Jump to content

Collationes/7

Checked
E Wikisource
COLLATIO VII
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 6 8 

COLLATIO SEPTIMA,

[recensere]

Quae est prima Sereni abbatis. DE ANIMAE MOBILITATE ET SPIRITALIBUS NEQUITIIS. CAPUT PRIMUM. Summae sanctitatis et continentiae virum nominisque sui speculum abbatem Serenum, quem singulari sumus veneratione prae caeteris admirati, studiosorum mentibus insinuare cupientes, alias arbitramur desiderium nostrum nos explere non posse, quam si collationes ejus nostris libellis tentaverimus inserere. Cui supra omnes virtutes quae non solum in ejus actu vel motibus, sed etiam in ipso vultu per Dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut etiam se ne ipsis quidem naturalibus incentivis inquietari vel in sopore sentiret. Ad quam tamen carnis praecipuam puritatem quemadmodum gratia Dei adminiculante pervenerit, quoniam supra conditionem naturae videtur esse humanae, necessarium reor primitus explicare.

CAPUT II. Praeclarum miraculum de puritate corporis adepta, et interrogatio praedicti senis super statu cogitationum nostrarum. Hic igitur pro interna cordis atque animae castitate nocturnis diurnisque precibus, jejuniis quoque ac vigiliis infatigabiliter insistens, cum vidisset orationum suarum obtinuisse se vota, cunctosque aestus in corde suo concupiscentiae carnalis exstinctos, velut suavissimo gustu puritatis accensus, in majorem sitim zelo castitatis exarsit, et intentioribus coepit jejuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis hujus quae interiori homini suo dono Dei fuerat attributa, ad exterioris hominis etiam puritatem eatenus perveniret, ut ne ipse quidem vel illo simplici ac naturali motu qui etiam in parvulis atque lactantibus excitatur, ulterius pulsaretur, indepti scilicet muneris experimento, quod se noverat non laborum merito, sed Dei gratia consecutum, ardentius animatus ad hoc quoque similiter obtinendum; credens multo facilius hos stimulos carnis radicitus Deum posse convellere, quos etiam humanae artis industria nonnumquam solet quibusdam poculis vel medicamentis, seu ferri sectione detrahere, quandoquidem illam spiritus puritatem quae sublimior est, quamque impossibile est humano labore vel studio comprehendi, suo munere contulisset. Cumque petitioni coeptae supplicatione jugi ac lacrymis indefessus insisteret, adveniens ad eum angelus in visione nocturna ejusque velut aperiens uterum, quamdam ignitam carnis strumam de ejus visceribus avellens ac projiciens, suisque omnia, ut fuerant, locis intestina restituens: Ecce, inquit, incentiva carnis tuae abscissa sunt, et obtinuisse te noveris hodierna die, perpetuam corporis puritatem, quam fideliter poposcisti. Haec de gratia Dei, quae memorato viro peculiariter attributa est, breviter dixisse sufficiat. Caeterum de illis virtutibus, quas cum reliquis summis viris communiter possidebat, aliquid commemorari superfluum puto, ne specialis super nomine hujus ista narratio aliis demere videatur id quod de isto singulariter praedicatum fuerit. Hunc igitur summo desiderio collationis ejus atque institutionis accensi, diebus Quadragesimae videre curavimus. Qui cum a nobis de qualitate cogitationum nostrarum et interioris hominis statu tranquillissima compellatione quaesisset, vel quid nobis ad ejus puritatem tanti temporis eremi habitatio contulisset, his eum querimoniis adorsi sumus.

CAPUT III. Responsio nostra super animae mobilitate. Supputatio temporum ac solitudinis habitatio, cujus contemplatione conjicis interioris hominis perfectionem nos consequi debuisse, hoc solummodo contulit nobis, ut disceremus quid esse nequeamus, non tamen fecit esse quod esse contendimus; nec enim aut desideratae puritatis fixam stabilitatem aut robur aliquod firmitatis nos ac scientiae novimus assecutos, sed tantummodo confusionis ac pudoris augmenta. Etenim cum omnium disciplinarum meditatio ad hoc quotidianis studiis exerceatur atque perficiatur, ut a tepidis rudimentis ad peritiam certam stabilemque perveniens, incipiat nosse quae primitus vel ambigue noverat, vel penitus ignorabat, et firmo (ut ita dixerim) gradu in illius disciplinae qualitate procedens, perfectae in ea ac sine ulla jam difficultate versetur; econtrario me in hujus puritatis studio laborantem id solummodo profecisse reperio, ut sciam quid esse non possim: ex quo nihil mihi aliud sentio quam luctum tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrymarum, nec tamen esse desinam quod esse non debeo. Et idcirco quid profuit didicisse quod summum est, si cognitum nequeat apprehendi? Nam cum directionem cordis ad destinatam contemplationem pertendere senserimus, insensibiliter mens inde revoluta ad priores evagationes impetu vehementiori prolabitur, et ita quotidianis distentionibus occupata innumeris captivitatibus incessanter abducitur, ut propemodum jam desperetur a nobis desiderata correctio, et superflua haec observantia videatur. Siquidem per momenta singula lubricis discursibus animus evagatur. Cumque ad timorem Dei, vel contemplationem reducitur spiritalem, priusquam firmetur in ea, rursus fugacius evanescit. Cumque eum velut expergefacti deprehenderimus ab intentione proposita deviasse, atque ad illam theoriam, unde discesserat, reducentes, voluerimus tenacissima cordis intentione, velut quibusdam vinculis obligare, in ipso conatu nostro ocius quam anguilla de recessibus mentis elabitur. Ob quam rem quotidianis hujusmodi observationibus aestuantes, nec tamen ex ipsis aliquod nostro cordi stabilitatis robur accessisse cernentes, ad hanc opinionem fracti desperatione transducimur, ut non nostro jam, sed naturae vitio has animae pervagationes humano generi inesse credamus.

