Migne Patrologia Latina Tomus 106
Collectanea de antiquis ritibus battesimi
Collectanea de antiquis ritibus battesimi (Maxentius Aquileiensis), JP Migne 106.0057A
De catecumeni.
IO.
106.0053C| Catechumeni sunt qui primum de gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum. Exhortationis praeceptum est in Lege: Audi, Israele; Dominus Deus tuus Deus unus est. Unde est ut is cui 106.0053D| per sacerdotem, quasi per Moysen, Dominus primum loquitur, catechumenus, id est audiens, nominetur; scilicet ut unum agnoscens Dominum, relinquat varios errores idolorum. Puto autem et omnes a Joanne in poenitentiam baptizatos, catechumenorum praetulisse figuram.
II.
Exorcizantur autem primum, deinde sal accipiunt et unguntur oleo sanctificato. Exorcismus autem sermo increpationis est contra immundum spiritum in energumenis sive catechumenis factus, per quod ab illis diaboli nequissima virtus, et inveterata malitia, vel violentia, et incursio expulsa fugiatur. Hoc significavit lunaticus ille quem increpavit Dominus Jesus, et exiit ab isto daemonium. Potestas 106.0054C| autem diaboli exorcizatur et insufflatur in eis, ut ei renuntient; atque erepti a potestate tenebrarum, in regnum sui Domini, per sacramentum battezzatis, transferantur. Quod cum parvuli per se renuntiare non possunt, per corda et ora gestantium 106.0054D| adimpletur. Sed in ministerio catechumenis dandum a Patribus ideo est institutum, ut ejus gustu condimentum sapientiae percipiant a sapore Christi, ne et sint fatui, et retro respiciant sicut uxor Lot; ne malum exemplum dantes ipsi remaneant, et alios conterant, quemadmodum illa quae cum liberaretur a Sodomis, in via postea retro aspexit, ibique remansit facta statua salis; quo signo condirentur ii qui per fidem mundo et actibus, desideriisque ejus renuntiant, ut affectis pristinae non recordentur, neque ad saeculi illecebras revocent; quia secundum Salvatoris sententiam ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, regno coelorum aptus esse non potest. De competentibus.
106.0055A| III.
Post catechumenos secundus competentium gradus est . Nam catechumeni tantum audiunt, necdum petunt: sunt enim quasi hospites et vicini fidelium; deforis audiunt mysteria, audiunt gratiam, sed adhuc non appellantur fideles. Competentes autem jam petunt, jam accipiunt, jam catechizantur, id est, imbuuntur instructione sacramentorum. Istis enim salutare symbolum traditur, quasi commonitorium fidei, et sanctae confessionis indicium, quo instructi agnoscant quales jam ad gratiam Christi exhibere se debeant. De Simbolo.
106.0055B| IV.
Symbolum autem, quod idem competentes accipiunt, tali ratione institutum majores nostri dixerunt. Tradunt enim his verbis, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum sancti Spiritus discipuli ejus in flammarum linguis omnium gentium loquerentur: quo praesagio consecutum est, ut nulla illi gens extera, nulla lingua, barbaris inaccessa, aut invia videretur, praeceptum eis a Domino datum ad praedicandum Dei verbum ad singulas quasque nationes abire. Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in communi constituunt, ne localiter ab invicem discedentes diversum aliquid vel dissonum 106.0055C| praedicaretur his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium conferendum in unum, quod sentiebant componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. Symbolum autem hoc multis et justissimis ex causis appellare voluerunt. Symbolum enim Graece et indicium dici potest collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt; id enim fecerunt apostoli nel suo sermonibus, in unum conferendo unusquisque quod sensit. Judicium autem vel signum idcirco dicitur, quia illo in tempore, sicut Apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur, multi simulabant se esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, 106.0055D| sed non integris traditionem lineis nuntiantes. Idcirco ituri istud indicium posuere, per quod agnoscerentur hi qui Christum vere secundum apostolicas regulas praedicant. Denique et in bellis civilibus hoc observari referunt, quoniam et armorum habitus parit sonus vocis, idem et mos est atque eadem instituta bellantis, symbola discreta unusquisque dux suis militibus tradit, quae Latine ut signa, ut indicia nuncupantur; ut si forte occorrererit quis de quo dubitetur, interrogatus Symbolum, prodat si sit hostis an socius. Idcirco autem Patres hoc non scribi in membranis, sed retinere cordibus tradiderunt; ut certum esset neminem hoc ex lectione, quae interdum pervenire etiam ad infideles solet, sed ex apostolorum traditione didicisse. Discessuri itaque, ut dictum 106.0056A| est, ad praedicandum, istud, unanimitatis et fidei suae apostoli indicium imposuere.
