Jump to content

Codex Theodosianus/Liber X

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber X
438 p.C.n.

CTh.10.1.0. De iure fisci.

[recensere]

CTh.10.1.1

[recensere]

Imp. Constantinus a. et caes. ad populum. Si quid a fisco fuerit occupandum vel a nobis de cetero pro unius cuiusque meritis obsequiisque donandum vel ab eodem distrahendum, intra annum, omnibus vel a petitione vel a comparatione se abstinentibus ii, qui putant iniuste res proprias a fisco esse comparatas, contra eundem agere contendant scientes gratulantesque, quod annua spatia, intra quae suum repetant, sint indulta, ac si probaverint iustitiam petitioni suae adesse, recipiant et nostro beneficio habeant restituta. Dat. id. sept. Romae Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 sept. 13).


CTh.10.1.2 [=brev.10.1.1]

[recensere]

Imp. Constantinus a. ad Severum rationalem Africae. Post alia: possessiones atque mancipia exempta* fisci patrimonio quibusdam donavimus. Haec directo iure atque perpetuo absque omni quaestione volumus obtineri poena contra rationales et magistros privatae rei atque officiales proposita, si quid contra tentaverint etc. pp. XVI. kal. iun. Romae in foro Traiani, Constantino a. v. et Licinio c. coss.

Interpretatio. Quicumque* agri atque mancipia quibuscumque* personis de fisci nostri iure donantur, apud eos, quibus donata sunt, sine suspicione aliqua volumus permanere: contra ordinatores domorum dominicarum poena proposita, si contra praeceptionem facere cognoscuntur.


CTh.10.1.3

[recensere]

Idem a. ad provinciales. Iustas etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari ob hoc solum, quod suis temporibus prolatae non sunt. Iam calumniae privatorum eo saltem arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere praecipimus. Dat. III kal. iun. Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 mai. 30).


CTh.10.1.4

[recensere]

Idem a. ad Dometium Dracontium magistrum privatae rei Africae. Cum fiscus litem patiatur aut inferat, anni spatium ad determinandam causam spectari oportet, quia hoc ad instruendum satis est et diutius non oportet privatorum sive fisci emolumenta fatigari. Dat. XIIII kal. iun. Serdicae Constantino a. VI et Constante c. conss. (320 mai. 19).


CTh.10.1.5pr.

[recensere]

Idem a. Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem athuc controversia pendente inquietari describique fas non sit. Ubi ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, aput eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos investiganda est, ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum. (326 dec. 31).

CTh.10.1.5.1

[recensere]

Sane in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consuerunt, exceptionem eorundem meruerit. Dat. prid. kal. ian. Sirmio Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 dec. 31).


CTh.10.1.6

[recensere]

Imp. Constantius a. ad Hieroclem consularem Syriae Coeles. Secundum legem, quam dudum promulgavimus, vanam appellationem recte non suscepisti. de cetero quoque in causis rebusque fiscalibus huiusmodi provocationes non debebis admittere. Dat. VIII kal. mai. Philippo et Sallia conss. (348 apr. 24).


CTh.10.1.7

[recensere]

Idem a. et Iulianus caes. Verecundo rationali summarum. Ab edicti nostri tenore, quo tempora negotiis sancienda esse censuimus, fiscales causae seiunctae sunt, quoniam fieri potest, ut per innumeras occupationes tui officii vel forte fraudulentam astutiam et venale silentium fiscalis petitio omni iustitiae ratione subnixa propter temporis angustias perimatur. Proposita VI kal. iul. Vallis Constantio a. VIIII et Iuliano caes. conss. (357 iun. 26).


CTh.10.1.8

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Caesarium comitem rerum privatarum. Universa loca vel praedia, quae nunc in iure templorum sunt quaeque a diversis principibus vendita vel donata sunt retracta, ei patrimonio, quod privatum nostrum est, placuit adgregari. Dat. prid. non. feb. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 febr. [?] 4).


CTh.10.1.9

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Observet in posterum eminentia tua, ne quid de rebus rei privatae violetur, nisi prius comes rerum privatarum fuerit gnarus. Dat. VII id. mar. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mart. 9).


CTh.10.1.10

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae. Qui in contractibus scelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur. Dat. XV kal. dec. Hadrumeto Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? nov. 17).


CTh.10.1.11

Idem aa. et Gratianus a. Alexandriano comiti rerum privatarum. Ut perspicue colonorum utilitatibus consulatur, decima indictione singulas tantum dependant centesimas, qui reditus domui nostrae debitos quodannis iuxta consuetudinem arcariis tradunt; ita tamen, ut singularum quoque centesimarum ratio semper evidens scientiae tuae digesta referatur; videlicet ut erogationibus cunctis aperta instructione patefactis reliquorum ratio ex centesima possit agnosci. Dat. VII kal. oct. Dorostori Lupicino et Ioviano conss. (367 sept. 25).


CTh.10.1.12

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio comiti rerum privatarum. Et mori veteri et constitutis nos maiorum accessisse cognoscas. Et Alytarchae urbis Antiochenae plantandi plures, excidendae unius cupressi iubemus tribui facultatem. Dat. XV kal. iul. Thessalonicae Ausonio et Olybrio conss. (379 iun. 17).


CTh.10.1.13

Idem aaa. ad Messianum proconsulem Africae. In omnibus fiscalibus causis, quisquis iudicum cognitor resederit, exceptis magnificis viris largitionum nostrarum comitibus, quos extra ordinem negotia definire non multo ante lata secundum veteres mores constitutione praecepimus, si intra eandem provinciam res agatur, duos menses satis abundeque sufficere censemus; si ex contigua personae atque instructiones necessariae putabuntur, quattuor; si ex transmarina, sex. Cum vero de causae meritis interposita provocatione tractabitur, in eadem provincia partibus constitutis intra viginti, si ex contigua, intra quadraginta dies negotium terminetur. Dat. XV kal. octob. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 sept. 17).


CTh.10.1.14

Idem aa. Hyperechio comiti rerum privatarum. Auri atque argenti maximum pondus plurimis diversisque temporibus usurpatum et ad aerarii nostri rationes non relatum cognovimus. quod ne in dispendium rei privatae procedat, ut facilius accepti expensique ratio clarescat, nihil volumus de collatione praedicta absque nostri auctoritate in quibuscumque provinciis usurpari, quo facilior sit discussio pecuniae, cuius nobis fuerit summa testatior. Dat. XVI kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 17).


CTh.10.1.15

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Paulum comitem domorum. Si qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit, secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur. Rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescribtione longi temporis et novi census praeiudicio submovebit auctoritas tua atque ita omnia suo corpori quae sunt avulsa restituet. Neque enim aut precatio colorata aut incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere potuerunt. Dat. V kal. april. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 mart. 28).


CTh.10.1.16

Idem aa. Apollodoro. Omnium praediorum, quae rei nostrae adgregata sunt, in diversis speciebus maxima pars passim ab improbis direpta est. Et quamvis secundum iuris ordinem ea, quae erepta sunt, in quadruplum oportuerit postulari, clementiae tamen nostrae moderationem secuti decernimus ex eo die, ex quo iussio nostra fuerit celebrata, cessantibus frustratoriis defensionibus, quibus in exactorum personam refertus commissa direptio, intra tres menses ea tantum quae constiterit pervasa restitui. Quod si quispiam ingratus nostro beneficio solutionem distulerit, in dupli poena teneatur obnoxius. Qua condicione eos quoque volumus adstringi, qui in fugam versi esse dicuntur, ut, nisi intra constitutum tempus quae sunt direpta reddantur, ut ad modum dupli rei nostrae eorum praedia vindicentur. Officia quoque iudicum diversorum, si non exactores et compulsores, quorum direptio arguitur, repraesentaverint tempore superius constituto, eadem poena retinebit, ipsis adversus fugientes actione servata. Iudicum quoque segnitiam in hac parte gravissima multa feriendam esse censemus. Dat. XII kal. decemb. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 nov. 20).


CTh.10.1.17

Impp. Honorius et Theodosius aa. patricio comiti rerum privatarum. Super creandis susceptoribus dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus periculo procuratorum rei dominicae, ita ut omni ambitione cessante quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant, super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda. Dat. III kal. ian. Constantinopoli Theodosio a. VIIII et Constantio III conss. (420 dec. 30).

CTh.10.2.0. De domibus ad rem privatam pertinentibus distrahendis vel praetoriis iudicum reservandis.

CTh.10.2.1

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. comiti largitionum. Rationales vel ordinarii iudices earum domorum, quas procuratorum nequitia et rationalium neglegentia labi patitur in ruinas, instituant auctionem hastis habitis ex licitatione currente. Sane si quae sunt per varias provincias huiuscemodi domus, quales esse in Augustensi Suitranea civitate suggeritur vel aliis in locis, praestantes et privatis usibus ampliores, ut servari forsitan oportebit, iudicum mansionibus deputandas provincialium et eorum cura reficiendas. Dat. VII kal. octob. Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 sept. 25).


CTh.10.2.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Firmino comiti sacrarum largitionum. Ne domus ad nostrum patrimonium pertinentes, quae sunt in diversis urbibus, ex neglegentia nostro aerario adferant detrimentum, omnes licitatione habita volumus venundari. Palatinos autem fide probatos ire praecipimus. Ordinarios quoque iudices tua sublimitas admonebit, ut certa pretiorum fides et domorum sit iusta in auctione taxatio. Dat. kal. novemb. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 oct. 27).

CTh.10.3.0. De locatione fundorum iuris emphyteutici et rei publicae et templorum.

CTh.10.3.1

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio. Post alia: possessiones publicas civitatibus iubemus restitui ita, ut iustis aestimationibus locentur, quo cunctarum possit civitatium reparatio procurari. Proposita id. mart. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 mart. 13?).


CTh.10.3.2 [=brev.10.2.1]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum pf. p. Curialibus omnibus conducendorum rei publicae praediorum ac saltuum inhibeatur facultas: illo etiam observando, ne quis curialium vel de extraneis civitatibus fundos aut loca huius modi conductione suscipiat. Dat. VI. kal. iul. Treviris, Modesto et Arintheo coss.

Interpretatio. Omnibus curialibus conducendorum rei publicae agrorum ac saltuum licentia denegetur: illo specialiter observando, ut nullus curialis vel de extraneis civitatibus agros ac loca supra scripta sub qualibet conductione suscipiat, ne sub hac occasione servitia curiae debita non impendat.


CTh.10.3.3

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio comiti rerum privatarum. Secundum legem divi Valentiniani, quae semel conductas possessiones nulla ad alios constituit ratione transferri, nullum priorem conductorem a secundo patiaris excludi, sed penes eos iugem permanere iubeas possessionem, quos priore conductionis iure eandem meruisse constiterit. Dat. prid. id. iun. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iun. 12).


CTh.10.3.4

Idem aaa. Nebridio comiti rerum privatarum. Ut quisque conductor fuerit inventus possessor fundi, qui ex publico vel templorum iure descendit, huic cum augmento oblato ager iungatur inutilior. Quod si contra id reluctandum existimaverit, alius possessor sub eadem praestatione quaeratur, vel si voluntarius quis conductor non invenietur, tunc ad possessores antiquos, id est decuriones vel quoslibet alios, loca iuris praedicti adiunctis inutilibus revertantur sine adiectione tertia, idoneis fideiussoribus praebitis. Dat. XV kal. feb. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 ian. 18).


