Jump to content

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103 pdf


Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

I. IN EPISTOLAM AD ROMANOS.

CAPUT PRIMUM.

(0009B) Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus. Sciendum est quod in prooemio septiformis divisio elucescit. Primo namque de seipso loquitur. Secundo, evangelium Dei non parva laude extollit. Tertio, mediatorem Dei et hominum, secundum utramque divinitatis et humanitatis substantiam, magnis laudum praedicat praeconiis. Quarto, apostolici gregis electionem demonstrat. Quinto, generalem gentium ad fidem Christi vocationem declarat. Sexto, specialem Romanorum vocationem ostendit. Septimo loco, gratiam et pacem, quae sunt dona septiformis Spiritus, Romanae Ecclesiae a Deo Patre, et Domino Jesu Christo praestari desiderabiliter exoptat. Hac divisione praemissa, nunc ad singulas ipsius (0009C)prooemii particularitates enucleandas veniamus. Prima itaque nobis quaestio de nomine ipsius Pauli videtur exsurgere: Cur is qui Saulus dictus (0010B)est in Actibus apostolorum, nunc Paulus dicatur. Invenimus in Scripturis divinis, quorumdam veterum immutata vocabula: ut ex Abram, vocatus Abraham; ex Sarai, Sara; et ex Jacob, Israel In Evangeliis quoque ex Simone, Petrus; et filii Zebedaei, filii tonitrui nuncupati sunt: sed haec ex praecepto Dei facta legimus. Nusquam vero erga Paulum invenimus tale aliquid gestum. De qua re quibusdam visum est quod Pauli proconsulis, quem apud Cyprum Christi fidei subjecerat, vocabulum sibi Apostolus sumpserit, quod nec nos quidem usquequaque evacuandum putamus: tamen quia nulla talis in Scripturis divinis consuetudo deprehenditur, magis ex his quae in exemplo nostris sunt, absolutionem quaeramus. Invenimus igitur aliquantos binis, (0010C)alios autem ternis usos esse nominibus, ut Salomonem, eumdem Idida; Sedechiam, eumdemque Joachim; Osiam, eumdem et Azariam, aliosque plurimos (0011A)binis nominibus vocatos. Sed nec Evangelia hunc morem renuunt: nam Matthaeus, sicut Lucas ostendit, et Levi appellatus est. Secundum hanc ergo consuetudinem videtur nobis et Paulus duplici esse vocabulo: nam et hoc ipsum quod Scriptura dicit: Saulus autem, qui et Paulus (Act. XIII), evidenter non ei tunc primum Pauli nomen impositum ostendit, sed veteris appellationis id fuisse designat. Sed requirendum est hic, cur nomen suum in fronte Epistolae posuerit. Ad quod respondendum est causa auctoritatis apostolicae hoc esse factum: sicut enim reges nomen suum in principiis epistolarum ponunt, quatenus magis vereantur hi quibus ipsae epistolae transmittuntur, ita et Paulus apostolus, quia unus ex illis regibus fuerat de quibus Psalmographus dicit: (0011B)Dum discernit coelestis reges super eam (Psal. LXVII), suum nomen huic epistolae, non ignobile decus, praefixit. In Epistola vero quae ad Hebraeos praetitulatur, quoniam apud Hebraeorum ecclesias destructor legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris legis et veritate Christi reddere rationem, ne odio nominis fronte praelati, utilitatem excluderet lectionis. Servus Christi Jesu. Servum autem Christi Jesu se profitens, a lege exutum ostendit. Requiramus nunc cur servus dicatur is qui alibi scribit: Non enim accepistis spiritum servitutis (Gal. V); itemque in eum modum Salvator ait: Jam non lico vos servos, sed amicos (Joan. XV). Ergo id sive secundum illam humilitatem dictum putemus, quam Dominus docuit dicens: Discite a (0011C)me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI); neque per hoc laeditur veritas libertatis in Paulo, dixit enim: Nam cum liber sim ab omnibus, me servum feci (I Cor. IX). Servit ergo Christo, non in spiritu servitutis, sed in spiritu adoptionis, quia omni libertate nobilior est servitus Christi; sive quasi imitator ejus pronuntiat, qui dixerat: Ego sum in medio vestrum, non sicut discumbens, sed sicut ministrans (Luc. XXII), et ejus qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil. II). Quid est autem servum esse Christi, quam servum esse verbi Dei, sapientiae, justitiae, veritatis, et omnino omnium virtutum quae in Christo sunt. Sicut autem scientia quae nunc datur, per speculum datur, et in aenigmate, et prophetia, ita et caetera dona Spiritus sancti, ut libertas, (0011D)quae nunc sanctis praestatur, nondum plena libertas est, sed velut per speculum et in aenigmate. Et ideo sancti servos se esse dicunt, ad comparationem illius libertatis, quae facie ad faciem tribuitur. Christi Jesu. Ideo utrumque, id est, Christi et Jesu, quia in utroque est Dominus. Dicendo Christi, contra Marcionem agit, qui ipsum Dominum verum corpus habere denegat; subjungendo Jesu Judaeorum perfidiam redarguit, qui Jesum negant quod Deus sit. Paulus Graece scribens Graecum nomen anteponit: Matthaeus autem Hebraice, Hebraica nomina praetulit, dicens: Liber generationis Jesu Christi.

Vocatus Apostolus. Jam praescientia divina ad hoc vocatus, ut esset apostolus. Item vocatus apostolus (0012A)in benedictionibus Benjamin, et in via Damasci, sicut scriptum est: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX)? Hoc nomen, quod est vocatus, generale potest videri, quod pertinet ad omnes qui Christum credunt: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Vocatus est Judas, at non erat electus: quia electi separari a Deo non possunt. Ἀπόστολος Graece, Hebraice, missus Latine dicitur. Nam sicut ἄγγελοι Graece, Latine nuntii appellantur, ita Graece ἀπόστολοι, Latine missi vocantur: ipsos enim misit evangelizare per universum mundum.

Segregatus in evangelium Dei. Εὐαγγέλιον, bonum nuntium interpretatur, quo peccatores ad indulgentiam convocantur. Apostolus autem quo modo in Judaismo locum doctoris habebat, ut pote Pharisaeus, (0012B)ita a Judaismi praedicatione separatum se dicit in evangelium Dei, ut a lege dissimulans Christum praedicaret. Aliter: Segregatus, hoc est, a grege apostolico separatus, ut gentibus praedicaret. Sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Saulum et Barnabam, in opus ad quod elegi eos (Act. XIII). Segregatus dicitur in evangelium Dei, sicut alibi ipse de se dicit: Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me (Gal. I): ex quo intelligimus, quod justi separentur a ventre. Ergo et Paulus quidem segregatus in Evangelium dicitur, segregatus a ventre matris suae. Causas in eo et merita quibus in hoc segregari debuerit, vidit ille quem non latet mens: praevidit enim quod abundantius quam caeteri (0012C)omnes laboraturus esset in evangelio, quod in siti, et in fame, et in frigore, et in nuditate, in periculis latronum, in periculis fluminum, in periculis maris praedicaturus esset evangelium Christi. In evangelium Dei. Unum atque idem est dicere, et evangelium Dei, evangelium Christi, quod ipse Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus. Et iterum dicit ad Patrem: Omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. X). Ergo evangelium Patris, evangelium Filii est.

Quod ante promiserat per prophetas suos. Ut probet rectam et integram fidem, et spem esse in Christo, jam prius evangelium ejus dicit a Deo promissum, ut Isaias ait: Consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum. David quoque: Dominus, inquit, dabit verbum evangelizantibus (0012D)(Psal. LXVII). Et iterum: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). Item: Faciet Dominus verbum brevissimum super terram. Utrum simpliciter accipi debeat evangelium per scripturas propheticas repromissum, an discretionem alterius evangelii quod aeternum dicit Joannes in Apocalypsi, quod tunc revelandum est, cum umbra transierit, et veritas venerit (Apoc. XIV), considerato etiam tu qui legis, cui aeterno evangelio convenire videbuntur etiam illi aeterni anni, de quibus Propheta dicit: Et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI). Eique adjungi potest et ille liber vitae, in quo sanctorum nomina scripta dicuntur; sed et illi libri qui apud Danielem, cum judicium consedisset, aperti (0013A)sunt (Dan. VII). Vel qui apud Ezechielem prophetam deintus et deforis dicuntur inscripti (Ezech. II). Omniaque non atramento, sed Spiritu Dei vivi scripta memorantur. Per prophetas suos. Hoc ad laudem evangelii pertinet: nemo enim rem vilem magnis praecursoribus nuntiat. Totus hic locus contra Manichaeos facit, ubi dicit quod ante evangelium sit promissum et per prophetas Dei et in sanctis Scripturis, et quod Christus secundum carnem ex David stirpe, id est, Maria virgine sit creatus, secundum quod praedixerat Isaias: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII). In Scripturis sanctis. Hoc ad cumulum protestationis adjecit, ut majorem fiduciam credentium faceret, et legem commendaret. (0013B)Sanctae autem Scripturae sunt, quia et vitia damnant, et sacramentum illic unius Dei continetur pro salute humana.

De filio suo. Multi filii gratia, hic natura, cujus etiam secundum carnem nativitas dissimilis caeteris invenitur. Qui factus est ei ex semine David. Factus est per Spiritum sanctum secundum carnem. Addendo secundum carnem factus est, secundum Verbi utique substantiam non est factus. Factus est. Non dicit genitus est. Aliud enim est si dixeris, ex semine admisto sanguinem coagulare et generare, et aliud est non permixtione, sed virtute procreare Ideo factum dicit non genitum, observans proprietatem, quia factus est secundum humanitatem, genitus est secundum divinitatem. (0013C)Secundum carnem. Hic synecdoche est, nam carnem pro toto homine posuit. Sed requirendum, quare non secundum animam dixit ἀνὰ κοινὸν. . Nec intelligunt ideo carnem solam nominatam esse, in eo quod dictum est: Verbum caro factum, quia hominum oculis, propter quos facta est illa susceptio, caro sola potuit apparere, nec semper factum esse ad creationem refertur: scriptum enim est: Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX). Et: Dominus factus est mihi in salutem (Isai. (XII).

