Jump to content

Collatio cum Maximino Arianorum episcopo

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Collatio cum Maximino Arianorum episcopo
Saeculo V
editio: incognita
fons: augustinus.it


AUGUSTINUS HIPPONENSIS

COLLATIO CUM MAXIMINO ARIANORUM EPISCOPO

1.

Cum Augustinus et Maximinus Hippone-Regio unum in locum convenissent, praesentibus multis, tam clericis quam laicis, MAXIMINUS dixit: Ego non ob istam causam in hanc civitatem adveni, ut altercationem proponam cum Religione tua, sed missus a comite Segisvulto contemplatione pacis adveni. Revera enim Eraclio presbytero amicali pactione mecum tractanti, responsum dedi ut valui, ita tamen ab ipso provocatus; quique in tantum exarsit, ut etiam adventum tuum contra me provocaret. Et quia dignata est Religio tua sibi facere iniuriam, si interrogas, in quibus valeo responsum dabo. Si aliquid rationabile dixeris, necesse est ut sequar. Si quid enim de divinis Scripturis protuleris, quod commune est cum omnibus, necesse est ut audiamus: eae vero voces quae extra Scripturam sunt, nullo casu a nobis suscipiuntur: praeterea cum ipse Dominus moneat nos et dicat: Sine causa colunt me, docentes mandata et praecepta hominum 1.

2.

AUGUSTINUS dixit: Si ad ista omnia respondere voluero, id etiam ego agere videbor, ne veniatur ad causam. Proinde ut cito agamus quod instat, dic mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu Sancto.
MAXIMINUS respondit: Si fidem meam postulas, ego illam teneo fidem quae Arimini a trecentis et triginta episcopis, non solum exposita, sed etiam subscriptionibus firmata est.

3.

AUGUSTINUS dixit: Iam dixi, et hoc ipsum repeto, quia respondere noluisti: Dic fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu Sancto.
MAXIMINUS respondit: Cum enim non defecerim a responsione, cur accusor a tua Religione, quasi responsum non dederim?

4.

AUGUSTINUS dixit: Propterea dixi te respondere noluisse, quia dum ego quaererem ut diceres mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu Sancto, quod et nunc posco, tu mihi non dixisti fidem tuam, sed nominasti Ariminense concilium. Fidem tuam volo nosse, quid credas, quid sentias de Patre et Filio et Spiritu Sancto. Si dignaris, ore tuo audiam. Noli me mittere ad ea scripta, quae modo aut prae manu non sunt, aut eorum auctoritate non teneor. Dic quid credas de Patre et Filio et Spiritu Sancto.
MAXIMINUS respondit: Non ad excusandum me Ariminensis concilii decretum interesse volui, sed ut ostendam auctoritatem Patrum, qui secundum divinas Scripturas fidem nobis tradiderunt illam quam a divinis Scripturis didicerunt. Sin vero placet; quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 2: instructi etenim sumus et parati ad respondendum omni exposcenti de nobis rationem de fide et spe quae in nobis est 3; et praeterea cum Dominus ipse Iesus dicat: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis; et qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est 4: istud periculum timens, quamvis leges imperiales non ignoro, tamen praecepto Salvatoris edoctus, qui monuit nos et dixit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere 5; respondeo evidenter: Credo quod unus est Deus Pater, qui a nullo vitam accepit; et quia unus est Filius, qui quod est et quod vivit, a Patre accepit ut esset; et quia unus est Spiritus Sanctus paracletus, qui est illuminator et sanctificator animarum nostrarum. Et hoc de divinis Scripturis assero. Si iubes, prosequor testimonia: si in aliquo reprehenderit Religio tua, dabo responsum in his in quibus reprehendi videor.

5.

AUGUSTINUS dixit: Movet me, quod ita posuisti proprie illuminatorem nostrum Spiritum Sanctum; quasi Christus non sit illuminator noster. Hinc primo abs te volo audire quid sentias.
MAXIMINUS respondit: Nos enim unum auctorem Deum Patrem cognoscimus, a quo illuminatio omnis per gradus descendit. Nam denique et apostolus Paulus profert de se testimonium in Actibus Apostolorum, dicens: Sic enim mandavit nobis Deus; et inter cetera: Posui te in lumen gentium 6. Si Apostolus in lumine gentium positus est ut doctor, quanto magis Spiritus Sanctus, qui illuminator est Apostoli; in quo et Apostolus locutus est, secundum ipsius Apostoli dicta, quia nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in Spiritu Sancto 7? Utique illuminator est Spiritus Sanctus, qui illuminavit Apostolum. Sed Spiritus Sanctus a Christo accepit, secundum ipsius Christi testimonium, sicut ait in Evangelio Christus: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a se, sed quaecumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 8. Ergo Spiritus Sanctus accepit a Christo, secundum testimonium Christi. Sine dubio autem Christus ipse confitetur quod: Doctrina mea non est mea, sed eius qui me misit Patris 9; et: Quod vidi et audivi apud Patrem meum, loquor 10. Sive ergo Christus docens nos illuminat, Pater illuminat qui eum destinavit; sive Spiritus Sanctus illuminat, illuminatio ad auctorem recurrit, qui est fons bonitatis: a quo consecutus, sive beatus Apostolus, sive etiam omnes sancti, illuminant quidem credentes, sed haec illuminatio ad unum auctorem recurrit. Et ea de causa dicebat propheta: Dominus illuminatio mea, et salus mea; quem timebo? 11

6.

AUGUSTINUS dixit: Ego non nego illuminare Spiritum Sanctum; sed utrum et Christus illuminet per se ipsum, et Pater illuminet per se ipsum, an non illuminent isti nisi per Spiritum Sanctum: hoc requisivi breviter, hoc requiro.
MAXIMINUS respondit: Credo non latere Religionem tuam, beatum dixisse apostolum Paulum: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde, per Iesum Christum Salvatorem nostrum 12. Secundum hanc regulam dico Spiritum Sanctum et profiteor illuminatorem per Filium; ut ante dictum est: Quem effudit in nos abunde, per Iesum Christum Salvatorem nostrum. Iam dedi responsum: quoniam sive Paulus illuminat, ad auctorem Deum Patrem recurrit haec illuminatio; sive Spiritus Sanctus illuminat, ad auctorem recurrit illuminatio: sive Christus illuminat, ad auctorem recurrit illuminatio. Et hoc magisterio Christi edoctus, prosequor, sicut ait ipse Christus: Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere illud de manu Patris mei. Et iterum sic ait: Ego et Pater unum sumus 13. Ergo ad defendendas oves, ad illuminandas, Pater et Filius unum sunt, concordes atque unanimes secundum hanc rationem quam audisti: Quoniam nemo potest rapere de manu mea oves quas mihi dedit Pater; simili modo nec de manu Patris.

7.

AUGUSTINUS dixit: Res loqueris necessarias quidem, sed non ad causam. Ad interrogationem meam non respondisti, et tamen multa dixisti. Si velis, relicta quaestione quae inter nos vertitur, reddere totum Evangelium, qui dies sufficiunt, quantum temporis spatium necessarium est? Breviter mihi dic, quoniam interrogavi te, utrum illuminet per se ipsum Christus, an non illuminet nisi per Spiritum Sanctum. Non solum ad hoc respondere noluisti, sed si me non fallit quod audivi, magis Spiritum Sanctum per Christum illuminare dixisti.
MAXIMINUS respondit: Non decet in religione, praeterea cum de Deo loquamur, calumniam inferre. Ego et responsum dedi, et si non sufficiunt quae diximus, addimus testimonia, quia per Iesum Christum Spiritus Sanctus effusus est in omnes credentes. Sic enim legimus beatum Petrum dixisse: Hunc Iesum suscitavit Deus, cuius nos omnes testes sumus. Dextera itaque Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod nunc vos et videtis et auditis 14. Dixi enim quod omnia quaecumque suggerit nobis Spiritus Sanctus, a Christo consecutus sit. Recurre ad testimonia ante lata, et invenies ita.

8.

AUGUSTINUS dixit: Cum vis conari probare quod ipse non nego, in rebus superfluis necessarium tempus absumis. Ego non nego per Christum diffusum fuisse super credentes Spiritum Sanctum. Sine causa hoc per tantas moras testimoniis probare voluisti, quod ipse confiteor. Ego hoc dixi, hoc quaesivi, hoc iterum dico: utrum Christus per Spiritum Sanctum illuminet, an Spiritus Sanctus per Christum illuminet; quia dixisti superius per Christum illuminare Spiritum Sanctum. Si autem non recolis, recitentur verba tua in Gestis, ut appareat ea nos iussisse recitari, et probabo te dixisse quod quaero.
MAXIMINUS respondit: Probatio erat necessaria, si non ipse temetipsum placasses. Iam enim prosecutus es in testimoniis quae protuli, vel in ratione quam dedi, quod et ipse sic habeas. Cum finita sit ergo ista quaestio, propone aliam ad quam tibi respondeam. Nam professus es iam in quaestione ista satisfactum tibi fuisse.

9.

AUGUSTINUS dixit: Dixisti Spiritum Sanctum per Christum illuminare, an non dixisti? Rogo te ut unum de duobus breviter mihi respondere digneris. Dixisti, an non dixisti?
MAXIMINUS respondit: Ego Spiritum Sanctum professus sum secundum Salvatoris magisterium, quia sive illuminat, a Christo accepit; sive docet, a Christo accepit; omnia quaecumque gerit Spiritus sanctus, ab unigenito Deo consecutus est: et si parva sunt testimonia, addo.

10.

AUGUSTINUS dixit: Ne dicat nos calumniari, legantur verba ipsius paulo superius.

Antonius notarius ad locum recitavit: Dico Spiritum Sanctum et profiteor illuminatorem per Filium, ut ante dictum est, quem effudit abunde in nos, per Iesum Christum Salvatorem nostrum 15. Cumque recitatum est:

MAXIMINUS respondit: Ut videtur, ipse potius dilationi studes, ut non ad principalem causam recurramus, sed per totum diem vis argumentis nos in una detinere quaestione. Nos enim recitamus, quod per Filium Spiritus Sanctus sit effusus, et non tantum beatum Paulum testem produximus, verum etiam et Petrum priorem Apostolorum. Habet enim prosecutio nostra, quod Spiritus Sanctus a Christo accepit, secundum praecedens testimonium: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis 16. Idem itidem compulsus iterum dico, quia sive illuminat Spiritus Sanctus, sive docet, sive instruit, omnia a Christo consecutus est; quia per Christum facta sunt omnia, et sine illo factum est nihil 17. Christus dicit quia a genitore suo omnia haec consecutus est, et vivit propter Patrem, et omnis lingua confitetur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 18. Et quia omnis viri caput Christus est; caput autem mulieris, vir; caput autem Christi, Deus 19. Et quia Filio Spiritus Sanctus est subiectus: et quia Filius Patri est subiectus, ut carissimus, ut obediens, ut bonus a bono genitus. Nec enim Pater contrarium sibi genuit: sed talem genuit, qui etiam clamat et dicit: Ego quae placita sunt Patri, facio semper 20.

11.