CTh.10.3.5

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio. Aedificia, hortos adque areas aedium publicarum et ea rei publicae loca, quae aut includuntur moenibus civitatum aut pomeriis sunt conexa, vel ea quae de iure templorum aut per diversos petita aut aeternabili domui fuerint congregata, vel civitatum territoriis ambiuntur, sub perpetua conductione, salvo dumtaxat canone, quem sub examine habitae discussionis constitit adscriptum, penes municipes, collegiatos et corporatos urbium singularum collocata permaneant omni venientis extrinsecus atque occulte conductionis adtemptatione submota. Officia etiam palatina decem librarum auri multae subiaceant, si cui adversus praecepta huius sanctionis venienti aditum adsentatione praestiterint. Dat. VI kal. dec. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 nov. 26).


CTh.10.3.6

Idem aa. Nestorio comiti rei privatae. Nullus palatinorum, qui in officio rei privatae nostrae militat, conductoris nomine vel per se vel per quamlibet personam possessionum huiusmodi conducendarum habeat facultatem. Dat. VI kal. aug. Vincentio et Fravitta conss. (401 iul. 27).


CTh.10.3.7pr.

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ursacio comiti rerum privatarum. Post alia: emphyteutici iuris praedia ita locari praecipimus, ut cessante illustris privatarum comitis iussione quanta sors in aliis functionibus fuerit sublevata, tanta etiam in pensione dematur. (417 mai. 14).

CTh.10.3.7.1

Illut quoque pari diligentia statuimus, ut, si quis etiam rescriptum de nostris altaribus meruerit alium inspectorem loca debere discutere, subreptio ista vacuetur et illut valeat, quod probatissimi peraequatoris generalis electio, non specialis et gratiosa forsitan, definivit ambitio. Dat. prid. id. mai. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II conss. (417 mai. 14).

CTh.10.4.0. De actoribus et procuratoribus et conductoribus rei privatae.

CTh.10.4.1 [=brev.10.3.1]

Imp. Constantinus a. ad Philippum vicarium urbis. Si quis ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit vexatus, super eius calumniis vel depraedationibus deferre querimoniam non dubitet. Quae res quum fuerit comprobata, sancimus, ut idem, qui contra provincialem quicquam moliri fuerit ausus, publice concremetur, quoniam gravior poena constituenda est in hos, qui nostri iuris sunt et nostra debent custodire mandata. Dat. III. non. mart. Heracleae, Constantino a. III. et Licinio III. coss.

Interpretatio. Quicumque* ab actore dominico vel procuratore fuerit alicuius iniuriae improbitate vexatus, de eorum calumniis vel depraedationibus ad principem convolare debebit. Quae res si potuerit approbari, eos, qui circa provinciales talia facere ausi sunt, placuit incendio concremari, quia graviorem poenam principes constitui voluerunt in eos, qui sui iuris sunt et sua debent custodire mandata.


CTh.10.4.2 [=brev.10.3.2]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Severum vicarium urbis. Divum Iulianum hoc competentissime decrevisse comperimus, ut actores rei privatae nostrae minime necessitatibus terrerentur atque afflictarentur iniuriis, quas saepe numero rectores provinciarum vel arrogatione illicita principalium vel propriis decretis ordinis fieri censuissent. Quod adeo nos probamus, ut ratum esse iubeamus. Dat. XI. kal. aug. Mediolano, Valentiniano et Valente aa. coss.

Interpretatio. Iulianum principem bene ac salubriter statuisse certissimum est, ut actores domus dominicae nullis necessitatibus turbarentur aut fatigarentur iniuriis, quas eis frequenter rectores provinciarum per suggestiones principalium facere consuessent. Cuius facti constitutionem in tantum rationabilem et necessariam iudicamus, ut firmam permanere iubeamus.


CTh.10.4.3

Idem aa. ad Crescentem vicarium Africae. In negotio criminali per rationalem colonos vel conductores rei privatae nostrae, quorum repraesentatio poscitur, exhibendos esse sinceritas tua cognoscat, in civili vero causa defensorem domus nostrae adesse debere. Dat. prid. non. april. Alteio Valentiniano et Valente aa. conss. (370? 373? apr. 4).

CTh.10.5.0. Qui conductores rei privatae fideiussores exigi non debent.

CTh.10.5.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eulogio comiti rerum privatarum. Quidquid divi parentis nostri Valentiniani senioris iussio de fundis privatae rei continebat, nostra etiam auctoritate firmamus. Ut igitur ille praeceperat, ne consistoriani comites fideiussores in suscipiendis possessionibus darent, quod etiam divus Gratianus secutus est, custodiri oportet. Dat. III kal. mai. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 apr. 29).

CTh.10.6.0. De grege dominico.

CTh.10.6.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio. Propositis sublimis magnificentiae tuae minimi maximique moneantur edictis, ut sciant singulas auri libras ex propriis facultatibus eruendas pro singulis equis vel equabus sive Hermogenianis sive Palmatis, nisi eas sponte obtulerint, in his vero, quos ex aliis gregibus occupatos esse constiterit, sex auri uncias fisci viribus inferendas. Dat. prid. kal. dec. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 [396/7] nov. 30).

CTh.10.7.0. De caesarianis.

CTh.10.7.1

Imp. Constantinus a. ad Bithynos. Caesarianos in actu dumtaxat constitutos ad perfectissimatus vel ducenae vel centenae vel egregiatus dignitates non oportet admitti. Sed si inculpate compleverint suum officium et ab omni vacent ratione fiscali iudicio, datam huiusmodi dignitatem prodesse eis oportet. Dat. XII kal. aug. Gallicano et Basso conss. (317 iul. 21).


CTh.10.7.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Non convenit caesarianos inconsultis nobis ad alicuius corporis molestiam devocari. Quapropter si alicui corpori necessarii fuerint visi, ad nostram mansuetudinem referatur, ut nobis decernentibus his iubeantur adiudicari, quibus eos rectissima ratione postulari nostra mansuetudo perspexerit. Dat. X kal. mai. Sirmio divo Ioviano et Varroniano consulibus. (364 apr. [?] 22).

CTh.10.8.0. De bonis vacantibus.

CTh.10.8.1

Imp. Constantinus a. ad Aemilium virum perfectissimum rationalem. Si quando adnotationes nostrae contineant possessionem sive domum quam donaverimus integro statu donatam, hoc verbo ea vis continebitur, quam antea scribebamus, cum adiacentibus et mancipiis et pecoribus et fructibus et omni iure suo, ut ea, quae ad instructum possessionis vel domus pertinent, tradenda sint. Dat. VI id. mar. Mediolano Constantino a. III et Licinio III conss. (313 mart. 10).


CTh.10.8.2

Idem a. ad Priscum rationalem. Ne principali liberalitate praeventa dominium quis rei alienae affectet, iubemus, quotiens iure suadente aliquorum bona ex officio tuo fuerint occupata, breves eorum plenissimos ad virum perfectissimum comitem et amicum nostrum mitti, ne fraudibus caesarianorum inminuantur vel petentibus aliquid abiuretur; poena contra rationalem et officium eius proposita, si petitorem ante possidere permiserint id quod ei donatum est priusquam praedicti breves commeaverint. Dat. V id. mar. Sirmio Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319 mart. 11).


CTh.10.8.3 [=brev.10.4.1]

Imp. Constantinus a. ad Severum pf. U. Nec interpellatis his, quibus pro laboribus suis ac meritis aliquid donaverimus, sed in iure suo, hoc est sine molestia litis manentibus, concitatorem iudicii, qui inquietudinem inferre tentaverit, examini tuo praesentari oportet, ut citra molestiam possidentis ius suum manifestis probationibus doceat: in quo partes reluctantis ipse suscipies, quoniam fructus liberalitatis nostrae pulsatur. Hac enim lege sancimus, ut, quicumque* in tales venient querelas, secundum praedictam formam ius suum ostendant: his, quae comperta fuerint, ad nostram scientiam referendis, ut salva possidentium proprietate, quibus, ut dictum est, in perpetuum quaesita est firmitas possidendi, deliberationis nostrae sit, qualiter his, qui allegationes suas probaverint, beneficio lenitatis nostrae extrinsecus debeat subveniri. Recitata III. non. aug. in Palatio, Constantino a. VII. et Constantio c. coss.

Interpretatio. Non inquietentur ii, quibus aliqua pro suo labore donavimus, sed omnibus, quae a nobis donata sunt, in ipsorum iure positis, is, qui eos inquietare voluerit, ad iudicii audientiam protrahatur, ut sine aliqua molestia possidentis ius suum pulsator valeat confirmare: omnibus, quae hac de re inter praefatos acta fuerint, ad nostram notitiam referendis, ut et nostris inquietatus remediis adiuvetur.


CTh.10.8.4

Imp. Constantius a. ad Iuvenalem rationalem Numidiae. Quamvis plurimis petentibus facultates eorum, qui sub hoste publico egerunt adque in proelio poenas debitas pependerunt, liberalitas nostra largita sit, tamen volumus, ut aurum argentum et mancipia urbana et vestes ceteraque mobilia petitores habeant, qui iam meruerunt vel postea impetraturi sunt, mancipia autem rustica et possessiones et domus ad fiscum pertineant officii tui instantia, his etiam reddituris, qui haec percepisse noscuntur, ut constitutio et de praeterito et deinceps habeat firmitatem. Dat. V id. iun. Constantio a. IIII et Constante a. III conss. (346 iun. 9).


CTh.10.8.5

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hermocrati comiti rerum privatarum. Si vacantia vel caduca bona delata legibus ad aerarium in Achaia perhibeantur, certi Palatini electi et iure iurando obstricti mittantur, ut eorum instantia vir spectabilis proconsul praesente fisci patrono diligenter inquirat, cuius vacans caducumque fuerit patrimonium quantumque vel quale videatur. Et cum data reclamandi copia nullum id iure possidere vel vindicare constiterit locumque aerario factum esse tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum fide constiterit, rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel caduca nomine occupentur aerarii, quo petentes a nobis huiusmodi res sic demum, si ita visum fuerit, responsum legitimum mereantur: quorum petitiones, antequam res praedicto ordine procurentur, nec accipiendas nec instruendas esse censemus. Quae forma etiam in parte bonorum in una alterave re seu actione una vel etiam pluribus servetur. Nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit admissum, missi quidem executores, non vitante indignationem proconsule, parte facultatum dimidia multabuntur: fisci vero patronus detrimentum, quod vitio eius fisco ingeritur, resarcire urguebitur aut si litem improbe cuiquam intenderit, redhibitione sumptuum damnorumque cohercebitur, petitores autem bonorum omni petitionis emolumento carebunt. Dat. VII id. octob. Constantinopoli d. n. Theodosio a. XV et qui fuerit nuntiatus conss. (435 oct. 9).

CTh.10.9.0. De incorporatione.

CTh.10.9.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Florianum comitem rerum privatarum. Si quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae addendum est, rite adque sollemniter per comitem rerum privatarum, dein rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio compleatur et diligens stilus singillatim omnia adscribat. Tituli vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda nominibus, non nisi publica testificatione ponantur; gravissimis statim subdendis suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint. Dat. IIII kal. april. Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 mart. 29).