V.
Est autem Symbolum signum per quod agnoscitur Deus quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praepararent: in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. De totis enim Scripturis huc omnia breviatim collecta sunt ab apostolis; ut, quia plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt, praeoccupationibus saeculi, Scripturas legere non possunt, hoc corde retintes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Verbum breviatum faciet Dominus super terram.
VI.
A paganis quis, vel a gentilitate veniens catechumenus 106.0056B| fit, habens voluntatem credendi in Deum. Hic a sacerdote instruitur quomodo credere debeat, et exhortationis praeceptum accipit, qualem se ad fidei regulam et ad cultum Dei vivi debeat exhibere. Loquitur ei Dominus per sacerdotem ad instar, ut per Moysen praeceptum in lege est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est . Accipit catechumenus salem, ut per hoc primitus pabulum fluxa et putrida peccata ad rudimenta fidei vementis sapientiae sale munere expurgentur divino. Catechumeni enim audientes, vel auditores dicuntur; fidelibus tamen interesse nequeunt, mysteria cum celebrantur divina.Et hoc ex antiqua Patrumstitutione censitum. 106.0056C| Secundus post catechumenos competentium gradus est: catechumeni enim tantum audiunt, necdum petunt; competentes autem post doctrinam petunt, et festinant ad petendam gratiam Christi, et sua coram sacerdote ad Ecclesiae januas per acolythum nomina dant: verum etiam eorum, a quibus suscipiendi sunt, ex hoc jam catechizantur, id est imbuuntur instructione sacramentorum. et fidei puritate docentur.
VII.
Nella sua fiunt scrutinia. Explorantur servi utrum in eadem doctrina fidei consistant qua pridem docti a sacerdotibus fuerant; vel si renuntient maligno spiritui, atque malitiae, et pompis illius damnosis. Exsufflantur etiam, ut fugato diabolo cui renuntiare 106.0056D| admonentur, Christo Domino nostro praeparetur introitus. Fides suoi apostolici Symboli traditur; ut vacua domus, et prisco habitatore derelicta; perfecta fidei ratione ornetur et praeparetur habitatio Deo. Unguntur oleo pectora cum expressione sanctae crucis; ut ex eo diabolo claudatur ingressus. Tanguntur et nares; ut odore notitiae Dei perfruantur, et illud apostolicum in eis impleatur quod dicitur: Gratias Deo, qui sempre triumphare nos facit in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Sive etiam sub hac sponsione, ut quandiu spiritum naribus trahant, in ipsa fidei sponsione perdurent; signantur et scapulae, ut undique muniantur; ut in ipsa pectoris et scapulae unctione fidei firmitas et bonorum operum perseverantia designetur. Qui cum ad fontem 106.0057A| veniunt, per sacerdotem explorantur si ex toto abrenuntiare velint, ut jam pridem fuerunt admoniti. Cumque more solito abrenuntiaverint, iterum de fide symboli sciscitantur, et cum per ordinem omnia recte responderint, juxta integritatem illius se symboli credere, sic in nomine sanctae Trinitatis trina submersione baptizantur. Et recte homo qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem iterum sanctae Trinitatis ad eamdem renovatur imaginem; et qui tertio gradu peccati, id est, consensu, cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam.
VIII.
Tunc albis induuntur vestimentis propter gaudium regenerationis, ad praefigurationem vitae angelicae, ut ejusdem splendore decorentur. Candore 106.0057B| etenim vestium gaudium commorantium in illa coelesti Jerusalem mystice praefiguratur, sicut Isaiae vaticinio perhibetur: Illic enim commorantur, ait, millia laetantium. Ad aeternam enim beatitudinem 106.0058A| per lavacrum regenerati concives suos particulatim adhuc, ut queunt, inchoant imitari, quorum in aeternum beato perfruantur consortio. Tunc sacro chrismate capita perunguntur, et mystico teguntur velamine, ut intelligant se diadematici regni et sacerdotii dignitatem portaturos; talibus enim per beatum apostolum Petrum dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Corpore denique et sanguine Dominico confirmantur, ut illius sint capitis membra, qui pro nobis passus est et resurrexit: manducant enim et bibunt pretium redemptionis nostrae: Empti enim estis, ait praedicator egregius, pretio magno; glorificate et portate Deum in corpore vestro.
Novissime per impositionem manus a summo sacerdote 106.0058B| septiformis gratiae Spiritum accipiunt; ut roborentur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis qui fuerunt in Baptisto per gratiam vita donati aeterna.