CAPUT IV. Disputatio senis de statu animae ac virtute ejus. Serenus: Periculosae praesumptionis est, necdum rebus recte discussis, nec certa ratione collecta, de natura cujuslibet rei proponere, definire, ac de fragilitatis suae consideratione capere conjecturam, nec de statu et qualitate ipsius disciplinae vel de aliorum experientia proferre sententiam. Nec enim si quis ignarus natandi, sciens pondus corporis sui ferre aquarum liquorem non posse, experimento suae voluerit imperitiae definire neminem penitus posse liquidis elementis solida carne circumdatum sustineri, idcirco vera ejus opinio judicanda est, quam secundum experientiam suam visus est protulisse, cum hoc non solum non esse impossibile, sed etiam perfacile ab aliis fieri, ratione certissima et oculorum fide non dubia comprobetur. Νοῦς itaque, id est, mens, ἀεὶ κινητὸς, καὶ πολὺ κινητὸς, id est, semper mobilis, et multum mobilis definitur. Quod etiam in sapientia, quae dicitur Salomonis, scriptum est, Γηίνον οἴκημα βαρύνει νοῦν πολὺ φροντίζοντα, id est, Terrenum habitaculum aggravat mentem multa cogitantem (Sap. IX). (Vid. lib. VIII Institut. c. IX.) Haec igitur pro conditione naturae numquam potest otiosa consistere, sed necesse est eam, nisi provisum habuerit ubi suos exerceat motus, et in quibus jugiter occupetur, propria mobilitate discurrere, et per omnia volitare, donec longo exercitio, usuque assuefacta diuturno, quod vos incassum dicitis laborare, experiatur et discat quas memoriae suae materias debeat praeparare, erga quas circumagat indefessos volatus, et immorando robur acquirat, et ita praevaleat adversas inimici suggestiones, quibus distrahebatur, extrudere, atque in illo quem desiderat statu et qualitate durare. Non ergo hanc evagationem cordis nostri vel naturae humanae, vel Deo creatori ejus, debemus ascribere. Vera est enim Scripturae sententia, quia Dominus hominem fecit rectum, et ipsi quaesierunt cogitationes malas (Eccle. VII). A nobis ergo earum qualitas pendet. Quia cogitatio bona, inquit, scientibus eam appropinquat, vir autem prudens inveniet eam. Quidquid autem ut inveniri possit nostrae prudentiae industriaeque subjectum est, si non fuerit inventum, sine dubio nostrae desidiae vel imprudentiae, non naturae vitio reputandum est. Cui sensui Psalmista quoque congruit, dicens: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine, ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII). Videtis ergo in nostra ditione consistere, ut sive ascensus, id est, pertingentes ad Deum cogitationes, sive descensus, ad terrena scilicet et carnalia corruentes, in nostris cordibus disponamus. Quae si non in nostra potestate consisterent, nec Pharisaeos Dominus increpasset: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX)? Nec per prophetam praecepisset, dicens: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Isa. I). Et: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae (Jerem. IV)? Nec in die judicii earum qualitas, quemadmodum operum exigetur a nobis, ita per Isaiam Domino comminante, Ecce ego, inquit, venio ut congregem opera et cogitationes eorum cum omnibus gentibus et linguis (Isa. LXVI). Sed nec condemnari quidem earum testimonio vel defendi in illo terribili atque metuendo examine, secundum beati Apostoli sententiam, meremur, ita dicentis, Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum (Rom. II).

CAPUT V. De perfectione animae ad similitudinem evangelici centurionis assumptae. Hujus ergo perfectae mentis figura per illum evangelicum centurionem pulcherrime designatur, cujus virtus atque constantia, qua non quibuslibet ingruentibus cogitationibus abducebatur, sed pro suo judicio vel admittebat bonas, vel contrarias absque ulla difficultate pellebat, hac tropica significatione descripta est: Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit (Matth. VIII). Si igitur nos quoque viriliter adversus perturbationes et vitia dimicantes potuerimus ea ditioni nostrae discretionique subjicere, ac militantes in carne nostra exstinguere passiones, vel instabilem cogitationum nostrarum cohortem rationis imperio subjugare, ac Dominicae crucis salutari vexillo dirissimas adversariarum potestatum turbas a terminis nostri pectoris propulsare, pro tantorum meritis triumphorum, ad spiritalis hujus centurionis ordinem provehemur, quem in Exodo quoque per Moysen mystice legimus designatum: Constitue tibi chiliarchas et centuriones, et quinquagenarios et decanos (Exod. XVIII). Et ita nos quoque dignitatis hujus apice sublimati, habebimus hanc imperandi potestatem atque virtutem, qua non quibus nolumus cogitationibus abducamur, sed his quibus spiritaliter delectamur immorari vel inhaerere possimus, malis quidem suggestionibus imperantes, Abite, et abibunt; bonis vero dicemus: Venite, et venient. Servo quoque nostro, id est, corpori, ea quae castitatis vel continentiae sunt similiter injungemus, et sine ulla contradictione deserviet, non jam suscitans nobis adversos concupiscentiae stimulos, sed omnem exhibens spiritui famulatum. Hujus centurionis qualia arma sint, vel ad quae praeliorum exercitia praeparentur, audi beatum Apostolum praedicantem: Arma, inquit, militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo. Dixit qualia sint, id est, non carnalia nec infirma, sed spiritalia et potentia Deo. Deinde ad quos sint exercenda [ Lips. in marg. exerenda] conflictus consequenter insinuat: Ad destructionem munitionum cogitationes purgantes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivantes omnem intellectum in obedientiam Christi, et praeparati ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit primum vestra obedientia (II Cor. X). Quae quidem quia sigillatim percurrere sicut necessarium, ita etiam alterius temporis est. Armorum tantummodo volo vobis genera proprietatesque patefacere, quibus nos quoque si volumus bella Domini praeliari, et inter centuriones evangelicos militare, accincti jugiter debemus incedere: Sumite, inquit, scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ergo fides est scutum quae excipiens ardentissima libidinum tela, metu futuri judicii et coelestis regni credulitate mortificat. Et loricam, inquit, charitatis (Ephes. VI). Ipsa nempe est quae vitalia pectoris nostri circumdans atque communiens, lethalibus perturbationum objecta vulneribus, contrarios retundit ictus, nec ad interiorem hominem nostrum jacula diaboli penetrare permittit. Omnia enim suffert, omnia patitur, omnia sustinet (II Cor. XIII). Et galeam spem salutis. Galea capitis est munimen. Quia ergo caput nostrum est Christus, debemus istud semper spe futurorum bonorum velut inexpugnabili galea in cunctis tentationibus ac persecutionibus communire, et principaliter fidem ejus illaesam atque integram custodire. Aliis enim membris truncatum quempiam licet debilem, possibile tamen est utcumque superesse. Sine capite vero nemini vel brevis vitae spatium prorogatur. Et gladium spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI). Penetrabilius namque est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Hebr. IV), dividens scilicet et abscindens quidquid in nobis carnale terrenumve repererit. Quibus armis quisquis fuerit communitus, ab hostium semper telis ac depopulatione defensus, non ut captivus ac subditus ad hostilem cogitationum terram constrictus depraedantium vinculis abducitur, nec audiet per prophetam, Quare inveteratus es in terra aliena (Baruch. III)? sed quasi triumphator ac victor in illa qua voluerit cogitationum regione consistet. Vis etiam ipsum robur ac fortitudinem centurionis hujus, quibus haec arma, quae praediximus, non carnalia, sed potentia Deo gestat, agnoscere? Audi ipsum regem viros fortes ad spiritalem militiam congregantem, quo eos delectos signet ac probet. Infirmus, inquit, dicat: Quia fortis sum ego; et qui patiens est, sit pugnator (Joelis III). Videtis ergo bella Domini praeliari, nisi patientes infirmosque non posse: illa proculdubio infirmitate qua fundatus ille noster evangelicus centurio cum fiducia loquebatur: Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et iterum, Virtus autem in infirmitate perficitur (II Cor. XII). De qua infirmitate unus prophetarum, Et erit, inquit, qui infirmatur in vobis sicut domus David. Patiens etiam haec bella praeliabitur (Zach. XII). Nempe illa patientia de qua dicitur, Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, recipiatis remunerationem (Hebr. X).

