Liber III | Liber V |
I. DE CRETIONE VEL BONORUM POSSESSIONE.
1.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS) AA. AD SENATUM. POST ALIA: Patrem aliqua ex parte minorem esse matribus non sinemus. Nam cum etiam infantis filii morientis mater bonorum solacia consequatur, cur de aetate eius pater graves patiatur tendiculas, non videmus; et cum legitima successio non modo in matre, verum etiam in successoribus longius constitutis non bonorum possessionis petitionem, non cretionis sollemnitatem cogitur custodire, qualicumque contenta aditae vel adeundae hereditatis indicio, quanto magis pater talibus est vinculis exuendus? Atque ideo hac oratione sancimus, ut pater etiam infantis filii successionem, sive ille matre eius moriente adeundae hereditatis vel petendae bonorum possessionis fuerit exsecutus officium sive ista neglexerit, morienti filio infanti in qualibet aetate sine ambiguitate succedat. DAT. VII ID. NOVEMB. RAV(ENNAE) DD. NN. THEOD(OSIO) XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.
II. UNDE LIBERI.
1.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. AURELIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Filia, quae dote a patre suscepta matrimonio sociata et, intestato patre mortuo, si hereditatem velit adire cum fratribus, dotem quam susceperat miscere cogatur paternae substantiae atque ita in subeunda hereditate sociari cum fratribus. DAT. PRID. NON. OCTOB. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) IIII ET HONOR(IO) III AA. CONSS.
III. DE CARBONIANO EDICTO.
1.
IMPPP. VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Carbonianum edictum sub personis legitimis indubitato matrimonio, custodito partu et probata legitima successione defertur, scilicet ut in possessione novus heres locatus usque ad pubertatis annos sine inquietudine rebus utatur interdum alienis. DAT. IIII KAL. OCTOB. CONSTANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO CONSS.
IIII. DE TESTAMENTIS ET CODICILLIS.
1.
IMP. CONSTANTINUS A. CONSTANTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In codicillis, quos testamentum non praecedit, sicut in voluntatibus testamenti septem testium vel quinque interventum non deesse oportet: sic enim fiet, ut testantium successiones sine aliqua captione serventur.Si quando igitur testium numerus defecerit, instrumentum codicilli habeatur infirmum. Quod et in ceteris voluntatibus placuit observari. DAT. XI KAL. IAN. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTE C. CONSS.
2.
IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. PROCULO P(RAEFECTO) U(RBI). Quae codicillis aut epistulis nobis necessitudinibusve nostris relinquuntur, non admittimus; sit ille usus inter privatos ratus. Et sane hoc loco praebemus licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolata epistula requiratur et incumbat probatio ei primitus, qui scripturam obtulerit. Ceterum quod ad nos nostrosque adtinet, codicillos et epistulas adeo refutamus, ut ex illis, etiamsi veras eas esse quaestionum series adprobarit, quidquid nobis relictum nostrisve constiterit, ad liberos defuncti vel, si hi non sint, ad proximum quemque iudicii nostri humanitate pertineat. Testamenti vero scripturam legitimam vel nuncupationem, quae in nomen nostrum forte processerit, iure capiemus, nec in ea re distare ius nostrum a privatis heredibus profitemur. DAT. X. KAL. FEBR. MEDIOL(ANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.
3.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. AETERNALI PROC(ONSULI) ASIAE. Testamentum non ideo infirmari debebit, quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit, cum superflua non noceant. Praetermissa namque necessaria, non abundans cautela vel contractus imminuit vel testatoris officit voluntati. Nec patimur fidem conditi arbitrii ob hoc debere convelli, si aut maiorem in principio signatorum aut minorem aut nullum numerum conditor suae praedixerit voluntati, cum quinque huic non ignari subscripserint testamento, licet non eisdem series fuerit recensita, sed is, qui extremum disponit arbitrium, obsignandum porrexerit testamentum. Nec enim novum promulgamus, sed divi Constantini sanctionem et inclitae recordationis sententiam patris serenitatis nostrae nostraque super huiusmodi causa, quae sunt ex antiquioribus propagata, secuti decreta statuimus, his, qui extremas ordinant voluntates, haec esse servanda, ut et praesentes videant subscriptores et ii cur venerint non ignorent, etiamsi isdem scripturae continentia non fuerit intimata. Nec si quid ex munificentia morientis fuerint consecuti, infructuosum subscribentes facient testamentum, cum hoc auctorem prudentissimum iuris consultorum non sit ambiguum Scaevolam comprobasse. DAT. XII KAL. APRIL. ARCAD(IO) IIII ET HONOR(IO) III AA. CONSS.
4.
IDEM AA. AFRICANO P(RAEFECT)O U(RBI). Testamenta omnium ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem reserentur nec usquam permittatur fieri ulla translatio. Mos namque retinendus est fidelissime vetustatis, quem si quis in hac urbe voluerit immutare, irritam mortuorum videri faciet voluntatem. DAT. VI KAL. OCTOB. CONSTANT(INO)P(OLI) CAESARIO ET ATTICO CONSS.
5.
IMPP. HONOR(II) ET THEOD(OSII) AA. EDICTUM AD POPULUM URBIS CONSTANT(INO)P(OLITANAE) ET AD OMNES PROVINCIALES. Nolumus convelli deficientium scriptas iure ac sollemniter voluntates, dum quoddam morientis supremum et non ad scriptum processisse confirmatur arbitrium, tamquam patrimonium suum ad nos deficiens maluerit pertinere. Omnibus enim privatis et militantibus interdicimus, ut huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis reos teneri praecipimus, si, cum scriptae iure ac sollemniter deficientium extiterint voluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione falso adstruere moliantur. Nemo itaque relictus vel legibus ad successionem vocatus nostrum vel potentium nomen horrescat; nemo ferre testimonia in hunc modum vel suscipere gestis huiusmodi voces audeat nostro vel etiam privatorum potentium nomine. Maneat arbitrium, quod vera et sollemnis scriptura commendat; excludatur, si quid adversus eam vel deficientis animum sub deferenda hereditate nostrae perennitati per testimonia non scripta et falso contexta adseveratur; nemo scriptis proprium auferat robur et non scriptis sub praetextu nostri vel potentium nominis ingerat firmamentum. DAT. III ID. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.
6.
