dare oportet, cautione videlicet de exercenda provocatione in posterum minime praebenda. < s. die et consule.>

CJ.7.62.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Qui ad civilia munera vel decurionatum vel honores devocantur, licet vacationem a principibus acceperint, si appellationis auxilio non utantur, consensu suo nominationem confirmant. cum igitur ad munus vocatus appellaveris a praeside provinciae, iuste te appellasse ostende. * diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. * <a xxx >

CJ.7.62.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si contra maiorem quinque et viginti annis sententia lata provocationis secutae tempore praefinito causas non esse repraesentatas nec appellatione pendente transactione finitum negotium rector animadverterit, res iudicatas exsequi curabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. oppiano. * <a xxx >

CJ.7.62.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Dominus litis causam appellationis, quam procurator suus litigando interposuit, etiam absente procuratore exsequi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. have heraclida carissime nobis. * <a xxx >

CJ.7.62.10pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si actor a curatore ordinatus deteriorem calculum reportaverit, tam ipse quam curator ad provocationis auxilium possunt pervenire, curator vero solus provocationis litem exercebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. titiano. * <a 294 s. prid. k. oct. viminacii cc. conss.>

CJ.7.62.10.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sin autem interim adulescens veniam aetatis impetraverit vel ad legitimam aetatem pervenerit, potest suo nomine appellationem exercere. <a 294 s. prid. k. oct. viminacii cc. conss.>

CJ.7.62.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cives et incolae, manifestas etiam excusationes habentes, si sub iusta nominatione non appellaverint, ad probationem earum non admittuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a xvii k. ian.>

CJ.7.62.12: Imperator Constantinus

Minime fas est, ut in civili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris cruciatus aut cuiuslibet iniuriae genus seu tormenta vel etiam contumelias perferat appellator, absque his criminalibus causis, in quibus, etiamsi possunt provocare, eum tamen statum debent obtinere, ut post provocationem in custodia, si fideiussoris idonei copiam non habeant, perseverent. * const. a. ad catullinum. * <a 314 d. iii non. nov. treviris. acc. xv k. mai. hadrumeto volusiano et anniano conss.>

CJ.7.62.13: Imperator Constantinus

Ex illo tempore, quo in civilibus causis, quae inter privatos moventur, consultaturum vel relaturum te esse promiseris vel appellationis a te interpositae sollemnia completa fuerint, nihil posthac tibi quodlibet speciale ac requisitum vel quibuscumque modis favoris gratiam praeferens audiendum est, sed observandum, ut iuxta priora statuta sollemnitatis more expleto gesta ad comitatum omnia dirigantur. * const. a. petronio probiano suo salutem. * <a 316 d. id. aug. arelato. pp. id. oct. theveste sabino et rufino conss.>

CJ.7.62.14: Imperator Constantinus

Litigatoribus copia est etiam non conscriptis libellis ilico appellare voce, cum res poposcerit iudicata, tam in civilibus quam in criminalibus causis. * const. a. ad bassum pu. * <a 317 d. viii id. iun. sirmio gallicano et basso conss.>

CJ.7.62.15: Imperator Constantinus

Ne causas, quae in nostram venerint scientiam, rursus transferri ad iudicia necesse sit, instructiones necessarias plene actis inseri praecipimus. nam cogimur a proferenda sententia temperare, quoniam verendum est, ne lis incognito negotio dirimatur, adempta copia conquerendi. quare perennibus inuretur iudex notis, si cuncta, quae litigatores instructionis probationisque causa recitaverint, indita actis vel subiecta non potuerint inveniri. * const. a. ad severum vic. * <a 319 d. x k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.7.62.16: Imperator Constantinus

Etiam eos, qui imaginem principalis disceptationis accipiunt, appellationum adminicula necesse est accipere. * const. a. ad maximum. * <a 321 d. prid. id. ian. sirmio crispio ii et constantino ii cc. conss. >

CJ.7.62.17: Imperator Constantinus

Si apud utrumque praetorem, dum quaestio ventilatur, ab aliqua parte auxilium provocationis fuerit obiectum, praefecturae urbis iudicium sacrum appellator observet. * const. a. ad iulianum pu. * <a xxx >

CJ.7.62.18: Imperator Constantinus

Quoniam nonnulli fisci debitores, cum iussi fuerint debitam summam exsolvere, interposito provocationis auxilio vim exsecutionis eludunt nec iam opinionis exemplum nec refutatorias preces curant petere vel offerre, placuit, ut, si intra dies sollemnitatibus praestitutos ad facienda haec appellatoris cura defuerit, deserta ab eo provocatio aestimetur moxque debitum exigatur. * constant. a. victori rationali urb. romae. * <a 327 d. prid. k. aug. constantino et maximo conss.>

CJ.7.62.19pr.: Imperator Constantinus

A proconsulibus et comitibus et his qui vice praefectorum cognoscunt, sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine iudicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti iudex praebeat opinionis exemplum et acta cum refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat. a praefectis autem praetorio provocare non sinimus. * const. a. ad universos provinciales. * <a 331 d. k. aug. pp. k. sept. constantinopoli basso et ablabio conss.>

CJ.7.62.19.1: Imperator Constantinus

Quod si victus oblatam nec receptam ab iudice appellationem adfirmet, praefectos adeat, ut apud eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta. superatus enim si iniuste appellare videbitur, lite perdita notatus abscedet: aut si vicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperit, ad nos referre necesse est, ut digno supplicio puniatur. <a 331 d. k. aug. pp. k. sept. constantinopoli basso et ablabio conss.>

CJ.7.62.20: Imperator Constantius

Et in maioribus et in minoribus negotiis appellandi facultas est. nec enim iudicem oportet iniuriam sibi fieri existimare eo, quod litigator ad provocationis auxilium convolavit. * constantius a. albino. * <a 341 d. vii id. april. Marcellino et probino conss.>

CJ.7.62.21: Imperator Constantius

Quoniam iudices ordinarii provocationes aestimant respuendas, placet, ut, si quis appellationem suscipere recusaverit, quae non contra exsecutionem, sed adversus sententiam iurgium terminantem fuerit interposita, triginta auri pondo cogatur largitionibus nostris inferre: triginta alia officio eius itidem soluturo, nisi ei pertinaciter restiterit atque actis contradixerit et, quid iure sit constitutum, ostenderit. * constantius a. ad lollianum pp. * <a 355 d. viii k. aug. messadensi. pp. capuae arbitione et lolliano conss.>

CJ.7.62.22: Imperator Constantius

Lata sententia, quae pertinet ad bona vacantia et ad ea, quae indignis legibus cogentibus auferuntur, si quis putaverit provocandum, vox eius debebit admitti. * constantius a. ad volusianum pp. * <a 355 d. iii k. aug. arbitione et lolliano conss.>

CJ.7.62.23: Imperator Constantius

Cum appellatio interposita fuerit per bithyniam paphlagoniam lydiam hellespontum , insulas etiam ac phrygiam salutarem, europam ac rhodopam et haemimontum, praefecturae urbis iudicium sacrum appellator observet. * constantius a. ad senatum. * <a 361 d. v non mai. tauro et florentio conss.>

CJ.7.62.24: Imperatores Valentinianus, Valens

Iudicibus non solum appellationis suspiciendae necessitas videtur imposita, verum etiam triginta dierum spatia ex die sententiae definita sunt, intra quae gesta una cum relatione litigatoribus convenit praestari: iudice et officio eius, si statuta fuerint aliqua parte mutilata, multae subiacentibus. * valentin. et valens aa. s. d. ord. civitatis carthaginensium.* <a 364 d. prid. non. febr. mediolani divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.7.62.25: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Et in multis ab iudicibus inferendis appellationes iubemus admitti. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 380 d. xiiii k. iul. gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.7.62.26: Imperatores Gratianus, Valentinianus

Cum post sententiam discussoris vel rationalis fuerit provocatum, ad sinceritatem tuam negotium transferatur, ut, si mediocritas negotii aut longinquitas regionis ad iudicium tuum litigatores venire non patitur, iudicio rectoris provinciae, quem ipse probaveris, negotium deleges. * grat. valentin. aaa. et arcad. a. ad pelagium com. rer. * <a 385 d. xv k. mart. mediolano arcadio a. et bautone conss.>

