Collationes/15

E Wikisource
COLLATIO XV
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 14 16 

COLLATIO DECIMA QUINTA,[recensere]

Quae est secunda abbatis Nesterotis. DE CHARISMATIBUS DIVINIS.

CAPUT PRIMUM.

Post synaxin vespertinam ad repromissam narrationem intenti, psiathiis pariter ex more consedimus. Cumque silentium aliquantisper pro senis reverentia praeberemus, taciturnitatem verecundiae nostrae tali praevenit eloquio: Usque ad spiritalium rationem charismatum proferendam praecedens disputationis ordo pervenit, quam tripartitam esse majorum traditione percepimus. Prima siquidem curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac justos viros signorum gratia comitatur, sicut Apostolos multosque sanctorum signa ac prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite; gratis accepistis, gratis date (Matth. X). Secunda, cum, ob aedificationem ecclesiae vel eorum qui infirmos suos ingerunt, vel eorum qui curandi sunt, fidem, sanitatum virtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. De quibus Salvator in Evangelio: Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus: et tunc confitebor illis quia numquam novi vos: Discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII). Et econtrario, si offerentium vel infirmorum desit fides, etiam illos quibus curationum dona collata sunt non sinit sanitatum exercere virtutem. De qua re Lucas evangelista: Et non poterat, inquit, Jesus facere inter eos virtutes, propter incredulitatem illorum (Luc. IV). Unde idem Dominus: Multi, inquit, leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus (Matth. XIII). Tertius curationum modus etiam colludio daemonum ac factione simulatur, ut dum homo manifestis criminibus obligatus, propter admirationem signorum sanctus ac Dei famulus creditur, etiam vitiorum ejus aemulatio suadeatur, et per hoc obtrectationis aditu [ Lips. in marg. auditu] reserato, etiam religionis sanctitas infametur, vel certe ut is qui curationum dona habere se credit, per superbiam cordis elatus gravius elidatur. Inde est quod invocantes eorum nomina quos nulla merita sanctitatis nec ullos spiritales fructus habere cognoscunt, uri se eorum meritis, ac de obsessis simulant corporibus effugari. De quibus in Deuteronomio: Si surrexit, inquit, in medio tui propheta, aut qui somnium se vidisse dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis; non audias verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima vestra (Deut. XIV). Et in Evangelio: Exsurgent, inquit, pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV).

CAPUT II. In quo quis sanctos viros debeat admirari.

Quapropter numquam debemus eos qui hoc affectant, in his virtutibus admirari, sed potius intueri, utrum vitiorum omnium expulsione et morum emendatione perfecti sint. Quod utique non pro alterius fide, aut diversitate causarum, sed pro uniuscujusque studio, Dei gratia dispensante conceditur. Haec namque actualis scientia, quae alio vocabulo charitas ab Apostolo nuncupatur (II Cor. XIII), et universis linguis hominum et angelorum, et plenitudini fidei quae etiam montes transferat, et omni scientiae ac prophetiae et erogationi omnium facultatum, ipsique postremo glorioso martyrio apostolica auctoritate praefertur. Nam cum dinumerasset universa charismatum genera, atque dixisset: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum (I Cor. XXII), et reliqua; de charitate dicturus, quemadmodum eam cunctis praetulerit charismatibus, paucis advertite: Et adhuc, inquit, supra modum excellentiorem vobis viam demonstro (Ib.). Per quod evidenter ostenditur perfectionis ac beatitudinis summam, non in illorum mirabilium operatione, sed in charitatis puritate consistere. Nec immerito: omnia enim illa evacuanda ac destruenda sunt: charitas vero perpetuo permansura. Ideoque a Patribus nostris opera ista signorum nequaquam vidimus affectata; quinimmo cum ea Spiritus sancti gratia possiderent, numquam exercere voluerunt, nisi forte extrema illos et inevitabilis necessitas coarctasset.

CAPUT III. De suscitato mortuo ab abbate Macario.

