Liber XI | Liber XIII |
I DE DECURIONIBUS
[recensere]I.21
[recensere]Idem a. ad Felicem praefectum praetorio. Quoniam afri curiales conquesti sunt quosdam in suo corpore post flamonii honorem et sacerdotii vel magistratus decursa insignia praepositos compelli fieri mansionum, quod in singulis curiis sequentis meriti et gradus homines implere consuerunt, iubemus nullum praedictis honoribus splendentem ad memoratum cogi obsequium, ne nostro fieri iudicio iniuria videatur. Dat. prid. non. aug. Viminacio Constantio et Albino conss.
I.46
[recensere]Idem a. ad Martinianum vicarium Africae. A solis praecipimus advocatis eorumque consortio dari provinciae sacerdotem. Nec aliquis arbitretur ita esse advocationis necessitatem impositam sacerdotio, ut et ab eo munerum oppidaneorum functio secernatur, cum nulla umquam iura patronis forensium quaestionum vacationem civilium munerum praestituerint. Nullum igitur advocatum a curia, cui tenetur obnoxius, patimur excusari, videlicet si civico nomine aut vinculo incolatus oppidanea necessitas eum detinet obligatum. Itaque aput alios etiam iudices operam dantes negotiis perorandis obnoxios esse decernimus sacerdotio, sic videlicet, ut intra eam provinciam huiusmodi honoribus mancipentur, ubi eos necessitas curialis detinet obligatos. Dat. V kal. iul. Mursae Datiano et Cereale conss.
I.97
[recensere]Idem aaa. Cynegio comiti sacrarum largitionum. Scias excepta dioecesi Aegyptiaca ubique servandum esse, ne usquam penitus in susceptionem vel minimi vectigalis decurio conductor accedat, sed eorum professionibus et personis omnis haec diversarum locationum summa credatur, qui ad exhibendam publicis rationibus fidem periculo et fortunae coguntur et vitae. Dat. VIII id. mar. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss.
V QUEMADMODUM MUNERA CIVILIA INDICANTUR
[recensere]V.1
[recensere]Imp. Constantinus a. Tiberiano comiti per Africam. Ii magistratus, qui sufficiendis duumviris in futurum anni officium nominationes impertiunt, periculi sui contemplatione provideant, ut, quamvis populi quoque suffragiis nominatio in Africa ex consuetudine celebretur, tamen ipsi nitantur pariter ac laborent, quemadmodum possint ii, qui nominati fuerint, idonei repperiri. Nam aequitatis ratio persuadet, nisi idonei fuerint nominati, ipsos, quorum est periculum, adtineri. Dat. Nicomediae III kal. aug. Constantino a. VII et Constantio caes. conss.
V.2
[recensere]Idem a. ad concilium provinciae Africae. Sacerdotales et flamines perpetuos atque etiam duumvirales ab annonarum praeposituris inferioribusque muneribus inmunes esse praecipimus. Quod ut perpetua observatione firmetur, legem hanc incisam aeneis tabulis iussimus publicari. Proposita XII kal. iun. Karthagine Feliciano et Titiano conss.
V.3
[recensere]Impp. Arcadius et Honorius aa. Probino proconsuli Africae. Quis tam inveniri iniquus arbiter rerum potest, qui in urbibus magnifico statu praeditis ac votiva curialium numerositate locupletibus ad iterationem quempiam transacti oneris impellat, ut, cum alii necdum paene initiati curiae sacris fuerint, alios continuatio et repetitae saepe functiones adficiant? Dat. XVI kal. april. Mediolano Caesario et Attico conss.
XIII DE AURO CORONARIO
[recensere]XIII.4
[recensere]Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio praefecto Urbi. Quae diversarum ordines curiarum vel amore proprio vel indulgentiarum laetitia vel rebus prospere gestis admoniti in coronis aureis signisque diversis obtulerint, in quacumque fuerint oblata materia, in ea suscipiantur, ne id, quod voluntate offertur, occasione obryzae incrementi, necessitatis iniuria insequatur. Dat. IIII id. aug. vico Augusti Auxonio et Olybrio conss.
XIII.5
[recensere]Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ad collationem auri coronarii placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. Dat. XV kal. feb. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss.
Liber XI | Liber XIII |