CAPUT VI. De perseverantia erga cogitationum custodiam. Debere tamen ac posse nos Deo cohaerere, et experientia propria deprehendimus, si mortificatas voluptates ac desideria mundi hujus habeamus abscissa; et illorum auctoritate docebimur, qui Domino colloquentes fiducialiter dicunt, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII); et, Adhaesi testimoniis tuis, Domine (Psal. CXVIII); et, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII); et, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI). Non ergo debemus his evagationibus animae fatigati ab hoc studio relaxari: Qui enim colit terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate (Prov. XXVIII). Nec ab intentione hujus observantiae perniciosa desperatione frangamur, quia In omni sollicito inest amplius. Nam qui suavis et sine dolore est, in egestate erit (Prov. XIV). Et iterum: Vir in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI). Nec non etiam Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI). Nulla namque virtus sine labore perficitur, nec ulli possibile est ad istam quam cupitis stabilitatem mentis sine ingenti contritione cordis conscendere: Homo enim ad laborem nascitur (Job. V). Qui ut in virum perfectum possit occurrere in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV), majori intentione necesse est semper esse pervigilem, jugique sollicitudine desudare. Ad cujus tamen mensurae plenitudinem nemo perveniet alias in futurum, nisi qui praemeditatus et imbutus ea fuerit in praesenti, eamque adhuc in hoc saeculo positus praelibaverit, Christique membrum pretiosissimum designatus, arrham compaginis illius per quam corpori ejus valeat copulari in hac carne possederit, unum dumtaxat desiderans, unum sitiens, ad unum omnes non solum actus suos, verum etiam cogitationes semper intendens, ut illud quod in futurum dicitur de beata conversatione sanctorum, jam subarrhatum teneat in praesenti, id est, sit ei Deus omnia in omnibus.

CAPUT VII. Interrogatio de mobilitate animae, et impugnatione nequitiarum coelestium. Germanus: Posset forsitan haec volubilitas mentis aliquantenus coerceri, si eam non tantus adversariorum numerus circumvallans ad ea quae non vult, immo quo illam quoque suae naturae mobilitas rapit, indesinenter impelleret. Quam cum tam innumerabiles, tam potentes, tamque terribiles circumagant inimici, resisti illis ab hac praesertim fragili carne impossibile crederemus, nisi ad hanc opinionem vestris sententiis velut coelestibus animaremur oraculis.

CAPUT VIII. Responsio super adjutorio Dei et liberi arbitrii potestate. Serenus: Adversarios nobis quidem jugiter insidiari, quicumque interioris hominis experti sunt pugnas, dubitare non possunt. Sed ita dicimus hos nostris profectibus adversari, ut eos tantummodo incentores malorum, non etiam impulsores esse credamus. Caeterum nullus hominum posset omnino vitare peccatum quodcumque illi in cordibus nostris inurere [ Lips. in marg. ingerere] voluissent, si eis quemadmodum ad suggerendum, ita et ad compellendum facultas violenta suppeteret. Quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita et in nobis virtus respuendi sive acquiescendi libertas est attributa. Quorum tamen potentiam et impugnationes si pertimescimus, etiam protectiones atque adjutoria Dei econtrario conferamus, de quo dicitur, Major est enim qui in nobis est, quam qui in hoc mundo (I Joan. IV). Cujus auxilia multo vehementiore militant virtute pro nobis, quam adversum nos eorum multitudo confligit. Nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed etiam fautor atque impulsor est Deus; ita ut nonnumquam nos etiam invitos et ignorantes attrahat ad salutem. Constat ergo neminem posse a diabolo decipi, nisi illum qui praebere illi maluerit suae voluntatis assensum. Quod Ecclesiastes his verbis evidenter expressit: Quia enim non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominum in ipsis, ut faciant malum (Cap. VIII). Ergo manifestum est hinc unumquemque delinquere, quod ingruentibus cogitationibus pravis non confestim repulsam contradictionis objiciat. Nam resistite ei, inquit, et fugiet a vobis (Jac. IV).

CAPUT IX. Interrogatio super animae ac daemonum conjunctione. Germanus:Quod istud, quaeso, est animae cum istis spiritibus nequam tam indiscretum permixtumque consortium, quo sic eidem non dicam jungi, sed uniri possint, et alloqui eam insensibiliter, et inseri, atque inspirare illi quaecumque voluerint, et ad ea quae placuerint eam valeant instigare, ejusque cogitationes ac motus videant atque perlustrent: tantaque inter ipsos ac mentem unitas fiat, ut sine Dei gratia, quid ex illorum incitamento, quid ex nostra voluntate procedat, discerni pene non possit?

CAPUT X. Responsio in quem modum spiritus immundi humanis mentibus copulentur. Serenus: Non mirum est posse spiritum spiritui insensibiliter conjugari, et occultam suadendi vim ad ea quae libita fuerint exercere. Est enim inter eos sicut inter homines quaedam substantiae similitudo atque cognatio. Siquidem definitio quae de natura animae assumitur, non incongrue etiam illorum substantiae similitudini coaptatur. Altrinsecus vero eos sibi inseri vel uniri, ita ut capax alter alterius esse possit, omnimodis impossibile est. Hoc namque solummodo deitati, quae sola incorporea simplexque natura est, rectissime tribuitur.

CAPUT XI. Objectio, utrum possint spiritus immundi eorum quos suppleverint animabus inseri vel uniri. Germanus: Huic rationi satis arbitramur esse contrarium illud quod videmus in arreptitiis fieri, cum afflati spiritibus immundis loquuntur et agunt ea quae nesciunt. Quomodo ergo animas illorum spiritibus illis non credamus uniri, quorum videmus illas velut organum factas, et, derelicto naturali statu, ad illorum motus affectusque transire, ita ut jam non suas, sed illorum voces et gestus voluntatesque depromant?

