Jump to content

Collationes/21

Checked
E Wikisource
COLLATIO XXI
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 20 22 


COLLATIO VIGESIMA PRIMA,

[recensere]

Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE. CAPUT PRIMUM. Priusquam verba collationis hujus habita cum summo viro abbate Theona incipiamus evolvere, necessarium reor ut initium conversionis ejus brevi sermone perstringam, quia ex hoc vel meritum viri vel gratia evidentius poterit patere lectori. Hic igitur, adolescens admodum, parentum studio imperioque connexus est vinculo conjugali. Nam dum pudicitiae ejus religiosa sedulitate prospiciunt, et ancipitem lapsum lubricae verentur aetatis, praeveniendos adolescentiae motus licito nuptiarum remedio crediderunt. Cum ergo hic unius lustri tempus cum conjuge peregisset, venit ad abbatem Joannem, qui tunc temporis merito sanctitatis electus diaconiae praesidebat. Non enim ad hunc gradum quilibet propria voluntate aut ambitione provehitur, sed is quem cunctorum seniorum coetus aetatis praerogativa et fidei atque virtutum testimonio excellentiorem omnibus sublimioremque censuerit. Ad hunc, inquam, beatum Joannem cum piae devotionis studio praedictus tunc juvenis advenisset, deferens religiosa munera inter caeteros possessores, qui certatim decimas vel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, videretque eos senex cum multis ad se muneribus confluxisse, et devotioni eorum vicissitudinem cuperet repensare, coepit eis secundum Apostolum (I Cor. IX) spiritalia seminare, quorum metebat dona carnalia; denique ita sermonem adhortationis instituit.

CAPUT II. Exhortatio abbatis Joannis ad Theonam et caeteros qui cum eo venerunt. Delector quidem, o filii charissimi, pia vestrorum munerum largitate, et devotionem hujus oblationis, cujus dispensatio mihi credita est, gratanter amplector, quia fideliter primitias vestras ac decimas indigentium usibus profuturas velut sacrificium Domino bonae suavitatis offertis. Harum scilicet oblatione plenitudinem quoque fructuum universaeque substantiae vestrae, ex qua haec Domino delibastis, ubertim benedicendam credentes, vosque secundum mandati illius fidem multiplici ubertate bonorum omnium etiam in hoc saeculo cumulandos: Honora Deum de tuis justis laboribus, et deliba ei de fructibus justitiae tuae, ut impleantur horrea tua abundantia tritici, vino autem torcularia tua redundent (Prov. III). Quam devotionem fideliter exsequentes [ Lips. in marg. assumentes], scitote vos legis antiquae justitiam consummasse, sub qua tunc positi et transgredientes eam reatum inevitabiliter incurrebant, et implentes ad perfectionis apicem pervenire non poterant.

CAPUT III. De decimarum et primitiarum oblatione. Decimae siquidem praecepto Domini usibus Levitarum, oblationes vero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae (Num. V et XVIII); sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagesima pars vel frugum vel animalium, templi vel sacerdotum ministerio praeberetur (Num. III). Quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores vero etiam cumulantes, illi ex sexagesima, hi autem ex quadragesima fructuum suorum parte pendebant. Justi enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut justitias legis non solum implere, verum etiam superare contendant, sitque devotio eorum legali major imperio, quae observantiam cumulans praeceptorum voluntaria [ Lips. in marg. voluntarie] addat ad debita.

CAPUT IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi. Ita namque et Abraham futurae legis praecepta legimus supergressum, cum superatis quatuor regibus, de spoliis Sodomorum, quae sibi velut victori non immerito debebantur, et quidem rege ipso cujus spolia retulerat suppliciter offerente, nihil penitus acquiescit attingere, sub divini nominis testificatione proclamans: Extendo manum meam ad Deum excelsum, qui fecit coelum et terram, si a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae accipiam ex omnibus quae tua sunt (Genes. XIV). Sic David praecepta legis cognoscimus supergressum, qui praecipiente Mose ut inimicis talio redderetur, non solum hoc non fecit, verum etiam dilectione complexus est persequentes, et pro his Domino pie supplicans, etiam lugubriter flevit, et ultus est interfectos. Ita Eliam quoque et Jeremiam probamus non fuisse sub lege, qui cum licito uti conjugio absque reprehensione potuissent, perseverare tamen virgines maluerunt. Sic Elisaeum ac reliquos ejusdem propositi viros Mosaica legimus superasse mandata, de quibus Apostolus ita dicit: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, angutiati, afflicti, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae (Hebr. XI). Quid de filiis Jonadab filii Rechab dicam, quos Jeremiae prophetae, offerenti ex praecepto Domini vinum, ita legimus respondisse: Non bibimus vinum, quia Jonadab filius Rechab pater noster praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos et filii vestri, usque in sempiternum, et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris (Jerem. XXXV). Unde etiam ab eodem propheta merentur audire: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus (Ibid.). Qui omnes offerre possessionum suarum decimas non contenti, sed ipsa praedia respuentes, semetipsos potius Deo ac suas animas obtulerunt, pro quibus nulla ab homine fieri commutatio potest, sicut Dominus in Evangelio contestatur: Quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI).

CAPUT V. Quod sub Evangelii gratia degentes superare debeant mandata legalia. Quapropter scire debemus nos (a quibus non jam exigitur legale mandatum, sed quibus evangelicus quotidie intonat sermo (Matth. XIX): Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me ), cum decimas de substantiis nostris offerimus Deo, adhuc quodammodo sub legis sarcina detineri, et necdum ad evangelicum illud fastigium pervenisse, quod obtemperantes sibi, non tantum praesentis vitae beneficiis, sed etiam futuris praemiis munerat. Lex enim factoribus suis non regnorum coelestium praemia, sed vitae hujus solatia repromisit, dicens: Qui fecerit haec, vivet in eis (Levit. XVIII). Dominus autem discipulis suis et apostolis: Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V); Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Nec immerito; non enim tam laudabile est si ab illicitis quam si etiam a licitis temperemus, et his propter ejus reverentiam non utamur qui ea nobis propter infirmitatem nostram utenda permisit. Itaque si etiam hi qui decimas fructuum suorum fideliter offerentes praeceptis Domini antiquioribus famulantur, necdum possunt evangelicum culmen ascendere; illi qui ne haec quidem faciunt, quantum ab eo absint, manifestissime pervidetis. Nam quemadmodum poterunt evangelicae gratiae esse participes, qui consummare etiam leviora legis praecepta contemnunt? Quorum facilitatem usque adeo imperiosa legislatoris verba testantur, ut etiam maledictum non implentibus proponatur: Maledictus enim, inquit, qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis hujus, ut faciat ea (Deut. XXVII). Hic autem pro excellentia et sublimitate mandatorum dicitur: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX). Illic legiferi violenta compulsio, praeceptorum indicat parvitatem. Contestor enim, inquit, vobis hodie coelum et terram, quod si non custodieritis praecepta Domini Dei vestri, peribitis a facie terrae (Deut. IV). Hic magnificentia sublimium mandatorum, ipsa non tam imperantis, quam adhortantis conditione signatur: Si vis perfectum esse, fac hoc aut illud (Matth. XIX). Ibi inexcusabile etiam recusantibus Moyses pondus apponit. Hic consilio tantum volentibus et ad perfectionem festinantibus, Paulus occurrit. Non enim generaliter praecipiendum erat, nec, ut ita dixerim, canonice ab omnibus exigendum, id quod propter mirificam sublimitatem non potest passim ab omnibus apprehendi, sed consilio potius provocantur omnes et gratia: ut hi qui magni sunt, possint virtute perfectionis non immerito coronari: qui autem parvi sunt et mensuram aetatis plenitudinis Christi implere non possunt, licet fulgore majorum velut siderum tecti latere videantur, tamen a tenebris maledictionum quae in lege sunt, alieni, nec praesentium malorum cladibus abdicantur, nec supplicio plectuntur aeterno. Non ergo Christus ad illa virtutum excelsa fastigia quemquam praecepti necessitate constringit, sed liberi arbitrii provocat potestate, et salubritate consilii, et desiderio perfectionis accendit. Ubi enim praeceptum, ibi necessitas, et ubi necessitas, ibi et difficultas; ubi difficultas, ibi et negligentia; ubi negligentia, ibi et peccatum; ubi peccatum, consequenter et poena. Custodientes vero haec ad quae praefixae legis severitate coguntur, poenam potius quae ab illa intentabatur, effugiunt, quam mercedem aut praemia consequantur.