IDEM AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ne quis post diem mortis scriptis ante decennium testamentis praestetur adsensus nullisque penitus viribus scriptura huiusmodi tempore antiquata taxetur: praesertim cum, si voluntas continuata perstiterit, brevis mora sit recentibus vetustatem innovare temporibus. Vix enim fieri potest, ut per haec tempora, quae fidei amore contraximus, omnem testium conscientiam mors coniurata subripiat, et re vera nefas est, ut antiquae deliberationis ordinatio voluntas postrema dicatur. DAT. X KAL. IUL. RAV(ENNA) DD. NN. HONOR(IO) XII ET THEOD(OSIO) VIII AA. CONSS.
7.
IMP. THEOD(OSIUS) A. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quis agere ex testamento quolibet modo sive scripto sive sine scriptura confecto de hereditate voluerit, ad fideicommissi persecutionem adspirare cupiens minime permittatur. Tantum enim abest, ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis etiam id valere complexus sit, qui hereditatem petit ab ipsis intentionis exordiis utrum velit eligendi habeat potestatem, sciens se unius electione alterius sibi aditum praeclusisse; ita ut, sive bonorum possessionem secundum tabulas vel secundum nuncupationem ceterasque similes postularit, aut certe ex edicto divi Hadriani se mitti ad possessionem ex more petierit, statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet. Sic enim, si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere prohibetur, et patronus, liberti muneribus electis et operis, contra tabulas bonorum possessione repellitur: sic mulier in edicto, quod de alterutro est, cum suam explanaverit optionem, ne paenitentia possit ad aliud transire, etiam satisdatione cogetur praecavere, nisi si aetatis iuvetur auxilio. Illud quoque pari ratione servandum est, ut testator, qui decrevit facere testamentum, si id inplere nequiverit, intestatus videatur esse defunctus, nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem velut ex codicillis ultimam voluntatem, nisi id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere; illo iure electionis videlicet perdurante, ut, qui ex testamento agere voluerit, ad fideicommissum migrare non possit. Si quis vero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum quartum agnationis vinculis alligatus vel cognationis nexu constrictus ad tertium usque scriptus heres fuerit vel nuncupatus, in eo videlicet testamento, quod testator vicem quoque codicillorum voluit obtinere, licebit ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui voluntatem agens fuerit forsitan superatus, vel certe ipse sponte voluerit, ad fideicommissi subsidium convolare. Non enim par eademque ratio videtur amittere debita et lucra non capere. In omni autem genere testamenti, sive in praetorio iure sive civili consistat seu codicilli conscribantur sive non scripta voluntas ultima praetendatur, id volumus observari, ut eodem die, quo coeptum quid eorum fuerit, ad perfectum sui plenitudinem sortiatur, nihilque eius in diem alterum differatur; quod quidem nullam habeat firmitatem, nisi aut septem aut quinque vel rogati aut qui fortuito venerint, possint iure testimonium perhibere, videlicet post hanc sanctionem divinis illis quiescentibus apicibus, qui trium testium numero sunt contenti. DAT. XVI KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) VICTORE V. C. CONS.
V. DE LITIGIOSIS.
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD PROVINCIALES. POST ALIA: Lite pendente illud, quod in controversiam devocatur, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri oportet, tamquam nihil factum sit lite nihilominus peragenda. Quod si tutelae causa vertitur, post examen iudicis in supplementum pronuntiationis dentur arbitri, qui non iam arbitri, sed executores putandi sunt. ET CETERA. DAT. KAL. AUG. BASSO ET ABLAVIO CONSS.
VI. DE NATURALIBUS FILIIS ET MATRIBUS EORUM.
1.
. . . . . . . . . . . .
2.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ri fecit vel si ipsorum nomine comparavit, totum legi[tima] suboles recipiat. Quod si non sint filii legitimi nec fra[ter] consanguineus aut soror aut pater, totum fisci viribus [vind]icetur. Itaque Liciniani etiam filio, qui per rescriptum sanc[tissi]mum dignitatis culmen ascendit, omnis substantia au[ferat]ur et secundum hanc legem fisco adiudicetur, ipso verbe[rato] compedibus vinciendo, ad suae originis primordia redi[gendo]. LECT. III K. MAI. CARTH(AGINE) NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.
3.
(IDEM A. AD) GREGORIUM. Senatores seu perfectissimos, vel quos (in civ)itatibus duumviralitas vel quinquennalitas vel fla[monii] vel sacerdotii provinciae ornamenta condecorant, pla(cet m)aculam subire infamiae et peregrinos a Romanis legibus (fieri,s)i ex ancilla vel ancillae filia vel liberta vel libertae (filia), sive Romana facta seu Latina, vel scaenica (vel scaenicae) filia, vel ex ta(bern)aria vel ex tabernari filia vel humili vel abiecta vel leno(nis ve)l harenarii filia vel quae mercimoniis publicis praefuit, (suscep)tos filios in numero legitimorum habere voluerint (aut pr)op(r)io iudicio aut nostri praerogativa rescribti, ita ut, (quidq)uid talibus liberis pater donaverit, sive illos legitimos (seu natur)ales dixerit, totum retractum legitimae subo(li redda)tur aut fratri aut sorori aut patri aut matri. Sed et (uxori t)ali quodcumque datum quolibet genere fuerit vel empti(one c)onlatum, etiam hoc retractum reddi praecipimus: ip(sas et)iam, quarum venenis inficiuntur animi perditorum, (si qui)d quaeritur vel commendatum dicitur, quod his red(dend)um est, quibus iussimus, aut fisco nostro, tormentis (subici) iubemus. Sive itaque per ipsum donatum est qui pater (dicitu)r vel per alium sive per suppositam personam sive (ab eo e)mptum vel ab alio sive ipsorum nomine comparatum, (stati)m retractum reddatur quibus iussimus, aut, si non exis(tunt, f)isci viribus vindicetur. Quod si existentes et in praesen(tia re)rum constituti agere noluerint pacto vel iureiu(rand)o exclusi, totum sine mora fiscus invadat. Quibus tacen(tibus et) dissimulantibus a defensione fiscali duum mensuum (temp)ora limitentur, intra quae si non retraxerint vel (propter) retra(hendum) rectorem provinciae interpellaverint, quidquid ta(libus fil)iis vel uxoribus liberalitas inpura contulerit, fiscus nos(ter inv)adat, donatas vel commendatas res (sub po)ena quadrupli severa quaestione perquirens. Licinniani autem filius, qui fugiens comprehensus est, compe[dibus vinc]tus ad gynaecei Carthaginis ministerium deputetur. L[ECTA XII] K. AUG. CARTHAG(INE) NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.
4.
IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD AMPELIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Placuit man(entibus) ceteris, quae de naturalibus liberis Constantinianis legibus c(auta) sunt, haec tantummodo temperare, ut is, qui heredem h(eredes)ve filios ex legitimo matrimonio vel nepotes, qui filioru(m loco) habendi sunt, patrem quoque matremve dimittit, si ex cons(ortio) cuiuslibet mulieris naturales susceperit,unam tant(um bo)norum suorum et hereditatis unciam naturalibus vel m(ulieri) donandi aut relinquendi habeat facultatem. Si qui(s vero) nullo ex his, quos excipimus, superstite morietur at(que ex mu)liere, quam sibi adiunxerat, naturalem pluresve d(imit)tet, usque ad tres tantum, si volet, uncias tam in mulie(rem) quam in naturales, quo maluerit iure, transcri(bat. DAT.) XVII K. SEPT. CONTIONACI GRAT(IANO) A. II. ET PROBO CONSS.
5.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. PETRONIO VIC(ARIO) HISPANIARUM. Le[gibus] Constantini et genitoris nostri praeceptis edoc[ti prae]cipimus, ut exclusis naturalibus filiis ad fiscum tr[ansfe]ratur, quod ab ipsorum persona decidit, sin ci***** cipitur, et omne, quod legitimus competit, legis *****tia non negatur. DAT. IIII K. MAI. MED(IOLANO) CAESARIO ET ATTI[CO CONSS.]
6.
IDEM AA. ET THEO(OSIUS) A. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Damus patrum arbitri[o, si ta]men legitima prole careant nec filios vel nepote[s ex fi]lio matremve habeant, naturales filios, quos ex qu[olibet] susceperint contubernio, eorumve matrem, te[s usque bo]norum suorum uncias largitate prosequi seu ul[tima vo]luntate: matre vero vel ceteris personis, quae ex [iustis?] sunt, hoc est legitimis filiis vel nepotibus ex filio u[no pluri]busve existentibus, pater bonorum suorum unam ta[ntum] unciam naturalibus filiis eorumque genetrici largi[endi vel] relinquendi habeat potestatem. DAT. ID. NOV. CON[STANTINOPOLI] STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.
7.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VAL(ENTINI)ANUS AA. AD BASSUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Naturali[um his no]men sancimus inponi, quos sine honesta cele[bratione] matrimonii procreatos legitima coniunctio fud[erit in lu]cem; servos autem ex ancillae utero ipso iure gen[erari pat]et, quamvis per vim naturae ne illis quidem possi[t natura]lium nomen auferri. In hereditariis tamen cor . . . . . . . . . . Naturales sane, si ex ancilla nati fuerint et non manumittuntur a domino, inter hereditaria mancipia computantur. Quod si aut de ingenua fuerint naturales aut de liberta aut certe libertina, ultra sescunciam matri cum naturalibus filiis dari amplius non licebit, hac ratione, ut donatio nuptialis in hereditatis supputatione non veniat, sed de eo, quod supra donationem nuptialem fuerit, inde sescuncia deputata naturalibus iure debetur. Quod si aliquid ultra aut per donationem aut per testamentum aut per suppositam quamcumque personam illis fuerit derelictum, ab herede legitimo legibus revocetur.
8.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS) AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Naturales liberi eorumque matres nec parentum arbitrio in successionibus ceterisque modis, quibus rei mobilis vel immobilis dominium confirmatur, passim et sine legis distinctione congrua permittantur, nec tamen legis, quae nuper lata est, asperitate premantur, cum satis sit eos secundum priorem constitutionem aut extantibus iustis liberis aut etiam non extantibus id tantum consequi, si patris deferatur arbitrio, quod per eam iusta moderatione decretum est, ceteris, quae de eorum matribus libertis libertinisque per novam constitutionem decreta sunt, in sua manentibus firmitate. DAT. X KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI), TAURO ET FELICE CONSS.
VII. DE MANUMISSIONIBUS IN ECCLESIA.
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. HOSIO EP(ISCOP)O. Qui religiosa mente in ecclesiae gremio servulis suis meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure donasse videantur, quo civitas Romana sollemnitatibus decursis dari consuevit; sed hoc dumtaxat his, qui sub aspectu antistitum dederint, placuit relaxari. Clericis autem amplius concedimus, ut, cum suis famulis tribuunt libertatem, non solum in conspectu ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis concessisse dicantur, verum etiam, cum postremo iudicio libertates dederint seu quibuscumque verbis dari praeceperint, ita ut ex die publicatae voluntatis sine aliquo iuris teste vel interprete competat directa libertas. DAT. XIIII KAL. MAI. CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS.
VIII. DE LIBERALI CAUSA.
4.
[IMP. CONSTANTINUS A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI).] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . uxisset, eorum omnium iudicio fieret copia. Quod quidam [ita] interpretati sunt, ut contractis in litem omnibus et adser[ti]onibus iam ordinatis et profligatis exactisque paene iudiciis, si [cu]i earum personarum, quae in quaestione sunt, partus accidis[se]t, quasi accessione absentiae necessariae spectataeque [pe]rsonae novari tempora iuris esse adfirment. Sed cum ali[ud] sit abesse, aliud necdum natum esse, placuit eos qui nas(cu)ntur matrum condicionibus et iure uti, quarum mox visce(ri)bus exponuntur, neque ideo, quod natus quidam est, tempora [iu]dicii renovari. Ante litem vero nati suo omnes nomine in (q)uaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati (e)runt, omnem fortunam matrum complecti oportet et (au)t iustis tradi dominis aut libertate frui cum lucis auc(to)ribus, cum eorum nulla propria veriorve possit esse defen[si]o quam matrum. DAT. PRID. ID. IUN. SERMIO PROBIANO ET IULIANO CONSS.
5.
