Codex Theodosianus/Liber I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber I
438 p.C.n.

Liber II Fairytale right blue.png

I. DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM ET EDICTIS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD LUSITANOS. Si qua posthac edicta sive constitutiones sine die et consule fuerint deprehensae, auctoritate careant. DAT. VII KAL. AUG. SAVARIAE PROBIANO ET IULIANO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM AAA. [IMPP. VALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA.] FLAVIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ILLYRICI ET ITALIAE. Perpensas serenitatis nostrae longa deliberatione constitutiones nec ignorare quemquam nec dissimulare permittimus. DAT. VI KAL. IUN. VINCENTIAE TATIANO ET SYMMACHO VV. CC. CONSS.

                                                                                     3.

IDEM AAA. AURELIANO P(RAEFECT)O U(RBI). Omnia constituta non praeteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam ponunt. DAT. III KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) D. N. THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO V. C. CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AAA. VICTORIO P(RO)C(ONSULI) ASIAE. Generale praeceptum beneficio speciali anteferendum est. DAT. XI KAL. SEPT. CONSTANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO V. C. CONSS.

                                                                                     5.

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. AD SENATUM. Ad similitudinem Gregoriani atque Hermogeniani codicis cunctas colligi constitutiones decernimus, quas Constantinus inclitus et post eum divi principes nosque tulimus, edictorum viribus aut sacra generalitate subnixas. Et primum tituli, quae negotiorum sunt certa vocabula, separandi ita sunt, ut, si capitulis diversis expressis ad plures titulos constitutio una pertineat, quod ubique aptum est, collocetur; dein, quod in utramque dici partem faciet varietas, lectionum probetur ordine non solum reputatis consulibus et tempore quaesito imperii, sed ipsius etiam compositione operis validiora esse, quae sunt posteriora, monstrante; post haec, ut constitutionum ipsa etiam verba, quae ad rem pertinent, reserventur, praetermissis illis, quae sanciendae rei non ex ipsa necessitate adiuncta sunt. Sed cum simplicius iustiusque sit praetermissis eis, quas posteriores infirmant, explicari solas, quas valere conveniet, hunc quidem codicem et priores diligentioribus compositos cognoscamus, quorum scholasticae intentioni tribuitur nosse etiam illa, quae mandata silentio in desuetudinem abierunt, pro sui tantum temporis negotiis valitura. Ex his autem tribus codicibus, et per singulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis, eorundem opera, qui tertium ordinabunt, noster erit alius, qui nullum errorem, nullas patietur ambages, qui nostro nomine nuncupatus sequenda omnibus vitandaque monstrabit. Ad tanti consummationem operis et contexendos codices — quorum primus omni generalium constitutionum diversitate collecta nullaque extra se, quam iam proferri liceat, praetermissa inanem verborum copiam recusabit, alter omni iuris diversitate exclusa magisterium vitae suscipiet — deligendi viri sunt singularis fidei, limatioris ingenii; qui, cum primum codicem nostrae scientiae et publicae auctoritati obtulerint, adgredientur alium, donec dignus editione fuerit, pertractandum. Electos vestra amplitudo cognoscat: Antiochum virum inlustrem, exquaestore et praefectum elegimus, Antiochum virum inlustrem quaestorem sacri palatii, Theodorum v(irum) s(pectabilem) com(item) et magistrum memoriae, Eudicium et Eusebium v(iros) s(pectabiles) magistros scriniorum, Iohannem v(irum) s(pectabilem) ex com(ite) nostri sacrarii, Comazontem atque Eubulum v(iros) s(pectabiles) ex magistris scriniorum et Apellem virum disertissimum scholasticum. Hos a nostra perennitate electos eruditissimum quemque adhibituros esse confidimus, ut communi studio vitae ratione deprehensa iura excludantur fallacia. In futurum autem si quid promulgari placuerit, ita in coniunctissimi parte alia valebit imperii, ut non fide dubia nec privata adsertione nitatur, sed ex qua parte fuerit constitutum, cum sacris transmittatur adfatibus in alterius quoque recipiendum scriniis et cum edictorum sollemnitate vulgandum. missum enim suscipi et indubitanter optinere conveniet, emendandi vel revocandi potestate nostrae clementiae reservata. Declarari autem invicem oportebit nec admittenda aliter. ET CETERA. DAT. VII KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) FLORENTIO ET DIONYSIO CONSS.

                                                                                     6.

IDEM AA. Omnes edictales generalesque constitutiones vel in certis provinciis seu locis valere aut proponi iussae, quas divus Constantinus posterioresque principes ac nos tulimus, indicibus rerum titulis distinguantur, ita ut non solum consulum, dierumque supputatione, sed etiam ordine compositionis apparere possint novissimae. Ac si qua earum in plura sit divisa capita unumquodque eorum, diiun[c]tum a ceteris apto subiciatur titulo et circumcisis ex qua[que] constitutione ad vim sanctionis non pertinentibus solum iu[s] relinquatur. Quod ut brevitate constrictum claritate luc[e]at, adgressuris hoc opus et demendi supervacanea verba et a[di]ciendi necessaria et demutandi ambigua et emendandi incongrua tribuimus potestatem, scilicet ut his modis unaquaeque inlustrata constitutio e[mineat. Erunt] contextores huius theodosiani codicis Antiochus amplissimus adque gloriosissim[us] praefectorius ac consularis; Eubulus inlustris ac magnificus comes et quaestor noster; Maximinus v(ir) i(nlustris) insignibus quaestoriae dignitatis ornatus; Sperantius, Martyrius, Alypius, Sebastianus, Apollodorus, Theodorus, Eron spe[c]tabiles comites consistoriani; Maximinus, Epigenes, Diodorus, Procopius spectabiles comites et magistri sacr[o]rum scriniorum; Erotius v(ir) s(pectabilis) ex vicariis iuris doctor; Neoterius v(ir) spectabilis ex... Quorum si quis au[t] humano praepeditus casu aut aliqua rei publicae detentu[s] sollicitudine ab iniuncto fuerit abstractus negotio, alius in locum eius, si ita fuerit visum, nostro substitu[e]tur arbitrio; ut absolutionem codicis in omnibus negotii[s] iudiciisque valituri nullumque extra se novellae constitutioni locum relicturi, nisi quae post editionem huius fuerit promulgata, nullum possit inhibere obstaculum. DAT. XIII K. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI), DD. NN. THEOD(OSIO) A. XV ET VAL(ENTINI)ANO IIII A. CONSS.


II. DE DIVERSIS RESCRIPTIS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. IULIO ANTIOCHO PRAEFECTO VIGILUM. Annotationes nostras sine rescribtione admitti non placet, id[eo]que officium gravitatis tuae observet, sicut semper est custoditum, ut rescribta vel epistulas potius nostras quam adnotationes solas existimes audiendas. DAT. III K. IAN. TREV(IRIS) VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. AD POPULUM. Contra ius rescribta non valeant, quocumque modo fuerint inpetrata. Quod enim publica iura perscribunt, magis sequi iudices debent. P(RO)P(OSITA) IIII KAL. SEPTEMB. ROMAE CONSTANTINO A. III ET LICINIO IIII CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. SEPTIMIO BASSO P(RAEFECTO) U(RBI). Ubi rigorem iuris placare aut lenire specialiter exoramur, id observetur, ut rescribta ante edi[c]tum propositum impetrata suam habeant firmitatem, nec rescribto posteriore derogetur priori. Quae vero postea sunt elicita, nullum robur habeant, nisi consentanea sint legibus publicis; maxime cum inter aequitatem iusque interpositam interpretationem, nobis solis et oporteat et liceat inspicere. DAT. III NON. DECEMB. SABINO ET RUFINO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM A. CREPEREIO DONATIANO. Rescripta, quibus usi non fuerint qui in fata concedunt, heredes possunt allegare, ut congrue impetrata successoribus emolumenta adquirant. P(RO)P(OSITA) ID. DECEMB. CONSTANT(INO) A. V ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                     5.

IDEM A. SEVERO P(RAEFECTO) U(RBI). Quotiens rescripto nostro praeiudicium vel moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur: quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. Nec praescriptionis igitur peremptoriae relaxatio petatur, nec contra edictum supplicetur. DAT X KAL. IUN. NICIAE PAULINO ET IULIANO CONSS.

                                                                                     6.

IDEM A. AD BARBARUM POMPEIANUM CONSULAREM CAMPANIAE. Etsi non cognitio, sed executio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut, si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur. DAT III ID. NOVEMB. AQUIS DALMATIO ET ZENOFILO CONSS.

                                                                                     7.

IDEM A. ET IULIANUS C. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Multabuntur iudices, qui rescripta contempserint aut distulerint. DAT. III NON. IUL. MEDIOLANO CONSTANTIO A. VIII ET IULIANO CAES. CONSS.

                                                                                     8.

IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus impetrata sunt, rescindantur, cum sit acerbius perurguendus, qui mansuetudinis nostrae pudore fatigato non quid utilitatibus publicis, sed quid suis fraudibus conveniret, aspexit. DAT. VIII. KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO VV. CC. CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AAA. PRINCIPIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum, manifestum est vires non posse sortiri. Circa omnes igitur par atque aequalis inlationis forma teneatur. DAT. VIII KALEND. OCTOB. AQUILEIAE ARCADIO A. I ET BAUTONE V. C. CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AA. REMIGIO P(RAE)F(ECTO) AUG(USTALI). Dubium non est contestationem intellegi etiam si nostrae fuerint tranquillitati preces oblatae, easque adversus heredem quoque eius, in quem porrectae sunt, vel ab herede eius, qui meruerit exerceri. Nam sicut ex causis numerosis etiam haec actio transmittitur ad heredem, quae testatori competisse monstratur, et e diverso definitione iuris consultorum omnium consona reponsione firmatur ab herede actionem non incipere, quae non competierit testatori. DAT. XIII KAL. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     11.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORIO). Rescripta ad consultationem emissa vel emittenda, in futurum his tantum negotiis opitulentur, quibus effusa docebuntur. ET CETERA. DAT. VIII ID. DECEMB. CONSTANTIONOPLI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.

