0250-0560- Codex Regularum Monasticarum et Canonicarum
CODEX REGULARUM MONASTICARUM ET CANONICARUM Quas SS. Patres monachis, canonicis et virginibus sanctimonialibus servandas praescripserunt. COLLECTUS OLIM A S. BENEDICTO ANIANENSI ABBATE (Juxta editionem Lucae Holstenii, anno MDCCLIX recusam Augustae Vindelicorum et a R. P. Mariano Brockie observationibus critico-historicis illustratam.)
[0393D]
Praefatio Ad lectorem benevolum, aliosque antiquitatis Christiano-monasticae amatores.
[0393D]
I.
Quamprimum jacentibus litteris pristina dignitas restitui coeperat, et jam eruditorum animis crevit [0394D] antiquitatis existimatio, quod ubique veterum scriptorum libri ex intimis archivorum pluteis in lucem publicam prodierint, doctissimis quidem notis hinc [0395A] inde honorati, qui tamen plerumque ad profanos scriptores spectabant. Notum quippe est illos solummodo inter eruditiores numeratos fuisse, qui in ethnicorum scriptis explanandis operam dabant, atque in exornandis Graecis Romanisque ritibus vitam suam consumere voluerunt. Pauci siquidem circa Christianorum instituta laborabant, vel vetera sanctorum Patrum scripta evolvebant, aut eorum acta, sacra et salutaria monita de tenebris in lucem eruere conati sunt.
II.
Et quamvis nonnulli ex illis restitutae rei litterariae primis cultoribus aggressi sint quaedam celebriorum sanctorum Patrum opera, cum quibusdam qualitercunque elaboratis commentationibus in publicum [0395B] proferre, quemadmodum praestitit celeberrimus Erasmus, sanctos Ecclesiae doctores Augustinum et Hieronymum exhibens orbi erudito; attamen et has lucubrationes valde inopes agnoscunt hodierni viri docti, ut pote potioribus adjumentis destitutas. Nondum enim scriptores illi, alias celeberrimi, intima bibliothecarum et archivorum scrinia inspexerant, nec piissima primorum Christianorum acta rimari, vel sincera a spuriis discernere cogitaverant, posteris hanc egregiam artis criticae spartam relinquentes.
III.
Postquam autem ineunte saeculo XVII plures viri eruditi, et ob id aeterna memoria digni, bibliothecas hucusque neglectas paucisque pervias perscrutari coeperant, tunc plura antiquitatis Christianae monumenta, [0395C] quae nimis diu pulvere obsita latebant, in publicam lucem prodierunt, atque historia tam sacra quam profana mirifice exculta est, sinceris veterum scriptorum actis ab omni fraude discretis. Nulli igitur ignotum est, a talibus excellentissimis ingeniis praestantissima emolumenta reipublicae Christianae simul et litterariae accrevisse, cum per laudabilissimum hoc studium abditissima religionis nostrae mysteria clarius patescant, primaevi Christianorum mores, ritus, et laudabiles caeremoniae aperiantur, atque orbi erudito ad imitandum proponantur.
Inter hos purioris doctrinae cultores prae reliquis in arte critica apprime versatis eminuit Dom. Lucas [0395D] Holstenius, vir ad abdita antiquitatis monumenta illustranda natus, et in utroque reipublicae litterariae foro optime versatus. Natus ille est Hamburgi in Germania anno 1596, ubi sub doctissimis magistris eximio cum fructu studia humaniora absolvit, lingua Hebraica et Graeca de more imbutus, ut ex ephebis vix egressus egregia nobiliorum studiorum specimina ediderit, prout eruditae ejusdem notae in varios veteres profanos scriptores testantur. At relictis juvenilibus musis, ut altioribus studiis animum excoleret, relicta patria, primum Lugduni Batavorum arcanis medicinae artibus aliquo tempore operam dedit. Verum animae medicinam anxius inquirere cupiens in Gallias secessit, ubi Lutetiae Parisiorum studiis theologicis assidue incubuit. Dum sacrarum Litterarum [0396A] et sanctorum Patrum dogmata sedulo revolveret, agnitis Protestantium erroribus, ad gremium orthodoxae et catholicae Ecclesiae Romanae conversus est, apud viros doctos magnam solidae eruditionis famam adeptus. Tandem Romam vocatus bibliothecae instructissimae Barberinae praeficitur, atque cardinali Barberino a secretis stetit, a summo pontifice Urbano VIII canonicus basilicae Vaticanae constitutus.
V.
Dum igitur clarissimus Holstenius omnigenae virtutis et doctrinae radios ubique spargeret, summus pontifex Romanus Innocentius X perspectam habens ejusdem singularem in eruendis antiquitatis monumentis peritiam, atque in scrutandis veterum sanctorum manuscriptis praeclaram notitiam, illum celeberrimae [0396B] bibliothecae Vaticanae primarium praefectum ordinavit. Quod etiam summum officium ipsi confirmavit Alexander VII papa, et ipse doctorum virorum phoenix, puriorisque doctrinae cultor eximius, qui proin Holstenium nostrum debito honore cumulare voluit. Nam anno 1655 illum ad serenissimam Christinam Suecorum, Gothorum, et Vandalorum reginam misit legatum, ut ab eadem publicam catholicae fidei professionem susciperet: quam piissima regina festivo gaudio ad manus ejus emisit in publico nobilium virorum consessu apud Oenipontum sub solemni sacrae missae sacrificio.
VI.
At reversus Romam Holstenius cum religiosissima regina jam in gremium Ecclesiae catholicae solemniter [0396C] recepta, cum in perscrutandis antiquitatis Christianae monumentis, et veterum sanctorum Patrum scriptis colligendis sedulam operam impenderet jam doctis laboribus fractus ad aeternae quietis gaudia vocatus est IV Nonas Februarii anno 1661, cujus quidem morte respublica litteraria jacturam passa est irreparabilem. Ante mortem in ecclesia B. Mariae de Anima nationis Germanicae sepulturae sibi locum elegit, ubi piissimae animae justis persolutis ad perpetuandam tanti viri memoriam eminentissimus cardinalis Barberinus erigi curavit superbum ex marmore tumulum cum insigni hoc epitaphio, quod memorabilia vitae acta complectitur.
D. O. M. [0396D] LUCAE HOLSTENIO SAXONI HAMBURGENSI, QUI CLARUS IN GALLIIS, ROMAE CLARIOR GENTIUM OMNIUM AETATUMQUE HISTORIAS ET ECCLESIAE RES MENTE COMPLEXUS, DIVERSIS REGIONIBUS PERAGRATIS, DIVERSOS EARUM FINES ET NOMINA PROBE TENUIT, VARIAS QUOQUE LINGUAS PRAETER GRAECAM LATINAMQUE, QUARUM SCRIPTORIBUS PLURIMUM LUCIS ATTULIT, ANTIQUAM PHILOSOPHIAM CALLUIT: AB URBANO VII CANONICATU BASILICAE VATICANAE, AB INNOCENTIO X PRAEFECTURA BIBLIOTHECAE ORNATUS, AB ALEXANDRO VII SAPIENTER UNUS ELECTUS, UT OCCURRERET SUECORUM GOTHORUMQUE REGINAE INCOMPARABILI, QUAE MIRAM IN TANTO VIRO SUMMI INGENII SUMMAEQUE MODESTIAE CONJUNCTIONEM SUSPEXIT ET PRAEDICAVIT: VITAE DENIQUE LAUDATISSIMAE ET ILLUSTRIUM OPERUM CURSU INTERRUPTO [0397A] EXIMIUS PATRIAE GERMANIAE AMATOR, PROPUGNATORQUE RELIGIONIS CATHOLICAE OBIIT ANNO AETATIS SUAE LXV, IV NONAS FEBRUARII ANNO MDCLXI. FRANCISCUS BARBERINUS CARD. S. R. E. VICE-CANCELL. HAERES EX ASSE AMICO OPTIMO P.
VII.
Inter praestantissima autem hujus clarissimi viri opera, et doctissima veterum monumenta ab ipso collecta, haud ultimum locum meretur praesens Codex Regularum monasticarum, quem tenebris erutum luci publicae parabat locupletandum eruditissimis animadversionibus simul ac dissertationibus ad historiam monasticam illustrandam perquam necessariis, nisi immatura morte praeventus fuisset. Etsi enim hanc veterum Regularum collectionem non collegerit [0397B] Holstenius, prout ipse fatetur, sed eamdem ab antiquo codice Coloniensi descriptam a summo pontifice Alexandro VII ad corrigendum susceperit, attamen et illam cum aliis antiquis codicibus collatam correxit, et doctissimis notis hinc inde illustravit, testimonia veterum scriptorum cuilibet Regulae praefigens.
VIII.
Primus autem qui Regulas monasticas in unum codicem collegit et redegit, erat sanctus Benedictus abbas Anianensis, cujus Acta primus edidit vir doctissimus Hugo Menardus congregationis S. Mauri monachus Benedictinus, quae postea eruditissimi hagiographi Bollandus et Henschenius de novo illustrata ad diem 12 Februarii inter aliorum sanctorum Vitas [0397C] collocaverunt. Sanctus quippe Benedictus Anianensis abbas multorum coenobiorum pater et auctor, a monasterio per ipsum in paterno solo apud Anianae fluminis ripam erecto cognomentum hoc Anianensis, sortitus est: qui nobilissima comitum Magalonensium stirpe ortus, ex aulico gratioso et forti milite, factus est monachus monasterii sancti Sequani in dioecesi Lingonensi, circa annum 774, ac post quadriennium in paterna possessione Anianense hoc coenobium in Aquitania condidit, arctamque Regulae Benedictinae disciplinam observavit. Hinc Carolo Magno imperatori in primis charus, ac deinde ejusdem piissimo Filio Ludovico Aquitaniae regi, et post mortem patris imperatori perquam familiaris, plurima monasteria per Aquitaniam et provinciam [0397D] Narbonensem exstruxit, ac sanctissime gubernavit. Sed tandem ab eodem imperatore Ludovico Pio Aquisgranum vocatus, Indae coenobium instituit, unde et Indensis abbas saepe appellatur, sub cujus praesidio, anno 818, Aquisgrani habitus est conventus abbatum Franciae cum suis monachis pro reformatione monasteriorum, prout Leo Ostiensis in Chronico Cassinensi capite 18 notavit, atque in praefatione ad capitula ibi sancita disertis verbis reperitur.
IX.
Ad reformandum igitur statum monasticum constitutus sanctus Benedictus Anianensis a piissimo imperatore Ludovico primarius praeses omnes Regulas monasticas ante exordium saeculi IX conscriptas [0398A] in unum volumen collegit, ex quibus insignem tractatum composuit, quem Concordiam Regularum recte nominavit. Quo quidem tractatu piissimus abbas unitatem et conformitatem status monastici monstrare voluit; quamvis primi institutores scripserint diversas vivendi normas, quas tamen inter se concordare probavit, ex omnibus coarctans in unum sententias, quae cum praescriptis Regulae Benedictinae convenire noscuntur praeceptis, singula aliarum Regularum capita ejusdem argumenti singulis Benedictinae Regulae capitulis subjiciens. Jam dudum igitur sanctus abbas Anianensis in unum corpus collegerat celebriores Regulas monasticas, ex quibus hanc Regularum Consensionem monstravit.
X. [0398B]
Quisquis enim prima illa religiosae vitae saecula vel obiter consideret, omnino perspiciet, sanctissimum monachorum Occidentalium patriarcham Benedictum Cassinensem non instituisse novum monasticum statum, sed solummodo per suam Regulam discretione praecipuam, sermone luculentam perfecisse, prout eamdem commendat sanctus Gregorius Magnus, Dialog. lib. II. Nam ab exordio introducti monastici ordinis tanta vigebat unitas, tanta morum conformitas, ut ubique unus idemque exstiterit status monasticus, facilisque fuerit ex uno ad aliud monasterium transitus, monachis eamdem vivendi rationem eamdemque monachatus professionem observantibus, non obstante diversarum Regularum observatione, quae quidem uniformes censebantur, nullamque [0398C] inducebant ordinum diversitatem.
XI.
Hoc ex variis sanctorum Patrum Actis omnino constat, atque clarius patebit ex Leonis Allatii praefatione ad praesentem Regularum Codicem mox adducenda, ubi vir doctissimus exertis verbis contendit, nullatenus tali unitati obstare ordinum diversitatem. «Etenim illae, inquit, a singulis, ut praesens usus poscebat, Patribus scriptae aliorum similia cupientium studiis descriptae in commune proponebantur: ut ex his quique pro locorum et nationum differentia vitam uniformi, quoad praecipua, disciplina temperarent. Primaria sane et quasi fundamentalis monachorum Regula Evangelium erat; illa, inquam, Christi consilia, quae castrare seipsum propter [0398D] regnum coelorum; quae abnegare se, et crucem tollere; quae patrem et matrem, uxorem, et agros propter Christum relinquere; quae vendere patrimonia, et dare pauperibus, sicque nudos Christum sequi suadebant. Regulae particulares nihil nisi ejus primae Regulae applicationes aut declarationes locis et personis plerumque aptatae habebantur. » Hinc in uno eodemque monasterio plures aliquando receptas Regulas reperimus, prout Gregorius Turonensis, lib. X, cap. 18, de Attanensi apud Lemovicas monasterio testatur, in quo «non modo Cassiani, verum etiam Basilii et reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrabantur Regulae. » Multa talia hujus rei exempla adducit clarissimus [0399A] Mabillonius in suis praefationibus ad Acta Sanctorum Ord. S. Benedicti, et praecipue in praefatione ad tomum I Annalium Benedictinorum, ubi ex professo agit de hac status monastici unitate, non obstante tot Regularum varietate, quae saepius in uno eodemque loco observabantur, etiam post promulgatam Regulam Benedictinam. Sic sanctus Philibertus Gemetticensis coenobii conditor et abbas «sancti Basilii Chrismata, Macarii Regulam, Benedicti Decreta, Columbani Instituta sanctissima, assidua lectione frequentasse legitur. »
XII.
Unde perspicuum est Regularum multiplicitatem nullatenus induxisse ordinum monasticorum diversitatem, qualem nunc videmus; quando diversi monachorum [0399B] ordines certo charactere discriminati, et certis ac cuique propriis legibus, officiisque Deo militant: nec facilis ab uno ad alium ordinem conceditur transitus, absque annua probatione et nova noviter suscepti ordinis solemni professione. Adeoque primis illis saeculis monachi sub una particulari Regula educati, de uno ad aliud monasterium etiam alia monastica Regula gubernatum facile transire potuerunt, nulla emissa nova professione, neque admissa annua probatione. Hujus unitatis etiam apud monachos diversarum Regularum cultores evidens argumentum nobis suppeditat ipse sanctus Benedictus monachorum Occidentalium patriarcha in Regulae suae capite 61, ubi sic praecipit: «Si quis monachus peregrinus e longinquis provinciis in [0399C] monasterium supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio, et contentus fuerit consuetudine loci, suscipiatur quanto tempore cupit. Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et si quidem vir frugi erit, non solum, si petierit, suscipiatur in congregationem, verum etiam suadeatur, ut stet; ut ejus exemplo alii erudiantur, et quia in omni loco uni Domino servitur et uni regi militatur. »
XIII.
In susceptione igitur peregrini monachi etiam sub aliena Regula educati, sanctus Benedictus non exigebat annuam probationem, vel novam Regulae suae professionem, sed tantum requirebat stabilitatis promissionem ob mutuum initum inter utrosque [0399D] contractum. Hujus promittendae stabilitatis formulam ex Hildemaro antiquo Regulae Benedictinae commendatore, adducit laudatus Mabillonius Annal. Bened. tom. I, lib. VIII, pag. 215, quae talis erat: «Ego N. veniens de longinquis provinciis in hoc monasterium, quia placuit mihi conversatio fratrum istius loci, et illis placuit mea conversatio: ideo stabilitatem meam in hoc monasterio per hanc scripturam manu mea scriptam perpetuo confirmo. » Adeoque non aliam rationem et caeremonias ad suscipiendum peregrinum monachum exigebat sanctus Benedictus, licet et Regulam peculiarem jam condiderit, ad hoc tamen attendens, ut monachus ille peregrinus, si ex monasterio noto [0400A] et vicino venerit, haberet abbatis sui consensum, ac litteras commendatitias, ne alias haec monachi admissio scandalum vel offendiculum inter illa duo monasteria generaret.
XIV.
Non ergo distinctum ordinem monasticum sanctus Benedictus instituit, nec praescribendo stabilitatem et morum conversionem (Regulae Benedictinae cap. 58) aliquid essentiale innovavit, sed solum ex aliis praecedentibus monachorum Regulis et Constitutionibus statum monasticum reddidit praestantiorem, praescribendo Regulam discretione praecipuam, sermone luculentam. Pari modo discurrendum est circa rigidam Scotorum monachorum disciplinam, quae tamen mirifice propagata est non solum in Britannia [0400B] et Hibernia, verum etiam apud Gallos et Italos per sanctum Columbanum ejusque socios, etiamsi nonnulla ab aliorum monasteriorum ritibus abhorrentia complecteretur. Notum quippe est hos Scotos monachos ex errore calculi aliter festum Paschatis celebrasse, quam alii Christiani, ipsa namque quarta decima luna, si in Dominicam incidisset, Pascha celebrantes. Dein eorum tonsura clericalis longe dissimilis erat a Romana et Graeca: rasa scilicet anteriori capitis parte ab aure ad aurem, posteriori intonsa. Verum his aliisque diversis ritibus non obstantibus nusquam legimus hos Scotos monachos constituisse diversum ab aliis monasticum ordinem
XV. [0400C]
Nam si ordinem monasticum in monasterio Culrosensi saeculo V usitatum inspiciamus, quem inter hujus Codicis additamenta collocavimus, tunc perspiciemus, eamdem disciplinam ab Orientalibus aeque ac Occidentalibus monachis usitatam, si excipias frequentes in aquam immersiones Scotis monachis peculiares. Et quamvis sanctus Columbanus natione Scotus, et paternarum traditionum etiam exoticarum acerrimus vindex, cum turma monachorum, anno 590 in Gallias secesserit, atque aedificatis pluribus monasteriis Regulam peculiarem suis monachis praescripserit; attamen non novum monasticum ordinem instituit, sed ad imitationem sancti Benedicti, ex aliis peregrinis monasteriis advenientes monachos libere et absque aliquo annuae [0400D] probationis exemplo, in suam congregationem suscepit. Sic Attala monachus Lirinensis, postquam plures annos illic vitam monasticam egisset regularis disciplinae studio ad sanctum Columbanum se recepit; quem mox vir sanctus suo ministerio junxit, ac divinis monitis erudire tentavit. Aliud quoque exemplum adducit saepe laudatus Mabillonius, asserens Eustasium Luxoviensem abbatem, et sancti Columbani successorem ex Agaunensi monasterio abduxisse secum B. Amatum istius coenobii monachum, et in suorum fratrum societatem immediate admisisse.
XVI.
Quae sane omnia satis superque declarant unitatem [0401A] et conformitatem status monastici non obstante diversarum Regularum observantia, quae locis et personis adaptatae tanquam diversi vitae monasticae commentarii considerari debent, ut pote non nisi particulares ipsius mandati evangelici applicationes et declarationes. Et quidem ipsi scoti monachi ad observationem catholici Paschatis perducti et exoticam suam tonsuram rejicientes, tandem hanc monasticae vitae unitatem ubique manifestabant, non obstante rigida eorum disciplina. Nam, post synodum Matisconensem anno 525 celebratam, in omnia sancti Columbani monasteria facili negotio introducta est Regula sancti Benedicti; atque teste Ven. Beda, Hist. Eccli. lib. V, et in Vita sancti Cuthberti, post conflictum Pharensem inter Columbanum Scotum, [0401B] et Wilfridum Anglum initum, in omnibus Norththumbrani regni coenobiis per Scotos monachos erectis, Regula Benedictina cum rigida Scotica disciplina floruit, donec haec omnino obsoleta et illa sola ubique praevaluit; immediate enim sanctus Euta Melrosiae in hodierna Scotia abbas, coenobii Lindisfarnensis gubernationem suscepit, cui et successit sanctus Cuthbertus ejusdem etiam olim praepositus. Postea autem Scoti, et Picti, per sanctum Ceolfredum, et sanctum Eggbertum Anglos Benedictinos ad rectum celebrandi Paschatis tramitem perducti, circa annum 718 Regulam Benedictinam amplexi sunt, nulla alia interveniente vitae monasticae mutatione, nisi quod rejecta sua deformi tonsura Scotica susceperint tonsuram coronalem. Haec [0401C] omnia fusius tractantur in Monastico Scotico, ubi in ejusdem propyleo exhibentur peculiares dissertationes circa mores et disciplinam veterum monachorum Scotorum, qui olim nuncupabantur Kildei et Kiledei, ab ipsis cellis, quas inhabitabant, non vero a cultu, quem ibidem exercebant, denominationem sumentes.
XVII.
