Collationes/23

E Wikisource
COLLATIO XXIII
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 22 24 

COLLATIO VIGESIMA TERTIA,[recensere]

Quae est tertia abbatis Theonae DE VELLE BONUM ET AGERE MALUM. CAPUT PRIMUM. Reversa igitur luce, cum ad perscrutandam abyssum apostolicae quaestionis summa a nobis senex compelleretur instantia, ita effatus est: Testimonia quibus probare conamini, apostolum Paulum non ex sua, sed peccatorum dixisse persona: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum hoc ago. Vel illud: Si autem quod nolo hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in membris meis peccatum. Vel quod sequitur: Condelector enim lege Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII); econtrario evidenter ostendunt peccatorum personae haec non posse omnimodis convenire, sed ad solos quae dicta sunt attinere perfectos; et eorum tantum qui apostolorum merita subsequuntur, congruere sanctitati. Caeterum quo pacto personae peccatorum hoc poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum, hoc ago? Sed nec illud quidem: Si autem quod nolo hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? Quis invitus proximo tendat insidias? Quis inevitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat, furtove decipiat, aut alterius spolia concupiscat, vel sanguinem fundat? Quinimmo, ut scriptum est, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a juventute sua (Gen. VII sec. LXX). In tantum enim omnes vitiorum amore flagrantes desiderant implere quae cupiunt, ut etiam pervigili cura opportunitatem committendi sceleris aucupentur, ac de ignominia sua et criminum cumulo gloriantes, secundum sententiam objurgantis Apostoli (Philip. III) laudem sibi quamdam de confusione conquirant. Quos etiam Jeremias propheta non solum non nolentes, nec cum requie cordis et corporis flagitiorum eos crimina perpetrare, verum etiam in tantum eos asserit laboriosis conatibus, ut ad effectum eorum perveniant, desudare, ut a lethali scelerum appetitu nec obsistentibus arduis difficultatibus revocentur; dicens: Ut iniqua agerent laboraverunt (Jerem. IX). Illud quoque quis dixerit peccatoribus convenire: Itaque ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII), quos nec mente nec carne Deo servire manifestum est? aut quemadmodum hi qui peccant corpore, mente serviunt Deo, cum vitiorum fomitem caro ex corde concipiat; et ipse auctor utriusque naturae, fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare? De corde, inquiens (Matth. XV), procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, et caetera hujusmodi. Quamobrem evidenter ostenditur hoc nullo modo de peccatorum posse intelligi personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala; et in tantum Deo nec mente nec carne deserviunt, ut ante delinquant mente quam corpore, et priusquam carnis expleant voluptatem, praeveniantur mentis cogitationumque peccato.

CAPUT II. Docet in Apostolis multa quidem fuisse bona, sed boni ipsius complementum solo voto ac desiderio, ipsos habuisse. Superest igitur ut virtutem sensus ex intimo dicentis metiamur affectu, et quid beatus Apostolus dixerit bonum, quidve comparatione ejus pronuntiaverit malum, non nuda significatione verborum, sed eodem quo ille discutiamus intuitu: intellectum quoque ejus secundum dignitatem pronuntiantes ac meritum perscrutemur. Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem ejus comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cujus qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur. Quamobrem, quid sit principaliter bonum, quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus bona, quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros, et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam, negare non possumus. Est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas [humilitas], circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta justitia; quae omnia in apostolo Paulo ejusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse dubium non est, ut virtutum potius quam verborum magisterio ab eis religio doceretur. Quid quod jugi Ecclesiarum omnium cura (II Cor. II) ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit donis, quid illud est boni cujus perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus affectum. Omnes itaque quas eum diximus habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint, tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possedit, venditis (Matth. XIII), comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem.

CAPUT III. Quod sit vere bonum quod Apostolus se perficere non posse testatur. Quid ergo est unum quod illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter praeponatur, ut spretis abjectisque omnibus solum debeat possideri, nimirum illa pars optima cujus magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio, Maria praeelegisset, ita praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa multa; paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Lucae X). Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur; et illa quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, verum etiam magna atque praeclara sunt. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicujus utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione vilissimum, et rursum auri comparatione meritum evanescit argenti: aurum quoque ipsum gemmarum collatione contemnitur, et ipsarum nihilominus quamvis insignium multitudo gemmarum unius margaritae candore superatur; ita et illa omnia merita sanctitatis, quamvis non solum ad praesens bona et utilia sint, verum etiam donum aeternitatis acquirant, tamen si divinae contemplationis meritis conferantur, vilia atque, ut ita dixerim, vendibilia censebuntur. Et ut hanc eamdem comparationem etiam Scripturarum confirmet auctoritas, nonne de universis quae a Deo creata sunt, generaliter Scriptura pronuntiat, dicens: Et ecce omnia quae fecit Deus, erant bona valde (Genes. I)? Et iterum: Universa quae fecit Deus, bona in tempore suo (Eccl. XXXIX)? Haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, verum etiam cum additamento valde bona pronuntiantur; sunt enim revera in hoc mundo commorantibus nobis ad usum vitae, aut ad corporis medicinam, aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis accommoda, vel certe in eo etiam valde bona, quod faciunt nos invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspicere, sempiternam quoque virtutem ejus, ac divinitatem (Rom. I), ex tanta tamque ordinata molitione fabricae mundialis et omnium quae in ea sunt subsistentia, contemplari; haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo comparentur, ubi bonorum nulla immutatio, nulla est verae beatitudinis formidanda corruptio. Cujus mundi beatitudo ita describitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum (Isaiae III). Magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica, si futuris ex fide repromissionibus conferantur, continuo vanitas apparebunt, dicente David: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Ps. CI). Ergo quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum nisi deitas sola, omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur, tenere hoc meritum bonitatis creatori suo collatae non possunt.