AUGUSTINUS dixit: Si et Christus illuminat per Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus illuminat per Christum, par potestas est. Lege autem tu mihi subiectum Christo Spiritum Sanctum, quod paulo ante dixisti. Quod autem dicis Dominum dixisse de Spiritu Sancto: De meo accipiet; ideo dictum est, quia de Patre accepit, et omnia quae sunt Patris, sine dubio et Filii sunt. Nam ipse cum hoc dixisset, adiecit: Ideo dixi: De meo accipiet; quia omnia quae habet Pater, mea sunt 21. Dic ergo quod interrogavi, et testimoniis proba, subiectum Christo Spiritum Sanctum: cum potius legamus ipsum dicentem: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus 22. Si super se ipse dixit Spiritum Sanctum, quomodo tu dicis Spiritum Sanctum Christo esse subiectum? Dixit autem Christus, super se Spiritum Sanctum: non quia super Verbum Dei est, quod est Deus; sed quia super hominem, quod Verbum caro factum est. Ubi enim scriptum est: Verbum caro factum est 23; nihil aliud est quam: Verbum homo factum est. Quia: Videbit omnis caro salutare Dei 24; nihil est aliud quam: Omnis homo. Et: In lege non iustificabitur omnis caro 25; nihil est aliud quam: Omnis homo. Propter quod ergo Verbum caro factum est, et ille semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 26, ex ipsa forma servi dixit: Spiritus Domini super me. Nam par potestas est, una substantia est, eadem divinitas. Ideo quamvis Trinitatem colamus, quia Pater non est Filius, nec Filius est Pater, nec Spiritus Sanctus aut Pater aut Filius: tamen unum Deum colimus, quia ipsa Trinitatis ineffabilis et excelsa coniunctio unum Deum ostendit, unum Dominum. Ideoque dictum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 27. Quid nobis vultis facere duos deos et duos dominos? Dicitis Dominum Patrem et Deum Patrem, dicitis Dominum Christum et Deum Christum: interrogo, utrum ambo simul unus sit. Respondetis: Duo dii. Superest ut eis et templa et idola faciatis.
MAXIMINUS respondit: Religionis auctores numquam in calumniam vertuntur. Interrogasti testimonia, ut ea quae professus sum testimoniis docerem: et ipse pares atque aequales profiteris tres, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Et praeterea cum tres aequales professus sis iterum conversus protulisti quidem testimonium divinarum Scripturarum, non ad aequalitatem pertinens, sed ad singularitatem omnipotentis Dei, quod unus sit omnium auctor. Ergo quia et aetate praecedis, et auctoritate maior es, profer, instrue prius testimoniis, quod tres sint aequales, tres omnipotentes, tres innati, tres invisibiles, tres incapabiles: et tunc demum necesse est testimoniis ut acquiescamus. Si quo minus reddere rationem de divinis Scripturis non valueris, necesse me est, ut ad omnia quae in praecedenti dixi: sive enim Patrem solum qui quod vivit a nemine accipiens, sive Filium, quod sum professus, quia quod vivit a Patre accepit, sive de Spiritu Sancto quae dixi: etiam quanta desideras testimonia proferam.

12.

AUGUSTINUS dixit: Ego quod quaesivi ut dicere dignareris, non dixisti, quo testimonio probares subiectum Christo Spiritum Sanctum: respondeo tamen ad ea quae proposuisti. Sic non dicimus tres omnipotentes, quomodo non dicimus tres deos. Si enim de singulis interrogemur utrum Deus sit Pater, respondemus: Deus; utrum Deus sit Filius, respondemus: Deus; utrum Deus sit Spiritus Sanctus, respondemus: Deus. Cum autem de omnibus interrogati fuerimus, utrum tres sint, referimus nos ad divinam Scripturam dicentem: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 28. Et in hac divina praescriptione condiscimus, eamdem ipsam Trinitatem unum esse Deum. Sic et de singulis si quaeratur, utrum Pater omnipotens sit, respondemus: Omnipotens; si Filius, hoc idem respondemus; si Spiritus Sanctus, nec ipsum negamus omnipotentem. Nec tamen dicimus tres omnipotentes, quomodo non dicimus tres deos: sed sicut simul illi tres unus Deus, sic simul illi tres unus omnipotens est, et invisibilis unus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus est. Sine causa ergo putas nos numero coarctari, cum divinitatis potentia etiam rationem numeri excedat. Si enim animae multorum hominum accepto Spiritu Sancto et quodam modo conflatae igne caritatis unam animam fecerunt, de qua dicit apostolus: Erat enim eis anima et cor unum 29: tot corda, tot millia cordium, unum cor fecit caritas Spiritus Sancti; tot millia animarum unam animam dixit Spiritus Sanctus, quam ipse unam animam fecit: quanto magis nos unum Deum dicimus, semper sibi invicem et inseparabiliter et ineffabili caritate cohaerentes Patrem et Filium et Spiritum Sanctum?
MAXIMINUS respondit: Ac per hoc pares atque aequales dixisti, quod quidem testimoniis docere non valuisti, et ob istam rem ad aliam causam divertisti. Nos enim non diffidimus, sed certa cognoscentes fide, quod erat cor et anima una omnium credentium. Nec enim hoc praeiudicat religioni nostrae, sed magis concordat. Sine dubio enim si omnium credentium erat cor et anima una, quare autem non Pater et Filius et Spiritus Sanctus in consensu, in convenientia, in caritate, in unanimitate, unum esse dicantur? Quid enim fecit Filius, quod non placuit Patri? Quid praecepit Pater, in quibus non obtemperavit Filius? Quando enim Spiritus Sanctus contraria Christo aut Patri tradidit mandata? Et constat secundum Salvatoris sententiam, quod ait: Ego et Pater unum sumus 30; esse illos in concordia et in consensu unum. Sicut autem ipse professus es, Pater Pater est, qui numquam fuit Filius; Filius Filius est, qui semper Filius manet; et Spiritus Sanctus Spiritus Sanctus est, quod est et quod legimus, profitemur de Spiritu Sancto, in hunc Spiritum Sanctum, qui tantus ac talis est, ut etiam Angeli ipsi concupiscant in eum prospicere 31. Tantus est iste Spiritus Sanctus, ut sufficiat ubique omnium postulationes suscipere, et advocatione fungi. Et in hoc testem profero beatum Paulum, qui ait: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 32. Quod lego credo, quia gemitibus inenarrabilibus postulat Spiritus Sanctus. Et ideo isto eruditus magisterio in tantum dico subiectum esse Spiritum Sanctum, ut gemitibus postulet pro nobis. Unum autem profiteor Deum, non ut tres unus sit; sed unus Deus est, incomparabilis, immensus, infinitus, innatus, invisibilis, quem et Filius ipse et oravit et orat, apud quem et Spiritus Sanctus advocatione fungitur. Nam quia orat Filius Patrem; quamvis enim soleatis omnia illa testimonia quae in Sancto legimus Evangelio, corpori applicare, attamen nostrum est perscrutatis divinis Scripturis ostendere, quia et nunc sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis. Ea enim de causa dixi, et oravit et orat; quia nunc utique interpellat pro nobis, sicut ait Apostolus: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat? Quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, imo magis qui et resurrexit, qui et est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis?33 Aeque cum discipulis positus Christus, sic se rogaturum promisit, dicens: Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non potest, quoniam non videt eum, nec novit eum: vos autem vidistis eum, et cognoscitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est 34. Si sufficiunt haec, bene est: si quominus, addam quanta iubes testimonia.

13.

AUGUSTINUS dixit: Ea quae nos confitemur, nobis probare non debes. Hoc enim faciendo, nihil aliud, sicut superius dixi, quam necessarium tempus absumis. Scimus Filium Dei Filium esse Dei: scimus a se ipso non esse, sed genitum esse a Patre. Patrem vero ipsum ingenitum esse, a nullo esse, a nullo vitam accepisse: Filium vero a Patre accepisse vitam, sed non ita tamquam fuerit aliquando sine vita, ut acciperet vitam. Dedit enim ei vitam, gignendo vitam: gignendo eum vitam, dedit ei vitam. Aequalitatem autem ostendit dicendo: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 35. Vitam in semetipso habet Pater; aequalem vitae Patris vitam in se habet Filius: sed tamen Filius a se ipso vitam non accepit, quia non a se ipso natus est, a Patre natus est. Gignendo dedit, non quia iam erat Filius sine vita, et dedit ei vitam, quomodo nos peccatores facti sumus sine vita, et per indulgentiam et gratiam accepimus vitam: ille vitam accepit a Patre, quia vita natus est a Patre. Ac per hoc tu non potuisti dicere subiectum esse Filio Spiritum Sanctum, nisi quia gemitibus interpellat pro nobis. Videtur enim tibi illa perfectio sanctitatis in gemitibus semper esse, nec respirare a gemendo. O aeterna miseria! Intellege locutionem, et blasphemiam devitabis. Sic enim dictum est: Gemitibus interpellat; ut intellegeremus: Gemitibus interpellare nos facit. Adest enim nobis, et infundendo caritatem nobis, facit nos interpellare gemitibus. Denique alio loco cum dicit Apostolus: Clamantem, Abba, Pater 36; alio loco dicit: In quo clamamus, Abba, Pater 37; exposuit quid sit: Clamantem, Abba, Pater; dicendo: In quo clamamus. Ac per hoc quid est: Clamantem, nisi: clamare facientem? Do exemplum locutionis huius. Nonne Deus est omnium praescius futurorum? Quis hoc negabit insanus? Tamen ait Apostolus: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo 38. Si nunc eos cognovit Deus, non eos noverat, non elegerat, non praedestinaverat ante mundi constitutionem. Sed sic dixit: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo; ut intellegerent Deum fecisse in eis cognitionem suam. Cognoscentes Deum. Quid est: Cognoscentes Deum? Nolite vobis arrogare, nolite superbire: Cogniti estis a Deo. Quid est, cogniti estis a Deo? Cognitores suos Deus vos fecit: Deus vobis dedit ut cognoscatis. Quomodo est et illud Domini: Nunc cognovi, dicit Abrahae Dominus: Nunc cognovi quoniam timeas Dominum 39. Quando attulit filium suum ad holocaustum Abraham, dicit ei Deus: Nunc cognovi. Ipsa est tota Dei praescientia? tunc cognovit, quando dixit: Nunc cognovi? Sed quid est: Nunc cognovi? Id est: Nunc cognoscere te feci. Si ergo has locutiones sicut Libris divinis eruditus agnosceres, de gemitibus illis quibus dictum est gemitibus interpellare Spiritum Sanctum, non eum faceres miserum. Quid enim est aliud, semper gemens, quam semper miser? Ideo nos gemimus, quia miseri sumus. Et gratias Spiritui Sancto, quia caritate aeterni saeculi facit nos gemere, propter quod dictus est gemens. Facit nos clamare propter quod dictus est clamans. Facit nos cognoscere Deum, propter quod dictum est: Imo cogniti a Deo. Facit Abraham Deus cognoscentem, propter quod ei dixit: Nunc cognovi.
MAXIMINUS respondit: In quibus nos reprehendis, in ipsis ipse detegeris. Certum est enim, et divina nos monet Scriptura, quod ex multiloquio non effugies peccatum; parcens autem labiis, sapiens eris 40. Quamvis etiam etsi per totum diem quisque de divinis Scripturis proferat testimonia, non in verbositate illi imputabitur revera: quod si aut litteraria arte usus, aut expressione spiritus sui quisque concinnet verba quae non continent sanctae Scripturae; et otiosa sunt et superflua. Sufficit mihi, qui ad istam regulam te adduxi, ut profitearis quod Pater Pater est, quia innatus est, quia a nemine accepit vitam; et quia Filius a Patre consecutus est vitam; et quia Spiritus Sanctus Spiritus sanctus est. Dicendo autem unum Deum, bene quidem faceres, si confitendo unum Deum, non Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum diceres Deum, contra tuam sententiam veniens. A nobis unus colitur Deus, innatus, infectus, invisibilis, qui ad humana contagia et ad humanam carnem non descendit. Est autem et Filius secundum Apostolum, non pusillus, sed magnus Deus: sicut ait beatus Paulus: Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi 41. Iste enim magnus Deus Christus dicit, quod ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum 42. De sua enim subiectione unum statuit Deum. Iste est ergo unus Deus, ut iam recitavimus testimoniis, quem Christus et Spiritus sanctus adorant, et omnis creatura veneratur et colit: hac ratione unum profitemur. Non tamen quod copulatio vel permixtio Filii cum Patre, aut vel certe Spiritus Sancti cum Filio vel cum Patre, faciat unum Deum. Sed quia ille solus unus perfectus est Deus, qui, ut ipse prosecutus es, vitam a nemine accepit, qui Filio dedit suo exemplo habere vitam in semetipso: copulatos quidem dicimus in caritate et in concordia. Iam ut superius reddidimus rationem, alterum esse Patrem, et non ipsum Filium, ipse nos instruit Salvator, dicendo: Si ego testimonium dico de me, testimonium meum non est verum; alius est qui testificatur de me. Et ne praesumptorio spiritu quidam putarent, quod aut de Ioanne Baptista dixerit alium, aut forte de Petro apostolo vel Paulo; ipse prosecutus est: Vos misistis ad Ioannem, et testimonium reddidit veritati. Ego autem testimonium ab homine non accipio: sed haec dico, ut vos salvemini. Ille, inquit, lucerna fuit ardens et lucens; vos autem voluistis ad horam exsultare in lumine eius. Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testificantur de me, quia Pater me misit. Et qui misit me Pater, ipse testificatur de me 43. Quis tam stultus est, ut non intellegat quoniam alius de alio testimonium perhibuit, Pater de Filio, qui utique et dicebat: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui; ipsum audite 44? Dilectum lego, et credo quod Pater est qui diligit, et Filius qui diligitur. Unigenitum audio Christum, et non dubito quia unus ab uno est genitus. Primogenitum Paulus clamat, dicens: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae. Et profiteor secundum sententiam divinarum Scripturarum, quod est Filius primogenitus, et non ingenitus: et quia in illo creata sunt omnia quae sunt in coelis, et quae sunt in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; omnia per ipsum facta sunt, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant 45; et iste Filius Dei, Deus unigenitus, cum sit ante omnes. Ipse enim dicit: Quod vidi apud Patrem meum, loquor 46. Iste Filius etiam, quod vos carni ascribitis, in sancto ait Evangelio: Si diligeretis me, gauderetis utique, quoniam vado ad Patrem; quoniam Pater maior me est 47. Ista enim legentes credimus, et profitemur secundum Apostolum, quod ei omnia subiecta sint ut magno Deo 48. Iste enim magnus Deus, quem talem genuit Pater, ut ipse prosecutus es, utique maiorem Patrem confessus est, ut statuat illum unum Deum, in cuius et sinu describitur a Ioanne evangelista. Audi utique ipsum clamantem et dicentem de invisibilitate omnipotentis Dei, quod Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse narravit 49. Hinc instructus Paulus clamat, et dicit: Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem vidit hominum nemo, neque videre potest; cui honor et potestas in saecula. Amen 50. De hoc iterum dicit: Soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen 51. Et ideo unus Deus a nobis pronuntiatur, quia unus est super omnia Deus innatus, infectus, ut prosecuti sumus. Filium autem natum si Paulo non credis dicenti, primogenitum universae creaturae: vel ipsi Filio crede dicenti ad Pilatum, cum ei diceret: Ergo tu rex es? Ait Christus: Ego in hoc natus sum 52. Natum lego, profiteor quod lego: primogenitum lego, non discredo: unigenitum lego, etiamsi ad equuleum suspendar, aliter non sum dicturus: quod docent nos sanctae Scripturae, profiteor. Tu enim qui dicis quod unus sit Pater et Filius, dic Patrem unigenitum, dic primogenitum: dic quae sunt Patris in Filio, dic Filium ingenitum, dic innatum, dic quia nemo eum vidit umquam, neque videre potest. Prosequere de Spiritu Sancto talia qualia de Patre legimus, ut aequalem ostendas Spiritum Sanctum Patri. Dic, rogo, habe me discipulum. Prosequere de Filio, quod Filius sit innatus, quod sit sine origine. Si aequalis, utique talis: si talis, utique innatus: si innatus, utique nec vidit eum quisquam hominum. Da testimonia, et instrue, et doce, et habebis me discipulum.