Sicut et ab abbate Macario, qui habitationem Scythioticae solitudinis primus invenit, mortuum suscitatum esse reminiscimur. Nam cum haereticus quidam qui Eunomii perfidiam sectabatur, sinceritatem catholicae fidei arte dialectica subvertere conaretur, magnamque jam hominum multitudinem decepisset, rogatus a catholicis viris, qui ruina tantae subversionis gravissime movebantur, beatus Macarius, ut simplicitatem totius Aegypti ab infidelitatis naufragio liberaret, advenit. Quem cum haereticus arte dialectica fuisset aggressus, et Aristotelicis ignorantem spinis vellet abducere, beatus Macarius apostolica multiloquium ejus brevitate [ Lips. in marg. auctoritate] concludens, Non est, inquit, in verbo regnum Dei, sed in virtute. Eamus igitur ad sepulcra, et nomen Domini super mortuum qui primus inventus fuerit, invocemus, ac, sicut scriptum est (II Cor. IV), ostendamus ex operibus fidem nostram, ut manifestissime rectae fidei documenta ejus testimonio declarentur, et perspicuam veritatem non inani disputatione verborum, sed virtute signorum, et illo quod non potest falli indicio comprobemus. Quo audito haereticus coram circumstanti plebe pudore constrictus, cum ad praesens praebere se conditioni propositae simulasset assensum, seque affuturum in crastinum promisisset, postero die exspectantibus universis qui studiosius ad condictum locum, spectaculi hujus cupiditate confluxerant, exterritus de conscientia suae infidelitatis aufugit, ac protinus ab universa Aegypto transmigravit. Quem cum beatus Macarius usque ad horam nonam cum populis praestolatus, pro sua conscientia declinasse vidisset, assumens plebem quae ab illo fuerat depravata, ad condicta sepulcra perrexit. Hunc autem Aegyptiis morem Nili fluminis invexit alveus, ut quoniam universa illius latitudo terrae instar immensi pelagi, non parvo anni tempore solita aquarum eruptione contegitur, ita ut nulla tunc cuiquam humandi copia humani corporis tribuatur, nisi post transvectionem decursam, corpora vero mortuorum pigmentis condita redolentibus, in editioribus cellulis recondantur. Nam madens ebrietate continua terrae illius solum humandi arcet officium. Si qua enim cadavera defossa susceperit, evomere ad superficiem suam inundationum nimietate compellitur. Cum igitur antiquissimo cuidam cadaveri beatus Macarius astitisset, ait: O homo, si venisset huc mecum haereticus ille filius perditionis, et astante ipso nomen Christi Dei mei invocans exclamassem, utrumne coram his, qui pene ejus fuerant fraude subversi, surrecturus fuisses, edicito. Tum ille consurgens, annuentis voce respondit. Quem interrogans abbas Macarius quidnam fuisset aliquando cum frueretur hac vita, vel qua hominum fuisset aetate, aut si nomen Christi tunc temporis cognovisset? ille se sub antiquissimis regibus vixisse respondit, Christique nomen asseruit illis se nec audisse temporibus. Cui rursus abbas Macarius, Dormi, inquit, in pace cum caeteris in tuo ordine, a Christo in fine temporum suscitandus. Haec igitur ejus virtus et gratia quantum in ipso fuit semper fortasse latuisset, nisi eum necessitas totius provinciae periclitantis, et erga Christum plena devotio amorque sincerus, istud exercere miraculum compulisset. Quod utique ut ab eo fieret, non ostentatio gloriae, sed charitas Christi et totius plebis extorsit utilitas, ut beatum quoque Heliam fecisse Regum lectio manifestat, qui ignem de coelo super hostias impositas pure, idcirco descendere postulavit, ut periclitantem pseudoprophetarum praestigiis fidem totius populi liberaret (III Reg. XXVIII).

CAPUT IV. De miraculo quod Abbas Abraham in mulieris fecit uberibus

Quid etiam abbatis Abrahae gesta commemorem, qui παίς, id est, simplex, pro simplicitate morum et innocentia, cognominatur? Qui cum metendi gratia ad Aegyptum de eremo diebus Quinquagesimae perrexisset, et a muliere quadam parvulum suum lactis inopia jam tabidum atque seminecem praeferente, lacrymosis precibus fuisset obstrictus, calicem ei aquae potandum impresso crucis signaculo dedit, cujus haustu confestim mirum in modum arida jam penitus ubera copia lactis redundante confluxerunt.