                                                                                     12.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORIO). post alia. Nulli habetur ambiguum etiam ab heredibus et pro heredibus posse scripta nostri numinis allegari nec excludi temporibus nec aboleri casibus impetratum. ET CETERA. DAT.XIII KAL. MART. RAVENNA POST CONSULATUM HONORII VIIII ET THEODOSII V AA.


III. DE MANDATIS PRINCIPUM.

                                                                                     1.
  

IMPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. AD EUSIGNIUM PROC(ONSULEM) AFRICAE. Si quis adserat cum mandatis nostris se venire secretis, omnes sciant nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec ullius dignitate terreri, sive ille tribuni sive notarii sive comitis praeferat potestatem, sed sacras nostras litteras esse quaerendas. DAT. XVI KAL. IUL. VERONA, ACCEPTA PRID. KALEND. AUG. MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.


IIII. DE RESPONSIS PRUDENTUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Perpetuas prudentium contentiones eruere cupientes Ulpiani ac Pauli in Papinianum notas, qui, dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt, aboleri praecipimus. DAT. IIII K. OCT. CRISPO ET CONSTANTINO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) P(RAETORIO). Universa, quae scriptura Pauli continentur, recepta auctoritate firmanda sunt et omni veneratione celebranda. Ideoque sententiarum libros plenissima luce et perfectissima elocutione et iustissima iuris ratione succinctos in iudiciis prolatos valere minime dubitatur. DAT. V K. OCT. TREV(IRIS) CONSTANTIO ET MAXIMO CONSS.

                                                                                     3.

IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS) AA. AD SENATUM URBIS ROM(AE). POST ALIA. Papiniani, Pauli, Gai, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmamus ita, ut Gaium quae Paulum, Ulpianum et ceteros comitetur auctoritas lectionesque ex omni eius corpore recitentur. Eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis operibus miscuerunt, ratam esse censemus, ut Scaevolae, Sabini, Iuliani atque Marcelli omniumque, quos illi celebrarunt, si tamen eorum libri propter antiquitatis incertum codicum collatione firmentur. Ubi autem diversae sententias proferuntur, potior numerus vincat auctorum, vel, si numerus aequalis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat, qui ut singulos vincit, ita cedit duobus. Notas etiam Pauli atque Ulpiani in Papiniani corpus factas, sicut dudum statutum est, praecipimus infirmari. Ubi autem eorum pares sententiae recitantur, quorum par censetur auctoritas, quos sequi debeat, eligat moderatio iudicantis. Pauli quoque sententias semper valere praecipimus. ET CETERA. DAT. VII ID. NOVEMB. RAVENNA DD.NN. THEOD(OSIO) XII ET VALENT(INIANO) II AA. CONSS.


V. DE OFFICIO PRAEFECTORUM PRAETORIO.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD CONSTANTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Edicto omnes provinciales monemus, ut, si interpellantes proprios praesides contempti fuerint, gravitatem tuam interpellent, ut, si id culpa vel neglegentia praesidum admissum esse constiterit, ilico ad scientiam nostram referat gravitas tua, quo possint congrue coerceri. DAT. IIII K. SEPT. ANTIOCHIAE PAULINO ET IULIANO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Qui de statutis praesidalibus conqueruntur, cum ea in detrimentum legum prolata arbitrantur, ad tuae auctoritatis iudicium pervenire faciant, ut fractis atque convulsis quae perperam inpressa sunt ne nomen quidem sententiae possint retinere. DAT. XII K. FEB. CONSTANTIO ET MAXIMO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. AD BASSUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Super his, qui a praeside vel a quolibet alio iudice sententiam dictam infirmari deposcunt, sub eo fine sublimitatis tuae succedat examen, ut, si internis negotii usquequaque decursis ex evidenti claruerit sententiam a iure iustitiaque discedere, ea penitus explosa controversia de aequitate terminum capiat. Quod si consentanea sit legibus iam prompta sententia, eius pronuntiationis inprobus oppugnator, si patrimonio circumfluit, biennio in insulam relegatione plectatur eiusque bonorum media portio fiscalibus compendiis addicta cedat: quod si agrestis vitae sit aut egentis, ad biennii tempus in metallum detrudendus est. Quam legem in annotationibus quoque nostris de iterando post sententiam iudicio custodire debebis. DAT. XIIII K. NOVEMB. BASSO ET ABLAVIO CONSS.

                                                                                     4.

IMP. CONSTANTIUS A. AD LEONTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORIO). Moneantur iudices. qui provocationes vitantes sub praetextu relationis differunt causas civiles, coepta negotia terminare, ut, si quis appellandum crediderit, in auditorio sacro aput auctoritatem tuam vel eos, qui de appellationibus iudicant, negotium audiatur. DAT. III K. AUG. CONSTANTIO III ET CONSTANTE II AA. CONSS.

                                                                                     5.

IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Inter cetera solita perpetrari plerique dividere arbitrio suo annonarias species deteguntur, quod nulli omnino fas est praeter sublime fastigium praefecturae. Nullus igitur iudex sine auctoritate tua in speciebus annonariis erogandis habeat facultatem. DAT. XV K. AUG. MED(IOLANI) ARBITIONE ET LOLLIANO CONSS.

                                                                                     6.

IDEM AA. MUSONIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nullum patimur praefectorum in aliena dioecesi emolumenta annonaria erogare. DAT. VII ID. IUN. HAERBILLO DATIANO ET CEREALE CONSS.

                                                                                     7.

[IDEM] AA. MUSONIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Citra nostra praecepta nulli annonas cognoscas esse praebendas. DAT. IIII ID. IUN. MED(IOLANI) INDICTIONE XV.

                                                                                     8.

IMPPP. VAL(ENS), GRAT(IANUS) ET VAL(ENTINI)ANUS AAA. AD MARINUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Ex eorum corpore atque ordine, qui sacris cognitionibus praesunt propriamque apparitionem hanc potissimum sustinent, ut speciali officio eminentiae tuae iudiciis obsecundent, cum interposita in aliis iudiciis provocatione definiendi negotii suscipiant curam, eos, qui ad proximatum perveniant vel militiae ordine vel exercitationis merito, deligere debebis, submotis ceteris, quos extra sortem positos et aliunde venientes secreto ordini non oportet adiungi. DAT. VII ID. MART. VALENTE VI ET VAL(ENTINI)ANO II AA. CONSS.

                                                                                     9.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. TATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quos iudices corpore marcentes et neglegentes desidiae somniis oscitantes, si quos servilis furti aviditate degeneres vel similium vitiorum labe sublimitas tua reppererit involutos, in eos vindictam publicae ultionis exaggeret et amotis vicarios subroget, ut ad nostrae mansuetudinis scientiam non crimina, sed vindicta referatur. DAT. VI NON. MART. MED(IOLANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AAA. ADDEO COM(ITI) ET MAGISTRO UTRIUSQUE MILITIAE. De ordinario iudice semper inlustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria. DAT. PRID. ID. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO CONSS.

                                                                                     11.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. VINCENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Omnes qui provincias regunt, reliqua sui temporis deposita administratione compellant; possessores vero, quos ad inplendas necessitates nulla potest verecundia commovere, conventi intra annum trina vice, nisi omnes inpleverint functiones, duplatum debitum per officium magnificentiae tuae inpleant. DAT. III ID FEB. MED(IOLANO) HON(ORIO) A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.

                                                                                     12.

IDEM AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Per omnes provincias dioeceses tuae per Africam largitionalium titulorum comitum subm[o]tis dispositionibus magnificentiae tuae huius tituli curam necessitatemque permittimus amotis palatinis omn[i]bus. Sciant itaque omnes vicarii vel ordinarii iudices ad se, si d[is]simulata fuerit exactio, culpam esse referendam. DAT. V ID. OCTOB. THEODORO V. C. CONS.

                                                                                     13.

IDEM AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Iam dudum e provinciis arceri iussimus palatinos, cum omnis exactio ad diligentiam magnificentiae tuae et virorum spectabilium vicariorum nec non et ordinariorum iudicum sollicitudinem debeat pertinere: et nunc eadem confirmantes decernimus, ut, si quis palatinus ex officio viri inlustris comitis sacrarum largitionum per provincias repertus fuerit, qui exactionem sibi audeat vindicare, ad audientiam v(iri) i(nlustris) comitis sacri aerarii ferro obrutus derigatur vel si est idoneus, curiae vindicetur. Eos sane palatinos, qui a v(iro) i(nlustri) comite rei privatae cum publicis litteris destinantur ad commonitionem iudicis, quo facilius ex praediis rei nostrae conferantur debitae pensiones, cum summa degere praecipimus disciplina: de quorum nominibus, si temere versati fuerint, ad sublimitatem tuam referri per ordinarios iudices oportebit, ut in eos severissime vindicetur. DAT. V K. DEC. MED(IOLANO) STILICHONE ET AURELIANO. CONSS.

                                                                                     14.

IMPPP. ARCAD(IUS), HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORIO). Si qui posthac velut indebitis oneribus gravati ad preces crediderint convolandum sive de naviculariis rationibus sive de transvectionibus sive de lustralis auri argentive conlatione, de omnibus his atque huiusmodi ordinationibus rescribta quae emitti contigerit, ad sedem sublimitatis tuae rescribantur. DAT. VII ID. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.


VI. DE OFFICIO PRAEFECTI URBIS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTIUS A. AD SENATUM. [C]um appellatio interposita fuerit per Bithyniam, Paphlagoniam, Lydiam, Hellespontum, insulas etiam ac Phrygiam salutarem, Europam ac Rhodopam et Haemimontum, praefecturae urbi iudicium sacrum appellator observet. DAT. V NON. MAI. TAURO ET FLORENTIO CONSUL.

                                                                                     2.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD SYMMACHUM PRAEFECTUM URBI. Sacrae definitionis ius magnificentiae tuae detulimus, cum ab urbis Romae vicario interposita provocatio nostrae cognitionis opperiri videbitur dignitatem. DAT. VI ID. MED(IOLANO) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSUL.

                                                                                     3.