14.

AUGUSTINUS dixit: A vobis unum Deum coli dixisti, sicut te loquente advertere potui: consequens est ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Dixisti etiam de Patre, quod ad humana contagia et ad humanam carnem non descenderit. Si forte nescis, contagia ubi dicuntur, aliquam contaminationem significant: voluisti ergo Christum intellegi venisse ad humana contagia: ergo humana carne inquinatum professus es Christum. Ego autem dico, imo catholica fides, quam cum Ecclesia Christi teneo, Dominum nostrum Iesum Christum sic factum esse Verbum carnem, ut nulla de humano genere et de humana carne contagia pateretur. Venit enim mundare, non coinquinari. Suscepit ergo animam humanam, et carnem humanam sine ulla peste contagii: et utrumque, id est et animam humanam et carnem humanam, in se ipso salvare dignatus est. Sed quia de eius invisibilitate veritati, quantum video, non vis acquiescere, rogo ut cogites secundum carnem et secundum hominem fuisse visibilem Christum. Nam secundum id quod Verbum est Deus apud Deum, et ipse invisibilis est. Sapientia Dei est Christus: humana sapientia invisibilis est; et Dei sapientia visibilis erit? Quantum ergo attinet ad illam naturam in qua aequalis est Patri, pariter est Deus, pariter omnipotens, pariter invisibilis, pariter immortalis. Dixisti etiam, quantum adverti, sic accipiendum esse quod ait Apostolus: Qui solus habet immortalitatem 53; ut in hac sententia solus Pater accipi debeat. Ergo Verbum Dei mortale vis esse? Sapientia Dei non est immortalis secundum te. Non intellegis quia non potuisset ullo modo mori Filius, nisi carnem mortalem suscepisset a nobis? Denique caro in illo mortua est, non ipse mortuus est quantum ad Deum pertinet, quantum ad divinitatem attinet, qua aequalis est Patri. Sic enim hominibus ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant 54: quia anima mori non potest, Verbum Dei mori potest? Sapientia Dei mori potest? Unigenitus ille non assumpta carne mori potuit? Assumpta autem carne qua factus est homo, sicut aequalem se novit quando dicit: Ego et Pater unum sumus 55; sic se novit minorem, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 56. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Natura enim erat, non rapina: non enim usurpavit hoc, sed natus est hoc. Verumtamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: agnovisti aequalem, iam incipe agnoscere minorem: formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 57. Ecce qua forma maior est Pater: discerne dispensationem suscepti hominis a manente immortaliter divinitate, et non erras in verbis, quae multum amas dicere, et ea non dignaris sapere. Profiteor autem, sicut dicis Patrem innatum, Filium natum. Sed non ideo sunt diversae naturae atque substantiae, quia ille non natus est, ille natus est. Etenim si natus est, Filius est: si Filius est, verus Filius est, quia unigenitus est. Nam et nos dicti sumus filii: sed numquid unigeniti sumus tot filii? Aliter ille Filius unigenitus: ille natura Filius, nos gratia filii; ille unigenitus de Patre natus, hoc est quod Pater secundum naturam, secundum substantiam. Qui autem dicit eum propterea quia natus est, ideo alterius esse naturae, negat verum filium. Habemus autem Scripturam: Ut simus in vero Filio eius Iesu Christo; ipse est Deus verus et vita aeterna 58. Quare verus Deus? Quia verus Dei Filius. Si enim animalibus dedit ut non generent nisi quod sunt; homo hominem generat, canis canem, et Deus Deum non generat? Si ergo eiusdem substantiae est, quare dicis minorem? An forte, quia homo pater quando generat filium, etsi homo hominem generat, tamen maior minorem generat? Exspectemus ergo ut crescat Christus, quomodo crescunt homines quos generant homines. Si autem Christus ex quo natus est, quod non est a tempore, sed ab aeternitate, quod est hoc est, et tamen minor est; melior est humana conditio: quia homo vel crescere potest, et aliquando venire habet ad aetatem patris sui, ad robur patris sui; ille, numquam: quomodo verus filius? Usque adeo autem Filium agnoscimus Deum magnum, ut Patri dicamus aequalem. Itaque sine causa nobis, quod valde profitemur, testimoniis et multiloquio probare voluisti. Dicit autem: Deum meum et Deum vestrum 59; attendens formam hominis in qua erat. Ceterum quantum attinet ad illud quod dixit Ioannes: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 60; non est Pater Dei Deus, sed Deus est Christi, quia Christus factus est homo. Unde et ipse dicit in Psalmis, cur illi sit Pater Deus: De ventre matris meae Deus meus es tu 61. Quando dicit de ventre matris sibi illum esse Deum, ostendit propter hoc esse Deum Patrem Filio, quia homo est Filius, secundum quod Pater maior est Filio. Unde dicit: Deum meum et Deum vestrum. Inde est et illa subiectio quam non debemus mirari secundum hominem redditam Patri, quando, sicut scriptum est, etiam parentibus subditus erat 62; et de illo scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis 63. Vellem autem hoc etiam aliquibus Scripturarum testimoniis doceres nos, ubi legatur adorari Patrem a Spiritu Sancto. A Filio autem accipio, etiamsi non proferas testimonia, quoniam homo adorat Deum: admittitur facile, secundum hominem dictum, quamvis nec hoc legas. Tamen specialiter de te exigo, ut adoratum Patrem a Spiritu Sancto legas nobis, aut commemores testimonium divinum: fortassis enim sit, sed me fugiat: ut si inveneris, respondeam quomodo id accipi debeat, sicut de gemitibus Scripturarum solemni locutione respondi. Quod autem dicis, quod per illam copulationem ineffabilem non sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus; vis nosse quantum valeat ista copulatio? Non ex locutionibus nostris, sed ex divinis eloquiis certe manifestum est, aliud esse spiritum hominis, aliud esse spiritum Dominum; unde dicitur: Dominus spiritus est 64, id est, quia corpus non est; et tamen ait Apostolus: Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; qui autem adhaeret Domino unus spiritus est 65. Si ergo ista adhaesio diversarum naturarum spiritus (quia aliud est hominis, aliud Dei) fecit unum spiritum; non vis ut tantum adhaereat Patri Filius, ut sit unus Deus? Hoc accipe etiam de Spiritu Sancto, qui Deus est. Ceterum si Deus Spiritus Sanctus non esset, templum utique nos ipsos non haberet. Scriptum est quippe in Apostolo: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 66 Et iterum: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 67 Nonne si templum alicui sancto angelo excellentissimo de lignis et lapidibus faceremus, anathemaremur a veritate Christi et ab Ecclesia Dei; quoniam creaturae exhiberemus eam servitutem, quae uni tantum debetur Deo? Si ergo sacrilegi essemus faciendo templum cuicumque creaturae, quomodo non est Deus verus cui non templum facimus, sed nos ipsi templum sumus? Quomodo autem dixerit Christus: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 68, superius respondi. Concordia autem et caritate, quia dicis factum fuisse ut unum sint Pater et Filius; quando mihi protuleris dictum esse quod unum sint quae sunt diversae substantiae, tunc cogitabo quid debeam respondere. Legimus enim: Qui plantat et qui rigat unum sunt 69: sed ambo homines erant, eiusdem substantiae fuerant, non diversae. Item legimus ipso Christo dicente: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus 70. Non dixit: Ut ipsi et nos unum, sed: Ut ipsi sint unum, in natura sua et in substantia sua, concordi aequalitate quodam modo uniti atque conflati; sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum, propter individuam eamdemque naturam. Aliud est enim, unum sunt; aliud, unus est. Quando dicitur: Unum sunt; etsi non dicatur quid unum, intellegitur una substantia. Quando dicitur: Unus est, de duabus diversisque substantiis, necesse est ut quaeratur quid unus. Verbi gratia, diversa substantia est anima et corpus, tamen unus homo; diversa substantia est spiritus hominis et spiritus Dei, tamen cum Domino adhaeret, unus spiritus est 71, addidit: spiritus; non dixit: Unum sunt. Ubi autem dicitur: Unum sunt, una substantia significatur, quod vos non vultis, et audetis dicere verum Christum Dei Filium vos confiteri. Non autem ideo maior est Pater, quia testimonium dicit de Filio. Nam et Prophetae perhibuerunt Filio testimonium. Alius est quidem qui perhibet testimonium, alius cui perhibetur: quia Pater Pater est, Filius Filius est. Non quia unum non sunt, aut unus Deus non sunt, quando cohaerentes atque coniuncti sunt, quod semper sunt. Sic autem dicis hinc inter Patrem et Filium esse diversitatem, quia Pater diligit et Filius diligitur; quasi negare possitis quod Filius diligat Patrem. Si ambo se invicem diligunt, cur negatis eos unius esse naturae? Quod dixi de Patre unde dictus sit maior, quia propter formam servi dictum est; hoc dico et de invisibilitate, quoniam visibilis Filius propter eamdem formam servi dictus est. Ceterum, quantum attinet ad ipsam divinam substantiam, vel Patris, vel Filii, vel Spiritus Sancti omnino est invisibilis. Nam quando se patribus divinitas ostendebat, per subiectam creaturam se invisibilem demonstrabat. Nam per ipsam suam naturam usque adeo invisibilis est, ut ipse Moyses ei cum quo facie ad faciem loquebatur, diceret: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste 72. Volebat enim eum videre, sicut videtur Deus oculis cordis. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 73. Sic volebat videre Moyses eum cui dicebat: Ostende mihi temetipsum manifeste; sicut et invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, conspiciuntur. Sic enim ait Apostolus: Invisibilia enim eius, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius ac divinitas 74. Ecce intellegendo conspiciuntur invisibilia Dei, et tamen invisibilia dicuntur. Et omnia per ipsum facta sunt Christum 75, et visibilia et invisibilia, et ipse a nobis credi visibilis potest? Hinc etiam dicis de Patre tantum intellegi debere quod ait Apostolus: Soli sapienti Deo 76. Ergo solus est Pater Deus sapiens, et non est sapiens ipsa Dei Sapientia, quod est Christus; de quo ait Apostolus: Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam 77! Superest ut dicatis (quid enim non audetis?) insipientem esse Sapientiam Dei. Sic autem dicis Patrem infectum, quasi Filius factus sit, per quem facta sunt omnia. Scito factum esse Filium, sed in forma servi. Nam in forma Dei usque adeo non est factus, ut per illum facta sint omnia. Si enim ipse factus est, non per illum sunt omnia facta, sed cetera. Non itaque dico Filium ingenitum; sed Patrem genitorem, Filium genitum. Hoc tamen genuit Pater quod est: alioquin non est verus Filius, si quod est Pater, non est Filius; sicut de partubus animalium supra diximus; quia veri filii hoc sunt per substantiam quod parentes. Quid est autem quod poscis, ut ostendam tibi aequalem Patri Spiritum Sanctum esse, quasi tu ostenderis Patrem maiorem esse Spiritu Sancto; sicut potuisti ostendere de Filio, propter formam servi? Scimus enim dictum esse Patrem Filio maiorem esse, quia in forma servi erat Filius; et adhuc in forma est humana Filius, quam levavit in coelum: propterea dictum est de illo quod et nunc interpellat pro nobis 78. Et sempiterna erit in regno haec eadem forma immortalis; propter quod dictum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 79. Nam de Spiritu Sancto qui nullam suscepit creaturam ad unitatem personae suae, quamvis se per subiectam creaturam visibiliter et ipse, sive per columbae speciem, sive per linguas igneas sit demonstrare dignatus 80, numquam dictus est eo maior Pater; numquam dictus est Spiritus Sanctus adorasse Patrem, numquam dictus est minor Patre. Sed dicis de Filio: Si aequalis esset, utique talis: id est, ut quia non est ingenitus, non videatur talis. Posses dicere non esse hominem quem genuit Adam, quia ipse Adam non est genitus, sed factus a Deo. Si autem potuit Adam esse, et non esse genitus, et tamen hoc generare quod erat ipse, non vis ut potuerit Deus Deum aequalem sibi? Puto me tibi ad omnia respondisse. Sed si non vis esse discipulus, noli esse multiloquus.