CAPUT VI. Quod Evangelii gratia sicut perfectis tribuit regna coelorum, ita veniabiliter sustentet infirmos. Itaque sicut fortes ad sublimia atque praecelsa Evangelicus sermo sustollit, ita non patitur infirmos ad ima demergi: perfectis quidem tribuens beatitudinis plenitudinem, veniam vero impartiens fragilitati. Lex enim consummantes praecepta sua, in utriusque meriti velut quodam meditullio collocavit, quantum a transgressorum damnatione secernens, tantum separans a gloria perfectorum. Quod quidem quam infimum quamque miserabile sit, vel ex praesentis vitae statu et comparatione perspicite, in qua miserrimum ducitur, si hoc tantum quis studeat ac laboret, ne reus modo inter honorificos homines, et non etiam locuples ac honorabilis et gloriosus habeatur.

CAPUT VII. Quod in nostra situm sit potestate, utrum sub Evangelii gratia, an sub legis velimus terrore consistere. Quamobrem in nostra hodie situm est potestate, utrum sub Evangelii gratia, an sub Legis velimus terrore consistere. Cuilibet enim parti pro qualitate actus sui unumquemque necesse est aggregari. Nam aut supergredientes legem suscipit Christi gratia, aut certe inferiores velut debitores suos sibique obnoxios lex retentat. Reus namque legalium praeceptorum nequaquam evangelicam perfectionem valebit attingere, quamvis Christianum se et Domini gratia liberatum inaniter glorietur. Non solum enim hic credendus est adhuc esse sub lege, qui ea quae lex praecipit, detrectat implere, sed etiam ille qui ea tantum quae lex jubet observare contentus est, ac nequaquam vocationi et gratiae Christi condignos exhibet fructus, ubi non dicitur: Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo, sed, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Deut. XII, Matth. XIX, Luc. IX): ubi ob perfectionis magnificentiam discipulo postulanti, ne brevissimum quidem horae spatium pro patris conceditur sepultura, nec humanae charitatis officium divini amoris virtuti praefertur.

CAPUT VIII. Quemadmodum Theonas conjugem suam ut et ipsa renuntiaret, exhortatus sit. Quibus auditis, beatus Theonas inexstinguibili desiderio Evangelicae perfectionis accensus, semen verbi fecundo corde conceptum, quasi profundis atque edomitis condidit sulcis, in eo vel maxime humiliatus atque compunctus, quod eum senex non solum Evangelicam perfectionem non attigisse dixisset, sed etiam vix legis ipsius adimplesse mandata. Siquidem cum decimas frugum suarum solitus esset diaconiae annis singulis dependere, primitiarum rationem ne audisse quidem se arbitraretur; quam tamen etiamsi similiter implesset, longe nihilominus secundum senis sententiam se ab Evangelica perfectione distare suppliciter fatebatur. Domum itaque revertitur moestus, illaque affectus tristitia, quae poenitentiam ad salutem stabilem operaretur, ac de sua jam voluntate et definitione non dubius, erga salutem conjugis, omnem mentis sollicitudinem curamque convertit, eamque ad desiderium quo fuerat ipse succensus, coepit exhortatione simili provocare, et ut Deo pariter in sanctimonia et castitate servirent, diurnis nocturnisque fletibus admonere, dicens conversionem melioris vitae nequaquam esse protelandam, quia necessitati subitae mortis vana spes immaturae non praejudicaret aetatis, quippe quae infantes, pueros, adolescentes, pari, ut senes, sorte praeriperet.

CAPUT IX. Quemadmodum non acquiescente uxore sua ad monasterium pervolarit. Cumque hujusmodi obsecrationibus jugiter persistenti conjux durissima non praeberet assensum, seque diceret solatio maritali pro aetatis suae flore penitus abstinere non posse; ac proinde si quid deserta ab eo criminis admisisset, illi potius ascribendum qui conjugii foedera dirupisset. Ad haec ille cum diu conditionem naturae praetendisset humanae, quam fragilem et incertam periculosum esset carnalibus desideriis et operibus diutius implicari; adjiciens astruebat, non licere cuiquam ejus se boni extorrem facere quod didicisset, majorisque esse noxae despicere cognitam bonitatem, quam incognitam non amare; proinde se jam reatu etiam praevaricationis involvi, si inventis tam praeclaris tamque coelestibus donis terrena ac sordida praetulisset. Ad omnem sane aiebat aetatem omnemque sexum perfectionis magnificentiam pertinere, et universa Ecclesiae membra ad conscendendam sublimium meritorum celsitudinem provocari, dicente Apostolo: Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX); nec propter lentorum et segnium moras, paratos atque alacres debere subsistere, cum rectius sit ut desides a praecurrentibus incitentur, quam ut properantes a residentibus obligentur. Proinde statutum sibi dicebat decretumque esse renuntiare saeculo, ac mori mundo, ut vivere possit Deo; et si hanc beatitudinem nequeat obtinere, ut cum socia sua in consortium transeat Christi, malle se vel cum unius membri dispendio salvum fieri, et velut debilem introire in regnum coelorum, quam cum soliditate corporis condemnari (Matth. XVIII). Adjiciebat autem etiam ista dicens: Si Moyses pro duritia cordis dimitti permisit uxores (Deut. XXIV, Matth. XIX), quare hoc non sinat Christus pro desiderio castitatis, praesertim cum idem Dominus inter caeteras affectiones (id est, patrum, matrum ac filiorum, quibus omnem reverentiam, non solum lex (Exod. XX), sed etiam ipse (Matth. XV) praeceperat exhibere, tamen pro nomine suo ac desiderio perfectionis non solum contemnenda simpliciter, sed etiam (Luc. XIV) odio habenda esse decernens), conjungat eis similiter etiam uxorum nomen dicens: Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). In tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur comparari, ut illam quoque necessitudinem solvat patris ac matris, quae secundum Apostolum primum obtinet in repromissione mandatum: Honora scilicet patrem et matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Ephes. VI); eamque despici pro suo amore praecipiat (Matth. XIX). Evidenter itaque sicut eos evangelicus sermo condemnat qui, non interveniente adulterii crimine, uxoria vincula dirumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui jugum carnale rejecerint etiam centupla praemia repromittit. Quapropter si fieri potest ut ad hanc optatissimam mihi partem accepta tandem ratione flectaris, scilicet ut Domino servientes, poenam gehennae pariter evitemus, charitatem conjugii non refuto, immo etiam majore adhuc dilectione complector; agnosco enim et veneror adjutricem meam, Domini mihi sententia deputatam, et indirupto eidem foedere charitatis in Christo cohaerere non respuo, nec a me separo quod Dominus mihi primae statim conditionis lege conjunxit, dummodo sis et ipsa quod Conditor esse te voluit. Si vero non ad adjutorium esse volueris, sed in deceptionem; et adminiculum te non mihi, sed adversariam malueris exhibere, atque ob hoc attributum putas conjugii sacramentum, ut te huic quae ingeritur fraudans saluti, insuper etiam me a discipulatu retrahas Salvatoris, ita illam abbatis Joannis, immo Christi ore prolatam sententiam viriliter apprehendam, ut me a spiritali bono nulla carnalis avellere possit affectio. Qui enim, inquit, non odit patrem, et matrem, et filios, et fratres, et sorores, et uxorem, et agros, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Cum ergo his atque hujusmodi verbis muliebris non flecteretur intentio, et in eadem obstinationis duritia permaneret: Si ego, inquit beatus Theonas, te abstrahere a morte non possum, nec tu me separabis a Christo: Tutius est autem mihi cum homine, quam cum Deo habere divortium. Aspirante itaque gratia Dei, definitionis suae exsecutionem instanter aggressus est, nec intepescere per aliquam moram desiderii sui passus est ardorem; nam confestim omni mundana facultate nudatus ad monasterium pervolavit. Ubi in brevi tanto splendore sanctitatis et humilitatis enituit, ut beatae memoriae Joanne ad Dominum ex hac luce migrante, sancto quoque Elia, viro qui haud minor decessore suo fuit, similiter decedente, tertius Theonas universorum praeelectus judicio, in diaconiae eis dispensatione successerit.