Stabilita igitur monastici status unitate et unione, quam Regularum multiplicitas non magis variabat, quam variae nunc commentationes in Regulam sancti Benedicti, ex quibus exortae sunt tot Benedictinae Regulae propagines, quales sunt, Cluniacensis, Camaldulensis, Cisterciensis, et plures aliae monachorum congregationes, quae pro vitae et morum norma [0401D] primaria constituunt Regulam sancti Benedicti, et per sua peculiaria statuta solummodo inter se differre videntur, quoad majorem vel minorem regularis disciplinae observantiam.
Nunc autem ad status monastici antiquitatem indagandam progredimur, cum nonnulli antiquitatum ecclesiasticarum mangones hujus status exordium apud Nazaraeos et Rechabitas in Veteri Testamento requirunt, vel ejusdem originem ex anachoresi Eliae et Elisaei prophetarum deducunt, quamvis ante tertium aerae Christianae saeculum nusquam reperiamus verum et perfectum status monastici exemplum.
XVIII.
Nam quidquid de Nazaraeis, et Rechabitis, vel [0402A] prophetarum anachoresi dici potest, nunquam exempla illa probare possunt perfectum et sincerum monachismum, sed ad summum tantum figuram et imaginem potius exhibebant quam ipsam formam et essentiam; ita, ut in Veteri Testamento, status monastici quaedam quasi praeludia et praesagia reperire sit, nunquam tamen vera et authentica exempla. Idem esto judicium de Essenis vitam quamdam communem in rerum divinarum contemplatione ducentibus, quorum mores Philo Judaeus libro proprio describit. Eruditi enim omnes hoc nostro aevo consentiunt, Hebraeos istos vita et moribus quam longissime discrepasse a vero monachorum instituto, etiamsi cum sancto Hieronymo admittamus Essenos istos Christiana religione fuisse imbutos. Non enim [0402B] omnes primi Christiani etiam Jerosolymis habitantes ad consilia evangelica amplectenda obligabantur; nam plerique erant conjugati, nec uxores dimittere volebant, prout de Nicodemo et Gamaliele constat, liberumque erat cuique fundos suos retinere vel dimittere, siquidem sanctus Petrus dixit Ananiae: Nonne manens tibi manebat, et venumdatum erat in tua potestate (Act. V, 4). Fatendum tamen est, plures Jerosolymorum Christianos, miracula ab apostolis patrata considerantes, ad perfectionem evangelicam obtinendam omnia pro Christo reliquisse, vitam communem ducentes. Nam sanctus Lucas in Actis apostolorum sic de quibusdam primis illis fidelibus loquitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum, quae possidebat, [0402C] aliquid suum dicebat, sed erant iis omnia communia (Act. II, 45; IV, 32).
XIX.
Adeoque ex his primis Jerosolymitanis Christianis status monasticus sumpsit exordium, cujus quidem primaria et praecipua principia cognoscuntur ipsa Evangelii consilia, quibus equidem hortamur nos castrare propter regnum coelorum, crucem tollere, patrem, matrem, uxorem, et agros relinquere propter Christum, et per omnium rerum temporalium, imo propriae voluntatis abnegationem, Christi vestigia sequi. Nec minus certum est alios Christianos hanc evangelicam vivendi formam amplexos fuisse; Metaphrastes enim initio Vitae sancti Pauli primi eremitae [0402D] refert primis duobus Ecclesiae saeculis plurimos exstitisse vitae monasticae professores; Vita quoque sanctae Eudoxiae martyris, quae temporibus Trajani imperatoris floruit, monasteriorum jam tum institutorum meminit. Cum vero ecclesiastica illorum saeculorum monumenta plerumque perierint, partim Diocletiani imperatoris impio mandato flammis consumpta, partim injuriis temporum perdita, haud ante pacem Ecclesiae per Constantinum Magnum imperatorem redditam authentica et indubitata vitae monasticae primordia certo ostendi possunt, quae sancto Paulo primo eremitae et sancto Antonio abbati merito referuntur.
XX.
In hoc igitur Regularum monasticarum Codice, jure [0403A] primum locum occupat abbatis sanctissimi Antonii Regula, ex ipsius ad viros monachos epistolis collecta, a quo tempore usque ad nostra saecula habemus sine interruptione continuatum vitae monasticae progressum, et quidem ex sinceris et induditatis monumentis manifestatum, quae in hoc codice variis additamentis amplificato, secundum regulas chronologicas et criticas exhibentur. Hanc vitae monasticae unitatem et primam originem sic explicatam, jam pridem doctissimus Holstenius noster eruditis dissertationibus illustrare meditabatur, nisi dum primam hujus Codicis Regularum editionem prelo committere parabat, immatura morte surreptus fuisset. Jacturam hanc ex schedis posthumis Holstenianis reipublicae litterariae quodammodo supplevit [0403B] vir eruditissimus et Holstenio charissimus Leo Allatius, qui sequentem dissertationem prooemialem quatuor capitulis exaravit quam proin hic adducimus, cum hucusque dicta perspicue ex eadem deducantur, reservato tamen quarto ejus capite, donec ordinem ipsius Codicis Regularum ostenderimus.
MATERIA DISSERTATIONIS PROEMIALIS AD REGULAS MONASTICAS, E SCHEDIS POSTHUMIS LUCAE HOLSTENII.
CAPUT PRIMUM. — Origines instituti monachorum, et eorum diversae species.
Frustra sunt qui verum et perfectum monachismum Christianismo vetustiorem faciunt: ejus in Veteri Testamento figura magis quam forma, praesagia potius quam exempla reperiuntur. Eliae anachoresis, hujus et Elisaei discipulorum convictus, [0403C] Nazaraeorum, et Rechabitarum instituta, tum si quae occurrunt alia ejus generis, videri possunt quaedam quasi rudimenta gratiae monachos facere exordientis. Esseni quoque, quorum Hebraei meminerunt, uti et quos Philo libro primo describit (quanquam hos sanctus Hieronymus fuisse Christianos putat) multis, ut palam est, differentiis a monachorum instituto discrepabant. Judicat Metaphrastes, initio Vitae sancti Pauli eremitae, non defuisse primis duobus Ecclesiae saeculis monasticae vitae multos professores. Sane Vita sanctae Eudoxiae martyris, quae temporibus Trajani floruit, monasteriorum jam tum institutorum meminit. Verum, ut alia multa ecclesiastica monumenta illorum temporum, sic memoria distinctior primaevae illius vitae regularis Diocletiani flammis, quibus Christiana tabularia conflagrarunt, abolita fuit; ex his porro quae supersunt monumentis aetati Constantini Magni vitae regularis initia imputanda sunt; tunc scilicet per [0403D] Ecclesiae pacem ea perpetuari sine interpellatione, dilatari sine obstaculo potuit. Auctores porro ejus primi Paulus et Antonius fuere, quorum exemplis duo genera monachorum informantur, alterum eremitarum seorsim sine arbitrio degentium, coenobitarum alterum in domo communi conviventium, et miscebantur in illis principiis haec duo genera plerumque, ut iidem ex eremo in coenobium, ac vicissim e vita communi in solitariam transirent; quanquam haec cum multis experimentis esset deprehensa, periculosior coepit prae illa coenobitica celebrari disciplina, praesertim post editam a Pachomio Regulam, dictante angelo exceptam, quam Latine Hieronymus [0404A] transtulit. Ex hoc tempore duo laudabilia distingui genera monachorum coeperunt, solitariorum, et communiter viventium, quibus alterum submistum est non probum, Sarabaitarum ut vocabant, qui bini aut terni passim per urbes aut castella proprio arbitratu viverent.
CAP. II. — Propagatio monachismi ex Aegypto in omnes terras.
Instituta per hunc modum in Aegypto vita monastica auctoribus Paulo, Antonio et Pachomio, in omnes inde se terras salutari propagatione diffudit. Primus Hilarion ex Antonii schola monasticam in Syria disciplinam et exercuit et docuit. Basilius Magnus monasticam professionem ex Aegypto acceptam in Pontum et Asiam minorem intulit. Audaeus relegatus monasteria in Gothia fecit. Penetravit quoque idem institutum in Aethiopiam, Persidem et Indiam, ex quibus provinciis turmas monachorum se Bethlehemi suscepisse scribit sanctus [0404B] Hieronymus. In Italiam institutum monasticum partim ex Aegypto, partim ex Syria transiit. Primum enim Romam adveniens sanctus Athanasius cum Vitam a se scriptam sancti Antonii publicasset, juventutem utriusque sexus plurimam ad ejus imitationem inflammavit. At sanctus Eusebius Vercellensis disciplinam monasticam e Syria petitam in suam ecclesiam intulit, et clerum etiam suum sub Regulam adegit. Sanctus quoque Isaac Syrus prope Soletum in loco deserto monasterium posuit, ut docet sanctus Gregorius, Dial. lib. III, cap. 14. Ex alterutra istarum originum vel Aegyptia, vel Syriaca prodiisse videntur monasteria, quae multa per Italiam fuisse SS. Ambrosius, Hieronymus, Gregorius, aliique testantur. Abbates quoque et ascetae insignes, Eutychius, Florentius, simulque multi a sancto Gregorio memorati, ante sancti Benedicti aetatem. Item virgines et sanctimoniales. Non solum autem in continenti Italiae, sed et in insulis Dalmatiae et Maris Etrusci plurimos fuisse per ea tempora monachos, [0404C] sanctus Hieronymus indicat. In Sicilia quam ingens jam olim multitudo monachorum fuerit, Rochus Pirrhus testatur in Notitia Abbatiarum ejus insulae, uti et de aliis majoribus Mediterranei Maris insulis alii qui de ipsis scripserunt. E Capraria insula, ubi greges monachorum fuisse indicat Rutilius Numantinus scribens circiter annum Christi 416, missi ad sanctum Augustinum monachi id institutum in Africam intulerunt, quod ibi receptum est, necquidquam Donatistis obstantibus. Monasteria Carthagine, Tagaste, Hippone, fuisse testatur Paulinus. Caprariense postea et Palmariae monasteria reformavit sanctus Gregorius Magnus. Sed inter insulas monachismo claras, Lerina in primis celebrata est, ubi auctore Honorato sancti senes divisis cellulis Aegyptios Patres in Galliis aemulabantur, ut sanctus Eucherius tradit. Hinc eductus ad episcopatum est sanctus Honoratus anno Christi 426: quod [0404D] exemplum postea frequentatum legimus, ut merito Lerina seminarium episcoporum diceretur. Quintum inde saeculum Barbarorum irruptionibus imperio et Ecclesiae funestum multos publicorum malorum pertaesos ad vitam monasticam locis secretis colendam perpulit, tutum asylum pandens humanarum miseriarum. Per Gallias nihilominus floruisse professionem monasticam, ex historiis regum primae stirpis, Actis sanctorum Hilarii, Martini aliorumque, tum ex Gregorio Turonensi, aliisque monumentis, manifestum est. In insulas Oceani per eadem tempora monachismus penetravit, auctore Patritio Brittone [(a)] {foot}
[0403D] Ex antiquis monumentis constat, longe ante sancti Patritii tempora apud veteres Britannos et hodiernos Scotos monasticam vitam floruisse. Sic apud primos celebre erat monasterium Beanchorense, et in hodierna Scotia notum coenobium de Kil-Ruel a sancto Regulo cum reliquiis sancti Andreae apostoli in Scotiam veniente erectum circa annum 369, et ideo Cella Sancti Reguli olim nuncupata. Deinde sanctus Palladius ad exstinguendam Pelagianam haeresim apud Scotos grassantem a sancto Coelestino papa missus, circa annum 428 per se suosque discipulos Ternanum et Servanum varia monasteria condidit. Cirea ea quoque tempora omnino certum est, sanctum Niniam vel Ninianum sancti Martini discipulum Candidae Casae in hodierna Scotia episcopum, ibidem ex lapidibus albis nobile construxisse monasterium, unde et nomen hoc (Candidae Casae) traxit, teste Ven. Beda, sanctus [0405D] Servanus circa annum Christi 440 ad borealem Forthae fluminis ripam celebre Culrosense condidit coenobium, ex quo prodiit sanctus Kentigernus primus Glasquae episcopus, eximius vitae monasticae propagator, cujus monasterii Ordinem monasticum inter Additamenta ad hunc Codicem collocavimus. Sanctus Patritius Hiberniae apostolus Britannoduni in Scotia natus, priusquam Hiberniae apostolatum subiit, jam in patria sua apud Britannodunum monasteria aliqua erexit, quorum rudera et situs etiamnum apparent ab ipso sancto denominationem habentia, prout testatur Kil-Patrick, id est cella Patritii, et iterum sedes sancti Patritii. Dein postquam sanctus Columba non Columbanus, Scotorum monachorum patriarcha anno 565 Jonam insulam a Congallio Scotorum rege obtinuerat, et celebre Hyense coenobium construxerat, per Scotorum et Pictorum regna institutum monasticum maxime floruit, referente in sua Historia Ecclesiastica ipso Ven. Beda. Ex Hyensi siquidem monasterio sanctus Oswaldus Northumbrorum, sive Anglorum borealium rex, ad subditos suos in fide Christiana instruendos evocavit sanctum Aidanum et socios suos Scotos, qui episcopus Northumbriae declaratus Lindisfarnense coenobium condidit, atque in omnibus aliis ecclesiis vitam monasticam instituit juxta Scotorum rigidam disciplinam. Similiter circa annum 590 sanctus Columbanus [0406D] cum monachorum turma in Gallias secedens, Luxoviense apud Burgundiones erecto monasterio vitam monasticam insigniter propagavit, Scoticarum suarum traditionum acerrimus vindex, uti ex ejus Regula et Poenitentiali in hoc Codice exhibita constat. Sanctus quoque Maurus, sancti Benedicti discipulus, etiam ante medium hujus saeculi constructis monasteriis apud Gallos Benedictinam disciplinam ubique introduxit, cui tandem, ut pote discretissimae rigida Scotorum religio lubentissime cessit. Omnes etenim illi Scoti et Angli monachi, qui cum sancto Wilibrordo et sancto Bonifacio Germanorum apostolo ad convertendos Frisones et Saxones in Germaniam venerunt, cum ipsa Christiana religione apud tunc barbaras illas nationes, monasticam sancti Benedicti Regulam introduxerunt, erectis coenobiis amplissimis, et introductis ubique in ipsas cathedrales ecclesias Benedictinis monachis. EDIT. GERM. , qui peragratis Gallia atque Italia, insulisque Tyrrheni Maris, cum in juventute sanctum Martinum vidisset, [0405A] et sancto Germano Antissiodorensi praeceptore usus esset, missus postea a sancto Coelestino papa ad convertendos Hibernos anno Christi 431, monasteria ibi plurima instituit, ut ex antiquis monumentis Usserius docet, obiit sanctus Patritius anno 49. David Menarensis episcopus nobile monasterium construxit. Monasterii Benchorensis meminit Beda. Sanctus Columbanus Armaccanum et Tyrrhense monasteria fundavit anno 565: haec erant in Hibernia et Britanniae illa parte, quam non occupaverant Anglo-Saxones, ad quos deinde ipsos monasticum institutum simul cum Christiana religione penetravit, magnis et paribus utriusque incrementis. Sanctus Augustinus monachus et monasticarum Regularum peritus, missus deinde a sancto Gregorio Magno in Angliam, monasticam ibi disciplinam propagavit, Doroverniensi praesertim monasterio fundato, ut auctor est Beda. Apud Northumbros et septentrionales illius insulae populos sanctus Aidanus vitam religiosam [0405B] induxit. Prodierat hic e schola sancti Columbani, et in Lindisfarnensi insula monasterium habuit. Haec omnia confirmant celebratae in historiis illarum gentium dissensiones inter utriusque scholae monasteria varia, praesertim de Paschate ac tonsura: et videntur per ea tempora monachi in ecclesiis episcopalibus functiones sacras obiisse, quod indicat Beda. Unde cathedrales Ecclesiae Munster, sive Monasteria vocantur Anglis. De Hispanis, Germania, Dacia, Pannonia, Sarmatia, caeterisque regnis ac provinciis sigillatim dicere infinitum sit. Exstant historici cujusque, qui plane doceant, ubicunque Christi religio viguit, etiam regulare institutum floruisse. Porro ubivis gentium viri ascesim coluere, feminae quoque eos aemulatae pro captu sexus, perfectioni studuerunt: idque vel coenobiis, aut cellulis clausae, vel in domibus propriis virginitatem Deo sacratam, aut sanctam viduitatem exercentes. Sed de his satis. [0405C]
CAP. III. — Unitas regularis instituti usque ad sanctum Benedictum. Obiter de patria Cassiani.
Ex hactenus dictis de multitudine ubique colentium vitam monasticam in utroque sexu, facile cuipiam vetera ex praesentibus aestimanti persuadebitur, fuisse primis illis temporibus diversos et certo charactere discriminatos monachorum ordines, prout postea institutum, praesertim in Mendicantibus, quorum universae, quamvis late sparsae, familiae sub uno peculiari capite certis et cuique propriis officiis [0406A] ac legibus Deo militant. Valde fallor, si jam tum primis sex septemve Ecclesiae saeculis iste usus invaluerat. Certe vestigia mihi quidem non apparent, qui, quocunque intueor, uniformem ubique mona chatus rationem, et facilem ac promiscuum invicem transitum, mutuumque commeatum professionum et coenobiorum cerno. Orientales monachi, quando in Occidentem venerant, cum ibi profitentibus religiosam vitam sine discrimine censebantur: vicissim Occidentales in Oriente; quod cum innumeris exemplis possit demonstrari, unum tantum hic afferam, Cassiani et Germani Gallorum monachorum, qui Aegypti monasteria peragrarunt instituti monastici cognoscendi causa et animo in patriam referendi haustam inde notitiam disciplinae, in suum et popularium suorum usum; unde satis apparet existimasse ipsos unum esse in commune omnium ubique monachorum modum et usum religionis profitendae. Moverit forte quempiam (ut hunc obiter scrupulum lectori eximam contraria vulgi opinione praeoccupato) [0406B] quod Cassianum Gallum dixi. Quidni vero id ego ipsi de se affirmanti crederem? Legimus cap. 1, coll. 24, Cassianum cum suo unanimo abbate Germano fassos esse abbati Abrahamo: «quia (verba sunt ipsius) ad repetendam Provinciam nostram, atque ad revisendos parentes, quotidianis acrius aestibus urgebamur. » Quam aliam hic provinciam intelligamus, nisi illam Orienti obversam Galliae oram, quae jam tum quasi proprio nomine, quod hodieque retinet, Provincia vocabatur, in quam deinde certo constat rediisse Cassianum, in eaque vixisse, consenuisse, obiisse. Addit de parentibus suis, fuisse illos magna religione et pietate praeditos; unde non impedituri putarentur, ne monasticam ibi vitam coleret; tum eosdem copiosos, qui affatim praebituri essent necessaria, et sollicitudinem victus parandi dempturi. Quae omnia mire conveniunt indigenis illarum uberrimarum regionum, ubi praecipuus tum erat religionis vigor, et passim nobilissimi [0406C] quique Lerinum confluebant profitendae causa vitae monasticae. Unde sibi (quod mox subdit) merito ambo blandiebantur, spe verisimili de conversione multorum, «qui velut nostro essent, inquit, ad viam salutis exemplo et monitis dirigendi. » Videant autem qui in solitudines Scytharum Cassiani patriam submovent, quam apte illi desertorum squalori et Caucaseis rigoribus conveniat, quod de sua patria Cassianus subjicit: «Tum praeterea ipsorum locorum situs, in quibus erat a majoribus nostris [0407A] avita professio, ipsarumque amoenitas jucunda regionum ante oculos pingebatur, quam gratae et congruae solitudinis spatiis tenderentur: ita ut non solum delectare monachum possent secreta silvarum, sed etiam magna victus praebere compendia. » Denique dictio ipsa et stylus, quam non Scythiae barbariem redoleat, palam est. Qua etiam ratione refelluntur, qui Atheniensem Cassianum putant. Inde enim potius Atticam Graecismi proprietatem ducere potuisset, quam eum quem praefert ubique latinitatis Gallicanae genuinum succum ac leporem, qualis in Eucherio, in Vincentio Lirinensi, in Fausto, in aliis ejus tractus scriptoribus passim floret; sed de his plura dicendi locus hic non est. Ad uniformitatem instituti monastici revertamur, adversus quam nihil praescribit Regularum hoc Codice relatarum numerus et diversitas. Etenim illae a singulis, ut praesens usus poscebat, Patribus scriptae, aliorum similia cupientium studiis descriptae, in commune proponebantur, ut ex his quique pro locorum et nationum [0407B] differentia, vitam uniformi, quoad praecipua, disciplina temperarent. Primaria sane, et quasi fundamentalis monachorum Regula Evangelium erat: illa, inquam, Christi consilia, quae castrare seipsum propter regnum coelorum; quae abnegare se, et crucem tollere; quae patrem, et matrem, uxorem, agros propter Christum relinquere; quae vendere patrimonia, et dare pauperibus, sicque nudos Christum sequi suadebant. Regulae particulares nihil nisi ejus primae ac universalis Regulae applicationes, aut declarationes locis et personis plerumque aptatae habebantur. Quod adeo verum est, ut ne ipse quidem sanctus Benedictus, qui antiquum, quem reperit in Ecclesia, monasticum ordinem suscepit, excoluit, dilatavit, Regulam universalem suis ubique omnibus promulgaverit; sed peculiarem duntaxat Cassinensi coenobio, cui praeerat, quae inde privata diligentia descripta, et imitandi studio publicata, adeo non quasi abrogasse priores caeteras [0407C] est credita, ut sanctus Benedictus Anianensis, hujus, quam damus, Collectionis auctor, idem aliud Opus elucubraverit, nuper a viro doctissimo Hugone Menardo, luci publicae cum eruditis observationibus datum, cui Concordiae Regularum nomen fecit, quae singulorum Benedictinae Regulae capitum consensionem cum caeteris omnibus aliis Regulis clare demonstrat. Haec disputari pluribus debebant; verum metus erat, ne in contentionem res abiret ab hoc aditu tranquilli pacificique operis alienam: certorum quippe hominum, quos abundare in suo sensu facile sinimus, obnixa in contrarium armataque studia noveramus, cum quibus rixari nunc quidem nolumus.