CTh.10.9.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eulogio comiti rerum privatarum. Quicumque a nobis caducas vacantesve meruerit facultates, sive cum auro vel argento, quod specialiter rarum erit, nam saepius habita horum exceptione praestantur, post allegationem beneficii principalis omnium bonorum, id est immobilium moventium vel, ut plenissime loquamur, praediorum urbanorum aedium mancipiorum animalium argenti auri ornamentorum vestium pecuniae fiscus incorporationem traditionemque percipiat. Et cum officii palatini brevibus fuerint cuncta competenter inserta, omne illud, quod ex quibuslibet corporibus est repertum, nostris auribus intimetur. Nec quicquam horum ad petentem ante perveniat, quam suggestione sublimitatis tuae informata mansuetudo nostra traditionem secundario praecepto prioris liberalitatis impertiat: ut, nisi denuo a nobis fuerint confirmata, quae videntur impetrata, nihil valeant. Dat. XVIII kal. decemb. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 nov. 14).


CTh.10.9.3

Impp. Honorius et Theodosius aa. Largo proconsuli Africae. Et moris veteris instituto incorporationem bonorum anteferri competitionis effectui decernimus et de possessore iam fisco referri ad viri illustris privatarum largitionum comitis scientiam censemus: illud competitoribus conpendium relaxantes, ut, quod a mansuetudine nostra iterata supplicatione poscendum fuerat, ab eius sublimitate non expectato imperiali beneficio postuletur. Et cetera. Dat. V id. octob. Ravennae Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418 oct. 11).

CTh.10.10.0. De petitionibus et ultro datis et delatoribus.

CTh.10.10.1

Imp. Constantinus a. ad populum. Post alia: de delatoribus iam certa statuimus; quibus si quis contra fecerit, poenam capitalem excipiet. Proposita XV kal. feb. Constantino a. III et Licinio III conss. (313 ian. 18).


CTh.10.10.2 [=brev.10.5.1]

Imp. Constantinus a. ad populum. Comprimatur unum maximum humanae vitae malum, delatorum exsecranda pernicies, et inter primos conatus in ipsis faucibus stranguletur, et amputata radicitus invidiae lingua vellatur, ita ut iudices nec calumniam nec vocem prorsus deferentis admittant; sed si qui delator exstiterit, capitali sententiae subiugetur. Dat. et pp. in foro Traiani kal. dec., Constantino a. v. et Licinio c. coss.

Interpretatio. Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas aut caput impetierint alienum. Quicumque* delator cuiuslibet rei exstiterit, in ipso proditionis initio a iudice loci correptus continuo stranguletur, et ei incisa radicitus lingua tollatur, ut si quis proditor futurus est, nec calumnia nec vox illius audiatur.


CTh.10.10.3 [=brev.10.5.2]

Idem a. ad provinciales. Omnes iudices invigilare praecipimus et delatores poenis afficere. apertissimi enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque* patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro iuris ordine, fisci advocatis agentibus, vindicetur. Sed quia nonnulli praecipites secundum ius possessa patrimonia deferre non cessant, damus omnibus, qui se laesos existimant, contra delatores severitatem iudicum implorare ferro destrictam. Nemo enim potest delatorem plus agnoscere quam ille, qui iniuriam per eius nequitiam sustinuit. Dat. XI. kal. april. Constantinopoli, Constantio et Albino coss.

Interpretatio. Custodientes iustitiam nomen persequimur delatorum, ita ut, quum agniti et convicti fuerint delatores, gladio puniantur.


CTh.10.10.4

Imp. Constantius a. Celsino praefecto praetorio. Innocentiam securitate firmantes et quorundam audaciam prohibentes edictum promulgavimus, ne quid occultis delationibus possit in hominum licere fortunas. Dat. prid. id. iun. Viminacio Urso et Polemio conss. (338 iun. 12).


CTh.10.10.5

Idem a. Callepio rationali trium provinciarum. Donatarum rerum dominium his tradatur, quos anteriores tempus imperialis donationis ostenderit. Dat. IIII non. feb. Naisso Acindyno et Proculo conss. (340 febr. 2).


CTh.10.10.6

Idem a. ad Eusebium comitem rerum privatarum. Donationes a divo genitore nostro ex privatis rebus factas valere praecipimus. Dat. VIII id. april. Savariae Constantio a. III et Constante iterum conss. (342 april. 6).


CTh.10.10.7

Idem a. ad Eustathium comitem rerum privatarum. Nulli palatino delatorios libellos de competentibus rei privatae nostrae rebus accipere liceat, nec delatori ad comitatum nostrum vel officium sublimitatis tuae pateat accessus, priusquam ordinarius iudex cognitione suscepta veram esse delatoris adsertionem probaverit adque ad tuam sublimitatem rettulerit. Dat. id. mai. Treviris Amantio et Albino conss. (345 mai. 15).


CTh.10.10.8

Idem a. ad Orionem comitem rerum privatarum. Qui largientibus nobis aliquid fuerint consecuti, cum delatoribus suis ad iudicia veniant, in iure consistant, negotia persequantur, ut adseveratio delatorum prodat fisco debitas facultates. In eos autem, qui aliquorum detulerint patrimonia, adfirmantes ad fisci nostri dominium pertinere, si non potuerint ostendere quod adstruxerant, severitas competens exeratur. Consequens igitur erit petitiones legibus minime consentaneas a iudiciis removeri nec eos adfici metu, qui legibus possident proprias facultates. Dat. III non. mart. Sirmio Constantio a. VI et Constante caes. conss. (353 [352?] mart. 5).


CTh.10.10.9

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad provinciales Byzacenos. Post alia: de munificentia principali quaelibet bona tamquam caduca poscentes non aliter adipiscantur petitiones effectum, nisi delatores valuerint publicare. Dat. prid. id. septemb. Aquileiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 12).


CTh.10.10.10 [=brev.10.5.3]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad provinciales Afros. In tantum humani generis inimicos arbitra aequitate persequimur, ut delatores pronuntiatos puniri gladio iusserimus. Dat. prid. non. febr. Mediolano, Valentiniano et Valente aa. coss.

Haec lex interpretatione non indiget.


CTh.10.10.11

Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus aaa. Alexandriano comiti rerum privatarum. Super vacantibus ac caducis, cum forte largitatem nostram aviditas circuit postulantium, prius tua scripta mittantur. Certi etiam dirigantur, qui cuncta sollerter inquirant, et cuius fuerint facultates et si nemo eas sibi iure nititur retentare. Ac si locum fisco factum esse claruerit, occupatis prius bonis et rerum omnium descriptione perfecta serenitatis nostrae scientia protinus instruatur, ut quid statuendum sit, pro legum ordine terminemus. Dat. III id. decemb. marcianopoli Valentiniano nb. p. et victore conss. (369 dec. 11).


CTh.10.10.12pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio comiti rerum privatarum. Qui cum ex praesenti die ut caducas poposcerit facultates ex consensu nostrae liberalitatis acceperit, non ante allegare rescriptum, non prius obtinere sententiam, non denique effectum exsecutionis debebit accipere, quam eum iudiciis introducat, a quo sibi id quod poposcerit delatum adserit esse patrimonium. Quod quidem non solum in generali iubemus bonorum petitione servari, verum etiam si carptim fundos vel vacantia rura, aliqua denique praedia vel rustica vel urbana poscentur, aliqua etiam huiusmodi, quae viritim solent obtentu liberalitatis invadi, ut, si causam non tenuerit, cautum legibus supplicium delator excipiat. (380 ian. 30).

CTh.10.10.12.1

Neque sane introduci eum satis erit eo tempore, quo rescriptum allegatur ac liberalitas intimatur, verum dirigendus is erit ad eam provinciam provinciasve, in quibus patrimonia delata consistunt, ut eius instruat actiones qui nostra liberalitate nitetur et cuius se honestati per blandum ministerium iniustae delationis inmersit, ut scilicet maiore omnium plausu detecta ibi calumnia eius supplicio publicae severitati litetur, ubi securi ac tuti domini trepidavere fortunae. (380 ian. 30).

CTh.10.10.12.2

Illud etiam ad professionem odii, quo universas delationes exsecramur, adiungimus, ut, si idem delator etiam in bonis causis, tertio tamen fuerit inventus, post victoriam tertiae proditionis capitali supplicio coherceatur. Dat. III kal. feb. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 ian. 30).


CTh.10.10.13

Idem aaa. edictum ad provinciales. Delatores ab ipsis, qui bona a nobis delata vel carptim suscipiunt fundos vel vacantia rura tam rustica quam urbana, cum rescriptum allegatur, primum aput virum clarissimum comitem inducantur, deinde ad provinciam provinciasve ducantur, ut praesentibus ibidem probationibus quae detulerant indicarent. Illud etiam odio eorum ducti decernendum esse censuimus, ut, etsi vera in delationem negotia detulissent, post victoriam tertiae delationis delator capite plecteretur. Dat. prid. kal. sept. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 aug. 31).


CTh.10.10.14

Idem aaa. Pancratio comiti rerum privatarum. Nemo possit ad indultum a nobis beneficium pertinere, nisi qui ante instructionem ab officio, quod tuis meritis paret, adnuentibus nobis fuerit consecutus. Dat. XII kal. oct. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 sept. 20).


CTh.10.10.15 [=brev.10.5.4]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus, bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iuri poscere. Qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae legis habeatur. Sed quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda petentum inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus, ne rescripto quidem nostro adversum formam latae legis loci aliquid relinquatur. Si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam voluerimus, huius modi tantum valeat liberalitas. Dat. XVI. kal. dec. Thessalonica, Gratiano V. et Theodosius I. aa. coss.

Interpretatio. Quisquis in crimine maiestatis inventus fuerit et punitus, bona eius fiscus acquirat, ita ut nullus aliquid ex eius facultatibus sibi velut munificentiae iure audeat postulare. Et si aliquis contra leges crediderit postulandum, nec id, quod petiit, accipiat, et violator legis habeatur. Si quid tamen nullo petente, proprio arbitrio de talibus bonis cuiquam dederimus, donatio huius modi firma permaneat.


CTh.10.10.16

Idem aaa. Nebridio comiti rerum privatarum. Nemo eas sine summo sacrilegio possessiones existimet postulandas, quae cum magno censu tectorum ambitu palatiis sint magis aptae quam praediis, adeoque hoc nomen refugiendum sibi esse cognoscat, ut sacrilegii vereatur invidiam, etiamsi laqueos deceptae ignorationis inciderit, cum semper in petendo debeat esse sollicitus, quicumque est in impetrandi occasione curiosus. Laudanda igitur experientia tua officio gravem poenam tali lege constituat, si umquam instructione deceperit et petenti nefaria collusione consenserit, illi etiam ut deprehenso beneficii adimat potestatem. Dat. XIII kal. iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mai. 20).


CTh.10.10.17 [=brev.10.5.5]

Iidem aaa. Panellino consulari Lydiae. Servum domini delatorem iubemus in exemplum omnium proditorum severissimae sententiae subiugari, etiamsi obiecta probaverit. Dat. VII. kal. nov. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.

Haec lex interpretatione non indiget.