15. 1.

MAXIMINUS dixit: Loqueris quasi auxilio principum munitus, nihil secundum timorem Dei. Longas horas sustinui, exposuisti ut tibi visum est. Respondemus Deo auxiliante ad omnia. Nec enim nudo sermone, sed testimoniis divinarum Scripturarum muniti. Tantum sicut nos patientes fuimus exponente tua Religione, et ipse cum tuis patientiam accommoda, ut ad singulos tuos sermones demus responsum, sicut et ipse ad nostros respondisti quod tibi placuit.

15. 2.

Nos Christum colimus ut Deum omnis creaturae. Nam qui adoratur et colitur, non tantum ab hominum natura, verum etiam et ab omnibus Virtutibus coelestibus, audi clamantem beatum Paulum: Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus eum superexaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Illud utique quod tu in tuis prosecutionibus, sciens quod professioni tuae erat contrarium, subducendum putasti, sciens quia lectio te argueret. Nam quod omne genu flectatur Christo, utique sic prosequitur ipse Paulus, cum dixisset: Donavit illi nomen quod est super omne nomen; sequitur: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 81. Dicendo enim: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; universa conclusit. Nihil est in coelo quod non genu flectat Christo: nihil remansit in terra quod non genu flectat Christo: nihil in inferis quod non genu flectat Christo. Et hoc Pater ei donavit. Possunt enim probare qui legunt, si ex mea auctoritate vel ex multiloquio, ut accusas, hanc prosecutionem feci, aut certe de auctoritate divinarum Scripturarum respondeo.

15. 3.

Dicis Spiritum Sanctum quod aequalis sit Filio. Da testimonia, ubi adoratur Spiritus Sanctus, ubi ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant. Nos enim, quod adorandus sit Deus Pater, beato Paulo apostolo clamante didicimus: Propterea flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur 82. Auctoritate sanctarum Scripturarum adoramus Patrem: aeque ab ipsis divinis Scripturis instructi, colimus et adoramus Deum Christum. Si alicubi adorandus sit Spiritus Sanctus: si Pater ei sic perhibuit testimonium, si Filius, si ipse de se ista amplexus est, lege praeter quam diximus ex divinis Scripturis.

15. 4.

Quod Christus est in dextera Dei, quod interpellat pro nobis 83, sic etiam in alio loco ipse prosequitur Paulus dicens: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens 84. Sic ad Hebraeos ipse scribens ait: Purificatione peccatorum facta, consedit ad dexteram magnitudinis in excelsis 85. Sic utique et Spiritus Sanctus iam ante per prophetam praecinuerat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis 86. Sic et ipse Filius in Evangelio professus est 87. Praeterea ad illum principem qui eum adiurans dicebat: Dic nobis si tu es Christus Filius Dei benedicti; ait ipse: Ego sum; vel certe: Tu dicis; et: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei 88.

15. 5.

Nos enim Spiritum Sanctum competenter honoramus ut doctorem, ut ducatorem, ut illuminatorem, ut sanctificatorem; Christum colimus ut creatorem; Patrem cum sincera devotione adoramus ut auctorem, quem et unum auctorem ubique omnibus pronuntiamus. Istae enim calumniae de philosophicae artis instructione veniunt. Non puto te minus legisse quod ait Apostolus: Quoniam Christus utique cum non esset peccator, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso 89. Nec hoc sane ad te forte pervenit, quod dixerit Scriptura: Maledictus omnis qui pendet in ligno; quod interpretans beatus apostolus Paulus dicit: Factus pro nobis maledictum, ut benedictio in gentibus adimpleretur 90. Nec hoc sane pervenit ad te, quod ait ipse Paulus: Primus homo Adam de terra terrenus, secundus homo Dominus de coelo coelestis advenit 91. Ergo et Christus suscepit hominem, ut ipse exposuisti. Et ea de causa diximus quod ad terrena contagia descendit. Non enim ignoramus illum secundum quod legimus: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur; commendabat autem se iudicanti iuste 92. Nec hoc ignoramus quod ait Baptista Ioannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 93. Constat, ut et ipse prosecutus es. Nec enim ad omnia obstinati esse debemus, ut non quae bene dicis laudemus. Valde enim iusta est prosecutio tua, quia ob hoc venit Christus, ut nos potius a peccatis et ab iniquitatibus mundaret; non tamen ut ipse contaminaretur, sicut et ipse prosecutus es. Certum est enim, quod secundum divinitatis suae substantiam illam beatam, quam habuit ante mundi constitutionem, ante saecula, ante tempora, ante dies, ante menses, ante annos, antequam quidquam esset, ante aliquam excogitationem, in illa beata natura Deus natus a Patre est.

15. 6.

In Deo enim comparatione digna uti decet. Hoc sane mihi displicet, et valde animo dolui in tua prosecutione: ut enim diceres quod homo hominem generat, et canis canem; tam foeda comparatio in illam tantam immensitatem produci non debuit.

15. 7.

Quis autem ignorat quod Deus Deum genuit, quod Dominus Dominum genuit, quod Rex Regem genuit, quod Creator Creatorem genuit, quod bonus bonum genuit, quod sapiens sapientem genuit, quod clemens clementem genuit, potens potentem? Nihil subtraxit Pater in generando Filium. Nec enim invidus, sed ut fons bonitatis tantum bonum genuit: cuius bonitatis testis est omnis creatura, secundum tuam ipsius prosecutionem, quam valde laudo, ubi de divinis Scripturis protulisti, dicendo: Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas 94.

15. 8.

Adhuc autem adicio, non contraria his quae bene sunt dicta dicens, sed consensum accommodans: quoniam ex magnitudine pulchritudinis condigne Creator eorum cognoscitur atque colitur. Ut puto dedimus ad ista responsum; quoniam hoc et beatus Paulus iterum prosequitur: Quoniam chirographum quod erat contrarium nobis, ipsum tulit Christus de medio, affigens illud cruci; et exuens se carnem, potestates et principatus transduxit fiducialiter, triumphans eos in semetipso 95. Attamen et sicut homo qui exercitationem liberalium litterarum vel rhetoricae artis non feci, si quod vitium fecissem in sermone, ad sensum respicere debuisses, et non vitium sermonis intendens, in crimen nos inducere. Absit, absit: Unigenitus Deus, Deus est universae creaturae, mundus, incoinquinatus, sanctus, securus, nullam in se habens immunditiam. Nam qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum 96. Quod enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, evangelista testatur: Et vidimus, ait, gloriam eius, gloriam tamquam unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis 97. De hoc ipso et ante iam Vetus Testamentum praecinuerat, dicens: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae opertorium suum 98. Quod lego, credo: quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Iterum lego beatum Paulum dixisse: Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme fieri imagini corporis gloriae suae 99. Credo enim quod Christus Deus a Patre genitus, ante omnia saecula, ipse sibi secundum Salomonem perfectam aedificasset domum, secundum quod legimus: Sapientia ipsa sibi aedificavit domum 100: quam domum vice templi accepit.

15. 9.