CAPUT XII. Responsio quemadmodum energumenis immundi spiritus dominentur. Serenus: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium, id quod dicitis in energumenis fieri, cum spiritibus immundis arrepti loquuntur, vel agunt ea quae nolunt, vel ea quae ignorant proferre coguntur. Non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. Quidam enim sic afflantur, ut nequaquam ea quae gerunt vel loquuntur intelligant, quidam vero norunt et postea recordantur. Quod fieri per infusionem spiritus immundi non ita putandum est, ut in animae ipsius penetrans substantiam, et velut unitus ei, et quodammodo indutus ea, sermones ac verba per os patientis emittat. Nullo namque modo istud ab eis fieri posse credendum est. Nec enim per aliquam animae diminutionem, sed per corporis debilitatem hoc evenire manifesta ratione deprehenditur, cum scilicet in illis membris in quibus vigor animae continetur, immundus spiritus insidens, eisque importabile atque immensum pondus imponens, obscuritate teterrima intellectuales ejus obruit et intercipit sensus. Quod nonnumquam etiam vini febrisque vitio, seu nimii frigoris, aliisque valetudinibus extrinsecus supervenientibus videmus accidere. Quod ne beato Job diabolus, qui carnis ejus acceperat potestatem, moliretur inferre, praecepto Domini prohibetur, dicentis: Ecce trado eum in manus tuas, tantum animam ejus custodi (Job. II), id est, tantummodo eum amentem ne facias, debilitato animae domicilio, et intellectu invaso, aut rationis organo, per quam eum tibi resistere necesse est, sauciato: neque obruas intellectum ac sapientiam resistentis, principale scilicet cordis ejus tuo pondere praefocans.

CAPUT XIII. Quod spiritus spiritui penetrabilis esse non possit, sed incorporeo soli Deo. Nec enim si crassae huic solidaeque materiae, id est, carni spiritus admiscetur, quod fieri facillime potest, idcirco et animae, quae itidem spiritus est, ita uniri posse creditur, ut eam quoque similiter suae naturae reddat capacem. Quod soli est possibile Trinitati, quae sic universae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam illabi ei, et velut incorporea corpori possit infundi (Vide notata superius ad cap. 10). Licet enim pronuntiemus nonnullas esse spiritales naturas, ut sunt angeli, archangeli caeteraeque virtutes, ipsa quoque anima nostra, vel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimanda sunt. Habent enim secundum se corpus quo subsistunt, licet multo tenuius quam nos. Nam sunt corpora secundum Apostoli sententiam ita dicentis: Et corpora coelestia et terrestria (I Cor. XV), et iterum: Seminatur corpus animale, exsurgit corpus spiritale (I Cor. XV). Quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum, nisi solum Deum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spiritales atque intellectuales esse substantias, eo quod solus totus et ubique et in omnibus sit, ita ut et cogitationes hominum et internos motus atque abdita mentis universa inspiciat atque perlustret. De ipso siquidem solo pronuntiavit beatus Apostolus dicens: Vivus est enim sermo Dei et efficax, et acutior super omnem gladium ancipitem, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum, ac discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV). Et B. David inquit: Qui fingit sigillatim corda eorum (Psal. XXXII). Et iterum: Ipse enim novit occulta cordis (Psal. XXXIII). Job quoque: Qui solus nosti corda filiorum hominum.

CAPUT XIV. Objectio qua daemones credi debent cogitationes hominum pervidere. Germanus: Hac ratione qua dicis ne cogitationes quidem nostras intueri isti spiritus possunt. Quod existimare valde putamus absurdum, dicente Scriptura, Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te (Eccles. X). Et iterum, Cum diabolus misisset in cor Simonis Iscariotis ut traderet Dominum (Joan. XIII). Quomodo ergo credi potest non patere eis cogitationes nostras, quarum seminarium pro parte maxima ipsis immittentibus atque instigantibus sentimus oboriri?

CAPUT XV. Responsio quid possint daemones in cogitationibus hominum, quidve non possint. Serenus: Nulli dubium est quod possint spiritus immundi cogitationum nostrarum attingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est, ex nostris dispositionibus aut verbis et studiis in quae propensius conspexerint nos inclinari. Caeterum illas quae necdum de internis animae prodierunt, adire omnino non possunt. Ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae vel quemadmodum susceptae sint, non per ipsius animae naturam, id est, per illum interiorem motum in medullis, ut ita dixerim, latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt, utputa cum suggesserint gastrimargiam, si viderint monachum ad fenestram aut ad solem oculum curiosius erexisse, vel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum. Si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse, seu viderint carne commotum, aut certe non ut oportuit adversus suggestionis immundae suspirasse lasciviam, intelligunt in penetralibus animae libidinis jaculum fuisse defixum. Si in incitamenta tristitiae, si irae, si furoris admoverint, utrumnam cordi insederint gestu corporis et sensibili commotione dignoscunt, cum scilicet eum vel infremuisse tacitum, vel cum quadam indignatione suspirasse, si vultum consideraverint quodam pallore aut rubore mutasse, et ita subtiliter cuinam quis sit vitio deditus deprehendunt. Illo namque unumquemque nostrum delectari certa ratione cognoscunt, ad cujus instigationem mox quodam nutu vel motu corporis consensum convenientiamque ab eo praestitam fuisse perviderint. Quae ab illis aereis virtutibus ita deprehendi non mirum est, cum hoc a prudentibus quoque viris saepissime fieri videamus, ut scilicet interioris hominis statum de figura et vultu seu qualitate exterioris agnoscant. Quanto ergo certius haec ab his poterunt deprehendi, quos utique, ut spiritalis naturae, multo subtiliores ac sagaciores hominibus esse non dubium est!

CAPUT XVI. Similitudo, qua spiritus immundi cogitationes hominum doceantur agnoscere. Quemadmodum enim nonnulli latrones in his domibus quas furtim aggredi cupiunt, occultas hominum solent explorare substantias, qui per tetras noctis tenebras caute [cauta] spargentes manu minutias arenarum, reconditas opes quas visu pervidere non possunt, tinnitu quodam vel strepitu ad arenarum lapsum respondente deprehendunt, ac sic ad certissimam rei vel metalli cujusque notitiam quadam elicitae vocis proditione perveniunt: ita hi quoque ut thesaurum nostri cordis explorent, velut arenas quasdam, suggestiones nobis noxias inspargentes, cum secundum earum qualitatem affectum corporeum viderint emersisse, velut quodam de intimis conclavibus prodeunte tinnitu, quid sit reconditum in abditis interioris hominis recognoscunt.

CAPUT XVII. Quod non singuli quique daemones universas hominibus ingerant passiones. Hoc tamen nosse debemus, non omnes daemones universas hominibus inurere passiones, sed unicuique vitio certos spiritus incubare, et alios quidem immunditiis ac libidinum sordibus oblectari, alios blasphemiis, alios irae furorique peculiaribus imminere, alios pasci tristitia, alios cenodoxia superbiaque mulceri, et unumquemque illud vitium humanis cordibus, quo ipse gaudet, inserere; sed nec cunctos pariter suas ingerere pravitates, sed vicissim, prout temporis, vel loci, vel suscipientis opportunitas provocaverit.