CTh.10.10.18

Idem aaa. Nebridio comiti rerum privatarum. Etsi color petitionis aut ratione aliqua aut tempore possit admitti, secundum nostras leges non debet audiri, priusquam proditum delatorem competens poena constrinxerit. Dat. III kal. sep. Merobaude II et Saturnino conss. (383 aug. 30).


CTh.10.10.19

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad senatores civitatis Alexandrinae. Securitati vestrae studentes et iustitia necessariae legationis animati dedimus litteras ad virum clarissimum et illustrem Cynegium praefectum praetorio, quibus iussimus, ut delatores, quos iam etiam sua sententia meritis poenis adfecit, ubi reppererit, pari supplicio persequatur, fundatis omnibus, quae super possessionibus ac terris, quas hoc nomen huc usque vexavit, idem vir illustris constituit. Agite igitur securi atque ita patrimonia vestra tenete colite frequentate, ut boni saeculi poscit affectio. Dat. vi non. mart. Constantinopoli Valentiniano a. III et eutropio conss. (387 mart. 2).


CTh.10.10.20

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Flaviano praefecto praetorio. Plerisque mancipia vaga, tacita fideicommissa, bona vacantia et caduca monstrantibus quies possidentibus abnegatur. Ideoque praecipimus, ut omnium officiorum periculo custodiatur, vicarii etiam adque ordinarii cognitores moneantur – ea animadversione proposita, quae non facultates eorum sit expetitura, sed sanguinem -, ut nullum huiusmodi rescriptum mansuetudinis nostrae, nec si specialis super hoc adnotatio proferatur, nisi una cum delatore suscipiant et ante de animo eius et facto vel impletis probationibus vel desertis iuxta constituta legum, quae super hoc iam dudum a divis principibus lata sunt, iudicetur. Proposita VI id. april. Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 8).


CTh.10.10.21

Impp. Arcadius et Honorius aa. Laurentio comiti rerum privatarum. Sit haec mensura bona poscentium, ne quis oblatis precibus in petitione bonorum auri atque argenti faciat mentionem. Ac ne generaliter in omnes haec fuerit constituta, summis dignitatibus usque ad secundicerium notariorum hoc servari decernimus ceteris ab hac licentia retentatis, ne, dum nimia largitas tenditur, publica commoditas neglegatur, ita ut, si qui post hanc legem textum impetratae petitionis adtulerit, effectu denegato frustretur. Dat. VIII kal. mai. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 24).


CTh.10.10.22

Idem aa. Firmino comiti rerum privatarum. Divi patris nostri statuta renovantes aeterna lege sancimus officium palatinum quinquaginta auri libras de suis facultatibus exigi, si prius allegari divalia rescripta permiserit, quam delator in iudicio fuerit constitutus. Dat. VI kal. nov. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 oct. 27).


CTh.10.10.23

Idem aa. Studio comiti rerum privatarum. Ne quis proscriptorum bona vel eorum, qui publicam videntur excepisse sententiam, intra biennium aestimet postulanda. Abstineant facultatibus intra id temporis expetendis, ut aut proprias quis recipiat, si, ut nobis ingenitum est, duriores casus et tristiorem fortunam imperatoria humanitate molliamus, aut tum demum postulet, cum iam fiscalem potius quam proscriptorum expetisse noscatur. Si quis autem petendas proscripti vel deportati intra biennium crediderit facultates, careat fructu liberalitatis augustae, ita ut nec instruantur huiusmodi petitiones nec, si temere instructae fuerint et sub specialis beneficii munificentia nostram provocaverint liberalitatem, habeant aliquas vires indulta. Dat. XIIII kal. feb. Constantinopoli Vincentio et Fravito conss. (401 ian. 19).


CTh.10.10.24

Idem aa. et Theodosius a. Anthemio praefecto praetorio. Pro inclyti principis constantini sanctione, quam nos etiam hac lege roboramus, in his possessionibus, quae velut de patrimoniali vel rei publicae aut templorum aut cuiuslibet huiusmodi tituli iure subtractae a nostra liberalitate poscuntur, cesset penitus delatorum nomen infestum omnesque se ab hac nefaria petitione retineant scientes nullum ex hoc posse fructum adquiri, sed huius decreti violatores sacrilegii poenam contrahere. Dat. VIII id. nov. Stilichone II et Anthemio conss. (405 nov. 6).


CTh.10.10.25

Idem aa. ad Theodorum praefectum praetorio. Cum per Illyrici partes barbaricus speraretur incursus, numerosa incolarum manus sedes quaesivit externas, in cuius ingenuitatem adsidua petitorum solet libido grassari eique illicite iugum servitutis imponere. Igitur praescriptum tua sublimitas recognoscat, ut Illyricianos omnes, quos patria complectitur vel alia quaelibet terra susceperit, petere non liceat. Dat. IIII id. decemb. Ravennae Basso et Philippo conss. (408 dec. 10).


CTh.10.10.26

Impp. Honorius et Theodosius aa. Maximo comiti rerum privatarum. Antecedentium temporum constituta firmamus, ut carere se fructu impetrati noverint, qui contra geminatam praeceptionem contenderint. nec cuiquam liberum permittatur arbitrium instructionis sollemnitate transgressa quicquam improbum de nostra clementia flagitare, cum oporteat instructionis luce evidenter agnosci, cuius aestimatio meritum ponderandum sit, quod nostra munificentia relaxatur. Dat. VIII kal. aug. Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 iul. 25).


CTh.10.10.27pr.

Idem aa. Largo proconsuli Africae. Quicumque ex praesenti die sub specie caducorum quaecumque bona putaverit postulanda eademque consensu nostrae liberalitatis acceperit, sive supplicis rescripti auctoritate nitatur sive elicitis specialiter apicibus adnotationis expressae, cum ad transmarinam provinciam vel provincias, in quibus sunt patrimonia constituta, pervenerit et contradictionem domini per quamcumque personam rem propriam defendentis acceperit, effectum adepti beneficii suspensa exsecutione non peragat et ad comitatum spondentem venire immatura profectione non urgeat. (415 [418] oct. 11).

CTh.10.10.27.1

Immo ille qui pulsatus fuerit institutum sibi integri anni spatium recognoscat, idoneum satis tempus muniendae congrue tractatibus litis et instruendi quem deserit laris habiturus, nec ad iacturam veteris dominii sub iniuria properae festinationis artandus, omnium iudicum, quos locorum ratio exegerit implorari, publico muniendus auxilio, ut praedae inhiantium non dedatur. (415 [418] oct. 11).

CTh.10.10.27.2

Quem si mora forsitan pro voluntate prolixior delectarit nec intra anni metas quas fiximus ad illustris viri privatae rei comitis examen occurrerit, sciat se ipsum in se tulisse sententiam nec subeundi ultra certaminis experiendam esse fortunam. (415 [418] oct. 11).

CTh.10.10.27.3

Cui si per impugnantium profectionem circumdato ad comitatum pergere aut pervenire liberum intra curricula praefinita non fuerit, apud quemcumque iudicem contestatis querellis et evidenter probatis praeiudicio contractae non suo vitio tarditatis exutus et de factionis auctore vindictam congruam prosequatur. (415 [418] oct. 11).

CTh.10.10.27.4

Illud sane prae ceteris providae cautionis habiturus, ut statuto tempore legitimam personam sui probaturus adveniat, non illusor utilitatis alienae nec futurae disceptationis circumscriptor occurrat. (415 [418] oct. 11).

CTh.10.10.27.5

Cum vero intra contiguas vicinasque provincias bona aliqua expetuntur, quorum contradictor potuerit inveniri, ad praebendam inter legitimas personas audientiam et exercendum inter partes iure conflictum ex die conventionis perlatae in notitiam pulsatorum sex mensum spatium praecipimus custodiri, cuius eventum examinis adsertor iuris proprii debeat praestolari. (415 [418] oct. 11).

CTh.10.10.27.6

Viventium quoque bona a competendi licentia vindicamus, qui criminibus, in quibus videntur argui, nec iudicio convicti nec sententia probantur addicti. Et cetera. Dat. V id. octob. Ravennae Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 [418] oct. 11).


CTh.10.10.28

Idem aa. Largo proconsuli Africae. Post alia: delatores, sine quibus petitionem nullam aut inchoari aut peragi iubemus, certa denuntiatae auctoritatis condicione constringimus, ut ignoscendum sibi, si semel probaverint delata, non ambigant, periculosam vero sibi futuram esse victoriam iteratae proditionis abrupto periculo recognoscant; sin vero tertia voce detulerint, non probandum, sed poenam sibi protinus noverint potius subeundam. Et cetera. Dat. V id. octob. Ravennae Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418 oct. 11).


CTh.10.10.29pr.

Idem aa. et Constantius a. Palladio praefecto praetorio. Nullum patimur competitioni subiacere viventem, nisi quem crimini obnoxium capitalis sententia deportationi addixerit, ut ademptio facultatum poenam praemissae indignationis adcumulet. De quibus tamen, sicut divali sanctione decretum est, competi per biennium nihil iubemus. (421 iul. 8).

CTh.10.10.29.1

Uno tamen petitorio singulorum bonuscula iubemus adscribi, nefas esse censentes plurimorum uno pittacio postulari sub illicita cupiditate fortunas. (421 iul. 8).

CTh.10.10.29.2

Ex edictis etiam pendentibus nullas competitionis causas iubemus inferri, cum vix sub iurgii sit contumeliis edictum nec existimationem latentis incesset, criminalis vero programmatis tenor hanc tantum ferat de iure censuram, ut inter reos adnotato non tam censum debeat transferre, sed famam. (421 iul. 8).

CTh.10.10.29.3

Ex privatorum quoque sollicitudine contractuum, qui frustra negantur illis plerumque personis, a quibus publici muneris iniuncta curantur, nullum fomitem calumniae patimur litis accendi. Cur enim continentiam venditionis alienae inquisitio palatina rimetur? (421 iul. 8).

CTh.10.10.29.4

Quinquaginta sane libris auri multandum se palatinum discat officium, nisi legis huius salubre decretum perpetua exsecutione servaverit. Dat. VIII id. iul. Ravennae Eustathio et Agricola conss. (421 iul. 8).


CTh.10.10.30pr.

Idem aa. et Constantius a. Palladio praefecto praetorio. Post alia: caduca mortuorum bona tunc ad competitores iubemus ex nostra largitate transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. Eorum vero patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, competi nequaquam debere censemus, nisi quos publica accusatione constiterit fuisse convictos, dummodo impetrationis huiusce rescriptum non prius liceat allegari, quam delator palatino fuerit adsignatus officio nulli penitus satisdationi credendus. In quem, si concessa titubaverint, calumniae poena referatur, quamvis hoc ipsum, quod voluit esse delator, poenae iam sit ex iure mancipium. (421 iul. 8).

CTh.10.10.30.1

Ubi tamen impetratae competitionis auctoritas possessorem convenerit, sicut iam generali lege decretum est per hunc unum annum conveniendi ad illustre iudicium intemeratis facultatibus praestamus indutias, ut cognitione suscepta substantiam sui iuris alleget. Qui si per anni metas dissimulatis his suo vitio, non fortunae casibus aut adversantis fraude, defuerit, in se videbitur tulisse sententiam. Et cetera. Dat. VIII id. iul. Ravennae Eustathio et Agricola conss. (421 iul. 8).