Nam et ipse dedisti rationem, secundum quid sit visibilis, secundum quid invisibilis: ut puto non recens haec auditio pervenit ad aures tuae Religionis. Nam et in prosecutione quam prosecutus es, comparationem accipiens animae, ostendisti piam et iustam rationem esse ut credamus et cognoscamus, quia si anima humana in corpore posita, oculis corporalibus videri non potest; quanto magis Creator animae corporalibus oculis videri non potest? Nam si Angeli secundum naturae suae substantiam invisibiles habentur; quanto magis Creator Angelorum, qui tanta ac talia fecit, Angelos, Archangelos, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Cherubim, Seraphim? Ad quorum multitudinem, ut legimus in Evangelio, omne genus humanum ad unam comparavit ovem, dicens: Relictis nonaginta novem in montibus, venit quaerere unam errantem. Nam denique: Sic erit gaudium, ait, in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta novem iustis qui non indigent poenitentia 101. Nam qui non indigent poenitentia qui sunt, nisi utique illae coelestes virtutes, quibus nihil est cum humana natura commune? Consideranda est virtus Unigeniti Dei, et in ipso admiranda est magnitudo omnipotentiae Dei Patris, qui tantum ac talem genuit Filium, tam potentem, tam sapientem, sic plenum, qui tantas ac tales coelestes virtutes fecit. Et ne verbosi inveniamur, sicuti iam et denotare nos dignatus es: quod quidem atque utinam contingat, ut et nos possimus dicere: Nos stulti propter Christum; et: Tamquam purgamenta mundi huius facti sumus 102, et si quid aliud tua Religio de nobis voluerit iudicare. Scimus illum qui dixit: Quoniam propter te improperium sustinui tota die 103. Ad quod exemplum nos provocans Paulus, dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 104. Nam et Petrus ait: Christus passus est pro vobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius 105. Secundum divinitatis suae substantiam, non solum ab hominibus non videtur Filius, sed etiam nec a coelestibus virtutibus. Potest enim archangelus angelum videre, angelus animas nostras spiritales et videre et penetrare: hoc est utique, maiorem inferiores et videre et penetrare. Et secundum Salvatoris sententiam, ut dicebat tunc ad illum qui se divitem iactabat: Stulte hac nocte expostulatur anima tua a te 106; est officium angeli, ut animam restituat ante conspectum Domini. Non tamen anima potest angelum videre, aut exhibere. Isto enim ordine ascende superius; et invenies quemadmodum est unus invisibilis Deus Pater, qui superiorem non habet a quo circuminspiciatur: qui quantus est, infinitus est; qui nec finiri verbis, nec mente concipi potest: de cuius magnitudine, non solum humana lingua, sed etiam et omnes coelestes virtutes pariter coadunatae dicunt ut valent, non tamen explicant ut est. Plenus est ab omni quod dicitur. Hunc enim solus Filius condigne honorat et laudat, quanto plus a suo genitore ante omnem excogitationem est consecutus. Nam quia et honorat et collaudat et glorificat suum genitorem, quamvis quatuor Evangelia testantur, attamen in compendium referens, eis quae carni soletis applicare postpositis, iam nunc proferam testimonia, ubi in coelis suum Patrem adorat. Dicit enim sic Paulus ad Hebraeos: Non enim in manufactis templis intravit Christus exemplarium veritatis; sed in ipso coelo modo apparet personae Dei pro nobis 107. Hoc utique post Christi regressum in coelis. Posteaquam enim de coelo locutus est, dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? 108 Posteaquam Spiritus Sanctus ait: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ministerii quo vocavi eos 109: vocatus Paulus dicit: Non in manufactis templis intravit Iesus exemplarium veritatis, sed in ipso coelo modo apparet personae Dei pro nobis. Et quia suggessit Religio tua, ut ad hoc demus responsum, si Filius videat Patrem, legimus in Evangelio: Non quia vidit Patrem quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem 110. Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Pater autem sic videt Filium, ut tenens in sinu suo et habens, secundum antelatum testimonium, quod Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit 111. Videt enim Pater Filium ut Filium: Filius videt Patrem ut Patrem immensum. Humanam sapientiam invisibilem pronuntiat tua Religiositas; ut puto sufficit Isaiae dictum dicentis: Numquid modicum est vobis certamen praestare hominibus? Et quomodo Domino praestabitis certamen? 112 Certum est autem quia non est modicum hominibus certamen praestare, cum quando quamvis sit ille quisque sapiens, habeat sapientiorem qui eum videat. Deinde huius enim sapientia non in opere eius perspicitur? non in discipulis probatur? Non ergo invisibilis est humana sapientia, quae comprehendi potest, quae videtur, quae et reprehenditur. De cetero autem decet et ordinis est, dignis te uti comparationibus; quia de Deo loqueris, de illa immensitate; cui etsi comparatio detur, quantum fieri potest secundum excogitatum humanum, aut certe secundum auctoritatem divinarum Scripturarum, non per omnia comparatio ulla digna invenitur ad illum, qui est incomparabilis.

15. 10.

Ego Patrem solum secundum antelata testimonia, non cum altero et tertio dico quod unus est, sed quod solus unus est Deus. Si vero solus unus non est, pars est. Nec enim ex partibus compositum unum dico Deum: sed ille quod est, virtus est ingenita simplex: Filius ante omnia saecula et ipse virtus est genitus. De hac sane virtute Filii beatus Apostolus dicebat: Congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Iesu 113. Dico enim et profiteor quod nos sancta docent Evangelia. Et quia Spiritus Sanctus et ipse sit virtus in sua proprietate: de quo Dominus testimonium perhibet, dicendo: Vos autem sedete (ad suos discipulos) in civitate Ierusalem, quoadusque induamini virtute ab alto 114.

15. 11.

Si ob hoc invisibilis Filius a te pronuntiatur, eo quod oculis humanis contemplari non possit; cur non et coelestes virtutes pariter invisibiles pronuntias, quando nec ipsae obtutibus humanis videri possint? Ego quidem testimonium protuli sine aliqua interpretatione verborum meorum, dicens: Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium 115. Si Scripturam recitavi, reprehendi non debui: sin vero perscrutaris sensum Scripturae, reddo rationem.

15. 12.

Ait enim Apostolus: Beatus et solus potens, Rex regum. Solum dicit potentem Patrem, non quia Filius non sit potens. Audi igitur testimonium de Filio, ipsum Spiritum Sanctum clamantem et dicentem: Tollite portas, principes vestri; et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Et sequitur: Quis est iste rex gloriae? Et responsum intellege: Dominus fortis et potens 116. Quomodo non potens, cuius potentiam omnis praedicat creatura?

15. 13.

Quomodo non sapiens, de quo Spiritus Sanctus collaudans eius sapientiam clamat et dicit: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti 117. Nam cum omnia per Christum sint facta, sine dubio illum Spiritus Sanctus laudans dicebat: Omnia in sapientia fecisti. Et cum ita habeatur, requirendum est ergo quomodo beatus Paulus dicit: Beatus et solus potens? Ut puto, ideo solum potentem dicit, quia solus est incomparabilis in sua potentia. De cuius incomparabilitate propheta admirans dicebat: Deus, quis similis erit tibi?118 Vis nosse quod solus est potens? Intuere Filium, admirans potentiam Filii. In ipso enim adverte, quia solus est potens, qui tam potentem genuit. Pater enim in illa immensa potentia potentem creatorem genuit. Filius in sua illa a Patre accepta potentia, ut ipse ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo 119, non creatorem creavit, sed creaturam constituit. Istam enim potentiam admirans Dei Patris, dicebat Paulus: Beatus et solus potens. Nam si et homo potens et verus, secundum quod de Iob legimus: Erat homo ille verus et iustus Dei cultor; adhuc et regionem illius describens dicit, quod esset potens et magnus inter omnes ex parte Orientis 120: quomodo ergo solus potens Pater? Sed solum dicit ob hoc, quia nullus ei comparatur, quia solus est tantae magnitudinis, tantae potestatis, tantae potentiae. Pari modo et sapientem solum Patrem praedicat beatus Paulus apostolus dicens sic: Soli sapienti Deo 121. Sed requirenda est ratio, quemadmodum solus sapiens: non quod Christus non sit sapiens. Iam protulisti Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam 122: dedimus et nos testimonia, quod omnia in sapientia condidit. Sed vere solus sapiens Pater. Credimus Scripturis, et veneramur ipsas Scripturas divinas: et neque apicem unum praeterire optamus, timentes periculum quod in ipsis divinis Scripturis est positum: Vae detrahentibus aut addentibus! 123 Vis scire quanta est sapientia Patris? Intuere Filium, et videbis sapientiam Patris. Et ea de causa ipse Christus dicebat: Qui me vidit, vidit et Patrem 124; hoc est, in me eius videt sapientiam, eius laudat virtutem; illum glorificat, qui me tantum ac talem genuit ante omnia saecula, unus unum, solus solum. Non quaerens materiam unde faceret, non in auxilio aliquem accipiens, sed ut novit ipse sua virtute et sapientia genuit Filium. Non, ut calumniam facientes dicitis, quoniam sicuti alia creatura ex nihilo facta est, ita et profitemur quod ex nihilo quasi unus de creaturis sit factus. Quod quidem audi auctoritatem synodicae lectionis, quia in Arimino patres nostri inter cetera et hoc dixerunt: Si quis ex nihilo Filium dicit, et non ex Deo Patre, anathema sit. Si vis, sane testimonia profero. Ait enim sic beatus apostolus Ioannes: Qui diligit genitorem, diligit et eum qui ex eo natus est 125.

15. 14.

Miror namque, carissime. Cum enim et Spiritum Sanctum de substantia Patris esse dicatis, si Filius ex substantia Dei Patris est, de substantia Patris et Spiritus Sanctus, cur unus Filius est, et alius non est filius? Quid vobis deliquit, cum ex eadem sit substantia, cum aequalis sit Filio, ut dicis; quare enim non et ipse haeres omnium constitutus; quare non et ipse filius? quare non et ipse eo vocabulo vocatur quo et Christus: Primogenitus omnis creaturae 126? Aut si aequalis, iam non unus unigenitus, habens et alterum secum genitum, et praeterea ex eadem substantia Patris, unde et Filium dicitis esse. Quod quidem et doloris est audire. Non enim ad animae ingenuitatem comparatis illam tantam magnificentiam, sed ad fragilitatem corporis. De corpore utique nascitur caro, corporalis filius: non tamen anima de anima nascitur. Si ergo nostra anima incorruptibiliter generat et impassibiliter, nullam sentiens diminutionem, non inquinationem aliquam; sed legitime secundum iura divina generat filium, sapientia consensum accommodans corpori ipsa integra manet: quanto magis omnipotens Deus? iam et paulo ante dixi, ad quem omnis comparatio humana sileat, tamen ut valemus dicere conamur, quanto magis Deus Pater incorruptibilis incorruptibiliter genuit Filium? Genuit autem: cautionem meam tene, utique habens testimonia sanctarum Scripturarum: Generationem eius quis enarrabit? 127 Genuit ut voluit, ut potens, nihil subtrahens, nulla invidia intercipiente potentem genuit. Dixi, religiosis non decet calumniam facere: ego Verbum Dei, Verbum Dei profiteor, non mortale, non corruptibile. Siquidem corpus quod suscepit pro salute nostra, clamat de illo Scriptura: Requiescet caro mea in spe; hoc est, resurrectionis spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem 128. Si enim illud quod sanctum vocatum est Filius Dei, corruptionem non vidit, quia tertio utique die resurrexit a mortuis; quanto magis divinitas, quae suscepit corpus incorruptibilis manet? Cur dicis quod non intellegis? Si non tibi ad omnia responsum dedero, merito sine intellectu esse iudicabor: si quominus tamen non est religionis iniuriis appetere. Ego enim non solum Filii Dei sapientiam immortalem esse assero, sed etiam comprobabo quod et sanctorum Dei sapientia immortalis sit. Nam si et ipsi, hoc est, eorum corpora ad immortalitatem revocantur; quanto magis eorum viva illa sapientia, quae usque ad consummationem saeculi in omnibus credentibus floret, utique immortalis manet? Licet in prolixitate sermonis praetermiserim de immortalitate omnipotentis Dei, de eo quod dixit beatus apostolus Paulus: Qui solus habet immortalitatem 129; attamen replicabo textum; subsequar autem et interpretationem Deo favente et donante gratiam. Sic enim solus immortalitatem habere describitur, sicut et solus potens, sicuti et solus sapiens. Quis autem spiritalium hominum ignorat, quia anima humana immortalis est? Praeterea cum Salvatoris sit sententia, dicentis: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere 130, ut immortalem. Cum ergo anima sit immortalis, multo magis omnes coelestes virtutes immortales esse conspicimus. Nam cum dicat Salvator: Qui verbum meum custodit, mortem non videbit in aeternum 131. Et si qui verbum Christi custodit, mortem non videbit in aeternum; quanto magis ille secundum divinitatis suae potentiam immortalis est, cuius tantam vim habet verbum? In eo autem quod dicit: Qui solus habet immortalitatem; iam reddidimus rationem. Habet quidem Filius immortalitatem, sed accipiens a Patre. Habent et omnes virtutes coelestes immortalitatem, sed accipientes per Filium, quia omnia per illum sunt. Pater autem vere solus habet immortalitatem, qui ipsam immortalitatem aliunde non est consecutus, qui genitorem non habet, qui originem non habet. Filius autem, ut ipse prosecutus es, quod ex Patre sit genitus. Saepius aequalem Filium asseris Patri: cum ipse unigenitus Deus semper et in omnibus auctorem suum praedicet Patrem, a quo, ut paulo ante dixi, et vitam se consecutum hoc modo professus est, dicens: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 132. Intuere igitur, quoniam et immortalitatem et incorruptibilitatem et inaccessibilitatem utique a Patre cum vita accepit. Pater autem habet in se vitam, non ab aliquo accipiens: et ideo vere beatus et solus potens. Quis semetipsum exinanivit 133? Pater aut Filius? Quis cui per obedientiam festinavit placere, quam qui dicebat: Ego quae placita sunt ei facio semper 134? Quis est iste qui ad monumentum Lazari veniens dicebat: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me; et ego sciebam quia semper me audis, sed propter eos qui circumstant, dixi, ut credant quia tu me misisti 135? Quis utique iste est, qui cum caeci nati oculos figuraret, dicentibus discipulis: Quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? respondit: Neque hic peccavit, neque parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei in illo: me oportet operari opera eius qui me misit 136? Iste est utique Filius carissimus Patri, qui et accipiens panes, non prius fregit, sed prius in coelum respexit, et gratias egit suo genitori, et sic fregit et distribuit. Sic utique et in ipsa passione, imo magis proximus passioni, ut refert evangelista 137: Etenim Dominus Iesus in ea nocte qua tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit 138. Hic est Filius, ut iam non obtundam eloquentia sermonis vel copia testimoniorum proferens plurima, sed per compendium finiam, qui usque ad passeris mortem sine permissione Patris nihil fieri, hoc modo praedicavit, dicens: Nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadet in terram sine voluntate Patris? 139 Hic sane et de sua potestate, quam accepit a Patre, dicebat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim praeceptum accepi a Patre meo 140. Si ita referunt Evangelia, teneatur quod legimus: si quominus aliud aliquid forte, aut ut obliviosus minus dixi, reprehendar. Nec enim talis sum, ut emendationem non accipiam. Praeterea cum episcopum praecipiat beatus apostolus Paulus docibilem esse 141; ille est autem docibilis, qui quotidie et discit et proficit docendo meliora: non respuimus, si quid melius dictum fuerit; ad omnia sumus parati, quamvis iniuriis afficiamur. Verumtamen ut non obstrepatur veritati, non nostram querimur iniuriam, sed Dei gloriam praedicamus.