CAPUT XVIII. Interrogatio, an inter daemones impugnationis ordo ac vicissitudinis disciplina servetur. Germanus: Ergo credendum est inter eos ordinatam et (ut ita dixerim) disciplinatam esse nequitiam, ut quidam vicissitudinis ab eis ordo servetur, ac rationabilis geratur impugnationis incursio; cum constet nec modum nec rationem nisi inter bonos atque honestos posse subsistere, secundum illam Scripturae sententiam: Quaeres sapientiam apud malos, et non invenies (Prov. XIV, sec. LXX), et: Inimici nostri insensati (Deuter. XXXII, sec. LXX). Illud etiam: Non est sapientia, non est fortitudo, nec est consilium apud impios (Proverb. XXI, sec. LXX).

CAPUT XIX. Responsio, in quem modum concio daemonum super vicissitudinis impugnatione subsistat. Serenus: Non esse inter malos perpetuam in omnibus consensionem, nec posse perfectam stare concordiam etiam in illis ipsis vitiis quibus communiter oblectantur, certa definitio est; numquam enim poterit, quemadmodum dixistis, in rebus indisciplinatis disciplina modusque servari. In nonnullis tamen, ubi scilicet vel operationis communio, vel necessitas exigit, seu cujusdam lucri invitat consortium, necesse est eos temporalem commodare consensum. Quod esse in hac militia nequitiae spiritalis manifestissime pervidemus, ut non solum tempora inter se vicissitudinesque custodiant, sed etiam locis quibusdam specialiter inhaerere, eaque jugiter obsidere noscantur. Nam quia necesse sit eos immutatis tentationibus certisque vitiis atque temporibus exercere impugnationes suas, hinc liquido comprobamus quia nullus potest simul cenodoxiae vanitate deludi, et concupiscentia fornicationis exuri; nec potest tumida inflari elatione superbiae spiritalis, et carnalis gastrimargiae pariter humilitate submitti. Nec potest quis cachinnis fatuis risuque dissolvi, et iracundiae sub eodem tempore stimulis incitari, seu certe edacis tristitiae moerore suppleri, sed necesse est unumquemque spiritum ita sigillatim impugnationem mentis arripere, ut cum aut victus abscesserit, alii eam spiritui cedat acrius impugnandam, aut certe si victor exstiterit, alteri nihilominus tradat similiter illudendam.

CAPUT XX. Quod non sint unius fortitudinis contrariae potestates, nec tentandi facultas in eorum sit arbitrio collocata. Illud etiam nequaquam ignorare debemus, non esse omnes ejusdem ferocitatis et desiderii, sed ne unius quidem fortitudinis atque nequitiae; et incipientibus quidem atque infirmis non nisi infirmiores spiritus in certamine comparari, et his nequitiis spiritalibus superatis, gradatim semper adversus athletam Christi robustior pugna succedet. Pro comparatione siquidem virium ac profectus humani, etiam difficultas colluctationis augetur. Nullo enim modo quilibet sanctorum sufficeret talium tantorumque hostium sufferre nequitiam, vel insidiis eorum posset occurrere, sed nec crudelitatem quidem ac saevitiam sustinere, si non certamini nostro clementissimus arbiter atque agonotheta praesidens Christus, et exaequaret colluctantium vires, et immoderatos eorum repelleret ac refrenaret incursus, faceretque cum tentatione exitum, ut sustinere possimus.

CAPUT XXI. Quod daemones cum hominibus non sine suo labore confligant. Hanc autem colluctationem illos non sine suo credimus labore conficere. Habent namque etiam ipsi in suo conflictu quamdam anxietatem et tristitiam, et maxime cum fuerint validioribus aemulis, id est, viris sanctis perfectisque congressi. Alioquin jam non conflictus nec colluctatio, sed simplex tantum, et, ut ita dixerim, secura illis esset hominum attributa deceptio. Et quomodo staret illud Apostoli quod dicit, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et illud: Sic pugno non quasi aerem verberans (I Cor. IX). Et iterum, Bonum agonem certavi (II Tim. IV). Ubi enim agon dicitur, et certamen, et pugna, seu colluctatio, necesse est et utrimque sudor, et labor, et sollicitudo subeatur, et aequaliter illos vel super dejectione maneat dolor atque confusio, vel de victoria gaudium consequatur. Ubi vero alio cum sudore luctante, alius cum otio ac securitate confligit, et ad dejiciendum aemulum sola pro viribus utitur voluntate, non pugna dicenda est, nec colluctatio, neque certamen, sed iniqua quaedam et irrationabilis oppugnationis oppressio. Sed plane laborant et ipsi non minus impugnantes humanum genus, et desudant ut praevaleant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere victoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX). Et, Convertetur dolor ejus in caput ejus (Psal. VII). Et iterum: Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit, apprehendat eum et in laqueum cadat (Psal. XXXIV), in ipsum scilicet quem super hominum deceptione molitur. Dolent igitur etiam ipsi non minus; et quemadmodum nos elidunt, ipsi quoque similiter eliduntur, nec victi sine confusione discedunt. Quas eorum ruinas atque conflictus ille qui sanos interioris hominis oculos possidebat quotidie cernens, vidensque eos supergaudere ruinis et casibus singulorum, ac timens ne de se quoque eveniret eis ista laetitia, Dominum deprecatur: Illumina, inquiens, oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; ne quando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum. Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero (Psal. XII). Et: Deus meus, ne supergaudeant mihi, ne dicant in cordibus suis, Euge, euge animae nostrae; nec dicant, Devorabimus eum (Psal. XXXIV); et: Frenduerunt super me dentibus suis. Domine, quando respicies (Ibid.)? insidiatur enim in abscondito, ut leo in cubili suo, insidiatur ut rapiat pauperem. Et, Quaerit a Deo escam sibi (Psal. CIII). Qui rursum cunctis conatibus expensis, cum deceptionem nostram non potuerint obtinere, super cassato labore suo, necesse est ut confundantur et erubescant qui quaerunt animas nostras, ut auferant eas, induantur confusione et pudore qui cogitant nobis mala (Ps. XXXIV). Jeremias quoque, Confundantur, inquit, illi, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos iram furoris tui, et duplici contritione contere eos (Jerem. XVII). Nulli etenim dubium est, cum a nobis fuerint superati, contritione eos duplici conterendos; primum quod hominibus expetentibus sanctitatem, illi eam possidentes amiserint, causaque exstiterint perditionis humanae; deinde quod spiritales substantiae fuerint a carnalibus terrenisque devictae. Has igitur ruinas hostium suasque victorias intuens unusquisque sanctorum cum exsultatione proclamat: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos, et non convertar donec deficiant: confringam eos nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos (Psal. XVII). Contra quos etiam orans idem Propheta, Judica, inquit, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me; apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi, effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me, dic animae meae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV). Quos cum, subditis et exstinctis universis passionibus, vicerimus, merebimur illam benedictionis vocem consequenter audire, Exaltetur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt (Mich. V). Haec igitur omnia et his similia sacris inserta voluminibus legentes sive canentes, nisi contra istas nequitias spirituales quae nobis insidiantur diebus ac noctibus acceperimus fuisse conscripta, non modo ex eis aedificationem ullam lenitatis et patientiae consequemur, sed etiam dirum quemdam atque contrarium evangelicae perfectioni concipiemus affectum. Non solum enim docebimur non orare pro inimicis nostris, nec diligere eos, sed etiam detestari illos implacabili odio provocabimur, maledicere eis atque orationem adversus eos indesinenter effundere. Quae tali spiritu prolocutos fuisse viros sanctos et amicos Dei intelligere perquam scelestum est ac profanum, quibus ante adventum Christi idcirco non est lex posita, eo quod transcendentes mandata ejus, evangelicis parere praeceptis et apostolicae perfectioni studere, praevenientes dispensationem temporis, maluerunt.