CTh.10.10.31

Idem aaa. Proculo comiti rerum privatarum. Edictali lege sancimus, ut, sicut possessori unius anni spatia praestita sunt, intra quae propriis allegationibus adfuturus adsit examini, ita is, qui caduca vel vacantia bona vel quocumque nomine tamquam fisco nostro quaesita crediderit postulanda, simili sorte teneatur. Quod nisi intra anni metas ex die auctoritatis intra provinciam publicatae petitionis suae demonstraverit aequitatem, careat impetratis ac possessori ad propria revertendi facultas libera tribuatur, cui desistente competitore consuli volumus etiam de sumptibus et litis expensis. Proposita in foro Traiani VIII kal. septemb. Honorio XIII et Theodosio X aa. conss. (422 aug. 25).


CTh.10.10.32pr.

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Valerio comiti rerum privatarum. Petitores bonorum partiri cum aerario nostro praecipimus. Ac si quis exceptis iuris templorum possessionibus vel patrimonialibus qualitercumque aliquid ad nostrum aerarium pertinens nostrae nutu clementiae meruerit, postquam efficax quod impetraverat postulatum rei ipsius eventu constiterit, ex aequa cum aerario dividere parte non dubitet; videlicet impensis omnibus litis et sumptibus imputatis ac petitori dein summa integra tribuendis, ut, quod pure ad quaestus eius compendiumque devenerit, in eius procul dubio societatem admittat aerarium, nullo ex his, quae de temporibus possidentis vel aliis veteri observatione et competitionum auctoritate sunt tradita, deminuto, sed in sua omnibus stabilitate durantibus, ut in delatores quae est nihilo minus poena et, si fieri potest, acerbior exeratur. (425 mai. 13).

CTh.10.10.32.1

Quin et iudex, sive vir illustris comes rei privatae is fuerit seu provinciae moderator, integritatis procul dubio erit vehemens observator, quamdiu privato iurgio aequis conflictibus decertatur. (425 mai. 13).

CTh.10.10.32.2

Fisci etiam advocati praecipimus vocem in suo manere silentio, nec partem aerario vindicantis admitti, priusquam iure cognitionali sententia, quam quidem praesente fisci patrono proferri ac tractari praecipimus, petitor certissimam victoriam fuerit consecutus: etiam si lis ex transactione aut qualibet alia ratione fuerit sopita, modis omnibus suam a petitore vindicaturo aerario portionem, quamvis etiam beneficio quis speciali sibi de universitate praecaverit. alioquin titubet in petitore perceptio, si ius suum non constet aerario. Dat. III id. mai. Constantinopoli Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425 mai. 13).


CTh.10.10.33

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum. Nusquam calumnia perstrepet; nullus innocentium fortunarum delator occurret; stabit legitima servitutis libertatisque discretio iura dominorum servorum non impune rebellium restitutione sancimus; patricii fori solidantes privilegia inviolabilem manere decrevimus trabeatam quietem; competitorum non tantum vitia comprimimus, sed ipsum etiam nomen abolemus. Et cetera. Dat. VI kal. ian. Romae Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (426 dec. 27 [ian. 3]).


CTh.10.10.34

Idem aa. Thalassio comiti rerum privatarum. Si quis ex his, qui sacro nostro cubiculo serviunt, ad petitionem caducorum ad fiscum pertinentium adspiraverit, cum impetrabile huius fuerit postulatum, lege, qua pars dimidia vindicatur aerario, protinus absolvatur primoque nutu nostrae clementiae statim integro perfruatur, nec laboret ad partis alterius, quae fisco videtur addicta, prorsus petitionem attingi, norma legis antea promulgatae in ceteris omnibus custodita. Dat. VIII kal. mar. Constantinopoli Theodosio a. XIII et qui fuerit nuntiatus. (430 febr. 22).

CTh.10.11.0. De his qui se deferunt.

CTh.10.11.1

Imp. Constantinus a. rationalibus histpaniarum. Is, cuius tacitae fidei commissa fuerit hereditas, statim officio gravitatis tuae nuntiet et gesta prodat et continuo quod actum fuerit renuntiet, et post hanc fidem tertiam ab omnibus defuncti bonis percipiat portionem. Quod si ab uxore defuncti istud officio devotionis tuae fuerit revelatum, ipsa etiam, quam defunctus esse voluit heredem, si gesta aperuerit, tali praemio mancipetur, ut ex omni patrimonio medium consequatur et cum fisco nostro celebret divisionem, id etiam habitura privilegium, ut prior eligat portionem; et tunc occultator ille gestorum, fisci et mulieris pariter inimicus, exutus omni patrimonio suo ac fisco vindicato in insulam deportetur. Dat. id. mar. Gallicano et Basso conss. (317 mart. 15).

CTh.10.12.0. Si vagum petatur mancipium.

CTh.10.12.1pr.

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Probum praefectum praetorio. Qui vaga mancipia iuris alieni petunt, si iustitia eadem probant, impetrati beneficii auctoritate potiantur vendendique concessam aliis quam delatoribus habeant facultatem. Si vero aut his qui detulerint distracta fuerint aut ab his qui ante possederint detinentur, non effugiatur ultio, quae est legibus constituta. (368? 370? 373? mart. 21).

CTh.10.12.1.1

Sed et dominis propriorum vindicatio competat et eadem poena, quae de occultatoribus et fugitivariis data est, unusquisque teneatur. Dat. XII kal. april. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? mart. 21).


CTh.10.12.2pr.

Idem aa. ad Probum praefectum praetorio. Quicumque habuerit super vagi mancipii postulatione rescriptum, non prius quicquam inquietudinis moliatur, quam facta eius allegatione sollemniter delatorem, a quo fuerit instructus, expresserit; careat etiam, si eum prodere supersederit, fructu et commoditate beneficii. Nec ante aliquis quem poposcerit per manus iniectionem aestimet vindicandum, quam definitiva inter partes fuerit dicta sententia. (368? 370? 373? iun. 17).

CTh.10.12.2.1

Has vero cognitiones ad ordinarios volumus pertinere rectores, ut delatoribus primitus in medio collocatis, his etiam, qui quasi vagi sacro nominabuntur indulto, ad iudicia productis, totius causae interna discutiant solliciteque ac diligenter interrogent, de quorum dominio fuga vel quo alio genere discesserint qui petuntur, ut is, in quo vitium deprehenderint, ad dominum sub prosecutione revocetur. (368? 370? 373? iun. 17).

CTh.10.12.2.2

Si quis etiam vel tributarius repperitur vel inquilinus ostenditur, ad eum protinus redeat, cuius se esse profitetur. (368? 370? 373? iun. 17).

CTh.10.12.2.3

Nihilo minus etiam eo pergat indago, ut cuncta rimando cognoscat, utrum is fuerit petitionis hortator, qui iniquae retentionis invidiam aliquo necesse habuerit colorare velamine ut, si colonos eadem occulere arte quaesiverit, indemnitatem sarciat tributorum; si servos, ad eam poenam, quae dudum est legibus constituta, teneatur. (368? 370? 373? iun. 17).

CTh.10.12.2.4

Quisquis autem plebeium se adserit esse vel liberum, fide rei ostensa ab omni molestia vindicetur et ad ea loca, ex quibus eum esse claruerit, remittatur. (368? 370? 373? iun. 17).

CTh.10.12.2.5

Contra in his, qui aut dominis sine herede defunctis invenientur dominos non habere aut servi poenae aliquando facti ac postmodum liberati iudicialibus dominos amisere sententiis, postremo in universis, de quibus iniectio manus fisco rite praebetur, munificentiae principali congruus patebit effectus. (368? 370? 373? iun. 17).

CTh.10.12.2.6

Sane, quia in petitione deceptis convenit provideri, quotienscumque fuerit circumscripta simplicitas, ex delatorum isdem re atque substantia ad eum modum, quem habitae concertationis impendia supputata collegerint postulatique hominis aestimatio comprehenderit, consulatur. Dat. XV kal. iul. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? iun. 17).

CTh.10.13.0. De petitoribus et desistentibus.

CTh.10.13.1

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Gorgonium comitem rerum privatarum. Si quispiam alienae substantiae petitor mora ludificante in longum protrahere coeperit possidentem et tertio conventus cum delatore noluerit adesse iudiciis, non solum iurgii, quod exortum est, amissione multetur, verum etiam sumptus et litis expensas ei reddere compellatur, quem superfluo litigio credidit esse vexandum. Quod quidem etiam in absentem contumacem post trinam, ut dictum est, conventionem statuendum esse censemus. Dat. VIII id. iun. Mediolano Honorio nb p et Evodio v. c. conss. (386 iun. 6).

CTh.10.14.0. Si petitionis socius sine herede defecerit.

CTh.10.14.1 [=brev.10.6.1]

Imp. Constantinus a. ad Mygdonium castrensem s. palatii. Si quis forte decesserit eorum, qui communi nomine donatum aliquid a nostra impetraverunt clementia, nec superstites dereliquerit successores, placet, non ad extraneam quamcumque* personam, sed ad socium vel consortem pervenire portionem illius, qui intestatus aut sine liberis defunctus est. Dat. XII. kal. april. Antiochia, Constantino a. IV. et Licinio IV. coss.

Interpretatio. Si aliquis ex iis mortuus fuerit, ad quos nominatim munificentia nostra processit, et nec testamentum fecisse, nec filios reliquisse cognoscitur, placet, ut portionem eius is, cum quo pariter defunctus accepit, id est socius eius acquirat: merito enim socius praefertur, ubi filii nulla persona intervenisse cognoscitur.


CTh.10.14.2

Imp. Constantius a. Orioni viro clarissimo. Nonnulli in nostro vel patris nostri obsequio constituti nominibus iunctis professionem sibi largientibus nobis tribui poposcerunt. Iubemus itaque, ut si qui forsitan ex his, qui communiter aliquid impetraverint, nullo herede derelicto decesserit, ad consortem potius solacium quam ad personam aliam pars perveniat decedentis. Dat. XV kal. iul. Mediolano Philippo et Sallia conss. (348 iun. 17).

CTh.10.15.0. De advocatis fisci.

CTh.10.15.1 [=brev.10.7.1]

Imp. Constantinus a. Aeliano proconsuli Africae. Post alia: fisci advocatus, poenam metuens, caveat, ne fiscalia commoda occultet, neve, nullo negotio exsistente, fisci nomine privatis audeat calumnias commovere. Dat. VI. id. nov. Treviris, Constantino a. IV. et Licinio IV. coss.

Interpretatio. Hi, qui fisci nostri commoda vel utilitatem tuentur, hanc debent custodire mensuram, ne negligentes circa ea, quae nobis iure debentur, exsistant, et ne provincialibus calumniatores, dum aliquid ab iis iniuste fisci nomine repetunt, approbentur.


CTh.10.15.2

Idem a. ad Pacatianum praefectum praetorio. Etsi potior aput nos privatorum causa est quam fisci tutela, praecipimus tamen, si a nobis plures defensacula fisci meruerint, eum praeponi ceteris, qui melior innocentia, potior litteris, pollentior reliquis examinata fide esse noscetur, etiamsi post alios hoc beneficium a nostra clementia reportavit. Dat. III non. iul. Singiduno Optato et Paulino conss. (334 iul. 5).