15. 15.

Certum est quod ait Apostolus: Qui cum in forma Dei esset. Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus, quod sit Dominus, quod sit Rex, iam puto latius exposuimus. Et quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, hoc nos beatus apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus; sed quia exinanivit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis 142, totis viribus praedicamus. Nos dicti sumus filii gratia, non natura hoc nati: ideo unigenitus est Filius, quia quod est secundum divinitatis suae naturam, hoc est natus Filius. Cui forte si ipse fratrem applicas, quia Spiritum Sanctum parem atque aequalem asseris Filio; aeque et de substantia Patris eum esse profiteris: si ita est, ergo iam non est unigenitus Filius, cum et aliter sit ex eadem substantia. Nos in Patrem Deum innatum, naturam non accepimus; credimus quod ait Christus: Spiritus est Deus 143. Filius natus est, ut diximus: nos et verum Filium profitemur, et similem Patri non denegamus: praeterea de divinis Scripturis instructi. Nam quia diversas accusamur dicere naturas, hoc scito, quod nos dicimus, quod Pater spiritus spiritum genuit ante omnia saecula, Deus Deum genuit: et cetera quae iam superius dicta sunt. Verus innatus Pater verum genuit Filium. Sed cum dicit Dominus in Evangelio: Ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum 144; sic solum verum dicit Patrem, quomodo et solum bonum, et solum potentem, quomodo et solum sapientem. Ut puto nec ipse diabolus ausus est dicere quod Pater non perfectum genuit ante omnia Filium. Non enim proficientem genuit. Homo enim, cuius et accepisti comparationem, si poterat perfectum mox generare filium, non parvulum generaret, qui coagmentatis annis tandem aliquando compleat sui genitoris voluntatem. Pater autem qui vere beatus est et solus potens, talem genuit Filium qualis et nunc est, qualis et permanet sine fine, non proficientem, sed perfectum: quique et perfectionem a suo genitore accepit, a quo et vitam consecutus est. Salvatoris est sententia: In ore duorum aut trium testium constabit omne verbum 145. Protulisti apostolicum testimonium: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est 146: quod tuo arbitrio interpretatus es; aeque et nos, ut sensimus, respondimus. In auditorum sane erit arbitrio, quid eligant alterum de duobus: aut certe secundum sequentiam lectionis Filium obedientem Patri approbent, qui se exinanivit, formam accipiens servi; cui et Pater donavit, ut diximus, nomen quod est super omne nomen 147: an tuam quisque intellegat interpretationem.

15. 16.

Ascendo ad Deum meum et ad Deum vestrum 148, Dominum propter formam servi dixisse, quam suscepit, asseris, ut puto, ut dicis; si ipse humilians se in corpore dum esset humano, quamvis devicta morte triumphato diabolo post resurrectionem suam, isto utitur sermone, dicens: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum; ubi iam humilitas carnis necessaria non erat, ut dicis, propter Iudaeos; sed integra regula fidei tradebatur. Sicuti et in alio loco post resurrectionem suam, assumptis discipulis suis in montem Oliveti, dicebat: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis 149. Et si Filius humilitatis gratia et non veritatis hoc dixit, cur ausus fuit Apostolus eadem repetere et dicere: Ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae 150? Aut certe: Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in saecula 151? Necnon: Ut unanimes in uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi 152? adhuc autem aggregat et dicit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi 153? Cur sane et ante incarnationem Christi etiam Spiritus Sanctus ad Filium dicebat: Propterea unxit te Deus, Deus tuus 154? Quam unctionem, quamvis argumentari volueris, probare non poteris in corpore factam: siquidem baptizatum legimus 155, unctum autem non legimus in corpore. Sed ex ipsa lectione, cum dicat: Propterea oleo laetitiae unxit te prae consortibus tuis, Deus, Deus tuus 156; utique ostenditur quoniam laetitiae oleum pro vocabulo olei illam laetitiam designat, de qua dicebat per Salomonem: Ego eram ad quem adgaudebat quotidie; laetabar autem ante faciem eius in omni tempore, cum laetaretur orbe perfecto, et laetaretur in filiis hominum 157. In eo autem quod dicit: Ego eram ad quem adgaudebat quotidie: utique legitur in libro Geneseos, quoniam ad omnia opera Filii Pater, sicut legimus: Et vidit Deus, et ecce omnia bona valde 158; laudans Filii sui opus, gaudebat et laetabatur in Filio; aeque et Filius perfecta voluntate Patris laetabatur in conspectu sui genitoris. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum 159. Ob quam rem non transibit iota unum vel unus apex 160. Dominus dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt 161.

15. 17.

Constat quod in principio erat Filius, et apud Patrem erat, et Deus erat: et hic erat in principio apud Deum, ut primogenitus omnis creaturae: et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 162: quod in Spiritus Sancti persona suscipi non potest. Nec enim talia invenies referri ex divinis Scripturis, ut eum aequalem asseras Filio. Siquidem et Filius in principio erat: Pater vero ante principium et sine principio est, ut ingenitus et innatus. Erat autem in principio ut primogenitus omnis creaturae 163. Ante omnem creaturam erat, antequam quidquid esset, et apud Deum erat, et Deus erat, et hic erat in principio apud Deum.

15. 18. Quid, si audieris Patrem dicentem: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te 164? Ex ventre matris, quod nec Iudaei diffidunt, natum profiteris secundum carnem. Et cur ista testimonia in medium non proferantur, quae illam nativitatem demonstrant in principio, sicut et praecedens nos instruit testimonium? Si propter corpus in quo exinanivit semetipsum, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut ait Apostolus 165, debitorem se sentit suo genitori; multo magis qui illum tantum ac talem genuit, ei debitam venerationem et debitum obsequium, ut carissimus Filius necesse est ut semper offerat suo genitori. Optime prosecutus es dicens, quoniam et parentibus propter formam servi esset subiectus 166. Si enim parentibus subiectus invenitur quos ipse creavit, quia omnia per ipsum sunt facta; nec enim post tempora, sed ante tempora novimus Filium genitum a Patre: si parentibus subditus, ut divinarum Scripturarum auctoritas luce clarius praedicat; quanto magis utique illi suo genitori est subditus, qui tantum ac talem genuit, secundum quod ait apostolus Paulus: Cum omnia fuerint Filio subiecta, tunc et ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia 167? Hoc vis ut et a nobis dicatur, quod corpori, imo magis dispensationi, quam pro nostra salute suscepit, omnia subiecta profiteamur: revera et corpus Patri subiectum, non Filium ipsum unigenitum Deum. Nos enim scimus et credimus quod Pater iudicat neminem, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant et Patrem 168. Hoc enim profitemur, quia et in resurrectione, cum omnia fuerint Filio subiecta, cum omnes eum honorant, et venerantur, et adorant, nec tunc sane Filius extollit se: sed etiam cum omnibus sibi subiectis subditus Patri hoc modo invenitur, ut dicat: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis ab origine mundi 169. 15. 19.

Iam dictum est quod et ipse pro tuo arbitrio secundum sensum tuum visus es alienare. Stat tamen apostolicum dictum, quia sicut oportet, orare nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 170. Et quia argumento visus es obstrepere dicens: Ergo tam miserabilis est Spiritus Sanctus, ut gemat? Nos enim non miserabilem Spiritum Sanctum dicimus, siquidem ex ipsa lectione gloria Spiritus Sancti ostenditur, quia non pro se gemit: sed audi lectionem, quia pro sanctis 171. Siquidem nec Filius pro se, sed pro nobis utique postulat et interpellat, sicut iam protuli in praecedenti. Qui in modico fidelis est, et in maius fidelis invenitur 172.

15. 20. Nec enim aliter asseri potest quod Pater et Filius unum sint, nisi hoc sane modo quo tu ipse et nos probare possumus his ipsis exemplis quibus usus es. Nam si, ut dicis, et Apostolus confirmat: Qui adiungit se Domino, unus spiritus est 173; est utique unus spiritus in consensu implens voluntatem Dei, secundum Salvatoris magisterium: qui etiam hoc modo nos orare docuit, ut inter cetera precum nostrarum et hoc dicamus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra 174. Terra utique nos sumus. Sicut ergo in coelestibus Dei fit voluntas, ut et in nobis hoc modo compleatur qui hoc oramus, et hoc factis adimpleamus; ut unus spiritus efficiamur cum Deo, quando hoc volumus quod Deus vult. Nam et ipse Filius passioni proximus, hoc ad suum genitorem utique clamabat dicens: Abba, Pater, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis 175. Dicendo autem: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis, ostendit vere suam voluntatem subiectam suo genitori, propter cuius voluntatem faciendam de coelo descendit, ut ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me 176. Consonans ergo et conveniens est Filii voluntas ad voluntatem Patris. In quantum maior est Filius ut Deus ab omni creatura, in tantum magis consonans voluntati Patris invenitur, et magis adhaeret suo genitori. Dico enim, adhaeret suo genitori ut carissimus filius, in amore, et dilectione, et unanimitate, et consensu, et convenientia. Omnia quae proferuntur a sanctis Scripturis, plena veneratione suscipere debemus. Nec enim in nostrum magisterium devenit divina Scriptura, ut a nobis emendationem accipiat. Atque utinam et digni inveniamur Scripturarum discipuli approbari! 15. 21.