Qui praedestinatus est Filius Dei. Filium Dei dicens, Patrem significavit Deum, addito autem Spiritu sanctificationis, ostendit mysterium Trinitatis. Hic ergo qui incarnatus quidem latebat, sic praedestinatus est secundum Spiritum sanctificationis (0013D)in virtute ministerii Filii Dei, cum surgit a mortuis, sicut scriptum est: Veritas de terra orta est (Psal. LXIV). Omnis enim ambiguitas diffidentiae de resurrectione ejus calcata est et compressa, quia praedestinatus est. Recte quippe Filius Dei non praedestinatus est, secundum id quod Verbum Dei est, Deus apud Deum: quid enim praedestinaretur, quod sine initio et sine termino Deus semper aeternus est? Illud enim praedestinatum est quod nondum fuerat ut sicut in suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Lege cap. 3 in Enchiridion, ubi non solum bonos in gloriam, sed et impios Deum dicit praedestinasse ad poenam. Destinatur ille qui est: praedestinatur is (0014A)qui nondum est. Quare non dixit, praepositus est? Inter praedestinationem autem et propositionem hoc interest, quod praedestinatio alicujus rei multo ante in mente ejus qui destinet, quid futurum sit praefiguret: propositum autem cum vicina sit machinatio, et pene cogitationem sequatur effectus. Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Tanquam de alio supra diceret: quid est enim Filius Dei praedestinatus, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri, nisi ejusdem Jesu Christi, qui praedestinatus est Filius Dei? Ergo quomodo hic cum audimus, Filius Dei in virtute Jesu Christi, an ut Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis Jesu Christi, aut Filius Dei ex resurrectione (0014B)mortuorum Jesu Christi, cum dici potuisset, visitare in virtute sua, aut secundum Spiritum sanctificationis suae aut ex resurrectione mortuorum ejus, vel mortuorum suorum, non cogimur intelligere aliam personam, sed unam eamdemque, scilicet Filii Dei, Domini nostri Jesu Christi? Ita cum audimus: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, quamvis usitatius dici ad imaginem suam possit, non tamen cogimur aliam personam intelligere in Trinitate, sed ipsam unam eamdemque Trinitatem, qui est unus Deus, ad cujus imaginem factus est homo. Secundum Spiritum sanctificationis. Ut prae omnibus in incorruptibilitatis virtute resurgeret, et vitam resurrectionis Dei filiis aperiret: de quibus ipse dicit: Qui filii Dei sunt, cum sint filii (0014C)resurrectionis. Sanctificationis vero Spiritus dicitur Filius, secundum hoc quod praebet omnibus sanctitatem. Ideo non dixit, ex resurrectione Jesu Christi, sed ex resurrectione mortuorum Jesu Christi, quia resurrectio Christi generalem resurrectionem praebuit. Mortuorum Jesu Christi, non omnium resurgentium, sed ad Christum pertinentium in ipso Christo resurrectionis forma portenditur.

Per quem accepimus gratiam. Remissionem videlicet peccatorum in baptismo, nec non coelestis sapientiae, diversarumque linguarum cognitionem, gratiam nominat. Apostolus vero ad praedicationis auctoritatem comitantibus signis pertinet, quia et ipse Christus apostolus dicitur, id est, missus a Patre, quippe qui ad evangelizandum pauperibus (0014D)missum se dicit. Ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Missos ergo apostolos dicit, ut praedicarent fidem omnibus gentibus, ut obedirent et salvarentur, ut donum Dei non jam solis Judaeis, verum etiam omnibus gentibus concessum videretur, ad obediendum fidei, non legi. Pro nomine ejus. Hoc est, vice nominis ejus fungimur, ut ipse ait: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. VIII). Et iterum: Qui vos recipit me recipit (Matth. XV). Sive pro nomine ejus, id est, ad gloriam nominis ejus. In quibus et vos vocati estis. Quia scilicet donum Dei omnibus missum est, ut cum audiunt se inter caeteros vocatos, scirent se sub lege agere non debere. Item, in quibus estis et vos vocati: nam et in (0015A)vobis, id est, Romanis apostolatum accepimus. Vocatis sanctis. Hoc est, sanctis vocatione Dei, non merito facti.

Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo. Illud animadvertendum est, quod et in superioribus et in praesenti commate eclipses, id est, defectus necessariarum dictionum esse noscuntur. Itaque ut plena constructio constare queat, ipsa verborum series in ordinem sic disponatur: Ego Paulus servus Christi Jesu, vocatus Apostolus, et caetera quae subsequuntur, postremoque subinferatur: precor vel exopto, multiplicentur gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratiam et pacem cum his dicit esse, qui recte credunt: gratia, qua a peccatis absoluti sunt: (0015B)pax vero, quia ex impiis reconciliati sunt Creatori-Bene gratiam et pacem connectit, nam vacua prima sine altera; pax enim observat gratiam. A Deo Patre nostro. Deum Patrem nostrum dicit propter originem nostram, qui ab ipso creati sumus, et cujus nos filii sumus adoptione. Et Domino Jesu Christo. Christum autem Dominum, quia ejus sanguine redempti sumus filii Dei. Gratia dicta est ab ethymologia, gratim enim interpretatur plenitudo, quod significat charitatem, quia plenitudo legis charitas est.

Primum, quidem gratias ago Deo meo. Finita praefatione ante omnia gaudium suum testatur, ut pote gentium Apostolus, quod cum Romani regnent in mundo, subjecerunt se fidei Christianae: nam fama fidei illorum profectus erat multorum, qui videbant (0015C)principes suos factos esse Christianos. Gratias ergo se dicit Deo suo agere duntaxat, quia adhuc illorum non erat plene. Deo meo. Natura Deus omnium est, merito et voluntate paucorum, ut est Deus Abraham, secundum quod hic suum nominat Deum. Prima vox incipit a gratiarum actione; agit autem Deo gratias per Christum, velut pontificem magnum: oportet enim scire eum, qui vult offerre sacrificium Deo, quod per manus pontificis debet offerre. Sed et hoc quod dixit: Deo meo, non est otiose accipiendum: non enim vox ista potest esse, nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, vel Isaac, vel Jacob; non enim potest Deum suum dicere is, cui venter Deus est, aut cui gloria saeculi et pompa mundana, aut potentia rerum caducarum Deus est. (0015D)Quidquid unusquisque supra caetera colit, hoc illi Deus est. Sed videamus quidem pro quo Apostolus gratias agat Deo suo. Quoniam, inquit, fides vestra annuntiatur in universo mundo. Si simpliciter accipiamus, hoc videtur designare quod multis locis mundi, hoc est, terrae, eorum qui Romae sunt fides et religio praedicetur. Si vero in hoc loco mundus designatur qui ex coelo constat et terra omnibusque quae in eis sunt, potest etiam illud intelligi, quod Virtutes de quibus dicitur, quia gaudium habeant super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV), multo magis de conversatione et fide quoque Romanorum laetantur, nuntiantibus sibi angelis, qui ascendunt et descendunt ad Filium hominis, et ipsi enim (0016A)mirantur de conversatione gentium, et quod in omnem terram exivit apostolorum Christi praedicatio. Potest tamen et ita intelligi, quod fides ista quam Romani habent, ipsa eademque sit, et non alia, quae in universo mundo annuntiatur et creditur, quae non solum in terris, sed et in coelis praedicatur. Deo meo. Blandientis affectus est, quod communem Dominum omnium, gratiae magnitudine suum et quasi proprium senserit Deum. Observandum sane est, quia ad hoc quod dixit, primum quidem gratias ago, consequens erat ut diceret: Secundo. Sed praediximus de locutionibus minus finitis, nisi forte videatur in eo reddi, cum dicit: Nolo autem ignorare vos, fratres.

Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo. (0016B)In spiritu meo, inquit, non in circumcisione manufacta, neque in neomeniis et sabbato, et discretione escarum, sed in spiritu meo, id est, in mente: quia enim Deus spiritus est, spiritu vel animo debet illi serviri. In evangelio Filii ejus. Hoc est, non in eo quod Moyses servus tradidit, sed in eo quod dilectissimus Filius docuit.

Quod sine intermissione mentionem vestri faciam in omnibus orationibus meis. Dicit Apostolus: Semper gaudete, sine intermissione orate. Quis autem potest ita semper orare, et sine defectu vel intermissione precibus insistere, ut nec alimentis sumendis, aut dormiendi tempus habeat? Aut ergo dicendum est, eum semper orare et non deficere, qui canonicis orationibus quotidie juxta ritum ecclesiasticae traditionis, (0016C)psalmodiis, precibusque consuetis Dominum laudare et rogare non desistit. Et hoc est quod Psalmista dicebat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Aut certe omnia quae justus secundum Deum gerit et dicit, ad orationem esse reputanda: qui enim justus est, sine intermissione quae justa sunt agit, per hoc sine intermissione justus orabit, nec unquam ab oratione cessabit, sive justus esse desistet.