CTh.10.15.3

Imp. Constantius a. ad Petronium vicarium Africae. Patroni fiscalium commodorum fidem cum veritate tueantur, ne, si forte intra praescriptas causae cognoscendae metas fiscus aliqua circumscriptione fuerit irretitus, collusionis fraude vulgata ex eorum facultatibus recuperet, quidquid calliditate praevaricationis perdiderit. Subscripta V id. april. Aquileiae Acindyno et Proculo conss. (340 apr. 9).


CTh.10.15.4

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Rufinum praefectum praetorio. Vicarios praefecturae ordinariosque rectores praecelsa sinceritas tua istius sanctionis auctoritate commoneat, ut privatae rei nostrae, quotienscumque aliquas vel denuntiaverit vel exceperit actiones, idoneos tribuant advocatos. Dat. XIIII kal. iun. Remis Lupicino et Iovino conss. (367 mai. 19).

CTh.10.16.0. De fisci debitoribus.

CTh.10.16.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Auxonium praefectum praetorio. De diacatochis quosdam comperimus ita fiscales lacerasse rationes, ut satisfieri aerario nostro sine patrimonii eorum venditione non possit, sed eorundem bonis propositis nonnulli fiscalem refugiant auctionem, metuentes, ne, si aliquam bonorum emerint portionem, etiam ad reliqua debita inferenda teneantur. Nihil igitur ab his amplius flagitetur, quam pro rerum viribus generaliter comparatarum decursis hastis voluntaria fuerint pretii oblatione polliciti. Dat. kal. sept. Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? sept. 1).


CTh.10.16.2

Idem aa. et Gratianus a. ad Archelaum comitem Orientis. Hi, qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsolvere, servatis, cum compleverint, allegationibus propriis, si quas adversus quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint, ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios adseverant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant. Dat. III non. iul. Novioduno Valentiniano nb p et Victore conss. (369 iul. 5).


CTh.10.16.3 [=brev.10.8.1]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. Fortunatiano comiti r. p. Inter chartulas deportati brevis quidam asseveratur inventus, qui nomina continebat debitorum seu contractorum. Quum tamen neque testibus credita pecunia probaretur, neque cautionibus, quae inserta sunt, doceantur, facile esse perspeximus, ut sub propriae annotationis manu unusquisque faciat debitorem. Occasionis igitur huius calumniam praesenti volumus iussione cohiberi, ut, brevis vanitate reiecta, nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur. Dat. prid. non. iul. Hierapoli, Gratiano a. IV. et Merobaude coss.

Interpretatio. Si prolati breves vel a quocumque* dimissi inveniantur, in quibus sibi quicumque* aliquos faciat debitores, nullis cautionibus prolatis neque aliis evidentibus documentis, nullam adscripti breves obtineant firmitatem.


CTh.10.16.4

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Florentio proconsuli Palaestinae. Nemo susceptor vel exactor vel debitor fisci dumtaxat cessionem bonorum faciens intentionem publicae necessitatis evadat, sed omnes omnino, quos fisci nostri esse constiterit debitores, ad solutionem ea severitate, quam vigor iudiciarius postulat, urgeantur. Dat. VIII kal. sept. Constantinopoli Arcadio a. I et Bautone conss. (385 aug. 25).

CTh.10.17.0. De fide et iure hastae.

CTh.10.17.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Viventium praefectum praetorio Galliarum. Quaecumque pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisve fiscalibus debitis in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore vendantur, ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiuscemodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit. Et si quid umquam, ut a fisco facta venditio possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus, si quando aliquid ex rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repetitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem. Dat. III non. nov. Treviris Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 nov. 3).


CTh.10.17.2

Idem aaa. ad Felicem comitem sacrarum largitionum. Si qui proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint facultates, pro earum rerum tantum pretiis obnoxii sint, quas eos patuerit decursis hastis et proscriptione habita comparasse. Nam ita eos munimus, ut nullius conventioni patiamur extrinsecus subiacere. Dat. VII id. mart. Marcianopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (370? mart. 9).


CTh.10.17.3 [=brev.10.9.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Magnillum vicarium Africae. Si quos debitorum mole depressos necessitas publicae rationis adstringat proprias distrahere facultates, rei qualitas et redituum quantitas aestimetur, ne, sub nomine subhastationis publicae locus fraudibus relinquatur et, possessionibus viliore distractis, plus exactor ex gratia quam debitor ex pretio consequatur. Hi postremo, sub empti* titulo, perpetuo dominii iure potiantur, qui tantum annumeraverint fisco, quantum exegerit utilitas privatorum. Etenim periniquum est, ut, alienis bonis sub gratiosa auctione distractis, parum accedat publico nomini, quum totum pereat debitori. Dat. XIII. kal. iul. Aquileia, acc. id. ian. Hadrumeti, post cons. Tatiani et Symmachi vv. cc.

Interpretatio. Si quicumque* publici debiti enormitate constringitur, ut non possit hoc ipsum debitum nisi vendita propria facultate dissolvere, in eius modi debito hanc exactores formam servare debebunt, ut non ita rem praecipitent, ut res minore, quam valeat, pretio distrahatur, nec tales sub quolibet colludio provideant emptores*, ut et debitor proprietatem perdat, et parum fiscus acquirat.

CTh.10.18.0. De thesauris.

CTh.10.18.1

Imp. Constantinus a. ad rationales. Quicumque thesaurum invenerit et ad fiscum sponte detulerit, medietatem consequatur inventi, alterum tantum fisci rationibus tradat, ita tamen, ut citra inquietudinem quaestionis omnis fiscalis calumnia conquiescat. Haberi enim fidem fas est his, qui sponte obtulerint quod invenerint. Si quis autem inventas opes offerre noluerit et aliqua ratione proditus fuerit, a supra dicta venia debebit excludi. Dat. III kal. april. Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 mart. 30).


CTh.10.18.2pr. [=brev.10.10.1pr.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad populum urbis Constantinopolitanae. Quisquis thesauros et condita ab ignotis dominis tempore vetustiore monilia quolibet casu repererit, suae vindicet potestati, neque calumniae formidinem fiscali aut privato nomine ullis deferentibus pertimescat; non metalli qualitas, non reperti modus sub aliquod periculum quaestionis incurrat.

CTh.10.18.2.1 [=brev.10.10.1.1]

In hac tamen naturali aequitate animadvertimus quoddam temperamentum adhibendum, ut, si cui in solo proprio huius modi contigerit, integro id iure praesumat; qui in alieno, in quartam repertorum partem eum, qui loci dominus fuerit, admittat. Ne tamen per hanc licentiam quisquam aut aliena effodiat, aut in locis non sui iuris per famam suspecta rimetur. Dat. VII. kal. febr. Thessalonica, Gratiano a. V. et Theodosius a. I. coss.

Interpretatio. Si quicumque* thesaurum in sua terra invenerit, ei ex integro, quod inventum est, acquiratur, et nullam calumniam pertimescat. Si vero in loco alieno thesaurum casu invenerit, eum, qui loci dominus est, in quartam inventarum rerum debet admittere. Attamen nullus effodiendo loca aliena praesumat ista requirere.


CTh.10.18.3

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Neoterio praefecto praetorio. Eos, qui suadente numine vel ducente fortuna thesauros reppererint, reppertis laetari rebus sine aliquo terrore permittimus. Dat. VI non. mart. Constantinopoli Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 mart. 2).

CTh.10.19.0. De metallis et metallariis.

CTh.10.19.1

Imp. Constantinus a. ad Maximum rationalem Africae. Secandorum marmorum ex quibuscumque metallis volentibus tribuimus facultatem, ita ut, qui caedere metallum atque ex eo facere quodcumque decreverint, etiam distrahendi habeant liberam potestatem. Dat. prid. kal. octob. Constantino a. VI et Constantino caes. conss. (320 sept. 30).


CTh.10.19.2

Imp. Iulianus a. ad Rufinum comitem Orientis. Quoniam marmorum cupiditate in inmensum quoddam saxorum pretia aucta sunt, ut sumptuosa voluntas copia relaxetur, permittimus omnibus, ut qui volunt caedere habeant licentiam adtributam. Fore enim arbitramur, ut etiam complures saxorum nitentium venae in lumen usumque perveniant. Dat. XI kal. nov. Antiochiae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 oct. 22).


CTh.10.19.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Cresconium comitem metallorum. Perpensa deliberatione duximus sanciendum, ut, quicumque exercitium metallorum vellet adfluere, is labore proprio et sibi et rei publicae commoda compararet. Itaque si qui sponte confluxerint, eos laudabilitas tua octonos scripulos in balluca cogat exsolvere; quidquid autem amplius colligere potuerint, fisco potissimum distrahant, a quo competentia ex largitionibus nostris pretia suscipient. Dat. IIII id. decemb. Parisis Valentiniano et Valente aa. conss. (365 dec. 10).


CTh.10.19.4

Idem aa. ad Germanianum comitem sacrarum largitionum. Ob metallicum canonem, in quo propria consuetudo retinenda est, quattuordecim uncias ballucae pro singulis libris constat inferri. Dat. VI id. ian. Rom. Lupicino et Ioviano conss. (367 ian. 8).


CTh.10.19.5

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Fortunatiano comiti rerum privatarum. Nullam partem Romani orbis credidimus relinquendam, ex qua non metallarii, qui incolunt latebras, producantur, et quos domus nostrae secreta retinent. Et in comprehendendis eis investigatores eorum rectores congruis auxiliis prosequantur. Dat. prid. kal. mai. Antiochiae Valentiniano nb. p. et Victore conss. (369 apr. 30).


CTh.10.19.6

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio. Si qua navis metallarium ad sardiniam transtulerit, gubernator ipsius vel magister quinos pro singulis hominibus solidos cogatur inferre. Dat. prid. non. iun. Martiatici Valentiniano nb. p. et Victore conss. (369 iun. 4).


CTh.10.19.7

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio. Quemadmodum dominus noster Valens per omnem Orientem eos, qui ibidem auri metallum vago errore sectantur, a possessoribus cunctis iussit arceri, ita sinceritas tua universos per Illyricum et dioecesim Macedonicam provinciales edicto conveniat, ut nemo quemquam Thracem ultra in possessione propria putet esse celandum, sed ut singulos potius regredi ad solum genitale compellant, quos inde venisse cognoscunt. Alioquin gravis in eum animadversio proferetur, qui latebram huiusmodi hominibus post haec interdicta praebuerit. Dat. XIIII kal. april. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (370? 373? mart. 19).


CTh.10.19.8

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad senatum. Potestatem eruendi vel exsecandi de privatis lapidicinis iam pridem per Macedoniam et Illyrici tractum certa sub condicione permisimus. Sed vobis, patres conscripti, volentibus liberalius deferetur, suo ut quisque sumptu suoque emolumento, vectigalis operas et portorii damna non metuens, pariat eam copiam. Et cetera. Lecta in senatu id. aug. Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 aug. 13).


CTh.10.19.9

Idem aaa. ad Vindicianum virum clarissimum vicarium. Datis ad illustres viros praefectos Galliarum et Italiae litteris primum metallarios praecipimus admoneri, ne eis novelli statuti, quod fuerat elicitum, privilegio transeundi ad sardiniam spes improba blandiatur; deinde provinciarum, quae mari alluuntur, iudices scientes fieri, ut universorum navigatio huiusmodi hominum generi clauderetur, ita ut, si aurileguli transfretare temptassent, severitate iudicis audaciae suae ferrent digna supplicia adficiendis etiam poena custodibus, si neglegentia navigandi isdem copiam praebuissent; ita ut haec non sine periculo suo rectores provinciarum neglegenda meminerint. Dat. XVIII kal. sept. Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 aug. 15).