Suscipio quae protulisti: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 177 Nec enim Deus inhabitat in homine, quem non ante Spiritus Sanctus sanctificaverit atque purgaverit. Denique et ad Mariam illam beatam virginem dicebatur: Spiritus Sanctus superveniet in te; utique ad sanctificandum et ad purgandum. Deinde sequitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi 178. Altissimi autem virtus quod Christus sit, iam et ipse protulisti. Veritas non ex argumento colligitur, sed certis testimoniis comprobatur. Ob quam causam testimonia proferre debetis, quia Spiritus Sanctus Deus est, quia Dominus est, quia Rex est, quia Creator est, quia factor est, quia consedet Patri et Filio, quia adoratur, si non a coelestibus, vel certe a terrestribus, ut dicam, forte enim ostensurus es, quia vel ab infernis adoratur. Haec enim dicimus, non derogantes Spiritui Sancto. Est enim Spiritus Sanctus, ut iam superius prosecuti sumus, sine quo nemo potest dicere, Dominum Iesum 179. Iste est Spiritus Sanctus in quo clamamus: Abba, Pater 180. Iste est Spiritus Sanctus tantus ac talis, in quem etiam et Angeli prospicere concupiscunt 181. Talis est, tam potens, ut ubique in omni creatura, sive in oriente, sive in occidente, quam etiam in septentrione et meridiano, quisquis eum adorat, non possit dicere: Dominum Iesum, nisi in Spiritu Sancto. Talis est huius natura, qui ubique praesens sit omnibus invocantibus Deum in veritate 182. Tantus ac talis est, ut ubi quisque fuerit baptizatus, in eodem momento, etsi in oriente baptizetur, etsi in occidente, et ubi et ubi, adsit Spiritus Sanctus. Intuere quanta est potentia Spiritus Sancti. Si enim quis derogat Spiritui Sancto, derogat utique unigenito Deo, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil 183: sicut et qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui eum misit 184.

15. 22.

Dicis quod non dixerit Salvator noster Christus: Ut ipsi et nos unum; sed: Ut ipsi sint unum in natura sua et substantia sua, concordi aequalitate quodam modo uniti atque conflati: et Pater et Filius et Spiritus Sanctus, unum propter individuam eamdemque naturam. Recito lectionem, quam legentes possunt probare quid Christus dixerit. Sic enim ait in Evangelio, Patrem suum orans pro discipulis: Pater, fac illos unum, sicut et nos unum sumus: sicut ego in te et tu in me, ut et illi in nobis unum sint; ut cognoscat hic mundus quoniam tu me misisti, et dilexisti illos sicut me dilexisti 185. Quod lego, credo: dilectionis fecit mentionem, et non substantiae. Certum est autem ipsum Salvatorem dixisse: Qui audit mandata mea, et custodit ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam illum; et veniemus, et mansionem apud eum faciemus 186. Si enim tanta illa sublimitas atque maiestas Patris, necnon etiam Filii, intra unam aediculam mentis nostrae recipitur; quanto magis utique Filius certum est et sine dubio quod erit in Patre? Ita tamen ut Filius, ut alius a Patre: qui quidem, ut ipse exposuisti, unum sunt, Pater et Filius; non tamen unus: unum ad concordiam pertinet, unus ad numerum singularitatis. Nam et Pauli beati testimonium protulisti, quod libenti animo suscepimus: siquidem firmum genus est veritatis, quod ab ipsis etiam contradicentibus promitur. Recitasti enim Paulum dixisse: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem suam mercedem accipiet secundum suum laborem 187. Adverte igitur, quia licet unum sint concordia, attamen unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. Intuere ergo et illud quod Dominus ait: Ego et Pater unum sumus 188; quod certa fide a nobis creditur et suscipitur. Qui dicit: Ego, Filius est; qui dicit: et Pater, alterum Patrem ostendit. Unum ait; non, unus. Saepius dictum est quia unum ad concordiam pertinet. Quomodo non unum Pater et Filius, cum quando clamat Filius: Ego quae placita sunt Patri facio semper 189? Tunc demum non esset unum cum Patre, si contraria Patri faceret aliquando. Sic autem et Apostoli unum sunt cum Patre et Filio, in eo quod in omnibus ad voluntatem Dei Patris respicientes, ad imitationem Filii subditi uni Deo Patri et ipsi inveniuntur. Et non tantum pro Apostolis legimus Salvatorem orasse, ut unum sint, sed etiam pro credituris per verbum illorum, dicens: Non solum pro his rogo; sed et pro credituris per verbum illorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et illi in nobis unum sint; ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti, et dilexisti illos sicut me dilexisti. Dilectionis fecit, ut diximus, mentionem, et non divinitatis. Quis autem ignorat quod Paulus, Paulus est; et Apollo, Apollo est; cum quando dicat ipse Paulus: Plus omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum 190? Nam qui plus laborat, plus consequitur. Verumtamen unum sunt, in consensu, in convenientia, in dilectione; quando id faciunt quod Deus vult.

15. 23.

Dicis quod unus est Deus. Astrue, si Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus, an solus Pater unus Deus dicendus est, cuius Filius Christus noster est Deus. Iudaico more hortaris nos profiteri unum Deum? An de subiectione Filii potius, secundum quod habet fides christiana, ostenditur unus esse Deus, cuius filius noster est Deus, ut diximus? Nam quia Pater et Filius non est unus, vel Paulo crede dicenti, quod per singulas fere Epistolas pronuntiat, dicens: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 191. Adhuc autem: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso 192. Iste est qui a nobis Christianis unus Deus praedicatur, quem Filius unum pronuntiat bonum, dicens: Nemo bonus, nisi unus Deus 193. Non quod Christus non sit bonus; ipse enim ait: Ego sum pastor bonus 194. Non quod Spiritus Sanctus non sit bonus; audi prophetam clamantem: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam 195. Audi autem adhuc Salvatoris testimonium dicentis: Bonus homo de thesauro cordis sui profert bona 196. Necnon etiam et omnis creatura Dei bona valde. Si creatura bona, si homo bonus, si Spiritus Sanctus bonus, si Christus bonus, quemadmodum unus bonus requirendum est. Quia utique sic ait Salvator: Nemo bonus, nisi unus Deus; eo quod ipse est fons bonitatis, qui quod est bonus, a nemine accepit. Nam et Christus quod est bonus, a suo genitore est ut sit bonus; et omnis creatura Dei bona, per Christum accepit ut esset bona. Sed sive Filius, sive qui per illum sunt facti, de illo uno fonte bonitatis unusquisque secundum mensuram fidei suae assumpserunt ut essent boni. Pater autem unus, quod est bonus, a nemine accepit. Et ideo ait Christus: Nemo est bonus, nisi unus 197. Sic ergo unus est Deus, quia unus est incomparabilis, quia unus est immensus, ut iam sumus prosecuti.

15. 24.

Non denegamus quod Filius diligat Patrem, cum quando et scriptum legimus: Ut sciat hic mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio 198. Constat Filium et diligi et diligere, et mandatum Patris, ut ipse asserit, implere. Et ideo unum sunt, secundum quod ait: Ego et Pater unum sumus 199. Nam in eo quod dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem 200; certa fide credendum est quia qui videt Filium, per Filium videt et intellegit Patrem.

15. 25.

Propter formam servi, maiorem Patrem professus es: quod mihi nimium stultum esse videtur. Scimus enim, quod et ipse protulisti, in forma servi etiam eum Angelis minorem factum. Nec enim satis in gloriam Dei profusus es, qui ad formam servi maiorem Patrem profiteris. Ad formam servi et Angeli maiores sunt. Nec enim ad hoc venit Christus, ut nos instrueret quod ad formam servi maior est Pater: sed ideo Veritas ad nos venit, ut utique doceret nos, atque instrueret, quod Pater Filio maior est, et hoc Filio qui magnus est Deus. Nos enim sic glorificamus Patrem, ut magno Deo maiorem illum profiteamur, ut alto sublimiorem annuntiemus. An vero iste est debitus honor Dei, ut forma servili maior sit Pater, tu videris.

15. 26.

Dicis quod se divinitas patribus ostendit: et paulo ante prosecutus es, quod utique divinitas sit invisibilis. Ostendit se sane, non Pater, qui invisibilis est: ne si dicamus Patrem visum fuisse, Apostolum reddamus mendacem, qui ait: Quem vidit hominum nemo, neque videre potest 201. Et non solum invenimur Novo resistere Testamento, verum etiam et Veteri pari modo contrarii invenimur. Denique sic ait Moyses: Non potest quisque Deum videre et vivere 202. Ipse sane Moyses descripsit in libro Geneseos, quod ab illo primo homine Adam usque ad ipsam incarnationem semper Filius visus est. Nam si testimonia quaeris, utique habes positum Patrem ad Filium dicentem: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sequitur: Et fecit Deus hominem 203. Quis utique Deus, nisi Filius? Hoc utique et tu in tuis tractatibus exposuisti. Iste ergo Filius qui est propheta sui genitoris, qui et dicebat: Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adiutorium secundum se 204; iste Filius Adae est visus, secundum quod legimus Adam dicentem: Vocem tuam audivi ambulantis in paradiso, et abscondi me, quia nudus eram. Habes utique quod Deus dixit ei: Et quis tibi indicavit quia nudus eras, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, ex eo manducasti? 205 Hic Deus et Abrahae visus est 206: et quia Filius visus est Abrahae, si vis credere, utique ipse unigenitus Deus in sancto affirmavit Evangelio, dicens sic: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est 207 Hic etiam Filius a Iacob visus est, qui in figura qua erat venturus, id est, hominis, ante praemeditatus colluctasse cum Iacob invenitur. Unde et Iacob dicebat: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea 208. Et loci ipsius vocabulum nuncupatum est: Visio Dei. Hoc ipsum affirmans utique Deus, qui in praemeditatione colluctabatur cum Iacob, quod in passione Christi impletum videmus. Ait enim ad ipsum Iacob: :Iam non vocabitur nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum 209, hoc est: Homo videns Deum. Hunc et in Novo Testamento visum probamus. De hoc Apostoli dicebant: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre 210. Ceterum si, ut ipse conaris, Pater visus esse asseratur, mendaces sunt apud vos omnes Scripturae. Nam denique invisibilem Patrem Paulus praedicat 211, et Dominus in Evangelio affirmat 212. Saepius nos accusas, quod audenter atque praesumenter ea quae non sunt dicenda a nobis dicantur, quod quidem in arbitrio erit legentium probare. Nec enim sic loquimur, ut alicuius laudem consequamur; sed studio colligendae fraternitatis, quae nobiscum est: aut ob quam forte et ipse provocare nos dignatus es, ut responsum demus, ut in nobis illi denotati sic tuae consentiant, ut dixerim, professioni, necesse fuit me propter timorem Dei dare tibi responsum. Siquidem non tantum verbis me nudare conatus es a discipulatu eorum; verum etiam et tractatum tuum dedisti, ad quod necesse est me respondere ea quae de invisibilitate omnipotentis Dei prosecutus sum. Etiam et ipse, licet alio proposito, attamen tuis verbis affirmasti, quod Spiritus Sanctus in specie columbae sit visus, necnon in specie ignis
213; Filius sane, in forma hominis; Pater autem, neque in specie columbae, nec in forma hominis; nec aliquando vertit se in formas, sed nec aliquando vertetur; de quo scriptum est: Ego sum qui sum, et non sum mutatus 214. Filius sane in forma Dei constitutus iam, ut ipse protulisti, formam servi accepit, quod non Pater: Spiritus aeque Sanctus suscepit speciem columbae, quam non suscepit Pater. Scito ergo, quia unus est invisibilis, unus etiam incapabilis atque immensus. Oro et opto discipulus esse divinarum Scripturarum: nam et superius credo retinere Religionem tuam, quod sic dedi responsum, quia si protuleris quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unam habeant virtutem, unam substantiam, unam deitatem, unam maiestatem, unam gloriam; si affirmaveris de divinis Scripturis, si alicubi scriptam lectionem protuleris, nos divinarum Scripturarum optamus inveniri discipuli.

Maximinus episcopus subscripsi.