IDEM AA. SEVERO VIC(ARIO) URBIS. [S]i quando provocatio interposita adversus sententias vicariae potestatis nostrae cognitionis videatur arbitrium opperiri, nulla itineris fatigatione laedatur; sed vir magnificus p(rafectus) u(rbi) rite sollemnibus ordinatis vicem nostram sustinens sacrae disceptationis arbitrium suscepto litis examine terminabit. DAT. VI K. IUL. CONSTANTINOPOLI DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AA. AD SYMMACHUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si quid sacer ac venerabilis populus deferri aliquibus consideratione vetustatis et gratia postularit, id non ante praebeatur, quam tranquillitatis nostrae fuerit consulta sententia. DAT. VI ID. MART. VALENTINIANO ET VALENTE CONSULIBUS.

                                                                                     5.

IDEM AA. AD VOLUSIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). [S]tudentibus nobis statum urbis et rationem annonariam aliquando firmare in animo subiit eiusdem annonae curam non omnibus deferre potestatibus. Ac ne praefectura urbis abrogatum sibi aliquid putaret, si totum ad officium annonarium redundasset, eidem praefecturae sollicitudinis ac diligentiae necessitatem mandamus, sed non ita, ut lateat officium annonariae praefecturae, sed ut ambae potestates, in quantum sibi est negotii, tueantur annonam sitque societas muneris ita, ut inferior gradus meritum superioris agnoscat atque ita superior potestas se exerat, ut sciat ex ipso nomine quid praefecto debeatur annonae. DAT. II NON. APRIL. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. II CONSUL.

                                                                                     6.

IDEM AA. AD PRAETEXTATUM PRAEFECTUM URBI. Illustris sinceritas tua quasi in speculis tuebitur, quemadmodum singuli, quibus intra urbem Romam publicum munus iniungimus, credito sibi famulentur officio: et si aliquis indignum administratione se gesserit, referre non differat, [ut] veritate comperta continuo alium idoneum vel tuae celsitudinis testimonio vel nostro dirigamus arbitrio. DAT. XII K. OCT. NOVO MANSIONE VALENTINIANO ET VALENTE CONSUL.

                                                                                     7.

IMPPP. VALENS, GRATIANUS ET VALENTINIANUS AAA. AD RUFINUM PRAEFECTUM PRAETORIO. Suis partibus annona praefectura moderatur, sed ita, ut ex veterum more praefecto urbis per publicum incedente honoris eius et loci gratia expensio panis habeatur. Eatenus tamen praefecturam annonae cedere volumus dignitatis fastigio, ut curandi partibus non cedat. Neque tamen apparitoribus urbanae praefecturae annonarium officium inseratur, sed apparitorum aemulatione secreta ministerio suo annonae praefectura fungatur, non ut potentiae subiecta, sed ut negotii sui diligens tantumque se a contemptu vindicans, quantum non pergat in contumeliam superioris. praefectura autem urbis cunctis, quae intra urbem sunt, antecellat potestatibus, tantum ex omnibus parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet. DAT. III ID. IUL. VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSUL.

                                                                                     8.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. AD BASSUM PRAEFECTUM URBI Apparitoribus tuis stationes, quas habuere antiquitus, statuimus esse reddendas. Igitur pristino more servato ad omnes provincias, quas vel divi Constantini constitutio dederat vel Probus vir illustris permissa sibi a patre nostro potestate reddiderat, praecelsa sinceritas tua principes destinabit; qui sane meminerint nihil morae in his, quae primipili nomine res poscuntur esse faciendum. DAT. X K. DEC. MED(IOLANO) ANTONIO ET SYAGRIO CONSUL.

                                                                                     9.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. AD. SYMMACHUM PRAEFECTUM URBI. Disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit imperator. Si quis igitur iudicum fuerit repertus, qui supercilium suum principali aestimet iudicio praeferendum, quinque libras auri eius officium, nisi formam nostrae sanctionis suggesserit, decem ipse fisci viribus inferre cogatur DAT. V K. MAI. MED(IOLANO) POST CONSULATUM RICHOMERIS ET CLERCHI VV. CC.

                                                                                     10.

IDEM AAA. NEOTERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Sacrum iudicium praefecti urbis aeternae paucis dabat reddebatque regionibus: et ideo huic Bithyniam atque Paphlagoniam nec non Phrygiam salutarem credidimus deputandas, ut appellationes suas ad illud mittant examen illudque expectent iudicium in sacrae cognitionis eventu. DAT. ULPIANIS AD IULIANAM. ACCEPTA II ID. A. CRAGO.

                                                                                     11.

IMPP. HONORIUS ET THEODSIUS AA. CONSULIBUS, PRAETORIBUS, TRIBUNIS PLEBIS, SENATUI SUO SALUTEM DICUNT. POST ALIA: Nihil sibi intra urbem agendum praesumat executio militaris, ac si quid erit forte praeceptum, in notitiam prius urbanae veniat praefecturae quae aut compleat congrua iuri mandata aut contra ius imposita depellat. Itaque decernimus, ut, si quis in privato negotio adversus senatorem aut aliquem sacratissimae urbis corporatum seu qui in urbe larem locaverit, sive intra urbem sive per provincias exsecutionem poposcerit militarem, litis, etiam si bona sit, careat eventu: et si quis cuiuslibet honoris aut militiae intra urbem sacratissimam vel in provinciis etiam in actu publico apparitionem habuerit militarem et senatorem vel corporatum urbis aeternae seu in urbe seu in provinciis levi saltem conventione pulsaverit aut iudex non vindicaverit, in perpetuum honore privetur, ita ut salvis de urbano foro praescriptionibus negotia universa dicantur et contra omnem exhibitionis iniuriam non modo senatorem, sed quemvis Romanis corporibus insertum leges tueantur. Quodsi in his tuendis vir inlustris praefectus urbi neglegentia aut trepidatione defuerit, careat dignitate, quam nescit tueri: eos autem, qui armato officio deputati desiderii temeritatem secuti sunt, adflictos supplicio corporali praefecti vigilibus obsequio praefecturae urbanae sententia deputabit, ita ut perpetua eius officii apparitione devincti mutandae militiae ademptam sibi intellegant potestatem, supplicio maiore retinendi, si quolibet genere ad id quod prohibetur inrepserint. DAT. VII ID. AUG. RAVENNA ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSUL.

                                                                                     12.

IMP. THEODOSIUS A. CONSTANTIO P(RAEFECTO) U(RBI). Primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat, hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine vel condicionis humanae fine praeventus vel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria vacante locum is, qui iuxta matriculae veritatem sequitur, obtineat. DAT. XIII K. IAN. CONSTANTINOPOLI VICTORE V. C. CONSUL.


VII. DE OFFICIO MAGISTRI MILITUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTIUS A. ET IULIANUS CAES. HERMOGENI P(RAEFECTO) P(RETORIO). De cetero, quotiens aliqua necessitas depoposcerit transferri de loco milites ad alium locum, communicato tractatu cum magistro equitum ac peditum id fieri oportebit, ut ad ea loca, quae publica utilitas depoposcerit, transferantur. DAT. V K. IUN. SIRMIO EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.

                                                                                     2.

IMPPP. THEOD(OSIUS), ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. ADDEO COM(ITI) ET MAGISTRO UTRIUSQUE MILITIAE. Corrector quidem provinciae Augustamnicae ob inlatam duci contumeliam, ut cum officio suo condemnaretur, meruit; a sede autem sublimitatis tuae usurpari iudicii pars ista non debuit, quia semper de ordinario iudice illustris est cognitio praefecturae. DAT. II ID. IAN. CONSTANTINOPOLI THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO CONSUL.

                                                                                     3.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HONORIUS STILICHONI MAGISTRO MILITUM. Sicut clarissimis viris comitibus et ducibus diversarum provinciarum et limitum, ita et viro spectabili comiti per africam principes et numerarii ex officio magisteriae potestatis mittantur, sub ea tamen condicione, ut emenso unius anni spatio singuli qui designati sunt intra Africam officio functi et actuum suorum et fidei, quam exhibuerint rei publicae, reddendam sibi non ambigant rationem. DAT. ID. SEPT. MED(IOLANO) HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSUL.

                                                                                     4.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. AD HYPATIUM MAGISTRUM MILITUM PER ORIENTEM. Apparitores officii tuae praestantiae ad aliud iudicium trahi ex auctoritate sacrorum rescriptorum minime oportebit, etiamsi quis id a nostra clementia vel exposita vel suppressa veritate meruerit. Sciat igitur illustris magnificentia tua sub te, sive civiliter sive criminaliter appetuntur, eos litigare debere. DAT. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI CONSTANTIO ET CONSTANTE VV. CC. CONSUL.


VIII. DE OFFICIO QUAESTORIS.

                                                                                     1.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. FLORENTIO MAGISTRO MILITUM. Viro illustri quaestore Eustathio suggerente cognovimus per innovationem quorundam a minore laterculo praeposituras fuisse sublatas, quod iam in alteram consuetudinem derivatum ex integro revocare noluimus. Quadraginta vero praeposituras minori laterculo pro infra scripta instructione eius restitui praecipimus, ut de scrinio memoriae de cetero emittantur, observaturo sublimitatis tuae officio, ut nihil de memorato numero sibi usurpet, quo pro parte habeat inconcussum quod contra rationem fuerat immutatum. DAT. ID. OCT. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSUL. SCRIPTA EODEM EXEMPLO SAPRICIO MAGISTRO MILITUM, HELIONI MAGISTRO OFFICIORUM ET EUSTATHIO QUAESTORI.

                                                                                     2.

IMP. THEODOSIUS A. SALLUSTIO, VIRO ILLUSTRI COMITI ET QUAESTORI. (L)aterculi curam totius scias ad tuae sublimitatis sollicitudinem pertinere, ita ut tuo arbitratu ex scrinio memoriae totius minoris laterculi dignitates, hoc est praepositurae omnes, tribunatus et praefecturae iuxta consuetudinem priscam clementiae meae auctoritate deinceps emittantur. DAT. VII K. MAI. CONSTANTINOPOLI VICTORE V. C. CONSULE.

                                                                                     3.

