Jump to content

Collationes de septem donis Spiritus Sancti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Collationes de septem donis Spiritus Sancti - Collatio VII.
De dono consilii
1268
editio: incognita
fons: incognitus


1.

Mulierem fortem quis inveniet? etc. -- Sapientia ubi invenitur? Et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. Iob facit quaestionem ubi inveniatur sapientia; et respondet negative quod non invenitur ab homine humano modo vivente, dicens: Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. Illud ultimum reddit causam: haec est causa, quare carnalis homo nescit pretium sapientiae, quia carnalis homo non percipit saporem sapientiae; nec potest homo scire sapientiam, nisi inveniat saporem; et non invenit in ea saporem, si deliciose vivat, quia deliciae carnales non possunt esse cum sapientia. Nescit homo pretium eius. Quis potest dicere: ego sum plus quam homo? Verum est quod sapientia trahitur de occultis mysteriorum. -- Accidit, quod predicator transfundit aliis sapientiam et gustat et facit eam alios gustare, et ipse nescit, quid sit; parum valet ei et eis qui audiunt eum, nisi bonae dispositionis sint. -- Ista gloriosissima invenit Sapientiam et in se ipsa et protulit eam mundo. Invocabimus eam, ut spiritu consilii velit nobis impetrare sapientiam, ut possim aliquid dicere etc.



2.

Mulierem fortem quis inveniet? etc. Dixi heri et hodie, quod beatissima Virgo gloriosa commendatur in verbis istis primo a spiritualis fortitudinis robore; secundo, a supernaturalis conceptus fecunditate; et tertio a salutaris consilii discretione. Primum notatur ibi: Mulierum fortem quis inveniet?, secundum ibi: Procul et de ultimis finibus pretium eius; tertium ibi: Quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum. De duobus diximus: heri diximus de robore et dono fortitudinis, hodie in mane diximus, qualiter pretium redemptionis hominis vel generis humani mundo protulit, persolvit et possidet. Verum est, quod exemplum proposueram vobis dicere; sed quia dicere debeo de dono consilii et beata Virgo hic partem habet et nos voluit habere partem; ideo reservavi usque nunc.



3.

Pretium cuiuslibet est Virgo gloriosa, et quare? Quia pretium nostrum ipsa protulit mundo, persolvit et possidet. Quidam conversus fuit in religione monachorum alborum; bonae voluntatis fuit ad Virginem gloriosam, omni die persolvit ei psalterium de centum et quinquaginta Ave Maria; at fuit durae cervicis. Quadam die infirmatus est et portatus est ad abbatiam de grangia. Una quadam nocte, cum omnes essent ad matutinas, solus remansit in infirmaria; et visus est ei, quod quidam portarent eum in aulam maximam, in qua videbat Christum et apostolos et coetum angelorum; et daemones praesentabant eum Christo. Et ille qui portabat eum, dixit: "Iustus es iudex; iste noster est". Dixit beata Virgo: "Meus est, quia mihi servivit". Facta est contentio gravis. Hostis dixit: "Iustus es iudex, non acceptor personae; volo, quod secundum veritatem iudices". Et dixit Christus: "Videamus cuius sit". Et omnes defectus sui scripti in charta positi sunt ex parte staterae, et ex alia parte staterae posita sunt bona, quae fecerat. Et pars, in qua fuerunt defectus eius, incurvata est ad terram. Et tunc dixit hostis: "Vides, Domine, quod iste noster est; peto iustitiam". Et tunc beata Virgo dixit ad Christum: "Tu es filius meus; sanguinem, quem habuisti, a me habuisti; peto quod des mihi unam guttam". Et dixit Christus: "Hoc non possum vobis negare". Et tunc posuit beata Virgo guttam sanguinis cum meritis illius; et statim illa pars staterae incurvata est ad terram. Et dixit hostis: "Non est bonum pugnare tecum". Tamen, quia Dominus malum, quod ille fercerat, noluit dimittere impunitum; dedit daemonibus potestatem super corpus suum; et tunc atrocissime ipsum percusserunt, ita quod vix remansit in eo aliquod membrum, quod non esset totaliter allisum. Et dixit iudex: "Satis est". Cum redirent fratres de matutinis, invenerunt ipsum quasi mortuum. Quaesivit abbas et fecit inquiri, quis hoc fecisset. Nullus inventus est, qui de hoc aliquid sciret. Postea locutus est et petiit abbatem suum et confessus est ei; et assumpta nobili compunctione, migravit ad Dominum, et fuit ei poena illa pro purgatorio.