CAPUT X. Exponit Cassianus quorsum exemplum istud in medium produxerit. Nemo autem existimet nos haec ad provocanda conjugiorum divortia texuisse, qui non solum nuptias minime condemnamus, verum etiam Apostolicam sequentes sententiam, dicimus: Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus (Hebr. XIII); sed ut lectori initium conversionis quo tantus ille vir Deo dicatus est, fideliter panderemus. A quo bona gratia hoc primum deposco, ut, sive hoc ei placeat sive displiceat, me quoquomodo a calumnia alienum esse concedens, in suo hoc facto aut laudet aut reprehendat auctorem. Ego autem qui non meam super hac re sententiam prompsi, sed rei gestae historiam simplici narratione complexus sum, aequum est ut sicut mihi de eorum qui hoc factum probant laude nihil vindico, ita eorum qui id improbant non pulser invidia. Habeat ergo suum de illo, ut diximus, unusquisque judicium; sed moneo ut ita censuram sui castiget examinis, ne se aequiorem aut sanctiorem divino credat esse judicio, quo in eum etiam apostolicarum collata sunt signa virtutum, ut taceam de tantorum Patrum sententia, a quibus factum ejus non solum minime reprehensum, verum etiam usque adeo collaudatum esse manifestum est, ut eum summis ac sublimissimis viris diaconiae electione praetulerint. Et puto tot spiritualium virorum, Deo auctore, prolatum [ Lips. in marg. probatum] non errasse judicium, quod etiam tanta signorum, ut supra jam dictum est, admiratio confirmabat.

CAPUT XI. Quaestio cur in Aegypto totis diebus Quinquagesimae non jejunetur, nec genua in oratione curventur. Sed jam tempus est ut promissae disputationis ordinem prosequamur. Igitur abbas Theonas cum diebus Quinquagesimae nos in nostra cellula visitasset, vespertina orationum solemnitate transacta, humi paululum considentes, coepimus diligentius percunctari cur apud eos tanta observantia caveretur, ne quis penitus totis Quinquagesimae diebus vel genua in oratione curvaret, vel usque ad horam nonam jejunare praesumeret; eoque id diligentius scrutabamur, quod nequaquam hoc tanta cautione servari in Syriae monasteriis videramus.

CAPUT XII. Responsio de natura eorum quae bona, vel mala, vel media sunt. Ad haec abbas Theonas tali usus est sermonis exordio: Oportet quidem nos auctoritati Patrum, consuetudinique majorum usque ad nostrum tempus per tantam annorum seriem protelatae, etiam non percepta ratione cedere; eamque, ut antiquitus tradita est, jugi observantia ac reverentia custodire. Verum etiam quoniam causas hujus rei et rationem vultis agnoscere, accipite breviter ea quae a senioribus nostris tradita super hac institutione comperimus. Verumtamen antequam Scripturae divinae auctoritas proferatur, si placet, de natura ipsius jejunii et qualitate pauca dicamus, ut disputationem nostram subsequens Scripturarum confirmet auctoritas. Divina sapientia per Ecclesiasten omni rei, id est, universis seu prosperis, seu quae adversa putantur et tristia, tempus esse proprium designavit, dicens: Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. Tempus pariendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est, tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, tempus plorandi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, tempus mittendi lapides et tempus colligendi lapides, tempus amplectendi et tempus longe fieri ab amplexibus, tempus acquirendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus expellendi, tempus dirumpendi et tempus sarciendi, tempus tacendi et tempus loquendi, tempus amandi et tempus odiendi, tempus belli et tempus pacis (Eccle. III). Et infra, Quia tempus est, inquit, omni rei et omni facto (Ibid.). Nihil igitur ex his esse bonum perpetuum definivit, nisi cum fuerit horum quid opportune et competenter expletum; ita ut haec eadem quae nunc opportune gesta bene cedunt, si importuno vel incongruo tempore praesumantur, inutilia inveniantur et noxia; absque his dumtaxat quae per se principaliter vel bona, vel mala sunt, nec aliquando possunt in contrarium derivari, ut est justitia, prudentia, fortitudo, temperantia, caeteraeque virtutes, sive e diverso vitia, quorum definitiones in aliam partem cadere omnino mutarive non possunt. Si qua vero in utrumque affectum possunt aliquando transire, ut pro qualitate utentium vel bona inveniantur vel mala, haec non absolute pro sua natura, sed pro perpetrantis affectu et opportunitate temporis, vel utilia interdum, vel noxia sentiuntur.

CAPUT XIII. Quale bonum sit jejunium. Quamobrem nunc quaerendum est quid super jejuniorum statu decernere debeamus, utrumnam similiter et ipsum bonum esse eo modo quo justitiam, prudentiam, fortitudinem, aut temperantiam diximus, quae in partem contrariam penitus transire non possunt; an medium quid, quod interdum factum possit prodesse, interdum praetermissum condemnare non possit, quodque nonnumquam egisse reprehensibile sit, nonnumquam praetermisisse laudabile. Si enim in illa definitione virtutum, etiam jejunium censeamus, ut inter principalia bona ciborum abstinentia collocetur, erit profecto eorum mala et criminosa perceptio. Quidquid enim principali bono contrarium est, sine dubio principale malum esse censendum est. Quod definiri a nobis Scripturarum sanctarum non permittit auctoritas. Si enim tali sensu ac proposito jejunemus ut peccatum contrahi in escarum participatione credamus, non modo nullos fructus pro abstinentia consequemur, sed etiam reatum maximum ac sacrilegii crimen secundum Apostolum contrahemus, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV). Qui enim putat quid commune esse, illi commune est (Rom. XIV); et idcirco ob solam perceptionem escae neminem legimus condemnatum, nisi forte junctum quid fuerit, vel postea subsecutum, per quod meruerit condemnari.