XXI.
Diximus supra Leonem Allatium ex schedis Holstenianis posthumis hanc Dissertationem Prooemialem exarasse; sic enim prodit clarissimus Mabillonius [0407D] in praefatione ad tom. I Annal. Benedict. , n. 19, ubi ad monstrandam instituti monastici unitatem, sub nomine Allatii adducit prolixum textum ex allato capite 3 Dissertat. Prooemial. desumptum. Cum igitur tot viri graves et eruditi, inter vitae monasticae primos cultores plenarium consensum repererint, atque ipsius instituti ratio, ut pote in consiliis evangelicis fundata, hoc ipsum manifestet, hinc non obstante Regularum diversitate, talis concordia in dirigendis monachis mansit inconcussa, donec posterioribus saeculis Ordines Mendicantes insurrexerunt, qui monasticum statum tam circa habitum quam circa vitae cursum quodammodo mutaverunt, quamvis omnes Ordines Religiosi ad eumdem terminum [0408A] tendant, nimirum ad excolenda consilia evangelica.
XXII.
Existimat quidem vir doctissimus Ludovicus Thomassinus, Oratorii Gallicani presbyter, de Veteri Disc. part. I, lib. III, cap. 24, Cluniacenses monachos primos fuisse, qui in ordinem monasticum induxerunt diversitatem ab omnibus aliis distinctum corpus conflando, et singulari Regulae sese addicendo, cum ante saeculum decimum sub uno generali monachorum ordine, cuncta monasteria ita constituta fuerint, ut suam Regulam amplectendo non excluderent alias, sed diversas Regulas admitterent. Verum pace eruditissimi viri, nec Cluniacenses, vel postea Camaldulenses, Cistercienses, aliique [0408B] plures Benedictinae disciplinae reformatores tantam in ordinem monasticum induxerunt differentiam, ut pote pro primaria vitae norma constituentes sancti Benedicti Regulam solam, a monachis Occidentalibus observatam, longe ante Cluniacensis congregationis exordium, adeoque omnes illae congregationes ab eodem fonte emanantes, haud aliunde suam diversitatem hauserunt, quam laxiori vel strictiori Regulae Benedictinae observantia, ad quam in suo rigore conservandam peculiaris cujusque congregationis constitutiones, diversis personis et locis excogitatae sunt, quarum proin praecipuae inter hujus Codicis Additamenta exhibentur.
XXIII.
Ex quibus omnibus omnino patescit, statum monasticum [0408C] ab exordio uniformem, simulque cum ipsa Christiana religione sumpsisse originem, et cum eadem per orbem simul propagatam fuisse. Cum autem hodierni Canonici Regulares, qui sub communi Regula sancti Augustini Deo militare gloriantur, etiam a primis Christianis Hierosolymitanis suum exordium repetant, sic de eorum instituto pauca proponere lubet, etsi in Codice Regularum Holsteniano nullum suae originis monumentum meruerint, etsi constet, hos viros religiosos ad obtinendam evangelicam perfectionem, mores, et actiones suas semper composuisse, vitamque vere apostolicam tribus solemnibus votis suffultam duxisse; ast eosdem a primis Christianis Hierosolymitanis evangelica consilia amplexis exortos esse, ac perpetua [0408D] serie propagatos, omnino vanum est asserere, nisi inquantum cum monachis conveniunt.
XXIV.
Nemo enim vel leviter in historia ecclesiastica versatus ignorat, nomen Canonicorum primis Ecclesiae saeculis inauditum fuisse, neque ante saeculum sextum illud auditum est apud Occidentales auctores, prout Canonicorum regularium propugnator eximius Eusebius Amort, in suo laudabili opere de Veteri et nova Disciplina canonica part. I pag. 2, agnoscit. Imo ante saeculum octavum per canonicos solummodo intelligebantur clerici illi, qui ascripti erant matriculae alicujus ecclesiae, tanquam beneficiarii sive praebendarii, quibus canon sive dimensum [0409A] dispensabatur. Nec sane magni refert objicere matricularios seu matriculae ecclesiarum inscriptos quosdam exstitisse, qui non erant canonici; quales existimantur viduae et pauperes catalogo ecclesiarum olim inscripti, et ex oblationibus fidelium certas et determinatas eleemosynas singuli accipientes, uti nec sanctus Cornelius papa ad Fabium Antiochenum scribens circa annum 254 omnes clericorum gradus simul ac viduas et pauperes Ecclesiae Romanae catalogo inscriptos recensens, ullam canonicorum mentionem facit. Cum enim primis illis Ecclesiae saeculis cuncti viri ecclesiastici, imo et pauperes utriusque sexus in matriculam ecclesiarum relati, ex oblationibus fidelium quotidianis viverent, neque proprios fundos possiderent, sic nec beneficiarii, [0409B] aut praebendarii, multo minus canonici appellari potuerunt, ut pote nullo certo et determinato canone gaudentes, licet catalogo ecclesiae inscripti. Postquam autem ecclesia fundis et possessionibus abundare coeperat, sic et plurimi clerici ecclesiis tam cathedralibus quam aliis immatriculati, praebendas et beneficia certa et ordinaria acquisierunt, quatenus liberius officio divino insistentes annuam idcirco pensionem accipiebant, sic jure optimo canonici nuncupari potuerunt; canon enim apud veteres nihil aliud erat, quam regulata quaedam pensio, prout varii juris civilis textus testantur.
XXV.
Utcunque vero canonici nomen suum derivare aveant, sive a matricula vel canone ecclesiarum, [0409C] quibus inscripti erant, sive a canone vel regulata quadam pensione ipsis annuatim dispensata, hoc unum certum est, ante Pippini Magni tempora nullam determinatam Regulam vivendi ipsis praescriptam fuisse, quia Ecclesiae universalis canones omnibus clericis et Christianis communes erant. Fatentur enim omnes ecclesiasticae historiae scriptores, sanctum Eusebium Vercellensem episcopum primum fuisse, qui vitam communem clericis suis mandavit circa annum 330, vitam clericalem cum monastica conjungens. Neque sanctus Augustinus clericis suis in communi viventibus peculiarem Regulam tradidisse legimus; nullam enim aliam vivendi normam scripsisse affirmant viri docti, nisi vulgarem illam Regulam sanctimonialibus feminis praescriptam, [0409D] quam in hoc Regularum Codice inter alias sacrarum virginum Regulas collocavit Lucas noster Holstenius. Reperimus quidem sanctissimi praesulis duos sermones de communi vita clericorum, qui tamen potius dicendae sunt exhortationes, quam vitae communis norma vel regula.
XXVI.
Nec sane clerici illi in communi viventes a sancto Augustino instituti, ullatenus appellari possunt canonici, quorum nomen in Ecclesia nondum auditum erat, sed potius Coenobitae dicendi sunt, quia episcopium, ubi cum episcopo degebant, in modum coenobii erectum fuerat, et forsan ipsummet erat monasterium ante initum episcopatum erectum, [0410A] prout Possidius in ipsius Vita insinuare videtur. Frustra quoque in suas partes trahere conantur canonici sanctum Basilium et sanctum Caesarium Arelatensem, quatenus regulares nominari valeant; nam uterque sanctissimus antistes vitam monasticam non canonicam excoluit, atque sancti Basilii Regula monachis non clericis adoptata est; quam proin sanctissimus monachorum Occidentalium patriarcha sanctus Benedictus, Reg. cap. LXXIII, omnibus monachis legendam proponit, ejusque auctorem sanctum Patrem Basilium nominat. Certum quoque est, sanctum Caesarium in celeberrimo Lirinensi monasterio educatum, monasticam vitam semper excoluisse, Regulasque suas pro monachis et sacris virginibus in monasterio degentibus praescripsisse, [0410B] prout ex observationibus ad utramque Regulam praeviis satis superque monstravimus.
XXVII.
Quidquid ergo adducunt canonici regulares ad probandam perpetuam successionem suam a primis Christianis Hierosolymitanis usque ad nostra tempora, nullis omnino solidis argumentis fulciri potest; etiamsi concedamus quosdam semper exstitisse clericos bonis suis omnibus renuntiantes; aliaque consilia evangelica observantes; nunquam tamen primis septem saeculis adduci possunt integrae clericorum congregationes, quae se ad tria vota solemnia, paupertatis, castitatis et obedientiae, observanda astringebant, vel ad haec praestanda per aliquam expressam Regulam obligabantur. Omnes enim [0410C] tales congregationes a sanctissimis episcopis aliisque piissimis viris institutae potius erant monasticae, quam canonicae, quemadmodum cunctae Regulae in hoc Codice Regularum adductae perspicue satis demonstrant. Adeoque clerici in communi viventes, quorum nonnulli omni bonorum proprietati forsan renuntiabant, nunquam tamen tria solemnia vota emittebant, vel communem Regulam vivendi, distinctam ab Ecclesiae canonibus ante medium saeculi octavi admittebant; licet his temporibus nomen canonicorum in aliquibus locis florere coeperit.
XXVIII.
Primus enim qui canonicis Regulam peculiarem praescripsit, erat sanctus Chrodogangus seu Rodingangus, et Trotongangus anno 743 vel sequenti, [0410D] in episcopum Metensem electus, quam sedem piissime rexit usque ad annum 767, sub quo tempore hanc Regulam pro canonicis Metensibus promulgavit, quae inter hujus Codicis Additamenta habetur. Hanc omnium primam Regulam canonicis traditam ex Regula Benedictina plerumque desumptam agnoscunt viri eruditi; nusquam tamen legimus eamdem in ecclesias alias introductam fuisse, neque ab illa canonicos appellatos fuisse regulares. Nam hoc tempore etiamsi exstiterint Canonicorum capitula, non tamen illa regularia nuncupabantur, prout exerte probat saepe laudatus Thomassinus part. I, lib. III, cap. De capitulis sub imperio Caroli Magni, ubi in testimonium adducit canonem concilii [0411A] Vernonensis anno 755 celebrati, quo monachi dicuntur regulares (nulla de canonicis regularibus mentione facta) etiamsi de Ordine canonico hoc concilium loquatur, cujus verba haec sunt: «De illis hominibus, qui dicunt quod se propter Deum tonsurassent, et modo res eorum vel pecunias habent, et nec sub manu episcopi sunt, nec in monasterio regulariter vivunt, placuit, ut in monasterio sint sub Ordine regulari, aut sub manu episcopi sub Ordine canonico. »
Cum igitur hoc concilium manifeste distinguat Ordinem Regularem, tanquam monachis proprium, ab Ordine Canonico, sic aevo Caroli Magni nullus exstabat Canonicus regularis. Quicunque enim dicebantur [0411B] regulariter vivere, erant monachi, et e contrario illi canonici nominabantur, qui sub obedientia episcopi, professionem observandi sacros canones faciebant; nec regulares potuerunt dici, cum per concilium monachis opponantur, qui proprie vocantur hic regulares, prout argute discurrit laudatus Thomassinus loco citato, qui ultra progrediens, non dubitat asserere per Ordinem canonicum intelligi debere statum clericalem, cui quidem nullus vitam regalarem adhuc praescripserat, quamvis circa medium hujus saeculi octavi jam clerici cathedralium ecclesiarum vitam communem inire coeperint.
XXX.
Verum postquam sanctus Chrodogangus Regulam [0411C] canonicis promulgaverat, atque in Aquisgranensi concilio, anno 816, pro omnibus Galliae et Germaniae canonicorum collegiis peculiaris Regula condita est, tunc et ipsi canonici appellari regulares coeperunt, et eorum collegia nominata sunt aliquando monasteria, ob quamdam cognationem inventam inter ipsos jam regulariter viventes, et monachos, qui ab exordio proprie regulares erant, ut pote vi instituti monastici peculiari et determinatae regulae astricti. Fusius quidem tractat haec omnia laudatus Thomassinus loco citato, monstratque sub his temporibus quaedam monasteria laxioris vitae amore ad institutum canonicum descivisse, tandemque inter utrumque institutum quamdam commixtionem [0411D] exortam fuisse, quod saepius haec monachorum, et canonicorum nomina indiscriminatim adhiberi coeperint. Sic piissimus imperator Carolus Magnus in Epistola ad Alcuinum, Turonensibus monachis sancti Martini exprobrat inconstantiam et levitatem animi et morum, quod nunc monachi, nunc canonici dici vellent: «Aliquando enim monachos, aliquando canonicos, aliquando neutrum vos esse dicitis. » Sic etiam concilia temporibus his celebrata testantur, praesertim Vernonense supra citatum, quorum canones hoc ipsum monstrantes adducit praelaudatus Ludovicus Thomassinus.
XXXI.
Labente ergo saeculo octavo, et ineunte sequenti [0412A] quidam canonici omnibus bonis suis renuntiantes appellari coeperunt regulares, vel ob observantiam Regulae sancti Chrodogangi, vel intuitu Regulae Aquisgranensis, nulla enim alia determinata vitae regularis norma ipsis praescripta erat ante medium saeculi octavi; et quidem in confesso est apud omnes regulam Aquisgranensem nunquam ab Ecclesia universali approbatam vel receptam fuisse, sed solum auctoritate Caesarea ordinatam; unde et illa vitae regularis norma haud dici potest, ut pote nimis vaga, atque quibusdam canonicis non renuntiantibus bonorum suorum dominium permittens, renuntiantibus etiam nimis prodigam cibi et potus mensuram, aliasque laxitates concedens. Hinc raro hanc Regulam adducunt in testimonium vitae asceticae [0412B] scriptores, neque ejusdem mentionem facit sanctus Benedictus Anianensis in sua Regularum Concordia, quamvis tempore conditae Regulae vixerit, et post concilium Aquisgranense tam ipsum Regularum Codicem, quam earum Concordiam cum Regula Benedictina conscripsisse credatur.
XXXII.
Verum cum intuitu Regulae Aquisgranensis, et exhortatione Patrum concilii, sed praecipue Ludovici Pii imperatoris admonitionibus excitati plurimi utriusque sexus canonici vitam regularem excolere coeperint, sic et eamdem inter Additamenta apponere cogitavimus, sed ejusdem prolixitas prohibuit, et praesertim quia hodierni canonici regulares illam pro sua vitae asceticae norma agnoscere renuunt, [0412C] quamvis nuper vir eruditus Eusebius Amort supra laudatus hanc Regulam inter alia Veteris et Novae Disciplinae canonicae monumenta collocaverit. Quae et in Conciliorum Collectione Labbeana tom. IX, reperitur. Ut autem in hac Regularum Collectione nihil omittatur, quod ad canonicae vitae cognitionem conducere valet, inter Additamenta collocavimus antiquam Canonicorum Regulam ex sancti Chrodogangi et Aquisgranensis Regulis collectam, et forsan auctoritate Ludovici Pii imperatoris per Amalarium ecclesiae Metensis decanum promulgatam, prout in observatione ad eamdem praevia existimamus. Deinde cum praeviis observationibus exhibemus tres Regulas sancto Augustino imputatas, quas canonici [0412D] regulares ante saeculum undecimum sibi non adoptarunt, sed labente hoc et sequenti saeculo florente sese Augustinianos nominabant, quorum proin antiquas consuetudines adducimus. Denique eximium vitae canonicae monumentum proferemus, nimirum Regulam beati Petri de Honestis ecclesiae Portuensis conscriptam, atque anno 1117 oblatam summo pontifici Paschali II, quam nuper edidit saepe laudatus Eusebius Amort, agnoscens eamdem exstare primam Canonicorum Regularium Regulam juxta hodiernum institutum, cui proin observationem praeviam satis amplam praefiximus.
XXXIII.
Igitur in hoc Codice Regularum Holsteniano aucto et locupletato, nullum vetus monumentum ad vitam [0413A] monasticam et canonicam pertinens quod ad nostras manus pervenit, praeterire voluimus, nisi, quod nonnulla statuta sacrorum ordinum ob nimiam prolixitatem omittere coacti fuerimus, ne forsan hoc praesens volumen justam molem excederet. Hic studio missa fecimus antiqua Cluniacensium monachorum Statuta in Spicilegio Dacheriano descripta, cum illa sola, si sancti Guilielmi Hirsaugiensis abbatis Institutiones superadditae fuissent, integrum volumen perfecissent, quorum proin loco Statuta disciplinam apud pios illos monachos observatam satis declarat. Pari quoque modo cogitavimus circa Statuta Cisterciensium, aliorumque plurium ordinum, ad quorum cuncta amplissima statuta exhibenda non unum, sed plura volumina vix sufficerent, prout fusius [0413B] in praefatione ad tomum secundum hujus Codicis monstrabimus.
XXXIV.
Interea ad ipsum Codicem Regularum redeamus, cum circa eumdem quaedam scitu digna occurrant. Etiamsi enim certum sit, sanctum Benedictum Anianae abbatem Regulas veterum monachorum collegisse, et in unum codicem redegisse, attamen dubitavit supra laudatus Hugo Menardus hanc Regularum Collectionem amplius existere, quia scrutatis nobilioribus Galliae bibliothecis, nullibi Codicem Regularum a sancto Benedicto Anianensi compositum reperire potuit, prout in praefatione ad Concordiam Regularum testatur, numerans ibidem bibliothecas, ex quibus latentes sanctorum Patrum [0413C] Regulas eruere conabatur. Hinc merito etiam dubitatur, an saepe nominatus sanctus Benedictus Anianensis, omnes Regulas monasticas ante medium saeculi octavi scriptas in unum codicem redegerit, easque suae Regularum Concordiae inseruerit, cum haud minimum discrimen appareat inter Regulas in hoc praesenti Codice contentas, et illas ad Concordiam componendam adhibitas.
Quod primum dubium attinet, et illud perspicue resolvit clarissimus Holstenius asserens, hunc ipsum Codicem Regularum eumdem esse, quem sanctus Benedictus Anianensis conscripsit, cum ejusdem vetustissimum exemplar in celeberrimo sancti Maximini prope Treviros monasterio conservatum, hujus [0413D] sanctissimi abbatis nomen et titulum praeseferat, uti et ipsius apographum ante aliquot saecula conscriptum testatur, quod ex bibliotheca canonicorum regularium domus beatae Virginis Coloniae acceptum, primus typis mandare jussit; quae omnia ex Holstenii schedis posthumis Leo Allatius disertis verbis declarat in Materia Dissertationis Prooemialis, sic de hoc Codice Regularum ejusque Appendice disserens.
DISSERTATIONIS PROOEMIALIS CAP. IV. — De hoc Codice Regularum, ejus Appendice, et utriusque compilatore.