CJ.7.62.27: Imperatores Arcadius, Honorius

Nominationes libellis vel edictis factae citra consilium publicum non valent: de quibus nec appellare necesse est, si sollemnitas deest. * arcad. et honor. aa. ennodio procons. africae. * <a 395 d. xvii k. iun. mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.7.62.28: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium commutandi et suos libellos recuperandi, ne iustae paenitudinis humanitas amputetur. * arcad. et honor. aa. nebridio procons. asiae. * <a 396 d. xi k. aug. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.7.62.29pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere. * arcad. et honor. aa. ad eutychianum pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.7.62.29.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem per errorem vel gratia cognitoris oppressa putatur esse iustitia: ea condicione, ut, si proconsules vel omnes orientis, augustalis, vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas potestates sciant esse referendum. eorum enim de his plenum volumus esse iudicium , qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire damnatos. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.7.62.30: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis provocatione interposita suspecti iudicis velit prolatam evitare sententiam, in hac voce liberam habeat potestatem nec timeat contumeliam iudiciorum, cum et ab ipsa iniuria possit facile provocare, maxime cum a solo tantum praefecto praetorio non sine dispendio causae provocare permissum sit. sciant igitur cuncti sibi ab iniuriis et suspectis iudicibus et in capitali supplicio ac fortunarum dispendio provocationem esse concessam. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 399 d. vii id. iun. mediolani theodoro cons.>

CJ.7.62.31pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Si appellationem oblatam, in qua vel tuae amplitudinis vel urbanae praefecturae sacrum auditorium postulatur, iudex non susceperit vel suscepta appellatione apostulorum copiam denegaverit, ad deponendam super hac iniquitate querimoniam nec non etiam conveniendum adversarium ex sententia prolata iuxta antiquuum ius anni metas habeat litigator: vel si huiusmodi appellatio suscepta non fuerit, in qua inferiorum iudicum sacra desideratur auditio, ad haec eadem facienda sex menses habeat litigator. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d. iii k. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.7.62.31.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Si vero arbiter appellationem suscipere aut relationem dare contempserit, quattuor mensum tempora observentur: ut his quae statuimus actitatis pareat appellator temporibus, quae de appellationibus definita noscuntur. <a 423 d. iii k. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.7.62.32pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Praecipimus ex appellationibus spectabilium iudicum, quae per consultationes nostri numinis disceptationem implorant, non nostram ulterius audientiam expectari , ne nostris occupationibus, quibus pro utilitate mundi a singulorum nonnumquam negotiis avocamur, aliena fraudari commoda videantur. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * < >

CJ.7.62.32.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed si a proconsulibus vel augustali vel comite orientis vel vicariis fuerit appellatum, virum illustrem praefectum praetorio, qui in nostro est comitatu, virum etiam illustrem quaestorem nostri palatii sacris iudiciis praesidentes disceptationem iubemus adripere eo ordine, ea observatione, isdem temporibus, quibus ceterae quoque lites fatali die post appellationem in sacris auditoriis terminantur. et hoc, licet quidam praedictorum spectabilium iudicum iure concesso ut sacri iudices appellationes acceperint. < >

CJ.7.62.32.1a: Imperatores Theodosius, Valentinianus

( 1) quod si a duce fuerit appellatum, si idem et praeses sit, praefectura necessario tantum iure ordinario in sacro auditorio iudicabit. < >

CJ.7.62.32.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In his autem omnibus iudiciis, quae consultationum introduximus loco, vel apostolos vel ea quae apud eum gesta sunt, contra cuius sententiam dicitur appellatum , suscipere ab appellatoribus et cognitiones inducere apud viros illustres praedictos iudices et ea quae geruntur excipere scribere scriptaque litigatoribus edere nostros epistulares praecipimus: officiis videlicet eorum, cum quibus vir illustris quaestor iudicat, exsequentibus iudicata. < >

CJ.7.62.32.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Haec, si appellatio fuerit oblata iudici, qui non ex delegatione cognoscit. eorum enim sententiis appellatione suspensis, qui ex delegatione cognoscunt, necesse est eos aestimare, iuste nec ne fuerit appellatum, qui causas delegaverint iudicandas. < >

CJ.7.62.32.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Huic saluberrimae legi illud etiam consultissimae credidimus inserendum, ut, si privato, non illustri, uni pluribusve, ut adsolet, nostra serenitas adita delegaverit causam et eius eorumve definitio fuerit appellatione suspensa, vir quidem magnificus praefectus praetorio, qui in nostro est comitatu, cum viro illustri quaestore temporali iudicet die. < >

CJ.7.62.32.4a: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nostri vero libellenses quae apud arbitros gesta sunt suscipiant, cognitiones inducant et ea quae geruntur excipiant scribant scriptaque litigatoribus edant: qui etiam apud arbitros, licet illustres sint, ex delegatione nostra cognoscentes excipiunt, si in sacratissimo nostri numinis comitatu causae dicantur. < >

CJ.7.62.32.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sane si illustrium ac magnificorum iudicum sententiae fuerint appellatione suspensae, eorum videlicet, quorum sententias licet appellatione suspendi, per consultationem nostram volumus audientiam expectari, licet antea privato homini, id est non illustri, lite a nobis delegata is postea tempore definitionis illustri decoratus dignitate reperiatur: eodem observando et si alter ei coniunctus sit arbiter, qui non illustrem meruit dignitatem. < >

CJ.7.62.32.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quidquid autem hac lege specialiter non videtur expressum, id veterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intellegant. < >

CJ.7.62.33: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eo casu, quo apparitor magisteriae potestatis a curia vel officio cohortali de statu in provincia patiatur controversiam vel ut tributa vel functiones debens in provincia detinetur, si sententia rectoris provinciae fuerit appellatione suspensa, cum tua sublimitate viro quoque magnifico magistro militum cognoscente causae iubemus merita ponerari, licet magister militum rectori provinciae causam delegaverit perorandam. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 441 d. prid. non. mart. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.7.62.34pr.: Imperator Justinus

Iubemus, si qua suggestio maioris vel minoris iudicis ad nostram referatur clementiam de negotio, quod iudicandum ei tradidimus vel de quo pro sua iurisdictione iudicaverit, petentis a nostro numine finem eidem imponi negotio, quod ab eo disceptatum est, sive additum sit eidem suggestioni, quid referenti placeat ( dum id partibus per sententiae recitationem manifestum non fecit) sive nihil huiusmodi adiectum sit, sed simpliciter nostri numinis responsum expectat, non prius eam discerni, quam per sacram pragmaticam nostri numinis iussionem duo magnifici viri vel patricii vel consulares vel praefectorii, quos pro tempore nos elegerimus, iubeantur adiungi viro illustri pro tempore quaestori nostri palatii et una cum eo in scriptis relationem discernere ( sive praesentibus partibus, si hoc prospexerint, sive absentibus) et responsum relationi dandum sua sententia manifestare: ut tamen dispositio huiusmodi excellentissimorum iudicum omnimodo rata sit, nulli danda licentia provocationem contra eorum offerre sententiam vel aliam quamcumque dubitationem introducere. * iustinus a. demostheni pp. * <a 520 - 524 >

CJ.7.62.34.1: Imperator Justinus

Quam observationem non solum, si unus iudex suggestione vel relatione usus fuerit, tenere censemus, sed etiam si duobus vel amplioribus datis iudicibus in unam sententiam minime omnes convenerint, sed diversas suas sententias unusquisque nostrae mansuetudini rettulerit vel omnes nos consuluerint, quid decernendum sit. <a 520 - 524 >

CJ.7.62.37pr.: Imperator Justinianus

In offerendis provocationibus, ex quibus consultationum more negotium in nostrum sacrum palatium introduci solebat, hoc addendum esse censemus, ut, si quidem non excedat litis aestimatio decem librarum auri quantitatem, ex ipsa scilicet sententia iudicis discernenda, non duobus, sicut antea, magnificis iudicibus, sed uni tantummodo disceptatio negotii deputetur. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.7.62.37.1: Imperator Justinianus