CAPUT IV. Bonitatem humanam atque justitiam non esse bonam, si divinae bonitati ac justitiae conferatur. Quod si etiam manifestioribus adhuc testimoniis hujus sententiae rationem voluerimus astruere, nonne cum multa pronuntiari bona in Evangelio legerimus, et arborem bonam, et thesaurum bonum, et bonum hominem et bonum servum, quia non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere, et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et, Euge, serve bone et fidelis (Matth. VII, XII, XV; Lucae XVIII); et utique hos omnes secundum se bonos esse non dubium sit: si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiabitur bonus, dicente Domino, Nemo bonus nisi solus Deus (Marc. X). Cujus intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, Domino ita ad eos loquente: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bonum spiritum petentibus se (Matth. VII)! Denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam vertitur, ita etiam justitia nostra divinae, collata justitiae panno menstruatae similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus menstruatae, universae justitiae nostrae (Isaiae LXIV). Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicitur ordinata per angelos in manu mediatoris (Galat. III), et de qua idem Apostolus, Itaque lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum (Rom. VII), si perfectioni evangelicae conferantur, minime bona divino pronuntiantur oraculo, ait enim: Et dedi eis praecepta non bona, et justitias in quibus non vivent in eis (Ezech. XX). Apostolus quoque ita novi lumine Testamenti gloriam legis affirmat obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est, propter excellentem gloriam (II Cor. III). Quam comparationem etiam in parte contraria, id est, in peccatorum meritis compensandis Scriptura conservat, ut eos qui multo minus impii sunt, pejorum collatione justificet, dicens: Justificata est Sodoma ex te. Et iterum: Quid enim peccavit soror tua Sodoma? Et justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Judae (Ezech. XVI). Ita igitur et universarum merita virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis comparatione fuscantur. Multos etenim sanctos quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant.

CAPUT V. Neminem summo illi bono intentum esse jugiter posse. Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum ejus, et egenum et pauperem a diripientibus eum; quis conterens molas iniquorum, et de medio dentium eorum rapinas extorquens, in ipso intercessionis opere, divinae majestatis gloriam quieta mente suspiciat [ Lips. in marg. suscipiat]? Quis alimoniam pauperibus administrans, aut advenientium turbas benevola humanitate suscipiens, in eo temporis puncto quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, immensitatem supernae beatitudinis speculetur; et cum praesentis vitae angoribus curisque concutitur, futuri saeculi statum elevato a terrenis contagiis corde prospiciat? Unde beatus David solum hoc bonum homini esse definiens, Deo jugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII). Quod etiam Ecclesiastes a nemine justorum sine querela perfici posse pronuntians: Quia non est homo justus, ait, in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccles. VII). Quis enim umquam quamvis praecipuus omnium justorum atque sanctorum, hujus corporis vinculis colligatus, summum hoc bonum ita possidere potuisse credendus est, ut numquam a divina contemplatione discedens, ne parvo quidem tempore ab eo qui solus bonus est, terrenis cogitationibus putetur affectus; qui numquam ullam cibi, ullam indumenti, aliarumve carnalium rerum gesserit curam: numquam de fratrum susceptione, de loci commutatione, de cellulae structione sollicitus, aut opem aliquam humani concupierit adjumenti, aut inopiae sterilitate vexatus illam sententiam Dominicae increpationis incurrerit: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini (Matth. VI)? Denique ipsum illum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc implere potuisse confidenter astruimus, ipso in Actibus Apostolorum discipulis attestante: Ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae (Actor. XX). Vel cum Thessalonicensibus scribens, In labore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur (II Thess. III). Quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens ejus quamvis sancta atque sublimis, non poterat non ab illa coelesti theoria intentione terreni operis aliquando divelli. Denique cum se tantis ac talibus ditari fructibus cerneret, et econtrario theoriae bonum corde pensaret, ac velut in una lance tantorum laborum profectum, in altera delectationem divinae contemplationis appenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, dum illum hinc laborum stipendia immensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societas etiam ad resolutionem carnis invitat, anxius tandem proclamat et dicit: Quid eligam ignoro, coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius; permanere autem in carne necessarium magis propter vos (Philip. I).

CAPUT VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. Cum igitur multis modis boni hujus excellentiam, cunctis etiam praedicationis suae fructibus praetulisset, tamen charitatis, sine qua nemo Dominum promeretur, contemplatione submittitur: ac propter illos quibus adhuc lac, velut nutricula, uberibus evangelicis immulgebat, divulsionem a Christo sibi quidem noxiam, sed caeteris necessariam non recusat. Etenim ad electionem hujus potissimum rei illa nimia pietatis virtute compellitur, qua pro salute fratrum suorum, si esset possibile, etiam ultimum anathematis malum optasset incurrere. Optarem enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX); hoc est, vellem ego non solum temporalibus, verum etiam perpetuis addici poenis, dummodo omnes, si fieri posset, homines Christi consortio fruerentur. Certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse, quam meam.