4.

Dicamus de consilio. -- Quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum. Videte, quod Spiritus sanctus describit hic donum consilii quantum ad actum praeambulum, et hoc quantum ad actum intrinsecum et extrinsecum, et quantum ad actum proprium. Primum et secundum notatur cum dicit: Quasivit lanam et linum; et tertium ibi: Operata est consilio manuum suarum. 5. Dicamus primo de actu proprio. Intelligere debetis, quod est consilium, quo erudimur ad discernendum, quid licet, quid decet, quid expedit ad salutem secundum indicium rationis rectae; aliud est consilium, quo erudimur ad eligendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum imperium voluntatis bonae. -- Tertium est consilium, quo erudimur ad prosequendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum exercitium operationis virtuosae. -- Et de isto consilio dicitur: Operata est consilio manuum suarum. 6. Primum, dico, consilium est, quo erudimur ad discernendum, quid licet, quid decet, et quid expedit secundum iudicium rationis rectae. Unde in Proverbiis: Ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus. -- Habito in consilio, scilicet quo homo eruditur ad discernendum quid licet, quid decet, et quid expedit secundum iudicium rationis rectae. -- Primo debet homo considerare, an liceat, an deceat; multa licent, quae non decent. Postea debet considerare, si et expediat, quia dicit Apostolus: Omnia mihi licent; sed non omnia expediunt. Habita ista triplici consideratione, erudiuntur cogitationes, et habitat sapientia in consilio hominis.



7.

Aliud est consilium, quo elevamur ad eligendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum propositum voluntatis bonae. Unde in Ecclesiastico: Aurum et argentum est constitutio pedum, et super utrumque consilium beneplacitum. Per aurum significatur sacra Scriptura, per argentum scientia philosophiae. Utraque est speculativa, vel practica. Sacra Scriptura est de fide et moribus, partim speculativa et partim practica. Per istas scientias stabiliuntur pedes, quia cor stabilitur per documenta theologica et philosophica; tamen consilium magis stabilit.



8.

Tertium est consilium, quo expedimur ad prosequendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum exercitium operationis virtuosae. De isto consilio dicitur in Iudith, quod dixerunt sacerdotes ad Iudith: Deus Patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium cordis tui sua virtute corroboret. -- Consilium cordis tui etc., id est, quod bene concepisti in mente, consumes in opere. Psalmus: Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet. Consilium illud superaddit expeditionem. -- Triplex est operatio, scilicet discernere bene, eligere bene et prosequi expedite. Ideo dicit: Operata est consilio manuum suarum. Non solum decrevit et elegit, sed prosecuta fuit. Non sufficit bonam voluntatem habere, nisi homo velit eam expedire in opere, a virtute intellectiva in affectivam et ab affectiva in operationem. Philosophus dicit, tria ad virtutem esse necessaria, scilicet "scire, velle et impermutabiliter operari".



9.

Et non solum explicat donum consilii quantum ad actum propium, immo etiam quantum ad actum praeambulum, cum dicit: Quaesivit lanam et linum. Lana est, de qua fit vestimentum grossum; linum est, de quo fit vestimentum subtile. De lana fit vestimentum calidum, de lino vestimentum delicatum. Item, de lana fit vestimentum extrinsecum, de lino fit vestimentum intrinsecum. Secundum istam triplicicem proprietatem tres sunt intelligentiae, scilicet allegorica, anagogica et tropologica.