Sin vero memoratam excedens quantitatem viginti libris auri terminetur, duobus tradatur magnificis iudicibus, viris scilicet devotis epistularibus cognitionalia certamina excipientibus, ita tamen ut, si dissentirent, virum illustrem pro tempore quaestorem adhibeant, ut eo dubietatem dirimente finiatur negotium: <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.7.62.37.2: Imperator Justinianus

His videlicet litibus, quarum aestimatio viginti librarum auri quantitatem excedit, in commune auditorium florentissimorum sacri nostri palatii procerum introducendis: <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.7.62.37.3: Imperator Justinianus

Ut tamen secundum iam statuta liceat quidem non solum victo, sed etiam victori consultationem ad unum vel duos iudices mittendam intra bienni tempus ei vel eis intimare: post excessum enim memorati temporis huiusmodi licentiam amputamus. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.7.62.37.4: Imperator Justinianus

Quae vero fuerint ab eo vel eis decreta, nulla provocatione suspendatur. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.7.62.37.5: Imperator Justinianus

Novas etiam adsertiones a partibus apud eundem vel eosdem iudices addi ad exemplum consultationis ad sacrum nostrum palatium introducendae permittimus. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.7.62.38: Imperator Justinianus

Si quando duciano iudicio appellatio fuerit oblata, sive ab ipsa qualitate iudicis sive ex divina delegatione viro spectabili duci destinata, sive inter spectabiles idem dux connummeretur sive illustri dignitate decoratur sive etiam maiore, cum etiam magisteriae potestatis homines nec non consulares saepe utilitate publica poscente ad huiusmodi curam perveniunt, nullo discrimine habito non dignitatem, sed ducatus magistratum spectari et appellationem ex quocumque duce venientem non ut antea erat dispositum, sed apud virum sublimissimum magistrum officiorum nec non virum excellentissimum nostri palatii quaestorem communi audientia praeposita in sacro auditorio more consultationem, viris devotis epistularibus excipientibus, ventilari: nulla veteris legis in hac causa observatione custodienda, sed apud eosdem tantummodo excellentissimos iudices causa trutinanda. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >

CJ.7.62.39pr.: Imperator Justinianus

Ampliorem providentiam subiectis conferentes, quam forsitan ipsi vigilantes non inveniunt, antiquam observationem emendamus, cum in appellationum auditoriis in solus post sententiam iudicis emendationem meruerat, qui ad provocationis convolasset auxilium, altera parte, quae hoc non fecisset, sententiam sequi, qualiscumque fuisset, compellenda. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.62.39.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque, si appellator semel in iudicium venerit et causas appellationis suae proposuerit, habere licentiam et adversarium eius, si quid iudicatis opponere maluerit, si praesto fuerit, hoc facere et iudiciale mereri praesidium: sin autem absens fuerit, nihilo minus iudicem per suum vigorem eius partes adimplere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.62.39.1a: Imperator Justinianus

( 1) in refutatoriis autem libellis, qui solent maxime in sacro auditorio prudentissimorum nostrorum procerum recitari, caveant tam litigatores quam libellorum dictatores verbosis uti adsertionibus et ea quae iam perorata sunt iterum resuscitare, sed haec sola eis inscribere, quae compendiosa narratione causas provocationis possunt explanare vel aliquid novi continent vel addere quod derelictum est: scituri, quod si hoc fuerit praetermissum, non deerit adversus libellorum conditores amplissimi iudicii competens indignatio, quod sufficiant gestorum volumina introducta et virorum spectabilium magistrorum scriniorum breves omnia apertissime ostendere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.62.39.2: Imperator Justinianus

Sed cum scimus legem nostram esse promulgatam, per quam more consultationum in causis quidem, quae usque ad decem libras auri extenduntur, unum iudicem sanximus superponi, viginti autem duos sublimissimos iudices, sed cum prima quidem facie lis videbatur non tantam summam excedere, in definitiva autem sententia apparebat iudici vel iudicibus etiam maiorem quantitatem debere imponere, non erat eis possibile formam qua erant conclusi excedere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.62.39.2a: Imperator Justinianus

Sed nos definimus et omnem eis damus facultatem, si hoc ita fuerit subsecutum, licere eis et ampliorem summam praefata quantitate in qua dati sunt iudices excedere, et non ad modum suae rationis, sed ad veritatis indaginem ferre sententiam, ne tanti iudices quasi vinculis praepediti non possint legum veritati et iudiciali vigori per omnia satisfacere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.63.0. De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.

CJ.7.63.1: Imperator Constantinus

Si quis per absentiam nominatus vel ad duumviratus aliorumque honorum infulas vel munus aliquod evocatus ad provocationis auxilium cucurrerit, ex eo die interponendae appellationis duorum mensum tempora ei computanda sunt, ex quo contra se celebratam nominationem didicisse monstraverit. nam praesenti, qui factam nominationem cognovit et appellare voluerit, statim debet duorum mensum spatium computari. * const. a. ad crispinum. * <a 320 d. viii id. iul. constantino a. vi et constantio c. conss.>

CJ.7.63.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Tempora fatalium dierum pro saeculi nostri beatitudine credidimus emendanda ubique dilationum materias amputantes. et primi quidem fatalis diei tempora post appellationem, sive a viro clarissimo rectore provinciae sive a spectabili iudice fuerit appellatum, sex mensuum esse iubemus. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si primo fatali die lapsus est appellator, tricesimum primum diem alterum volumus esse fatalem. quod si eo quoque appellator exciderit, tertium similiter totidem diebus intermissis fatalem observari decernimus. quod si tertius quoque lapsus fuerit temporalis, quartum etiam fatalem post tricesimum primum diem similiter observari decernimus. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si ita contigerit, ut quattuor fatalibus diebus qui appellavit exciderit, tunc intra trium alium mensuum spatium a nostro numine reparationem peti praecipimus: qua petita nec adversarium decernimus admoneri nec temporalem diem a petitione reparationis numerari, sed trium mensum spatio ex quarto, fatali numerando causam induci praecipimus, licet ante unum diem reparatio fuerit impetrata, licet adlegata in iudicio virorum illustrium praefectorum non fuerit. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.2.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nec hoc parti nocebit adversae, cum non dubius, sed notus omnibus dies fatalis appareat. haec, si adversus viri clarissimi rectoris provinciae vel spectabilium iudicum sententias fuerit appellatum. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.2.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

( 1) quod si arbitro in provincia ex delegatione sacra disceptante appellatio subsequatur, post priorem fatalem lapsum tres alii tantum fatales dies similiter ut supra dictum est servabuntur, nulla reparatione a nostro numine postulanda, ita ut nonaginta tribus diebus elapsis iudicata congruae exsecutioni mandentur. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.2.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sin autem ex sententia praetorianae praefecturae vel magistri officiorum vel alio illustri dignitate decorato arbiter in hac sacratissima civitate fuerit delegatus et appellatio contra definitionem vel sententiam eius subsecuta fuerit, primus quidem fatalis dies duorum mesum, alii vero tres ad similitudinem supra dictorum fatalium numerentur. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.2.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Qui vero delegatum vel a spectabili iudice seu praeside provinciae arbitrum appellaverit, primum quidem fatalem diem duorum mensum, tres vero alios ad similitudinem praedictorum fatalium dierum habeat. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.2.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

( 2) illud etiam circa observationem fatalium dierum custodiri decernimus, ut, si forte temporales in feriatos quoquo modo inciderint, praecendentes eos dies ut temporales a litigantibus observentur. quod si quis secus, ac iura praecipiunt, lapsus die fuerit temporali et hoc primo loco vel a praesente adversario vel etiam a iudice, si solus litigat, appellatori fuerit oppositum probatumque, pro eo habebitur appellator, ac si sententiam quoquo modo non coactus susceperit. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.7.63.3: Imperator Justinus

