Jump to content

Codex Theodosianus/Liber III

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber III
438 p.C.n.

 Liber II Liber IV 

XIIII DE NUBTIIS GENTILIUM

[recensere]

XIIII.1

[recensere]

IMPP. VALENT(INIANUS) ET VAL(ENS) AA. AD THEODOSIUM MAG(ISTRUM) EQUITUM. Nulli provincialium, cuiuscumque ordinis aut loci fuerit, cum barbara sit uxore coniugium, nec ulli gentilium provincialis femina copuletur. Quod si quae inter provinciales atque gentiles adfinitates ex huiusmodi nubtiis extiterint, quod in his suspectum vel noxium detegitur, capitaliter expietur. DAT. V KAL. IUN. VALENT(INIANO) ET VALENTE AA. CONSS.

XV DE FIDEIUSSORIBUS DOTIUM

[recensere]

XV.1

[recensere]

IMPPP. VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. MARTINIANO COM(ITI) ORI(ENTIS). Omnium sponsorum vel fideiussorum deinceps in cavenda dotis sponsione promissiones absolvimus. DAT. III ID. NOVEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) A. II ET RUFINO CONSS.

 Liber II Liber IV