CAPUT XXII. Quod non sit potestas nocendi in arbitrio daemonum collocata. Non habere autem eos potestatem quemquam hominum laedendi, exemplum beati Job manifesta ratione demonstrat (Job. II), ubi non amplius eum tentare audet inimicus quam divina ei dispensatione conceditur, et confessio eorumdem spirituum evangelicis monumentis inserta testatur dicentium, Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII). Qui multo magis credendi sunt in nullum hominum qui ad imaginem Dei creati sunt introire pro arbitrio suo posse, cum in animalia immunda ac muta ingrediendi absque Dei permissu non habuerint potestatem. Caeterum nemo posset, non dicam juvenum quos videmus in hac eremo constantissime commorari, sed nec perfectorum quidem tantis taliumque hostium agminibus circumseptus in eremo singularis habitare, si in ipsis esset pro voluntate sua nocendi vel attentandi facultas atque libertas. Quod evidentius etiam Domini ac Salvatoris nostri confirmat sententia, quam pro humilitate hominis assumpti protulit ad Pilatum, ita dicens: Non haberes in me ullam potestatem, nisi datum tibi fuisset desuper (Joan. XIX)

CAPUT XXIII. De imminuta daemonum potestate. Satis tamen nobis et experientia nostra et seniorum relatione compertum est, non eamdem vim habere nunc daemones quam anteriore tempore inter anachoretarum dumtaxat principia, in quibus adhuc raritas monachorum in eremo commanebat. Tanta namque erat eorum feritas, ut vix pauci et admodum stabiles atque aetate provecti tolerare habitationem solitudinis possent. Siquidem in ipsis coenobiis in quibus commorabantur octo vel decem, ita eorum atrocitas grassabatur, et frequentes ac visibiles sentiebantur aggressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed vicissim aliis degustantibus somnum, alii vigilias celebrantes, psalmis et orationibus, seu lectionibus, inhaerebant. Cumque illos ad soporem naturae necessitas invitaret, expergefactis aliis ad eorum qui dormituri erant custodiam similiter excubiae tradebantur. Unde dubitari non potest unum e duobus, hanc nunc securitatem vel confidentiam non solum nobis, qui videmur pro experientia senectutis aliquatenus roborari, sed etiam junioribus aetate conferri; aut virtute crucis etiam deserta penetrante, et ubique ejus gratia coruscante, retusa est nequitia daemonum, aut negligentia nostra illos ab impugnatione pristina reddit lentiores, dum dedignantur adversum nos illa intentione confligere, qua tunc contra illos probatissimos Christi milites saeviebant, hac scilicet nos fraudulentia invisibilium tentationum dirius elidentes. In tantum enim teporem videmus corruisse nonnullos, ut necesse sit eos etiam remissioribus monitis ad palpari, modo ne desertis cellulis suis ad perniciosiores inquietudines revolvantur, et circumeuntes ac vagi crassioribus (ut ita dixerim) vitiis implicentur; magnusque fructus ab eis obtineri credatur, si solummodo se etiam cum qualibet ignavia valeant in solitudine continere, ac pro ingenti remedio soleat eis a senioribus dici, Sedete in cellulis vestris, et quantum libitum fuerit manducate atque bibite et dormite, dummodo in eis jugiter perduretis.

CAPUT XXIV. Qua ratione daemones sibi in eorum corpora quos arrepturi sunt aditum parent. Constat ergo immundos spiritus non aliter posse in illos quorum obtenturi sunt corpora penetrare, nisi prius eorum mentes cogitationesque possederint. Quos cum timore ac memoria Dei vel spiritali meditatione nudaverint, velut exarmatos omni praesidio ac munitione divina, post facile vincendos audenter invadunt, domicilium deinceps in eis velut in possessione sibi tradita praesumentes.

CAPUT XXV. Quod miserabiliores sunt hi qui vitiis quam qui ab ipsis daemonibus possidentur. Licet multo illis gravius constet vehementiusque vexari hos qui cum corporaliter ab ipsis suppleri minime videantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet vitiis vel voluptatibus involuti; secundum apostoli namque sententiam, a quo quisque superatur, ejus servus efficitur (II Petr. II). Nisi quod in hoc isti desperatius aegrotant, quod cum sint eorum mancipia, nec impugnari se ab illis, nec dominatum eorum ferre cognoscunt. Caeterum corporaliter traditos Satanae, vel infirmitatibus magnis etiam viros sanctos novimus pro levissimis quibusque delictis, cum in illis ne tenuissimum quidem naevum aut maculam in illo judicii die patitur invenire divina clementia, omnem cordis eorum scoriam, secundum prophetae, immo Dei sententiam, excoquens in praesenti, ut eos tamquam aurum vel argentum ignitum ad illam perpetuitatem, nulla indigentes poenali purgatione, transmittat: Et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, et post hoc vocaberis civitas justi, urbs fidelis (Isaiae I). Et iterum: Sicut probatur argentum et aurum in camino, ita eligit corda Dominus (Prover. XXVII). Et iterum: Aurum et argentum probat ignis, vir autem probatur in fornace humiliationis (Eccles. II). Et illud quoque: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII).