Nemo arbitretur in posterum licentiam futuram consultationibus ultra statuti temporis vivendi spatia neque per oblationem precum neque per sacrum rescriptum super reparatione temporum indulgendum neque sub praetextu quodam altero: sed omnibus incumbendum esse vigilanti diligentia, quo provocationes eorum intra statutum tempus introducantur, ita ut etiam gesta in iudicio, contra quod provocatum est, non prope finem temporis tradantur scrinio sacrarum epistularum, ne praepediatur per astutias fatalis rei terminus, sed aut statim, postquam appellatum sit, aut non minus quam ante dimidiam partem temporis praebeantur scrinio, ne, quod per angustias contingit temporum, tardus appellationis fautor suo dispendio refutetur. * iustinus a. apioni pp. * <a 518 d. k. dec. constantinopoli magno cons.>

CJ.7.63.4pr.: Imperator Justinus

Per hanc divinam sanctionem decernimus, ut licentia quidem pateat in exercendis consultationibus tam appellatori quam adversae parti novis etiam adsertionibus utendi vel exceptionibus, quae non ad novum capitulum pertinent, sed ex illis oriuntur et illis coniunctae sunt, quae apud anteriorem iudicem noscuntur propositae. * iustinus a. tatiano mag. off. * <a 520 d. v k. iun. constantinopoli rusticio cons.>

CJ.7.63.4.1: Imperator Justinus

Sed et si qua dicta quidem adlegatio monstrabitur vel instrumentum prolatum aliquod, probationes tamen illo quidem defuerunt tempore, verum apud sacros cognitores sine procrastinatione praeberi poterunt, id quoque eos admittere, quo exercitatis iam negotiis pleniore subveniatur veritatis lumine. <a 520 d. v k. iun. constantinopoli rusticio cons.>

CJ.7.63.5pr.: Imperator Justinianus

Cum anterioribus legibus ex omni provincia ad hunc nostrum sacratissimum comitatum similis cursus ad appellationes exercendas impertitus est, necessarium nobis visum est huiusmodi spatiis iustum imponere libramentum. * iust. a. triboniano quaest. sacri palatii. * <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque, si quidem ab aegyptiaco vel libyco limite vel orientali tractu usque ad utrasque cilicias numerando vel armeniis et gentibus et omni illyrico causa fuerit more appellationum transmissa, primum semestre spatium in antiqua definitione permanere et a nihil penitus neque deminui neque adcrescere. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.1a: Imperator Justinianus

Sin autem ex aliis nostri imperii partibus sive asianae sive ponticae sive thraciae dioeceseos lis provocatione suspensa in hanc regiam urbem perveniat, pro semestri spatio trium tantummodo mensum spatium eis indulgeri: aliis trium mensum spatiis, id est nonaginta tribus diebus simili modo sequentibus sive semestre tempus sive tres priores menses secundum locorum definitionem, quam designavimus. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.1b: Imperator Justinianus

Sed et aliis tribus mensibus, qui ex reparatione ab aula concedi solent, in suo robore duraturis et prioribus accedentibus, ut partim annale numeretur, partim novem mensum spatium consequatur. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.1c: Imperator Justinianus

( 1) et cum antea in fine cuiusque temporis unus fatalis dies ex antiquis legibus constitutus est et saepe eveniebat ( cum multae sunt occasiones mortales appellationum) vel aegritudine vel spatii prolixitate vel per alias causas, quas nec dici nec enumerari facile sit, eundem diem fatalem non observari et lites expirare et huiusmodi luctuosis infelicitatibus patrimonia hominum titubare: propter hoc fortunae relevantes insidias sancimus non in unum diem fatalem standum esse in posterum, sed sive ante quartum diem fatalis luminis et ipsum fatalem sive post quinque dies, ex quo ortus fatalis effluxerit, appellator venerit et litem instituendam curaverit et eam in competens iudicium deduxerit, legi videri satisfactum, ne ingemiscat mortuae causae dispendium, sed nostro gaudeat beneficio, cum nobis cognitum sit etiam ex errore calculi dierum quem officium habuit saepe esse causas periclitatas: quod in posterum non fieri ex remedio legis pra esentis sperandum est. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.1d: Imperator Justinianus

Eodem beneficio et in aliis omnibus fatalibus qui vel a pedaneis iudicibus vel ab aliis, quos leges suis sanctionibus enumeraverunt, custodiendo seu observando , ut decem fatales pro uno ubique instituantur. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.2: Imperator Justinianus

In his autem casibus, in quibus biennium constitutum est, quatenus more consultationum in regia urbe sub communi audientia florentissimorum nostri palatii procerum ventilentur, biennii metas unius anni terminis coartamus, ut intra eum et gesta colligere et ea viris devotis epistularibus tradere et refutatorios libellos, si voluerint, offerre et litem in sacrum nostrum consistorium introducere cogantur: nulli licentia deneganda victrici parti, si voluerit, secundum quod iam constitutum est, et praemature causam inducere neque annali spatio expectato. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.3: Imperator Justinianus

Si tamen in sacro nostro consistorio lis exordium ceperit, etsi non fuerit in eodem die completa, tamen perpetuari eam concedimus, cum iniquum sit propter occupationes florentissimi ordinis, quas circa nostrae pietatis ministeria habere noscitur, causas hominum deperire. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.4: Imperator Justinianus

Illud etiam merito addendum huic legi censemus, ut si qui fatali die apud appellationis iudicem introductus, sive ex una parte sive cognitionaliter causae appellationis imponat exordium, deinde relicta ea discedat et in desidia reliquum tempus permaneat et annale tempus post inchoatam litem praeterierit, victore neque sententiam ad effectum perducere valente propter litem iam inchoatam neque iam terminum accipere inveniente, cum appellatoris absentia eam finiri non facile concedit, huiusmodi iniquitatem amputantes ( cum adversarius potest et minime praesente appellatore litem exercere, quia hoc speciale privilegium eius est, qui appellationi examinandae praesidet, posse ex una parte causam dirimere) iubemus eundem appellatorem, nisi observaverit iudicium et causam usque ad finem p eregerit, sed per eum steterit, quominus omnia litis certamina impleantur, appellatione defraudari et sententiam contra eum latam in suo robore durare et ad effectum perduci, tamquam si ab initio minime fuerit provocatum: nisi ipse appellator evidentissime probationibus possit ostendere se quidem summa ope nisum voluisse litem exercere, per iudicem autem stetisse vel aliam inexorabilem causam subsecutam, propter quam hoc facere minime valuit. tunc etenim aliud ei annale tempus indulgemus, quo effluente et lite minime finem accipiente cadere eum de appellatorio iuvamine disponimus, cum sit ei apertissima facultas et nostram adire maiestatem et tarditatem iudicis in querellam deducere et nostro beneficio perpotiri. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.5: Imperator Justinianus

Cui consentaneum est, ut et in sententiis omnium amplissimorum praefectorum praetorio ex divino oraculo retractandis eadem observatio, quae supra dicta est, post ingressum unius vel utriusque partis tam propter absentiam personarum quam propter statuta tempora teneat. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.63.5.6: Imperator Justinianus

Sin autem partes inter se scriptura interveniente paciscendum esse crediderint nemini parti licere ad provocationis auxilium pervenire vel ullum fatalem observare, eorum pactionem firmam esse censemus. legum etenim austeritatem in hoc casu volumus pactis litigantium mitigari. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>

CJ.7.64.0. Quando provocare necesse non est.

CJ.7.64.1: Imperator Alexander Severus

Datam sententiam dicitis, quam ideo vires non habere contenditis, quod contra res prius iudicatas, a quibus provocatum non est, lata sit. cuius rei probationem si promptam habetis, et citra provocationis adminiculum quod ita pronuntiatum est sententiae auctoritatem non obtinebit. * alex. a. apollinario et aliis. * <a 222 pp. viii k. april. alexandro a. cons.>

CJ.7.64.2pr.: Imperator Alexander Severus

Si, cum inter te et aviam defuncti quaestio de successione esset, iudex datus a praeside provinciae pronuntiavit potuisse defunctum et minorem quattuordecim annis testamentum facere ac per hoc aviam potiorem esse, sententiam eius contra tam manifesti iuris formam datam nullas habere vires palam est et ideo in hac specie nec provocationis auxilium necessarium fuit. * alex. a. capitoni. * <>

CJ.7.64.2.1: Imperator Alexander Severus

Quod si, cum de aetate quaereretur, implesse defunctum quartum decimum annum ac per hoc iure factum testamentum pronuntiavit, nec provocasti aut post appellationem impletam causa destitisti, rem iudicatam retractare non debes. <>

CJ.7.64.3: Imperator Gordianus

Si, ut proponis, suspensa apud amplissimos iudices cognitione provocationis, quam te ob id interposuisse dicis, quod decurio nominatus esses, ad duumviratum vocatus es, manifestum est praeiudicium futurae notioni memoratorum iudicum fieri non potuisse. * gord. a. ingenuo. * <>

CJ.7.64.4: Imperatores valer., gallien.