(IDEM A. A)D MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si quis libertate utente eiusque compotes (in)opinatos in discrimen ingenuitatis adducat, si eos for(te) adsertio defecerit, circumductio praebeatur, adserto(re)m quaeri titulo per litteras indicante, ne causa per (si)lentium ignoretur vel absurde etiam proclametur, ut (q)ui comperissent vellent adserere vel cunctantes etiam (c)ogerentur, ne, si adsertor defuerit, vincti, multis eos sci(e)ntibus liberos, a dominis ducantur. Ideoque sancimus, si quis, (a)dsertoris inops atque ignotus circumlustratis provin(ci)ae populis desertus, tradatur ei, qui servum dixerit, non (in)fracta, sed dilata libertate; adsertore invento vires (r)ecolligat et suis renovatis defensionibus resistat in iu(di)cio, possessoris iure privilegiisque subnixus, quamquam de domo illius processerit. Neque enim illa possessio est (in) tempus accepti, sed expectatio adsertoris in tempo(r)e non repperti; ita ut, si instaurata lite restitutisque in (s)ua iura partibus pro libertate fuerit lata sententia, iniuri(ae) inpudentiaeque causa adversarius pari numero servorum (m)ultetur, quot erunt, qui in servitutem petiti sunt: his vero non (co)ndemnatur, qui in ipsa fuerint lite progeniti. Quod si quis an(t)e adsertorem repertum vel ante sententiam fuerit mor(tu)us, heredibus causam status probantibus multaticius ser(v)us tradetur: et heredes eius, qui libertatem temera(b)at, si inplacabilem animum indicant, eadem maneat mancipiorum lex atque condicio; si liberos sinent, quos clausos reppere(rint), occidunt cum personis delicta. Minorum defensores (ea)dem manebit mancipiorum multa ac iudicio his quos de(fen)derant reposcentibus rei male gestae dabitur aestimat(io. Cum) id proprio periculo fecerit adsertor, ut rem salvam f(ore) promittit, ita satis accipiat de multae redhibitione. L(iber)tatem victis hostibus victorum dominatio abstulit; lege(s ve)ro iniuriosos poena adficiunt et fama spoliant, dictu(m)que iurgio in adversarium immodestius iactatum pe(tu)lantiusque fusum poenam subire cogitur: atque non erit in(pu)nita labefactatio atque oppugnatio libertatis, quae in convic(iis) quoque punitur. Iniustum est autem alienum ad servum rece(pis)se, et alterius servi abductione condemnatur. DAT. XIII K. A(UG). SIR(MIO) PROBIANO ET IULIANO CONSS.
6.
IDEM A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Libertati a maioribus tantum inpens(um) est, ut patribus, quibus ius vitae in liberos necisque potestas (per)missa est, eripere libertatem non liceret. Si quisquam mi(nor) venundatus actum maior administravit, quoniam min(oris) emptio scientiam non obligat, eum ad libertatem venie(ntem) emptionis actusque a maiore administrati praescribtio non tenebit: nec vero ille, qui apud quempiam pro servo (edu)catus ac maior effectus vendenti veluti domino adquievi(t ac)tuque administrato iam paene extremam relegit liberta(tem), quoniam neque maior effectus originem suam noverat, ne(que) eam, quam ignoraverat, venditionis patiens deseruisse i(udi)candus est, minori similis, eadem emptionis atque actus ad(mi)nistrati praescribtione non alligabitur, sed utrique dabi(tur) adsertio. Paria etiam in libertinis erunt, qui quaestu quo(dam) in eandem rursus servitutem relabuntur. Sed eorum hac exceptione causa distinguenda est, ut, qui inpubere(s) intra annum quartum decimum manumissi ac deincep(s in) servitio retenti ignorata libertate non utantur, mai(ores)que venundati actum gerant, ab assertione non arceant(ur), cum illi aetati tributae libertatis ignoratio aut oblivi(o) concessa est. Qui vero memoria firma venditioni post (fac)tae non nescius innectitur, huius legis beneficio care(bit). Et quoniam vicissim etiam ipsis, qui his rem commiseru(nt), medendum est, si quisquam omnium, qui supra comprehensi sunt, in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius qui se dominum dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit. Quod vero petitur, si id fuerit negatione controversum, per cautionem assertoris, ut alia lege comprehensum est, conservabitur, ac petitio differetur, ut, si fuerit adprobata spoliata libertas, gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino quondam fuerat habeat, quod ut servo domini iure largitus est et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parata sunt, cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat. Ea vero, quae testamento vel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. Quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quoad a supra dictis rebus discernuntur, in sequestri esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure locatis ad eorum proprietatem uterque contendat. DAT. XV KAL. IUN. THESSAL(ONICA) SEVERO ET RUFINO CONSS.
7.
IDEM A. AD. BASSUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Legis promulgatio, quae per sedecim annos bona fide in libertate durantes contra eos qui inquietant praescriptione defendit, non opitulatur his, qui ex ancillis matribus et ingenuis patribus orti per id tempus in libertatis affectu cum parentibus perduraverint, quando quidem nullo praecedente iusto legitimae possessionis initio usurpatio libertatis nuda iactetur, cum neque redemptio ex servitute neque vicarii traditio servuli vel peculii adsignatio valeat demonstrari; qui tituli possint famulatus nexibus liberare eum qui convenitur, si quo ex his genere usus in libertate esset per annos sedecim demoratus. Iure enim communi maternam condicionem natum sequi necesse est, ita ut, etsi herilem lectulum ancilla ascenderit, non liberorum domino, sed servorum partum suscipiat. DAT. PRID. KAL. MART. BASSO ET ABLAVIO CONSS.
8.
[. . . . . . . . . . Si post adsertionem] defensionemque ordinatam alius in iudicium acciri petiverit, adsertio quidem et defensio inter omnes ordinetur, ipse vero tot mancipia, quot petebat, fisco cogatur inferre. Quod si adsertor defecerit, vel praedictam multam agnoscat vel, si per inopiam id implere non possit, in metallum detrudetur: eadem circa minorum defensores, cum liberalis causa agitur, forma servanda. ET CETERA. DAT. VII K. NOVEMB. CONSTANTINOPOLI PACATIANO ET HILARIANO CONSS.
9.
IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si cui super statu suo quaestio moveatur, qui diuturno tempore, hoc est per viginti annorum spatia, in libertatis possessione duravit, vel quem asserant suffragia munerum et privilegia meritorum, quive his praesentibus, qui dominos se esse contendunt, in hominum erit celebritate versatus, nulla ei dandi assertoris necessitas inponatur, sed liber adsistat et statum suum ipse tueatur, calumniantem repellat, redarguat persequentem, ne fluctuet dubius, si de alieno necesse habebit pendere fastidio. De aliis vero, quos nec honor aliquis nec super scriptione praedicti temporis privilegium militare defendit, antiqui iuris forma servetur. DAT. VII KAL. OCTOBR. CONSTANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO CONSS.
VIIII. DE HIS, QUI NON A DOMINO MANUMISSI SUNT.
1.
