LEO PP. XIII
COGNITA NOBIS*
VENERABILIBUS FRATRIBUS
- ARCHIEP. ET EPISCOPIS PROVINC. ECCLESIASTICARUM
MEDIOLANENSIS TAURINENSIS ET VERCELLENSIS
VENERABILES FRATRES
Salutem et Apostolicam Benedictionem
Cognita Nobis est sapientia Vestra et vigilantia in omni genere diligens: itemque praeclara in hanc Apostolicam Sedem voluntas, quam cum saepe alias, tum etiam superiore anno et amantissimis litteris et coram confìrmavistis. Atque illud magnopere laetamur episcopalibus laboribus Vestris uberes, Deo iuvante, evenire fructus. Quibus de rebus gratulamur unicuique Vestrum meritasque laudes libenti animo publice tribuimus.
Nonnihil tamen istis ipsis in provinciis est, Venerabiles Fratres, quamobrem non sumus a sollicitudine plane vacui. In iis enim passim apparent quaedam dissensionum initia, quae nisi opportune matureque opprimantur, evadere in maius aliquod malum videntur posse. Ea igitur volumus a Vobis diligenter considerari, et Vestra cura operaque provideri ut, amotis dissidiorum caussis, sententiarum et voluntatum concordia retineatur, quae cum in omni republica, tum praecipue in Ecclesia maximum atque optimum est vinculum incolumitàtis. — Iamvero metuendum est, ne haec animorum concordia dirimatur contrariis partium studiis, quibus materiam praebet quaedam inter Insubres ephemerides, et doctrina dari unius viri, cuius inter recentiores philosophos nomen percrebuit.
Quod ad primum caput, sunt in istis provinciis vestris ephemerides, quarum auctores veri rectique principia tuentur, sanctissima Ecclesiae iura, Apostolicae Sedis Romamque Pontificis maiestatem strenue defendunt. Huic generi favendum maxime est; et omni ratione curandum ut scriptores huiusmodi non modo floreant studiis hominum et gratia, sed etiam multos ubique nanciscantur similes sui, qui quotidianos improborum impetus sustineant, et honestatis religionisque patrocinio redimant impunitam plurimorum in scribendo licentiam. Hac de caussa Nos haud semel illorum probavimus voluntatem, vehementerque hortati sumus, ut tueri iustitiam et veritatem scribendo insistèrent, et nulla re deduci sese a proposito sinerent.
At vero convenit in caussa gravi et nobili modum adhibere defensionis aeque nobilem et gravem, quem ultra progredi non oportet. Scilicet pulchrum est, eos qui catholicum nomen scriptis quotidianis defendunt prae se ferre veritatis amorem constantem, minimeque timidum; sed simul oportet nihil eosdem suscipere, quod bono cuiquam viro iure displiceat, neque ulla ratione temperantiam deserere, quae cunctarum comes debet esse virtutum. In quo nemo sapiens probaverit aut stilum vehementem plus quam satis est, aut quidquam vel suspiciose dictum, vel quod temere a personarum obsequio indulgentiaque discedere videatur.
In primis vero sanctum sit apud catholicos scriptores Episcoporum nomen; quibus in excelso auctoritatis gradu collocati dignus officio ipsorum et munere habendus est honos. Neque licere sibi homines privati putent in ea, quae sacri Pastores pro potestate decreverint, inquirere; ex quo sane magna perturbatio ordinis consequeretur et non ferenda confusio. Atque istam reverentiam, quam praetermittere licet nemini, maxime in catholicis auctoribus ephemeridum luculentam esse et velut expositam ad exemplum necesse est. Ephemerides enim, ad longe lateque pervagandum natae, in obvii cuiusque manus quotidie veniunt, et in opinionibus moribusque multitudinis non parum possunt.
Ad alterum caput quod attinet, de philosophicis disciplinis iam declaravimus cuius .viri vestigiis ingrediendum putemus. Litterae Nostrae Encyclicae die IV mensis Augusti anno MDCCCLXXIX ad universos Episcopos datae aperte monent, avere Nos et cupere ut iuventus ad disciplinam sancti Thomae Aquinatis instituatur; quae plurimum ad excolendas sapienter hominum mentes semper valuit, et est maxime accommodata ad pravas refutandas opiniones, quae homines tanto iam numero transversos agunt, cum ingenti et salutis suae discrimine et reipublicae detrimento. Istud Litterarum Nostrarum propositum poterat omnium animos concordia iunctos facile retinere, excepta interpretationis subtilitate nimia, servataque moderationis ratione in rebus iis, de quibus ad studium investigandi veri, citra fidei caritatisque iacturam, viri docti utrinque disserere consueverunt.
Sed quoniam non sine animi Nostri cura videmus partium studia plus aequo in disputando conflagravisse, publice interest, buie ardori animorum modum aliquem imponi. Quapropter cum in iis quae in dies singulos scribuntur et multa commentatio et pacata iudicii tranquillitas, ut plurimum, desideretur, optandum est ut catholici ephemeridum scriptores ab huiusmodi quaestionibus tractandis abstineant. — Interim autem Sedes Apostolica, de gravioribus negotiis praesertim quae doctrinarum sanitatem spectant pro muneris sui ratione sollicita, ad renatas et crudescentes controversias vigilantiam et providentiam suam convertere non praetermittit, ea adhibita consilii prudentia, in qua quemlibet catholicum virum aequum est conquiescere.
Ex qua tamen re nolumus detrimentum capere societatem religiosorum virorum a Caritate nominatam, quae sicut in iuvandis ex instituto proximis hactenus labores suos utiliter insumpsit, ita optandum ut vigeat reliquo tempore, fructusque pergat quotidie uberiores edere.
Interea Vestrum est, Venerabiles Fratres, dare operam ut haec consilia Nostra perficiantur, et nihil omittere quod ad firmandam concordiam pertineat. Quae sane eo magis est, ut probe intelligitis, necessaria, quo plures et acriores apparent hostes rebus catholicis imminentes: adversus quos exercere vires omnes necesse est, easque non dissipatione attritas, sed coniunctione auctas. Plurimum propterea prudentia, virtute et auctoritate Vestra confisi, Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, et populis vigilantiae Vestrae commissis, auspicem divinorum munerum, et praecipuae benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud s. Petrum die XXV Ianuarii MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
LEO PP. XIII
- A.S.S., vol. XIV (1881), pp. 289-291.