CAPUT XIV Quod non sit principale bonum jejunium. Itaque hoc medium esse etiam ex hoc manifestissime declaratur, quia sicut justificat custoditum, ita non condemnat irruptum, nisi forte praecepti transgressio magis quam escarum praeceptio puniatur. Principali autem bono ita nullum oportet vacuum esse tempus, ut sine eo cuiquam esse non liceat, quia necesse est cessatione ejus in malum corruere negligentem. Nec rursum principali malo ullum conceditur tempus, quia quod noxium semper est, numquam poterit, si admissum fuerit, non nocere, vel in partem umquam laudabilem commutari. Ac proinde ea quibus qualitates statutas videmus et tempora, et quae sic observata sanctificant, ut omissa non polluant, media esse manifestum est, ut puta nuptias, agriculturam, divitias, solitudinis remotionem, vigilias, sacrorum lectionem, meditationemque librorum, ipsaque jejunia, de quibus principium sermonis exortum est. Quae omnia divina praeceptio, vel sanctarum auctoritas Scripturarum, non ita incessabiliter obtinenda, nec jugiter custodienda decrevit, ut ea paululum intermisisse nefarium sit. Quidquid enim imperative decernitur, mortem ignorat non impletum; quaecumque vero suadentur potius quam jubentur, facta prosunt, infecta non puniunt. Et idcirco aut omnia haec, aut certe quaedam, pro causa, pro loco, pro modo, pro tempore, circumspecte agere nos majores nostri et provide observare jusserunt: quia si congrue horum aliquid actitetur, aptum atque conveniens; si incongrue, ineptum esse constat ac noxium: ac si velit quis in fratris adventu in quo Christum debet humanitate reficere et gratissima susceptione complecti, austeritatem jejunii custodire, nonne inhumanitatis potius crimen incurrit, quam laudem aut meritum religionis acquirit? Vel si cum defectio et imbecillitas carnis reparationem virium escae perceptione deposcit, non aquiescat aliquis rigorem abstinentiae relaxare, nonne magis crudelis sui corporis homicida, quam salutis provisor est aestimandus? Ita etiam cum tempus festivitatis escarum congruum fotum et refectionem necessariae absolutionis indulget, si quis jejuniorum rigidam observantiam indirupte voluerit retentare, necesse est ut non tam religiosus, quam inconditus atque irrationabilis habeatur. Sed et illis haec nihilominus reperiuntur adversa, qui humanam laudem jejuniis aucupantur, et inani ostentatione palloris, famam sanctitatis acquirunt, quos evangelicus sermo in praesenti suam recepisse mercedem pronuntiat (Matth. VI); vel quorum per prophetam Dominus jejunium detestatur, ex quorum persona cum sibi objiciens ante dixisset, Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? confestim subjiciens prodidit causas cur non mererentur audiri: Ecce, inquit, in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare, sicut usque in hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocavi jejunium, et diem acceptabilem Domino (Isa. LVIII)? Deinde infert docens quomodo acceptabilis fiat continentia jejunantis, atque evidenter enuntiat per se solum jejunium non posse prodesse, nisi has quae subjiciuntur causas habuerit consequentes: Nonne hoc est, inquiens, jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet, Ecce adsum (Ibid). Videtis ergo jejunium nequaquam principale bonum a Domino judicari, eo quod non per seipsum, sed per alia opera bonum ac placitum Deo fiat; et rursum ex accidentibus causis, non solum vanum, verum etiam odibile censeatur, dicente Domino, cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum (Jer. XIV).

CAPUT XV. Quod ea quae sui natura bona sunt non debeant propter ea quae media sunt exerceri; sed potius, e converso, ea quae media sunt, ad ea quae principaliter bona sunt acquirenda, suscipi debeant. Non enim misericordia, patientia, et charitas, vel illa praedictarum praecepta virtutum, in quibus utique bonum est principale, propter jejunia sunt tenenda, sed potius jejunia propter illa. Elaborandum est enim ut virtutes illae quae vere bonae sunt, jejuniis acquirantur, non ut ad jejuniorum terminum tendant illarum gesta virtutum. Ob hoc ergo est utilis carnis afflictio, ob hoc ei adhibenda est inediae medicina, ut per illam ad charitatem, in qua immobile ac sine ulla temporis exceptione perpetuum bonum est, pervenire possimus. Neque enim medicinae, aurificinae, vel caeterarum quae in hoc mundo sunt artium, disciplina, propter instrumenta quae ad opus ejus pertinent exercetur, et non potius ferramenta propter artis studium praeparantur; quae sicut utilia sunt peritis, ita superflua his qui artis ipsius nesciunt disciplinam. Et sicut his qui ad efficiendum opus suum, eorum ministerio fulciuntur, plurimum prosunt, ita illis qui, cujus rei gratia instituta sint ignorantes, sola eorum possessione contenti sunt, penitus prodesse non possunt, quia utilitatis eorum [ Lips. in marg. suae] summam in retentione eorum tantum, non in operis consummatione constituunt. Illud ergo est optimum principaliter, propter quod fiunt illa quae media sunt; ipsum vero praecipuum bonum, non ob aliam causam, sed propter suam tantum agitur bonitatem.

CAPUT XVI. Quomodo a caeteris bonis principale discernatur bonum. Quod quidem a caeteris quae media esse praediximus, his secernitur modis: si per se bonum sit, et non per aliud aliquid; si propter se necessarium sit, et non propter aliud; si immutabiliter semperque sit bonum, ac perpetuo suam retinens qualitatem, numquam in partem possit transire contrariam; si ademptio vel cessatio ejus non possit summam non inferre perniciem; si id quod illi contrarium est, similiter principale sit malum, nec in partem bonam possit aliquando transire. Quae definitiones quibus principalium bonorum natura discernitur, ascribi jejuniis omnino non possunt. Neque enim ex semetipsis bona, aut propter se necessaria sunt, quae propter acquirendam cordis et corporis puritatem salubriter exercentur, ut, aculeis carnis obtusis, mens pacifica suo concilietur Auctori; nec immutabiliter semperque sunt bona, quia plerumque eorum intermissione non laedimur, immo etiam in perniciem interdum animae importunius celebrata vertuntur. Sed nec principale malum est id quod illi videtur adversum, id est, ciborum naturaliter jucunda perceptio, quae nisi intemperantia atque luxuria, vel alia quaedam vitia subsequantur, mala non potest definiri; quia Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quae procedunt de ore, haec coinquinant hominem (Matth. XV). Principali itaque derogat bono, nec perfecte aut sine peccato illud exsequitur, quisquis hoc non propter idipsum, sed propter aliud aliquid facit. Omnia enim hujus gratia facienda sunt, ipsum vero propter se solum est expetendum.

CAPUT XVII. De ratione et utilitate jejunii. Talem igitur definitionem super jejunii qualitate jugiter retinentes, ita illud totis viribus animi appetamus, ut tamen tunc demum id nobis congruum noverimus, si in eo temporum ratio, si qualitas, si mensura servetur; nec ita ut in ipso spei nostrae terminum defigamus, sed ut per ipsum ad puritatem cordis et apostolicam charitatem pervenire possimus. Igitur ex hoc ipso jejunium cui non solum specialia praefixa sunt tempora quibus vel exerceri debeat vel praetermitti, sed etiam qualitas modusque propositus est, non principale bonum, sed medium quiddam esse manifestum est. Caeterum haec quae praecepti auctoritate, vel mandantur ut bona, vel interdicuntur ut noxia, numquam ita exceptioni temporum subjacent, ut interdum, aut quae vetita sunt, fieri debeant; aut quae imperata sunt, praetermitti. Nec enim ullus justitiae, patientiae, sobrietati, pudicitiae, charitati, statutus est modus; nec rursum injustitiae, impatientiae, furori, impudicitiae, invidiae atque superbiae libertas aliquando permissa est.

CAPUT XVIII. Non semper congruum esse jejunium. Quamobrem his de jejunii qualitate praemissis, subdenda adhuc sanctarum Scripturarum videtur auctoritas, per quam approbetur manifestius jejunium perpetuo custodiri nec debere nec posse. In Evangelio jejunantibus Pharisaeis una cum discipulis Joannis Baptistae, cum apostoli, utpote amici et convivae coelestis illius Sponsi, necdum jejuniorum observantiam custodirent, discipuli autem Joannis qui summam justitiae se de jejuniis possidere credebant, quippe illius sectatores qui eximius poenitentiae praedicator ita cunctis populis formam suo praebebat exemplo, ut non solum varia escarum genera quae humanis usibus suggeruntur, abnueret, verum etiam communem panis ipsius esum penitus ignoraret, Domino conqueruntur, dicentes, Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant (Marc. II)? Quibus respondens Dominus evidenter ostendit, non omni tempore congruum esse jejunium et necessarium, cum aliqua festivitatis tempore vel interveniens charitatis occasio, indulgentiam refectionis admiserit: Numquid possunt, inquiens, filii Sponsi lugere quamdiu cum illis est Sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis Sponsus, et tunc jejunabunt (Ibid.). Quae verba licet ante resurrectionem dixerit corporis sui, tamen proprie Quinquagesimae tempus ostendunt, in quo post resurrectionem per quadraginta dies Domino cum discipulis epulante, jejunare illos quotidianae ejus praesentiae gaudium non sinebat.