IMP. CONSTANTIN(US) A. AD BASSUM. Si non a dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. Si vero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petisse, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus ad cuius proprietatem pertinet restituto is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus, aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eademque ratione similia. Quae multa non semper inponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere, cum sibi amissi mancipii damna debeat inputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit. P(RO)P(OSITA) ID. IUL. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.
X. DE LIBERTIS ET EORUM LIBERIS.
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD CONCILIUM BYZACENORUM. Libertis ingratis in tantum iura adversa sunt, ut, si quadam iactantia vel contumacia cervices erexerint aut levis offensae contraxerint culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque mittantur. DAT. VI KAL. AUG. COLONIAE AGRIPPINAE PACATIANO ET HILARIANO CONSS.
2.
IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. CONSULIBUS, PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBIS, SENATUI SUO SALUTEM DICUNT. POST ALIA: Liberti non modo adversus patronos non audiantur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sic ut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii. Quod si delatores accusatoresve manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante adhibitae delationis exordium. ET CETERA. DAT. VIII ID. AUG. RAVENNA ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.
3.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS)S AA. BASSO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Libertinae condicionis homines numquam ad honores vel palatinam adspirare militiam permittimus.Sane hanc distinctionem volumus custodiri, ut ex manumissis nati ad locum usque proximum protectoris licitum nullatenus adire mereantur ita, ut patronis patronorumve heredibus reverentiae privilegia conserventur. Nam si militantes etiam docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur. Ipsos vero, qui manumissi sunt, nulla ratione ad ullum quamvis humilis militiae locum sinimus admitti. DAT. III. KAL. APRIL. RAVENNA THEODOSIO A. XII ET VALENTINIANO A. II CONSS.
XI. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE.
1.
IDEM A. AD VETTIUM RUFINUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Ex donatione principum aut quocumque modo rem ad fiscum pertinentem usque ad nostra decennalia sine aliqua interpellatione possidentes, secundum ius enim haec intelligitur esse possessio, securi possideant. P(RO)P(OSITA) X K. IUN. ROMAE SABINO ET RUFINO CONSS.
2.
IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. ARGYRIO PRAESIDI. Annorum quadraginta praescriptio, quam vetustatem leges ac iura nuncupare voluerunt, admittenda non est, cum actio personalis intenditur. Quare in praesenti et in ceteris causis id potissimum servabis atque custodies, nisi iure veteri comprehensum sit actionem, quae movetur, propter vetustatem non debere moveri. Sed quamvis actio pecuniae postulatae exceptione temporis non finiatur, iudex tamen debet inspicere, quae temporis intervalla nullis iustis causis exsistentibus fluxerint, et instrumenti vetustatem, ut diligentius his consideratis ex officio iudicantis, quid pronuntiari super huiusmodi actionibus oporteat, aestimetur. DAT. X KAL. IUL. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.
XII. AD SENATUS CONSULTUM CLAUDIANUM.
1.
IMP. CONSTANTINUS A. AD PROBUM. Si quae mulieres liberae vel a servis vel a quolibet alio vim perpessae contra voluntatem suam servilis condicionis hominibus iunctae sint, competenti legum severitate vindictam consequantur. Si qua autem mulier suae sit immemor honestatis, libertatem amittat atque eius filii servi sint domini, cuius se contubernio coniunxit. Quam legem et de praeterito custodiri oportet. P(RO)P(OSITA) KAL. APRIL. VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.
2.
. . . . . . . . . . DAT. V KAL. FEBR. GALLICANO ET BASSO CONSS.
3.
IDEM A. AD POPULUM. Cum ius vetus ingenuas fiscalium servorum contubernio coniunctas ad decoctionem natalium cogat nulla vel ignorantiae venia tributa vel aetati, placet coniunctionum quidem talium vincula vitari, sin vero mulier ingenua vel ignara vel etiam volens cum servo fiscali convenerit, nullum eam ingenui status damnum sustinere, subolem vero, quae patre servo fiscali, matre nascetur ingenua, mediam tenere fortunam, ut servorum liberi et liberarum spurii Latini sint, qui, licet servitutis necessitate solvantur, patroni tamen privilegio tenebuntur. Quod ius et in fiscalibus servis et in patrimoniorum fundorum originariis et ad emphyteuticaria praedia et qui ad privatarum rerum nostrarum corpora pertinent servari volumus. Nihil enim rebus publicis ex antiquo iure detrahimus nec ad consortium huius legis copulamus urbium quarumcumque servitia; volumus ut civitates integram teneant nec [imminutam] interdicti veteris potestatem. Si vel error improvidus vel simplex ignorantia vel aetatis infirmae lapsus in has contubernii plagas depulerit, haec nostris sanctionibus sit excepta. DAT. VI KAL. SEPT. SERDICAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO CONSS.
4.
[IDEM A. Q]uaecumque mulierum post hanc legem servi contubernio [se] miscuerit, et non conventa per denuntiationes, sicut ius sta[tu]ebat antiquum, statum libertatis amittat. DAT. PRID. NON. OCT. [BAS]SO ET ABLABIO CONSS.
5.
(IMP. I)ULIANUS A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Senatusconsultum Claudianum fir(mu)m esse censemus omnibus constitutionibus, quae contra id latae (su)nt, penitus infirmatis, ut libera mulier, sive procurato(r)i sive actori privato sive alii cuilibet servili condicione (pol)luto fuerit sociata, non aliter libertate amissa nexu con(dic)ionis deterrimae adstringatur, nisi trinis fuerit denun(tia)tionibus ex iure pulsata. Quod quidem circa privatas personas (con)venit observari; nam eas mulieres, quae fiscalibus vel civita(tis s)ervis sociantur, ad huius sanctionis auctoritatem minime (pe)rtinere sancimus. DAT. ET P(RO)P(OSITA) IN FORO TRAIANI VIII ID. DEC. (MA)MERTINO ET NEVITTA CONSS.
6.
(IMPP)P. VAL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD SECUNDUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si apud libi(di)nosam mulierem plus valuit cupiditas quam libertas, ancil(la f)acta est non bello, non praemio, sed conubio, ita ut eius (fili iu)go servitutis subiaceant. Manifestum est enim an(cil)lam esse voluisse eam, quam liberam esse paenituit. DAT. (PR)ID. NON. APRIL. TRIV(ERIS) GRAT(IANO) N.P. ET DAGALAIFO CONSS.
7.
(IM)PP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. AD ANATOLIUM P(RAE)F(ECTUM) P(RAETORI)O ILLYRICI. Cuncti provin(cia)les agnoscant, nisi trinis denuntiationibus liberae feminae servorum con(so)rtiis arceantur, nullo modo posse eas ad servitium deti(ne)ri. DAT. NON. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) HON(ORIO) A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.