Obsecrans, si quomodo. Id est, aliqua causa, vel qualibet occasione vel ratione. Itaque voluntati ejus sicut occasio data est, ut coactus appellaret Caesarem, sic dirigetur ex aliqua causa, Deo volente, ut impleret propositum voluntatis suae. Denique in (0016D)naufragio posito astitit Dominus, dicens: Noli timere, sicut enim testificatus es in Hierosolymis de me, ita et Romae. Videamus autem quod dicit, cui servio in spiritu meo. Servire in spiritu, simile mihi videtur esse, imo et amplius aliquod quam adorare in spiritu; nam adorare quis potest sine affectu, deservire vero ejus est, quem constringit affectus. Deservit ergo Apostolus Deo non corpore, nec anima, sed meliore sui parte, id est, spiritu. Haec enim tria esse in homine designat ad Thessalonicenses scribens, cum dicit: Ut integrum corpus nostrum, et anima, et spiritus, in die Domini nostri Jesu Christi servetur. Et Daniel dicit: Laudate, spiritus et animae justorum, Dominum. Prosperum iter habeam in voluntate (0017A)Dei veniendi ad vos. Puto quod etiam hoc vult intelligi, quia non semper itineris prosperitas Dei voluntate perficitur. Denique et Balaam iter habuit prosperum eundi ad Balac, ut malediceret populum Israel, sed non fuit illa ex voluntate Dei prosperitas; et multi in rebus saeculi prosperis utuntur successibus, et exsultant in prosperitatibus suis, sed non est talis prosperitas ex voluntate Dei.

Desidero enim videre vos. Quid est quod cum scriptis illos corrigat et a carnali sensu abstrahat, praesentiam suam necessariam dicit? Nisi aliter dicta ad aliud solent rapi, sicut ab haereticis fit, ideo desiderat videre eos, ut praesens doctrinam evangelicam, sensu quo scribit, tradat, ut magis illis proficiat, additis (0017B)signis virtutum quae magis auctoritatem dant signis. Cum autem dicit: Ut gratiam vobis spiritualem ministrem. Carnalem illos sensum assecutos significat, quia sub nomine Christi non illa quae Christus docuerat fuerant assecuti, sed ea quae fuerant Judaeis tradita. Ad confirmandos vos. Haec confirmatio tres personas requirit: adjuvantis Dei, ministrantis apostoli, accipientis populi. Consolari autem se dicit cum illis, si apprehendant spiritualia.

Per eam quae invicem est fidem. Hoc est, ut per communem fidem invicem consolemur. Quod autem dicit: Ut aliquod tradam vobis donum spirituale, videtur indicare esse aliquid quod donum quidem sit, non tamen spirituale, ut nuptiae, divitiae, et fortitudo (0017C)corporis, et formae decor, regnumque terrestre: a Deo enim etiam haec donantur. Beati sunt ergo illi quibus spiritualem gratiam tradere vult Apostolus ad confirmationem fidei, ut ultra parvuli non sint, neque circumferantur omni vento doctrinae. Quod cum sit, Paulus et ipse consolationem capit, opus suum firmum et stabile videns, et illi consolantur, quia apostolicae gratiae sunt participes.

Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in caeteris gentibus, Graecis ac barbaris, sapientibus ac insipientibus debitor sum. Itaque quod in me promptum est, et vobis qui Romae estis evangelizare. Est quidem hyperbaton in hoc loco, est et locutionis defectio. Si hyperbaton, (0017D)hoc modo reddere possumus: Nolo autem ignorare vos, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in caeteris gentibus, Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus, et prohibitus sum usque adhuc. Defectio vero elocutionis hoc modo adimplebitur, in eo ubi dicit: Et in caeteris gentibus, Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus, videtur deesse, quibus debitor sum: ut sit talis consuetudo [ Al., compositio]: Sicut fructum habeo et in caeteris, Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus debitor sum: ita quod in me est, promptus sum etiam vobis qui Romae estis, evangelizare, et [Al., sed ] prohivitus sum. Siquidem a Deo putetur prohibitus, (0018A)ostenditur per hoc id etiam curae Deo fuisse quo unusquisque apostolorum vel debeat ire, vel non debeat. Cur autem prohibitus est? Ideo quia Dominus sciebat imperitos adhuc Romanos, et mittebat Paulum ad alios, ut interim paratiores. Ut aliquem fructum habeam in vobis. Unde velut multarum divitiarum cupidus Paulus, congregat fructus ex Graecis, congregat ex barbaris, etc. Verum hos omnes fructus affert Paulus, qui tanquam palmes bonus permanet in vite vera, quae est Christus, quem frequentius Pater purgat agricola, et ideo fructum plurimum affert, purgat eum in laboribus, in tribulationibus, in persecutionibus. Sunt enim alii palmites, qui in vite quidem permanent, fructum vero non ferunt, sed sunt aridi, qui dicuntur a Patre in ignem (0018B)mitti. Fructum dicit, ministerii sui coelestem mercedem. Sicut et in caeteris gentibus. Exemplo caeterarum gentium; promptior enim fit quis ad rem sibi traditam, si illi multos videat assentire. De Judaeis autem tacuit, quia magister gentium erat. Sicut et in caeteris gentibus: subauditur, habeo. Sapientes autem illos dicit, qui mundanis rationibus eruditi, sapientes vocantur in saeculo, dum aut siderum speculatores sunt, aut mensuris, aut numeris, aut arti grammaticae student, aut rhetoricae, aut musicae. Requirendum est quomodo Apostolus Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor est. Quid enim ab ipsis acceperat unde eis debitor fieret? Arbitror diversis quidem gentibus inde effectum esse debitorem, quia omnium gentium linguis eloqui accepit (0018C)gratiam Spiritus sancti. Ergo debitor omnibus illis efficitur, quorum causa accepit a Deo linguae notitiam. Sapientibus autem efficitur debitor, per hoc quod accepit sapientiam in mysterio absconditam, quam perfectis et sapientibus loqueretur. Quo modo autem et insipientibus? In quo patientiae gratiam et longanimitatis accepit; summae etenim patientiae ferre insipientium motus.

Non enim erubesco super evangelium. Hoc est, sicut quidam doctores erubescebant, qui doctrinam coelestem adjunctis miraculis corroborare nequibant. Virtus enim Dei est, etc. Nulla major virtus est quam quae, devicta morte, homini perditam reddidit vitam, quamvis incredulis infirmitas videbatur? Definiens ergo quid sit evangelium, pronuntiat. Virtus (0018D)enim Dei est, inquit, in salutem omni credenti. Quod autem dixit quod virtus Dei est in salutem, videtur ostendere, quod sit aliqua virtus Dei quae non sit ad salutem, sed ad perditionem: sicut in Psalmis legitur: In virtute tua disperde illos; virtus enim in dextera est qua salvamur, ut virtus in qua disperdit, sinistra dicatur.

Justitia enim Dei revelatur in eo, ex fide in fidem. Justitia Dei est, quia quod promisit, dedit. Judaeo. Credenti quod ei promisit Deus prophetas suos. Justum Dominus probat ex fide Dei promittentis, in fidem hominis credentis. Justitia Dei revelatur. Qui credit veracem Deum dedisse quod promisit, hoc contra Judaeos loquitur qui negant esse Christum (0019A)quem promisit. Sicut scriptum est. In Habacuc videlicet. Justus ex fide, id est, non ex operibus legis, Vivit (Habac. II), hoc est, praesentem vitam ducit, vel vitam aeternam acquirit. Aliter secundum Pil. + Justitia Dei est. Quod justum fuerat, ut quo modo Abraham credens ex gentibus, per solam fidem justificatus est, ita caeteri fidem ejus imitantes, salvarentur. Ex fide Abraham: In fidem hominis credentis; sive ex fide Judaei, in fide gentilis: ideo autem ex et in posuit, ut tautologiae vitium declinaret. Justitia Dei in evangelio revelatur, per id quod ad salutem nullus excipitur venire, sive Judaeus, sive Graecus, sive barbarus; nam omnibus dicit Salvator: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego reficiam vos (Matth. XI): Revelatur justitia Dei, quae (0019B)obtecta prius velabatur in lege; revelatur enim in his qui ex fide Veteris Testamenti ad fidem novi Evangelii veniunt; et cum in Evangelium veniunt, ex fide legis, in fidem Christi diriguntur. Justus autem meus ex fide vivit, id est, Veteris et Novi Testamenti: nam alterum sine altero integritatem vitae non habet. Aliter ex fide praedicantium, in fidem credentium. Sive ut Augustinus exponit, ex fide verborum quibus nunc credimus quod nondum videmus, in fidem rerum, qua in aeternum quod nunc credimus, obtinebimus. Quare non homo vel vir ex fide vivere dixit, ideo ne reprobaret opera dum hucusque fidem et gratiam commendavit, hic vero opus ostenditur, dicens: Justus est, fide vivet; quia justum indicat, bona opera habentem.(0019C) Revelatur enim ira Dei de coelo. Sicut in illo qui credit justitia Dei revelatur, ut supra memoravit, ita et in eo qui non credit ira Dei revelatur de coelo. Auctoritas celsitudinis hoc loco ostenditur, sic est illud: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI). Sic: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. I). Ita et justa vindicta, qui ira Dei appellatur, non nisi de superni judicis throno descendit. Ira Dei videtur interdum virtus ipsa quae praeest poenarum ministris, et quae supplicia infert peccatoribus, dici. Interdum tentationis afflictio ira Dei nominatur, sicut Job dicit: Ira Dei in corpore meo? Et quia spiritualia nequitiae, adversum quae nobis certamen est, in coelestibus esse dicuntur, consequenter in (0019D)eos qui ab his separantur ira Dei de coelo dicitur jaculari. In omnem impietatem. Id est, Judaeorum et gentium. Impietas, in Deum peccare est: iniquitas, in homines: in Deum ergo et in homines peccant qui veritatem in iniquitate detinent. Non dixit, quod non habent veritatem, sed veritatem quam sciunt, in iniquitate detinent; nam veritatem nominis Dei in injustitia indignae materiae detinent idolorum. Quia quod notum est Dei. Notitia Dei manifesta est ex fabrica mundi; ut enim Deus, qui natura invisibilis est, possit sciri, opus factum ab eo est, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum posset sciri. Quia quod notum est Dei. Id est, quod cognosci de (0020A)Deo potest, per conjecturam creaturae, verbi gratia, quod sit, et quod justus sit et omnipotens: ostendens esse aliquid Dei quod notum sit et aliquid ejus quod ignotum sit. Ignotum hoc Dei intelligendum est, cum ratio substantiae ejus vel naturae, cujus quae sit proprietas, puto quod non solum nos homines, sed et omnem lateat creaturam. Deus enim illis manifestavit. Id est, manifestavit se, dum opus fecit per quod possit agnosci.

Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta perspiciuntur. Hoc est, mysteria obscura suae virtutis. Sciendum est quod hic invisibilia quae nominat de creaturis, spiritualia alibi dicit; ideoque addidit: Sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas. Virtus est qua instituit quae (0020B)non erant, quaque omnia regit; divinitas est, qua replet universa. Non magnificaverunt. Quia nec dignum honorem Deo dederunt. Aut gratias egerunt. Pro eo quod tales facti sunt, ut Deum possent agnoscere, si vellent. Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Per cogitationum suarum vanitatem dum formas et imagines corporeas requirunt in Deo, in semetipsis Dei imaginem perdiderunt: quos Anthropomorphitas ecclesiastici viri solent nominare. Obcaecatum est insipiens cor eorum. Recedentes a lumine veritatis sapientes, quasi qui invenissent quomodo invisibilis Deus per simulacrum visibile coleretur. Stulti facti sunt. Non intelligentes nullam similitudinem habere mortuum immortalis, et corruptibile sempiterni conditoris. Quamvis ad omnes (0020C)homines quibus inest naturalis ratio, maxime tamen haec spectant ad sapientes hujus mundi, et eos qui philosophi nominantur, quibus praecipue creaturas mundi et omnia quae in eo facta sunt discutere disciplina est, et per haec quae videntur ea quae non videntur ratione colligere. Et mutaverunt gloriam immortalis Dei. Hoc est, nomen et honorem Dei idolis dederunt; a vivo enim Deo recedentes, mortuis favent. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, hominis mortui, qui principatum dicitur in eis egisse. Coluerunt et serpentem, draconem, quem occidit Daniel, homo Dei, cujus similitudinem habent. Aegyptii colebant quadrupedem, quem dicebant Apim, in similitudinem vaccae: quod malum imitatus est Jeroboam; et volucres, (0020D)quia chronica sacra habebant pagani, id est, ut aquila Jovis, graculus et cornix diceretur. Sed breviter, et omni in unum collecta definitione dicamus: Adorare alium Deum praeter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, impietatis crimen est.

Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Isti autem vertentes se a Deo, traditi sunt diabolo. Tradere hoc est permittere, non incitare, aut immittere, ut ea quae in desideriis conciperent, explerent in opere. Per hoc quod deserunt, traduntur in desideria cordis sui. Quali judicio erga divinitatis usi sunt venerationem, dum Dei incorruptibilis gloriam, ad foedas et indignas deducunt hominum et animalium formas, tali etiam erga semetipsos utantur (0021A)vice, ut rationabiles homines vivant more irrationabilium belluarum. Item Augustinus in libro de Gratia Dei, et libero Arbitrio. Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Scriptum est in Proverbiis Salomonis: Sicut impetus aquae sic cor regis in manu Dei: quocunque voluerit, inclinabit illud. Et in Epistola Pauli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in desideria, etc. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit, sive ad bona pro sua immensa misericordia, sive ad mala pro meritis eorum: judicio autem suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem justo. Ac per hoc, quando legitis in divinis litteris a Deo (0021B)seduci homines, aut obtundi, aut obturari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste paterentur. In immunditia. Quae est in turpibus mysteriis, ut contumeliis afficiant corpora sua, dum sibi in sacramentis idolorum cauteria et bustiones infligunt, ut quasi amentes ipsi in se suorum sint vindices delictorum. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Hoc est, nomen Dei qui verus est, dederunt his qui non sunt dii, lapidibus scilicet et lignis, atque metallis. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium; nam mare veritas est, hoc est, vera creatura: Neptunus autem mendacium, factum ab homine, conversa veritate Dei in mendacium, quia Deus fecit mare, homo autem simulacrum Neptuni. Et coluerunt, et (0021C)servierunt creaturae potius quam Creatori. Id est, non solum dilexerunt, sed etiam servierunt. Sed quicunque alicujus creaturae cupiditate vincitur, ipsi servit; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Qui est benedictus in saecula. Cui si servissent, et ipsi fieri benedicti in saecula potuissent.

Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Omnia perverterunt in Deum perversi; neque enim ordinem naturae servare poterant, qui naturae dereliquerant auctorem. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae. Aliam dare Satanas legem non potest, nisi ut concessa et licita in alium ordinem vertat, ut dum aliter fiunt quam concessa sunt, peccata sint. Exarserunt. Quia effrenata libido modum servare (0021D)non novit. Et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Oportuisse non est veritus dicere Apostolus, ut qui creaturae potius quam Creatori servierunt, erroris sui mercedem, non inviti haec turpia patiendo, sed libenter faciendo, receperunt: judicio scilicet non alicujus hominis immundissimi quem talia delectarent, sed justissimi Dei qui tradidit illos in passiones ignominiae, ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non sint tormenta, sed incrementa vitiorum. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia. Non nescierunt, sed minime probaverunt: ille enim probat Deum habere in notitia, qui semper illum praesentem habens, peccare non audet. Tradidit illos Deus in sensum (0022A)reprobum. Deus neminem tradit, sed relinquit, nec adjuvat eum qui peccat. Repletos omni iniquitate et malitia. Principales causas ostendit esse omnium vitiorum. Joannes Metropolitanus haec dicit: Iniquitas est generale nomen omnis peccati ab origine; nam quisquis de aequitate naturae, vel mandatorum Dei labitur, iniquus dicitur: unde iniquitas dicta est, quasi inaequitas: Malitia vero, quasi major latio: molitur enim, vel magis vult quam necesse est. Fornicatio dicta est, quasi formae necatio, per quam forma bona naturalis animae necatur. Fornicatio autem est a legitimo conjugio foras exire. Impudicitia est peccatum publicum, et perseverans. Avaritia dicta est quasi ab auro respecta. Avarus dicitur, quasi avidus auri. Invidia est odium alienae (0022B)felicitatis. Homicidium est innocentis occisio. Contentio est, ubi non ratione aliquid, sed animi pertinacia defenditur; ubi non tam veritas quaeritur, sed intentio fatigatur. Contentiosus est qui aliquid contra conscientiam suam nititur defensare. Dolus est occulta malitia, blandis sermonibus adornata. Malignitas est malitiae opus, dicta a male agendo. Susurrones. Murmuratores non in faciem, sed in aurem loquentes. Deo odibiles. Nihil enim est tam odibile Deo quam idololatrae. Contumeliosi sunt, qui veloces sunt in verbis injuriae. Superbia est amor alienae excellentiae, qui vult supergredi quod est super se. Inventores malorum. Quia semper superbia excogitat et invenit mala: sicut auctor superbiae per elationem suam invenit sibi malum quod ante (0022C)non fuerat. Elatus autem dicitur, qui se jactat super mensuram suam. Item elati sunt, qui se jactant habere quod non habent. Parentibus non obedientes. Veri parentes sunt qui per semen verbi generant in lucem et vitam aeternam. Insipientes. Incompositos: Inordinatos. Qui a fonte sapientiae recesserunt, necesse est ut inordinate ferantur. Sine affectione. Affectio est adimpletio charitatis. Sine misericordia. Quomodo enim aliorum poterunt misereri, qui sibi crudeles sunt.

Tertio invenimus ab Apostolo positum: Tradidit illos. Et primae quidem traditionis causas addidit: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum magnificaverunt, etc. Propter quod, inquit, tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, etc. Secundae traditionis (0022D)causam videtur praemittere, cum dicit: Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Propter hoc, ait, tradidit illos Deus in passiones ignominiae: quae tamen secunda traditio gravioribus flagitiis videtur obnoxia: etenim feminae, inquit, eorum mutaverunt naturalem usum, etc. Tertiae quoque traditionis causas videtur dare, cum dicit: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, etc. Verum distinctiones istae causarum, non mihi videntur congruere satis ad ea quae singulis quibusque subjecta sunt crimina. Quomodo enim turpioribus traditur flagitiis is qui creatorem deseruit, magis quam ille qui gloriam incorruptibilis Dei mutaverit in similitudinem (0023A)imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum? Aut quomodo supra utrumque horum, velut examini cuidam traduntur malorum, hi qui non probaverunt Deum habere in notitia? Magis itaque mihi videntur omnes hae causae quae traditionibus singulis proferuntur, in unum coacervandae, et rursum traditionum species in unum, ut verbi causa ita dicamus: Quod commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis; et, quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et, nec probaverunt Deum habere in notitia; propter haec omnia tradidit eos Deus in desideria cordis eorum; et tradidit in passiones ignominiae, et tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut facerent quae non (0023B)conveniunt, qui erant repleti omni iniquitate et malitia, et caeteris quae scripta sunt malis. In his autem tribus universas impietatis species enumerasse videtur Apostolus, vel eorum qui idola colunt, vel eorum qui creaturae deserviunt potius quam Creatori, sive eorum, qui non probaverunt Deum habere in notitia. In quorum primo titulo promiscue pagani; in alio sapientes eorum et philosophi designantur; puto quod hoc tertio indicentur haeretici, vel creatorem Deum negantes, vel diversas blasphemias in Excelsum loquentes. Certum est autem quod siquidem tradiderit Deus vel in desideria cordis, vel in passiones ignominiae, vel in reprobum sensum, continuo in eo qui traditur seges criminum surgat.