CAPUT XIX. Interrogatio cur totis quinquaginta diebus jejunium relaxetur? Germanus: Quare igitur tota Quinquagesima abstinentiae rigorem prandiis relaxamus; cum utique Christus quadraginta tantum diebus post resurrectionem cum discipulis suis fuerit commoratus.

CAPUT XX. Responsio. Theonas: Non incongrue interrogatio vestra rationem integerrimae veritatis meretur agnoscere. Post ascensionem Salvatoris nostri, quae quadragesimo resurrectionis ejus acta est die, apostoli reversi de monte Oliveti, in quo se ad Patrem pergens praebuit intuendum, sicut etiam Actuum Apostolorum lectio contestatur (Cap. I), ingressi Hierosolymam, decem diebus adventum Spiritus sancti exspectasse referuntur, quibus expletis, quinquagesima eum die cum gaudio susceperunt, et ita est per haec festivitatis hujus numerus evidenter impletus. Quem in veteri quoque Testamento legimus figuraliter adumbratum, in quo (Deuter. XVI), consummatis hebdomadibus septem, primitiarum panis per sacerdotes Domino jubebatur offerri, qui veracissime per apostolorum praedicationem, qua in illo die concionati leguntur ad populum, oblatus Domino comprobatur, verus scilicet primitiarum panis qui, novae doctrinae institutione prolatus, quinque millibus virorum escae suae munere satiatis, primitivum de Judaeis Christianorum populum Domino consecravit. Et idcirco hi quoque decem dies cum superioribus quadraginta pari solemnitate sunt ac laetitia celebrandi. Cujus festivitatis traditio, per apostolicos viros ad nos usque transmissa eodem tenore servanda est. Ideo namque in istis diebus nec in genua in oratione curvantur, quia inflexio genuum velut poenitentiae ac luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam die dominica custodimus, in qua majores nostri, nec jejunium agendum, nec genu esse flectendum, ob reverentiam resurrectionis Dominicae tradiderunt.

CAPUT XXI. Interrogatio utrum abstinentia jejunii relaxata non obsit corporis castitati? Germanus: Potestne haec caro insolitis blandimentis tam longae festivitatis illecta non aliquid sentuosum de illo, quamvis abscisso, vitiorum fomite germinare, aut mens praesumptis ultra consuetudinem dapibus onerata non erga famulum corpus rigorem dominationis suae inflectere, praesertim cum in nobis viridior aetas cito ad rebellionem subdita possit membra compehere, si vel escas solitas abundantius, vel certe insolitas licentius praesumamus?

CAPUT XXII. Responsio de reservando continentiae temperamento. Theonas: Si universa quae gerimus rationabili mentis appendamus examine, et de puritate cordis nostri non aliorum judicium, sed nostram semper conscientiam consulamus, certum est istam refectionis intercapedinem juste districtioni obesse non posse, si modo, ut dictum est, aequam indulgentiae continentiaeque mensuram pari lance perpendens, utramque similiter nimietatem mens incorrupta castiget; et utrum spiritum nostrum deliciarum deprimat pondus, an vero alteram, hoc est corporis partem, major abstinentiae inclinet austeritas, vera discretione distinguat, illam vel comprimens, vel sublevans portionem, quam vel extolli senserit, vel gravari. Nihil enim Dominus noster ad cultum atque honorem suum absque judicii moderatione vult fieri, quia Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII). Et idcirco sapientissimus Salomon, ut in neutram partem vergente judicio declinemus, admonet dicens, Honora Deum de tuis justis laboribus, et deliba ei de fructibus justitiae tuae (Prov. III). Etenim residet in conscientia nostra incorruptus quidam ac verus judex, qui nonnumquam super statu puritatis nostrae, cunctis errantibus, solus ipse non fallitur. Omni enim cautione atque solertia jugi si circumspecti cordis servetur intentio, quomodo, judicio nostrae discretionis errante, aut inconsideratae continentiae cupiditate succensi, aut desiderio nimiae remissionis illecti, substantiam virium nostrarum iniquae trutinae examinatione libremus, sed in altera quidem lance animae puritatem, in altera vires corporis collocantes, ita vero conscientiae judicio utraque pendamus, ut in neutram partem unius rei affectu praeponderante perversi, vel ad immodicam districtionem, vel ad nimiam remissionem, aequalitatis libram propensius inclinemus, et illud nobis vel pro remissionis vel pro districtionis nimietate dicatur, Nonne si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti (Gen. IV, sec. LXX)? Illas etenim jejuniorum victimas, quas nobis violenta viscerum convulsione inconsiderate extorquentes Domino recte offerre nos credimus, ille qui diligit misericordiam et judicium, exsecratur dicens, Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocaustum (Isa. LXI). Illos etiam qui oblationem, id est, officiorum atque actuum suorum praecipua ad fotum carnis atque usus proprios praesumentes, reliquias eorum Domino ac minimam deferunt portionem, velut operarios fraudulentos sermo divinus ita condemnat, Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter (Jerem. XLVIII). Non ergo immerito eum qui se ita iniquo fallit examine, increpat Dominus dicens: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant (Psal. LXI). Et idcirco beatus Apostolus, ut, discretionis moderamina retinentes, in neutram partem illecti nimietate vergamus admonet, dicens: Rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). Quam rem etiam legislator similiter interdicit, ita praecipiens: Statera justa, et aequa sint pondera, justus modius, aequusque sextarius (Levit. XIX); Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: Pondus magnum et pusillum, et mensurae duplices, immunda sunt apud Dominum utraque, et qui facit ea in adinventionibus suis compedietur (Prov. XX). Proinde non solum illo quo diximus, sed etiam hoc modo studendum est nobis, ut nec iniqua pondera in cordibus nostris, nec in horreis conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus; id est, ne ea ipsi quae districtionis regulam molliunt remissiore indulgentia praesumentes, eos quibus verbum Domini praedicamus districtioribus praeceptis et gravioribus quam ipsi perferre possimus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, quid nisi duplici pondere atque mensura praeceptorum Domini mercem frugemque vel appendimus vel metimur? Si enim aliter ea nobis, aliter nostris fratribus dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras dolosas ac mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur, Abominatio est Domino pondus duplex, et statera dolosa non est bona in conspectu ejus (Ibid.). Hoc etiam modo reatum dolosi ponderis duplicisque mensurae evidenter incurrimus, si districtiora quaedam quae privatim per nostras cellulas exercere consuevimus humanae laudis cupiditate coram fratribus ostentemus, abstinentiores scilicet et sanctiores apparere affectantes humano conspectui quam divino. Qui morbus praecipue non modo vitandus, verum etiam abominandus est nobis. Sed interim a quaestione proposita paulo longius evagati, ad eamdem a qua discessimus, revertamur.