IDEM A. HELIONI COMITI ET MAGISTRO OFFICIORUM. Omnes minoris laterculi dignitates, quae sub cura quidem ac sollicitudine viri inlustris quaestoris esse antea videbantur, postea vero vel universae vel mediae ad magistrorum militum potestatem dispositionemque transierant, placuit nunc clementiae meae vetusti temporis more renovato ad prisca deinceps iura revocare. DAT. III K. MAI. CONSTANTINOPOLI VICTORE V. C. CONSULE.


VIIII. DE OFFICIO MAGISTRI OFFICIORUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTIUS A. ET IULIANUS CAES. AD AGENTES IN REBUS. Universi, qui indignis natalibus et conversatione deterrima ad scholam agentium in rebus adspiraverunt vel translati sunt, cognoscente v(iro) c(larissimo) comite et magistro officiorum vestro consortio secernantur, ut ita vos privilegiis dudum indultis frui possitis. Ad ducenam etiam et centenam et biarchiam nemo suffragio, sed per laborem unusquisque perveniat, usus omnium testimonio : principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat et labor. Adiutor praeterea, in quo totius scholae status et magistri securitas constituta est, omni schola testimonium praebente, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio, data omnibus contra dicendi licentia, si hanc legem quisquam violare temptet. DAT. ET P(RO)P(OSITA) ROMAE IN FORO TRAIANI K. NOV. EUSEBIO ET HYPATIO CONSULIBUS.

                                                                                     2.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. AD PRINCIPIUM MAGISTRUM OFFICIORUM. Nefas est a minoribus maiora vel posci vel sperari: ideoque nemo a nobis postulet agentum in rebus aliquem militiae [potiori] sociari, nisi quem tua acceptio probari debere significat, ita ut petitorem constet loco esse potiorem. Ordinem vero militiae atque stipendia nemo praevertat, etiamsi nostri numinis per obreptionem detulerit indultum: ac si formam istius modi docebitur obtulisse, in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire. P(RO)P(OSITA) HADRUMETI VII ID. MART. POST CONSULATUM ARCADI A. I ET BAUTONIS V. C.

                                                                                     3.

IMPPP. ARCADIUS, HONORIUS ET THEODOSIUS AAA. AEMILIANO MAGISTRO OFFICIORUM. Magnificentia tua matriculam scholae agentum in rebus ex nostra auctoritate tractabit atque perficiet, ut sedula inspectione laboriosi segnibus, praesentes absentibus ac sibi perpetuo vacantibus praeferantur: ii quoque, quos sua virtus cum nostra munificentia gradibus honoravit sive effecit, praemiorum sibi delatorum competenti firmitate potiantur, quo secreta ignobili turba multorum industrius quisque et labore non minus quam genere nobilis obsequiis nostris inhaereat. DAT. K. AUG. ANCYRAE STILICHONE II. ET ANTHEMIO CONSUL.


X. DE OFFICIO COMITIS SACRARUM LARGITIONUM.

                                                                                     1.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD SYAGRIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Palatinos strenuos regionibus singulis attributos iubemus eam in cunctis adhibere sollertiam, ut non modo abire e provincia non sinatur qui canonem propriae administrationis exactum certissimis nequeat adprobare documentis, verum etiam mansuetudinis nostrae instructa cognitio eum graviore vindicta censeat corrigendum. DAT. III NON. IUL. VIMINACIO SYAGERIO ET EUCHERIO CONSUL.

                                                                                     2.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. TRIFOLIO COMITI SACRARUM LARGITIONUM. [P]alatini monitores frequentissimi ad profligandos largitionales titulos iudicibus ordinariis semper adsistant, deinde, si alicuius remissior super hoc fuerint aura detecta, tamdiu unusquisque iudex a palatinis intra provinciam a se administratam peracto iam honore teneatur, quamdiu per eum id quod debitum fuerit exigatur.DAT. VI ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE COSS.

                                                                                     3.

[I]DEM AAA. AD FLORENTIUM COM(ITEM) SACRARUM LARGIT(IONUM). In omnibus causis ita cognitioni iurgiorum operam dabis, ut extra ordinem ac sine temporibus recognoscens mature, cum ratione tulerit, ac rursus severius, si iustitia persuaserit, definitivam scias promendam esse sententiam. DAT. V K. DEC. ARCADIO A I [ET BAUTONE CONSS.].

                                                                                     4.

IDEM AAA. SEVERINO COM(ITI) SACRARUM LARGIT(IONUM). Comperimus inconsulto praefecto urbis ac penitus ignorante raptos ad supplicium mercatores corporalibus affectos iniuriis, gravis insuper multae acerbitate nudatos. Cum igitur omnia corporatorum genera, quae in Constantinopolitana urbe versantur, universos quoque cives atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas, si cuiuspiam fortasse personam fisci flagitabit examen vel in aliquem horum similis posthac redundabit invidia, is non per officium palatinum, sed per apparitionem sedis urbanae cognoscendo negotio praeparatus ad eum cognitorem, cui urbs tota subiacet, deducetur, ut ab eo possit audiri aut, si necessitas suaserit, ad iudicium tuum te petente transmitti.DAT. XVII K. MAI. MEDIOL(ANO) TATIANO ET SYMMACHO CONSUL.

                                                                                     5.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. ANTHEMIO [COMITI] SACRARUM LARGITIONUM. [Q]uia per neglegentiam iudicantis quidam se perperam queruntur esse deiectos, cunctos, qui in hac iniuria continentur, locis debitis praecipimus reddi debere; illos vero, qui sine commeatu aut sine officii publici neccessitate per provincias divagantur, tuo examini praesentatos arbitrio celsitudinis tuae condemnatione percelli, deinde militia sententiae tuae, prout visum tibi fuerit, auctoritate privari, hos vero, qui hanc secuti militiam cohortalina officia deseruerunt, a perperam quaesita militia prohiberi.DAT. VII K. SEPT. CONSTANTINOPOLI STILICHONE ET AURELIANO CONSUL.

                                                                                     6.

IDEM AA. HADRIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In exactionibus largitionalium titulorum iuxta veterem consuetudinem palatinorum iudicibus incumbat instantia: ad hoc enim tantum videntur emitti, ut rectoribus vigilanter immineant. ET CETERA. DAT. III K. MART. MED(IOLANO) VINCENTIO ET FRAVITO CONSUL.

                                                                                     7.

IDEM AA. LIMENIO COM(ITI) SACRARUM LARGITIONUM. Observandum esse censemus, ut bini in singulis indictionibus per singulas provincias palatini dirigantur, ita ut singularum librarum auri adiutores per singulos multa constringat, si legis nostrae definitiones neglexerint vel minus idoneos destinaverint. Quibus haec cura debet esse praecipua, ut periculo proprio notoriis destinatis super neglegentia iudicum, si ita res exegerit, conquerantur, ne eorum sit inpunita desidia. Iudices quoque de eorum nominibus referre convenit, quos commodis propriis magis quam utilitatibus publicis studere praeviderint: breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos aurumque exactum ad sacras largitiones sine ulla dilatione mittatur.DAT. III K. MART. ME(DIOLANO) VINCENTIO ET FRAVITO CONSUL.

                                                                                     8.

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. AD VOLUSIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Non amplius quam semel intra eandem provinciam quicquam publici muneris palatinus exerceat, sed adiutoris suggestio gestis expressa teneatur, quae et nomen palatini et ei, qui dirigendus est, in eandem provinciam nihil ante commissum evidenter expromat. Quod si aut huiusmodi sollemnitate neglecta aut repetito actu ad provinciam missus fuerit palatinus, adiutorem officii et primicerium atque secundicerium triginta librarum auri poena percellat, nec uti licebit his fortasse praestigiis, quod eidem, non eadem tamen, possint gerenda committi: eundem enim palatinum intra eandem provinciam quicquam muneris iterum procurare non licet. Palatini vero scient sibi cum provincialibus nihil esse commune. Iudicibus sane oportebit insistere et si inter eos breves, quos ad provinciam deferent, et eos, qui a provinciarum tabulariis proferuntur, fuerit aliqua diversitas, adscitis sibi in consilium ex provincia quinque honoratis inter palatinum ac tabularium provinciae moderator cognoscat et discussa brevium fide accelerari exactionem iubebit aut censurae legum veterum subiacebit. Noverint sane provinciarum moderatores nullam prorsus exactionis partem ad palatinum officium pertinere nec umquam his adminicula praebenda. Sed nec susceptori quidem aut tabulario provinciae palatinus incumbet, neque a susceptore summam inlatorum neque nominatorios breves a tabulario postulabit, cum haec omnis sollicitudo sit iudicis. Comitibus quoque titulorum, si quando eos ad provinciam mitti ratio necessitatis exegerit, nulla adminicula de palatino dari iubemus officio, sed sola eis provincialis apparitio parebit, poena viginti librarum auri comitem titulorum et officium feriente palatinum, si quis palatinorum cuilibet comiti titulorum fuerit adiunctus.DAT. III K. MART. RAVENN(AE) FELICE ET TAURO CONSUL.


XI. DE OFFICIO COMITIS REI PRIVATAE.

                                                                                     1.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. MINERVIO COM(ITI) REI PRIVATAE. Manentibus fideiussorum atque subsignationum meritis et possessoribus in eadem, qua nunc habentur, conductione durantibus ad palatinorum curam et ad rationalium officia omnium rerum nostrarum et totius perpetuarii, iuris exactio revertatur nihilque omnino de exactione reddita, hoc est perpetuarii iuris vel sacratissimae domus ad ordinarios iudices pertineat. Meminerint autem officia ordinariorum iudicum non leve fortunis suis imminere dispendium, nisi omnia reliqua praeteriti temporis curaverint exigenda, quae penes conductores ipsorum desidia aut coniventia resederunt. DAT. X K. IAN. MED(IOLANO) CAESARIO ET ATTICO CONSUL.

                                                                                     2.

[IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. FIRMINO, COM(ITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM)]. Divae memoriae Valentiniano iuniori subreptum est, ut ordinariorum iudicum officiis actores seu conductores dominicos conveniendi licentia negaretur; et idcirco ad rationales privatae rei exigendorum fiscalium debitorum ex illo tempore cura translata est. Ad hanc tamen inutilem praecepti novitatem etiam illud adiectum est, ut, si quid in rei privatae nostrae praediis sceleris esset admissum, quod pro sua atrocitate ulcisci potestas, nisi ferro accincta, non posset, exhibendorum reorum nisi qui per dominicos deducerentur et defenderentur actores, ordinario iudici copia non pateret. Quod ne deinceps fiat, hac sanctione prohibemus. DAT. VIIII K. IUN MED(IOLANO), HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSUL.