CAPUT VII. Quod lippis similes sunt, qui se credunt ab omni peccato immunes esse. Bonum ergo hoc summum (id est, Dei conspectu frui, et Christo jugiter inhaerere) ut perfecte Apostolus possit adipisci, dissolvi optat a corpore (Philip. I), quod caducum et multis fragilitatis suae necessitatibus impeditum non potest a Christi consortio non avelli. Impossibile est enim etiam menti quae tam crebris curis distenditur, tam molestis, tam variis angoribus praepeditur, divino frui semper intuitu. Quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, cui non aliquando ille versutus insidiator illudat? Quis ita solitudinis secreta sectatus, universorum mortalium consortia declinavit, ut numquam cogitationibus superfluis laberetur, et intuitu rerum vel occupatione actuum terrenorum ab illa quae vere sola et bona est Dei contemplatione deciderit? Quis tantum spiritus umquam potuit retinere fervorem, ut non interdum lubricis cogitationibus in ipsa quoque orationis intentione translatus, repente de coelestibus ad terrena corruerit? Quis nostrum, ut caetera pervagationum tempora praetermittam, non illo etiam momento quo Deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore collapsus, etiam per id vel invitus offendat, per quod sperabat veniam delictorum? Quis, inquam, tam exercitus [ Lips. in marg. exertus] ac vigilans est, ut dum psalmum Deo canit, numquam a Scripturae sensu ejus animus abducatur? Quis tam familiaris Deo tamque conjunctus, qui Apostolicum illud imperium, quo sine intermissione orare nos praecipit (I Thess. V), vel uno die se gaudeat exsecutum? Quae licet omnia nonnullis qui sunt crassioribus vitiis involuti, levia atque a peccato pene aliena videantur, scientibus tamen perfectionis bonum, etiam minimarum rerum multitudo gravissima est. Velut si in aliquam magnam domum multis instrumentis, vasculis, sarcinis impeditam, unum integra visuum acie perspicacem, alterum cui oculorum lumen obtuderit lippitudo, pariter ponamus ingressos, nonne cum [ Lips. in marg. et] ille cui ad videnda omnia hebes erit obtutus, nihil illic aliud esse aestimet nisi armaria, lectos, scamna, praesepia, et quidquid non tam oculis speculantis, quam manibus palpantis occurrerit; econtra hic qui clarissimo luminum vigore etiam occulta rimatus est, multa illic minutissima, et quae vix possint etiam numero comprehendi, inesse pronuntiet, quae si aliquando in unum cumulum congregentur, paucorum quae ille palpaverat magnitudinem numerositate compensent, aut etiam fortasse transcendant? Ita igitur sancti atque (ut ita dicam) videntes, quibus perfectionis est studium, etiam illa quae velut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semetipsis sagaciter deprehendunt, acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae videtur incuriae, ne tenuis quidem peccati naevo, purae candorem conscientiae fuscaverunt, multis sibi maculis videantur aspergi, si non dicam vanae cogitationis improbitas in atria mentis irrepserit, sed vel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis averterit: Si enim, inquiunt, cum sublimi homini non dicam pro vita ac salute nostra, sed etiam pro alicujus lucri commodo supplicamus, totam in eum et mentis et corporis aciem defigentes, de nutu ejus trepida exspectatione pendemus, non mediocriter formidantes, ne quod forte ineptum aut incongruum verbum misericordiam audientis avertat; tum deinde si nobis in foro aut judicum saecularium tribunalibus constitutis, assistente etiam econtra adversario, in media prosecutione atque conflictu, tussis, screatus, risus, oscitatio, somnus obrepserit, quanta in pernicie nostram vigilantissimus inimicus severitatem judicis commovebit invidia? Quanto magis cum illi occultorum omnium cognitori pro imminenti perpetuae mortis periculo supplicamus, praesertim cum e diverso callidus seductor pariter et criminator assistat, intenta atque sollicita oratione judicantis pietas imploranda est? Nec injuste non solum levi peccato, sed etiam gravissimo crimine impietatis astringitur, qui precem Domino fundens, subito a conspectu ejus quasi ab oculis non videntis nec audientis, cogitationis improbae vanitatem secutus [ Lips. in marg. cogitationis improbae vanitate securus] abscesserit. Illi autem qui oculos cordis sui contegunt crasso velamine vitiorum, ac, secundum sententiam Salvatoris, videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt (Matth. XIII), vix in recessibus pectoris sui etiam illa quae magna sunt et capitalia crimina contemplantur, nullas autem cogitationum subreptiones, sed neque illos in se lubricos occultosque pruritus qui mentem tenui atque subtili suggestione compungunt, nec captivitates animae suae possunt purgatis obtutibus intueri, sed inverecundis semper cogitationibus evagantes, nec dolere norunt, cum ab illa contemplatione, quae singularis est, distrahuntur, nec habent quod se doleant amisisse, quippe qui mentem suam ingruentibus, ut libitum est, cogitationibus expandentes, nihil habent propositum quod principaliter teneant, vel quod omnimodis concupiscant. Haec sane nos in hunc errorem causa praecipitat quia ἀναμαρτησίας, id est, impeccantiae ipsius virtutem penitus ignorantes, existimamus nullam omnino culpam ex istis otiosis ac lubricis cogitationum excursibus nos posse contrahere, sed hebetudine stupefacti et velut oculorum caecitate percussi, nihil in nobis nisi crimina capitalia contemplamur, eaque tantummodo credimus evitanda, quae legum quoque saecularium severitate damnantur, a quibus si nos immunes vel paululum senserimus, nihil nobis inesse peccati protinus arbitramur. Proinde ab illo videntium numero segregati, quia minutias multarum sordium quae intra nos aggestae sunt non videmus, nequaquam salubri compunctione mordemur, si sensum nostrum interpellaverit aegritudo tristitiae, nec dolemus vanae gloriae subtili suggestione pulsati, nec de emissa tardius vel tepidius oratione deflemus, nec reputamus ad culpam cur psallentibus vel orantibus nobis aliquid aliud quam ipsa oratio vel psalmus occurrerit; nec illud horremus, quod multa quae vel loqui vel agere coram hominibus pudet, non erubescimus vel ad horam corde concipere, quod divino patere novimus conspectui, nec pollutionem turpium somniorum larga fletuum ablutione purgamus; nec lugemus quod in ipsa eleemosynae pietate, cum vel fratrum necessitatibus subvenimus, vel alimoniam pauperibus ministramus, serenitatem nostrae hilaritatis obnubilat avara cunctatio; nec feriri nos ullo credimus detrimento, cum, derelicta memoria Dei, ea quae sunt temporalia atque corporea cogitamus, ita ut nobis Salomonis illud aptetur eloquium: Ferierunt me, sed non dolui; et deluserunt me, ego autem nescivi (Prov. XXIII).