Cum magistratus datos iudices et unum ex his pronuntiasse proponas, non videtur appellandi necessitas fuisse, cum sententia iure non teneat. * valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. iuliano. * <>

CJ.7.64.5: Imperatores carus, carinus, numer.

Certa ratione et fine multare praesides possunt. quod si aliter et contra legis statutum modum provinciae praeses multam vobis inrogaverit, dubium non est id, quod contra ius gestum videtur, firmitatem non tenere et sine appellatione posse rescindi. * carus carinus et numer. aaa. domitiano. * <a 283 pp. id. ian. caro et carino conss.>

CJ.7.64.6: Imperatores carus, carinus, numer.

Cum non eo die, quo praeses provinciae praecepit, iudex ab eodem datus pronuntiaverit, sed ductis diebus alieniore tempore sententiam dedisse proponatur, ne ambages frustra interpositae provocationis ulterius negotium protrahant, praeses provinciae superstitiosa appellatione submota ex integro inter vos cognoscet. * carus carinus et numer. aaa. germano. * <>

CJ.7.64.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Venales sententias, quae in mercedem a corruptis iudicibus proferuntur, et citra interpositae provocationis auxilium iam pridem a divis principibus infirmas esse decretum est. * diocl. et maxim. aa. nicagorae. * <a 285 pp. k. ian. diocletiano a. et aristobulo conss.>

CJ.7.64.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pater tuus, cum decurio creareris, non consensit et quindecim annos aetatis agis, aditus praeses provinciae, si inhabilem te ad obeundum decurionatus honorem esse perspexerit, quando huiusmodi aetati etiam praetermissa appellatione subveniatur, iniquam nominationem removebit. * diocl. et maxim. aa. constantio. * <a xxx >

CJ.7.64.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Veteranis, qui in legione vel vexillatione militantes post vicesima stipendia honestam vel causariam missionem consecuti sunt, onerum et munerum personalium vacationem concessimus. huius autem indulgentiae nostrae tenore remunerantes fidam devotionem militum nostrorum etiam provocandi necessitatem remisimus. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a xxx >

CJ.7.64.10pr.: Imperator Justinianus

Omnem honorem salvum iudicibus reservantes, si quando una pars quasi laesa per definitivam eorum sententiam provocatione usa fuerit, interdicimus alteri parti quae vicit pro hoc tantummodo, quod nihil capere pro sumptibus litis et detrimentis vel minus quam oportuerat iussa est, provocationem offerre, cum ipsam decisionem litis recte factam esse confiteatur: iudicibus scilicet sive florentissimis proceribus sacri nostri palatii sive his, quibus pro minore litium aestimatione consultationes delegantur, si perspexerint adiuvandum esse victorem sumptuum perceptione, etiam sine provocatione eius hoc statuentibus et iustam eorundem sumptuum quantitatem definientibus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>

CJ.7.64.10.1: Imperator Justinianus

Sed nec occasione consultationis introducendae victori provocare concedimus, cum et priscis legibus liceat ei et sine provocationis auxilio eandem consultationem differente suo adversario introducere et nos ei nihilo minus hoc permittimus, iniuriam ex supervacua provocatione iudicibus fieri prohibentes. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>

CJ.7.65.0. Quorum appellationes non recipiantur.

CJ.7.65.1: Imperator Antoninus

Eius, qui per contumaciam absens, cum ad agendam causam vocatus esset, condemnatus est negotio prius summatim perscrutato, appellatio recipi non potest. * ant. a. sabino. * <a 213 pp. non. iul. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.65.2pr.: Imperator Constantius

Observare curabis, ne quis homicidarum veneficorum maleficorum adulterorum itemque eorum, qui manifestam violentiam commiserunt, argumentis convictus, testibus superatus, voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans. * constantius a. ad hieroclem. * <a 344 d. v id. dec. leontio et sallustio conss.>

CJ.7.65.2.1: Imperator Constantius

Sicut enim haec ita observari disposuimus, ita aequum est testibus productis, instrumentis prolatis aliisque argumentis praestitis, si sententia contra eum lata sit et ipse, qui condemnatus est aut minime voce sua confessus sit aut formidine tormentorum tentus contra se aliquid dixerit, provocandi licentiam ei non denegari. <a 344 d. v id. dec. leontio et sallustio conss.>

CJ.7.65.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Nulli officialium a sententia proprii iudicis provocatio tribuatur nisi in eo tantum negotio, quod ratione civili, super patrimonio forte, apud proprium iudicem inchoarit, scilicet ut in eo tantum negotio a sententia eius, cui paret iudici, quisquis velit officialis appellet, quod per procuratorem persequi iure tribuitur. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. * <a 373 d. iiii id. iun. cyzico valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.7.65.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Abstinendum prorsus appellatione sancimus, quotiens fiscalis calculi satisfactio postulatur aut tributariae functionis sollemne munus exposcitur aut publici vel etiam privati, dummodo evidentis atque convicti redhibitio debiti flagitatur, ut necessario in contumacem vigor iudiciarius excitetur. * valentin. et valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 368 pp. romae xv k. sept valentiniano et valente ii aa. conss.>

CJ.7.65.4a: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Si clericus ante definitivam sententiam frustratoriae dilationis causa ad appellationis auxilium convolaverit, multam quinquaginta librarum argenti, quam contra huiusmodi appellatores sanctio generalis imponit, cogatur expendere. hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed pauperibus fideliter erogari. * valentin. et valens et grat. aaa. ad claudium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et victore conss.>

CJ.7.65.5pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Ab exsecutione appellari non posse satis et iure et constitutionibus cautum est, nisi forte exsecutor sententiae modum iudicationis excedat. * valens grat. et valentin. aaa. ad thalassium procons. africae.* <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.7.65.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

A quo si fuerit appellatum, exsecutione suspensa decernendum putamus, ut, si res mobilis est, ad quam restituendam exsecutoris opera fuerit indulta, appellatione suscepta possessori res eadem detrahatur et idoneo collocetur reddenda ei parti, pro qua sacer cognitor iudicaverit. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.7.65.5.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Quod si de possessione vel de fundis exsecutio concessa erit et eam suspenderit provocatio, fructus omnes, qui tempore interpositae provocationis capti vel postea nati erunt, in deposito collocentur, iure fundi penes eum qui appellaverit constituto. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.7.65.5.3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Sciant autem se provocatores vel ab exsecutione appellantes vel ab articulo, si eos perperam intentionem cognitoris suspendisse claruerit, quinquaginta librarum argenti animadversione multandos. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.7.65.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis, ne voluntas diem functi testamento scripta reseretur, vel ne hi, quos scriptos patuerit heredes, in possessionem mittantur, ausus fuerit provocare interpositamque appellationem is cuius de ea re notio erit recipiendam esse crediderit, viginti librarum argenti multa et litigatorem, qui tam importune appellaverit, et iudicem, qui tam ignave coniventiam adhibuerit, involvat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pu. * <a 379 d. non. april. triveris ausonio et olybrio conss.>

CJ.7.65.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Arcadius

Ante sententiae tempus et ordinem eventus nec a discussore nec a rationali appellare liceat. * grat. valentin. et arcad. aaa. ad pelagium com. rer. pri * <a 385 d. xv k. mart. mediolani arcadio a. et bautone conss.>

CJ.7.65.8: Imperatores Arcadius, Honorius

Et publicarum necessitatum et privati aerarii deposcit utilitas, ne commoda, quae domui nostrae debentur, callidis debitorum artibus differantur. quamobrem eorum appellatione reiecta, qui aperte manifesteque convicti sunt, hoc observari praecepti huius auctoritate censemus, ut ei, quem constiterit esse publicum debitorem, appellationis beneficium denegetur. * arcad. et honor. aa. apollodoro com. rer. privat. * <a 396 d. iiii id. aug. mediolani arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.7.66.0. Si pendente appellatione mors intervenerit.