CAPUT V. De claudi cujusdam curatione, quam idem est operatus

Vel cum idem ipsa pergens ad vicum, circumdatus est illudentium turbis, qui subsannantes ostendebant ei quemdam hominem contracto genu multis jam annis gressus officio destitutum et antiqua debilitate reptantem; ac tentantes eum, Ostende, aiebant, abba Abraham, si servus es Dei, et restitue hunc pristinae sanitati, ut nomen Christi quem colis vanum non esse credamus. Tunc ille confestim invocato Christi nomine, inclinans se et apprehendens aridum pedem hominis traxit, cujus tractu continuo siccum genu curvumque directum est, ac recepto usu gressuum, quem oblivioni jam tradiderat annosa debilitas, laetus abscessit.

CAPUT VI. Quod meritum uniuscujusque non ex signis debeat aestimari.

Hi itaque viri nihil sibi pro talium mirabilium virtute donabant, quia non haec suo merito agi, sed Domini misericordia fatebantur, apostolicis verbis in admiratione signorum humanam gloriam refutantes: Viri fratres, inquiunt, quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare (Actor. III)? Nec quemquam in donis ac mirabilibus Dei, sed potius ex propriis virtutum fructibus praedicandum esse censebant, qui industria mentis et operum virtute generantur. Plerumque enim, ut supra jam dictum est (Cap. I), homines mente corrupti ac reprobi circa fidem, in nomine Domini et daemonia expellunt, et virtutes maximas operantur. De quibus cum apostoli causarentur et dicerent, Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum, licet eisdem ad praesens responderit Christus: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos, pro vobis est (Luc. IX). Tamen eis in fine dicentibus, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? responsurum se esse testatur, quia numquam novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII). Et idcirco etiam istos quibus hanc gloriam signorum atque virtutum pro merito sanctitatis ipse concessit, ne in his extollantur, admonet dicens: Nolite gaudere quia daemonia vobis subjiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X).

CAPUT VII. Quod charismatum virtus non in mirabilibus, sed in humilitate consistat.

Denique ipse auctor signorum omnium atque virtutum, cum ad doctrinae suae magisterium discipulos advocaret, quid ab eo veri atque electissimi sectatores peculiariter discere deberent, evidenter ostendit: Venite, inquit, et discite a me, non utique ut daemones coelesti potestate pellatis, non ut leprosos emundetis, non ut caecos illuminetis, non ut mortuos suscitetis: haec enim etiamsi per quosdam servos meos operor, non potest se inserere laudibus Dei humana conditio, nec ullam sibi in hoc minister et famulus decerpere portionem, ubi solius divinitatis est gloria: Vos autem, inquit, hoc discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Hoc enim est quod cunctis generaliter discere et exercere possibile est, opera autem signorum atque virtutum, nec semper necessaria, nec omnibus conceduntur. Humilitas est ergo omnium magistra virtutum, ipsa est coelestis aedificii firmissimum fundamentum, ipsa est donum proprium atque magnificum Salvatoris. Ista etenim universa miracula quae Christus operatus est, sine periculo elationis exercet, qui mitem Dominum, non sublimitate signorum, sed patientiae atque humilitatis virtute sectatur. Qui vero immundis spiritibus imperare, aut languentibus sanitatum dona conferre, aut aliquod signum mirabile populis gestit ostendere, quamvis in ostentationibus suis Christi invocet nomen, tamen alienus a Christo est, quia humilitatis magistrum superba mente non sequitur. Nam etiam cum ad Patrem remeans quoddam, ut ita dixerim, conderet testamentum, hoc discipulis dereliquit: Mandatum, inquit, novum de vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII). Statimque subjunxit, In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Non ait, si signa atque virtutes similiter feceritis, sed si dignam dilectionem ad invicem habueritis, quam certum est nisi mites atque humiles servare non posse. Quapropter numquam monachos probos nec morbo cenodoxiae vacuos nostri majores esse dixerunt, qui semetipsos exorcistas coram hominibus profitentur, et inter admirantium turbas hanc quam vel meruerunt, vel praesumpserunt gratiam jactantissima ostentatione diffamant: sed incassum. Qui enim innititur mendaciis, hic pascet ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes (Prov. X). Sine dubio enim eveniet eis illud quod in Proverbiis dicitur: Sicut venti et nubes et pluviae manifestissimae sunt, ita qui gloriatur in dato falso (Prov. XXV). Et ideo si quis coram nobis horum aliquid fecerit, non de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse laudabilis; nec utrum daemonia ei subjecta sint, sed utrum charitatis membra, quae describit Apostolus, possideat, inquirendum.