CAPUT XXVI. De nece prophetae seducti, et infirmitate abbatis Pauli, quam pro sua emendatione promeruit. Quod in illo propheta atque homine Dei in tertio Regum libro manifeste videmus impletum, qui pro culpa unius inobedientiae quam tamen non de industria nec vitio propriae voluntatis, sed alterius circumventione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo Scriptura narrante: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum juxta verbum Domini, quod locutus est (III Reg. XV). In quo facto et solutionem delicti praesentis atque erroris incauti, et justitiae merita pro quibus prophetam suum Dominus temporaliter tradidit vexatori, parcitas ipsa et continentia praedatoris ostendit, quia nihil penitus audet voracissima bestia de tradito sibi cadavere degustare. Cujus rei nostris quoque temporibus satis evidens contigit et aperta probatio in abbate Paulo et Moyse qui habitavit locum hujus solitudinis, qui Calamus nuncupatur. Nam prior commoratus est in eremo quae adjacet Panephysi civitati: quam solitudinem olim factam aquae salsissimae inundatione cognovimus, quae quotiens flaverit spiritus aquilonis, de stagnis impulsa ac superfusa adjacentibus terris, ita omnem illius superficiem regionis contegit, ut antiquos ibidem vicos, qui olim hac ipsa de causa omni sunt habitatore deserti, faciat velut insulas apparere. Hic igitur abbas Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentioque profecerat, ut non dicam vultum femineum, sed ne vestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri. Nam cum eidem pergenti ad cujusdam senioris cellam una cum abbate Archebio ejusdem solitudinis accola, casu mulier obviasset, offensus occursu ejus, tanta fuga ad suum rursus monasterium (praetermisso, quod arripuerat, piae visitationis officio) recurrit, quanta nullus a facie leonis vel immanissimi draconis aufugeret, ita ut ne memorati quidem abbatis Archebii revocantis eum clamore ac precibus flecteretur, ut ad requirendum senem, quemadmodum proposuerant, coepto itinere pertenderent. Quod licet zelo castitatis et puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam praesumptum est, sed observantia disciplinae justaeque discretionis excessus est modus (non enim solam familiaritatem, quae vere est noxia, feminarum, sed ipsam quoque figuram sexus illius credidit exsecrandam), tali confestim correptione percussus est, ut ejus universum corpus paralyseos valetudine solveretur, nullumque in eo membrum penitus explere suum praevaleret officium. Siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguae motus, quo elocutio vocis exprimitur, ipsaeque aures ita auditus proprii amiserunt sensum, ut in eo nihil amplius ex homine quam immobilis tantum atque insensibilis figura remaneret. Eo autem redactus est, ut infirmitati ejus nullo modo virorum diligentia deservire sufficeret, nisi sola ei muliebris sedulitas ministrasset. Nam delato ad coenobium sanctarum virginum, cibus ac potus, quem ne nutu quidem petere poterat, femineo ingerebatur obsequio, explendisque omnibus naturae necessitatibus, eadem illi diligentia per annos ferme quatuor, id est, usque ad vitae suae terminum serviebat. Qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus vivacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo virtutum gratia procedebat, ut cum de oleo quod cadavere suo potius quam corpore contigisset ungerentur infirmi, confestim cunctis valetudinibus curarentur; ita ut super hac ejus valetudine etiam ipsis infidelibus evidenter aperteque claresceret et debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore Domini contributam, et sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei Spiritus sancti virtute praestari.

CAPUT XXVII. De tentatione abbatis Moysis. Secundus vero, quem diximus in hac eremo commoratum, cum ipse quoque singularis et incomparabilis vir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium disputans paulo durius protulit, quadam scilicet opinione praeventus, tam diro confestim est traditus daemoni, ut humanas egestiones ori suo ab eo suppletus ingereret. Quod flagellum purgationis gratia se Dominus intulisse, ne scilicet in eo vel momentanei delicti macula resideret, velocitate curationis ejus atque auctore remedii demonstravit. Nam continuo abbate Macario in oratione submisso, dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit.

CAPUT XXVIII. Quod sperni non debeant hi qui spiritibus traduntur immundis. Ex quo manifeste perpenditur non debere eos abominari vel despici, quos videmus diversis tentationibus, sive istis nequitiae spiritibus tradi: quia duo haec credere immobiliter nos oportet, primo quod sine Dei permissu nullus ab eis omnino tentetur: secundo quod omnia quae a Deo nobis inferuntur, sive tristia ad praesens, seu laeta videantur, velut a piissimo patre clementissimoque medico pro nostris utilitatibus irrogentur: et idcirco eos velut paedagogis traditos humiliari, ut discedentes ex hoc mundo, vel purgatiores ad vitam aliam transferantur, vel poena leviore plectantur, qui, secundum Apostolum, traditi sunt in praesenti Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V).

CAPUT XXIX. Objectio cur hi qui spiritibus vexantur immundis a communione dominica separantur. Germanus: Et quomodo non solum eos despici ab hominibus vel horreri, sed etiam a communione dominica in nostris provinciis perpetuo videmus abstinere, secundum illam Evangelii sententiam, Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII), cum de illis, quemadmodum dicis, ita credendum sit, quod eis purgationis vel utilitatis obtentu hujus tentationis humiliatio tribuatur?

CAPUT XXX. Responsio super proposita quaestione. Serenus: Si habuerimus hanc sententiam, immo fidem, quam superius comprehendi, ut et omnia per Dominum fieri, et pro utilitate animarum dispensari universa credamus, non solum nequaquam despiciemus eos, sed etiam pro eis tamquam pro membris nostris incessanter orabimus, eisque totis visceribus ac pleno compatiemur affectu; cum enim patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor., XII); scientes nos absque illis utpote membris nostris omnimodis consummari non posse, quemadmodum legimus ne anteriores quidem nostros sine nobis repromissionis summam consequi potuisse, ita de illis Apostolo pronuntiante: Et hi omnes testimonio fidei comprobati non acceperunt repromissiones; Deo pro nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur (Heb. XI), Communionem vero eis sacrosanctam a senioribus nostris numquam meminimus interdictam, quin immo si possibile esset, etiam quotidie eis impartiri eam debere censebant. Nec enim secundum Evangelii sententiam, quam incongrue huic sensui coaptatis, Nolite sanctum dare canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio, et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animaeque, pervenire credenda est; quae ab homine percepta, eum qui in membris ejus insidet spiritum, seu in ipsis latitare cognoscitur, velut quoddam exurens fugat incendium. Hoc namque modo curatum et abbatem Andronicum nuper aspeximus, aliosque quamplures. Magis namque ac magis inimicus insultabit obsesso, cum eum a coelesti medicina viderit segregatum; tantoque dirius ac frequentius attentabit, quanto eum a spiritali remedio longius senserit abdicatum.