CJ.7.66.1: Imperator Alexander Severus

Etiam post mortem eius qui appellavit necesse est heredibus eius vel reddi causas provocationis vel statutis adquiescere. * alex. a. iuliano. * <a 222 pp. vi k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.7.66.2: Imperator Alexander Severus

Eius, qui requirendus adnotatus appellaverat et ante actam causam mortuus est, bona ad successorem pertinere parentibus meis placuit. * alex. a. Marcellinae. * <a 222 pp. iii non. dec. alexandro cons.>

CJ.7.66.3: Imperator Alexander Severus

Si is, qui ademptis bonis in exilium datus appellaverit ac pendente provocatione defunctus est, quamvis crimen in persona eius evanuerit, tamen causam bonorum agi oportet. nam multum interest, utrum capitalis poena inrogata bona quoque rei adimat, quo casu morte eius extincto crimine nulla quaestio superesse potest, an vero non ex damnatione capitis, sed speciali praesidis sententia bona auferantur: tunc enim subducto reo sola capitis causa perimitur bonorum remanente quaestione. * alex. a. ulpio. * <a 228 pp. v id. mart. modesto et probo conss.>

CJ.7.66.4: Imperator Gordianus

Si pater tuus ad decurionatum devocatus appellationem interposuit eaque pendente concessit in fatum, honoris eius quaestio morte finita est. * gord. a. alexandro. * <a 238 pp. prid. non. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.7.66.5: Imperator Gordianus

Quamvis ancilla, de cuius dominio disceptabatur et a rectore provinciae contra te iudicatum fuerat, in fatum concesserit, tamen cum appellationem super ea interpositam fuisse et in numero cognitionum pendere proponas, ea provocatio suo ordine propter peculium ancillae audiri debet. * gord. a. felici. * <a 238 pp. vii k. dec. pio et pontiano conss.>

CJ.7.66.6: Imperator Constantinus

Si unus ex litigatoribus adhuc pendente appellatione defunctus sit, non residuum tantum temporis heredes eius habent, sed etiam alios quattuor menses. sin autem ad deliberationem hereditatis certum tempus indulgetur, post elapsum eius idem tempus quattuor mensum numerabitur, ne ignorantes negotium vel etiam super adeunda hereditate dubitantes, priusquam aliquod commodum sentiant, damnis adfici compellantur. * const. a. ad bassum pu. * <a 321 d. xiii k. iun. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.7.67.0. De his qui per metum iudicis non appellaverunt.

CJ.7.67.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si contra te iure pronuntiatum est nec appellationis imploratum auxilium, intellegis adquiescere te statutis oportere. in sacro enim comitatu nostro timere nihil potuisti. * diocl. et maxim. aa. et cc. diophani. * <a 293 s. xv k. iul. philippopoli aa. conss.>

CJ.7.67.2pr.: Imperator Julianus

His, qui tempore competenti non appellant, redintegrandae audientiae facultas denegetur. omnes igitur, qui contra praefectos urbi, magistros officiorum, magistros militum seu proconsules seu comites orientis seu vicarios seu praefectos augustales vel alium iudicem sub specie formidinis provocationem non arbitrantur interponendam, a revocanda lite pellantur. * iul. a. germaniano pp. * <a 362 emissa xv k. iul. mamertino et nevitta conss.>

CJ.7.67.2.1: Imperator Julianus

Qui vero vim sustinuerunt contestatione publice proposita, intra dies videlicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem aequitatis adminicula tribuantur. <a 362 emissa xv k. iul. mamertino et nevitta conss.>

CJ.7.68.0. Si unus ex pluribus appellaverit.

CJ.7.68.1: Imperator Alexander Severus

Si iudici probatum fuerit unam eandemque condemnationem eorum quoque, quorum appellatio iusta pronuntiata est, fuisse nec diversitate factorum separationem accipere, emolumentum victoriae secundum ea quae constituta sunt ad te quoque pertinere non ignorabit. * alex. a. licinio. * <a 223 pp. xiii k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.68.2: Imperator Alexander Severus

Si in una eademque causa unus appellaverit eiusque iusta appellatio pronuntiata est, ei quoque prodest qui non appellaverit. quod si aetatis auxilio unus contra sententiam restitutionem impetravit, maiori, qui suo iure non appellaverit, hoc rescriptum non prodest. * alex. a. sereno. * <a 224 s. iii id. sept. iuliano et crispino conss.>

CJ.7.69.0. Si de momentaria possessione fuerit appellatum.

CJ.7.69.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Cum de possessione et eius momento causa dicatur, etsi appellatio interposita fuerit, tamen lata sententia sortiatur effectum. ita tamen possessionis reformationem fieri oportet, ut integra omnis proprietatis causa servetur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad eusignium pp. * <a 386 d. xiiii k. dec. mediolano honorio np. et euodio conss.>

CJ.7.70.0. Ne liceat in una eademque causa tertio provocare vel post duas sententias iudicum, quas definitio praefectorum roboraverit, eas retractare.

CJ.7.70.1: Imperator Justinianus

Si quis in quacumque lite iterum provocaverit, non licebit ei tertio in eadem lite super isdem capitulis provocatione uti vel sententias excellentissimorum praefectorum praetorio retractare: licentia danda litigatoribus arbitro dato ipsius audientiam qui eum dedit ante litis contestationem invocare et huiusmodi petitione minime provocationis vim obtinente. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.71.0. Qui bonis cedere possunt.

CJ.7.71.1: Imperator Alexander Severus

Qui bonis cesserint, nisi solidum creditor receperit, non sint liberati. in eo enim tantum hoc beneficium eis prodest, ne iudicati detrahantur in carcerem. * alex. a. irenaeo. * <a 223 pp. x k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.71.2: Imperator Philippus

Si quantitatem, quam ( licet rei publicae) condemnatus debebas, inferre paratus es, frustra vereris, ne verbum bonorum cessionis temere a te prolatum privare te necdum distractis facultatibus iuris rationibus possit. * philipp. a. et philipp. c. abascanto. * <a 245 pp. xvi k. febr. philippo a. et titiano conss.>

CJ.7.71.3: Imperatores valer., gallien.

Si pater tuus bonis cessit propter onera civilia, ipsius facultates oportet inquiri, non patrimonium, quod tibi emancipatae quaesitum dicis, inquietari. quod ut fiat, implorare aequitatem praesidis debes. * valer. et gallien. aa. et valer. nobilissimus c. lenillae. * <a 259 pp. xiii k. dec. aemiliano et basso conss.>

CJ.7.71.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Legis iuliae de bonis cedendis beneficium constitutionibus divorum nostrorum parentium ad provincias porrectum esse, ut cessio bonorum admittatur, notum est: non tamen creditoribus sua auctoritate dividere haec bona et iure dominii tenere , sed venditionis remedio, quatenus substantia patitur, indemnitati suae consulere permissum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. chiloni. * < >

CJ.7.71.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum itaque contra iuris rationem res iure dominii teneas eius qui bonis cessit creditorem te dicens, longi temporis praescriptione petitorem submoveri non posse manifestum est. quod si non bonis eum cessisse, sed res suas in solutum tibi dedisse monstretur, praeses provinciae poterit de proprietate tibi accommodare notionem. < >

CJ.7.71.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Propter honorem municipalem vel munus bonis cedentium invidiosam admitti cessionem minime convenit, sed his obnoxios pro modo substantiae fungi. * diocl. et maxim. aa. et cc. myroni. * < >

CJ.7.71.6: Imperator Theodosius

In omni cessione bonorum ex qualibet causa facienda scrupulositate priorum legum explosa professio sola quaerenda est. idem dixit: * in omni cessione sufficit voluntatis sola professio. * theodos. a. apud acta: dixit: * <a 386 d.K.Mai.Honorio np.Et euodio conss.>