XIII. DE VECTIGALIBUS ET COMMISSIS.
1.
(IMP.) CONSTANTINUS A. AD IUNIUM RUFUM CONSULAREM AEMILI(AE). Penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in li(cit)atione extiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio (co)ncludatur nec ullo modo interrumpatur tempus exi(ge)ndis vectigalibus praestitutum. Quo peracto tempore licita(tio)num iure conductionumque recreari oportet ac simi(li m)odo aliis conlocari, capitali sententia subiugando, quem (plu)s aliquid, quam statutum est, a provincialibus exegisse cons(tite)rit. DAT. K. IUL. CRISPO C. II ET CONSTANTINO C. II CONSS.
2.
[IDEM A.] MENANDRO. Universi provinciales pro his rebus, quas ad u(su)m proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris (gr)atia revehunt, nullum vectigal a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas causas vel negotiationis gratia (portan)tur, solitae praestationi subiugamus. DAT. III ID. IUL. [CRISPO] II ET CONSTANTINO CONSS.
3.
IDEM A. MENANDRO. Rusticanos usibus propriis vel culturae ruris [neces]saria revehentes vectigal exigi non sinimus: capitali poe(na pro)posita stationariis et urbanis militibus et Tertiis Augustan[is,] (quo)rum avaritia id temptari firmatur. Pro ceteris autem [rebus,] quas quaestus gratia comparant vendituri, solitum eo[s opor]tet vectigal agnoscere. DAT. K. AUG. CRISPO II ET CONSTANTIN[O CONSS.]
4.
IMP. CONSTANTIUS A. AD PROCLIANUM PROC(ONSULEM) AFRIC(AE). Praestatio [vec]tigalis maximam continens utilitatem tanta debet di[ligen]tia custodiri, ut adsiduis licitationibus sumat augmentum. [Gra]vitas igitur tua vetustae praestationis augmenta viribus [fisci] de titulis vectigalium servari iubebit. DAT. XIIII K. FEB. CO[NSTANTINOPOLI] CONSTANTIO A. VIII ET IULIANO C. CONSS.
5.
IDEM A. AD MARTINIANUM VIC(ARIUM) AFRIC(AE.). Divalibus iussis addimus f[irmi]tatem et vectigalium quartam provincialibus et urbibus af[rica]nis hac ratione concedimus,ut ex his moenia publica res[tau]rentur vel sarcientibus tecta substantia ministretur. [****] EPISTULA AD V(IRUM) C(LARISSIMUM) VIC(ARIUM) PRID. ID. IUL. CILIO DATIANO ET CERE[ALE CONSS.]
6.
IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD ARCHELAUM COM(ITEM) ORIENT(IS. Ex) praestatione vectigalium nullius omnino nomine qu(ic)quam minuatur, quin octavas solite constitutas om(ne) hominum genus, quod commerciis voluerit interess(e, de)pendat, nulla super hoc militarium exceptione facien(da). P(RO)P(OSITA) BERYTO IIII K. FEB. POST CONS. VAL(ENTINI)ANI ET VALENTIS AA. CONSS.
7.
IDEM AAA. AD CONSTANTIUM PROC(ONSULEM) AFRIC(AE. Ex reditibus rei publicae o[m]niumque titulorum ad singulas quasque pertinentium c[ivita]tes duae partes totius pensionis ad largitiones nostras [perve]niant, tertia probabilibus civitatum deputetur expensis. [DAT.] VII ID. SEPT. MOGONTIACI P. C. GRAT(IANI) A. III ET EQUITI V. C. CONSS.
8.
IMPPP. GRAT(IANUS), VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. PALLADIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). A legatis (gen)tium devotarum ex his tantum speciebus, quas de locis pr(opriis), unde conveniunt, huc deportant, octavari vectigal accipia(nt; quas) vero ex Romano solo, quae sunt tamen lege concessae, (ad pro)pria deferunt, has habeant a praestatione immunes ac l(iberas). DAT. PRID. NON. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI), ACC(EPTA) XII K. AUG. SYAGRIO ET EUCHERIO [CONSS.]
9.
IDEM AAA. PALLADIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Ad v(irum) c(larissimum) Aegypti com(item) litteras dedimus co[mmit]tentes, ut sciant usurpationem totius licentiae submo. . . . .
XIIII. DE ACTIONIBUS CERTO TEMPORE FINIENDIS.
1.
IMP. THEOD(OSIUS) A. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Sicut in re speciali est, ita ad universitatem ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. Sed si qua res vel ius aliquod postuletur vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio possidente nititur vindicare. Nam petitio finium regundorum in eo scilicet, quo nunc est, iure durabit. Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. Nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, meruisse responsum vel etiam iudiciis allegasse, nisi allegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta conventio. In eandem rationem illis procul dubio recasuris, quae post litem contestatam in iudicium actione deducta habitoque inter partes de negotio principali conflictu triginta denuo annorum devoluto curriculo tradita oblivioni et diuturno silentio comprobantur. Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat, quamdiu sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni. Nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario ei similiter ut aliis annorum triginta intervalla servanda sunt. Hae autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus fixis temporibus limitantur. Annorum autem curricula ita numerari conveniet, ut et illa in dimensionem tempora redigantur, quae ante nostrae mansuetudinis sanctionem iugi taciturnitate fluxerunt. Verum ne qua otioso nimis ac desidi querimonia relinquatur, ei, qui se fiducia perpetuitatis actionem non movisse commemorat, decem post hanc legem annorum spatia continua superioribus addi praecipimus, ut, si quidem ante sanctionem hac lege praefinitos annos decurrisse patuerit, praeter ea tempora quae manarunt decem actori annorum spatia prorogentur, ita ut tempus illi hoc continuum ex legis tempore numeretur. Quod si decem illi anni superesse videbuntur aut amplius, ulterius eum nihil desiderare conveniet, sed proprio labsu temporis decurrente ad triginta usque consummationem debere suo spatio esse contentum; sin annos quidem restare non dubium est, sed infra decem eorum intervalla concludi, nihilominus etiam sic eum spatium tantum oportebit accipere, ut decem integer numerus compleatur; postque hanc definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere censuimus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit. DAT. XVIII KAL. DECEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) VICTORE V.C. CONS.
XV. DE QUINQUENNII PRAESCRIPTIONE.
1.