Circiter annum Christi 820 floruit in Galliis opinione sanctitatis atque doctrinae Benedictus abbas Anianensis, qui ortus e nobilissima comitum Magalonensium [0414A] stirpe, ex aulico gratioso et forti milite, Deo ad meliora vocante, primum religiosam vitam suscepit in monasterio sancti Sequani; unde postea in patriam reversus Anianese monasterium in paterno fundo, tum non procul inde Gellonense in gratiam Guilielmi comitis instituit. Mox aliis permultis Ludovici Pii imperatoris voluntate praefuit. Ad extremum aulam sequi coactus, quod imperator ejus consiliis juvari cuperet, erecto prope Aquisgranum, ubi plerumque degebat imperator, monasterio Indensi, sanctam ibi vitam sancta morte conclusit. Exstant ejus Acta ab ipsius discipulis conscripta, quae primus edidit Hugo Menardus, tum Bollandus et Henschenius de novo illustrata recitant ad diem 11 Februarii. In iis Actis ita legitur: «Fecit librum de Regulis diversorum Patrum. » Ad quem locum sic adnotat Menardus: «An iste liber adhuc exstet, non mihi compertum est. In testamento sancti Gennarii episcopi Asturicensis, inter libros, qui ab eo dantur monasterio sancti [0414B] Petri de Montibus, recensentur Liber Regularum virorum illustrium; qui an idem sit cum eo qui a nostro Benedicto collectus est, non adeo constat. » Haec ille; qui si vidisset Codicem nostrum titulo Benedicti abbatis Anianensis praenotatum, non opinor, dubitasset, quin hoc opus illud ipsum sit, cujus auctor vitae ejus loco recitato meminit. Servatur, ut aiunt, apud sanctum Maximinum prope Treviros antiquissimum exemplar hujus collectionis, unde apographum exscriptum custoditum apud canonicos regulares domus beatae Virginis Coloniae, cum vidisset ante hos annos circiter viginti illustrissimus tunc Fabius Chisius episcopus Neritinorum, et nuntius illic apostolicus (hodie S. D. N. Alexander VII pontifex Maximus) describendum curavit, et exemplum inde sumptum nobis benignissime communicavit, nos ex eo editionem hanc curavimus. Sed, ut subinde occurrebant antiqui codices exhibentes aliquam ex hisce regulis, edita nostra cum iis conferebamus, [0414C] diversitates adnotabamus ad marginem, inde notulae paucae ad calcem operis conjectae formatae sunt. Cum autem eo studio ferremur conquirendi antiqua monumenta, ex quibus haec editio locupletari possit, occurrunt ecce nobis in lectis ima bibliotheca serenissimae dominae Christinae Alexandrae, Gothorum, Vandalorum, Suecorumque reginae, vetusti duo codices exhibentes paraenetica quaedam opuscula antiquorum Patrum ad instituta monachorum utriusque sexus accommodata, quae cum statim judicassemus aptissime utiliterque posse adjungi ad jam editum Regularum Codicem: tum ad idem nos multo magis illud impulit, quod satis verisimilis conjectura esset, hanc quoque Collectionem Paraeneseon ad vitam monasticam, ejusdem esse manus atque ipsam collectionem Regularum. In hunc videlicet modum scribit auctor Vitae sancti Benedicti Anianensis: «Alium nihilominus composuit librum ex sanctorum doctorum homiliis, » [0414D] quadrat satis hoc indicium in nostrum hoc Opus ex Patrum variorum opusculis contextum, qui partim monachos, partim sanctimoniales erudierunt. In quo apte respondet haec appendix suo operi Regulas virorum mulierumque perfectionis studentium digerenti. Scio Hugonem Menardum, cum in fine codicis ex quo Concordiam Regularum edidit, reperisset congesta quaedam fragmenta Patrum ad virtutes et vitia, quae in monachis desiderantur aut caventur pertinentia, opinatum esse illum ipsum librum contextum ex sanctorum doctorum homiliis, quem fuisse a sancto Benedicto compositum auctor ejus Vitae refert; sed mihi quidem non persuadet, qui non homilias aut opuscula integra Patrum, sed sententias duntaxat, et testimonia ipso fatente Menardo congesta, sciam in illam farraginem codici Concordiae Regularum assutam: nostra autem collectio integras exhibet adhortationes, aut conciones Patrum aptissime congruentes ad argumentum Regularum: [0415A] quare consentance iis subjici aequus, opinor, et prudens lector, ubi cognoverit, fatebitur. De singulis Regulis, vel auctoribus earum nihil hic praefari opus duximus; praemisimus enim suis locis ad singulas testimonia veterum, quae notitiam, quanta fere haberi potest, tum ipsarum, tum auctorum legenti suggerent.
XXXVI.
Adeoque extra omnem controversiam statuit Holstenius sanctum Benedictum Anianensem esse hujus Codicis Regularum verum et indubitatum collectorem, simulque adhortationes, ac nonnullas sanctorum Patrum conciones in Appendice exhibitas, in unum collegisse, atque ipsi Codici assuisse, cujus proin in hanc rem adductas satis probabiles rationes fusius in Observatione praevia ad ipsam Appendicem examinavimus. Jam ad alterum dubium [0415B] supra propositum, de quo major restat difficultas, veniamus; cum enim in hoc Regularum Codice, sicut et in ipsa Concordia Regularum desint plures Regulae ante medium saeculi noni conditae, quarum Supplementum vulgaverat saepe laudatus Hugo Menardus teste hujus Codicis typographo, Ludovico Billaine, sic ad finem catalogi Regularum in eodem contentarum loquente: «Idem sanctus Benedictus Anianensis abbas Regularum Concordiam cum Regula sancti Benedicti abbatis Cassinensis composuit, quam R. P. D. Hugo Menardus congregat. sancti Mauri monachus edidit, et observationibus doctissimis illustravit, quae loco esse possunt earum, quas doctissimus Holstenius in hunc Codicem meditabatur, quae quidem Concordia in eadem officina Ludovici [0415C] Billaine venalis prostat, qui pollicetur Supplementum hujus Codicis, in quo sanctorum Patrum Regulae et Constitutiones ab Holstenio praetermissae, et alia plurima ope doctorum virorum ex variis bibliothecis conquisita, continebuntur. »
XXXVII.
Ex quibus omnino constat in hoc Codice non omnes veterum Patrum Regulas monasticas comprehensas esse, nec sane ad nostram notitiam adhuc pervenit, facta etiam diligenti inquisitione, promissum Supplementum, secus omissas Regulas inter Additamenta collocassemus. Et quidem ut taceam Regulam sancti Chrodogangi inter Additamenta nostra positam, certum est sanctum Benedictum [0415D] Anianensem omisisse eximium veteris Disciplinae monasticae monumentum, scilicet Regulam sancti Joannis abbatis Biclarensis, post medium saeculi sexti scriptam a sancto Isidoro Hispalensi, ac postea ab ipso Trithemio commemoratam, quorum tempore et ipsa Regula exstabat, quamvis nunc nullibi appareat. De hac autem Regula sic scribit clarissimus Calmetus in suis Observationibus criticis ad religiosorum et canonicorum Regulas, ad calcem Commentariorum in Regulam sancti Benedicti: «Scripsit Joannes Abbas Biclarensis e Valclara in Catalonia Regulam monasticam, quam sanctus Benedictus Anianensis ignoravit, aut saltem invenire non potuit, siquidem eam nullibi citat, quamvis ab Isidoro Hispalensi laudatur, sicut et a [0416A] Trithemio. His temporibus omnino ignoratur tam Regula quam monasterium Biclare. Postea Joannes abbas de Biclare sedem episcopalem Gerundiae tenuit, ac Chronicon ad annum 589 pertingens scripsit. » Nos quoque admiratione afficimur, nec sanctum Benedictum Anianensem, nec Holstenium mentionem fecisse illarum Regularum, quae pro canonicis utriusque sexus in concilio Aquisgranensi sancitae erant, cum primus Regularum collector illis temporibus vixerit, atque falente ipso Holstenio, ipsi synodo adfuerit, a piissimo imperatore ad collapsam disciplinam monasticam simul ac ecclesiasticam restaurandam destinatus. Nec sane alia hujus silentii causa assignari potest, nisi quod Regulae illae Aquisgranenses appareant nimis vagae et [0416B] indeterminatae ad introducendam veram et solidam vitam Regularem, nec unquam a sede apostolica approbatae fuerint.
XXXVIII.
Cum vero haud parum discriminis in numerandis et ordinandis Regulis in hoc Codice contentis, atque in exhibendis illis in Concordia Regularum relatis, exortum videatur, sic operae pretium diximus utriusque ordinem tam ab Holstenio quam ab Hugone Menardo observatum proponere, quatenus legentibus omne dubium auferatur circa hujus Codicis [Greek] aujqentivan. Tota enim diversitas exorta est, quod doctissimus Menardus publicando Concordiam Regularum nusquam reperire potuerit Codicem Regularum ab eodem sancto Benedicto Anianensi conscriptum, [0416C] et ideo nomina Regularum in hoc eodem Opere hinc inde dispersa solummodo notaverit, cum e contra Holstenius invento vero Regularum Codice ediderit Regulas in ipso ms. antiquo repertas, quas in unum codicem collegerat sanctus Benedictus Anianensis, priusquam Concordiam exarare coeperat. Hinc clarissimus Holstenius, juxta fidem ms. codicis, Regulas distribuit in tres partes, quarum prima Regulas Orientalium Patrum complectitur, altera Occidentalium, tertia vero sanctorum Patrum Regulas pro sacris virginibus scriptas, quibus et Appendicem adjunxit, quasdam sanctorum Patrum Exhortationes continentem, juxta hanc praesentem methodum: [0416D]
CATALOGUS REGULARUM ET ALIORUM TRACTATUUM, Qui in hoc CODICE REGULARUM continentur.
PARS PRIMA. Regulae SS. Patrum Orientalium ad monachos.
Saeculum. I. S. Antonii abbatis. IV. II. S. Isaiae abbatis. IV. III. SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, etc. IV. IV. SS. Patrum alia. IV. V. Tertia. IV. VI. S. Macarii Alexandrini, abbatis Nitriensis. IV. Ejusdem epistola. IV. VII S. Pachomii, abbatis Tabennensis, cum praefatione sancti Hieronymi in eamdem. IV. Ejusdem Monita. IV. [0417A] VIII. Ejusdem et Theodori epistolae et verba mystica. IV. IX. S. Orsiesii, abbatis Tabennensis, doctrina de institutione monachorum. IV. X. Regula Orientalis, ex Patrum Orientalium Regulis collecta a Vigilio diacono. IV. XI. S. Basilii, episcopi Caesariensis. IV.
PARS II. Regulae SS. Patrum Occidentalium ad monachos. I. S. Benedicti, abbatis Cassinensis. VI. II. Regula consensoria monachorum. VI. III. Alia Regula incerti. VI. IV. SS. Pauli et Stephani abbatum. VI. V. S. Caesarii, episcopi Arelatensis. VI. VI. S. Aureliani episcopi Arelatensis. VI. VII. S. Ferreoli, episcopi Ucetiensis. VI. VIII. S. Columbani abbatis. VI. Ejusdem Poenitentiale. VI. IX. Tarnatensis monasterii. VI. [0417B] X. S. Isidori, episcopi Hispalensis. VII. XI. S. Fructuosi, episcopi Bracarensis. VII. XII. Ejusdem monastica communis. VII. Ejusdem Pactum. XIII. Patris cujusdam. VI. XIV. Regula Magistri. VII. XV. Grimlaici presbyteri Regula solitariorum. IX.
PARS III Regulae SS. Patrum ad virgines. I. S. Augustini, episcopi Hipponensis. V. II. S. Caesarii, episcopi Arelatensis. VI. Ejusdem Sermo. VI. Ejusdem epistola ad Oratoriam abbatissam. VI. Ejusdem testamentum. VI. III. S. Aureliani, episcopi Arelatensis. VI. Joannis, episcopi Arelatensis, epistola. VI. IV. S. Donati, episcopi Vesontiensis. VII. [0417C] V. Patris cujusdam. VII. Sententia de Regulis Devotarum, una cum decreto concilii Hispalensis. VII. VI. S. Leandri, episcopi Hispalensis. VI. VII. B. Aelredi, abbatis Rievallensis. XII.
APPENDIX Complectens EXHORTATIONES SS. Patrum ad monachos et virgines DE OBSERVANTIA VITAE RELIGIOSAE, Quas a sancto BENEDICTO abbate Anianensi olim collectas, LUCAS HOLSTENIUS e duobus mss. Floriacensibus serenissimae reginae Christinae edidit. I. S. Athanasii Alexandrini liber de Observationibus monachorum. IV. II. Ejusdem Exhortatio ad sponsam Christi. IV. III. S. Basilii M. Admonitio ad filium spiritualem. IV. IV. Evagrii monachi Sententiae ad monachos. IV. [0417D] V. Ejusdem Sententiae ad virgines. IV. VI. Fausti, abbatis Lirinensis, Sermones quatuor ad monachos. V. VII. S. Eucherii Exhortatio ad monachos. V. VIII. Ejusdem Sententia ad monachos. V. IX. Ejusdem Admonitio ad virgines. V. X. S. Caesarii, episcopi Arelatensis, epistolae duae ad Caesariam abbatissam. VI. XI. Ejusdem Epistola hortatoria ad virginem Deo dedicatam. VI. XII. Novati, catholici, Sententia de humilitate et obedientia, et de calcanda superbia. IV. XIII. S. Paulini ad monachos de poenitentia. V. XIV. Eutropii abbatis Epistola ad Petrum papam de districtione monachorum et ruina monasteriorum. VII. XV Incerti Sermones duo de decem virginibus. VII. [0418A]
XXXIX.
Atque haec est oeconomia quam adhibuit Holstenius in publicando hoc Regularum Codice, nec ambigere licet, quin Regulas eodem modo ordinatas in suo ms. repererit, prout ex ipsis schedis posthumis eruitur, etiamsi quaedam adsint ibidem Regulae sancto Benedicto Anianensi omnino ignotae, ut pote longe post ipsius obitum conditae, quales sunt: Regulae pro inclusis monachis utriusque sexus scriptae a beato Grimlaico, et sancto Aelredo abbate Rievallensi. Nec sane hoc in praejudicium hujus Codicis verti debet, quasi ille non sit, quem sanctus Benedictus Anianensis scripserat; nam amanuensis, labente saeculo XIII, vel sequenti inchoante, exscribens verum et authenticum Regularum Codicem, [0418B] prudenter judicavit superaddi posse has duas Regulas, ut pote ad perfectam vitae monasticae normam apprime pertinentes. Pari quoque libertate Holstenius huic Codici assuere voluit nonnulla aliunde petita; in alio enim veteri ms. reperiens Sententiam de Regulis Devotarum, eamdem voluit inserere, simul ac concilii Hispalensis caput 11 ad sanctimonialium clausuram spectans, quam etiam Sententiam de Regulis Devotarum, et nos observationi praeviae ad Regulam sancti Isidori conjunximus, tanquam illius Regulae caput ultimum, prout ibidem notavimus. Cum igitur agnoscat Holstenius hunc Codicem Regularum eumdem esse, quem composuerat sanctus Benedictus Anianensis, sic ejusdem authenticitati nec assuta Additamenta, nec diversus Regularum [0418C] ordo in Concordia observatus, ullatenus praejudicare debent, prout supra monstravimus.
XL.
Nam sanctissimus abbas Anianensis condendo Concordiam Regularum diversum omnino ordinem inire debuit, cum ex collectis sanctorum Patrum Regulis solas quasdem sententias excerpserit, necessarias quidem ad monstrandam disciplinae monasticae uniformitatem cum ipsa Regula Benedictina, quam solum deinceps ubique observandam mandaverat piissimus imperator Ludovicus I, licet hucusque in aliquibus monasteriis plures Regulae simul observatae fuerint. Sic enim ex Vita Ludovici Pii, et ex Aimonio lib. V de Gestis Francorum instruimur: «Itidemque constituit idem Deo amabilis imperator [0418D] Benedictum abbatem, et cum eo monachos strenuae per omnia vitae, qui per omnia monachorum euntes redeuntesque monasteria, uniformem cunctis traderent monasteriis tam viris quam sanctimonialibus feminis morem vivendi secundum Regulam sancti Benedicti. » Adeoque sanctus Benedictus Anianensis conferendo Regulam sancti Benedicti cum aliis sanctorum Patrum Regulis, quatenus ex illis uniformem cum eadem doctrinam monstraret, necessario ordinem in Codice Regularum observatum invertere debuit, sententias et instituta sanctorum Patrum cuilibet capiti Regulae Benedictinae approprians, quatenus veram Regularum Concordiam conderet. Hinc doctissimus Hugo Menardus in edendo Concordiam [0419A] Regularum anno 1658 talem Regularum Catalogum contexuit, ut Regulam sancti Benedicti primo loco posuerit, tanquam principalem, ad quam reliquae reducuntur.
HUGONIS MENARDI Catalogus in sua CONCORDIA REGULARUM observatus. 1. Regula S. Benedicti. 2. —S. Pachomii. 3. —S. Orsiesii. 4. —Orientalis. 5. —S. Macarii. 6. —Itidem S. Macarii. 7. —SS. Patrum. 8. —Itidem SS. Patrum. 9. —Itidem SS. Patrum. 10. —S. Basilii. 11. —S. Hieronymi. 12. —S. Augustini. 13. —S. Cassiani. [0419B] 14. —SS. Stephani et Pauli. 15. —Tarnatensis. 16. —S. Caesarii episcopi. 17. —S. Aureliani episcopi. 18. —S. Ferreoli episcopi. 19. —S. Isidori episcopi. 20. —S. Fructuosi. 21. —Alterius Fructuosi. 22. —S. Columbani. 23. —S. Donati. 24. —Magistri. 25. —Cujusdam Patris. 26. —Item cujusdam Patris.
XLI.
Et quidem ex Catalogo Regularum in Concordia observato, omnino apparet, quasdam Regulas ibidem nominari, quae in ipso Codice non reperiuntur, [0419C] et vicissim: prout cuilibet utrumque Catalogum conferenti facile patebit. Sic de Regula sancti Cassiani observavit saepe laudatus Menardus illam desumptam esse ex primis quatuor libris ejusdem sanctissimi abbatis de Institutionibus monasticis, quas proin inter Additamenta ipsius Codicis Regularum primo loco posuimus; quod autem attinet Regulam sancti Hieronymi hic nominatam, existimat idem laudatus Menardus, illam nihil aliud esse, nisi epistolam praefixam Regulae sancti Pachomii, de qua eruditus ille Concordiae Regularum editor loco citato sic loquitur: «Regula sancti Hieronymi nihil aliud est quam epistola illa, quam praefixit Regulae sancti Pachomii; nam quaedam ex illa Regula hic citata videre est in eadem epistola, alia vero sapiunt stylum [0419D] sancti Hieronymi, nec discrepant ab Institutis sancti Pachomii, quae in illa epistola recensentur: quam si integram haberemus, haud dubie in ea omnia reperirentur, quae hic ex ea proferuntur, maxime cum sanctus Hieronymus nullam scripserit Regulam monachorum. » Deinde in hac Regularum Concordia citatur tantum una Regula sancti Caesarii, quemadmodum et una sancti Aureliani, cum tamen omnino constet, unumquemque ex his duobus Arelatensis Ecclesiae episcopis duas Regulas distinctas scripsisse, unam pro monachis, alteram pro sanctimonialibus feminis, prout ex ipso Regularum Codice instruimur, ubi binae utriusque episcopi Regulae reperiuntur. Nec sane Regulae sancti Leandri de distinctione [0420A] Virginum ad sororem Florentinam scriptae mentionem facit, quamvis illa constans 21 capitulis inter alias sacrarum virginum Regulas in ipso Regularum Codice sit collocata.
XLII.
Hinc mirari non debemus in Regulis monasticis numerandis tantam diversitatem apparere inter Codicem Regularum earumque Concordiam, praesertim si admittamus auctoris intentionem in condendo utroque opere fuisse quodammodo dissimilem. Sanctissimus enim abbas Anianensis colligendo sanctorum Patrum Regulas in unum codicem, id solummodo mente agitasse videtur, ut religiosi viri aeque ac feminae percurrendo diligenter tot eximia vitae monasticae instituta, per talia monita salutaria, diversis [0420B] temporibus et locis data, ad arctam disciplinam observandam excitarentur, cum e contra componendo Concordiam Regularum ad id animo ferebatur, ut monachismi unitatem ab exordio instituti probaret, atque omnium aliarum Regularum conformitatem cum Regula Benedictina monstraret, quam solam deinceps observandam praeceperat piissimus imperator, prout supra indicavimus. Cum igitur in Regula Benedictina, quamvis monachis utriusque sexus adaptata, nulla sacrarum virginum memoria reperiatur; sic facile omittere potuit Regulas illas solis sacris virginibus praescriptas, etiamsi easdem in ipso Regularum Codice collocaverit.
XLIII.
Existimat quidem doctissimus Menardus sanctum [0420C] Benedictum Anianensem in sua Concordia, proferendo sententias ex Regula sancti Caesarii, sancti Aureliani et aliorum, in usum sanctimonialium scriptis, solummodo nomina feminina in masculina mutasse, neque ad eorum Regulas monachis praescriptas attendisse. Verum in eam opinionem adductus est vir eruditissimus nondum de illorum sanctorum Patrum Regulis ad monachos scriptis certior factus. Si enim praesens hic Codex Regularum ab ipso sancto Benedicto Anianensi olim scriptus ad saepe laudati Menardi notitiam pervenisset, tunc aliter judicasset, cum ibidem geminae istorum sanctorum Regulae inveniantur, una ad monachos, altera ad sacras virgines ordinata. Fatendum tamen est sanctum Benedictum Anianensem conferendo Regulam [0420D] sancti Augustini cum Regula Benedictina coactum fuisse nomina feminina in masculina commutare, quia sanctissimus ille Ecclesiae doctor nullam aliam Regulam scripsit, nisi illam quae desumpta est ex illa celebri Epistola ad feminas sanctimoniales missa, et nunc religiosis Augustinianis utriusque sexus accommodata. Haec quidem omnia ex ipsa Concordia Regularum clarius innotescent, quae prodiit Parisiis anno 1638, doctissimis observationibus nunquam non laudandi Menardi illustrata, quae etiam hujus Codicis Regularum aucti et amplificati quasi quaedam interpretatio considerari possit, ut pote clarius explicans illa quae in antiquis Regulis obscura apparent.