XII. DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AELIANO PROCONSULI AFRICAE. Omnes civiles causas et praecipue eas, quae fama celebriores sunt, negotia etiam criminalia publice audire debebis tertia, vel ut tardissime quarta vel certe quinta die acta conficienda iussurus. Quae omnia legati quoque coercitione commoniti observabunt.DAT. III K. NOV. TREV(IRIS), CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII COSS.

                                                                                     2.

IDEM A. AD PROCULUM. Et publicae disciplinae interest et proconsulari convenit dignitati, ut publicarum exactionum ceterarumque rerum curam et notitiam ad tuam redigas potestatem, ita ut non officialium instructione et voce fraudulenta contentus sis, sed ipsorum iudicum curam responsionemque condiscas praefecti annonae et rationalium, si fidelis est ea instructio. Ita enim provincialibus contra iniquas exactiones poterit subveniri. DAT. VII K. IAN. CONSTANTINO A. V ET LICINIO CAES. CONSUL.

                                                                                     3.

IDEM A. AELIANO PROCONSULI AFRICAE. Legati non solum civiles, sed et criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur: ab omnibus enim iudicibus hoc observari oportet, ut supputato tempore competenti, quo necessaria causae criminalis instructio poterit adhiberi, maturam vel nocens poenam vel absolutionem innocens consequatur. DAT. K. OCT. CONSTANTINO A. ET CONSTANTIO CONSUL.

                                                                                     4.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCADIUS AAA. FLACCIANO PROCONSULI AFRICAE. Officio, quod tuis meritis obsecundat, non curialem quemquam nec plebeia stirpe progenitum volumus adgregari: ac si qui erunt inter apparitores huiusmodi, restitui eos debitis muniis mox iubemus. Veteranorum filios militare permittimus, ut, licet diversa condicione, paternam tamen teneant sub cingulo viliore fortunam. DAT. NON. OCTOB. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSUL.

                                                                                     5.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. SIMPLICIO PROCONSULI ASIAE. Officium Hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis nostrae adiit et expositis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus urgebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. Cuius allegationes humanae proclivius pium principem commoverunt. DAT. VIII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. IIII ET HONORIO A. CONSUL.

                                                                                     6.

IDEM AA. VICTORIO PROCONSULI AFRICAE ET DOMINATORI VICARIO AFRICAE. Apparitioni tuae et legatorum quadringentos de his dumtaxat, quos rei publicae membra non querentur sibi esse detractos, censuimus deputandos, ita ut, si modum hunc quisquam vitio temeritatis excesserit, quinis libris auri per singulos neglegentia iudicum, denis autem officium sine dilatione multetur. Quisquis igitur vel ex curiis vel ex ceteris corporibus in officio repertus fuerit, origini suae reddatur. Quod si praeter statutum numerum aliqui fuerint, quos ab omni nexu liberos vel curiae vel collegia forte non vindicent, arbitrii tui officiique publicas necessitates instruant, ita ut idem circa statutum numerum officii tui permaneat annonarum numerus, qui hucusque servatus est. DAT. XII K. IUN. MED(IOLANO), HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSUL.

                                                                                     7.

IDEM AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ET PRAEFECTO ANNONAE. POST ALIA: Antiquam exigendi consuetudinem in omni annonario ac superindicto canone servandam esse censemus, ut submotis omnibus exactoribus, qui de diversis officiis extra morem nunc usque directi sunt, officium proconsulare postulet, quod exigere consuevit, nec alienis se partibus inpudenter inserat. ET CETERA. DAT. III K. OCTOB. ALTINO THEODORO V. C. CONSUL.

                                                                                     8.

IDEM AA. POMPEIANO PROCONSULI AFRICAE. [Pr]avam licentiam iudicum his cancellis severitatis includimus, ut, si quis proconsulum vicem propriae potestatis in legatum suum velut ingratus nostro beneficio repraesentaverit, triginta librarum auri inlatione multetur eademque condemnatione legatus feriatur. Primates quoque officii par poena contineat, nisi deferentibus inlicita et ambientibus obviaverint. DAT. PRIDIE K. IAN. MED(IOLANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSUL.


XIII. DE OFFICIO COMITIS ORIENTIS.

                                                                                     1.
    

[I]MPPP. THEOD(OSIUS), ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AAA. RUFINO P(RAEFECTO) [PRAETORIO] ORIENTIS. In officio comitis Orientis non amplius quam DC apparitores habeantur, quos quidem publicis necessitatibus adeo novimus abunde suppetere, ut per eos patrimonialium per Orientem possessionum maturetur exactio. DAT. III K. IAN. HERACLEAE ARCADIO III ET HONORIO II AA. CONSUL.


XIIII. DE OFFICIO AUGUSTALIS.

                                                                                     1.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. FLORENTIO PRAEF(ECTO) AUG(USTALI). Per Thebaidam atque Augustamnicam provincias officium tuum et officia iudicum competentium omnia tributa exigere suscipere postremo compellere iubemus, ita ut, si qui militares possessores in memoratis provinciis fuerint, hi in tantum per militare officium exigantur. Iam si qui de provincialibus nostris ad inferenda quae debent audaces extiterint, ad nostram clementiam referes, ut, ubi nos iusserimus, per castrenses milites exigantur.

                                                                                     2.

DAT. XIII K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO N. P. ET EVODIO CONSUL.IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Praefectus Augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia ac super his referendi, non amovendi vel puniendi habeat potestatem. DAT. PRIDIE NON. DEC. CONSTANTINOPOLI OLYBRIO ET PROBINO CONSUL.


XV. DE OFFICIO VICARII.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD SILVIUM PAULUM MAG ITALIAE. POST ALIA: Ne tua gravitas occupationibus aliis districta huiusmodi rescriptorum cumulis oneretur, placuit has solas causas gravitati tuae iniungere, in quibus persona potentior inferiorem aut minorem iudicem premere potest aut tale negotium emergit, quod in praesidali iudicio terminari fas non est, vel quod per eosdem praesides diu tractatum apud te debeat terminari. DAT. V K. MART. NICOM(EDIAE) PAULINO ET IULIANO CONSUL.

                                                                                     2.

IMP. CONSTANTIUS A. AD CAESONIANUM VIC(ARIUM) AFRICAE. Relationes iudicum, qui provincias regunt, nec non et rationalium ceterorumque, qui aliquid scientiae nostrae relatum cupiunt, susceptas tua sublimitas nobis celeriter intimare debebit. DAT. IIII K. OCT. PHILIPPO ET SALIA CONSULIBUS.

                                                                                     3.

[I]DEM A. ILICO CONSUL(ARI) NUMIDIAE. Cum aliquid rectores provinciaurm ad nos referre voluerint, id prius ad vicarium referatur, cui scriptum est, ut suggestiones vel relationes per prosecutores ad comitatum meum transmittendas suscipiat et, quod faciendum viderit, expleat, quippe hoc praeter alia cursus quoque publicus magna relevatione firmabitur. DAT. III NON. DEC. SIRMIO CONSTANTIO A. VI ET CONSTANTE C. CONSUL.

                                                                                     4.

IMP. IULIANUS A. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Rectores provinciarum sublimitas tua conveniat, ut cunctis de rebus, de quibus ad nos et ad vestram scientiam crediderint referendum, vicarios esse participandos sciant. ACCEPTA VIII ID. IUN. MAMERTINO ET NEVITTA CONSUL.

                                                                                     5.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD DRACONTIUM VICARIUM AFRICAE. Officium vicariae per Africam praefecturae intra eum numerum colligatur, ut trecentos minime possit excedere, sicuti ceterorum vicariorum esse praecepimus. DAT. VIII K. FEB. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSUL.

                                                                                     6.

IDEM AA. AD CRESCENTEM VICARIUM AFRICAE. Si quando ex allectis vel susceptoribus aut tabulariis quispiam ratiocinio sive fraude perhibetur obnoxius, non officialis ad exhibitionem eius dirigatur, sed rectori provinciae rei indago mandetur. Ubi primum tamen sinceritas tua provinciam introierit, requirat attente, quam ordinarius index iniunctis rebus diligentiam efficaciamque detulerit: qui eorum titulorum, de quibus instructus est, non ad plenum vel discussionem egisse vel satisfactionem deprehenditur curasse, fas erit eum pro neglectu utilitatis publicae dignam commonitionis subire censuram. DAT. IIII K. MART. TREV(IRIS) MODESTO ET ARINTHEO CONSUL.

                                                                                     7.

IMPPP. VALENS, GRATIANUS ET VALENTINIANUS AAA. ANTONIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In civilibus causis vicarios comitibus militum convenit anteferri, in militaribus comites vicariis anteponi: quotiensque societas in iudicando contigerit, priore loco vicarius ponderetur, comes adiunctus accedat; si quidem, cum praefecturae meritum ceteris dignitatibus antestet, vicaria dignitas ipso nomine eius se trahere indicet portionem et sacrae cognitionis habeat potestatem et iudicationis nostrae soleat repraesentare reverentiam. DAT. VIII ID. IAN. GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSUL.

                                                                                     8.

IDEM AAA. AD HESPERIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Relationes vicariorum, si quando usus attulerit, ad nostram mansuetudinem deferantur; nam etsi plura sunt, quibus etiam illustris censura tua inconsultis quoque nobis potest dare responsum, scimus tamen aliquanta esse, quae nisi auctoritas principalis oraculi solvere non potest. Et relationes iudicum libenter audimus, ne administratorum decrescere videatur auctoritas, si eorum consulta veluti profanorum preces a nostris adytis repellamus. DAT. XII K. FEB. GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSUL.

                                                                                     9.

IDEM AAA. AD ALYPIUM. Omnes largitionales titulos laudabilitatis tuae officium more pristino curabit implere speciali cura et periculo, [ut] utique post hanc praeceptionem culpam cum rationalis officio communicare non possit, a quo etiam curam alienam esse cognoscat. DAT. K. IUN. TREV(IRIS). ACCEPTA NON. IUL. VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSUL.