CTh.10.19.10

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro praefecto praetorio. Cuncti, qui per privatorum loca saxorum venam laboriosis effossionibus persequuntur, decimas fisco, decimas etiam domino repraesentent, cetero modo suis desideriis vindicando. Dat. IIII kal. sept. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 aug. 29).


CTh.10.19.11

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ii, quibus ad exercenda metalla privata dives marmorum vena consentit, excidendi exsecandique iuxta legem dudum latam habeant facultatem, ita ut decima pars fisci nostri utilitatibus, decima ei cuius locus est deputetur. Quidquid vero reliquum fuerit, id iuxta eiusdem legis tenorem exercentibus cedat habituris licentiam vendendi donandi et quo voluntas suaserit transferendi. Dat. III non. octob. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 oct. 5).


CTh.10.19.12

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Romulo comiti sacrarum largitionum. Per annos singulos septeni per hominem scripuli largitionibus inferantur ab aurilegulis non solum in Pontica dioecesi, verum etiam in Asiana. Dat. XI kal. mart. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 febr. 19).


CTh.10.19.13

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Privatorum manus ab exercendo quolibet marmoreo metallo prohiberi praecipimus, ut fiscalibus instantia locis liberior relaxetur. Si qui vero clandestino opere vetita deinceps exercere temptaverit, omne id, quidquid exciderit, iuri fisci et publico vindicandum. Dat. prid. id. feb. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 febr. 12).


CTh.10.19.14 [=brev.10.11.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Paterno. Quosdam operta humo esse saxa dicentes id agere cognovimus, ut, defossis in altum cuniculis, alienarum aedium fundamenta labefactent. Qua de re, si quando huius modi marmora sub aedificiis latere dicantur, perquirendi eadem copia denegetur, ne, dum cautium ementita nobilitas cum aedificiorum qualitate taxatur, et pretium domus, ne diruatur, offertur, non tam publicae rei studium quam privati causa videatur fuisse dispendii. Dat. XVII. kal. april. Constantinopoli, Theodosius a. III. et Abundantio coss.

Interpretatio. Quicumque* metallum dicentes latere sub alienis aedificiis quaelibet saxa vel marmora effodienda crediderint, ut per eos fundamentorum firmitas incipiat vacillare, his inquisitionis huius licentiam denegamus, ne, dum nobiliores lapides se quaerere asserunt, aut vendere aut subvertere aliena fundamenta praesumant.


CTh.10.19.15pr.

Imp. Theodosius a. Maximino comiti sacrarum largitionum. Metallarii, qui ea regione deserta, ex qua videntur oriundi, ad externa migrarunt, indubitanter ad propriae originis stirpem laremque revocentur. Eorum autem earumque progenies, qui ex domibus privatorum eligere maluerunt consortia nuptiarum, aequa inter fiscum meum et parentes suos lance dividatur, ita ut, qui singulorum tantummodo filiorum probabuntur esse genitores, ex integro unicis fisco affectibus cedant: in posterum cunctis metallariorum condicionem necessario secuturis, quicumque ex ipsis et ex quocumque fuerint latere procreati. (424 iul. 11).

CTh.10.19.15.1

Qui vero metallica loca praedictae obnoxia functioni emisse perhibentur, isdem procul dubio, quae auctores eorum implere consueverant, muniis subiacebunt. Nam de his, qui ad census annonarios transierunt, observandum est, ut illi, qui ante quinquennium tantummodo nexibus privatorum videntur impliciti, sine dubio ad originem propriam redire cogantur, ex aequo cum publicis fundis eorum subole dividenda et unico filio metallariorum origini vindicando, omni tamen ceteris in futurum huiuscemodi licentia arte praeclusa. Quod si quis postea illud quod nunc prohibetur fecerit, sciat nullum exinde praeiudicium fisco esse generandum, etiamsi is, quem metallicum esse constabit, privatis censibus suum nomen indiderit. Dat. V id. iul. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 iul. 11).

CTh.10.20.0. De murilegulis et gynaeceariis et monetariis et bastagariis.

CTh.10.20.1

Imp. Constantinus a. ad Bithynos. Monetarios in sua semper durare condicione oportet nec dignitates eis perfectissimatus tribui vel ducenae vel centenae vel egregiatus. Dat. XII kal. aug. Gallicano et Basso conss. (317 iul. 21).


CTh.10.20.2

Imp. Constantius a. ad Taurum praefectum praetorio. Quinque auri librarum multam exigatur, qui mancipium gynaecei, quod celat, non intra kal. septemb. prodiderit. Dat. XIIII kal. april. Mediolano Datiano et Cereale conss. (358 [357] mart. 19).


CTh.10.20.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Germanum consularem. Ingenuae mulieres, quae se gynaeceariis sociaverint, si conventae denuntiatione sollemni splendorem generis contuberniorum vilitati praeferre noluerint, suorum maritorum condicione teneantur. Dat. IIII kal. iul. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. 28).


CTh.10.20.4

Idem aa. ad Auxonium praefectum praetorio. Quod ad praesens remedium pertinet, decimum animal bastagariis pro reparatione praebeatur. Dat. id. decemb. Marcianopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (368 dec. 13).


CTh.10.20.5

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Filematio comiti sacrarum largitionum. Si quis uxorem de familiis conchylegulorum acceperit, sciat condicioni eorundem se esse nectendum. Dat. IIII kal. iul. Treviris Gratiano a. II et Probo conss. (371 iun. 28).


CTh.10.20.6

Idem aaa. ad Modestum. Opifices vesti linteae contexendae in usum erogationum nostrarum operam dantes sollicitatos a plurimis esse cognovimus. Igitur et eos, penes quos sunt, et textores ipsos terna auri pondo thesaurorum commodis inferre praecipimus; quin etiam opifices ipsos textrinis linteae vestis vindicari conveniet. Quod si aliquis detegetur in eadem insolentia permanere et iugiter opificem detinuerit, non iam multam, ut praeterito tempore iusseramus, sed proscriptionem subire debebit. Dat. V kal. iul. Modesto et Arintheo conss. (372 iun. 27).


CTh.10.20.7

Idem aaa. ad Filematium comitem sacrarum largitionum. Qui aliquem ex familiis gynaecei in latebris habere comperti sunt, quinque librarum auri damno subicientur. Dat. XII kal. sept. Ciliciae Modesto et Arintheo conss. (372 aug. 21).


CTh.10.20.8

Idem aaa. ad Tatianum comitem sacrarum largitionum. Intra kalendarum augustarum diem qui linteones retentare dicuntur, antiquis eos condicionibus reddant aut se pro ingentis audaciae contumacia quinis auri libris per singulos eorum poenae nomine sciant esse feriendos: non minore circa eos etiam multae comminatione proposita, qui obnoxios Scytopolitanos linyfos publico canoni in posterum suscipere conabuntur. Dat. XIIII kal. mar. Antiochiae Gratiano a. III et Equitio conss. (374 febr. 16).


CTh.10.20.9

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Eucherium. Qui textrini nostri mancipia occultatione celaverit, ternis libris auri pro singulorum hominum suppressione plectatur. Proposita karthagine III kal. mart. post cons. Auxoni et Olybri. (380 febr. 28).


CTh.10.20.10pr.

Idem aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Edicimus, ne qua mulier spendidioris gradus monetarii adhaerens consortio decus nativae libertatis amittat. Quod si quam ab hac praeceptione statutum nostrae perennitatis abduxerit, ea secundum auctoritatem senatus consulti Claudiani vel legitima admonita conventione discedat vel, si complexui monetarii putaverit inhaerendum, non ambigat se et liberis praeiudicaturam et eius condicioni esse nectendam. Nihilo minus autem et eas, quae ante legem nostram monetariis videntur esse coniunctae, placuit praedicto titulo conveniri scientes, nisi interdicta coniunctione discesserint, mutasse se statum. (380 [379] mart. 14).

CTh.10.20.10.1

Si qua vero originaria seu colona possessionis alienae, ignaro domino seu sciente, monetario adsociabitur, ii conventi mox iuri agrorum debitas personas retrahere festinent vel de cetero sciant repetendi facultatem silentii sui coniventia perdidisse. (380 [379] mart. 14).

CTh.10.20.10.2

Sed ut monetario nullam necti volumus, ita et monetario patre susceptas prohibemus extraneis copulari. Dat. prid. id. mart. Aquileiae post consulatum Auxoni et Olybri. (380 [379] mart. 14).


CTh.10.20.11

Idem aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum. Aeternam fiximus legem, ne umquam bastagariis militiam vel suam deserere liceat vel aliam subreptiva impetratione temptare. Et tribuni, qui scientes huiusmodi milites ad numerum receperint, per singulos bastagarios singulas auri libras fisco cogantur inferre. Et super hoc dedimus litteras ad illustres magistros utriusque militiae. Dat. VIIII kal. aug. Heracleae Richomere et Clearcho conss. (384 iul. 24).


CTh.10.20.12

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio. Si quis naviculam functioni muricis et legendis conchyliis deputatam ausus fuerit usurpare, duarum librarum auri illatione teneatur. Dat. VI kal. oct. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 sept. 26).


CTh.10.20.13

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Filometori comiti sacrarum largitionum. Lotas in posterum sericoblattae ac metaxae huiusmodi species inferri praecipimus; viginti librarum auri condemnatione proposita his, qui scrinium canonum tractant, prioribus etiam eiusdem officii, si statua caelestia a quoquam passi fuerint temerari. Dat. V kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo conss. (406 iun. 27).


CTh.10.20.14

Imp. Theodosius a. et Valentinianus c. Maximino comiti sacrarum largitionum. Murileguli, qui relicto adque despecto propriae condicionis officio vetitis se infulis dignitatum et cingulis penitus denegatis munisse dicuntur, ad propriae artis et originis vincla revocentur. Ab illis autem, qui rebus eorum videntur inhiasse, quos in sua origine permanere et sollemnibus ministeriis inservire manifestum est, omnia, quaecumque constiterit ex quocumque titulo possessa, antiquis possessoribus restituantur. Quod si alienigenae detentatores oneribus condicionis externae maluerint subiacere quam restituere facultates, et futura deinceps agnoscant munia sibi esse subeunda et de praeterito, si qua ipsis possidentibus reliqua colliguntur, a semet ipsis sciant sine aliqua excusatione solvenda. Dat. XVII kal. nov. Constantinopoli Victore cons. (424 oct. 16).


CTh.10.20.15

Idem a. et caes. Maximino comiti sacrarum largitionum. Ii, qui ex filiabus murilegulorum et alienae originis patribus sunt vel fuerint procreati, iura maternae condicionis agnoscant. Dat. VIIII kal. iun. Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425 mai. 24).