IMP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Competitorem quinquennii possessor eliminet: debet enim iuxta Constantinianae legis indultum hoc privilegio petitor arceri, quo fiscus noster excluditur. Quod si quando fortassis emerserit, ordinarios iudices competitionis obreptione rescissa tuitionem pulsatis praestare iubemus enixam, quibus tamen lustralis aderit absque interpellatione possessio. DAT. VIII ID. IUL. RAV(ENNA) EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.
XVI. DE RE IUDICATA.
1.
IMP. CONSTANTINUS A. AD PROCULUM. Preces et impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit, sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine iudiciorum expelli. DAT. VII KAL. IAN. CONSTANTINO A. V. ET LICINIO C. CONSS.
2.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. AD POTITUM VIC(ARIUM). POST ALIA: In privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat. DAT. X KAL. OCTOB. ROM. AUXONIO ET OLYBRIO CONSS.
XVII. DE SENTENTIIS EX PERICULO RECITANDIS.
1.
IMPPP. VALENTIN(IANUS), VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Statutis generalibus iusseramus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permittimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant. Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, ne nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur. DAT. III NON. DEC. TREVIRIS GRATIANO A III ET EQUITIO V. C. CONSS.
2.
IDEM AAA. AD CLEARCHUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Iudex in proferenda sententia quae iurgantibus prosit, ad plenum recenseat, quidquid negotii fuerit inlatum, quod senserit scribat et relegat, ne per errorem iudicis iterum a primordio novae litis sortiantur eventus. DAT. X KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.
3.
IMPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. CLEARCHO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Parere sublimitatem tuam nostris legibus convenit, ut in omnibus negotiis ex periculo promatur deliberationis plena sententia. DAT. XVI KAL. IAN. CONSTANT(INO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.
4.
IDEM AAA. AD SYMMACHUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Sententia non valeat, quae ex libello data non fuerit. DAT. III KAL. DEC. MEDIOLANO RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.
5.
IDEM AAA. TIMASIO COM(ITI) ET MAG(ISTRO) EQUITUM. Condicio praeceptorum partibus praesentibus habita non potest immutari. DAT. X KAL. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) HONORIO N. P. ET EVODIO CONSS.
XVIII. DE FRUCTIBUS ET LITIS EXPENSIS.
1.
IMPP. VALENTIN(IANUS) ET VALENS AA. OLYBRIO P(RAEFECTO) U(RBI). Litigator victus, quem invasorem alienae rei praedonemve constabit, sed et qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur nec tantum simplorum fructuum praestationem aut eorum quos ipse percepit agnoscat, sed duplos fructus et eos, quos percipi oportuisset, non quos eum redegisse constabit, exsolvat. Et praedoni quidem ratio a die invasi loci usque ad exitum litis habeatur; ei vero, qui simpliciter tenet, ex eo, quo re in iudicium deducta scientiam malae possessionis accepit. Heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est. Addimus etiam, ut inpensas sumptusque litis re ad finem deducta petitoribus praestent. Ac ne ipsos quidem petitores, qui inanes lites et iurgia non movenda ingerunt possidentibus, ab istius cautionis merito segregamus; iubemus enim, ut, si intentio petitoris inproba iudicetur, praestet possessori sumptus, praestet inpensas, quas eum toto litis tempore sustinuisse claruerit, etiamsi super hac re expressior cesset sententia iudicantis. DAT. VII KAL. MAI. TREVIRIS VALENTININO N. P. ET VICTORE CONSS.
2.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Terminato transactoque negotio posthac nulli actio neque ex rescripto super sumptuum repetitione praestetur, nisi cognitor, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit victori causae restitui debere expensas aut super his querellam iure competere. Post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est litem alteram consurgere ex litis primae materia. DAT. III KAL. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.
XVIIII. DE USURIS REI IUDICATAE.
1.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTI(NIANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. EUTROPIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Qui post iudicii finem exceptis duobus mensibus, quibus per leges solutionum nonnumquam est concessa dilatio, moram adferent solutioni, a die patrati iudicii, quo obnoxii redditi sunt, in duplicium centesimarum conveniantur usuras, extrinsecus scilicet medietatem debiti, de quo litigatum est, sicut prius constitutum est, inferentes, usque in id tempus, quo debitum solutione diluerint. Quod a nobis exemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae fidei debitores simile damni periculum persequatur. Sed tamen creditor ternis interiectis mensibus post sententiam contestari moram debebit adhibitae tarditatis, ut ei centesimarum duplicium fructus possit adquiri. Cavendum quippe ex diverso est etiam contra illam malitiam creditorum, ne iudicatis ad solutionem cunctantibus incipiant spe dupli fenoris imminere; quamquam iudicatum, si hanc poenam a se removere festinet, contractam pecuniam vel apud iudices obsignatam locare vel iudicio conveniat offerre, ut periculum duplicium usurarum incurrere ex ea die, qua obnoxius esse coeperit, desistat. Distinguendum vero hoc quoque arbitrati sumus, ut, si contractus debiti ex stipulatione descendit et casu usurae per annorum curricula summam capitis inpleverint, scilicet ut quantitas sortis quantitati fenoris adaequetur, post sententiam usurae duplices non utriusque debiti currant, sed capitis quidem duplae, usurarum vero simplae. DAT. XV KAL. IUL. THESSAL(ONICA) GRAT(IANO) V ET THEOD(OSIO) I AA. CONSS.
XX. QUI BONIS EX LEGE IULIA CEDERE POSSUNT.
1.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. AD BASILIUM COM(ITEM) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Ne quis omnino vel fisci debitor vel alienae rei in auro atque argento diversisque mobilibus retentator ac debitor bonorum faciens cessionem liberum a repetitione plenissima nomen effugiat, sed ad redhibitionem debitae quantitatis congrua atque dignissima suppliciorum acerbitate cogatur: nisi forte propriorum dilapidationem bonorum aut latrociniis abrogatam aut fortasse naufragiis incendioque conflatam vel quolibet maioris inpetus infortunio atque dispendio docuerit adflictam. P(RO)P(OSITA) PRID. ID. OCTOB. ROM(AE) AUXONIO ET OLYBRIO CONSS.
2.
IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Professio uniuscuiusque immutari contra statuta legum nostrarum pro calumniantium inconstantia et varietate non poterit. DAT. III KAL. IUN. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.
3.