CAPUT VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt. Econtra hi qui summam totius voluptatis et gaudii et beatitudinis suae, in divinarum ac spiritalium rerum tantum contemplatione constituunt, cum ab ea inviti vel paululum violentis cogitationibus abstrahuntur, velut quoddam in se sacrilegii genus praesenti poenitudinis puniunt ultione; ac vilissimam creaturam, ad quam sit detortus mentis intuitus, Creatori suo se praetulisse lugentes, pene dixerim impietatis sibi crimen ascribunt; et licet ad conspiciendam divinae gloriae claritatem, oculos sui cordis summa alacritate convertant, tamen etiam brevissimas carnalium cogitationum tenebras non ferentes, quidquid ab illo vero lumine mentis aspectum retrahit, exsecrantur. Denique cum hunc beatus apostolus Joannes affectum cunctis vellet infundere: Filioli, inquit, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis diligit mundum, non est charitas Dei in ipso; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum, et superbia vitae est; quae non est ex Patre, sed ex mundo est, et mundus perit et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II). Fas idiunt ergo sancti universa in quibus mundus iste versatur, sed impossibile est ut non ad ea vel brevi cogitationum rapiantur excessu, nullusque etiam nunc hominum (excepto Domino et Salvatore nostro) naturalem pervagationem mentis, ita defixus semper in Dei contemplatione continuit, ut numquam ab ea raptus mundanae cujusquam rei delectatione peccaret, dicente Scriptura: Sidera ipsa non sunt munda in conspectu ejus (Job. XXV). Et iterum: Si in sanctis suis non confidit, et in angelis suis reperit pravitatem; sive, ut emendatior translatio habet: Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus (Job. XV).

CAPUT IX. Recedere a Deo, perniciosum et praesens exitium est. Recte igitur sanctos, qui memoriam Dei stabiliter retinentes, quasi per extensas in sublimi lineas suspenso feruntur incessu, schoenobatis, quos vulgo funambulos vocant, dixerim comparandos, qui summam suae salutis ac vitae in angustissimo funiculi illius tramite collocantes, atrocissimam se mortem protinus incursuros esse non ambigunt, si vel exigua pes eorum titubatione deviaverit, aut modum illius salutaris directionis excesserit. Qui dum arte mirifica aereos gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem vestigio semitam, non cauta atque sollicita moderatione servaverint, terra quae omnibus velut naturalis est basis, et solidissimum cunctis ac firmissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi in eam praecipiti carnis pondere dilabuntur. Ita etiam indefessa illa Dei bonitas, immutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo, nobis ipsis consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti. Vae enim, inquit, eis, quoniam recesserunt a me. Vastabuntur, quoniam praevaricati sunt in me (Oseae VII). Et iterum: Vae eis cum recessero ab eis (Oseae IX). Arguet namque te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum (Jerem. II). Funiculis namque suorum peccatorum unusquisque constringitur (Prov. V). Ad quos satis competenter a Domino increpatio ista dirigitur: Ecce, inquit, omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis (Isaiae L). Et iterum: Qui incendit, inquit, malitiam, peribit ab ea (Prov. V).

CAPUT X. Quod hi qui ad perfectionem tendunt in veritate humilientur, et Dei gratia semper se sentiant indigere. Cum ergo semetipsos quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegravatos, ab illa mentis sublimitate decidere, et invitos, immo vero etiam nescientes in legem peccati mortisque traduci, atque, ut caetera praetermittam, illis saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac justis, sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari, habent profecto pro quibus ad Deum jugiter ingemiscant, habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti, non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient peccatores, et veniam veraciter pro omnibus quae quotidie superati fragilitate carnis incurrunt, ac gratiam Domini jugiter postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter effundant. Quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad ultimum vitae suae finem aestibus involutos, etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse. Experti igitur se humanis viribus desideratum finem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere, neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis sui desiderium posse conjungi, sed ab ejus intuitu captivos ad mundana traduci, ad gratiam Dei qui impios justificat convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Sentiunt enim se bonum istud quod volunt, non posse perficere; sed illud quod nolunt quodque oderunt malum, id est, cogitationum motus et curam corporalium rerum semper incurrere.