CAPUT XXIII. De refectionis tempore atque mensura. Igitur praedictorum dierum ita est custodienda solemnitas, ut corporis atque animae cultui prosit magis indulta quam noceat, quia nec illius festivitatis gaudium aculeos carnis obtundere, nec immitis ille adversarius dierum novit reverentia mitigari. Ut ergo et diebus festivis statutae consuetudo solemnitatis conservetur, et saluberrimus parcimoniae modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eo usque progredi patiamur ut cibus qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius, id est, sexta hora pro festivitatis tempore capiatur, ea ratione dumtaxat, ut escarum solitus modus vel qualitas non mutetur, ne puritas corporis, vel integritas mentis, abstinentia Quadragesimae diligentius acquisita, Quinquagesimae remissione depereat, nihilque nobis prosit obtinuisse jejuniis quod mox amitti cogat incitata saturitas: praesertim cum etiam hostis nostri non ignota versutia, tunc praecipue munitionem nostrae puritatis impugnet, cum ejus custodiam senserit solemnitatis celebritate laxatam. Quamobrem vigilantissime providendum est, ne umquam mentis nostrae vigor blandis seductionibus enervetur, ne, veluti supra jam dictum est, castimoniae puritatem Quadragesimae labore quaesitam Quinquagesimae requie ac securitate perdamus. Et idcirco nulla penitus in ciborum qualitate vel modo admittatur adjectio, sed ab escis quarum continentia diebus jejunii pro integritate pudicitiae utebamur, etiam diebus celeberrimis similiter temperemus, ne laetitia festivitatis perniciosissimam nobis carnalium incentivorum suscitans pugnam, vertatur in luctum, illamque nobis excellentiorem, quae gaudio incorruptionis exsultat, festivitatem mentis eripiat, et incipiamus post brevem carnalis laetitiae vanitatem, amissam cordis pudicitiam longo poenitentiae moerore deflere. Studendum quinimmo est ut non frustra ad nos illa propheticae adhortationis commonitio dirigatur: Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua (Nahum. I). Si enim continentiae jugitatem interjecta dierum solemnitas non mutarit, spiritalibus feriis jugiter perfruemur, et ita nobis a servili operatione cessantibus, Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isaiae LXVI).

CAPUT XXIV. Interrogatio de diversa observatione Quadragesimae. Germanus: Quid causae est ut sex hebdomadibus Quadragesima celebretur, licet in quibusdam provinciis religionis forsitan propensior cura adjecisse hebdomadam etiam septimam videatur, cum neuter numerus, die dominico sabbatoque subtracto, quadraginta dierum impleat summam? Sex enim et triginta dies in ipsis hebdomadibus tantummodo concluduntur.

CAPUT XXV. Responsio ad propositam interrogationem, qua etiam docet Quadragesimae jejunium vicem decimarum totius anni complecti. Theonas: Licet quorumdam pia simplicitas hujus rei amputet quaestionem, tamen quia etiam illa quae alius interrogatione indigna duxisset, scrupulosius perscrutantes, integram observantiae nostrae ac mysterii veritatem desideratis agnoscere: evidentissimam hujus etiam rei percipite rationem, ut manifestius approbetis nihil irrationabile nostros tradidisse majores. Lege Mosaica universo populo generalis est promulgata praeceptio: Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo (Exod. XXII). Itaque qui substantiarum nostrarum omniumque fructuum decimas offerre praecipimur, multo magis necesse est ut ipsius quoque conversationis nostrae et humani usus operumque nostrorum decimas offeramus, quae profecto in supputatione Quadragesimae evidenter implentur. Omnium enim dierum numerus quibus revolutus in orbem annus includitur, triginta sex semis dierum numero decimatur. In septem vero hebdomadibus, si dies dominici et sabbata subtrahantur, quinque et triginta supersunt dies jejuniis deputati; sed adjecta illa vigiliarum die, qua usque in gallorum cantum, illucescente dominica, jejunium sabbati protelatur, non solum sex et triginta dierum numerus adimpletur, verum etiam pro decimis quinque dierum qui residui videbantur, si illud quod superest, adjectum noctis spatium computetur, plenitudini totius summae omnino nihil deerit.

CAPUT XXVI. Quomodo etiam primitias nostras Domino debeamus offerre. Quid vero de primitiis dicam, quas ab omnibus qui Christo fideliter famulantur, quotidie certum est exhiberi? Nam cum expergefacti a somno, et quasi rediviva post soporem alacritate surgentes, priusquam motum sensus ullius corde concipiant, vel memoriam aut curam rei familiaris admittant, cogitationum suarum ortus atque principia divinis consecrant holocaustis, quid nisi primitias vere suorum fructuum, per summum sacerdotem Jesum Christum, pro usu vitae hujus et imagine quotidianae resurrectionis exsolvunt? Quique etiam a somno excitati, hostiam jubilationis suae Deo similiter offerentes, primo linguae suae motu ipsum invocant, ipsius nomen laudesque concelebrant; atque ad canendos ei hymnos primo labiorum claustra reserantes, immolant Deo sui oris officia. Cui etiam pari deferunt modo prima manuum suarum gressuumque libamina, cum e cubilibus consurgentes in oratione consistunt, et priusquam in propriis causis membrorum suorum fungantur officio, nihil sibi de ministerio eorum ante decerpunt, sed ad ipsius honorem promovent gressum, atque in ejus laudatione defigunt, et ita cunctorum motuum suorum primitias protensione manuum, incurvatione genuum et totius corporis prostratione persolvunt. Illud enim quod decantatur in psalmo, alias implere non possumus, Praeveni in maturitate et clamavi (Psal. CXVIII); et, Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua (Ibidem), et, Mane oratio mea praeveniet te (Psal. LXXXVII); nisi ut post quietem somni in hanc lucem, ut supra diximus, velut e tenebris et imaginaria morte revocati, de universis officiis mentis et corporis nihil omnino in nostris praesumere necessitatibus audeamus. Nullus namque est alius quem aut propheta praevenerit matutinus, aut nos praevenire similiter debeamus, nisi aut nosmetipsos, id est, occupationes nostras et affectus curasque mortales, sine quibus esse non possumus, aut suggestiones subtilissimas inimici, quas nobis adhuc quiescentibus ac sopore demersis, per phantasias inanium somniorum inferre conatur, quibus nos mox evigilaturos occupet et involvat, ut primitiarum nostrarum opima deflorans primus ipse decerpat. Quamobrem omni nobis cautione curandum est (si tamen vim praedicti versiculi opere volumus adimplere), ut ita primos matutinarum cogitationum ortus solers vigilantia tueatur, ne quid ex eis festina praesumptio liventis attaminet inimici, nostrasque primitias tamquam viles jam atque communes a Domino faciat reprobari. Qui si praeventus a nobis pervigili mentis circumspectione non fuerit, anticipationis nequissimae consuetudinem non deponens quotidie nos fraudibus suis praevenire non desinet. Et idcirco si placitas et acceptabiles Deo primitias ex fructibus nostrae mentis optamus offerre, non mediocrem sollicitudinem debemus impendere, ut omnes nostri corporis sensus, matutinis praecipue horis, tamquam sacrosancta Domini holocausta in omnibus illibata atque intacta servemus. Quod devotionis genus multi etiam saecularium summa cautione custodiunt, qui ante lucem vel diluculo consurgentes, nequaquam familiaribus ac necessariis mundi hujus actibus implicantur, priusquam cunctorum actuum suorum operationumque primitias, ad ecclesiam concurrentes, divino studeant sacrare conspectui.

CAPUT XXVII. Cur diverso dierum numero Quadragesima a plerisque observetur? Porro quod dicitis, diverso more, id est, sex vel septem hebdomadibus per nonnullas provincias Quadragesimam celebrari, una ratio idemque jejuniorum modus diversa hebdomadarum observatione concluditur. Hi enim sibi sex hebdomadarum observantiam praefixerunt, qui putant die quoque sabbati jejunandum. Sex ergo in hebdomada jejunia persolvunt, qui eosdem sex et triginta dies sexies revoluta consummant.