CAPUT XXXI. Quod miseri sint hi qui subdi temporalibus istis tentationibus non merentur. Caeterum illi sunt vere miseri ac miserabiles judicandi, qui cum se universis criminibus flagitiisque contaminent, non solum nullum visibiliter in eis signum diabolicae suppletionis ostenditur, sed nec aliqua quidem operibus eorum condigna tentatio, nec ullum flagellum correptionis infertur. Non enim merentur celerem temporis istius expeditamque medicinam, quorum duritia et impoenitens cor poenam vitae praesentis excedens, thesaurizat sibi ipsi iram et indignationem in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II), in quo vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI). Contra quos propheta, velut anxius pro afflictione sanctorum, videns eos aerumnis variis ac tentationibus subjacere, et econtra peccatores non solum absque ullo humiliationis flagello cursum mundi istius pertransire, sed etiam affluentia divitiarum ac summa rerum omnium prosperitate gaudere, intolerabili zelo ac spiritus sui fervore succensus, exclamat: Mei autem pene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns, quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum, in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII): scilicet in futuro cum daemonibus puniendi, qui in praesenti non meruerunt in sorte ac disciplina filiorum cum hominibus flagellari. Jeremias quoque cum Deo super hac impiorum prosperitate disceptans, licet nequaquam dubitare se de justitia Domini profiteatur, dicens: Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum (Jerem. XII); causas tamen hujus tantae inaequalitatis inquirens, subjungit et dicit: Verumtamen justa loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt. Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum: prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum (Jerem. XII). Quorum ruinam deflente Domino per prophetam, et ad eorum curationem medicos atque doctores sollicite dirigente, et quodammodo eos ad planctum similem provocante ac dicente: Subito cecidit Babylon, contrita est, ululate super eam, tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur (Jerem. LI). Respondent desperantes angeli, quibus salutis humanae cura commissa est, vel certe propheta ex persona apostolorum seu spiritualium virorum atque doctorum videntium duritiam mentis eorum et impoenitens cor: Curavimus Babylonem, et non est sanata; relinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad coelos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes (Ibid.). De istorum igitur desperato languore ex persona Dei loquitur Isaias ad Jerusalem: A planta pedis usque ad verticem non est in ea sanitas; vulnus et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo (Isa. I).

CAPUT XXXII. De diversitate studiorum ac voluntatum quae in aereis potestatibus exercentur. Tot autem esse in immundis spiritibus quot in hominibus studia, non dubie comprobatur. Nam nonnullos eorum, quos etiam Faunos vulgus appellat, ita seductores et joculatores esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu vias jugiter obsidentes, nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed de risu tantummodo et illusione contenti, fatigari eos potius studeant quam nocere; quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare; alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos suppleverint atroci dilaceratione vexare, sed etiam irruere super eminus transeuntes, atque afficere illos saevissima caede festinent, quales illi in Evangelio describuntur (Matth. VIII), ob quorum metum per viam illam transire jam nullus audebat, quos eorumque consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est. Alios ita eorum corda quos ceperant et inani quodam tumore videmus infecisse, quos etiam Bacuceos vulgus appellat, ut semetipsos ultra proceritatem corporis erigentes, nunc quidem se in quosdam fastus gestusque sustollerent, nunc velut acclines ad quemdam se tranquillitatis et affabilitatis statum communes blandosque submitterent, seseque velut illustres et circumspectabiles omnibus aestimantes, nunc quidem adorare se potestates sublimiores corporis inflexione monstrarent, nunc vero ab aliis se crederent adorari, et omnes motus quibus vera officia aut superbe aut humiliter peraguntur, explerent. Alios reperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias hominibus inspirare. Cujus rei etiam nos testes sumus, qui audivimus apertissime daemonem confitentem, per Arium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. Quod etiam in tertio Regum libro unum ex iisdem ipsis manifeste legimus praedicantem: Egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus (III Reg. XXII et II Par. XVIII). De quibus Apostolus arguens illos qui ab ipsis decipiuntur, ita infert: Attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium (I Tim. IV, 1, 2). Esse autem et alia daemonum genera, id est, mutorum atque surdorum, Evangelia testantur (Lucae XI, VII, Marci IX). Incentores etiam libidinum atque luxuriae quosdam spiritus esse propheta commemorat: Spiritus, inquiens, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo (Ose. IV). Nocturnos quoque sive diurnos ac meridianos daemones similiter Scripturarum auctoritas docet (Psal. XC). De quorum diversitate perlongum est, si volumus omnia Scripturarum volumina perscrutantes sigillatim percurrere, qui per prophetam onocentauri, qui pilosi, qui sirenae, qui lamiae qui ululae, qui struthiones, qui ericii designantur (Isa. XIV), qui aspis, qui basiliscus in psalmo (Ps. XC), qui leo, qui draco, quive scorpius in Evangelio nuncupentur (Luc. X, Joan. XIV), qui princeps mundi hujus, qui rectores tenebrarum harum, quive spiritalia nequitiae ab Apostolo nominentur (Ephes. VI). Quae vocabula non casu nec fortuito indita illis debemus accipere, sed significatione istarum ferarum quae apud nos vel minus noxiae vel magis perniciosae sunt, illorum ferocitates rabiesque distingui, et ex similitudine nequitiae virulentae seu principatus quem istis inter caeteras feras sive serpentes quaedam excellentia malitiae suae confert, illos quoque eorum vocabulis nuncupari: ut scilicet alius quidem, ob vehementiam furoris et rabiem ferocitatis suae, leonis appellationem; alius basilisci, ob illud mortiferum virus quod priusquam sentiatur interimit; alius vero, ob teporem malitiae suae, onocentauri, aut ericii nomen struthionisve sortitus sit.

CAPUT XXXIII. Interrogatio, unde differentia nequitiarum coelestium tanta processerit. Germanus: Non quidem ambigimus illos quoque ordines quos Apostolus enumerat, ad istos referri, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI): volumus tamen nosse unde sit haec tanta inter eos differentia, vel quemadmodum tanti nequitiae exstiterint gradus, an ad hoc creati sint, ut hos ordines malitiae sortirentur, et quodam modo huic nequitiae militarent?

CAPUT XXXIV. Dilatio super absolutione propositae quaestionis. Serenus: Quamquam propositiones vestrae totum tempus nocturnae quietis ita nostris furentur obtutibus, ut appropinquantis aurorae nequaquam viciniam sentiamus, et usque ad ortum solis insatiabiliter collationis hujus verba contexere provocemur: tamen quoniam absolutio propositae quaestionis cum coeperit indagari, in quoddam amplissimum ac profundissimum nos educet pelagus quaestionum, quod praesentis horae brevitas non sinit transmeari: commodius reor ut eam futurae noctis indagini reservemus, quo et mihi sub hujus quaestionis occasione de vestro propensiori colloquio, laetitia spiritalis ac fructus uberior conferatur, et propositarum quaestionum sinus, praebente nobis Spiritu sancto prosperos flatus, liberius penetrare possimus. Quamobrem soporis modicum degustantes discutiamus obrepentem oculis nostris, vicina jam luce, torporem, ac deinceps pariter ad ecclesiam procedentes, quoniam nos hoc facere Dominicae diei solemnitas commonet, reversi post synaxin, ea quae Dominus ad instructionem communem pro desiderio vestro largitus fuerit, duplicato gaudio conferamus.