CJ.7.71.7: Imperator Justinianus

Cum et filii familias possint habere substantias, quae patribus adquiri vetitae sunt, nec non peculium vel castrense vel quod patre volente possident, quare cessio bonorum eis deneganda sit? cum, etsi nihil in suo censu hi qui in potestate sunt parentum habeant, tamen, ne patiantur iniuriam, debet bonorum cessio admitti. si enim et pater familias admittendus est propter iniuriarum timorem ad cessionis flebile veniens adiutorium, quare filiis familias utriusque sexus hoc ius denegamus? cum apertissimi iuris est et inter patres familias et alieno iuri subiectos, si quid postea eis pinguius accesserit, hoc iterum usque ad modum debiti posse a creditoribus legitimo modo avelli. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.71.8pr.: Imperator Justinianus

Cum solito more a nostra maiestate petitur, ut ad miserabilis cessionis bonorum homines veniant auxilium et electio detur creditoribus vel quinquennale spatium eis indulgere vel bonorum accipere cessionem, salva eorum videlicet existimatione et omni corporali cruciatu semoto: quotidie dubitabatur, si quidam ex creditoribus voluerint quinquennales dare indutias, alii autem iam nunc cessionem accipere velint, qui audiendi sunt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532>

CJ.7.71.8.1: Imperator Justinianus

In tali itaque dubitatione minime putamus esse ambiguum, quod sentimus et quod humaniorem sententiam pro duriore elegimus. et sancimus, ut vel ex cumulo debiti vel ex numero creditorum causa iudicetur. <a 531 - 532>

CJ.7.71.8.2: Imperator Justinianus

Et si quidem unus creditor aliis omnibus gravior in summa debiti inveniatur, ut omnibus in unum coadunatis et debitis eorum computatis ipse alios antecellat, ipsius sententia obtineat, sive indulgere tempus sive cessionem accipere desiderat. <a 531 - 532>

CJ.7.71.8.3: Imperator Justinianus

Si vero plures quidem sint creditores, ex diversis autem quantitatibus, et nunc amplior debiti cumulus minori summae praeferantur, sive par sive discrepans numerus est creditorum, cum non ex frequentissimo ordine feneratorum, sed ex quantitate debiti causa trutinatur. <a 531 - 532>

CJ.7.71.8.4: Imperator Justinianus

Pari autem quantitate debiti invenienda, dispari vero creditorum numero, tunc amplior pars creditorum obtineat, ut, quod pluribus placeat, hoc statueretur. <a 531 - 532>

CJ.7.71.8.5: Imperator Justinianus

Sin vero undique aequalitas emergat tam debiti quam numeri creditorum, tunc eos anteponi, qui ad humaniorem declinant sententiam non cessionem exigentes, sed indutias. <a 531 - 532>

CJ.7.71.8.6: Imperator Justinianus

Nulla quidem differentia inter hypothecarios et alios creditores quantum ad hanc electionem observanda: in rebus autem officio iudicis partiendis suam vim singulis creditoribus habentibus, quam eis legum praestabit regula. <a 531 - 532>

CJ.7.71.8.7: Imperator Justinianus

Nullo praeiudicio creditorum cuidam ex quinquennii dilatione circa temporalem praescriptionem generando. <a 531 - 532>

CJ.7.72.0. De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de separationibus.

CJ.7.72.1: Imperator Antoninus

In bonis mortui potiorem esse causam legatariorum, qui eum utpote heredem convenire potuerunt, quam eorum, quibus ipse legavit, manifestum est, cum prius legatum quasi aes alienum exigitur, legatum autem a mortuo relictum post debiti detractionem inducitur. * ant. a. atticae. * <a xxx >

CJ.7.72.2: Imperator Gordianus

Est iurisdictionis tenor promptissimus indemnitatisque remedium edicto praetoris creditoribus hereditariis demonstratum, ut, quotiens separationem bonorum postulant, causa cognita impetrent. praeoptabis igitur convenientem desiderii tui fructum, si te non heredum fidem secutum, sed ex necessitate ad iudicium eos provocare demonstraveris. * gord. a. aristoni. * <a xxx >

CJ.7.72.3: Imperator Gordianus

Ex contractu, qui cessionem rerum antecessit, debitorem contra iuris rationem conveniens, cum eum aequitas auxilio exceptionis muniat ac tunc demum iteratam possis desiderare conventionem, cum tantum postea quaesiit, quod praesidem ad eius rei licentiam debeat promovere. * gord. a. claudianae. * <a xxx >

CJ.7.72.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Incivile est, quod postulas, ut unus ex chirographariis creditoribus debitoris bona compellatur suscipere, satis ceteris eius creditoribus facturus. * diocl. et maxim. aa. et cc. clearchianae. * <a 293 >

CJ.7.72.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si bona debitoris tui vacare constet et haec a fisco non agnoscantur, in possessionem eorum mitti te a competenti iudice recte postulabis. * diocl. et maxim. aa. et cc. abydonio. * <a 293 xvii k. ian. aa. conss.>

CJ.7.72.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pro debito creditores addici sibi bona debitoris non iure postulant. unde si quidem debitoris tui ceteri creditores pignori res acceperunt, potiores eos quam te chirographarium creditorem haberi non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.Agathemero. * <>

CJ.7.72.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si specialiter vel generaliter nemini probentur obligatae ac sine successore communis debitor vel heres eius decessit, non dominii rerum vindicatione, sed possessione bonorum itemque venditione aequali portione pro rata debiti quantitate omnibus creditoribus consuli potest. <>

CJ.7.72.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si uxor tua pro triente patruo suo heres extitit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit actio non confundatur. sin autem coheredes solvendo non sint, separatio postulata nullum ei damnum fieri patiatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. domno. * <a 294 d. k. dec. cc. conss.>

CJ.7.72.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In possessionem rei servandae uxor defuncti vel alii creditores missi dominium ex hac causa tenentes adipisci minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. aelidae. * <a 294 sub die vi k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.7.72.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas eum contra quem supplicas ex administratione tibi negotiorum obligatum, hunc secundum iuris rationem adito rectore provinciae potes convenire. nam si ad circumscriptionem tui iuris latitat nec defendatur et eum tuum esse debitorem constat, ad exemplum edicti bonorum eius possessionem poteris impetrare: tempore autem transacto etiam venditionem eorum a competenti iudice postulare non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gerontio. * <a 299 d. xiiii k. sept. diocletiano vii et maximiano vi aa. conss.>

CJ.7.72.10pr.: Imperator Justinianus

Cum apud veteres quaestionem ortam invenimus super pecuniis debitis, pro quibus hypothecae non sunt constitutae, propter res ad debitorem pertinentes, dum is severiores creditores formidans sese celaverit, et illi de rebus ad eum pertinentibus competentia ingrediantur iudicia postulentque in possessionem rerum sese transmitti, si etiam alii creditores, quibus obnoxius esse videtur, possint quandam habere communionem in rerum possessione: huiusmodi dubitationem amputantes censemus per praesentem generalem divinam constitutionem, ut, si non omnes huiu smodi debita praetendentes, sed ex his certi ab iudiciali sententia in possessionem rerum mittantur, non solum hi, sed etiam alii omnes talia debita praetendentes eadem commoditate potiantur et possint cum prioribus rerum detentatoribus communionem habere in rebus, de quibus ( sicut superius declaratur) prolata fuit sententia. quid enim iustius est, quam omnes, qui ad res debitoris mitti debent , esse participes huiusmodi commoditatis? * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.7.72.10.1: Imperator Justinianus

Ut autem non in perpetuum aliorum neglegentia illi, qui pro suis debitis alacriores creditoribus aliis ostenduntur fuisse, praegraventur, rectum nobis esse videtur tunc communionem habere in possessionem rerum alios creditores, qui non hoc peregisse noscuntur, cum praesentes quidem in una eademque degentes provincia , in qua et possessores rerum commorantur, intra duorum annorum spatia, absentes autem intra quadriennium creditoribus possessionem antelato modo detinentibus suum debitum certum faciant et expensas secundum quantitatem debitorum persolvant eis, qui sententias consecuti sunt, per sacramentum manifestandas eorum, qui eas adipiscendae gratia possessionis rerum sustinuerunt, quia et secundum debita satis eis fieri explorati iuris est. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.7.72.10.1a: Imperator Justinianus