CAPUT XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. Et condelectantur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens, conatur Deo soli semper uniri; sed vident aliam legem in membris suis (Rom. VII), id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, et captivum pertrahit sensum violenta lege peccati, compellens scilicet eum, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensatione religiosae cujuspiam necessitatis impenditur, comparatione tamen illius boni quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquomodo vel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrahuntur. Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam in quem lata est aequissimi judicis illa sententia: Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum (Genes. III). Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet intuitu; quae maledicta terra in operibus nostris, post agnitionem boni et mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculei natalia virtutum semina praefocant, ne illum panem nostrum, qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis, edere absque vultus nostri sudore possimus.

CAPUT XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua. Omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subjicitur. Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui et sollicita cordis intentione percipiat. Caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur. Quam etiam legem beatus Apostolus spiritalem asserit, dicens: Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII). Spiritalis enim est lex haec quae jubet nobis ut in sudore vultus nostri comedamus illum panem verum qui de coelo descendit; sed nos carnales fecit venumdatio illa peccati. Quod ergo istud, cujusve peccatum est? Sine dubio Adae, cujus praevaricatione et (ut ita dicam) negotiatione damnosa fraudulentoque commercio venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis persuasione seductus, illiciti cibi perceptione distractam, jugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, aliquid pretii pro jactura propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a suo consequatur emptore. Quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens, a naturali libertate discessit, illique maluit semetipsum perpetua dedere servitute, a quo vetiti pomi lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione constrictus, non immerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem, cujus effectus est servus, subdidit famulatu. Quid enim aliud servile conjugium potest procreare quam servos? Quid ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino vero atque legitimo jus dominationis eripuit? Non ita. Neque enim sic ille omne peculium Dei unius fraudis dolositate pervasit, ut potentiam domini sui verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem, quamvis refugam atque rebellem, tamen jugo reprimit servitutis; sed quia qui omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant, invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit. Abhorret siquidem ab illo justitiae et pietatis auctore quidquid bonitati aequitatique contrarium est. Malum enim fuerat si concessae libertatis beneficium revocasset; injustum si liberum hominem potentia sua opprimens atque captivans, libertatis acceptae privilegium assequi non sivisset, cujus salutem in futura tunc saecula reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis plenitudo. Oportebat enim ejus sobolem tamdiu sub habita conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis liberatam in antiquum libertatis statum prioris Domini gratia pretio sui sanguinis reformaret, quam pietatis instinctu potuit etiam tunc salvare, sed noluit, quia eum decreti sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat. Vis nosse causam venditionis tuae? Audi ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime proclamantem: Quis est iste liber repudii matris vestrae quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus cui vendidi vos? Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isaiae L). Vis etiam evidenter agnoscere cur te jugo servitutis addictum redimere potentiae suae virtute noluerit? Audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis peccatorum causam voluntariae venditionis exprobrat, adjecerit: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum (Ibid.)? Sed quid huic potentissimae misericordiae ejus semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce, inquit, non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret (Isaiae LIX).

CAPUT XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Quia ergo carnales nos fecit, et spinis ac tribulis condemnavit illa Dei prima maledictio, nosque ita iniquo Pater noster venumdedit commercio, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum divulsi a memoria summi Dei, ea quae fragilitatis humanae sunt, cogitare compellimur; dum puritatis amore [natura] flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare velimus, etiam inviti plerumque compungimur, Scimus quia non habitat in carne nostra bonum (Rom. VII), id est, hujus quam diximus theoriae atque puritatis perpetua jugisque tranquillitas. Sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente legi Dei servire velimus, numquam scilicet volentes a claritate divina dimovere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum esse novimus, cogamur avelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est, illa sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus peccator excepit, et inde est quod beatus Apostolus, cum apertissime fateatur inevitabili se vel omnes sanctos peccati hujus necessitate constringi, tamen neminem eorum ob hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VI): id est, quotidiana gratia Christi omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis (in quam jugiter vel nolentes coguntur incurrere), cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur, absolvit. Videtis ergo non ex persona peccatorum, sed ex illorum qui vere sancti atque perfecti sunt, hanc beatum Apostolum prompsisse sententiam, Non enim quod volo bonum hoc facio, sed quod odi malum hoc ago (Rom. VII). Et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Ibid.).

CAPUT XIV. Objectio quod neque infidelibus, neque sanctis, competere videatur illud Apostoli: Non enim quod volo, facio bonum. Germanus: Neque eorum qui capitalibus criminibus implicantur, neque Apostoli vel illorum qui ad ejus profecere mensuram, hoc dicimus congruere posse personis, sed de his proprie hoc intelligi debere censemus qui post Dei gratiam agnitionemque veritatis a carnalibus se vitiis abstinere cupientes, antiqua adhuc consuetudine velut naturali lege in membris suis violentissime dominante, ad inolitam passionum concupiscentiam pertrahuntur. Usus enim ac frequentia delinquendi, velut lex efficitur naturalis, quae membris humanae infirmitatis inserta, affectu animae necdum plenis virtutum studiis eruditae, sed adhuc rudis ac tenerae (ut ita dixerim) castitatis, captivos rapit ad vitia, ac morti eos antiqua lege subjiciens, jugo peccati dominantis addicit, non sinens eos bonum quod diligunt puritatis adipisci, sed potius malum quod exsecrantur exercere compellens.