[0421A]
XLIV.
Atque haec sunt de quibus circa praesentem Regularum Codicem lectores benevolos certiores reddere cogitavimus, quatenus et illi percipere valeant verum vitae monasticae statum ab exordio Christianae religionis ad haec nostra tempora propagatum. Nullus enim inficias ibit, haec vetera monumenta monastica eximiam historiae ecclesiasticae partem comprehendere, cum certam Evangelii observantiam a primis saeculis usitatam exhibeant, atque sanctorum Patrum nobiliores asceticas admonitiones proferant, quibus homines excitabantur ad vovenda Christi consilia, non quidem omnibus Christianis necessaria, sed illis qui ad veram perfectionem nituntur condere utilissima. Hinc convelluntur novatorum aliquorum iniquae [0421B] contumeliae, qui monachatum otiosorum hominum statum existimant; ex illis quippe authenticis monumentis discimus, doctissimos simul ac sanctissimos Christiani nominis athletas, sanctum Athanasium, sanctum Basilium, sanctum Augustinum, aliosque maximos viros exstitisse vitae monasticae cultores et legislatores. Hinc etiam primarii rei litterariae restauratores ad excolendum statum monasticum summopere laborarunt, vetera monumenta ad eumdem pertinentia ex tenebricosis bibliothecarum plateis eruentes, atque eruditissimis observationibus illustrantes, quemadmodum et clarissimus noster Holstenius praestitit, in publicam lucem emittens hunc praesentem Regularum Codicem, quem iterum recusum multisque aliis diversorum ordinum monasticorum [0421C] monumentis amplificatum hic exhibemus.
XLV.
Interim tempus est ut paucis re eramus quid in hac nova editione actum sit; non enim ob aliam rationem illam aggressi sumus, nisi quod distractis tam Romanae quam Parisiensis editionum exemplaribus plures viri docti conquererentur, se tanti operis utilitate privari. praesertim cum in Germania hucusque nulla ejusdem comparuerit. Comparato igitur Editionis Parisinae exemplari anno 1663 a Ludovico Billaine factae, percelebris bibliopola Augustanus [a] {foot}
[0421D] Morte anno 1755 praeventus, finem vasto operi imponendum filiis suis reliquit. Martinus Veith novam hanc meditari coepit, variis Additamentis auctam, eamque in folio; quatenus idem Codex sic amplificatus in justi voluminis molem accresceret, celebriorum ordinum, tam monasticorum [0421D] quam canonicorum, Regulas et Instituta complexus atque in sex tomos divisus.
XLVI.
Et quidem tomus primus ipsum Codicem Regularum ab Holstenio editum complectitur, cujus ordinem [0422A] et distributionem invertere non praesumpsimus, grande piaculum existimantes, si quid ex illo demere, vel augere praetenderemus, cum vir clarissimus exerte asserat, se Regulas ita coordinatas ad fidem codicis Coloniensis edidisse, nec timeat affirmare, eumdem esse Codicem, quem sanctus Benedictus Anianensis collegerat. Nihil ergo immutatum est, sed codex Holstenianus quoad omnia etiam minutissima integer prodiit, ut ille a Ludovico Billaine praenotato anno typis est impressus. Quod ante quamlibet Regulam praemissa sit quaedam Observatio critica, hoc nullatenus integritati codicis obesse potest, sed potius ad majorem splendorem conducit, prout ad easdem Regulas praemisit Holstenius testimonia veterum Patrum de cujuscunque Regulae legislatore, [0422B] quae tamen in veteri ms. non reperit, ex quo Codicem Regularum exscripsit. Nec sane magni refert, quod in hac nova editione Materiam Dissertationis Prooemialis alio ordine referamus; hoc quippe haud alio fine factum est, nisi ut clarius mens primi editoris innotescat, qui praematura morte surreptus hoc prooemium non condidit, sed aliud magis elaboratum meditabatur, prout supra praenotavimus ex clarissimo Mabillonio, asserentes hoc prooemium ex posthumis Holstenii schedis Leonem Allatium composuisse.
XLVII.
Quod autem Observationes ante quamlibet Regulam praemissas attinet, et illas quodammodo necessarias duximus, ut per easdem cujuslibet Regulae [0422C] vera ratio pateat, et sub uno obtutu dubia circa Regularum legislatores obvenientia, dissolvantur. Hinc et Observationes criticas nominavimus. Si quis enim artem criticam sano sensu consideret, tunc praefatas observationes vere criticas agnoscere debet, cum de qualibet Regula ejusque auctore justum et aequum judicium proferant, de eruditissimis rerum religiosarum scriptoribus, Mabillonio, Calmeto, et Edmundo Martene desumptum. Non enim eo consilio observationes exaravimus, ut censoris officium usurparemus, sed solummodo aliorum doctorum judicia proferre voluimus, ut ex rebus illis sua antiquitate obscuris veritas magis elucescat. Non diffitemur, in his observationibus quaedam scitu digna omissa, non studio, sed ex quadam illarum rerum ignorantia, [0422D] quae tamen facile suppleri possunt ex iis, quae doctissimus Menardus praemisit ad Concordiam Regularum, quod eximium opus ad manus meas non pervenit, nisi post jam impressas observationes criticas.
CODICIS REGULARUM PARS PRIMA, SS. PATRUM ORIENTALIUM REGULAE AD MONACHOS.
S. ANTONII ABBATIS REGULA AD MONACHOS.
[0423A]
DE S. ANTONIO ABBATE VETERUM QUAEDAM TESTIMONIA.
Martyrol. Rom. ad diem 17 Januarii.
In Thebaide, sancti Antonii abbatis, qui multorum monachorum pater, vita et miraculis praeclarissimus vixit: cujus gesta sanctus Athanasius insigni volumine prosecutus est.
S. Hieronymus, de illustr. Script. , cap. 88.
Antonius monachus, cujus Vitam Athanasius Alexandrinae urbis episcopus insigni volumine prosecutus est, misit Aegyptiace ad diversa monasteria apostolici sensus sermonisque epistolas septem quae in Graecam linguam translatae sunt; quarum praecipua est ad Arsenoitas. Floruit Constantino et filiis ejus regnantibus. Vixit anno 105.
S. Athanasius in Vita S. Antonii, cap. 15, interprete Evagrio.
Quadam die cum sanctus Antonius a congregatis fratribus rogaretur, ut eis institutoria largiretur praecepta, cum prophetica fiducia exaltans vocem aiebat: Ad omnem quidem mandatorum disciplinam Scripturas posse sufficere, etc.
[0423C] {main}
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.
Ex adductis sanctorum Patrum testimoniis constat, sanctum Antonium non scripsisse Regulam monasticam proprie sic dictam; neque, teste Calmeto, monachi Orientales sub sancti Antonii nomine militantes Deo, vel canonici sancti Antonii in Gallia et Italia adhuc florentes, observant hanc Regulam. Primi enim sequuntur praecipue Regulam sancti Basilii, quae in ejus asceticis comprehenditur; secundi tanquam canonici Occidentales tenent Regulam sancti Augustini. Existimamus ergo hanc Regulam sancto Antonio recentiorem; et forsan ex septem epistolis ad diversa monasteria Aegyptiaca scriptis desumpta est, quae tamen haud sancto Antonio indigna videtur, cum stylo sententioso, conciso et nervoso scripta sit; sed eremitis potius quam coenobitis consona. Hoc etiam nostram conjectura magis auget, quod in hujus Regulae primo exemplari solummodo articuli 35 inventi fuerint, in alio autem 13, ita ut tota Regula constet 48 articulis, quorum nonnullos, praesertim tredecim ultimos, ex Isaiae abbatis Regula desumptos animadvertimus, prout suo loco dicemus. De reliquo, auctor hujus Regulae dicitur fuisse celebris ille sanctus Antonius primus eremita, qui anno 270 in solitudinem secessit, et anno 356 piissimam animam Deo reddidit.
[0423D]
REGULAE AC PRAECEPTA S. P. N. ANTONII AD FILIOS SUOS MONACHOS, Petentes hoc ipsum ab eo in monasterio Nacalon. IN PACE DOMINI. [0423A]
Dicam Canones sive Regulas, prout loquetur Dominus per os meum, illis qui sese tradere volunt sub gravi hoc jugo, scilicet monachatu. Oportet ergo ut audiant haec praecepta: qui solverit aliquid ex eis, vilis vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19).
I. Ante omnia ora sine intermissione, et gratias Deo age pro omnibus quae tibi eveniunt.
II. Cum autem surrexeris mane singulis diebus, [0424A] inquire de aegrotis qui apud te sunt, et jejuna usque ad nonam singulis diebus, excepto sabbato et Dominico die; adveniente vero nona ne adeas cellam cujusquam fratrum. Et cum sederis ad comedendum, ora prius, tum comede. Ora et lege perpetuo.
III. Ne loquaris cum juvene, neque cum puero, et ne converseris omnino cum illo; nec ligabis illum monachum, nec assumes in filium, antequam [0425A] induat habitum, ne reconciliet hostem diabolum; neque cubes super eadem storea cum minore te.
IV. Serva etiam horas orationum, nec praetermittas ullam earum, ne rationem pro illa reddas.
V. Ne obstringas aegrotum ad manducandum, nec retrahas ab illo cibum, ne conturbes animam illius afflictam
VI. Si venerit ad te aliquis frater post temporis intervallum, laetare de illo: gratias enim aget Deo et tibi. Saeculari nullo modo commiscearis; nec ostentes teipsum, sicut Pharisaeus ille qui ad ostentationem omnia sua agebat.
VII. Nec appropiare sinas ad te mulierem, nec permittas ingredi domicilium tuum; ira enim graditur post illam. Neque revertaris invisere consanguineos [0425B] tuos carnales, nec faciem tuam illis videndam praebeas, nec adeas illos.
VIII. Ne reserves tibi plus quam indiges; nec elargiaris plus quam potes, sed eroga eleemosynam infirmis monasterii.
IX. Persolve orationem tuam noctu priusquam adeas ecclesiam.
X. Ne comedas cum aliquo qui impendat pro te.
XI. Si scandalum ortum fuerit de juvene aliquo, qui hactenus habitum non induerit, ne induat illum; et ejice eum a monasterio; nec loquaris cum puero penitus, ne fiat tibi offendiculum.
XII. Si coegerit te necessitas adire civitatem, ne contendas illuc solus.
XIII. Ne seras terram tributis subjectam, nec societatem [0425C] et contractum ineas cum magnatibus.
XIV. Ne commoreris in loco ubi vinum exorimitur, nec comedas carnem omnino.
XV. Ne frangas jejunium feria quarta et sexta, nisi ob gravem morbum.
XVI. Ne murmures in opere manuum tuarum: nec improperes alicui ulla de causa.
XVII. Si adieris aliquem fratrem, ne diu moreris in domicilio ejus.
XVIII. Ne loquaris in ecclesia; nec resideas in exedris monasterii.
XIX. Non jurato penitus vel veritatem vel dubium.
XX. Ne petas ecclesiam ad quam congregantur [0425D] homines. Eroga eleemosynam quantum potes. Ne sepelias mortuum in ecclesia.
XXI. Ne facias convivia; nec ad symposium vocatus accedas.
XXII. Addisce quotidie disciplinam a senioribus; nec ullum aggrediaris opus, nisi consulto Patre monasterii.
XXIII. Cum abis ad hauriendam aquam, interim dum iter conficis, lege quantum potes.
XXIV. Si erogaveris eleemosynam, ne ostentes illam. Si adfueris aliquo in loco, ubi erogatur eleemosyna, comede et gratias age Deo.
XXV. Contristare noctu diuque pro peccato tuo. Esto devinctus in cuculla tua, et in tunica tua noctu [0426A] atque die. Accende lampadem tuam oleo oculorum tuorum, nempe lacrymis. Si pietatis actus edideris, ne glorieris. Ne dimittas quemquam, qui quaerit Christum. Ne propales cogitationes tuas cunctis hominibus, sed solum iis qui possunt salvare animam tuam.
XXVI. Si abieris ad messem, ne moreris, sed cito revertere ad monasterium.
XXVII. Ne induas vestimenta, quibus extollaris. Ne ostentes vocem tuam, nisi in oratione praecepta. Ora in domo tua, antequam venias ad ecclesiam.
XXVIII. Mortifica temetipsum quotidie.
XXIX. Ne improperes cuiquam causa dolorum et afflictionum quas patitur.
XXX. Ne glorieris, neque rideas omnino. Da [0426B] operam ut lugeas ob peccatum tuum, sicut luget is penes quem aliquis mortuus est. Fac quantum potes ut glorificetur Pater tuus qui est in coelis.
XXXI. Corrige filium tuum, nec parcas damnatio enim illius a te exigetur.
XXXII. Ne comedas ad satietatem; ne dormias, nisi parum et moderate, et venient ad te angeli.
XXXIII. Cum oraveris et memor fueris Dei, fac tibi indumenta tua sint alae, et evolabis super mare igneum.
XXXIV. Visita aegrotos et infirmos, et imple mensuras seu vasa eorum aqua.
XXXV. Ne pugnes lingua. Ita te praesta, ut benedicant [0426C] te omnes. Et Dominus Jesus Christus opem nobis afferat ad operandum secundum ipsius beneplacitum: cui gloria cum Patre suo, et Spiritu suo sancto in saeculum. Amen.
Quae sequuntur, habentur in alio exemplari.
XXXVI. Coge teipsum in opere manuum tuarum, et timor Domini inhabitabit in te.
XXXVII. Si conspexeris fratrem aliquem perpetrantem peccatum non ad mortem, ne contemnas et despicias, neque condemnes illum: incides quippe in manum inimicorum tuorum.
XXXVIII. Cave tibi, ne seducatur intellectus tuus, memorando peccata tua priora, ne renoventur in te. [0426D]
XXXIX. Dilige humilitatem, quae proteget te a peccato. Ne sis pertinax ad statuendum verbum tuum, ne occupet te malum. Ne reputes te sapientem, et gloriaberis, et incides manum inimicorum tuorum. Assuescat lingua tua dicere: Ignosce mihi; et consequeris humilitatem.
XL. Cum sederis in cella tua, sollicitus esto de tribus hisce rebus perpetuo: nimirum, de opere manuum tuarum, de meditatione tuorum psalmorum, et de oratione tua.
XLI. Cogita apud teipsum et dicito: Utique non manebo in hoc mundo nisi praesenti hac die; et non peccabis Deo. [0427A]
XLII. Ne sis helluo ciborum, ne resuscitentur in te priora peccata.
XLIII. Ne taedeat te laboris, et superveniet tibi cito requies. Sicuti parietinae ruinarum extra civitatem fiunt locus fetoris omnibus, ita anima pigri, qui coepit monachatum, fiet mansio passionibus et fetoribus.
XLIV. Coge teipsum, ut ores perpetuo cum lacrymis, ut forte misereatur tui Deus, et exuat te veteri homine.
XLV. Persevera in hisce rebus quas dicam: scilicet, in labore, paupertate, peregrinatione, afflictionibus et quiete, et afferent tibi humilitatem; humilitas vero dimittet omnia peccata. Humilitas autem est, ut homo reputet seipsum peccatorem, et quod [0427B] nihil boni perpetret coram Deo; et adhaereat quieti, et non aestimet seipsum quidquam; et non sit pertinax ad statuendum verbum suum: ut abscindat concupiscentiam suam, et demittat vultum, ponatque sibi mortem ante oculos, et servet semetipsum a mendacio, et non loquatur verba otiosa; nec respondeat superiori; et opprobrium sustineat, et odio habeat desidiam, et instet laboribus et moeroribus. [0428A]
XLVI. Curate igitur, fratres mei, haec servare praecepta, ne vita vestra sit sine fructu. Et sollicitus esto semper ad singula verba, quae audis, ut dicas: Ignosce mihi: quia humilitas fugat omnia negotia inimici. Ne reputes teipsum quidquam propter opera tua.
XLVII. Sit tristis vultus tuus, nisi advenerint tibi exteri fratres; tunc gaude cum illis, ut inhabitet in te timor Domini. Si iter feceris cum fratribus, secede ab illis parumper, ut sis in silentio, et dum incedis per viam, ne te convertas sinistrorsum et dextrorsum; sed meditare psalmos tuos, et ora in mente tua ad Deum, quocunque in loco ingrederis; nec perfidenter agas cum incolis illius.
XLVIII. In omnibus rebus tuis esto modestus, et [0428B] ad ea quae opponentur tibi, extende manum tuam lente. Si vero fueris juvenis, ne extendas manus tuas primus ad cibos; nec ingeras quidquam ciborum in os alterius. Et si cubaveris in aliquo loco, ne tegas te uno eodemque stragulo simul cum alio: et ora multum, antequam cubes. Et Dominus noster Jesus Christus opem nobis praestet ad operandum secundum ipsius beneplacitum. Amen.
Explicit Regula sancti Antonii abbatis
ISAIAE ABBATIS REGULA AD MONACHOS.
[0427C]
DE ISAIA VETERUM TESTIMONIA.
Rufinus in Vitis Patrum, lib. I, cap. 10; et Palladius, lib. VIII, cap. 55:
Abbas Syrus aliquando, et Isaias, et Paulus occurrerunt sibi invicem ad ripam fluminis; erant autem viri isti justi, summae abstinentiae et totius religionis. Hi pergebant visitare quemdam nomine Anuph. , etc.
Ibidem, lib. V, de Verbis seniorum.
Interrogavit eumdem sermonem abbas Isaias: Dicit abbas Pastor: Sicut capsa plena vestibus, etc.
R. Bellarminus S. R. E. card. de Script. eccl.
Isaias abbas, qui quo tempore vixerit, invenire non potui, scripsit homilias 28 valde utiles, praesertim monachis ad perfectionem tendentibus.
[0427D]
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.
Haec Regula edita est sub nomine Isaiae abbatis, continetque sexaginta octo parva capita, quae potius dicenda sunt tot axiomata sive praecepta moralia eremitis congrua, atque coenobitis, qui aequo et pari jure vivere debent, accommodata. De hac Regula pari modo discurrendum est, ac de sancti Antonii Regula, ut ibidem dictum est. Nam desumpta esse videtur ex Sermonibus ad monachos ab Isaia abbate habitis, qui religiosis ad virtutis apicem aspirantibus valde utiles, effatis et praeceptis moralibus ubique repleti sunt, et quidem iisdem quae in hac Regula continentur. Erat autem Isaias abbas coaetaneus sancto Antonio, abbati Pastori, et abbati Ammoni, et abbati Anupho; et quamvis ejus annus obitualis ignoretur, tamen Christi fidem inter cruciatus gloriose confessus est. Plurima hujus sanctissimi abbatis axiomata moralia in Vitis Patrum reperiuntur, atque viginti octo ejusdem sermones supradicti editi sunt in tertio tomo Bibliothecae Patrum Margarini de La Bigne, pag. 885.
[0427D]
PRAECEPTA SEU CONSILIA ABBATIS ISAIAE POSITA TIRONIBUS IN MONACHATU. Ejus orationes nos custodiant, Amen. [0427C]
Frater dilectissime, si jam reliquisti mundum hunc vanum, et Deo teipsum dedisti, poenitentiam [0428C] age de peccatis tuis, et serva propositum quod amplexus es; et ne auscultes cogitationibus tuis, cum [0429A] animum tuum affligent et dicent: Nequaquam peccata tua priora tibi condonata sunt; et serva haec praecepta.
I. Cave ne comedas cum muliere, aut fraternitatem ineas cum puero, aut dormias cum adolescente super eadem storea. Cum exuis vestem tuam, ne aspicias corpus tuum.
II. Si ad potum vini coactus fueris, ne bibas plus quam tres scyphos mediocres: cave ne solvas praeceptum propter amicitiam.
III. Ne persolvas horarias preces negligenter, ne incidas in manus inimicorum tuorum. Da operam quantum potes meditationi psalmorum, quia hoc servabit te ab immunda vita.
IV. Dilige laborem et afflictionem, ut leventur [0429B] passiones tuae. Ne reputes teipsum quidquam in ulla re, et vacabis gemitibus pro peccatis tuis.
V. Custodi teipsum a mendacio quia expellit a te timorem Domini. Ne aperias omnibus tua benefacta, ne rapiat illa inimicus tuus.
VI. Aperi morbos tuos patribus tuis, ut experiaris opem per ipsorum consilium.
VII. Coge teipsum ad opus manuum tuarum, et habitabit in te timor Domini.
VIII. Ne judices fratrem tuum cum peccat, nec despicias illum; incides enim in manus inimicorum tuorum.
IX. Ne sis contentiosus ad statuendum verbum tuum, ne inhabitent in te mala.
X. Dilige humilitatem, et non acquiescas tuo consilio. [0429C] Assuescat lingua tua dicere: Ignosce mihi et superveniet tibi humilitas.
XI. Cum sederis in cella tua, de tribus sollicitus esto: nempe de assiduitate in oratione, meditatione psalmorum, et opere manuum tuarum.