Qui cum justitiam Dei cognorint, non intellexerunt, (0023C)hoc est, oculos habent et non vident; non enim intellexerunt tales a Deo, etsi non in praesenti, tamen in futuro esse puniendos. Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Sunt quidam qui se reos non putant, si non operentur quae mala sunt, assentiunt autem facientibus. Assentire autem facientibus est, si cum quis possit reprehendere, taceat: ut audiens fabulas, aduletur; et ita est, ut qui fomitem praebent delictis eorum, dignum est ut pari crimine rei habeantur. Sunt item alii qui non solum faciunt mala, sed etiam consentiunt male facientibus: duplex ergo horum nequitia est; illi enim non tam mali sunt qui faciunt, et facientibus contradicunt.(0023D) CAPUT II. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. Quoniam facientem maligna et consentientem facientibus morte dignos ostendit, ne forte is qui facit et non consentit facientibus excusari se posse putaret, docet hujuscemodi inexcusabiles esse propterea, quia non consentiendo facientibus, sed magis judicando illos se in his judicat, quia haec ipse agit quae in illis damnat.

Scimus autem quoniam judicium Dei est secundum veritatem. Hic terrorem incutit, ut quem incuriosum illi dicunt, iste malos secundum veritatem Dei dicat judicaturum, hoc est severissime reddere secundum mensuram uniuscujusque, non parcere. Si enim tu (0024A)peccator peccatorem tui similem judicas, quanto magis Deus justus te judicabit injustum? Secundum veritatem. Humanum enim judicium multis modis corrumpitur, amore, odio, timore, avaritia. Saepe judicum integritas violatur, et contra justitiae regulam interdum misericordia inclinatur. Illud est quod in hoc loco videtur ostendi quia solius Dei sit secundum veritatem judicium. Sunt enim quaedam quae committuntur opere quidem malo, animo autem non malo: ut si quis, verbi causa, homicidium non voluntate commiserit; et alia fiunt opere quidem bono, sed animo non bono: ut si quis misericordiam non pro mandato Dei, sed ut laudetur ab hominibus faciat; alia vero sunt in quibus sive in bono, sive in malo, animus cum opere concordat; et (0024B)quia corda hominum nosse solius Dei est, et mentis secreta agnoscere, idcirco ipse solus est qui secundum veritatem potest habere judicium.

Existimas autem, o homo. Hoc est, nunquid tibi examen datum est vel potestas judicandi de malis et stupris, cum eadem agis, et non est qui de te ad praesens judicet? Effugies judicium Dei. Non utique in futuro evades. An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Divitiae bonitatis Dei, quibus bona pro malis dat. Patientia vero est, qua peccatores impunitos patienter converti tolerat. Longanimitas est, qua longum spatium poenitentiae dat. Divitias bonitatis ille agnoscere potest, qui considerat quanta in terris mala quotidie homines gerant, tamen his Deum producentem solem (0024C)suum quotidie, et pluvias ministrantem. Sustentatio vero, vel longanimitas, ac patientia in hoc videtur differre, quod qui infirmitate magis quam proposito delinquunt, sustentari dicuntur: qui vero pertinaci mente velut insultant in delictis suis, patienter ferri dicendi sunt. Sed sicut omnia in mensura fecit Deus, et pondere et numero, ita etiam patientiae ejus certa mensura est. Tu autem secundum duritiam, et impoenitens cor. Impunitatem sperans peccatorum non solum durat, inconversibilis et incontrectabilis manens, sed adhuc peccat, securus quod non sit ultio futura. Cor durum in Scripturis dici videtur, cum mens humana, velut cera a frigore iniquitatis obstricta, signaculum imaginis divinae non recipit. Thesaurizas tibi iram. Hujus verbi in Scripturis (0024D)significantiam triplicem legimus: dicitur enim in Evangelio thesauros esse quosdam in terris, in quo prohibet Dominus thesaurizari; et alios thesauros in coelo jubet fideles recondere; et hic nunc Apostolus dicit irae thesauros. Ira autem Dei nihil aliud quam justa vindicta intelligitur. Crassitudo vero cordis est, ubi subtilis et spiritualis intelligentiae non recipitur sensus. Qui reddet unicuique secundum opera sua. Sciendum quod ex Jeremia Apostolus hoc testimonium sumpserit (Jer. XXV). Illud quod in Ezechiele scriptum est, huic sententiae videtur adversari; dicit enim: Cum avertit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, omnes justitiae ejus quas fecerit non commemorabuntur (0025A)in lapsu ejus, quo lapsus est: sed in peccatis qui peccavit, in ipsis morietur (Ezech. XVIII). In quo videtur latenter hujusmodi inseruisse intellectum, ut si forte non secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, fecerit justus, non omnes justitiae ejus de memoria auferantur. His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam. Boni operis merces per patientiam exspectatur, quod in praesenti vita non redditur; per fidem enim ambulamus, et non per speciem: patientiam autem boni operis in illis esse certum est, qui agones et certamina perferunt. Gloriam. Decus formae qua sancti fulgebunt sicut sol. Honorem. Filiorum Dei, quo nihil est majus, per quem etiam angelos judicabunt (0025B)(Matth. XIII). Incorruptionem. Vitae scilicet perpetuae. Signanter autem addidit incorruptionem, propter indiscretionem saecularis gloriae atque honoris, qui corruptibilis est.

His autem qui ex contentione sunt. Subaudi, erit. In divinis Scripturis aegritudines animae numerantur, sed unus ex caeteris languor est, et animae quidem pessimus. Contentio animae intelligenda est, per quam omne opus pravum geritur, per quam haereses nascuntur, per quam schismata et omnia scandala quae in ecclesiis fiunt: dum videlicet qui apud semetipsos prudentes sunt, et in conspectu suo sapientes, quidquid libuerit pro lege defendunt. Diffidunt. Hoc est, non credunt, vel non obediunt, ut Origenes ait. Veritati. Id est, doctrinae evangelicae. (0025C)Credunt autem iniquitati. Hoc est, idololatriae. Ipse cruciatus, qui ex praedicta conscientia animae incutitur, ira appellatur; indignatio enim ipsius irae tumor quidam est, et per singula quaeque commotio, ut si, verbi gratia, aliquod pessimum vulnus iram ponamus, hujus autem tumor et distentio indignatio vulneris appellatur. Tribulatio vero, quam subsequitur angustia, non est similis putanda illi tribulationi, de qua dicit Apostolus: Quia tribulatio patientiam operatur (Rom. V): illa enim talis tribulatio angustiam non habet subsequentem. In omnem animam. Anima pro toto homine dicitur, sicut in Genesi legimus Jacob cum septuaginta ex sex animabus Aegyptum introisse. Gloria autem, etc. Hic contraria superioribus opponuntur: nam gloria contra (0025D)iram, honor est contra indignationem, et quod supra incorruptionem, hic pacem appellat. Sciendum est quod triplex divisio in his sententiis Apostoli claret. Nam veri Christiani cum bonis operibus in primo ordine ponuntur, ubi dicit: His qui secundum patientiam boni operis, etc. In secundo vero loco, incredulos et impios absque bonis operibus ex utroque, sive ex Judaico, sive ex gentili populo posuit, dicens: His autem qui ex contentione, etc. Tertio autem loco incredulos, cum bonis tamen operibus, ex Gentibus, vel Judaeis collocavit, dicens: Gloria autem et honor et pax, etc. Potest enim fieri ut ex his qui in lege sunt, si quis persuasione quidem communi Christo non credit, operetur tamen quod (0026A)bonum est, justitiam diligat, misericordiam teneat, charitatem et continentiam servet, modestiam lenitatemque custodiat, atque omne opus bonum operetur, hic etiam si vitam non habeat aeternam, qui credens soli Deo vero, non credit filio ejus Jesu Christo quem misit, tamen gloria operum ejus, et honor et pax poterit non perire. Sed et Graecus, id est, gentilis, qui cum legem non habeat, ipse sibi est lex, ostendens opus legis in corde suo, iste licet alienus videatur a vita aeterna, qui non crediderit Christo, et intrare non possit in regna coelorum, qui renatus non est ex aqua et Spiritu sancto, videtur tamen quod per haec quae dicuntur ab Apostolo, bonorum operum gloriam, et honorem, et pacem perdere penitus non possit. Dubitari igitur non puto, (0026B)quod is qui pro malo opere condemnari meruisset, idem si operatus est opus bonum, remuneratione boni operis dignus habetur. Vides enim dicentem Apostolum: Quia omnes non stare oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum. Judaeo primum et Graeco. Semper Judaeum anteponit praerogativa patrum, ut aut coronetur prius, aut damnetur, qui credens propter Abraham honorificatior est, diffidens pejus tractandus est, qui donum promissum patribus refugavit. Vel Judaeo primum dixit, quia prius credita sunt eis eloquia Dei; Graecum quoque subjunxit, propter sapientiam Graecis traditam. Ira est, non ei qui judicat, sed ei qui judicatur, dum sit reus. Irasci enim dicitur Deus, ut vindicaturus credatur. (0026C)Nam Dei natura ab his passionibus immunis est, et ut non solum irasci, sed et vindicare credatur, adjecit, et indignatio. Angustiae vero sunt, quibus sententia constrictus tribulabitur in poena. Quicunque enim sine lege peccaverunt. Requirendum est utrum de sola Moysi lege intelligendum sit, an de lege Christi, vel etiam de quacunque humana lege, sub qua unumquemque mortalium vivere contingit, quo secundum ipsam judicari possit qui in ea peccat; an qui extra solam Moysi legem, etiamsi aliqua lege vivat, velut extra legem positus, cum peccaverit pereat. Nam ipse apostolus Paulus, cum dicit his qui sine lege erant, se tanquam sine lege esse (cum sine lege Dei non esset, sed in lege esset Christi), ostendit se in lege quidem Moysi non esse, esse tamen (0026D)in lege Christi. Per legem judicabuntur. Utique qui in lege Christi est, per legem Christi, et qui in lege Moysi per legem Moysi judicabitur, ut pereat. Neque qui sub lege Christi est, quamvis etiam subditus legi Moysi videatur, judicari tamen secundum eam putandus est, cur non sit circumcisus, vel cur sabbatum non servet: quod et si juxta Moysi legem putandus est judicari, secundum hoc quod lex spiritualis est judicabitur. Hi peribunt et judicabuntur. Unum voluit intelligi, quia qui perit, per judicium Dei perit, et qui judicatur, peccator perit.

Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Ne quis forte diceret: Legem gentes (0027A)non habent, ad quam formam poterunt judicari? Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Certum est quod gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt facere, non pro sabbatis, vel neomeniis dicuntur, vel sacrificiis quae in lege scripta sunt: Non enim haec lex in cordibus gentium dicitur esse scripta; sed hoc est quod naturaliter sentire possunt, verbi gratia, ne homicidium, ne adulterium faciant, ne furentur, ne falsum testimonium dicant, ut honorent patrem et matrem, et horum similia. Fortassis et quod Deus unus Creator sit omnium, scriptum in cordibus gentium; magis tamen mihi videntur haec, quae in corde scripta esse dicuntur, evangelicis legibus convenire, ubi cuncta ad naturalem referuntur aequitatem: quid enim naturalibus (0027B)sensibus proximius, quam ut quae nolunt sibi fieri homines, haec ne faciant aliis? Legi vero Moysi concordare lex naturalis secundum spiritum, non secundum litteram potest: haec autem lex scripta est, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. In cordibus. Sciendum est autem rationalem animae virtutem cor solere nominari. Opus legis est fides, quia quod mandat lex ultro facit, ut credat in Christum. Testimonium ipsis reddente conscientia eorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus. Quod ad praesentis vitae cogitationes pertinere videtur, cum quid faciendum, vel non faciendum sit, diutina deliberatione cogitamus, et invicem se cogitationibus accusantibus, quia cogitationes nostrae erunt in die judicii ante oculos nostros, tanquam (0027C)quaedam historiae cognoscendae, sicut scriptum est: Arguam te, et statuam illum contra faciem tuam. Sed notandum est quod hoc in loco schema, quod χρονισμὸς dicitur, elucet, per quam speciem diversa tempora pro aliis temporibus ponuntur; nam participia praesentis temporis pro futuri temporis participiis posuit, dicens: Cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, pro accusaturis ac defensuris.

In die cum judicabit Dominus occulta hominum. Duae cogitationes in homine se accusabunt invicem, bona et mala: bona accusat malam, quia contradixit veritati; mala iterum accusat bonam, quia non secuta est ut sensit. Rectum judicium Dei quis dubitet, ubi accusatores et defensores adhibentur, et conscientiae testes? Sed sciendum quod non utique (0027D)illae cogitationes quae tunc nascentur, vel accusabunt animam, vel defendent, sed istae quae nunc sunt in nobis; cum enim, sive bona, sive mala cogitamus, velut in caeteris, ita in corde nostro tam bonarum quam malarum cogitationum notae quaedam et signa relinquentur, quae in occulto nunc pectoris posita, in illa die revelari dicuntur, a nullo alio, nisi ab eo qui solus potest occulta hominum scire: quorum signorum causas non latere Deum, etiam nostra conscientia testabitur; quod judicium secundum evangelium Pauli, hoc est, quod Paulus annuntiat per Jesum Christum fiet: Pater enim neminem judicat, sed omne judicium dedit Filio. Quod autem erat apostoli Pauli evangelium, hoc etiam caeterorum (0028A)apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. Non omnes illi evangelium conscripserunt, sed tamen omnes evangelium praedicaverunt; narratores quippe dictorum, factorum, passionis resurrectionisque Christi, proprie dicti sunt evangelistae.

Si autem tu Judaeus cognominaris. Hinc convertitur ad Judaeos, docens opere, non nomine tantum debere esse Judaeum, eumque esse verum, cujus occulta sint bona. Notandum est quod non dixit: Si tu Judaeus es; sed Judaeus cognominaris, quia non idem est esse Judaeum, et cognominari Judaeum: quia vere ille est Judaeus, qui in occulto circumcisus est circumcisione cordis; qui spiritu, non littera legem custodit; cujus laus non ab hominibus, sed ex Deo (0028B)est. Et requiescis in lege. Id est, securus es in lege. Et gloriaris in Deo. Gloriaris te solum nosse Deum, ejusque agnoscere voluntatem. Et probus quae utiliora sunt. Ita ut non solum quae sint bona scias, verum etiam quae sint meliora et utiliora discernas. Confidis teipsum esse ducem caecorum. Quorum obscuratum est lumen in tenebris ignorantiae. Insipientium eruditorem. Erudientem rudes, qui sapientiam non habent. Magistrum infantium. Id est, parvulorum, aetate vel sensu. Habentem formam scientiae. Ad quam semper respiciens errare non possis. Qui ergo doces alium, teipsum non doces. Similiter et gentibus dixerat: Qui enim alium judicas, teipsum condemnas. Qui in lege quiescis, o Judaee, cur transgrederis legem? Qui gloriaris in Deo, (0028C)quare inhonoras Deum, dum testimonium ejus quod dedit Filio suo, non recipis? Ipse enim dixit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III). Qui nosti voluntatem ejus, quare non obtemperas voluntati? Qui probas utiliora, quare inutilia sectaris? Dux caecorum, quomodo viam non vides rectam? si enim videres per ipsam utique ambulares. Si lumen es aliorum, quare non abjicis opera tenebrarum? Eruditor insipientium, ut quid timorem Domini, qui est initium sapientiae, reliquisti? Magister infantium, quomodo puer es sensu? Qui habes formam scientiae, et veritatis in lege, quare nec ipse sequeris, nec alios pessimo exemplo perimis? Et qui praedicas non furandum, tu adventum et praesentiam Christi, qui in universo mundo effulsit, furaris. Moecharis. (0028D)Non est autem una moecha; nam totum quod debet Deo anima, si alicui praeter Deum reddiderit, moechatur. Qui negas moechandum. Tam grave adulterium committis, ut adulterum sensum litterae introducas ad synagogam, et collocas eam cum legis littera quae foris est, cum scriptum de ea legas: Quia omnis gloria filiae regis intrinsecus. Qui abominaris idola, sacrilegium committis. Verum Dei templum, quod est Christus Jesus, violans; solvistis enim templum quod in tribus diebus resuscitandum est his qui credunt. Sed et qui ex lege et prophetis sermonem Christum pronuntiantem furatur, et occultat ne populus audiat, et credat, sacrilegium committit, et vere templum Dei violat; item quoque hic qui (0029A)cognominatur Judaeus, et gloriatur in littera legis Moysi, praevaricator legis arguitur cum non credit Christo. Sacrilegium est quod proprie in Deum committitur, quasi sacrosancti violatio. Per istos ergo tales qui dicuntur Judaei et non sunt, nomen Dei blasphematur inter gentes, non solum pro operibus eorum pessimis, sed et propter humilem et dejectam intelligentiam quam habent in lege et prophetis: ridicula etiam in ipsis gentibus fiunt, cum legis litteram sequentes dicunt: Ne tetigeris, ne gustaveris, ne contaminaveris.

Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes. Hoc ideo dixit Isaias, quia nomen Dei blasphematur inter gentes, non solum pro operibus eorum pessimis, sed quando Judaeos pro obnoxiis suis tradendos (0029B)non advertebant, sed idolis suis dabant glorias, quasi qui Judaeorum Deum vicissent in Judaeis; et tempore apostolorum Dei nomen blasphemabatur in Christo, quia credentibus gentibus Judaei suadere nitebantur Christum non dicendum Deum, ut blasphemia gentium ab Judaeis auctoribus sit profecta. Sicut scriptum est. Praeposterato ordine ante posuit testimonium quam diceret scriptum: ita enim dicentis sermo dilapsus est, ut quod ex propria intentione dicebat, eodem sensu scriptum in propheta reperiret. Sciendum est haec apostolum per ironiam dicere ad Judaeos; neque enim vere requiescit in lege, et gloriatur in Deo, et probat utiliora haec quae enumerat. Possunt tamen haec eadem haereticis aptari; ipsi enim Christiani nominantur, et nonnulli (0029C)eorum, lege instructi, doctores se esse caecorum et magistros infantium se esse profitentur, probantes utiliora quae latere ab ecclesiasticis dicunt. Sed isti quoniam furantur verba et intellectum eorum perversa expositione usurpant, adulterum fidei sensum ad sponsam Ecclesiam Christi in regios thalamos inducunt. Recte ad eos dicitur: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis; et qui abominaris idola, sacrilegium committis, pretiosa vasa de templo Dei, id est, verae fidei margaritas de Scripturis sanctis furantes. Per quos et nomen Dei blasphematur inter gentes, dum casta et honesta Ecclesiae Dei dogmata corruptis ac turpibus maculant haereticae pravitatis erroribus.