CAPUT XV. Responsio ad objectionem propositam. Theonas: Non parum vestra proficit opinio. Siquidem etiam vos ipsi astruere jam coepistis in illorum persona qui omnino peccatores sunt hoc penitus stare non posse, illis autem qui se a vitiis carnalibus abstinere contendunt proprie convenire. Quos quoniam a peccatorum jam numero segregastis, consequens est ut etiam fidelium atque sanctorum paulatim coetibus inseratis. Quae enim genera peccatorum istos dicitis posse committere, quibus si fuerint post gratiam baptismatis involuti, rursum per quotidianam Christi gratiam liberentur? Aut de quo mortis corpore Apostolus dixisse credendus est, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII)? Nonne manifestum est, sicut vos quoque ipsos veritas compulit confiteri, non de illis capitalium criminum membris, per quae stipendium aeternae mortis acquiritur, id est, homicidii, fornicationis, adulteriorum, ebrietatis, furtorum atque rapinarum; sed de illo praedicto, cui gratia Christi quotidiana succurrit, corpore memorari? Quisquis enim post baptismum et scientiam Dei, in illud mortis corpus irruerit, sciat se non quotidiana gratia Dei, id est, facili remissione, quam momentis singulis exoratus Dominus noster erroribus nostris donare consuevit, sed aut diuturna afflictione poenitudinis ac poenali dolore purgandum, aut certe pro his in futurum aeterni ignis suppliciis addicendum, ita eodem Apostolo pronuntiante: Nolite falli, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Aut quae est ista lex militans in membris nostris quae repugnat legi mentis nostrae, cumque nos resistentes atque captivos in legem peccati ac mortis abduxerit, eique nos fecerit carne servire, nihilominus mente legi Dei servire permittit? Nec enim hic puto legem peccati flagitia designare, aut hoc de his supra dictis intelligi posse criminibus, quae si quis facit, legi Dei mente non servit, a qua necesse est eum animo ante discedere, quam aliquid eorum carne committat. Quid est enim servire legi peccati, nisi ea quae a peccato imperantur, implere? Quod ergo peccati genus est, quo cum se tanta sanctitas atque perfectio sentiat captivari, gratia tamen Christi non ambigat liberandum, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII)? Quam, inquam, legem membris nostris inesse firmabitis quae abstrahat nos a lege Dei, et captivans lege peccati, infelices nos potius faciat quam nocentes, ut non aeternis suppliciis addicamur, sed quasi de interrupto beatitudinis gaudio suspiremus, et auxiliatorem qui nos ad id retrahat inquirentes, cum Apostolo proclamemus, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Abduci namque captivum in legem peccati, quid est aliud quam in effectu peccati atque opere permanere? Aut quod aliud principale dabitur bonum, quod sancti explere non possint, nisi id ad cujus comparationem, ut supra diximus, universa nec bona sunt? Et quidem novimus multa esse in hoc mundo bona, praecipueque pudicitiam, continentiam, misericordiam, temperantiam, pietatem; sed haec omnia et summo illi bono paria esse non possunt, et perfici non dicam ab apostolis, sed etiam a mediocribus possunt; a quibus impleta non fuerint, aut aeterno supplicio puniuntur, aut grandi, ut supra dictum est, labore poenitentiae, non quotidiana Christi gratia liberantur. Superest igitur ut hanc Apostoli sententiam soli sanctorum personae recte fateamur aptari, qui in hanc quam praediximus incurrentes quotidie peccati, non criminum, legem, de statu salutis suae certi, non praecipitantur in facinus, sed, ut saepe dictum est, de contemplatione divina ad miseriam cogitationum devoluti corporalium, verae illius beatitudinis bono plerumque fraudantur. Si enim se in hanc membrorum suorum legem quotidianis sentirent sceleribus illigari, non utique de felicitatis amissione, sed de innocentia causarentur; nec diceret Apostolus Paulus, Infelix ego homo, sed impurus aut scelestus ego homo; nec de corpore mortis hujus, hoc est de conditione mortali, sed a flagitiis atque criminibus carnis hujus vellet absolvi. Sed quia se pro conditione fragilitatis humanae senserat captivatum, id est, abductum ad sollicitudines curasque carnales quae lex peccati et mortis operatur, ingemiscens super hac, quam invitus incurrerat, lege peccati, confestim recurrit ad Christum, et praesentissima gratiae ejus redemptione salvatur. Quod ergo lex illa peccati, quae spinas ac tribulos cogitationum curarumque mortalium naturaliter gignit, etiam in Apostolici pectoris terra sollicitudinis germinarit, ista lex gratiae mox avellit. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII).