Post completum autem memoratum tempus nullam eis esse licentiam eos qui possessionem adepti sunt molestare vel quibusdam damnis adficere: actiones autem, quas ex legibus sibi competere putaverint, contra suos exercere debitores. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.7.72.10.2: Imperator Justinianus

Sin autem hi qui detinent possessiones vel ex sententia iudicis res vendiderint vel alio quocumque legitimo modo omne ius, quod in isdem rebus habere noscuntur, in alias personas post definitum a nobis tempus transtulerint et certas pecunias acceperint, quidquid superfluum inventum fuerit vel amplius quam eis debetur, hoc modis omnibus necesse est eos praesentibus tabulariis signare et in cimeliarchio sanctae ecclesiae illius civitatis, in qua huiusmodi contractus celebratur, deponere: attestatione videlicet prius per memoratos tabularios conscribenda , praesente etiam eo qui res vendiderit vel in alias personas transtulerit, ut per eam manifestetur tam quantitas pecuniarum, quae pro venditione rerum vel translatione praestitae sunt, quam earum, quae superfluae post dissolutum debitum inveniantur, ut, si quis postea creditor apparuerit et debiti cautionem ostenderit, possit ex his satis sibi facere, prius scilicet rectore provinciae sine aliquo damno causae faciente examinationem et non concedente nec viros reverentissimos oeconomos vel cimeliarcham sanctae ecclesiae, in qua pecuniae deponuntur, aliquod detrimentum vel dispendium sustinere, per suam autem interlocutionem creditorem praecipiente secundum modum debiti ex depositis pecuniis suum accipere debitum. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.7.72.10.3: Imperator Justinianus

Ut autem non liceat creditori in venditione vel translatione rerum dolum vel aliquam machinationem vel circumscriptionem facere, iubemus attestatione super hoc celebranda apud defensorem locorum gestis intervenientibus insinuari, sive tantum ex pretio, quantum debetur, sive plus sive minus colligitur, et praesentibus non tantum, sicut dictum est, tabulariis, sed etiam viro reverentissimo cimeliarcha, apud quem, si ita contigerit, superfluae pecuniae signatae deponendae sunt, iusiurandum sacrosanctis evangeliis propositis venditorem vel translatorem rerum praestare, quod neque per gratiam emptoris vel eius, ad quem res iure cessionis transferuntur, nec dolo aliquo interveniente minorem iusto rerum pretio quantitatem acceperit, sed eam, quam re vera cum omni studio potuerit invenire. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.7.73.0. De privilegio fisci.

CJ.7.73.1: Imperator Antoninus

Bona mariti tui si ob reliqua administrationis primipili a fisco occupata sunt, res, quas tuas esse liquido probaveris, ab aliis separatae tibi restituuntur. * ant. a. eutropiae. * <a xxx >

CJ.7.73.2: Imperator Antoninus

Quamvis ex causa dotis vir quondam tuus tibi sit condemnatus, tamen si prius, quam res eius tibi obligarentur, cum fisco contraxit, ius fisci causam tuam praevenit. quod si post bonorum eius obligationem rationibus meis coepit esse obligatus, in eius bona cessat privilegium fisci. * ant. a. valerianae. * <a 213 pp. xiiii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.73.3: Imperator Antoninus

Si, cum pecuniam pro marito solveres, neque ius fisci in te transferri impetrasti neque pignoris causa domum vel aliud quid ab eo accepisti, habes personalem actionem nec potes praeferri fisci rationibus, a quo dicis ei vectigal denuo locatum esse, cum eo pacto universa, quae habet habuitve eo tempore, quo ad conductionem accessit, pignoris iure fisco teneantur. salva igitur indemnitate fisci debitorem tuum pro pecunia, quam pro eo fisco solvisti, more solito convenire non prohiberis. * ant. a. iulianae. * <a 213 pp. iii k. ian. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.73.4: Imperator Antoninus

Si debitor, cuius fundum fuisse et ipse confiteris, prius eum distraxit, quam fisco aliquid debuit, inquietandum te non esse procurator meus cognoscet. nam etsi postea debitor extitit, non ideo tamen ea, quae de dominio eius excesserunt, pignoris iure fisco potuerunt obligari. * ant. a. quinto. * <a 215 pp. iii k. iul. laeto ii et cereale conss.>

CJ.7.73.5: Imperator Alexander Severus

Pecunia, quam creditor a debitore suo recepit, si postea ex iusta causa fisco restituenda erit, sine usuris debetur, quia non fenus contractum, sed suum recuperatum extraordinario iure aufertur. * alex. a. magnae. * <a 225 pp. xv k. iun. fusco et dextro conss.>

CJ.7.73.6: Imperator Gordianus

Cum patrem tuum fisci debitorem fuisse demonstres eumque nubenti tibi possessionem dedisse adleges, procuratorem ius fisci exsequentem eam iure pignoris revocare potuisse intellegis. * gord. a. severianae. * <a 240 pp. non. iul. sabino et venusto conss.>

CJ.7.73.7: Imperatores valer., gallien.

Si in te ius fisci, cum reliqua debitoris, pro quo satisfaciebas, tibi competens iudex adscripsit et transtulit, ab his creditoribus, quibus fiscus potior habetur, res quas eo nomine tenes non possunt inquietari. * valer. et gallien. aa. et valer. c. diodoro. * <a 259 pp. xv k. iun. aemiliano et basso conss.>

CJ.7.74.0. De privilegio dotis.

CJ.7.74.1: Imperatores Severus, Antoninus

Scire debes privilegium dotis, quo mulieres utuntur in actione de dote, ad heredes non transire. * sev. et ant. aa. firmo. * <a 209 pp. k. mai. pompeiano et avito conss.>

CJ.7.75.0. De revocandis his quae per fraudem alienata sunt.

CJ.7.75.1: Imperator Antoninus

Si heres post aditam hereditatem ad eum cui cessit corpora hereditaria transtulit, creditoribus permansit obligatus. si igitur in fraudem tuam id fecit, bonis eius excussis usitatis actionibus, si tibi negotium fuerit gestum, ea quae in fraudem alienata probabuntur revocabis. * ant. a. caesiae. * <a 213 pp. ii id. oct. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.75.2: Imperator Alexander Severus

Si successione patris abstenta fuisti, ob ea quae in dotem data sunt convenire te creditores nequeunt, quibus pignerata in dotem data non docentur, nisi bonis defuncti non sufficientibus in fraudem creditorum dotem constitutam probabitur. * alex. a. symphorianae. * <a 232? pp. x k. iul. probo et maximo conss.>

CJ.7.75.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si paterna hereditate abstinuisti nec quicquam in fraudem creditorum ex bonis eius in te donationis iure transscriptum est, a privatis creditoribus praeses provinciae conveniri te non patietur. * diocl. et maxim. aa. acyndino. * <a 290 pp. x k. iul. ipsis iiii et iii aaa. conss.>

CJ.7.75.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filios debitoris ei succedentes velut in creditorum fraudem alienatorum facultatem revocandi non habere notissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. * <a 293 subscripta x k. mai. aa. conss.>

CJ.7.75.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ignoti iuris non est adversus eum, qui sententia condemnatus intra statutum tempus satis non fecit nec defenditur, bonis possessis itemque distractis per actionem in factum contra emptorem, qui sciens fraudem comparavit, et eum, qui ex lucrativo titulo possidet, scientiae mentione detracta creditoribus esse consultum. * diocl. et maxim. aa. et cc. crescentino. * <a 293 s. x k. nov. aa. conss.>

CJ.7.75.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si actu sollemni praecedentem obligationem peremisti, perspicis adversus fraudatorem intra annum in quantum facere potest vel dolo malo fecit, quo minus possit , edicto perpetuo tantum actionem permitti. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandrae. * <a xxx >