CAPUT XXVIII. Quare vocetur Quadragesima, cum triginta et sex tantummodo diebus jejunetur? Una ergo, quemadmodum esse diximus, ratio, idemque est jejuniorum modus, licet in hebdomadarum numero discrepare videatur. Sed profecto cum rationem hujus rei humana oblitterasset incuria, tempus hoc quo anniversariae, ut dictum est, decimae Deo triginta et sex semis jejuniis offeruntur, Quadragesimae nomen accepit, quod fortasse vel propter hoc visum sit hoc vocabulo debere censeri, quod Moyses, vel Elias, vel ipse Dominus noster Jesus Christus quadraginta diebus jejunasse traduntur. Ad cujus numeri sacramentum illi quoque quadraginta anni, quibus Israel est in solitudine commoratus, et quadraginta similiter mansiones quibus eam mystice pertransisse describitur, non incongrue coaptantur. Et fortasse ipsa decimatio recte quasi ab usu telonei Quadragesimae nomen accepit. Ita enim illa publica vulgo vocatur exactio, ex qua tanta lucri portio regis commodis deputatur, quantum et a nobis a rege omnium saeculorum pro usu vitae nostrae legitimum Quadragesimae vectigal exigitur. Sane licet ad propositam non pertineat quaestionem, tamen quia se obtulit narrationis occasio, ne hoc quidem praetereundum puto, quod frequentissime seniores nostri idcirco illis diebus maxime impugnari omne monachorum genus antiqua inimicae gentis consuetudine testabantur, et ad transmigrandum de suis sedibus acrius perurgeri, eo quod secundum illam similitudinem qua tunc Aegyptii filios Israel violentis afflictionibus opprimebant, nunc quoque verum Israel, id est, monachorum plebem intellectuales Aegyptii durissimis ac lutulentis operibus incurvare conentur, ne per amicam Deo quietem terram Aegyptiam deserentes, ad eremum virtutum salubriter transeamus: ita ut adversum nos Pharao infremens dicat, Otiosi sunt, et idcirco vociferantur dicentes, Eamus et sacrificemus Domino Deo nostro; Opprimantur laboribus, et solliciti sint in operibus suis, et non sint solliciti in verbis vanis (Exod. V). Nam utique vanitas impiorum sanctum Domini sacrificium, quod non nisi in eremo liberi cordis offertur, summam esse astruit vanitatem, abominatio est etenim peccatori religio.

CAPUT XXIX. Quod perfecti supergrediantur legem Quadragesimae. Hac igitur Quadragesimae lege, qui justus atque perfectus est, non tenetur; nec exigui hujus canonis subjectione contentus est, quem profecto illis qui per totum anni spatium deliciis vel negotiis saecularibus implicantur (I Tim. I), Ecclesiarum principes statuerunt; ut vel hac legali quodammodo necessitate constricti, his saltem diebus vacare Domino cogerentur, ac dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, vel decimas Domino dedicarent. Caeterum justi quibus lex non est posita, quique spiritalibus officiis non exiguam illam, id est, decimam partem, sed totum vitae suae tempus impendunt, quia liberi sunt a decimarum legalium functione, idcirco si eos superveniens honesta et sancta necessitas coarctarit, audent stationem jejunii absque ulla disceptatione laxare. Non enim ab eis decimarum exiguitas mutilatur, qui [ Lips. in marg. quia] omnia sua Domino secum pariter obtulerunt. Quod profecto absque summo fraudis reatu facere ille non poterit, qui nihil voluntarie offerens Deo, inexcusabiliter solvere decimas suas legis necessitate compellitur. Quapropter liquido comprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui vel illa quae prohibentur cavet, vel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos vere esse perfectos qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur. Et hac ratione cum de Mosaica lege dicatur: Nihil enim ad perfectum perduxit lex (Hebr. VII), nonnullos sanctorum in veteri Testamento perfectos legimus exstitisse, quia transcendentes legis imperium sub evangelica perfectione vixerunt, scientes quod justis non est lex posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis (I Tim. I).

CAPUT XXX. De causa et initio Quadragesimae. Sciendum sane hanc observantiam Quadragesimae, quamdiu Ecclesiae illius primitivae perfectio inviolata permansit, penitus non fuisse. Non enim praecepti hujus necessitate nec quasi legali sanctione constricti, arctissimis jejuniorum terminis claudebantur, qui totum anni spatium aequali jejunio concludebant. Verum cum ab illa Apostolica devotione descendens quotidie credentium multitudo suis opibus incubaret, nec eas usui cunctorum secundum Apostolorum instituta divideret (Actor. IV), sed privatim impendiis suis consulens non servare tantum, sed etiam augere contenderet (Actor. V), Ananiae et Sapphirae exemplum non contenta sectari; id tunc universis sacerdotibus placuit, ut homines curis saecularibus illigatos, et pene (ut ita dixerim) continentiae vel compunctionis ignaros, ad opus sanctum canonica jejuniorum indictione revocarent, et velut legalium decimarum necessitate compellerent, quae utique infirmis prodesse possit, et perfectis praejudicare non possit, qui sub gratia Evangelii constituti, voluntaria legem devotione transcendunt, ut ad illam Apostolicae sententiae beatitudinem possint pervenire: Peccatum enim in vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI). Vere enim dominationem in illo non potest exercere peccatum, qui dominatur affectibus peccatorum.

CAPUT XXXI. Interrogatio quemadmodum intelligi debeat quod ait Apostolus, peccatum in nobis non dominabitur. Germanus: Quia non potest fallax haec Apostolica esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis videtur obscura. Cum enim cunctos qui Evangelio credunt, a jugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiat, quomodo pene in omnibus baptizatis viget dominatio peccatorum, secundum sententiam Domini qui ait: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII)?

CAPUT XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum. Theonas: Quaestionem nobis rursus non modicam inquisitio vestra commovit, cujus vim licet sciam ab inexpertis nec tradi posse nec percipi, tamen in quantum potero verbis absolvere et breviter expedire tentabo; si modo intellectus vester ea quae dicimus, etiam operibus subsequatur. Quaecumque enim non per doctrinam, sed per experientiam cognoscuntur, sicut tradi ab inexperto nequeunt, ita nec mente concipi vel teneri, nisi ab eo qui simili studio fuerit atque institutione fundatus. Et idcirco necessarium reor ut primum diligentius inquiramus quidnam sit propositum vel voluntas legis, vel quae gratiae disciplina atque perfectio; ut consequenter ex his, sive dominationem peccati, sive expulsionem ejus possimus agnoscere. Itaque lex principaliter jubet expeti copulam nuptiarum dicens: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem (Isaiae XXXI sec. LXX); et, Maledicta sterilis quae non peperit. Econtrario gratia ad incorruptionis perpetuae puritatem et castimoniam nos beatae virginitatis invitat: Beatae, inquiens, steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt; et, Qui non oderit patrem et matrem, et uxorem, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Et illud Apostoli: Reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint (I Cor. VII). Lex dicit: Decimas tuas et primitias non tardabis offerre (Exod. XXII). Gratia, Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX). Lex talionem conviciorum et injuriarum non prohibet ultionem, dicens: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI). Gratia congeminationem injuriarum vel caedis quae fuerint irrogata, nostra patientia vult probari, et ad duplicis dispendii tolerantiam paratos esse nos praecipit: Qui te percusserit, inquiens, in dexteram maxillam, praebe ei et alteram; et illi qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V). Illa inimicos odio habendos (Levit. XIX): haec ita diligendos esse decernit, ut pro ipsis etiam Deo semper censeat supplicandum (Matth. V).

