Codex Theodosianus/Liber XIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber XIV
438 p.C.n.
Fairytale left blue.png Liber XIII Liber XV Fairytale right blue.png

XXIIII DE MENSIS OLEARIS

XXIIII.1

IMP. CONSTANTINUS A. AD CEREALEM PRAEFECTUM ANNONAE. Mensae oleariae, quae ita caducae fuerint, ut nullus possit adserere dominium, vicenis follibus per officium distrahantur. Sed si quis mensam oleariam praedictis follibus emptam cariore pretio vendiderit, ferreis vinculis constrictus ad illyricum transmittatur poenam congruam luiturus. Si quis autem mensam oleariam in dominio suo retinens vivendi cursum impleverit, eandem mensam ad successores proprios cum reliquis suis rebus hereditario poterit iure transmittere. DAT. KAL. MAR. NICOMEDIAE, ACCEPTA VIII ID. APRIL. ROMAE IANUARINO ET IUSTO CONSS.

Fairytale left blue.png Liber XIII Liber XV Fairytale right blue.png