10.

Secundum allegoriam per lanam et linum significatur novum et vetus Testamentum. -- Secundum anagogiam vero per lanam, de qua fit vestimentum calidum, significatur orationis revelatio, quia oratio est sicut calor; per linum vero, de quo fit vestimentum delicatum, significantur deliciae. -- Secundum tropologiam per lanam forinseca dantur intelligi, per linum virorum iustorum experientiae. -- Igitur cum dicitur: Quaesivit lanam et linum etc., intelligitur novum et vetus Testamentum, orationum revelatio et deliciae, similiter intelliguntur forinseca et virorum iustorum experientiae. -- Ex istis elicio, quod est consilium, quo erudimur ad discernendum, quid licet, quid decet, et quid expedit secundum iudicium rationis rectae; id est consilium, quo elevamur ad eligendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum propositum voluntatis bonae; tertium est consilium, quo expedimur ad consequendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum exercitium operationis virtuosae.



11.

Primum consilium regulatur secundum dictamen institutarum divinitus legum; secundum consilium regulatur secundum dictamen inspiratarum divinitus rationum; tertium consilium regulatur secundum dictamen illustratorum divinitus hominum. -- Primum, dico, consilium regulatur secundum dictamen divinitus institutarum legum. Unde in Proverbiis: Custodi legem atque consilium, et habebis gratiam faucibus tuis et vitam animae. Quae est ista lex? Certe lex foris scripta et lex divinitus inspirata. De ista lege dicit: Custodi legem etc. Psalmus: Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum iustificationes tuae; quod consilium fit in testamentis et testimoniis. In designationem huius dicitur in Exodo, quod quando Moyses debebat intrare oraculum, intrabat per medium duorum cherubim. Ibat per medium, quia Christus debet habere respectum ad duo testamenta.



12.

Secundo regulatur consilium secundum dictamen divinitus inspiratarum rationum. De hoc dicitur in Tobia: Omni tempore benedic Dominum et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Psalmus: Revela Domino viam tuam, et ipse dabit tibi petitiones cordis tui. Subditus esto Domino etc. Quantumcumque homo habeat scientiam novi et veteris Testamenti, oportet tamen, quod consulat Dominum; non dico, quod habeat specialem allocutionem cum eo, sed oportet, quod Dominus educat sibi tanquam lucem veritatem. -- In hoc reprehenduntur aliqui, qui propria scientia regi volunt; de quibus Isaias: Vae filii desertores! ut faceretis consilium et non ex me, et ordiremini telam et non per spiritum meum. Faciunt telas aranearum qui sacram Scripturam allegant ad mala. Dicit Bernardus: "Nunquam Paulum intelligis nisi spiritum Pauli invenias".



13.

Est consilium, quo erudimur secundum dictamen divinitus institutarum et inspiratarum legum; sed quia difficile est, hominem erudiri per se; ideo requiritur tertio consilium, quo reguletur secundum dictamen divinitus inspiratorum hominum. De quo scribitur: Cor boni consilii statue tecum. Econtra de malis consiliariis scribitur: A consiliario serva animam tuam. Non attendas his in omni consilio. Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei; cuius anima est secundum animam tuam. Reddit causam: Quia anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum, et videt plus quam tu. -- Colligimus ex hoc, quod unum consilium in hoc consistit, quod homo consilium in se ipso non ponat; sed debet postulare consilium ab alio. Nec tantum consistit in hoc, immo etiam, quod sciat discernere consiliarium et eligere bonum et fugere malum.



14.

Sed quis est bonus consiliarius? Ille certe, de quo dicit Ecclesiasticus: Multi pacifici sint tibi, unus consiliarius de mille. -- Unus consiliarius, id est, Christus, de quo dicit Isaias: Vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Ipse est Magni consilii Angelus; iste est, ad quem debemus puro corde attendere. Dicit Ecclesiasticus: Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. -- Verbum verax, quod nec falli nec fallere potest, est unigenitus Dei Filius et sua doctrina et sua vita. Istud verbum praecedat te et consilium stabile. Stabile consilium non est nisi Dei mei: Consilium Domini in aeternum manet.