CAPUT VIII. Quod mirabilius sit de semetipso vitia, quam de altero daemones extruisse.

Et revera majus miraculum est de propria carne fomitem luxuriae eradicare, quam expellere immundos spiritus de corporibus alienis; et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus iracundiae cohibere, quam aeris principatibus imperare; plusque est exclusisse edacissimos de corde proprio tristitiae morbos, quam valetudines alterius febresque corporeas expulisse. Postremo multis modis praeclarior virtus sublimiorque profectus est, animae propriae curare languores, quam corporis alieni. Quanto enim haec sublimior carne est, tanto praestantior ejus est salus; quantoque pretiosioris excellentiorisque est substantiae, et tanto gravioris ac perniciosioris est et ruinae.

CAPUT IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum.

Et de illis quidem curationibus ita beatissimis Apostolis dicitur: Nolite gaudere quia daemonia vobis subjiciuntur (Luc. X). Hoc enim faciebat non eorum potestas, sed virtus Dominici nominis invocati, et idcirco monentur ut ex hac parte nihil sibi beatitudinis aut gloriae audeant vindicare, quae Dei tantum potentia ac virtute perficitur, sed ex illa vitae suae cordisque intima puritate, ob quam nomina eorum inscribi merentur in coelis.

CAPUT X. Revelatio de perfectae castitatis experimento.

Et ut hoc ipsum quod diximus, vel testimoniis veterum, vel divinis oraculis approbemus, quid beatus Paphnutius, vel de admiratione signorum, vel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli revelatione cognoverit, ipsius verbis atque experimentis rectius proferamus. Hic namque ita multis vigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum, quibus diu aperteque conflixerat, superiorem se factum esse sentiret, dum, advenientibus viris sanctis, pulmentum lenticulae quod illi atheram nominant, praepararet, manus ejus in clibano, ut assolet, flamma supervolitante, combusta est. Quo facto tristificatus, magnum in modum coepit secum tacitus volvere: Cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint praelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die per se transiturum ille ignis inexstinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac parvulus non pepercit? Cumque aestuanti hujuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adveniens angelus Domini, Cur, inquit, Paphnuti, tristis es, quod necdum pacatus tibi sit ignis iste terrenus, cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta commotio? Cujus radices donec in tuis vivunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent, quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temetipso experiaris exstinctos. Vade et apprehende nudam et pulcherrimam virginem; et si illam tenens, tranquillitatem tui cordis immobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, hujus quoque visibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te allambet attactus (Daniel. III). Itaque senex ex hujusmodi revelatione perculsus non quidem experimenti divinitus demonstrati pericula consuluit, sed interrogans conscientiam suam, et puritatem sui cordis examinans, nec adhuc pondus castimoniae suae hujus probationis ponderi compensare conjectans: Non mirum est, ait, si cedentibus mihi immundorum spirituum praeliis, adustiones ignis quas dirissimis congressibus daemonum inferiores esse credebam, adhuc adversum me senserim saevientes. Major quippe est virtus ac sublimior gratia, internam libidinem carnis exstinguere, quam nequitias daemonum extrinsecus irruentes, signo Domini ac virtutis Altissimi potentia subjugare, vel de obsessis corporibus nominis divini invocatione propellere. Huc usque abbas Nesteros orationem de vera charismatum operatione consummans, nos ad cellam senis Joseph, quae sex ferme millibus ab ipso erat, properantes, doctrinae suae institutione prosecutus est.