APUD ACTA IMP. THEOD(OSIUS) A. D(IXIT): In omni cessione professio sola quaerenda est. IDEM D(IXIT): In omni cessione sufficit voluntatis sola professio. DAT. KAL. MAI. HONOR(IO) N. P. ET EVODIO CONSS.
4.
Cessionis ita firmitatem subsistere, si cuius rei per evidentem professionem voluntaria et evidens cessio teneatur, hoc est, ut cessionis nomine scriptura cuiuslibet rei cedentis voluntaria professione et subscriptione firmetur. Quod si de vi et metu is qui cessit queri voluerit, intra annum similiter institutam peragat actionem.
XXI. QUORUM BONORUM.
1.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. PETRONIO VIC(ARIO) HISPANIARUM. Quid tam planius, quam ut heredibus traderentur, quae in ultimum usque diem defuncti possessio vindicasset, etiam si quid possit tribui de proprietate luctamen? Constat autem virum ab intestatae uxoris bonis superstitibus consanguineis esse extraneum, cum prudentium omnium responsa tum lex ipsa naturae successores eos faciat. Insuper etiam mansura perpetua sanctione iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis in petitore corpora transferantur secundaria actione proprietatis non exclusa. DAT. VI KAL. AUG. MEDIOL(ANO) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.
XXII. UNDE VI.
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. SEVERO. Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suae formidabile ministerium obiciant atque ita tueantur absentes. Hos tamen iudices, quos absentium iussimus subire personam, intra hos terminos ministerii retinemus, ut inlibatis atque omnibus integris causae principalis internis id solum diligenter inquirant, utrum eius qui quolibet pacto peregrinatur possessio ablata est, quam propinquus vel amicus vel servulus quolibet titulo retinebat. Nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiundo rei secludant, nec si servi sint eorum reiciant in iure personam, quia huiuscemodi condicionis hominibus causas orare fas non sit, sed post elabsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri conveniet, ut eos momentariae perinde possessioni restituant, ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen quolibet tempore reverso actionem recuperandae possessionis indulsimus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel neglegentes propinquos vel amicos et colonos interea differatur. Absenti enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant, iudicio reservato iustis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. DAT. X KAL. NOVEMB. MEDIOL(ANO) CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.
2.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. AD POTITUM VIC(ARIUM) URB(IS). Quisquis neque vulgato rescripto neque adversario sollemniter intimato possessorem quietum dominio suo huiusmodi terrore turbaverit, ea in perpetuum lite multetur, quam praeoccupaverit violentia, cum precibus poposcisset audiri. Quae non minus etiam eum tenebit condicio, qui iudicis interlocutione subpressa sub specie iudicati ius alienum inproba temeritate pervasit, ita ut neuter reparationem interfecti hoc pacto semel negotii audeat postulare. Si autem habito plerumque conludio curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non adterat damno culpa temeritatis alienae, sed ilico quidem possessio ei a quo est ablata reddatur, curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur. DAT. PRID. ID. OCTOB. TREV(IRIS) SYAGRIO ET EUCHERIO CONSS.
3.
IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCADIUS AAA. AD MESSIANUM C(OMITEM) R(ERUM) P(RIVATARUM). Plerosque detectum est in rem privatam nostram, quam publicatio celebrata quaesierat, invasisse: quam nos a retentatoribus erepta sociari iubemus aerario, punientes contumacius quam decus publicum sinebat erectos, ut, qui litem inferre potuissent, nollent expectare iudicium ac spernerent victoriam, quam iustitiae praescripsisset eventus, et amplecterentur, quod dedisset audacia. Cadat igitur lite, quisquis opperiri noluerit litis eventum et quod recipere lege potuisset, contemptor examinis violentus amittat. Illi vero, quos in tantum furorem provexit audacia, ut, quod iurgaturi apud examinis fidem sperare non possent, ante eventum iudicialis arbitrii inlicita praesumptione temerarent, aestimationem rei, de qua litigari convenerat, cogantur exsolvere. Quod quidem etiam in privatis observandum negotiis generali lege sancimus. Illud autem ab officio magnificentiae tuae cavendum esse decernimus, ut sacratissima domus nostra expectare litem, non inferre cogatur, neque expetat, sed patiatur examen. DAT. XVIII KAL. IUL. TREV(IRIS) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.
4.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. ARRIANO CONS(ULARI) LIGURIAE. Legis iteranda sunt beneficia, quae tantum absentibus detulerunt, ut, si perturbatus possessionis status sit vel direptum aliquid, ad repetendum momentum redintegrationemque fortunae servis etiam praebeatur facultas, amicis praeterea, parentibus proximis vel libertis. Iudicem quoque absentium commoda tueri oportet atque in his, quae comprobantur ablata, celeri redhibitione consulere, nec iudicium dilatione suspendi. Sub quocumque igitur nomine vel titulo possidenti repetendi copia praebeatur, quia utendae rei habuit facultatem, ut, quae in militia constitutis vel absentibus erepta esse constiterit, sub cuiuslibet personae repetitione reddantur. DAT. XV KAL. IANUAR. MEDIOL(ANO) ARCAD(IO) IIII ET HON(ORIO) III AA. CONSS.
5.
IDEM AA. PETRONIO VIC(ARIO) HISPANIARUM. Nec imperiale responsum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris interpellare possessionis statum eo qui rem tenet absente permittitur, quia negotiorum merita partium adsertione panduntur. Vitia autem a maioribus contracta perdurant et successorem auctoris sui culpa comitatur. ET CETERA. DAT. XV KAL. IANUAR. MEDIOL(ANO) CAESARIO ET ATTICO CONSS.
6.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IULIANO II P(RO)C(ONSULI) AFRICAE. Momenti actio exerceri potest per quamcumque personam. Sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri abesse non debet, maxime cum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. Nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodiri. DAT. PRID. NON. MART. RAV(ENNAE) CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.
XXIII. UTRUBI.
1.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. VINCENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O GALLIARUM. POST ALIA: Si coloni, quos bona fide quisque possedit, ad alios fugae vitio transeuntes necessitatem condicionis propriae declinare temptaverint, bonae fidei possessori prima oportet et celeri reformatione succurri, tunc causam originis et proprietatis agitari, non expectatis temporibus nec denuntiatione sollemni, quae locum in his negotiis non habebunt. ET CETERA. DAT. III KAL. IUL. MEDIOL(ANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSS.
XXIIII. DE AEDIFICIIS PRIVATIS ET PUBLICIS.
1.
De servitute luminis vel aeris similiter constitutum est, ut inter privatorum fabricas decem pedes, inter publicas quindecim dimittantur.