CTh.10.20.16

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Acacio comiti sacrarum largitionum. Si quis ex corpore gynaeceariorum vel linteariorum sive linyfariorum monetariorumve aut murilegulorum vel aliorum similium ad divinas largitiones nexu sanguinis pertinentium voluerit posthac de suo collegio liberari, non quoscumque nec facile in locum proprium, freti dexterae triumphalis absolutione, substituant, sed eos, quos omnibus idoneos modis sub ipsis quodammodo amplissimae tuae sedis obtutibus adprobarint; ita tamen, ut is, qui ab huiusmodi condicione iuxta formam caelitus datam beneficio principali fuerit absolutus, universam generis sui prosapiam in functione memorati corporis permanentem cum omnibus eius qui absolvitur rebus obnoxiam largitionibus sacris futuram esse non dubitet. Dat. VII kal. mar. Constantinopoli dd. nn. Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (426 febr. 23).


CTh.10.20.17

Idem aa. Valerio comiti sacrarum largitionum. Placet, si conchyliolegulorum filiae condicionis alienae nubserint viris, qui ex ipsis fuerint procreati ab eo tempore nexum maternae adscriptionis agnoscant, ex quo promulgatam super hoc cognoverint legem. De his vero, quos ante eam natos esse constiterit, huiusmodi forma servetur, ut, sive conchyliolegulorum seu adscriptorum progenies fuerit colonorum, paternam tantum condicionem sequantur. Si qui vero post legem aut patre conchyliolegulo geniti probabuntur aut matre, memoratae adscriptioni obnoxios se esse non ambigant. Dat. X kal. april. Constantinopoli Hierio et Ardabure conss. (427 mart. 23).


CTh.10.20.18

Idem aa. Apollonio comiti sacrarum largitionum. Quoniam trecentas paene libras blattae sericae clandestina fucatione non sine laesae maiestatis crimine coloratas et adaeratum conchylii non minimum pondus patefactum est, quaestione prodente, quibus sollemniter artibus, quibus consciis ac ministris metaxa cum privata fiscalis aequaliter publico murice tinguebatur, purpurae nundinas, licet innumeris sint constitutionibus prohibitae, recenti quoque interminatione vetamus; et dispositione illustris memoriae Synesii revocata, quae perperam infirmata est ab illustris memoriae Anysio, a quo subreptum nobis est veritate celata, septimum de scrinio exceptorum, sextum de scrinio canonum, quintum de scrinio tabulariorum ad Bafia Foenices per certum tempus mitti praecipimus, ut fraus omnis eorum prohibeatur sollertia timentium, ne quaesitis multo sudore stipendiis careant: etiam viginti librarum auri condemnatione proposita. Dat. VIII id. mart. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 mart. 8).

CTh.10.21.0. De vestibus holoveris et auratis.

CTh.10.21.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. Archelao comiti sacrarum largitionum. Auratas ac sericas paragaudas auro intextas tam viriles quam muliebres privatis usibus contexere conficereque prohibemus et in gynaeceis tantum nostris fieri praecipimus. Dat. V non. iul. Nevioduni; acc. XV kal. aug. Marcianopoli Valentiniano nob. p. et Victore conss. (369 iul. 18).


CTh.10.21.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro praefecto praetorio. Nemo auratas habeat aut in tunicis aut in lineis paragaudas. Non enim levi animadversione plectetur, quisquis vetito se et indebito non abdicarit indutu. Dat. III kal. april. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mart. 30).


CTh.10.21.3

Imp. Theodosius a. Maximino comiti sacrarum largitionum. Temperent universi, qui cuiuscumque sunt sexus dignitatis artis professionis et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quae soli principi eiusque domui dedicatur. Nec pallia tunicasque domi quis serica contexat aut faciat, quae tincta conchylio nullius alterius permixtione subtexta sunt. Proferantur ex aedibus tradanturque tunicae et pallia ex omni parte texturae cruore infecta conchylii. Nulla stamina subtexantur tincta conchylio nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fila decurrant. Reddenda aerario holovera vestimenta protinus offerantur. Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatae legis impunitas, nec vacet illi curare de quaestu, cui sua salus esse non debet in pretio. Ne quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novae constitutionis incurrat; alioquin ad similitudinem laesae maiestatis periculum sustinebit. Dat. XVII kal. feb. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 ian. 16).

CTh.10.22.0. De fabricensibus.

CTh.10.22.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Tatiano comiti sacrarum largitionum. Cum senae per tricenos dies ex aere tam aput Antiochiam quam aput Constantinopolim a singulis barbaricariis cassides, sed et bucculae tegerentur, octo vero aput Antiochiam cassidas totidemque bucculas per dies triginta et tegerent argento et deaurarent, aput Constantinopolim autem tres solas, statuimus, ut Constantinopoli quoque non octonas singuli cassidas per tricenos dies, sed senas sic pari numero buccularum auro argentoque condecorent. Dat. V id. mart. Antiochiae Gratiano a. III et Equitio conss. (374 mart. 11).


CTh.10.22.2

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Omnibus fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione inferri, in perpetuum servanda hac forma praecipimus, ut venae nobilis et quae facile deducatur ignibus seu liquescat ferri materies praebeatur, quo promptius adempta fraudibus facultate commodo publico consulatur. Dat. XV kal. nov. Theodosio a. II et Cynegio conss. (388 oct. 18).


CTh.10.22.3

Idem aaa. Rufino magistro officiorum. Primicerium fabricae post biennium non solum vacatione, verum etiam honore donari praecipimus, ita ut inter protectores adoraturus aeternitatem nostram suo quisque tempore dirigatur. Dat. VIII id. mar. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 mart. 8).


CTh.10.22.4

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio magistro officiorum. Stigmata, hoc est nota publica, fabricensium brachiis ad imitationem tironum infligatur, ut hoc modo saltem possint latitantes agnosci: his, qui eos susceperint vel eorum liberos, sine dubio fabricae vindicandis, et qui subreptione quadam declinandi operis ad publicae cuiuslibet sacramenta militiae transierunt. Dat. XVIII kal. ian. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 dec. 15).


CTh.10.22.5

Idem aa. Anthemio magistro officiorum. Si quis posthac fabricensem admiserit procuratorem vel cultorem sui praedii detinuerit conductoremve susceperit, rei, quam contra vetitum fabricensi crediderit iniungendam, proprietate privetur, ea videlicet fiscalibus calculis socianda; ipse vero fabricensis, qui contraxerit legis offensam, multa duarum librarum auri feriatur. Dat. III kal. aug. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 iul. 30).


CTh.10.22.6

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Si quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocavit, his quorum interest convocatis primitus acta conficiat, sese doceat non avo, non patre curiali progenitum, nihil ordini civitatis debere, nulli se civico muneri obnoxium, atque ita demum gestis confectis vel aput moderatorem provinciae vel si is absit aput defensorem civitatis ad militiam quam optaverit suscipiatur. Quod si absque hac cautione quispiam ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se ad ordinis cui debetur patriaeque suae munera esse revocandum, ita ut nulla eum nec temporis nec stipendiorum praerogativa defendat. Dat. XV kal. iun. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mai. 18).

CTh.10.23.0. De classicis.

CTh.10.23.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. Auxonio praefecto praetorio. Classem Seleucenam aliasque universas ad officium, quod magnitudini tuae obsequitur, volumus pertinere, ut classicorum numerus ex incensitis vel adcrescentibus compleatur et Seleucena ad auxilium purgandi Orontis aliasque necessitates Orientis comiti deputetur. Data indictione xii. (a. 369/70 ...).

CTh.10.24.0. De his, qui cum dispensatore contraxerunt.

CTh.10.24.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Probum praefectum praetorio. Si quis ab exactoribus tabulariis arcariis officiisve rationum vel alio, cui fiscalium thesaurorum tutela mandetur, fenebrem pecuniam sumpserit, detectus in eodem ad quadrupli poenam ex hac auctoritate teneatur. Dat. IIII id. mart. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? mart. 12).


CTh.10.24.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Palladio comiti sacrarum largitionum. Sciant omnes neque dandi neque accipiendi mutuo ex largitionibus sacris auri patere cuiquam facultatem. Quod si quis aurum ex nostro aerario privatis commodis profuturum occulte aut cautionis aut sponsionis fide ut debitor redditurus acceperit, ablatis bonis omnibus perpetuae deportationis subdetur exilio. Is etiam, qui ex memoratis thesauris sub specie publici creditoris aurum cuiquam commodarit ac dederit, capitali sententia subiugetur. Dat. XII kal. aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. 21).


CTh.10.24.3pr.

Idem aaa. Palladio magistro officiorum. Aurum, quod a provincialibus sine cunctatione persolvitur, nundinatione consumitur. Poenis itaque se ultimis, quicumque harum machinatores praedarum detegi prodique potuerint, se noverint subiugandos, nisi dimenso itineris spatio susceptum a provinciali officio aurum traditum sacris largitionibus nuntiarint. (381 nov. 30).

CTh.10.24.3.1

Insuper si decem ultra diebus aurum, quod percurso itinere potuerit inferri, detentum vel a prosecutoribus vel a palatinis fuerit deprehensum, binarum ex toto centesimarum illatiom se sentiant obligatos. Proposita prid. kal. decemb. Beryto Eucherio et Syagrio conss. (381 nov. 30).

CTh.10.25.0. De privilegiis domus Augustae.

CTh.10.25.1

[recensere]

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio praefecto praetorio. Ad omnem fraudem amputandam procuratores per singulas quasque provincias nobilissimarum puellarum filiarum mearum aput fidem gestorum praesentibus censualibus ac principalibus, quos huius inminutionis oneribus premi non dubium est, exponant numerum iugorum ad memoratarum domus pertinentium et pro eo tantum illustribus privilegiis ac debitis potiantur, ita ut ex veri fide brevibus praebitis et a rectoribus provinciae mox relatis, quae eos excusare debere conveniat, collatis rationibus cognoscant. Dat. kal. decemb. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo v. c. conss. (406 dec. 1).

CTh.10.26.0. De conductoribus et hominibus domus Augustae.

[recensere]

CTh.10.26.1

[recensere]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Basso praefecto praetorio. Conductores hominesve augustissimae domus nostrae nullum cuiuslibet nomen militiae usurpent, nullius cingulo dignitatis utantur, ne ex hoc sibi erigendi supercilii fastus, sacro numini nostrae pietatis oriatur invidia. Sed quotiens de causa ad domum regiam pertinente aliquid quaestionis emergit, non aliter quam ex legum ordine, quibus similiter omne hominum genus tenetur, vel excipiant vel inferant actionem, nec aliorum litigatorum negotio intercedant nec sententiam iudicantum aut illicito patrocinii sui fomite iura conturbent nullique exsecutionis suae turbulentum ministerium audeant commodare; non privatis se negotiis, non publicis misceant; nec quiescentem domum delatio ulla sollicitet, ne eos inconsultae pertinaciae sero paeniteat. Dat. prid. non. mart. Ravennae Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (425 mart. 6).


CTh.10.26.2

[recensere]

Idem aa. ad senatum urbis Romae. Post alia. conductores domus nostrae ab omni militiae privilegio submovemus. Vivant aequa sorte cum ceteris, nec umquam, si ratio poscat, examinis severitatem iudiciariam ullo cinguli frustrabuntur obiectu, sed potius pari disceptationis eventu in omnibus causis legibus serviant, quibus tenentur et principes. Dat. III non. ian. Romae dd. nn. Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss.

 Liber IX Liber XI