CAPUT XXXIII. Quod leviora Evangelii praecepta quam legis. Quisquis igitur hoc Evangelicae perfectionis culmen ascenderit, iste profecto supra omnem legem tantarum virtutum meritis sublimatus, et universa quae per Moysen praecepta sunt quasi parva despiciens, tantum sub gratia Salvatoris se esse cognoscit, cujus adjutorio se ad illum sublimissimum statum intelligit pervenisse. Non ergo dominatur in eo peccatum, quia charitas Dei quae diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V), omnem alterius cujusque rei excludit affectum; nec potest aut vetita concupiscere, aut imperata contemnere; cujus totum studium totumque desiderium divino amori semper intentum, usque adeo vilium rerum oblectatione non capitur, ut etiam his quae concessa sunt, non utatur. In lege autem in qua conjugiorum jura servantur, quamvis cohibita luxuriae evagatio uni tantum feminae mancipatur, tamen nequaquam possunt carnalis concupiscentiae aculei non vigere, et difficile est ut ignis cui etiam studiose pabula suggeruntur, ita praefixis terminis includatur, ut non etiam extra evagatus amburat [ Lips. in marg. adurat] quidquid attigerit. Cui etiam si sua illa ita semper occurrat objectio, ut exaestuare extrinsecus non sinatur, tamen etiam dum cohibetur, incendit; quia voluntas [ Al. voluptas] ipsa culpabilis est, et ad velocissimos adulteriorum raptatur excessus consuetudo concubitus. Caeterum quos gratia Salvatoris sancto incorruptionis amore flammaverit, ita omnes carnalium desideriorum spinas Dominicae charitatis igne consumunt, ut nec tepens favilla vitiorum refrigerium integritatis imminuat. Legis ergo famuli licitorum usu ad illicita prolabuntur, gratiae participes dum licita contemnunt, illicita non noverunt. Sicut autem vivit in conjugii amatore peccatum, ita etiam in eo qui decimas suas et primitias tantum redhibere contentus est: necesse est enim eum dum tardat aut negligit, aut in qualitate earum, aut in quantitate, aut in quotidiana distributione peccare. Qui enim jubetur ea quae sua sunt infatigabiliter indigentibus ministrare, quamlibet ea summa fide ac devotione dispenset, tamen difficile est ut non laqueos peccatorum frequenter incurrat. In illos vero qui consilium Domini non spreverunt, sed omnem substantiam suam pauperibus forte praeerogantes, sumpta sua cruce largitorem coelestis gratiae subsequuntur, peccatum non potest dominari. Non enim eum dispensantem sacratas jam Christo opes et quasi alienas pia distributione pecunias, infidelis servandi victus cura mordebit, nec eleemosynae hilaritatem abiget moesta cunctatio: quia quod semel totum obtulit Deo, id jam alienum sine propriae necessitatis recordatione aut angusti victus timore dispergit, qui certus est, cum ad desideratam pervenerit nuditatem, multo magis a Deo se quam volucrem coeli esse pascendum. Econtrario is qui substantiam retinens mundialem, aut decimas fructuum suorum atque primitias, aut partem pecuniarum constrictus legis antiquae sanctione distribuit, licet peccatorum suorum ignem maxime hoc eleemosynae rore exstinguat, impossibile tamen est, quantavis opes suas magnanimitate dispenset, ut se ad plenum eruat a dominatione peccati, nisi forte per gratiam Salvatoris, cum re etiam ipsum affectum deposuerit possidendi. Pari modo non potest non cruento peccati imperio famulari, quicumque oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI), ex praecepto legis eruere, aut inimicum suum odio mavult habere; quia necesse eum dum talionis vicissitudine ulcisci suam optat injuriam, dum contra inimicos odii amaritudinem servat, furoris atque irae perturbatione semper accendi. Quicumque vero sub Evangelicae gratiae illuminatione versatur, ac malum non resistendo superans, sed sufferendo dexteram percutienti maxillam, etiam alteram praebere voluntarius non moratur, et volenti adversum se de tunica litigium commovere, remittit et pallium, quique diligit inimicos suos, et orat pro calumniantibus se, hic peccati repulit jugum, ac vincula dirupit (Matth. V, Hebr. VII). Non enim vivit sub lege, quae non interimit seminaria peccatorum (unde non immerito de ipsa beatus Apostolus, reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Et Dominus per prophetam: Et dedi, inquit, eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivent in eis), sed sub gratia, quae non ramos tantum nequitiae amputat, sed ipsas penitus radices noxiae voluntatis evellit.

CAPUT XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia. Quisquis ergo perfectionem Evangelicae studuerit tenere doctrinae, hic sub gratia constitutus peccati dominatione non premitur. Hoc est enim esse sub gratia, ea quae gratia mandat implere. Quicumque vero perfectionis Evangelicae plenitudini subjectus esse noluerit, non ignoret se, quamvis baptizatus sibi videatur ac monachus, non esse sub gratia, sed sub legis adhuc vinculis praepeditum, peccati pondere praegravari. Propositum namque est ejus, qui omnes a quibus receptus fuerit, gratia adoptionis assumit, non destruere, sed superaedificare; nec evacuare, sed adimplere Mosaicas sanctiones. Quod nonnulli penitus ignorantes, et consiliorum atque exhortationum Christi magnificentiam negligentes, ita praesumptivae libertatis securitate solvuntur, ut non solum Christi praecepta tamquam ardua non attingant, verum etiam ipsa illa quae illis incipientibus parvulisque Mosaica lege mandata sunt, velut antiquata contemnant, illud quod Apostolus exsecratur noxia libertate dicentes: Peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia (Rom. VI). Qui ergo nec sub gratia est, quia nequaquam ad Dominicae doctrinae culmen ascendit; nec sub lege, quia etiam ipsa illa parvula legis mandata non suscipit, hic duplici peccatorum oppressus imperio, ob hoc solum gratiam Christi percepisse se credit, ut per noxiam libertatem ab eo fieret alienus, in illud incidens quod apostolus Petrus ne incurramus enuntiat: Quasi liberi, inquit, agite, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem (I Pet. II). Beatus quoque apostolus Paulus: Vos, enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres (Galat. V), id est, ut absoluti sitis a dominatione peccati, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, id est, frustrationem legalium mandatorum credatis esse licentiam vitiorum. Haec vero libertas, quia nusquam nisi ibi sit tantum ubi Dominus commoratur, Paulus apostolus docet: Dominus, inquiens, spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Quapropter nescio utrum hunc beati apostoli sensum, sicut hi qui experti sunt sapiunt, exprimere atque elucidare potuerim: unum scio apertissime illum etiam sine expositione cujusquam omnibus reserari, qui πρακτικὴν, id est, actualem perfecte tenuerint disciplinam. Non enim laborabunt ut quod jam operando didicerunt, intelligant disputando

CAPUT XXXV. Interrogatio cur interdum jejunantes carnalibus incentivis acrius urgeamur. Germanus: Obscurissimam quaestionem et multis etiam, ut putamus incognitam, apertissime revelasti. Unde hoc quoque profectui nostro adjicias deprecamur, ut cur interdum etiam propensius jejunantibus nobis et exhaustis atque defectis, vehementiores pugnae corporis excitentur, diligenter edisseras. Nam plerumque etiam expergefacti e somno, cum deprehenderimus nos corporalis veneni contagium pertulisse, ita dejicimur conscientia, ut ne ad ipsam quidem orationem consurgere fiducialiter audeamus.

CAPUT XXXVI. Responsio, quod haec quaestio futurae Collationi debeat reservari. Theonas: Studium quidem vestrum, quo perfectionis viam non transitorie, sed principaliter atque perfecte desideratis attingere, infatigabiliter huic disputationi nos provocat inhaerere: nec enim de exteriore castimonia et circumcisione manifesta, sed de illa quae in occulto est, diligenter inquiritis, scientes in hac visibili carnis continentia, perfectionis plenitudinem non inesse, quae haberi, vel per necessitatem, vel per hypocrisim etiam ab infidelibus potest: sed illam cordis voluntariam et invisibilem puritatem quam beatus Apostolus ita praedicat: Non enim qui in manifesto Judaeus, neque quae in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in occulto Judaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II), qui solus scil. cordium secreta rimatur: tamen quia satisfieri desiderio vestro ad plenum non potest, breve enim quod superest spatium noctis, ad indagandam hanc obscurissimam non sufficit quaestionem, congruum reor ut interim differatur. Sensim enim haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto, ut a nobis proferri, ita vestris debent mentibus intimari; quae sicut propter conscientiae purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est, tradi assignarique non possunt. Non enim quaeritur quid inanium argumenta verborum, sed quid interna conscientiae fides et major vis veritatis inculcet. Et idcirco de emundationis hujus scientia atque doctrina, nec proferri aliquid nisi ab experto, nec trans fundi quidquam potest, nisi in cupidissimum valdeque sollicitum virtutis ipsius amatorem, qui non eam vacuis nudisque sermonibus suscitando, sed totis animi viribus annitendo optet attingere: scilicet non studio loquacitatis infructuosae, sed desiderio puritatis internae.