                                                                                     10.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. AD SYAGRIUM. Vicario Africae aditus provinciae proconsularis inhibendus est tantumque ei consilii gratia in Thevestinam civitatem accessus pateat. Canoni autem cogendo annonae p(rae)f(ectus) immineat. Vestes largitionales sinceritatis tuae cogat officium, cui negotio etiam rationalis insistat, ita tamen, ut principe loco apparitores tuos maneat et coactionis instantia et deceptionis invidia. Vectigalia sane apud Karthaginem constituta vicariae praefecturae apparitio procuret. PP. KARTHAGINE. DAT. VII K. SEPT. AUXONIO ET OLYBRIO CONSUL.

                                                                                     11.

IIDEM AA. IUSTIANO VICARIO PONTICAE. Cornicularios officii, quod meritis tuis paret, institutam antiquitus ordinationem militiae repetisse cognovimus, ut peracto corniculario agentium in rebus numero conectantur. Sed divalia statuta obsistunt, quibus comperimus virorum quoque illustrium praefectorum praetorio cornicularios, comitis quin etiam Orientis camelorum gregibus praecepto sic temporis praefici, quo vicariorum omnium corniculariis variae erogationis in urbe Constantinopolitana constat impositam functionem. DAT. II NON. APRIL. THESSAL(ONICAE) GRATIANO V ET THEODOSIO I[AA. CONSS.]

                                                                                     12.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. OMNIBUS VICARIIS. Singuli vicarii per dioeceses sibi creditas ter centenos tantum noverint militare debere, ita ut, quicumque maiorum nexu curiis debentur, municipum functionibus dentur et nemo privilegii alicuius praetextu aut annositatis se defendat obstaculo. DAT. VI K. NOV. HONORIO N. P. ET EVODIO V. C. CONSUL.

                                                                                     13.

IDEM AAA. HAVE TATIANE K(ARISSIME) NOB(IS). Officium dioeceseos Asianae, cuius octo provinciarum ambitus per spatia latiora tenduntur, ducentorum niti apparitione praecipimus. DAT. IIII K. MAI. MED(IOLANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSUL.

                                                                                     14.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. EUSEBIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Cavendum est, ne qua ob canonem Africae fiat frumenti deceptio. Vicarium itaque virum spectabilem per Africam volumus in proconsulari provincia exactionis et transmissionis necessitates arripere. DAT. XIIII K. IAN. ROM(AE) OLYBRIO ET PROBINO CONSUL.

                                                                                     15.

IDEM AA. AD VINCENTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Virum spectabilem vicarium septem provinciarum reliqua praeteriti temporis exigere iubemus, recentia vero debita ordinarios iudices maturare decernimus, quibus tamen vicarium convenit imminere. DAT. XIIII K. IUL. MED(IOLANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSUL.

                                                                                     16.

IDEM AA. VIGILIO VICARIO HISPANIARUM. Nullum penitus honoratorum publica salutatione sine chlamydis indumento vicariam potestatem adire oportet. Officium itaque decem librarum auri multa tenebitur, si quis nostra statuta violare temptaverit. DAT. IIII ID. SEPT. MED(IOLANO) VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.

                                                                                     17.

IIDEM AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Virum spectabilem vicarium Africae quem totius conlationis ac transmissionis cura constringit, iudicibus volumus imminere, ut, quantum singulis quibusque mensibus conlatum sit quidve transmissum, maiore cautione disquirat, in eos procul dubio vindicaturus, quorum fuerit indicata desidia. ET CETERA. DAT. III K. OCTOB. ALTINO VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.


XVI. DE OFFICIO RECTORIS PROVINCIAE.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. RUFINO OCTAVIANO CORRECTORI LUCANIAE ET BRITTIORUM. Quicumque extraordinarium iudicium praefectorum vel vicariorum elicuerit vel qui iam consecutus est, eius adversarios et personas causae necessarias minime ad officium praefectorum vel vicarii pergere aut transire patiaris, sed de omni causa in tuo iudicio praesentibus partibus atque personis ita his temporibus ipse cognosce, quae ex eo die computabis, ex quo causa in tuo iudicio coeperit inchoari, ut tunc demum, si ei, qui extraordinarium iudicium postulaverit, tua sententia displicebit, iuxta ordinem legum interposita eam provocatio suspendat atque ad suum iudicem transitum faciat. DAT. III NON. AUG. TREV(IRIS) CONSTANTINO IIII ET LICINIO IIII CONSUL.

                                                                                     2.

IDEM A. AD BASSUM. Decreta provincialium non prius ad comitatum perferri oportet, quam singuli quique iudicantes ea inspexerint atque probaverint suaque adscriptione signaverint. Si quid fiat contrarium, competens ultio exerceatur. P(RO)P(OSITA) VIII K. OCT. CARALI GALLICANO ET BASSO CONSUL.

                                                                                     3.

IDEM A. AD FELICEM PRAESIDEM CORSICAE. Cum sex menses transcurrerint, breves omnium negotiorum ab officio tuo descripti commeent ad scrinia eminentissimae praefecturae, ut his recensitis et ad scrinia nostra perlatis pandatur, quis iudicum et in quibus discingendis causis fidelem operam praestiterit, quo vel dignus praemium mereatur vel neglegens coercitionem incurrat: adeundi tuum iudicium de neglegentia vel avaritia tui officii data provincialibus facultate. De eo sane, qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicta quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine praebeatur. DAT. VIIII K. NOV. SIRMIO CONSTANTINO A. V ET LICINIO CAES. CONSUL.

                                                                                     4.

A. AD MAXIMUM. Praesides provinciarum oportet, si quis potiorum extiterit insolentior et ipsi vindicare non possunt aut examinare aut pronuntiare nequeunt, de eius nomine ad nos aut certe ad gravitatis tuae scientiam referre, quo provideatur, qualiter publicae disciplinae et laesis minoribus consulatur. ET CETERA. DAT. IIII K. IAN. TREV(IRIS) IANUARINO ET IUSTO CONSUL.

                                                                                     5.

IDEM A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS. Ordinarii iudicis provinciarum rectoris seu vicaria potestas ut speculatrix debet prave gesta corrigere. Sed officiales vestrae celsitudinis et vicariae potestatis placet ab exactionibus amoveri et per provincialia officia atque rectores cunctos exigi titulos. Nam si exactio minime impleatur, ante tribunal nostrum exhibitus capitis fortunarumque omnium periculum sustinebit. DAT. XIIII K. MAI. CONSTANTINOPOLI CONSTANTINO A. VIII ET CONSTANTIO IIII CONSS.

                                                                                     6.

IDEM A. AD PROVINCIALES. Praesides publicas notiones exerceant frequentatis per examina tribunalibus, nec civiles controversias audituri secretariis sese abscondant, ut iurgaturus conveniendi eos nisi pretio facultatem impetrare non possit, et cum negotiis omnibus, quae ad se delata fuerint, exhibuerint audientiam et frequens praeconis, ut adsolet fieri, inclamatio nullum, qui postulare voluerit, deprehenderit, expletis omnibus actibus publicis privatisque sese recipiant. Iustissimos autem et vigilantissimos iudices publicis adclamationibus conlaudandi damus omnibus potestatem, ut honoris eis auctiores proferamus processus, e contrario iniustis et maleficis querellarum vocibus accusandis, ut censurae nostrae vigor eos absumat; nam si verae voces sunt nec ad libidinem per clientelas effusae, diligenter investigabimus, praefectis praetorio et comitibus, qui per provincias constituti sunt, provincialium nostrorum voces ad nostrum scientiam referentibus. P(RO)P(OSITIA) K. NOV. CONSTANTINOPOLI BASSO ET ABLAVIO CONSUL.

                                                                                     7.

IDEM A. AD PROVINCIALES. Cessent iam nunc rapaces officialium manus, cessent, inquam: nam nisi moniti cessaverint, gladiis praecidentur. Non sit venale iudicis velum, non ingressus redempti, non infame licitationibus secretarium, non visio ipsa praediis cum pretio. Aeque aures iudicantis pauperrimis ac divitibus reserentur. Absit ab inducendo eius qui officii princeps dicitur depraedatio; nullas litigatoribus adiutores eorundem officii principum concussiones adhibeant; centurionum aliorumque officialium parva magnaque poscentium intolerandi inpetus oblidantur eorumque, qui iurgantibus acta restituunt, inexpleta aviditas temperetur. Semper invigilet industria praesidalis, ne quicquam a praedictis generibus hominum de litigatore sumatur. Qui si de civilibus causis quidquam putaverint esse poscendum, aderit armata censura, quae nefariorum capita cervicesque detruncet, data copia universis qui concussi fuerint, ut praesidum instruant notionem. Qui si dissimulaverint, super eodem conquerendi vocem omnibus aperimus apud comites provinciarum, aut apud praefectos praetorio, si magis fuerint in vicino, ut his referentibus edocti super talibus latrociniis supplicia proferamus. DAT. KAL. NOVEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) BASSO ET ABLAVIO CONSS.

                                                                                     8.

IMP. IULIANUS A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem exspectari provinciae: ideoque pedaneos, iudices hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem. DAT. V KAL. AUG. ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.

                                                                                     9.

IMPP. VALENTIN(IANUS) ET VALENS AA. HAVE, ARTEMI K(ARISSIME) N(OBIS). Iudex sibi hanc praecipuam curam in audiendis ac discingendis litibus inpositam esse non ambigat, ita ut non in secessu domus de statu hominum vel patrimoniorum sententiam ferat, sed apertis secretarii foribus intro vocatis omnibus aut pro tribunali locatus et civiles et criminales controversias audiat, ne congruae ultionis animadversione cohibeatur. Absit autem, ut iudex popularitati et spectaculorum editionibus mancipatus plus ludicris curae tribuat quam seriis actibus. DAT. KAL.OCTOB. AQUIL(EIA) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AA. AD VALERIANUM VIC(ARIUM) HISPANIARUM. Libellos iudicibus, postquam se receperint, vetamus offerri, ne super alienis causis vel statu pronuntient, quando ab officii conspectu atque ab oculis publicis recesserint. PRAELATA VI ID. SEPTEMB. VERONAE VALENTINIANO ET VALENTE A. CONSS.