CAPUT XVI. Quid sit corpus peccati et mortis. Hoc ergo inevitabile corpus est mortis, in quod perfecti quique, qui gustaverunt quam suavis est Dominus, quotidie revoluti, sentiunt cum propheta quam malum sibi et amarum sit discedere a Domino Deo suo (Jerem. II). Hoc est corpus mortis quod a coelesti eos intuitu retrahens ad terrena deducit; quod psallentes eos atque in oratione prostratos, vel humanas effigies, vel sermones, vel negotia, vel actus facit superfluos retractare. Hoc est corpus mortis, quod aemulantes angelicam sanctitatem, et volentes Domino jugiter inhaerere, perfectionem tamen hujus boni, quia mortis corpus obsistit, invenire non possunt, sed faciunt malum quod nolunt, id est, traducuntur mente etiam ad illa quae ad profectum virtutum perfectionemque non pertinent. Denique, ut hoc de sanctis atque perfectis sibique similibus se dixisse beatus Apostolus evidenter exprimeret, digito quodammodo semetipsum tactuque designans, continuo infert: Itaque ego ipse (Rom. VII), id est, qui haec pronuntio, meae, non alterius, conscientiae latebras pando. Hoc sane locutionis genere familiariter uti Apostolus solet, si quando vult se specialiter designare, sicut ibi: Ego ipse Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi (II Cor. X); et rursum: Nisi quod ego ipse non gravavi vos (Ibid. XII); et iterum, Sed esto, ego ipse non gravavi vos (Ibid.); et alibi: Ego ipse Paulus dico vobis, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V). Et ad Romanos, Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis (Rom. IX). Potest autem non absurde etiam sic accipi, ut expressius cum emphasi pronuntiet: Itaque ego ipse (Rom. VII), id est, quem nostis esse apostolum Christi, quem tota suspicientia veneramini, quem creditis summum atque perfectum esse, et in quo loquitur Christus, cum mente serviam legi Dei, carne tamen legi peccati servire me fateor, hoc est, distentione conditionis humanae interdum de coelestibus ad terrena devolvor et ad curas humilium rerum mentis meae altitudo prolabitur, per quam peccati legem ita momentis singulis me sentio captivari, ut quamvis immobili circa legem Dei desiderio perseverem, nullo tamen modo vim hujus captivitatis evadere me posse sentio, nisi confugero semper ad gratiam Salvatoris.

CAPUT XVII. Quod sancti omnes veraciter immundos se et peccatores esse confessi sunt. Et idcirco quotidianis suspiriis sancti omnes pro hac substantiae suae fragilitate compuncti, dum cogitationum varietates et conscientiae suae latebras ac penetralia perscrutantur, suppliciter clamant: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Et illud: Quis gloriabitur castum habere cor, aut quis fiduciam habebit se mundum esse a peccato (Prov. XX)? Et iterum: Non est justus homo in terra qui faciat bonum et non peccet (Eccles. VII). Et ita infirmam hominum imperfectamque justitiam ac misericordia Dei semper indignam esse senserunt, ut unus ex his, cujus iniquitates et peccata Deus misso de altari ignito verbi sui carbone purgavit, post illam mirificam contemplationem Dei, post intuitum sublimium seraphim et revelationem sacramentorum coelestium, dicat: Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isaiae VI). Qui, sicut arbitror, labiorum suorum immunditiam nec tunc quidem fortasse sensisset, nisi veram perfectionis et integram puritatem contemplatione Dei meruisset agnoscere, cujus intuitu pollutionem suam sibi ante incognitam repente cognovit. Cum enim ait, Vae mihi quia vir pollutus labiis ego sum, de suorum hoc labiorum, non de populi pollutione, confessum, id quod sequitur manifestat: Et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Sed etiam cum orans peccatorum quasi universalium immunditiam confitetur, non iniquorum tantum, sed etiam justorum plebem generali supplicatione complectitur dicens, Ecce tu iratus es et nos peccavimus, in ipsis fuimus semper et salvabimur, facti sumus ut immundus omnes nos; tamquam pannus menstruatae, universae justitiae nostrae (Isaiae LXIV). Rogo quid evidentius hac potest esse sententia, qua non unam tantum, sed universas justitias nostras propheta complexus, et circumspiciens omnia quae vel immunda vel horrenda judicantur, quia nihil in hominum conversatione sordidius neque impurius potuit reperire, panno menstruatae eas comparare maluit?

CAPUT XVIII. Etiam justos et sanctos sine peccato non esse. Frustra ergo manifestissimae veritati spinosae objectionis acumen opponitur, sicut paulo ante dixistis: Si nemo sine peccato, nullus est sanctus; et si nemo sanctus, nullus ergo salvabitur. Hoc enim prophetae testimonio potest nodus hujus quaestionis absolvi. Ecce, inquit, tu iratus es, et nos peccavimus (Isaiae LXIV), id est, cum elatione nostri cordis vel negligentia adversatus tuo nos auxilio denudasti, confestim nos vorago absorbuit peccatorum; velut si quis splendidissimo solis diceret elemento, Ecce tu occubuisti, et nos illico tenebrosa contexit obscuritas. Et tamen hic cum sanctus peccasse se dicat, et non solum peccasse, sed etiam in ipsis semper permansisse peccatis, non desperat penitus de salute, sed subjicit: In ipsis fuimus semper et salvabimur. Hanc ego sententiam, Ecce tu iratus es et nos peccavimus, illi Apostolicae comparabo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII)? Rursum id quod propheta subjungit, In ipsis fuimus semper et salvabimur, consequentibus Apostoli congruit verbis, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Similiter etiam illud ejusdem prophetae: Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isaiae VI), videtur supra dictos sapere sermones, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Itemque quod sequitur in propheta, Et ecce volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus carbunculus sive calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce hoc tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur (Ibid.); tale est ut Pauli videatur ore prolatum, qui ait, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Videtis ergo quemadmodum omnes sancti non tam ex persona populi quam ex sua, et peccatores se veraciter fateantur, et tamen nequaquam de sua salute desperent, sed justificationis plenitudinem, quam pro conditione fragilitatis humanae consequi se posse diffidunt, de gratia Domini et miseratione praesumunt.