15.

Iste consiliarius, scilicet Christus, habet multos conciliarios, quibus consilium suum participat. Dixit Paulus: Beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem, quod et ego spiritum Dei habeo. Unde ad Corinthios: Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam cum dives esset, pro vobis egenus factus est. Et ipse Apostolus dicit: In hoc consilium do, praeceptum autem non habeo. Augustinus dicit in originali, quod "in tantum factus est Christus egenus, quod non habet quod vulpes habent, quia vulpes foveas habent; Filius autem hominis non habet ubi reclinet caput suum; subaudi: factus est Christus egenus ut eius paupertatem imitemur". Magister dicit, ut ipsum imitemur in dando eleemosynas, in humilitate, in paupertate et in obedientia.



16.

Consilium istud confirmatum est per duodecim Apostolos et per consilia Sanctorum. Unde dicitur in Ecclesiaste: Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi; quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Si vis testimonium Sanctorum de istis consiliis, quaere Antonium, Paphnutium et Macarium, qui omnes statuerunt servare ista consilia. Quaere pontifices Basilium, Augustinum, Martinum et Gregorium; omnes monachi fuerunt et statuerunt servare consilia et ea servaverunt. Quaere etiam Benedictum, qui fuit abbas; quaere Dominicum, quaere Franciscum, qui omnia ista consilia statuerunt servanda. Ab Agno procedunt lampades et sunt illuminationes ad consilia manifestanda. Scribitur: Deus qui glorificatus est in consilio sanctorum; Psalmus: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio iustorum et congregatione. Debemus igitur eligere bonum consiliarium.



17.

Non sufficit tibi eligere consiliarium bonum, nisi caveas tibi a consiliario malo. Unde scribitur: A consiliario malo serva animam tuam; et in Ecclesiastico: Spiritus consilii mali disperdit intelligentiam. Quis est iste spiritus? Qui convertit magna in nihilum, et bona in malum, et certa in dubia. Et quare disperdit? Dico, quod intelligentia est ad hoc, quod processus de dubio veniat in certitudinem; igitur, quando aliquis ducit in dubium, tunc facit cadere intelligentiam. -- Primo, dico, consiliarius malus est, qui magna convertit in nihilum, sicut qui dicunt, consilia Dei esse mala et nulla. Tales consiliarii fuerunt Pharisaei et Legisperiti, de quibus dicitur: Pharisaei et Legisperiti spreverunt Dei consilium. Utinam nulli sint modo tales! -- Dicet aliquis: "Laudas mihi, quod sequar consilia et intrem religionem Fratrum Minorum vel Praedicatorum"? Dicit: "Ordo fictitius est, de novo institutus, habet signa exteriora". Ulterius dicit: "Parum est spernere temporalia; non possumus ea dimittere. Quare debemus dimittere ista pauca bona? Quid valet nuditas pedum? Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia". -- Carissimi! quantumcumque sit ordo fictitius et novus, est tamen bonus. Et quod dicit, quod corporalis exercitatio ad modicum utilis est, et parum dimittere temporalia; dico, quod ista sunt sacrificia maxima. Venit Christus non pro parvo. Maximum est in castitate et paupertate vivere. Ista sunt sacrificia maxima, altissima et nobilissima, et tu pro nihilo reputas consilium Dei, contemnis consilium Dei in te et in aliis. Si non vis intrare religionem noli prohibere alium. Gregorius dicit, quod, "tot a sequentibus dimissa sunt, quod a non sequentibus concupisci poterunt". Ideo dicit beatus Petrus: Ecce, nos reliquimus omnia. Maximum est quod homo corpus suum in perpetuam servitutem redigat. Holocaustum medullatum est propriam voluntatem in potestatem alterius ponere. Quando illud facio propter Deum, valet plus quam totus mundus. Contra illos qui loquuntur contra consilia Dei, dicitur in Proverbiis: Vocavi et renuistis; despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis; propter hoc in interitu vestro ridebo. -- Canis, quando iacet in paleis et non vult manducare, non permittit, quod alius manducet. Ita isti nolunt intrare religionem nec permittunt alios intrare. -- Igitur primus consiliarius est, qui magna convertit in nihilum.