                                                                                     11.

IDEM AA. ET GRAT(IANUS) A. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Provinciis praesidentes per omnium villas sensim atque usitatim vicosque cunctos discurrant et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque compulsor insolenter egisset aut cupide. Is enim, de quo aliqua ad nos querella pervenerit, ad ultimam poenam rapietur. DAT. KAL. APRIL. TREV(IRIS) VALENTINIANO N. P. ET VICTORE V. C. CONSS.

                                                                                     12.

IDEM AAA. AD VIVENTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Unusquisque iudex in his locis sedem constituat, in quibus oportet omnibus praesto esse rectorem, non deverticula deliciosa sectetur. Addimus sane, ut eius, qui provinciae praesidentem propria possessione susceperit, ager, quem diversorium habuerit praedictus in transitu, fisci viribus vindicetur. Ita enim iudices mansiones instruere et instaurare nitentur.DAT. KAL. APR. TREV. VALENTINIANO N. P. ET VICTORE CONSS.

                                                                                     13.

IMPPP. VALENS, GRATIANUS ET VALENTINIANUS AAA. AD ANTONIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Ne quis domum iudicis ordinarii postmeridiano tempore ex occasione secreti ingredi familiariter affectet eiusdem dumtaxat provinciae, sive notus iudici sive etiam ignotus, gesti tamen honoris auctoritatem praeferens. DAT. V KAL. AUG. MOGONTIACO GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.

                                                                                     14.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. THEODORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Moderatores provinciarum curam gerere iubemus, ne quid potentium procuratores perperam inliciteque committant. DAT. VII KAL. DECEMB. RAV(ENNA) BASSO ET PHILIPPO CONSS.


(XVII.) DE OFFICIO RATIONALIS SUMMARUM ET REI PRIVATAE.


(XVIII.) DE OFFICIO PRAEFECTI VIGILUM.


(XVIIII.) DE OFFICIO TRIBUNI VOLUPTATUM.


(XX.) DE OFFICIO IUDICUM CIVILIUM.

                                                                                     1.
    

IMPPP. ARCAD(IUS), HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. CURTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel fata penduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem: nec meridianis horis a litigatoribus iudices videantur. Quina itaque pondo auri tam iudici quam eius officio atque honoratis parem multam adscribendam esse cognoscas, si quis contra praeceptum huiusmodi venire temptaverit. DAT. III NON. FEBRUAR. ROM(AE) BASSO ET PHILLIPO CONSS.


(XXI.) DE OFFICIO IUDICUM MILITARIUM.

                                                                                     1.
    

IMPPP. THEOD(OSIUS), ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AAA. COMITIBUS ET MAGISTRIS UTRIUSQUE MILITIAE. Numquam omnino negotiis privatorum vel tuitio militis vel executio tribuatur. DAT. PRID. ID. FEB. CONSTANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO V. C. CONSS.


(XXII.) DE OFFICIO IUDICUM OMNIUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD DOMITIUM CELSUM VICARIUM. Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua materfamilias agit, cum aliquo praecepto aestimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, cum certum sit debita eius, quae intra domum considerato sexu semet contineat, domus eius vel cuiuscumque rei habita distractione publicis necessitatibus posse servari. Quod si quis in publicum matremfamilias posthac crediderit protrahendam, inter maximos reos citra ullam indulgentiam capitali poena vel exquisitis potius exitii suppliciis plectetur. DAT. III ID. IANUAR. TREV(IRIS) SABINO ET RUFINO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. ANDRONICO. Si contra pupillos, viduas vel morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. Quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. DAT. XV KAL. IUL. CONSTANT(INO)P(OLI) OPTATO ET PAULINO CONSS.

                                                                                     3.

IMP. IULIANUS A. AD MAMERTINUM. Conventis rectoribus a sublimitate tua edi non minus criminalia acta quam civilia iubemus, his videlicet, quorum salus ad discrimen vocatur. DAT. XI KAL. DEC. ANTIOCHIAE IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.

                                                                                     4.

IMPPP. GRAT(IANUS), VALENT(INIANUS) ET THEOD(OSIUS) AAAA. PARS ACTORUM HABITORUM IN CONSISTORIO GRATIANI A. GRATIANUS A. DIXIT. Det operam iudex, ut praetorium suum ipse componat. Ceterum neque comiti neque rectori provinciae plus aliquid praestabitur, quam nos concessimus in annonis seu cellariis. ET CETERA. ACTUM IN CONSISTORIO MEROBAUDE II ET SATURNINO VV. CC CONSS.


XXVII. DE EPISCOPALI DEFINITONE.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. Iudex pro sua sollicitudine observare debebit, ut, si ad episcopale iudicium provocetur, silentium accommodetur et, si quis ad legem Christianam negotium transferre voluerit et illud iudicium observare, audiatur, etiamsi negotium apud iudicem sit inchoatum, et pro sanctis habeatur, quidquid ab his fuerit iudicatum: ita tamen, ne usurpetur in eo, ut unus ex litigantibus pergat ad supra dictum auditorium et arbitrium suum enuntiet. Iudex enim praesentis causae integre habere debet arbitrium ut omnibus accepto latis pronuntiet. DATA VIIII KAL. IULIAS CONSTANTINOPOLI. . . . . A.ET CRISPO CAES. CONSS.

                                                                                     2.

IMPPP. ARCADIUS, HONORIUS ET THEODOSIUS AAA. THEODORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus adquieverint. Cum enim possint privati inter consentientes etiam iudice nesciente audire, his licere id patimur, quos necessario veneramur eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris deferri necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. Per publicum quoque officium, ne sit cassa cognitio, [definitioni exsecutio tribuatur. DAT. ID. DEC. BASSO ET PHILLIPO CONSS].


(XXVIII.) [DE DEFENSORIBUS SENATUS.]

                                                                                     1.

[I]MP. CONSTANTIUS A. AD SENATUM. Mandanda defensio sit his, quorum fides probabilis aestimatur, ut in singulis quibusque provin[c]iis obsistant, ne quid contra morem atque iustitiam aut compe[t]entem pensionum modum a senatoribus postuletur; praeser[t]im cum ea tantum solvi oporteat, quae vel in delegatione manu nostrae mansuetudinis adnotantur vel a praefectura pro rerum necessitatibus postulantur. DAT. V NON. MAI. TAURO ET FLORENTIO CONSS.

                                                                                     2.

[IM]PP. VAL(ENTINI)ANUS ET VAL(ENS) AA. AD CLEARCHUM VIC(ARIUM) ASIAE. Habeant senatores [p]otestatem deligendi ex corpore suo singulos vel binos per singulas quasque provincias, [q]ui omnium patrimonia optentu sui ac munitione defendant, de[p]ensae quoque capitationis relevatione. Nam commodum principalem [d]ivalis Iuliani quod ad solos decuriones per gratiam iudicum per[v]enisse dicitur, non ad curiales tantum, sed ad cunctarum lassas [g]entium utilitates iubemus communi lege transire. DAT. PRID. NON. MAI. NIC(OMEDIA) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     3.

[IMP]PP. VAL(ENS), GRAT(IANUS) ET VAL(ENTINI)ANUS AAA. AD VINDAONIUM MAGNUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Quoti(e)ns fiscalium functionum dispositio tractatur, absente senatus (d)efensore nihil sibi praesumant vel curiales vel iudices ordi(n)are, ne quid contra commodum coetus amplissimi iustitiae (r)atione despecta temerariae usurpationis decernat audacia, (c)um etiam hanc licentiam defensoribus dederimus, ut si forte in (c)ontumeliam senatus divalis fuerit forma neglecta, referre fes(ti)nent. DAT. IIII K. IUN. ANTIO(CHIA) VALENTE V ET VAL(ENTINI)ANO AA. CONSS.

                                                                                     4.

[IMP]PP. THEOD(OSIUS), ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AAA. AURELIANO P(RAEFECTO) U(RBI). Defensores senatorum [p]er provincias constitutos suscepti officii tenere convenit [li]bertatem. Qua de re, si quando ab ordinario cognitore privile[gi]a amplissimi ordinis deteruntur ac renitendi sibi copia de[n]egatur, ad nos referre non dubitent, ne singulorum diffiden[ti]a cunctorum crescat iniuria. DAT. III KAI. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO V. C. CONSS.


(XXVIIII.) DE DEFENSORIBUS CIVITATUM.

                                                                                     1.

[IMP]P. VAL(ENTINI)ANUS ET VAL(ENS) AA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Admodum utiliter edimus, [ut] plebs omnis Illyrici officiis patronorum contra potentium [d]efendatur iniurias. Super singulas quasque praedictae dioeceseos civitates aliquos idoneis moribus quorumque vita anteacta lau[d]atur tua sinceritas ad hoc eligere curet officium, qui aut provin[ci]is praefuerunt aut forensium stipendiorum egere militiam [a]ut inter agentes in rebus palatinosque meruerunt. Decurionibus ista non credat; his etiam, qui officio tui culminis vel ordinar[iis] quibuscumque rectoribus aliquando paruerint, non committat hoc mun[us]; referatur vero ad scientiam nostram, qui in quo oppido fuerint ordinati. DAT. V K. MAI. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     2.

ID. AA SENECAE. Si quis de tenuioribus ac minusculariis interpell(an)dum te esse crediderit, in minoribus causis acta conficias: scil(i)cet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum qui pe(r) fugam fuerit elapsus vel quod ultra delegationem dederi(t) postulaverit vel quodlibet horum tua disceptatione rest(itu)as; ceteras vero, quae dignae forensi magnitudine videb(un)tur, ordinario insinuato rectori. ET CETERA. DAT. V K. IUL. TYR[ ] VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     3.