CAPUT XIX. Ex Dominicae precationis formula ostendit neminem sine peccato vivere. Neminem vero in hac vita, quamvis sanctum, immunem esse a debitis peccatorum, etiam magisterium nos docet Salvatoris, qui discipulis suis perfectae orationis formulam tradens, inter reliqua illa sublimia sacratissimaque mandata quae, quoniam non nisi sanctis perfectisque sunt tradita, malis et infidelibus convenire non possunt, hoc jussit interseri: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Si ergo vera haec et a sanctis profertur oratio, sicut indubitanter credere nos oportet, quis tam contumax et praesumptor, tam superbia diabolici furoris elatus poterit inveniri, qui sine peccato se esse pronuntians, non solum majorem se apostolis credat, verum etiam ipsum quasi ignorantiae aut vanitatis arguat Salvatorem, ut scilicet aut nescierit esse posse aliquos immunes a debitis, aut frustra docuerit eos quos scierit orationis istius remedio non egere? Sed cum regis sui praecepta servantes, omnes omnino sancti quotidie dicant: Dimitte nobis debita nostra; si verum dicunt, vere nemo est immunis a culpa; si autem fallunt, aeque verum est eos mendacii non carere peccato. Unde etiam ille sapientissimus Ecclesiastes universos actus et humana studia mente percurrens, sine ulla exceptione pronuntiat, Quia non est justus homo in terra qui faciat bonum et non peccet (Eccle. VII); id est, nemo in hac terra tam sanctus, tam diligens, tam intentus, vel potuit umquam vel poterit inveniri, qui vero illi ac singulari bono ita jugiter valeat inhaerere, ut non quotidie ab eo distractus se sentiat delinquere. Qui tamen cum pronuntietur immunis a noxa esse non posse, justus esse nihilominus non negatur.

CAPUT XX. Quod in ipso quoque orationis tempore peccatum declinari vix possit. Quisquis itaque τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam naturae ascribit humanae, non inanibus verbis, sed conscientiae suae testimonio nobiscum ac probatione confligat, et tunc demum se absque peccato esse pronuntiet, cum se ab hoc summo bono senserit non avulsum: immo vero quisquis considerans conscientiam suam, ut non dicam amplius, unam saltem synaxim sine ulla verbi, vel facti, vel cogitationis interpellatione se deprehenderit celebrasse, absque peccato se esse pronuntiet. Proinde quia his omnibus otiosis ac superfluis rebus volucrem humanae mentis excursum fatemur carere non posse, per hoc utique consequenter sine peccato nos non esse veraciter confitemur. Nam quantavis circumspectione unusquisque cor suum servare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui, repugnante carnis conditione, custodiet. Quanto enim magis profecerit mens humana, et ad sinceriorem contemplationis pervenerit puritatem, tanto se immundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum, et majora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac viliora despiciat.

CAPUT XXI. Quod licet agnoscamus nos sine peccato non esse, non debeamus tamen nos a Dominica communione suspendere. Plurima siquidem denotat sincerior obtutus, paritque sibi majorem reprehensionis dolorem irreprehensibilis vita, et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio attenta virtutum. Nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus; et quanto quis fuerit mente purgatior, tanto, se sordidiorem videns, magis humilitatis quam elationis invenit causas; quantoque pernicius ad sublimiora contenderit, tanto amplius praevidet sibi superesse quo tendat. Denique ille apostolorum eximius, quem diligebat Jesus, recumbens supra pectus ejus, hanc quasi ex Dominico protulit corde sententiam: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Itaque dicentes nos non habere peccatum, veritatem, id est, Christum non habentes in nobis, quid aliud proficimus, nisi ut nos hac ipsa professione ex peccatoribus sceleratos atque impios approbemus? Postremo si cordi est verius explorare utrum possibile sit humanae substantiae τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam possidere, a quibus manifestius discere poterimus, quam ab his qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et quibus vere crucifixus est mundus (Galat. V, VI)? Qui cum de cordibus suis non solum radicitus vitia universa convulserint, verum etiam peccatorum memoriam ac cogitationes conentur excludere, nihilominus tamen quotidie fideliter profitentur, ne una quidem hora macula se carere peccati. Nec tamen ex eo debemus nos a Dominica communione suspendere, quia nos agnoscimus peccatores; sed ad eam magis ac magis est, et propter animae medicinam et purificationem spiritus, avide festinandum: verumtamen ea humilitate mentis ac fide, ut indignos nos perceptione tantae gratiae judicantes, remedia potius nostris vulneribus expetamus. Alioquin nec anniversaria quidem digne est praesumenda communio ut quidam faciunt qui in monasteriis consistentes, ita sacramentorum coelestium dignitatem et sanctificationem ac meritum metiuntur, ut aestiment ea non nisi sanctos atque immaculatos debere praesumere, et non potius ut sanctos mundosque nos sua participatione perficiant. Qui profecto majorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi videntur, incurrunt; quia vel tunc cum ea percipiunt, dignos se ejus perceptione dijudicant. Multo enim justius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacro sancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum participio nos esse credamus. Quapropter ut haec intelligere et fructuose tenere possimus, misericordiam Domini, ut nos ad perficienda haec adjuvet, attentius imploremus, quae nequaquam ita ut caeterae humanae artes, praecedente quodam ratione verborum, sed actu potius et experientia praeeunte discuntur; quaeque rursum, nisi tam collationibus spiritualium virorum frequenter examinata fuerint et polita, quam documentis et quotidiana experientia sollicite ventilata, aut obsolescunt incuria, aut otiosa oblivione depereunt.