18.

Alius consiliarius malus est, qui bona convertit in malum. Psalmus: Quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire; quoniam pones eos dorsum etc. Malum est, quando aliquis dicit aliquid, unde consilium Christi possit reputari malum; sicut quando aliquis reprobat consilium introëundi sanctam religionem. Stultum, periculosum, pernitiosum et temerarium est, illud quod Christus dixit bonum in malum convertere. De ingressione religionis dicunt aliqui, quod unum calceamentum non competit omnibus pedibus; sed religio imponit unam regulam omnibus. Si dicis hoc, dicis Christum esse stultum et apostolos. Dicit etiam: Nemo, mittens manum ad aratrum Dei et respiciens retro, aptus est regno Dei; et beatus Petrus dicit: Melius est viam iustitiae non cognoscere quam post agnitionem retrorsum converti. -- Carissimi! dico: si posset fieri calceamentum, ad quod posset quilibet pes informari, illud calceamentum posset fieri omnibus. Quilibet potest se informare ad regulam religionis, quia aliter fit iuveni, aliter seni, aliter forti, aliter debili. Unde dicit Augustinus: "Distribuatur unicuique vestrum a praeposito vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique, sicut opus fuerit". Unde in Ecclesiastico: Iniice pedum tuum in vincula illius et in torques illius collum tuum. Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae. Decor enim vitae est in illa, et in vincula illius alligatura salutaris. -- Dices: "Dare medicinam purgatoriam, non praeparatoriam, hoc est fatuum". Dico, quod religio habet medicinam purgatoriam et praeparatoriam, quia contemperat se secundum posse recipientium. -- Dicis, quod "est periculum in falsis fratribus". Hoc non dictum est de religiosis, sed de falsis fratribus christianis nondum religiosis. -- Dices: "Multi cadunt"; et beatus Petrus dicit: Melius erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti. Non debes cadere cum cadentibus, sed stare cum stantibus.



19.

Tertius consiliarius malus est, qui certa deducit in dubium. Unde dicitur in Esdra, quod venerunt quidam, qui fuerunt trans fluvium, ad iudaeos et dixerunt: Quis dedit vobis consilium, ut domum hanc aedificaretis et muros eius instauraretis? Iudaei habuerunt consilia Dei et prophetarum; tamen isti trans fluvium venerunt dare consilium, nescierunt tamen, quid ageretur in Ierusalem. -- Nesciunt aliqui, quid agatur in religione, et tamen volunt dare consilium et dicunt volenti intrare: "Quid vis facere? Attende divinum beneplacitum: Melius est esse in voluntate Dei quam in manu consilii. -- Per istam viam si vis exspectare, donec Dominus revelet tibi, et non vis facere quod sancta Scriptura et sancti viri dicunt tibi, et quod Christus inspirat tibi, semper poteris esse in bivio." De tali dicitur: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Debet homo sequi consilia sanctorum Benedicti et aliorum. Non debet adducere consiliarios novos, sed sequi consilium Christi, cuius vita est certa forma vivendi. Si dicat religiosus: "Non est salus nisi apud nos"; male dicit. Non debet se sanctum laudare, quod alios reprobet. Potest stare pro religione sua, ita quod non excedat in modo dicendi et suadendi. Qui sic sequitur consilium habebit gaudium. Unde in Proverbiis: Qui pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium in aeternum, ad quod nos perducat qui cum Patre etc.