ID. AA. PROBO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Cum multa pro plebe a nobis studiose sta[tut]a sint, nihil providisse nos credidimus, nisi defensor[es] idoneos dederimus. Igitur non ex decurionum corpore, [sed] ex alio, videlicet ex administratoribus, qui vel consulares f[ue]rint administratione vel praesides, aut ex palatinis vel ag[en]tibus in rebus vel his, qui principatus culminis vestri vicarior[um]que gesserunt, vel ex scholasticis huic officio deputentur. DAT. (III) NON. NOV. VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     4.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Qui ex schola a[gen]tum in rebus sedi culminis vestri munere principatus no[s]tro quodammodo nomine paruerint, inter ceteros hono[ra]tos iussione nostra diversarum urbium plebibus constit[uan]tur patroni, ita ut, si quos ex his auctoritas tua putaverit el[igen]dos, eadem his tutela mandetur, ab his aut[e]m eos repraese[ntet] immunes. DAT. VIII ID. NOV. TREV(IRIS) VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE II AA. CONSS.

                                                                                     5.

IDEM AAA. AD SENATUM. Utili ratione prospectum est, ut innocens (et) quieta rusticitas peculiaris patrocinii beneficio fruatu(r), ne forensis iurgii fraudibus fatigata, etiam cum ultionem po[s]ceret, vexaretur; dum aut avarior instruitur advocatus aut obses[sor] liminis maioribus princeps praemiis exoratur, dum acta ab exceptoribus distrahuntur, dum commodi nomine ampliu[s] ab eo qui vicerit intercessor exposcit quam redditurus es[t] ille qui fuerit superatus. Hoc fieri dignitas non patitur sen[a]toris, sed exortas contentiones cita definitione compe[scet]; nam erepta perperam amota dilatione restituit ordin . . . . . sine dubio rectoris habeatur auctoritas, quae meliore i[n] bonos condicione retinetur; nam ille patitur humani cru[o]ris horrorem, hic innoxiam sibi vindicat potestatem. DAT. IIII ID AUG. HIERAPOLI VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.

                                                                                     6.

IMPPP. VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. EUSIGNIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Hi potissimum constituantur defensores, quos decretis elegerint civitates. Quod si quis ad locum defensionis ambitione pervenerit, confestim eum sinceritas tua reiectum quinque libras auri fisci utilitatibus cogat inferre. DAT. VIII KAL. FEB. P. C. HONORII N. P. ET EVODII V. C.

                                                                                     7.

IDEM AAA. POTAMIO P(RAE)F(ECTO) AUG(USTALI). Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, nullas exerceant quaestiones. Plebem tantum vel decuriones ab omni inproborum insolentia et temeritate tueantur, ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant. DAT. III NON. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) A. II ET RUFINO V. C. CONSS.

                                                                                     8.

IDEM AAA. TATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Per omnes regiones in quibus fera et periculi sui nescia latronum fervet insania, probatissimi quique atque districtissimi defensores adsint disciplinae et cotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina inpunitate coalescere. Removeantur patrocinia, quae favorem reis et auxilium scelerosis inpertiendo maturari scelera fecerunt. DAT. V ID. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCADIO A. II ET RUFINO V. C. CONSS.


(XXX.) DE CURATORIBUS CIVITATUM.


(XXXI.) DE ADMINISTRATIUNCULIS INTRA URBEM.

                                                                                     1.

. . . . . . tuis adnitentibus reformetur. Volumus enim eum morem sicut in omnibus etiam in hac administratione durare, quem priscorum virorum providentia consiliumque firmavit neque aliquid, [quod] ex sollemnitate eius procurationis et honesta consuetudine manarat, invidentium studiis derogari. DAT. IIII K. MART. VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     2.

[I]DEM AA. AD OLYBRIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Vetustate consuetudinis ius titulo [addendi] aliquid lucelli minusculi intra urbem administrationum officiis fuerat adtributum; sed de cetero omnis haec dandi [a]ccipiendique consuetudo desistat, ut omnino de usu id quod vocatur formale tollatur. Sit sane in arbitrio dantium, non [i]n potestate accipientium, an aliquid his administrati [s]ingulis velint pro sumptuum consideratione largiri. Quod [s]i quemquam hac causa dedisse aliquid invitum nec ad iudi[c]ium detulisse constiterit, publica continuo severitas non minus in dantem quam in accipientem vehemens exeratur. [D]AT. PRID. NON. APRIL. TREV(IRIS) VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.


(XXXII.) DE PROCURATO[RIBUS GYNAECEI ET METALLORUM].

                                                                                     1.

(IM)P. CONSTANTINUS A. AD FELICEM. Procuratores rei privatae (b)afii et gynacei, per quos et privata nostra substantia tenua(t)ur et species in gynaeceis confectae corrumpuntur, in ba(fi)is etiam admixta temeratio inquinatae naevum adluvionis (a)dducit, suffragiis, per quae memoratas administratio(n)es adipiscuntur, abstineant vel si contra hoc fecerint, [n]umero civium Romanorum exempti gladio feriantur. DAT. . . . K. NOV. AQUIL(EIAE) DALMATO ET ZENO(F)ILO CONSS.

                                                                                     2.

[IM]PPP. VAL(ENS), GRAT(IANUS) ET VAL(ENTINI)ANUS AAA. AD HESPERIUM PROCONSULEM [A]FRICAE. Officiis rerum salutisque volumus propositum esse [d]iscrimen, quod non ambigant per se domus nostrae com[p]ensanda esse dispendia, nisi eiusmodi fideiussoribus da[ti]s administratores admiserint, quorum sint idoneae fa[cu]ltates, ad quas facto recursu iacturam delinare [p]ossumus, si quid in detrimentum rei privatae nostrae [a]dministratorum fraus et avaritia commiserint. DAT. VIII [ID.] IUL. TREV(IRI)S P. C. VALENTIS V ET VALENTINIANI AA.

                                                                                     3.

[IDEM AA] A. AD EUCHERIUM C(OMITEM) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Quicumque in largitionibus nostris quo[c]umque nomine atque apparitiones procurans nanctus fue[ri]t administrationem ratiociniis obnoxiam, primum ma[x]ime idoneis satisdatoribus datis adfectatum munus incipiat; deinde [abiens intra] triginta dies in his thesauris, qui negotii sunt minoris, intra quinquaginta autem in his, qui maiorum sunt, chartas et ratiocinia cuncta restituat; plane conscriptum susceptoribus tradat, quid susceperit, quid erogaverit, quid in thesauris conditum maneat. Quamvis autem ilico tradi suscepta conveniat, tamen quoniam quibusdam casibus po....scribtum et pecuniam minorem intra triginta dies, cetera intra quattuor menses, quae in conditis esse oportet, success[o]ri, qui advenerit, adnumerari conveniet. Quod si tantulum aliquid repperietur etiam per eum, qui decedit, fuisse dil[a]tum, specie honoris exactus exauctoratusque omni pristin[a] dignitate verberum supplicia digna et pro amoribus torme[nta] sustineat, eo usque deformia et pudenda passurus, donec omnis integritas largitionum nostrarum conditis infera[tur.] Quae condicio ad procuratores textrinorum et monetario[rum] et vectigalium praepositos pertinebit. DAT. IIII KAL. APRIL. TR[EV(IRIS)] GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.

                                                                                     4.

IMPP. GRAT(IANUS), VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD ARBORIUM COM(ITEM). Qui ex app(aritione) [pa]latina tuae sinceritatis actibus obsecundant, in speculis e[sse] curabunt, ubi quis eam administrationem, quae praede [in]diget, sortietur, nequaquam sponsorem decurionem offe[rens] audiatur. DAT. V NON. MAI. AUXONIO ET OLYBRIO CONSS.

                                                                                     5.

IDEM AAA. AD EUSIGNIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Cum procuratores metallorum i(n)tra Macedoniam Daciam mediterraneam Moesiam seu D(ar)daniam soliti ex curialibus ordinari, per quos sollemnis pr(o)fligetur exactio, simulato hostili metu huic se necessita(ti) subtraxerint, ad inplendum munus retrahantur ac nulli de(in)ceps licentia laxetur prius indebitas expetere dignitate(s), quam subeundam procurationem fideli sollertique exac(tio)ne compleverint. DAT. IIII K. AUG. MED(IOLANO) HONORIO N. P. ET EVODIO V. C. CON[SS].

                                                                                     6.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Procurato[res] nostri perfectissimatus honore donati ab iniuriis vin[di]centur, ita ut his et introeundi secretarium ordinarior[um] iudicum pro suggestionum opportunitate facultas plen[a] servetur. DAT. PRID K. IAN. THESS(ALONICA) VAL(ENTINI)ANO A. III ET EUTROPIO CONSS.

                                                                                     7.

ID. AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nec consuetudinis putamus esse nec [le]gis alicuius, ut procuratores domorum nostrarum voc[en]tur ad instaurationem operum publicorum. P(RO)P(OSITA) BERYTO THEOD(OSIO) A. II ET CYNEGIO V. C. CONSS.


(XXXIII). DE PRIMICERIIS.


(XXXIIII.) DE ADSESSORIBUS, DOMESTICIS ET CANCELLARIIS.

                                                                                     1.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si qui iudicum vel cives eius provinciae, quam regit, vel certe peregrinos consiliarium sibi voluerit adsciscere, tantum quattuor sibi menses ad retinendum eum, quem ex eadem provincia sumpserit, tributos esse cognoscat, donec ab aliis evocatum locis actibus adhibuerit, ita ut emensis quattuor mensibus crimini detur, si quis ultra hoc tempus consiliarium crediderit retinendum. DAT. VI ID. DEC. CONSTANTINOPOLI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.

                                                                                     2.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. EUSTATHIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Velut castrense peculium filii familias adsessores post patris obitum vindicent, qui consiliis propriis administratores iuvare consueverunt, si quid licitis honestisque lucris coadunare poterunt. DAT. X KAL. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) DD. NN. HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.

                                                                                     3.

IDEM AA. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nullus iudicum ad provinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici vel cancellarii nomen inponat, nec profectum ad se undecumque suscipiat, ne famae nota cum bonorum publicatione plectatur. Periculo enim primatium officii cancellarios sub fide gestorum electos iudicibus adplicari iubemus, ita ut post depositam administrationem per continuum triennium nec militiam deserant et provincialibus praesentiam sui exhibeant, quo volentibus sit accusandi eos facilitas. Si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia et quaestioni eos subdi oportet. ET CETERA. DAT. PRID. KAL. IUN. CONSTANT(INO)P(OLI) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO VV. CC. CONSS.