XII. Cogita apud te: Utique non sum superstes in hoc mundo, nisi hac die; et eripieris a peccato.
XIII. Ne sis helluo, ne renoventur in te priora peccata tua. Ne pigeat te laboris; et da operam meditationi psalmorum, et adveniet tibi requies a Deo.
XIV. Coge teipsum ad fletum in orationibus, et Deus miserebitur tui, et exuet te homine vetere.
XV. Scito, quod labor, et paupertas, et peregrinatio, et afflictio, et silentium afferunt humilitatem; [0429D] humilitas autem peccata omnia condonat. Humilitas autem est, ut homo reputet seipsum peccatorem, et injustum, et ne statuat verbum suum, et abscindat suam concupiscentiam, et defigat oculos ad terram, et sustineat injuriam, et laborem, et odio habeat honorem, et requiem, et dicat in omnibus: Ignosce mihi; beneficio autem humilitatis fugantur hostes.
XVI. Perpetuo tristis esto; si vero venerint ad te fratres, exhilareris cum illis, ut inhabitet in te timor Dei.
XVII. Si iter feceris cum fratribus, secede ab illis, ut silere possis; nec te convertas huc et illuc, sed meditare psalmos tuos, et ora ad Deum in mente tua Et quemcunque locum ingressus fueris, ne [0430A] praefidenter agas cum habitatoribus ejus. Serva modestiam, et verecundiam in omnibus, et ad ea quae apponuntur coram te, manum non nisi invitus extendas.
XVIII. Ne cubes cum alio sub eodem stragulo. Ora multum ante cubitum, quamvis defatigatus sis ab itinere.
XIX. Ne permittas ut quisquam ungat oleo corpus tuum, nisi propter gravem morbum.
XX. Cum sederis ad mensam cum fratribus, ne comedas cum delectatione, et extende manum tuam tantum ad ea quae sunt ante te. Et complicata sint genua tua, nec eleves visum tuum ad alium. Nec bibas aquam avide, nec cum sonitu.
XXI. Si excreandi te urserit necessitas, cum sederis [0430B] inter fratres, surge, et longius projice ab illis. Ne pandiculeris inter homines, et si acciderit tibi pandiculatio, ne hies ore tuo, et deseret te.
XXII. Ne aperias os tuum ad risum; hoc enim indicat tibi deesse timorem Dei.
XXIII. Ne concupiscas rem alienam. Si feceris librum, ne exornes illum, hoc quippe affectum tuum ostendit.
XXIV. Si peccaveris in aliquo, non pudeat te confiteri illud, neque excuses te mendacio; sed genua flecte, et confitere delictum tuum, et pete veniam, et condonabitur tibi.
XXV. Si quis mentitus fuerit apud te, ne irascaris, sed dicito: Ignosce mihi, non revertar.
XXVI. Non pudeat te quaerere a tuo magistro. [0430C]
XXVII. Si quis pulsaverit januam cellae tuae, dum sedens incumbis operi tuo, desere opus tuum, et cura ejus requiem.
XXVIII. Ne loquaris cum quoquam, nec attendas verbis cujusquam sine utilitate.
XXIX. Si miserit te magister tuus ad iter faciendum, postula ab illo quomodo te regas, et fac juxta mandatum ejus. Ne transferas verba. Si custodieris oculos tuos et aures tuas, minime peccabis lingua tua.
XXX. Si habitaveris cum aliquo fratre, esto cum illo ut peregrinus, nec praecipias illi quidquam, nec te superiorem illi facias, nec praefidenter agas cum illo; et si praeceperit tibi aliquid quod nolles, abscinde voluntatem tuam, et ne contristes illum, ne [0430D] abscindatur pax a vobis; et scias quod obediens est major.
XXXI. Si habitaveris cum fratre aliquo, et dicet tibi: Coquito; dic: Quid vis? et si electionem tibi reliquerit, coquito, quod tibi venerit ad manus cum timore Dei.
XXXII. Cum e somno surrexeris, ora antequam ullum opus attingas, et meditare prius verba Dei; tunc aggredere impigre opus.
XXXIII. Hilariter occurre extero, et saluta illum; ne discessus vester ab invicem sit cum detrimento; et cave ne statim atque advenerit ad te, interroges illum inutilia tibi, sed postula ab illo ut oret, et cum sederit, die illi: Quomodo vales, frater mi? et exhibe [0431A] illi librum aliquem legendum. Si vero est defatigatus ab itinere, permitte illi quiescere, et lava pedes ejus. Si autem loquetur verba inania, dic ei cum charitate: Parce mihi, frater mi, quia infirmus sum, et non valeo audire haec. Si autem dissuta fuerint ejus vestimenta, consue illa. Si vero infirmus est, et ejus vestimenta sunt sordida, lava illa. At si vagus est, et fuerint apud te sancti, ne permittas ingredi ad illos, sed fac ei misericordiam, et dimitte illum. Si est autem pauper, ne tristem illum dimittas, sed da ei quod concesserit tibi Deus.
XXXIV. Si quis frater deposuerit apud te aliquid, ne perscruteris depositum, nisi ipso praesente.
XXXV. Si quis reliquerit te in cella sua, et egressus fuerit, ne eleves visum ad perspiciendum quid [0431B] in ea sit, sed dic ei dum egreditur: Da mihi opus aliquod, cui operam navem, donec revertaris; et quidquid tibi praeceperit diligenter perfice.
XXXVI. Ne ores cum pigritia et indiligenter; hac enim ratione pro eo quod Deo placeas, ad iracundiam eum provocabis; sed sta cum timore et tremore, et ne innitaris muro, nec remittas pedes tuos, ut uno stes, et alium extendas. Obsiste cogitationibus tuis, nec permittas, ut sollicitae sint de rebus carnalibus, ut sit accepta Deo oratio tua.
XXXVII. Si autem adfueris missae, custodi cogitationes tuas, et sensus tuos, et stes coram Deo altissimo cum timore; ut dignus fias, qui sumas corpus Christi et sanguinem ejus, et sanes passiones tuas. [0431C]
XXXVIII. Dum juvenis es, ne induas vestem bonam, donec pervenias ad senectutem.
XXXIX. Si iter feceris cum majore te, ne praecedas illum. Si assurrexerit major te ad alloquendum alios, ne parvi ducas illum, et maneas sedens; sed sta cum illo, donec tibi ut resideas praecipiat.
XL. Cum urbem aut oppidum ingressus fueris, ad terram dimitte visum tuum, ne visa abs te sint tibi certaminis causa in cella tua.
XLI. Ne dormias in loco, in quo corde peccare times. Ne comedas cum muliere nec aspicias illam, neque etiam vestimenta ejus, si potes.
XLII. Si iter feceris cum sene, ne permittas ut ille portet quidquam. Si autem fueritis juvenes, unusquisque portet partem aliquam. Si vero fuerit [0431D] modicum, portet illud unusquisque per horam, et praecedat, qui portat, et praeeat infirmus, ut si lassus sederit ad capiendam requiem, sedeatis cum illo.
XLIII. Si quem senem interrogaveris de cogitationibus tuis, aperi illas libere uti se habent ei quem tua arcana servaturum confidis; nec rationem habeas illius qui provectae aetatis est, sed qui doctrina, opere, et spirituali experimento pollet, ne referas damnum, si augeantur passiones tuae.
XLIV. Adnitere ut multum ores noctu, ut illuminetur intellectus tuus. Pensita peccata tua, et deprecare Deum pro illis, et ipse parcet tibi.
XLV. Si quis fratrem suum te praesente judicare [0432A] apponat, quamvis judicatus ex eorum sit numero, qui te judicant, dicito illi cum humilitate: Parce mihi, frater mi, quia peccator et infirmus sum, et obnoxius illis quae dicis, quare illa audire non possum.
XLVI. Praefer fratres tuos in omnibus, et si quis amicus praestiterit tibi honores, dicito: Propter vos hos mihi praestitit honores; neque gustes quidquam absque sociis.
XLVII. Mutuo aliquid a te postulanti ne deneges.
XLVIII. Ne frequentius corde verses memoriam eorum, quos propter Dei charitatem deseruisti; sed mortis et damnationis memento, et quod nullus illorum eo tempore tibi opem ferre poterit.
XLIX. Si dum sederis in cella tua, memineris quod aliquis tibi male fecerit, surge statim, et ora [0432B] pro illo in corde tuo, ut parcat illi Deus; ita enim passio quam ejus causa patieris, evanescit.
L. Si corpus Christi sumere velis, cave ne cordi tuo ira aut odium insit contra quempiam: et si quem adversus te iratum noveris, pete ab illo prius veniam, quemadmodum praecepit Dominus noster (Matth. V).
LI. Si oppugnatus fueris noctu a libidine, cave ne cogitatione repetas species illas interdiu, ne delectatione coinquinetur cor tuum; sed prosterne te coram Deo, et ipse miserebitur tui: novit quippe infirmitatem hominum.
LII. Si operam dederis nimio jejunio et continuae orationi, ne fidas quod haec te salvabunt; sed confide quod Deus miserebitur afflictioni corporis tui, et [0432C] infirmitati tuae opitulabitur.
LIII. Si morbo correptus fueris, ne taedeat te et deficiat spiritus tuus; sed gratias age Deo, quod de tuo emolumento sit sollicitus.
LIV. Dum habitas in cella tua, constitue cibo tuo praefinitam mensuram, et statutum tempus, et ne praetereas illud; et da corpori tuo quantum indiget, ut valeat orare et colere Deum. Si vero oblatus tibi fuerit extra cellam tuam delicatus cibus, ne ad satietatem ex illo sumas, ut cito reverti valeas ad cellam tuam.
LV. Si severint in te diaboli laborem quem ferre non valeas, ne acceptes ab eis; quoniam occupant cor hominis quibusdam rebus quas superare non valet, ut taedio illum afficiant et deludant. Omnia [0432D] sane eorum negotia sunt sine mensura ac sine ordine.
LVI. Comede semel in die, sed non ad satietatem. Praebe corpori tuo quantum indiget, juxta exigentiam naturae.
LVII. Mediam noctem ad invigilandum orationi decerne, alteram vero medietatem requiei corporis tui. Antequam autem cubitum eas, vigila per duas horas in oratione et laudibus, tum corpori tuo da requiem. Si pigretur corpus tuum, dum ad orationem surgendum est, dicito illi: Visne requiem capere hoc tempore, deinde abire ad longum supplicium? Nonne praestat ut parum hic labores, tum requiescas illic cum sanctis in aeternum? Tunc enim statim [0433A] recedit a te pigritia, et adveniet tibi divinum auxilium.
LVIII. Cum monachatus institutum amplexus fueris, manumitte servum tuum; qui, si monachatum sequi velit, ne permittas ut habitet tecum.
LIX. Si abieris ad vendendum opus manuum tuarum, ne disceptes de pretio, ut saeculares. Idem quoque praestabis, si quid emas. Inopiam rerum Deo te propinquum facere scias.
LX. Si deposuerit apud te frater quispiam vas, illoque indigueris, ne tangas illud, nisi ipso consulto.
LXI. Si quis frater rogaverit ut illi aliquid emas dum peregrinaris, facito; si autem fratres fuerint tecum, sit in praesentia eorum. [0433B]
LXII. Si quid tibi mutuo datum fuerit, restitue illud cum eo fueris usus; nec detineas illud, donec abs te repetatur; et si quid illius fractum, resarcito. Si quid mutuo alicui dedisti, ne repetas illud, si noveris illum non posse restituere, praesertim si illo tibi opus non fuerit.
LXIII. Si egressus jam a cella tua, postea repetis illum, et invenies aliquem fratrem jam ibi habitare, quaere tibi aliam; et cave ne illum inde expellas, ne contra te irascatur Deus. At si ipse sponte illam relinquere voluerit, jam justificatus es; si autem acceperit aliquid ex ejus supellectile, ne requiras id ab illo. [0434A]
LXIV. Si volueris egredi ab aliqua cella, cave ne asportes aliquid ex ejus supellectile, sed relinque illam alicui fratri pauperi, et Deus largietur tibi quocunque abieris.
LXV. De nulla re ita laetantur diaboli, sicuti laetantur de eo qui cogitationes suas spiritualem suum magistrum celat. Ne putes te Patribus similem evasurum, nisi imitatus fueris eorum labores.
LXVI. Serva teipsum a divitiis, earumque amore, quoniam corrumpunt fructum monachi.
LXVII. Si pugnas adversus tentationem aliquam quae te oppressit, ne desistas, sed prosterne te coram Deo, et dic: Adjuva me, Domine, quoniam ego infirmus non valeo sustinere hanc pugnam; et ille opitulabitur tibi, si ex recto corde processerit deprecatio [0434B] tua. Si certaveris, et viceris, ne glorieris, neque confidas; sed tibi cave, quoniam hostis difficiliorem priore pugnam in te machinabitur.
LXVIII. Si deprecaris Deum, ne dicas: Domine, remove hoc a me, et concede mihi hoc; sed dicito: Domine Deus meus, tu scis quid mihi magis conducat, quocirca adjuva me, et ne permittas ut peccem tibi, et peream in peccatis meis, quia sum peccator infirmus; nec tradas me inimicis meis, quoniam confugi ad te; libera me, Domine, quia tu es fortitudo mea et spes mea; et tibi est potentia, et gloria, et beneficentia, et gratiarum actio in aeternum. Amen.
Explicit Regula Isaiae abbatis.
SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, MACARII ALTERIUS, REGULA AD MONACHOS.
[0433C]
DE S. SERAPIONE, CAETERISQUE HUJUS REGULAE AUCTORIBUS VETERUM TESTIMONIA.
Palladius, Hist. Lausiac. , cap. 7.
Cum toto anno in monte Nitriae habitassem apud beatos et sanctos Patres, magnum Arsitium, et Putaphastum, et Hagionem, et Cronium, et Serapionem, et multis antiquorum Patrum spiritualibus narrationibus ab ipsis essem stimulatus, veni in intimam solitudinem.
Idem, cap. 117.
Ingressa est (Melania) in montem Nitriae, sanctos Patres conveniens beatum Pambo, et Christi famulum Arsitium, et magnum Serapionem, sanctum quoque Paphnutium et venerabilem Isidorum.
Rufinus, Hist. eccles. , lib. XI, cap. 4.
Per idem tempus Patres monachorum vitae et antiquitatis merito, Macarius, et Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides, et Pambus, Antonii discipuli per Aegyptum, et maxime in Nitriae deserti partibus habentur viri, qui consortium vitae et actuum non cum caeteris mortalibus, sed cum supernis angelis habere credebantur
Ibidem, cap. 8.
Florebat igitur Aegyptus ea tempestate non solum eruditis in Christiana philosophia viris, verum etiam his qui per vastam eremum commanentes, signa et prodigia apostolica simplicitate vitae et cordis sinceritate faciebant. Ex quibus interim quos ipsi vidimus, et quorum benedici manibus meruimus, hi sunt: Macarius de superiore eremo, alius Macarius de inferiori, Isidorus in Sciti, Pambus in cellulis, etc.
Palladius, Hist. Lausiac. , cap. 91.
Cum quodam die convenisset (cum Cronio, et Jacobo claudo) etiam Papnnutius cognomento Cephala, qui dono cogitationis sacrae Scripturae Veteris Novique Testamenti pollebat, totam illam interpretabatur, cum Scripturam non legisset: ea autem erat modestia, ut virtutem propheticam celaret.
Idem, cap. 20.
Narravit nobis et Dei servus Paphnutius, praeclari hujus sancti (Macarii) discipulus, quod cum quodam die sederet in aula sanctus Macarius, etc.
Sanctus Benedictus Anianae abbas hanc ipsam et sequentes duas Regulas aliquoties in Concordia Regularum laudat, easque indiscriminatim communi appellatione Regulas Patrum vocat.
Smaragdus quoque abbas multa ex iisdem ad Regulam sancti Benedicti affert, et antiquos monachorum Patres earumdem auctores citat.
[0435A]
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.
Haec quidem Regula quatuor illis sanctis abbatibus supranominatis inscribitur, cum tamen ad ejusdem calcem haec verba legantur: Explicit Regula Patrum abbatum XXXVIII. Quae quidem verba, prout in impressis sic et in manuscriptis reperiuntur, omnino denotant hanc Regulam compositam fuisse in congregatione plurium abbatum, qui in unum congregati ardentissimis precibus Deum rogabant, ut Spiritum suum mitteret ad illos instruendos, qualiter monachorum conversationem rite dirigerent, atque sanctam vitae monasticae Regulam ordinare et statuere possent, prout ex ipsius Regulae praefatione instruimur. Cum vero inter omnes praesentes majori sanctitatis fama floruerint praenominati abbates, sic et eorum quatuor piissimis sancitis acquieverunt et reliqui; quod exinde composita sit haec Regula, complectens vera praecepta moralia ad recipiendos novos monachos necessaria, et jam receptis instruendis adaptata; praesertim circa jejunandi modum et laborem manuum, nec non circa praestandam debitam superioribus obedientiam, atque exhibendum aegrotis necessarium auxilium. Et quidem prima tria praecepta composuit sanctus Serapion, quatuor sequentia abbas Macarius, alia quatuor sunt abbatis Paphnutii, et ultima quatuor abbas Macarius secundus.
[0435B]
INCIPIUNT CAPITULA Regulae monachorum vel Deum timentium pro discipulorum eruditione, id est, Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, et aliorum XXXIV. [0435B]
1. Praefatio. 2. Serapion dixit, de prima conjunctione coenobitarum. 3. Idem ipse, de unanimitate, et jucunditate fratrum. 4. Qui supra, de abbate et quomodo ei obediant monachi. 5. Macarius dixit, qualiter spirituale exercitium ab his, qui praesunt, Patribus teneatur. 6. Idem ipse, ut in oratione astantibus nullus sine praecepto Patris psalmum imponat. 7. Idem ipse, quomodo examinentur, qui ex saeculo convertuntur. 8. Idem ipse, qualiter peregrini hospites suscipiantur. [0436A] 9. Paphnutius dixit, qualiter jejuniorum ordo teneatur. 10. Item ipse, qualiter debent fratres operari. 11. Item qui supra, qualiter infirmitas vel possibilitas corporum ab eo qui praeest Patre consideretur. 12. Item ipse, qualiter officiis se fratres praeveniant. 13. Alius Macarius dixit, qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. 14. Idemque, qualiter clerici hospites suscipiendi sunt in monasterio. 15. Qualiter culpae singulorum emendentur. 16. Ut sine personarum acceptione aequaliter judicetur. Expliciunt Capitula.
[0435C]
INCIPIT REGULA SANCTORUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII ET ALTERIUS
CAP. I. Praefatio.
Sedentibus nobis in unum consilio saluberrimo, cum prece Dominum nostrum rogavimus, ut nobis distribueret Spiritum sanctum, qui nos instrueret, qualiter fratrum conversationem, vel Regulam vitae ordinare possimus. [0435B]
CAP. II. De prima conjunctione coenobitarum. Serapion dixit.
Quoniam misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII), et multorum agmina ad vitae fastigium tendunt, et quia eremi vastitas et diversorum monstrorum terror singillatim habitare fratres non permittit, optimum videtur Spiritus sancti praeceptis obedire. Nec nostra propria verba possunt firma perseverare, nisi firmitas scripturarum, e centesimo tricesimo secundo psalmo, nostrum ordinem firmet, quo dicit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Et iterum: Qui habitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII); firmam jam nunc Regulam pietatis per Spiritus sancti ostensionem fratribus ordinare prosequamur.
CAP. III. Idem ipse, de unanimitate et jucunditate fratrum.
Volumus ergo fratres unanimes in domo cum jucunditate habitare, sed qualiter unanimitas ipsa vel jucunditas recto ordine teneatur, Deo adjuvante, mandamus.
CAP. IV. Qui supra, de abbate, et quomodo ei obediant [0436B] monachi.
Volumus ergo unum praeesse seniorem super omnes fratres, nec ab ejus consilio vel imperio quemquam sinistrum declinare, sed sicut imperio Domini cum omni laetitia obedire; dicente Apostolo ad Hebraeos: Obedite praepositis vestris, quia ipsi vigilant pro vobis (Hebr. XIII). Et Dominus dixit: Nolo sacrificium, sed obedientiam (Matth. IX). Considerandum est quoque ab his qui se tali opere unanimes esse cupiunt, quia per obedientiam Abraham placuit Deo, Et amicus Dei appellatus est (Jac. II). Per obedientiam ipsi apostoli meruerunt testes Domino in tribubus et populis esse. Ipse quoque Dominus noster de supernis ad inferiora descendens ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. [0437A] VI). His ergo tantis virtutibus firmata obedientia magnopere magnoque studio teneatur.
CAP. V. Macarius dixit, qualiter spirituale exercitium ab his qui praesunt Patribus teneatur.