Et post collationem praesentium Augustinus ista dictavit: Auxilio principum munitum me loqui dixisti, non secundum timorem Dei: sed hominibus, quibus donat Deus intellectum, satis apparet quis loquatur secundum timorem Dei; utrum qui obedienter audit Dominum dicentem: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 215; quod nos et obtemperanter audimus, et fideliter praedicamus: an ille qui hoc sic audire non vult, ut duos dominos duos deos esse contendat; atque ita introducendo duos deos et duos dominos, ostendat se non timere unum Dominum Deum dicentem: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Scis autem sermonem tuum prolixissimum occupasse nobis tempora quibus respondere possemus, et tantum diei remansisse, quantum omnino non sufficeret, ut ea quae dixisti, saltem nobis relegerentur. Noveris tamen omnia quae protulisti, ut probares Deum esse Filium Dei, et magnum Deum, et natum esse ex Patre, et alium esse ipsum et alium esse Patrem, quoniam non est Pater ipse qui Filius, ad ingentes moras pertinuisse, quibus necessarium tempus absumeres: quasi nobis abs te probandum esset, quod et nos esse verum fatemur. Non enim dicimus ipsum esse Patrem qui est Filius, aut ipsum esse Patrem vel Filium qui est in ipsa Trinitate Spiritus Sanctus. Prorsus alius est ille, alius ille, et alius ille: sed simul omnes unus est Dominus Deus. Si enim dixerimus duos esse dominos deos; unum magnum, alterum maiorem; unum bonum, alterum meliorem; unum sapientem, alterum sapientiorem; unum clementem, alterum clementiorem; unum potentem, alterum potentiorem; unum invisibilem, alterum invisibiliorem; unum verum, alterum veriorem; et si quid aliud isto modo te sentire monstrasti, ut duos dominos deos nos habere suaderes: si hoc ergo dixerimus, arguet nos ipse Deus, dicens, quod iam commemoravi: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 216. Tamquam dicat nobis: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?217 Utquid vobis facitis duos dominos deos? quare me clamantem: Audi, Israel, non vultis audire: Dominus Deus tuus, Dominus unus est; sed contra me clamatis: Domini dii nostri domini duo sunt? Numquid hoc faceretis, si Israel esse velletis? Cum hoc ergo nomen interpretetur: Homo videns Deum; rogo te, da veniam, si tu non vis, ego volo esse Israel. Volo quippe in eorum consortio computari, quibus donatur videre Deum. Et gratias illi agimus, quia facit nos videre nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, sicut Apostolus dicit 218. Videmus itaque donante ipso, etsi adhuc per speculum in aenigmate, tamen videmus, quomodo inter se non sint duo ista contraria, ut et alius Pater sit, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, et tamen hi tres simul unus sit Dominus Deus. Egi, sicut potui, ut hoc etiam tu videres: sed resistere maluisti, quia Israel esse noluisti. Sed si hoc videre adhuc forsitan non potes, crede et videbis. Intellegendo enim videntur ista non oculis carnis intuendo. Et scis utique dixisse prophetam: Nisi credideritis, non intellegetis 219. Cum ergo audis: Dominus Deus tuus, Dominus unus est; noli duos dominos deos facere, Patrem et Filium. Et cum audis: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti quem habetis a Deo; et eodem loco: Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi 220: cum ergo haec audis, noli negare Deum esse Spiritum Sanctum, ne templum creaturae facias membra Creatoris. Prius crede istos tres, et in suis singulis personis tres esse, et tamen simul non tres dominos deos, sed unum Dominum Deum esse; et dabit credenti et oranti ipse Dominus intellectum, ut id quod credis, etiam videre, id est, intellegere merearis. Nam considera diligenter omnia, quae prolixa disputatione dixisti, et videbis ex hoc errore descendere, quo facitis duos dominos deos, contra clarissimam vocem Domini Dei dicentis: Dominus Deus tuus, Dominus unus est 221; et negatis Deum Spiritum Sanctum, cuius sanctum negare non potestis templum. Haec interim post Collationem nostram, qua praesentes alternatim locuti sumus, te admonuisse suffecerit; si autem Dominus voluerit, quoniam longum est, et tu remeare festinas, prosecutiones nostras ante oculos eorum qui legere voluerint, quanta potero perspicuitate constituam, et te veris quidem testimoniis divinis, falsa tamen vestra dogmata probare voluisse, velis nolis, ostendam.

Et alia manu: Augustinus episcopus subscripsi. Item alia manu, Maximinus: Cum explicueris hunc libellum, et ad me transmiseris, si non ad omnia responsum dedero, tunc ero culpabilis. Explicuere Gesta. Contuli.

1 - Mt 15, 9.
2 - Rom 10, 10.
3 - Cf. 1 Pt 3, 15.
4 - Mt 10, 32-33.
5 - Mt 10, 28.
6 - Act 13, 47.
7 - 1 Cor 12, 3.
8 - Io 16, 12-14.
9 - Io 7, 16.
10 - Io 8, 38.
11 - Ps 26, 1.
12 - Tit 3, 4-6.
13 - Io 10, 27-30.
14 - Act 2, 32-33.
15 - Tit 3, 6.
16 - Io 16, 14.
17 - Io 1, 3.
18 - Cf Phil 2, 11.
19 - 1 Cor 11, 3.
20 - Io 8, 29.
21 - Io 16, 14-15.
22 - Lc 4, 18.
23 - Io 1, 14.
24 - Isa 40, 5.
25 - Rom 3, 20.
26 - Phil 2, 7.
27 - Deut 6, 4.
28 - Deut 6, 4.
29 - Act 4, 32.
30 - Io 10, 30.
31 - Cf. 1 Pt 1, 12.
32 - Rom 8, 26.
33 - Rom 8, 33-34.
34 - Io 14, 15-17.
35 - Io 5, 26.
36 - Gal 4, 6.
37 - Rom 8, 15.
38 - Gal 4, 9.
39 - Gen 22, 12.
40 - Cf. Prov 10, 19.
41 - Tit 2, 13.
42 - Io 20, 17.
43 - Io 5, 31-37.
44 - Mt 17, 5.
45 - Col 1, 15-17.
46 - Io 8, 38.
47 - Io 14, 28.
48 - Cf. 1 Cor 15, 25.
49 - Io 1, 18.
50 - 1 Tim 6, 15-16.
51 - Rom 16, 27.
52 - Io 18, 37.
53 - 1 Tim 6, 16.
54 - Lc 12, 4.
55 - Io 10, 30.
56 - Io 1, 14.
57 - Phil 2, 6-7.
58 - 1 Io 5, 20.
59 - Io 20, 17.
60 - Io 1, 1.
61 - Ps 21, 11.
62 - Cf. Lc 2, 51.
63 - Ps 8, 6.
64 - 2 Cor 3, 17.
65 - 1 Cor 6, 16-17.
66 - 1 Cor 3, 16.
67 - 1 Cor 6, 19.
68 - Io 5, 26.
69 - 1 Cor 3, 8.
70 - Io 17, 11.
71 - 1 Cor 6, 17.
72 - Ex 33, 11. 13.
73 - Mt 5, 8.
74 - Rom 1, 20.
75 - Cf. Io 1, 3.
76 - Rom 16, 27.
77 - 1 Cor 1, 24.
78 - Rom 8, 34.
79 - 1 Cor 15, 28.
80 - Cf. Mt 3, 16; Act 2, 3.
81 - Phil 2, 5-11.
82 - Eph 3, 14-15.
83 - Cf. Rom 8, 34.
84 - Col 3, 1.
85 - Hebr 1, 3.
86 - Ps 109, 1.
87 - cf. Mt 22, 44.
88 - Mc 14, 61-62; Mt 26, 63-64.
89 - 2 Cor 5, 21.
90 - Deut 21, 23; Gal 3, 13.
91 - 1 Cor 15, 47.
92 - 1 Pt 2, 22-23.
93 - Io 1, 29.
94 - Rom 1, 20.
95 - Col 2, 14-15.
96 - Io 5, 23.
97 - Io 1, 14.
98 - Gen 49, 11.
99 - Phil 3, 21.
100 - Prov 9, 1.
101 - Lc 15, 4. 7.
102 - 1 Cor 4, 10. 13.
103 - Ps 68, 8.
104 - 1 Cor 4, 16.
105 - 1 Pt 2, 21.
106 - Lc 12, 20.
107 - Hebr 9, 24.
108 - Act 9, 4.
109 - Act 13, 2.
110 - Io 6, 46.
111 - Io 1, 18.
112 - Isa 7, 13.
113 - 1 Cor 5, 4.
114 - Lc 24, 49.
115 - 1 Tim 6, 15.
116 - Ps 23, 7-8.
117 - Ps 103, 24.
118 - Ps 82, 2.
119 - Mt 11, 27.
120 - Iob 1, 1-3.
121 - Rom 16, 27.
122 - 1 Cor 1, 24.
123 - Deut 4, 2.
124 - Io 14, 9.
125 - 1 Io 5, 1.
126 - Col 1, 15.
127 - Isa 53, 8.
128 - Ps 15, 9.
129 - 1 Tim 6, 16.
130 - Mt 10, 28.
131 - Io 8, 51.
132 - Io 5, 26.
133 - Cf. Phil 2, 7.
134 - Io 8, 29.
135 - Io 11, 41-42.
136 - Io 9, 2-4.
137 - Cf. Mt 26, 26.
138 - 1 Cor 11, 23-24.
139 - Mt 10, 29.
140 - Io 10, 18.
141 - Cf. 1 Tim 3, 2.
142 - Phil 2, 6-8.
143 - Io 4, 24.
144 - Io 17, 3.
145 - Mt 18, 16.
146 - Phil 2, 6.
147 - Phil 2, 7. 9.
148 - Io 20, 17.
149 - Mt 28, 18-20.
150 - Eph 1, 17.
151 - 2 Cor 11, 31.
152 - Rom 15, 6.
153 - 2 Cor 1, 3.
154 - Ps 44, 8.
155 - Cf. Mt 3, 16.
156 - Ps 44, 8.
157 - Prov 8 30-31.
158 - Gen 1, 34.
159 - 2 Tim 3, 16.
160 - Mt 5, 18.
161 - Mt 24, 35.
162 - Cf. Io 1, 1-3.
163 - Cf. Col 1, 15.
164 - Ps 109, 3.
165 - 2 Cor 8, 9.
166 - Cf. Lc 2, 51.
167 - 1 Cor 15, 28.
168 - Io 5, 22-23.
169 - Mt 25, 34.
170 - Rom 8, 26.
171 - Rom 8, 27.
172 - Lc 16, 10.
173 - 1 Cor 6, 17.
174 - Mt 6, 10.
175 - Mc 14, 36.
176 - Io 6, 38.
177 - 1 Cor 3, 16.
178 - Lc 1, 35.
179 - 1 Cor 12, 3.
180 - Rom 8, 15.
181 - 1 Pt 1, 12.
182 - Cf. Ps 144, 18.
183 - Io 1, 3.
184 - Io 5, 23.
185 - Io 17, 21-23.
186 - Io 14, 21. 23.
187 - 1 Cor 3, 6-8.
188 - Io 10, 30.
189 - Io 8, 29.
190 - 1 Cor 15, 10.
191 - Rom 1, 7; 1 Cor 1, 3; 2 Cor 1, 2; Gal 1, 3. Eph 1, 2.
192 - 1 Cor 8, 6.
193 - Mc 10, 18.
194 - Io 10, 11.
195 - Ps 142, 10.
196 - Lc 6, 45.
197 - Mc 10, 18.
198 - Io 14, 31.
199 - Io 10, 30.
200 - Io 14, 9.
201 - 1 Tim 6, 16.
202 - Ex 33, 20.
203 - Gen 1, 26. 27.
204 - Gen 2, 18.
205 - Gen 3, 10-11.
206 - Cf. Gen 18, 1.
207 - Io 8, 56.
208 - Gen 32, 23.
209 - Gen 32, 30.
210 - Io 1, 14.
211 - Cf 1 Tim 6, 16.
212 - Cf. Io 1, 18.
213 - Cf Mt 3, 16; Act 2, 3.
214 - Ex 3, 14; Mal 3, 6.
215 - Deut 6, 4.
216 - Deut 6, 4.
217 - Ps 4, 3.
218 - 1 Cor 13, 12.
219 - Isa 7, 9.
220 - 1 Cor 6, 19. 15.
221 - Deut 6, 4.