Quoniam fratrum insignia virtutum, habitationes quoque, vel obedientia superius conscripta sunt, nunc qualiter spirituale exercitium ab his qui praesunt Patribus teneatur Deo juvante ostendamus. Debetis, qui praeestis Patres, tales vos exhibere, ut Apostolus ait: Estote forma credentibus (I Thes. I): hoc est, ut per qualitatem mysticae pietatis et severitatis fratrum animos ad coelestia de terrenis erigatis, dicente Apostolo: Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV). Et alio loco inquit: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in [0437B] spiritu mansuetudinis (I Cor. IV)? Decernendum est ab illo, qui praeest, qualiter circa singulos debeat pietatis affectum monstrare; et qualiter tenere debeat disciplinam, non immemor Domini dicentis: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII).
CAP. VI. Idem ipse, ut in oratione astantibus nullus sine praecepto abbatis psalmum imponat.
Astantibus ergo ad orationem nullus praesumat sine praecepto qui praeest Patris psalmi laudem emittere. Ordo iste teneatur, ut nullus Priorem in monasterio ad standum vel psallendum ordine praesumat praecedere, dicente Salomone: Fili, primatum concupiscere noli; neque accubueris prior in convivio, ne veniat melior te, et dicat tibi: Surge, et confusionem patiaris in die illa (Luc. XIV). Et iterum dicitur: [0437C] Noli altum sapere, sed time (Rom. XI). Quod si tardat is qui praeest, oportet primum in notitiam ejus differre, et secundum ejus imperium obedire convenit, fratres.
CAP. VII. Idem ipse, quomodo examinentur qui ex saeculo convertuntur.
Qualiter vero examinatio erga eos, qui de saeculo convertuntur teneri debeat, ostendamus vobis. Amputandae sunt primo ab hujuscemodi divitiae saeculi. Et si quis pauper converti videatur, habet et ipse divitias, quas amputare debeat, quas Spiritus sanctus ostendit per Salomonem dicens: Odit anima mea pauperem superbum, et divitem mendacem (Eccl. XXV). Et alio loco dicit: Sicut vulneratum superbum (Psal. LXXXVIII). Debet ergo is qui praeest Pater, magno [0437D] studio hanc Regulam tenere: ut si pauper convertitur, primo exponat sarcinam superbiae, et sic examinatus suscipiatur. Debet ante omnia humiliter imbui, ut quod magnum et Deo acceptum sacrificium est, suam voluntatem non faciat unusquisque vestrum, fratres; sed ad omne opus bonum parati estote. Quidquid acciderit, aut justum quid fuerit, memores esse debetis: In tribulatione patientes (Rom. XII); in operibus honesti. Nolite vos invicem ad iracundiam provocare, sed semper bona sectamini (Eph. VI). Ii qui tales sunt, cum de saeculi hujus illecebris liberari voluerint, appropiantes monasterio, hebdomada pro foribus jaceant: nulli cum eis de fratribus jungantur, et semper dura et laboriosa eis [0438A] proponantur. Si vero perseveraverint pulsantes, eis non negetur ingressus; sed is qui praeest Pater hujusmodi homines introire permittat, et qualiter vitam fratrum, vel Regulam tenere possint, ostendat. Quod si dives est, et habens multas divitias in saeculo, et converti voluerit, debet primo Dei voluntatem implere, et consequi praeceptum illud praecipuum, quod adolescenti diviti dicitur: Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me (Marc. X). Deinde instruendus est ab eo qui praeest Patre, ut nihil sibi relinquat, nisi crucem Christi, quam tenet, et sequatur Dominum. Crucis vero fastigia quae tenenda sunt, primo omni obedientia non suam voluntatem facere, sed alterius. Quod si voluerit monasterio partem conferre, noverit [0438B] quo ordine sive ipse, sive ejus oblatio suscipiatur. Et si voluerit de servis suis secum in monasterio conducere, noverit jam non eum servum habere, sed fratrem, ut in omnibus perfectus inveniatur homo ille.
CAP. VIII. Idemque, qualiter peregrini hospites suscipiantur.
Venientibus eis nullus nisi unus, cui cura circa hospitale fuerit injuncta, occurrat, et responsum det venientibus. Orare, vel pacem offerre non liceat ulli, nisi primo videatur ab eo qui praeest Patre; et oratione simul peracta, sequatur ordine suo pacis officium reddere. Nec licebit alicui fratri cum superveniente sermocinari; non sit ulli cura interrogandi unde venerit, ad quid venerit, vel quando ambulaturus [0438C] sit, nisi soli qui praeest Patri, aut quibus ipse jusserit. Venientibus vero fratribus ad horam refectionis, non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo qui praeest Patre, ut possit aedificari. Nulli licebit cum eo loqui, nec alicujus audiatur sermo, nisi divinus, qui ex pagina proferatur, et ejus qui praeest Patris, vel quibus ipse jusserit loqui, ut aliquid de Deo conveniat.
CAP. IX. Qualiter jejuniorum ordo teneatur. Paphnutius dixit.
Magna et utilia ad animae salutem dicta sunt, fratres: nec hoc tacendum est, qualiter jejuniorum ordo tenendus sit. Nec aliud huic firmitati testimonium convenit, dulcissimi fratres, nisi illud, quod dicit: Petrus autem et Joannes ascendebant in templum circa [0438D] horam orationis nonam (Act. III). Debet ergo iste ordo teneri, fratres, ut nullo die, nisi hora nona, reficiantur fratres in monasterio, excepta Dominica die et quinquagesima Pentecostes. Die autem Dominica nihil aliud agant, nisi Deo vacent, ne pro aliqua occasione se velint, aut alios excusare. Tamen contestor, fratres, quod nulla operatio in die illa sancta comperiatur, nisi tantum hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur.
CAP. X. Idem ipse, qualiter fratres debent operari.
Itemque praecipimus. Debent ergo fratres istum ordinem tenere. A prima hora usque ad horam tertiam Deo vacent fratres; a tertia vero usque ad nonam, quidquid injunctum fuerit a Patre, sine aliqua [0439A] murmuratione faciant; meminisse debent hi, quibus injungitur, dictum Apostoli: Omnia quae facitis, sine murmuratione facite (Phil. II). Timere debent illud dictum terribile: Nolite murmurare, sicut quidam eorum murmuraverunt, et ab exterminatore perierunt (I Cor. X). Debet etiam, qui praeest Pater, opus quod faciendum est uni injungere, ut caeteri ejus praecepto, cui injunctum fuerit, fratres obediant sine querela.
CAP. XI. Qualiter infirmitas vel possibilitas corporum ab eo qui praeest Patre cognoscenda sit.
Si quis ex fratribus pro jejunio, vel operibus manuum suarum, quae Apostolus praecepit: Operantes manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus (I Cor. IV); si is qui talis est, fuerit infirmitate obsessus, [0439B] providendum est ab eo qui praeest, qualiter ipsa infirmitas sustentetur. Quod si infirmus est animo hujusmodi frater, oportet eum frequentius operari, considerando Apostolum, qualiter corpus suum servituti redigit (I Cor. IX). Hoc autem observandum est, ut in nullo voluntatem suam faciat ille.
CAP. XII. Qualiter officiis mutuis se fratres praeveniant.
Si congregatio multa est, debet is qui praeest Pater disponere hebdomadarios, et ordinem officii quo sibi invicem succedant ad ministrandum; et decernere debet ille, quomodo debeat esse, qui cellarium fratrum contineat. Debet talis tantummodo eligi, qui possit in omnibus gulae suae suggestionibus dominari, et evangelico ordine fratribus suis victum [0439C] gubernare: qui timeat Judae sententiam, qui ab initio fur fuit. Studere debet qui huic officio deputatur, ut audiat: Quia qui bene ministraverit, bonum gradum acquirit (Joan. XII); et animae suae lucrum facit (I Tim. III). Nosse debent etiam fratres, quia quidquid in monasterio tractatur, sive in vasis, sive in ferramentis, vel caetera omnia, esse sanctificata. Si quis de fratribus aliquid negligenter tractaverit, partem se habere noverit cum illo rege, qui in vasis domus Dei sanctificatis, cum suis bibebat concubinis, et qualem meruit vindictam (Dan. V). Custodienda sunt ista praecepta, et per singulos dies in aures fratrum recitanda sunt, ut non condemnentur in peccatis suis.
CAP. XIII. Qualiter inter se monasteria pacem firmam [0439D] obtineant, alius Macarius dixit.
Quoniam veritas protestatur, quae dicit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII); firmanda ergo est Regula pietatis, nec tacendum est, qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. Non licebit de alio monasterio, sine voluntate ejus qui praeest Patris, fratres recipere; sed nec videre oportet, dicente Apostolo: Quia qui primam fidem irritam fecit, est infideli deterior (I Tim. V). Quod si precatus fuerit ab eo qui praeest Patre, ut in alio monasterio ingrediatur, commendetur ab eo ei qui praeest ubi esse desiderat, et sic suscipiatur. Nam sine voluntate qui praeesse debet in monasterio Patris, nullatenus alibi recipiatur frater. [0440A] Quod si praesumpserit talia facere, noverit se in synodo episcoporum, aut in conventu fratrum suorum in audientiam venire: et tunc recedet tanquam junior suus, donec ab eo cui injuriam fecit, veniam petat, ut non per ipsius vitium alii despiciantur Patres. Ille vero monachus quantos fratres in alio monasterio invenerit, tantos se noverit habere priores. Nec attendendum est, qui fuit antea; sed probandum est, qualis esse coeperit. Susceptus vero si habere videtur aliquid, sive in rebus, sive in codicibus, ultra ei possidere non licebit, ut possit esse perfectus, quod alibi non potuit. Residentibus vero fratribus, si fuerit aliqua de Scripturis collatio, et fuerit ex his talis scitus, non ei licebit aliquid dicere, nisi praeceptum ei fuerit a Patre.
[0440B]
CAP. XIV. Idemque, qualiter clerici hospites suscipiendi sint in monasterio.
Cum omni reverentia ut ministri altaris, non licebit nisi ipsis orationem complere, sive ostiarius, sive minister est templi Dei. Quod si aliquo casu lapsus est, et in eo, quod dicitur, probatus crimine, non liceat ei ante eum qui praeest Patrem, vel secundum complere. Nulli permittatur clerico in monasterio habitare, nisi ei tantummodo quem lapsus peccati ad humilitatem deduxit, et est vulneratus, ut in monasterio humilitatis medicina sanetur. Haec vobis tenenda sufficiant, fratres, custodienda conveniant, et eritis irreprehensibiles in populo Dei.
CAP. XV. Qualiter culpae singulorum emendentur [0440C]
Nec hoc tacendum est, qualiter culpae singulorum emendentur, pro qualitate culpae erit excommunicatio. Ergo iste ordo teneatur. Si quis ex fratribus sermonem otiosum emiserit, ne reus sit concilii, praecipimus eum triduo a fratrum congregatione vel colloquio esse alienum, ut nullus cum eo jungatur. Si vero aliquis deprehensus fuerit in risu, vel in scurrilitate sermonis, sicut ait Apostolus, quae ad rem non pertinent (Ephes. V), jubemus hujusmodi duarum hebdomadarum spatio in nomine Domini omni flagello humilitatis coerceri, dicente Apostolo: Si quis frater nominatur iracundus aut superbus, aut maledictus, hunc notate (I Cor. V), et non odite ut inimicum, sed corripite ut fratrem (II Thes. III). Et in alio loco: Si quis frater fuerit praeventus in aliquo [0440D] delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi (Gal. VI), et corripite fratrem; ita ut per humilitatis frequentiam non reprobus, sed probatus in congregatione perseveret.
CAP. XVI. Ut sine personarum acceptione aequaliter judicetur.
Hoc ante omnia praecipimus vobis, qui huic officio praeestis, ut personae a vobis non accipiantur, sed aequali affectu omnes diligantur, et per correptionem omnes sanentur, quia aequalitas placet apud Deum, dicente Propheta: Si vere utique justitiam loquimini, juste judicate, filii hominum (Psal. LVII). Nec latere vos volumus, quia qui non corripit errantem, noverit se pro eo rationem redditurum. Estote [0441A] fideles et boni doctores ad omnes; corripite inquietos; suscipite infirmos; patientes estote ad omnes; et quantos fueritis lucrati, pro tantis mercedem accipietis, [0442A] in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Explicit Regula Patrum abbatum XXXVIII.
SEQUITUR ALIA PATRUM REGULA AD MONACHOS.
[0441A]
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.
An haec secunda Patrum Regula compilata fuerit a suprarelatis abbatibus, merito dubitatur, cum nomen nullius auctoris praescribatur: quamvis praefatio fateatur plures sanctos Patres in unum convenisse, ad ordinandam Regulam profectui fratrum aeque ac praepositorum adaptatam; quatenus in monasterii regimine tam superior quam inferior sine haesitatione ad operandum procedere valeat. Adeoque apparet, quod sit supplementum alterius Regulae a quatuor praefatis abbatibus praescriptae; quia haec praesens Regula pro coenobitis composita est, ut pote praescribens tempora et modum recitandi Officii divini, laboris manuum. Deinde disserit de infantium submissione, de fraterna correctione, de vitando omni murmurandi genere, etc. Quae omnia praecepta, septem numero et quidem sat compendiosa, monachis in commune viventibus omnino necessaria sunt.
[0441B]
INCIPIUNT CAPITULA REGULAE A SANCTIS PATRIBUS PROLATAE. [0441B]
1. De unanimitate charitatis, et de diligendo ac obtemperando abbati. 2. Ut non se fabellis vanis destruant, et ut in conventu nisi interrogatus quis loquatur. 3. Ut advenienti peregrino nihil plus exhibeat quis, quam occursum humilem et pacem. 4. Ut praesente seniore psallendi loquendive non habeat [0442B] facultatem. 5. De cursu orationis, et horis operandi, ac de correctione delinquentium. 6. De his, qui ad opus Dei tarde occurrunt. 7. Ut frater qui pro qualibet culpa arguitur patientiam habeat, et ut ad mensam nemo loquatur. Expliciunt Capitula.
[0441C]
INCIPIUNT PATRUM REGULAE. [0441C]
PRAEFATIO.
Cum resideremus in unum in nomine Domini nostri Jesu Christi, secundum traditionem Patrum sanctorum virorum, visum est nobis conscribere vel Regulam ordinare, quae in monasterio teneatur ad profectum fratrum; ut neque nos laboremus; neque sanctus praepositus, qui constitutus est in loco, dubitationem aliquam pati possit: ut omnes unanimes, sicut scriptum est, et unum sentientes: invicem honorantes (Phil. II), ea quae statuta sunt a Domino jugi observatione custodiant.
I. Ante omnia habentes charitatem, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, vel caetera quae docet sanctus Apostolus (Col. III); ita ut nemo quidquam [0441D] suum vindicet, sed sicut scriptum est in Actibus apostolorum, habeant omnia communia (Act. IV). Ille vero qui praepositus est, Dei judicium, et ordinationem sacerdotis in omnibus timere, diligere et obaudire debet secundum veritatem: quia si quis illum putat se spernere, Deum spernit: sicut scriptum est: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit: Et qui me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X). Ita ut sine ipsius voluntate nullus frater quidquam agat, neque accipiat ab aliquo aliquid, neque det, nec usquam prorsus recedat sine verbo.
II. Observantes etiam hoc, ut non se invicem fabulis vanis destruant, sed unusquisque opus suum meditetur et custodiat, et cogitationes habeat apud [0442C] Deum. In conventu omnium nullus junior quidquam nisi interrogatus loquatur. Caeterum si quis vult consolationem accipere, vel verbum audire, secretum et opportunum tempus requirat
III. Advenienti peregrino nihil plus exhibeat quam pacem, reliquum non sit illi cura, unde venerit, pro quo venerit, vel quando ambulaturus sit, nec se jungat ad fabulas cum illo
IV. Illud quoque observandum est, ut praesente seniore quocunque, vel praecedente in ordine psallendi, sequens non habeat facultatem loquendi, vel aliquid praesumendi, nisi tantum is qui in ordine, ut dictum est, praecedere videtur. Hoc usque ad imum ante omnia in oratione, seu in opere, sive in [0442D] responso dando erit servandum. Si vero simplicior fuerit, vel impeditior sermone, et dederit locum, ita demum sequens loquatur. Omnia tamen in charitate fiant, non per contentionem, vel aliquam praesumptionem.
V. Cursus vero orationum vel psalmorum, sicut dudum statutum est, ultra tempus istud meditandi operandique servabitur. Ita meditationem habeant fratres, ut usque ad horam secundam legant; si tamen nulla causa exstiterit, qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri in commune. Post horam vero secundam unusquisque ad opus suum paratus sit: et usque ad horam nonam quidquid injunctum fuerit, sine murmuratione vel haesitatione (Phil. II) perficiat, sicut docet sanctus Apostolus. [0443A] Si quis autem murmuraverit, vel contentiosus exstiterit, aut opponens in aliquo contrariam voluntatem praeceptis, digne correctus tam diu abstineat, quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit atque emendaverit. Correctus autem non audeat usquam recedere. Si quis vero de fratribus, vel qui in cellis consistunt, ejus errori consenserit, culpabilis erit atque excommunicatione dignissimus.
VI. Ad horam vero orationis dato signo, si quis non statim praetermisso omni opere quod agit (quia nihil orationi praeponendum est) paratus fuerit, foras excludatur confundendus. Operam vero dabunt singuli fratres, ut tempore quo missae fiunt, sive die sive nocte, quando diutius ad orationem standum est, non deficiant, vel superfluo foras recedant; quia [0443B] scriptum est in Evangelio: Oportet autem semper orare, et non deficere (Luc. XVIII). Et alio loco: Non impediaris orare semper. Si quis autem non necessitate, sed magis vitio procedendum putaverit, cisat se, cum deprehensus fuerit, culpabilem judicandum; quia per suam negligentiam et alios in [0444A] vitium mittit. In vigiliis observandum est, quando omnes conveniunt, quicunque gravatur somno, et exit foras, non se fabulis occupet, sed statim redeat ad opus, ad quod convenitur. In congregatione autem ipsa ubi legitur, aurem semper ad Scripturas habeant, et silentium observent omnes.
VII. Hoc etiam addendum fuit, ut frater, qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non respondeat arguenti; sed humiliet se in omnibus, secundum praeceptum Domini dicentis: Quia Deus humilibus dat gratiam, superbis autem resistit (I Petr. V). Et, qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Qui vero saepius correptus non se emendaverit, novissimus in ordine stare jubeatur; sicut Dominus dixit: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus [0444B] (Matth. XVIII). Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.
Explicit Regula.
SEQUITUR TERTIA PATRUM REGULA AD MONACHOS.
[0445B]
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.
Haec est tertia Patrum in unum convenientium Regula, et quidem maxime coenobitis praescripta: constat XIV praeceptis tam ad monachos quam abbates et praepositos directis, quorum nonnulla sapiunt recentiorem disciplinam monasticam. Nam in primaeva vitae monasticae institutione monachi ad clericatum communiter non evehebantur; prout hic supponitur: neque primis illis saeculis, praesertim tempore sancti Antonii, Serapionis, Pachomii, Paphnutii, etc. , reperitur Regula monastica Latine scripta; quemadmodum et haec conscripta fuisse videtur ob varios terminos ab Occidentalibus sive Latinis monachis communiter usitatos, qui raro inveniuntur in Regulis ex lingua Aegyptiaca vel Graeca translatis. Denique novitatem sapit praescriptus niger cuculli color, cum ante saeculum septimum, imo tardius, vix reperiri possit aliquis determinatus color monachis designatus fuisse; recens enim est distinctio exorta inter monachos nigros et albos.
[0443C]
INCIPIUNT CAPITULA REGULAE A SANCTIS PATRIBUS PROLATAE. [0443C]
1. De conversis. 2. Ut abbas nihil sibi proprium vindicet. 3. De vestimentis monachorum. 4. Ut nulla mulier ad monasterium vel agrum monachorum accedat. 5. De lectione et operatione monachorum. 6. De his, qui ad opus Dei tarde occurrunt. 7. De silentio ad mensam. 8. Ut ad necessaria quaerenda bini vel terni mittantur. [0444C] 9. Ut nusquam sine praecepto senioris egrediantur. 10. De his, qui de monasterio exire voluerint. 11. Ut abbas cum fratribus reficiat omni tempore. 12. Ut nullus monachus in infirmitate positus parentum studio commendetur. 13. De his qui furtum faciunt. 14. Ut nullus alterius monachum sine permissu abbatis suscipiat. Expliciunt Capitula.
[0443D]
INCIPIT REGULA. [0443D]
I. Cum in nomine Domini, una cum fratribus nostris convenissemus, inprimis placuit ut Regula et instituta Patrum per ordinem legerentur: quibus lectis placuit, si de saeculo quis in monasterio converti voluerit, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefiant. Quod si omnia apte susceperit, sic digne a fratribus in cellula suscipiatur, tum si aliquam in cellulam voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, [0444D] velut Regula continet. Quod si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de seipso ab illa judicabit hora.
II. Abbati vero nulli liceat sibi quidquam proprie vindicare, cum omnia Deo propitio in illius maneant potestate. Si quis vero, quod in Regula junioribus prohibetur, sibi aliquid ex successione parentum, seu quolibet donato retinere praesumpserit, et non omnia in commune posuerit, a fratribus arguatur. [0445A] Si in vitio perstiterit, in notitiam episcopi deferatur; qui si ab episcopo correptus nec sic emendaverit, deponatur.
III. Vestimenta vero fratribus necessaria ita abbas omnibus ordinare debet, quae monachis deceant; non diversis coloribus tincta, exceptis cucullis quae comparantur, si fuerint nigrae, uti eas debere censemus.
IV. Familiaritatem omnium mulierum, tam parentum quam extranearum, pro custodienda vita vel cavendis laqueis diaboli, ab omnibus monasteriis vel culturis monachorum; seu frequentationem monachorum a monasteriis puellarum, sicut Regula docet, prohibere censemus. Neque ulla mulier in interius atrium monasterii ingredi audeat. Quod si [0445B] cum consilio vel voluntate abbatis monasterium vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse abbas et nomen abbatis deponat, et inferiorem se omnibus presbyteris recognoscat, quia talis sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret; non per quaslibet familiaritates diabolo sociare festinet.
V. Matutino dicto fratres lectioni vacent usque ad horam secundam: si tamen nulla causa exstiterit qua necesse sit etiam praetermissa lectione aliquid fieri in commune. Post horam secundam unusquisque ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam: quod injunctum fuerit, sine murmuratione perficiat.
VI. Ad horam vero orationis dato signo, qui non [0445C] statim praetermisso omni opere quod agit (quia nihil orationi praeponendum est) paratus fuerit, ab abbate vel praeposito corripiatur: et nisi prostratus veniam petierit, excommunicetur.
VII. Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.
VIII. Ad necessaria quaerenda in cellula, bini egrediantur vel terni fratres: et ita illi, quibus creditur, non qui verbositatem aut gulam sectantur.
IX. Si quis vero extra conscientiam abbatis vel praepositi, qualemcunque locum egressus, gulae vel [0446A] ebrietati se sociaverit; aut si in proximo transmissus, pro sua levitate vel gula, non statim expedita necessitate ad cellam redierit, cum in id facinus fuerit detectus, ut canones docent, aut triginta diebus a communione separetur, aut virgis caesus emendetur.
X. Quod si casu quis frater de cellula ex qualibet scandali causa exire voluerit, nihil penitus nisi nugalissimo induatur vestimento, et extra communionem infidelis discedat.
XI. Illud quoque statuimus ut abbates omni tempore cum fratribus reficiant: quia eo tempore quo fratres aut pro negligentia arguere, aut spiritali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se removere non debent. [0446B]
XII. Id etiam pro custodienda fama specialiter statuimus, ut nullus monachus in infirmitate positus relicto monasterio parentum suorum studio commendetur: quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari.
XIII. Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut junior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione communio.
XIV. Monachum nisi abbatis sui aut permissu aut [0446C] voluntate ad aliud monasterium commigrantem, nullus abbas aut suscipere, aut retinere praesumat. Quod si ad districtiorem Regulam non pro actus sui levitate tendentem abbas suus ipsum ad alterum monasterium transire permiserit, ut inde postea sub aliqua occasione egredi praesumat, nulla ratione permittimus. Sane si quis post hanc diligentissimam sanctionem, non observare quae sunt superius comprehensa, praesumpserit, reum se divinitatis pariter et fraternitatis judicio futurum esse cognoscat.
Explicit Regula a SS. Patribus prolata.
S. MACARII ALEXANDRINI ABBATIS NITRIENSIS.
REGULA AD MONACHOS.
[0445D]
DE S. MACARIO EJUSQUE REGULA VETERUM TESTIMONIA.
Martyrologium Rom. postridie Kal. Jan.
In Thebaïde commemoratio S. Macarii Alexandrini abbatis.
S. Hieronymus, epistola 23.
Quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referemus. Quidam ex fratribus, parcior magis quam avarior, centum solidos, quos lina texendo acquisiverat, moriens dereliquit. Initum est inter monachos concilium (nam in eodem loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant) quid facto opus esset: alii pauperibus distribuendos; Macarius vero, et Pambo, et Isidorus, et caeteri, quos Patres vocant, sancto in eis loquente Spiritu, decreverunt infodiendos esse cum eodem, dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem.
Socrates, Hist. eccl. lib. IV, cap. 18.
Macarius Alexandrinus cum caetera quidem omnia Aegyptio Macario esset similis, in hoc tamen dispar [0447] fuit quod iis qui eum conveniebant hilarem et jucundum se praebuit, et urbanitate quadam faceta adolescentulos ad monasticam vivendi disciplinam allexit.
Sozomenus, Hist. eccl. , lib. III, cap. 13.
Altero vero Macarius diu post presbyter factus, omnia fere vitae ac disciplinae severioris exercitia expertus est, quorum nonnulla ipse excogitavit, quaedam ab aliis accepta omni perfectiori modo excoluit.
Vita S. Posthumii, cap. 7, lib. I de Vitis Patrum.
Nota facta est sancto Macario, scilicet beati Antonii discipulo, conversatio Posthumii. Nam idem Macarius ab illustri viro Antonio monachorum fere quinque millia susceperat gubernanda.
Jonas abbas in Vita S. Joannis Reomaensis, lib. I, cap. 7.
Regressus ergo ad praefatum locum studuit denuo salubria dogmata sub regulari tenore, quem beatus Macarius Aegyptiorum indidit monachis ministrare.
Vita S. Philiberti abbatis, apud Surium.
Legebat studiose Basilii praeclaras constitutiones, Macarii Regulam, Benedicti decreta, Columbani instituta sanctissima.
Sanctus Benedictus Anianensis, et Smaragdus abbas saepius hanc Macarii Regulam citant, et multa inde capita ille in Concordiam regularum, hic in Expositionem regulae sancti Benedicti transcribunt.
[0447B] {main}
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.
Plures olim exstiterunt abbates Macarii, atque jam supra in Regula Serapionis duo specialiter nominantur, ad quorum distinctionem hujus Regulae auctor dicitur Macarius Alexandrinus, quia forsan in illa civitate natus vel educatus erat, priusquam in solitudinem secesserat. Hic est ergo Macarius ille sancti Antonii discipulus, cui moriens hic sanctissimus abbas fere quinque millium monachorum regimen in Nitriae monasterio reliquit, si fides auctori Vitae sancti Posthumii adhibenda sit. Hoc unum certum est ex Historia Lausiaca, quod sanctus Macarius Alexandrinus aliquando visitans, sanctum Antonium invisens, ab illo haec verba audierit: «Video quod sanctus Spiritus in te resideat, teque deinceps ut omnium gratiarum a Deo mihi concessarum haeredem aspiciam. » In eadem quoque Historia Lausiaca narratur quod mortuo sancto Antonio hic noster sanctus Macarius, consulturus sanctum Pachomium, incognitus accesserit Tabennas in Thebaïde, ubi aliquo tempore moratus tanta virtutum specimina edidit, ut Tabennarum abbas divinitus ipsum agnoscens, ei gratias egerit pro exhibitis monachis suis tam singularibus abstinentiae omnisque perfectionis exemplis. Hinc mirum non est quod antiqui praesentem sancti Macarii Regulam in tanto pretio habuerint, eamque Occidentales monachi in celebrioribus suis monasteriis excoluerint. Sic sanctus Joannes, monasterii Reomensis primus abbas et fundator, sub sexti saeculi exordio, ex celeberrimo coenobio Lirinensi in suam novam abbatiam introduxit hanc sancti Macarii Alexandrini Regulam, prout in ejus Vita apud Mabillonium, tom. I, pag. 635, de sanctis Benedictinis, de hoc sancto Joanne legimus: «Studuit denuo ipse salubria dogmata sub regulari tenore, quem beatus Macarius Aegyptiorum indidit monachis, ministrare. » Nec sane desunt magni nominis auctores apud saepe laudatum Calmetum in suis Observationibus criticis, qui existimant Lirinenses monachos hanc Regulam cum aliis sanctorum Patrum institutis ab exordio coenobii observasse, nam nulla alia specialis Regula ibidem observata reperitur; donec sanctus Aigulphus Lirini abbas Regulam sancti Benedicti introduxit circa annum 661. Ut ut haec sint, hoc unum certum est quod sanctissimus monachorum Occidentalium patriarcha Benedictus ex hac sancti Macarii Regula in suam plurima inseruerit, prout cuilibet utramque Regulam attentius legenti apparebit. Interea praeter hanc suam Regulam triginta sat brevibus, sed nervosis capitibus constantem scripsit etiam ad monachos instruendos epistolam hic insertam, in qua, stylo figurato et ad Proverbia Salomonis accedente, reperiuntur pauca, sed egregia praecepta contra gulam, impuritatem, avaritiam et vanitatem. Existimant nonnulli quaedam tam in Regula quam in epistola ex sancto Hieronymo mutuata esse.
[0447C]
INCIPIT REGULA S. MACARII, Qui habuit sub ordinatione sua quinque millia monachorum. [0447D]
I. Milites ergo Christi sic taliter suos debent componere gressus, charitatem in se perfectissimam continentes, Deum ex tota anima diligere, et ex toto corde, et ex tota virtute sua (Marc. XII).
II. Invicem inter se perfectissimam sectantes obedientiam, pacifici, mites, moderati, non superbi, non injuriosi, non susurrones, non irrisores, non verbosi, non praesumptuosi, non sibi placentes, sed Deo cui militant Christo: non blasphemiam sectantes, nec dicentes quidquam praeter quod bonum est: ad obsequium non pigri, ad orationem parati, in humilitate perfecti, in obedientia praecincti, in vigiliis instantes, in jejunio hilares.
III. Nullus se alio justiorem arbitretur; sed unusquisque [0448A] omnibus se inferiorem contemnat: Quia qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV).
IV. Praeceptum senioris ut salutem suscipias; non murmurando ullam operam facias: non responsionem contra praeceptum usurpes.
V. Non te extollas, aut magnifices aliquam utilem operam fecisse: non in acquirendo aliquid lucri congaudeas, aut in damno contristeris.
VI. Non te familiaritas ulla saecularis trahat, sed tota delectatio tua in cellula demoretur. Cellam ut paradisum habeas; fratres tuos spirituales ut aeternos confidas habere parentes.
VII. Praepositum monasterii timeas ut dominum, [0449A] diligas ut parentem. Similiter quoque omnes oportet diligere fratres, cum quibus etiam te confidis videre gloriam Christi.
VIII. Non oderis laboriosam operam (Eccl. VII); otium quoque ne sectatus fueris. In vigiliis confectus, in opere justo affectus, ambulans quasi dormitans, lassus ad stratum tuum venias, et cum Christo requiescere te credas.
IX. Cursumque monasterii super omnia diligas. Qui vero saepius orare voluerit, uberiorem inveniet misericordiam Christi.
X. Matutinoque dicto ita meditationem habeant fratres usque ad horam secundam: si tamen nulla causa exstiterit, qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri in commune. [0449B]
XI. Post horam vero secundam unusquisque ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam, ut quidquid injunctum fuerit, sine murmuratione perficiat, sicut dicit sanctus apostolus (Phil. II).
XII. Si quis autem murmuraverit, vel contentiosus exstiterit, aut referens in aliquo contrariam voluntatem praeceptis, digne correptus secundum arbitrium senioris vel modum culpae, tandiu abstineat, quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit, vel emendaverit; ita ut correptus non audeat usquam recidere.
XIII. Si quis frater, vel qui in oratorio sunt, vel qui per cellulas consistunt, quicunque ejus errori consenserit, culpabilis erit.
XIV. Ad horam vero orationis dato signo, qui [0449C] non statim praetermisso omni opere quod agit paratus fuerit, foras excludatur, ut erubescat; quia nihil orationi praeponendum est.
XV. Operam Deo dabunt singuli fratres tempore quo missae in vigiliis observandis fiunt, quando omnes conveniunt, ne deficiant. Quicunque gravatur somno, exeat foras, non se fabulis occupet: sed statim redeat ad opus, quo convenitur. In congregatione autem ipsa ubi legitur, aures semper ad scripturas habeant, et silentium observent.
XVI. Hoc etiam attendendum fuit, ut frater qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat et non respondeat arguenti se; sed humiliet se in omnibus, secundum praeceptum Domini [0449D] dicentis: Quia Deus humilibus dat gratiam, superbis autem resistit (Jac. IV). Et, qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII).
XVII. Qui vero saepius corripitur et non se emendaverit, novissimus in ordine stare jubeatur. Qui, si nec sic quidem se emendaverit, extraneus habeatur, sicut Dominus dixit: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII).
XVIII. Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest vel qui interrogatus fuerit.
XIX. Nullus se in sua peritia neque in voce exaltet, sed per humilitatem et obedientiam laetetur in Domino.
XX. Hospitalitatem sectantes per omnia (Rom. XII), [0450A] et ne avertas oculum, aut inanem dimittas pauperem: ne forte Dominus in hospite aut in paupere ad te veniat, et videat te haesitantem, et contemnaris; sed omnibus hilarem te ostende, et fideliter age.
XXI. Passus injuriam taceas. Injuriam facere, non nosse, factam posse tolerare. Non te inania seducant consilia, sed magis te specialiter in Christo confirma. Non tibi aestimes ullos proximiores parentes quam qui tecum sunt in cellula fratres.
XXII. Si ad necessaria requirenda e monasterio bini egrediantur vel terni fratres, tales fiant, quibus creditur, qui timorem Dei in se habere videntur, non qui verbositatem aut gulam spectantur. [0450B]
XXIII. Ergo si quis de saeculo ad monasterium converti voluerit, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefiant. Qui si omnia apte sustinuerit, sic digne a fratribus suscipiatur in monasterio.
XXIV. Nam si aliquam in cellula voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Qui si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de se ipso ab illa judicabit hora. Nam si aliquid prius erogavit pauperibus, aut veniens in cellulam aliquid intulit fratribus, ipsi tamen non est licitum ut aliquid habeat in sua potestate.
XXV. Et si ex qualibet causa scandali post tertium diem inde exire voluerit, nihil penitus accipiat, [0450C] nisi in veste qua venit. Quod si casu transierit, nullus haeredium ejus adire debeat. Quod si impulsare voluerit, Regula ei legatur, et confundatur turpiter, et discedat confusus, quia et illi a quo repetit fuerat recitata.
XXVI. Ergo ex qualibet causa quis peccaverit frater, ab oratione suspendatur et jejuniis distringatur. Quod si coram omnibus fratribus prostratus veniam postulaverit, dimittatur illi.
XXVII. Nam si in sua voluerit perseverare nequitia et superbia, et dicat: Hic ego durare non possum, sed accipiam casulam meam, et eam, ubi voluerit Dominus, quisquis de fratribus eum hoc dixisse prius audierit, referat praeposito, et praepositus [0450D] abbati. Abbas coram omnibus fratribus resideat, et eum exhiberi jubeat, et virgis purgetur: et oratio fiat, et sic ad communionem recipiatur. Ut si quis sane non emendatur doctrina, virgis purgetur.
XXVIII. Quod si casu quis frater de monasterio exire voluerit, nihil penitus accipiat, nisi in notatissimo vestimento, et extra communionem infidelis discedat. Nam quieti et pacifici excelsum diripiunt regnum, et filii computantur Altissimi (Matth. V), et pretiosas splendidasque accipient coronas: filii autem tenebrarum in exteriora ibunt tormenta. Super quem requiescam, dicit Dominus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI)?
XXIX. Quarta et sexta feria qui infringunt jejunium, [0451A] Judae aestimantur participes, qui Christum tradidit.
XXX. Illud etiam attendendum fuit, ut intra monasterium artificium non faciat ullus, nisi ille cujus [0452A] fides probata fuerit, qui ad utilitatem et necessitatem monasterii faciat quod poterit facere.
Explicit Regula sancti Macarii.
[0451A]
EPISTOLA BEATI MACARII Data ad monachos.
Lignorum copia ingentem excitat flammam: multitudo autem escarum emittit concupiscentiam. Pessima concupiscentia escarum et inobedientia generat mortem. Indigens venter in orationibus vigilantiam praestat, et coronam animae acquirit; repletus [0451B] autem, somnum inducit gravissimum. Oculus gulosi convivia scrutatur, oculus autem sapientum meditatur continentiam. Formidolosus miles horrescit ad tubam, quae bellum significat, et gulosus si abstinentiam praedicantem audierit, non libenter auscultat. Flamma cum marcescit, elucescit iterum si acceperit lignum; et libido sopita rursum crescit in saturitate. Non miserearis corpori, si lassitudine defecerit: equus consentiens indigens corpus nec ascensorem dejicit unquam. Concupiscentia gulae mater est libidinis. Oleum nutrit lampada lucernae, et ignem reaccendit confabulatio mulieris. Facies mulieris sagitta est truculenta; infigit vulnus in animam. Ut venenum fuge confabulationem mulieris, [0451C] si castus esse volueris: absconsum namque in eis est venenum bestiarum nequissimum. Magis appropinqua igni ardenti quam mulieri novellae. Cum sis juvenis, fuge impetum libidinis et confabulationem mulieris. Qui repleverunt ventrem, et promiserunt castitatem, sibi mentiuntur. Forma pulchritudinis pejus quam procella submergit. Species mulieris si semel mentem contriverit, etiam ipsam mentem contemnere persuadet. Ut enim si paleis remoretur ignis, excitat flammam, sic memoria mulieris permanens succendit concupiscentiam. Ut enim cumulata navis undarum ictu obruitur, sic multa possidens monachus non salvabitur. Nihil possidens monachus athleta insuperabilis: nihil possidens monachus cursor levis, velociter ad bravium [0451D] vocationis pervenit. Avarus monachus operari negligit: [0452A] nihil possidens monachus post opus moderatum orationibus et lectionibus vacat. Avarus monachus thesaurizat sibi iram in die ultionis: nihil possidens monachus thesaurizat in coelo, et dabit laudem cum angelis Deo. Gloriatio monachi, patientia [0452B] in tribulationibus ejus. Gloriatio monachi, longanimitas cum charitate. Gloriatio monachi nullas, res praesentis vitae possidere. Gloriatio monachi, vigiliae et fletus in orationibus. Gloriatio monachi, mansuetudo et cordis silentium. Gloriatio monachi, quando Dominum ex toto corde dilexerit, et proximum suum tanquam seipsum. Gloriatio monachi, abstinentia escarum et a multiloquio linguae. Gloriatio monachi, quando proximum suum sicut seipsum patitur. Gloriatio monachi, quando verba ejus operibus consonant. Gloriatio monachi, quando in loco suo permanet, et huc illucque non vagatur. Gloriatio monachi, longanimitas. Sicut lampas in loco tenebroso, sicut sol radians, sic monachus mente sobria et corde pervigili [0452C] in tempore salutis suae. Sicut pondus salis deprimit virum infirmum, sic somnus monachum. Sicut spinae et tribuli agro opimo, sic et cogitationes turpes pessimae in corde monachi. Sicut tinea exterminat vestimentum, sic distractiones animam monachi. Noli te dare ad colloquium mulierum, ne fias separatus a regno Dei, et ne velis dicere: Loquar cum muliere, et mundus sum. Monachus sapiens suis manibus operatur, et victum sibi quotidianum acquirit, et lucratus est orationes et jejunia sua; si autem ab alio acceperit victum, quid prodest quod orat et vigilat? Sicut mercenarius malus, nudus evadit; quia scriptum est: melius est dare quam accipere (Act. XX). Qui legis, intellige in Domino semper. [0452D]
Explicit epistola beati Macarii.
[0451D]
SANCTI PACHOMII ABBATIS TABENNENSIS REGULA AD MONACHOS, PRAECEPTA, EPISTOLAE.
(Vide hujusce Patrologiae tomum XXIII, col. 65.)
[0453A]
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM
Habemus hic sancti Orsiesii doctrinam, merito a Gennadio laudatam; quia illa divino condita sale totius monasticae disciplinae instrumenta, tam superioribus quam inferioribus scitu necessaria, comprehendit. Quae proin et Regula monastica dici potest, ut pote compendiosis sed necessariis praeceptis ex sacra Scriptura collectis et monachorum usui apprime adaptatis referta. Erat autem sanctus Orsiesius dilectus sancti Pachomii discipulus, a quo moriente constitutus est Tabennarum abbas, atque totius ordinis praeses generalis, quod officium piissime per quenquennium peregit; sed deficientibus viribus sibi diffidens, tantam monachorum multitudinem posse rite gubernare, in manus sancti Theodori, discipuli etiam sancti Pachomii, munus hoc resignavit: quo tandem mortuo et illud anno 365 reassumere coactus est. Denique sanctus Orsiesius senio et laboribus confectus sanctissimam animam Deo reddidit circa annum 368, atque per modum testamenti monachis suis reliquit hanc doctrinam asceticam, sive Regulam monasticam 56 capitibus constantem, et eximiis consiliis spiritualibus refertam, quam ex Graeco in Latinum sermonem vertit sanctus Hieronymus.