Circumcisio quidem prodest, si legem custodias. In (0029D)Genesi scriptum primo de circumcisione mandatum, cum responsa darentur ad Abraham, hoc modo: Et dixit Dominus ad Abraham: Tu autem testamentum meum servabis, et omne genus tuum post te in generationes tuas; et hoc est testamentum quod disposui inter me et vos: Circumcidetur omne masculinum vestrum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signo testamenti inter me et vos; et puer octavo die circumcidetur in vobis; omnis masculus in generationibus vestris, vernaculus et pecunia emptus, ab omnibus filiis alienigenarum, et qui non est ex semine tuo, circumcidetur: et erit testamentum meum super carnem vestram. Masculus, qui non fuerit circumcisus in carne praeputii sui die octava, exterminabitur (0030A)ille de genere suo, quia testamentum Dei dissipavit (Gen. XVII). Non nos tamen latere debet quod in aliis exemplaribus non habemus positum, octava die. Item in Levitico scriptum est: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier quaecunque susceperit semen, et pepererit masculum, immunda erit septem diebus secundum dies purgationis ejus immunda erit, et die octava circumcidetur caro praeputii ejus, et triginta diebus sedebit in sanguine suo immunda. Nec dubitari de hoc potest quod non solum semen Abrahae et vernaculus servus domi genitus, praecepto gentis illius, et pecunia emptus ab alienigenis circumcidebatur, sed quicunque cum Judaeis judaice pascha fecerat, circumcidi debebat. Hactenus nobis de circumcisione (0030B)carnali pro viribus dictum sit. Age jam secundum eam quae dicit quia lex spiritualis est, quid etiam allegoricis legibus de ea sentiendum sit videamus. Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, etc. Circumcisio est ex genitali membro, per quod successio humani generis et carnalis propago ministratur, amputare aliquam partem: per hoc ergo judicari figuraliter reor, amputandum esse ab anima, si qua illi ex consortio carnis adhaeret impuritas, si qui eam libidinis malesuadae sensus obtexit. Quid autem esset absurdi, si ad discretionem caeterarum gentium, populus qui sub lege Dei instituebatur, proprium aliquod gestaret insigne. Et si necessaria visa est partis alicujus amputatio, quid tam conveniens fuit, (0030C)quam eam invenire quae videbatur obscena, et illa auferre, quorum diminutio nihil ad officium corporis impediret? Quod vero quidam dicunt, quia si necessaria non erat pars illa membri, fieri a creatore non debuit: si autem necessaria facta est, non debet auferri, interrogemus eos et nos, si necessariam dicunt filiorum procreationem. Necessariam sine dubio respondebunt. Erunt ergo culpabiles, qui continentiae et virginitatis obtentu, necessaria naturae non ministrant, et erunt cogendi ad nuptias omnes qui secundum Evangelii leges semetipsos castraverunt propter regnum Dei. In summa vero dicendum est, quod sicut multa necessaria erant baptismata ante baptismum Christi; et multae purificationes, antequam purificatio per Spiritum sanctum (0030D)fieret; et multae hostiae, antequam una hostia, agnus immaculatus, semetipsum patri offerret hostiam Christus: ita etiam multis circumcisionibus opus fuit, usquequo una in Christo circumcisio omnibus traderetur; et multorum sanguinis effusio praecessit, usquequo per unius sanguinem omnium redemptio fieret. Quod autem octava die circumcisio dabatur, illud designari arbitror quod praesenti quidem saeculo septimana deputata est. Octavus autem dies futuri saeculi mysterium tenet; illorum ergo est circumcisio spiritualis, qui futuro saeculo militant in quo neque nubent, neque nubentur, et quorum in terris ambulantium in coelis est conversatio. Sciendum est secundum allegoriam duo genera esse circumcisionum: (0031A)cordis circumcisio est, nihil sordidum, nihil indignum sentire de fide; carnis circumcisio est, nihil immundum, nihil contaminatum in opere gestisque committere, secundum Ezechielem qui dicit: Omnis filius alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non intrabit in sancta mea (Ezech. XLIV). Jeremias ait: Ecce circumcisae sunt aures vestrae (Jerem. VI), hoc est, ne recipiant obtrectationem. Hoc autem modo et incircumcisus labiis dicitur, qui non circumciderit blasphemiam, scurrilitatem, turpiloquium de ore suo, qui non posuerit custodiam ori suo, et ostium circumstantiae labiis suis, qui non etiam a verbo otioso circumciderit os suum. Incircumcisus praeputio carnis suae dicitur is qui erga naturalem coitum immoderatius et intemperantius (0031B)effluit. Jesus filius Nave, ex praecepto Domini filios Israel secundo circumcidisse cultris saxeis memoratur, quod utique quantum ad litteram spectat, impossibile factu videtur; semel enim circumcisus in carne praeputii, quid invenire possit secundo circumcisio quod auferret? Sed hanc difficultatem melius quidam explanat dicens: Verum de circumcisione quia sermo est libet inquirere quare Moyses ipse, qui legem circumcisionis patribus a Deo datam et sibi toties inculcatam refert, toto ducatus sui tempore neminem circumcidi voluerit, praeter unum solummodo filium suum Gersam, quem mater Sephora arrepta petra acutissima, ne a Domino feriretur, circumcidit? Si omnes qui in eremo nati sunt a Josue circumcidendos reliquerit, morem (0031C)videlicet divinitus imperatum, quadringentis et sex annis observatum, annis quadraginta continuis intermittens, nequaquam hoc frustra, sed magno mysterio hoc factum crediderim. Moyses enim circumcisionem praedicat, sed Josue perficit. Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est, nihilque proderit littera jubens, nisi adfuerit gratia juvans. Omnibus itaque nostris gratia Salvatoris vitiis tunc in nobis completur, quod in Jesu Nave scriptum est: Hodie a vobis abstulit opprobrium Aegypti. Opprobria namque Aegypti secum fert is qui in Ecclesia positus et sub Jesu duce militans, Aegyptios mores et motus animi barbaros non amputat. Circumcisio quidem prodest, si legem observes. Quae sit circumcisio quam prodesse (0031D)dicit, vel quae lex custodiatur? Haec, ut opinor, est circumcisio quam prodesse dicit Apostolus, si legem litterae, cujus et circumcisionem [circumcisio est] in carne, non recipit, sed legem spiritus, secundum quam circumciditur corde. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III), quia et lex Dei non refertur atramento scripta, sed digito Dei, qui est spiritus ejus, et non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis. Verum potest nobis objici, quod si ista circumcisio non alia intelligitur quam animi purgatio et abjectio vitiorum, quomodo addit adhuc, ita prodesse hujusmodi circumcisionem, si legem custodias, cum haec ipsa circumcisio, nisi ex legis observantia fieri non videatur? Sed intuere, ne forte (0032A)abscindere vitia et cessare a malis circumcisionem significet: agereque quae bona sunt et efficere quae perfecta sunt, custodire sit legem; neque enim in eo perfectio est si cessetur a malo, sed in eo si agantur bona, juxta Psalmographum, qui ait: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Verum considera si possit hoc in loco et ille intellectus admitti, ut dicatur etiam post adventum Christi carnalis circumcisio, quae ex lege observabatur, prodesse aliquid custodientibus legem, secundum hoc quod initio fidei nostrae adhuc a credentibus observabatur, ut in Actibus apostolorum docetur, vel Petrus in discretione ciborum, vel Paulus in sacrificiis purgationis fecisse. Sed illud attendendum est quod ad Galatas scribens, ait: Si circumcidamini, Christus (0032B)vobis nihil proderit (Galat. V). Quod ita est intelligendum, quod nihil prodest circumcisio his qui ex ea putant aliquid justificationis assumi, prodest autem his qui putant sibi ad Christum veniendum non esse si eis circumcidere filios vitaretur. Erant enim nonnulli in initiis qui circumcisionem velut insigne vernaculum gentis suae nimio amore servarent, et impediri videbantur a fide, si hoc eis vitaretur quo carere non poterant. Circumcisio quidem prodest. Potest dici e contra: Si prodest, cur praetermittitur? Sed prodest, si legem custodias; tenenda igitur circumcisio est, et ut possit prodesse, servanda est lex. Circumcisionem pro genere posuit Abraham, quia ex Abraham circumcisio: hoc enim ait, ut doceat tunc prodesse generi Abraham, si lex servetur, (0032C)id est, si in Christo credatur, qui promissus est Abrahae: si autem quis non credit in Christum, transgressor est legis.

Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Hoc est, gentili similis factus es, non credens in eum qui signo circumcisionis filius promissus est Abrahae. Illud observandum est, quod cum dixisset, circumcisio quidem prodest, si legem custodias, non addit: Si autem non custodias, sicut consequens videatur; sed ait: Si autem praevaricator sis legis. In quo aliud ostendit esse non custodire legem, aliud praevaricari legem, nam et Paulus ipse non semper legem custodit, nunquam tamen praevaricator est legis. Custodit ergo legem is qui secundum litteram custodit; et is praevaricatur eam, (0032D)qui spiritalem ejus non tenet sensum. Si, ergo inquit, praevaricator sis legis, non agendo quae bona sunt, circumcisio tua praeputium facta est, dum et hoc tibi, quod abstinere a malo visus es, opera fidei et justitiae non agenti, ad infidelitatem reputatur. Neque enim possibile est alicui carnalem circumcisionem rursus in praeputium verti, cum utique abscisa caro praeputii ultra redire non possit. Dignum est ergo et evidenter intelligitur, quod continentia mali operis quae per circumcisionem significatur, si opera fidei non habeat, ad immunditiam reputetur.

Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Justitia moralis loco est legis. Lex enim generale vocabulum: (0033A)justitia vero legis pars est. Continet enim lex justitias, et judicia, et mandata, et justificationes, aliasque quam plurimas species. Et bene addit legem perficiens: ille enim qui secundum litteram vivit, custodire dicitur legem; iste autem qui secundum spiritum, perficere: custodit autem legem carnalis Judaeus, perficit autem spiritualis, et qui in occulto Judaeus est. Et judicabit te, quae ex natura est. Credens gentilis, duce natura in Christum, condemnabit Judaeum, cui lex promiserat Christum, et adventum Dei credere noluit. Qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. Sive dum litterae circumcisionem sectaris, circumcisionem spiritus accipere dedignaris: sive non sequendo quod lex dixit, hoc est, ut Christo credens veram circumcisionem (0033B)acciperes cordis, de qua scriptum in lege: In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum, et seminis tui, ad Dominum Deum tuum amandum (Deut. XXX). Et iterum: Circumcidite vos Deo vestro (Deut. X). Et Jeremias: Circumcidite praeputium cordis vestri (Jerem. IV). Item Moyses ait: Circumcidetis duritiam cordis vestri. Circumcidere cor, sublata nebula ignorantiae, agnoscere est auctorem. Quod autem in tali membro circumcidebantur, haec causa est prima, ne aliud membrum aut debile fieret, aut turpe, quod publice videretur; item propter gratiae promissionem, in qua erat per castitatem placendum. Cui laus non ex hominibus. Hoc est, qui non possunt inspicere spiritualem circumcisionem. Quid ergo amplius Judaeo? Videtur sermo apostolicus in (0033C)dialecticam incurrisse rationem; neque hoc mirandum: nam, ut beatus Hieronymus ait, quidquid in saeculo dogmatum perversorum est, quidquid ad terrenam scientiam pertinet, et putatur esse robustum, hoc dialectica arte subvertitur, et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur nihili, quod putabatur esse fortissimum. Est autem dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis ac brevibus, vera sequestrat a falsis, cujus disciplinae veracissimis disputationibus saepe Apostolus proponit, assumit, confirmat atque concludit, quae species proprie artis dialecticae atque rhetoricae sunt. Sed dicit aliquis: Nec partes ipsae syllogismorum, nec nomina schematum, nec alia hujuscemodi ullatenus inveniuntur in Apostolo. Inveniuntur (0033D)plane, non efflatione verborum, sed in virtute sensuum. Sicut enim vina in vitibus, messes in semine, frondes in radicibus, nucleos contemplamur in nucibus, sic et de profundissima abysso, deliciosus piscis attingitur, qui ante captionem suam humanis oculis non apparet. Merito ergo dicimus esse, quod nihilominus in virtute sentimus.

CAPUT III. Quid ergo amplius Judaeo est? Quantum igitur datur intelligi, in hac apostolica dissertione duae species principaliter eminent, quae Graece πεῦσις et ἀπόκρισις, Latine percunctatio et responsio appellantur: πεῦσις quidem in eo quod proponit, dicens: Quid ergo Judaeo amplius est, aut quae utilitas circumcisionis? (0034A)Dehinc tertio loco objectionem, quae ab adversario praecedenti responsioni objici poterat, per peusin proponit, perque apocrisin mira brevitate refutat, dicens: Absit. Cujus brevissimae responsionis, invincibilem confirmationem subintulit, dicens: Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Sed ut ipsa confirmatio robustissima videretur, Davidicam subjunxit sententiam, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L). Et haec quidem quantum ad ordinem sententiarum. Apostolicae disputationis profundius interiores medullas perscrutanti, non in prolatione verborum, sed in virtute sensuum duo principalia syllogismorum genera, cathegoricus videlicet, atque hypotheticus syllogismus, quasi duo deliciosi pisces, sponte sese (0034B)mentis obtutibus offerunt. Itaque cathegoricum syllogismum hoc modo conteximus: Omnis veracis fidem nullius incredulitas evacuabit; Deus autem verax est: Dei igitur fidem nullius incredulitas evacuabit. Vel hoc modo: Absit, ut omnis veracis fidem aliquorum incredulitas evacuet; Deus autem verax est: absit itaque ut Dei fidem aliquorum incredulitas evacuet. Item hypothetici syllogismi nexilitas hoc ordine contexatur: Si Deus verax est, aliquorum incredulitas fidem Dei non evacuabit. Non est itaque dubitandum quod in apostolicis dictis, velut in profundissima abysso disputatoriae disciplinae, tales suavissimi pisces tranare non desinant, quos amatores sapientiae gratissimae mentis hamo capiunt. O mirabilis profunditas! O mellea fluenta, (0034C)Hyblaeo nectare dulciora! O novum saporem ex paradisiacis fontibus coelestis Hierosolymae terrigenis allatum! O lac parvulorum, solidum sapientium cibum, medelam aegrorum, mensamque refertam omni copia bonorum! His praegustatis, nunc ad singula exponenda recurramus

In hoc Paulus velut arbiter quidam inter Judaeos residens et Graecos, id est, inter eos qui de gentibus credunt, sive de promissionibus memorat, sive de poenis, ad utrumque populum dividit verbum. Verbi gratia, cum dicit: His autem qui ex contentione sunt, qui diffidunt veritati; credentibus autem iniquitati, ira, et indignatio, tribulatio, et angustia, in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. De (0034D)promissionibus vero subjungit: Gloria autem et honor et pax, omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Rursus de gentibus dicere videtur: Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et iterum de circumcisis: Et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Rursus vero gentes elevans, dicit: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hujusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus, etc. Et ne videatur nimius esse in increpationibus Judaeorum dicit: Circumcisio prodest, si legem custodiat. Sed iterum ne erigat eos qui nimium in circumcisione gloriantur: addidit: Si autem praevaricator legis, circumcisio tua (0035A)praeputium facta est. Ut autem paululum eorum qui ex gentibus credunt, animos allevaret, subjungit: Si autem praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Atque gentes, si legem perfectius servarent, meliores effici Judaeis, dicit: Et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem perficiens, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. Verum quoniam sciebat multas in lege et prophetis repromissiones, quae ad Judaeos fieri videntur, ne possent desperare gentes, tanquam qui nihil in conscriptis repromissionibus habeant, docet eos quod secundum mysticam rationem etiam ipsi Judaei sint, et habeant circumcisionem: ideo dicit: Non enim qui in manifesto Judaeus est, etc. Rursum velut querelis eorum (0035B)qui ex circumcisione sunt, occurrens, proponit sibi ipsi haec quae in praesenti capitulo continentur, dicens: Quid ergo amplius est Judaeo? Si ergo, inquit, is qui in manifesto Judaeus est, et quae manifeste in carne est circumcisio, non reputabitur, sed qui in occulto Judaeus est: et circumcisio cordis, quae fit spiritu, ipsa est vera circumcisio, dices mihi, quid amplius est in his Judaeus, qui hac appellatione censentur? vel quae in corruptibili circumcisione habetur utilitas? ac ut videatur inter utrumque populum justus arbiter residere, pronuntiat quid amplius habeat Judaeus, et ea quae in carne est circumcisio: dicit eos habere amplius multum per omnem modum. Quid autem multo sit amplius, subjungitur. Primo igitur, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid hoc? nonne (0035C)et gentibus nunc creduntur eloquia? Sed illis, ait, primo sunt credita. Require tamen quid est quod dicitur, primum eis credita sunt eloquia Dei, utrumne de litteris hoc dicat et libris, an de sensu intelligentiae legis? Considerandum est quia non dixit: litteras esse creditas, sed eloquia Dei: via vobis datur intelligendi, quia his qui legunt, et non intelligunt, et non credunt, littera sola sit credita, illa de qua dicit Apostolus: Littera occidit. Eloquia autem illis sunt credita, qui intelligentes, et credentes his quae Moyses scripsit, credunt, et Christo, sicut Dominus dixit: Quia si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi (Joan. V). An et ipsis, qui ex gentibus veniunt ad Christum, est ubi habeant aliquod amplius? Audi Dominum dicentem ad centurionem ex gentibus (0035D)credentem: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni (Matth. VIII). Vide ergo ubi venitur ad fidem, quanto amplius habeant gentes? Quanquam sunt, quae ad honorem et meritum pertinent seminis Abrahae: hoc tamen solum aperte memorat Apostolus, quia maxime laudis eorum, est, ut legem, per quam discerent rectum a perverso distinguere, digni judicarentur accipere.

Quid enim, si quidam eorum non crediderunt, nunquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit? Non, inquit, quia quidam eorum credere noluerunt quae promisit Deus filiis Abrahae, idcirco praejudicabitur caeteris Judaeis credentibus ne digni judicentur accipere quod promisit Deus. Absit. Quippe cum sic facta (0036A)est promissio, ut credentibus proficeret. Ubi Apostolus infit, absit, ibi breviter commendatur veritas. Fidem Dei. Hoc est, fidem promissorum Abrahae, cui dictum est: Quia in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXII). Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est. Quia ergo omni homo mendax, propterea Judaeorum quidam, ut homines mendaces, non crediderunt. Fiat autem Deus verax. Ita enim in Graecis exemplaribus invenitur. Omnis homo mendax. Igitur Paulus et David, qui homines erant, mendaces fuerunt, falsumque erit quod dixerunt? Hos ergo ad quos sermo Dei fit Dominus in Evangelio non homines, sed deos pronuntiat. Quia ergo et ad David, tanquam prophetam, et ad Paulum, tanquam apostolum sermo Dei factus (0036B)est, sine dubio non erant homines, sed dii. Quomodo autem dicit, tibi soli peccavi, cum utique et in ipsum Uriam peccavit, et in propinquos ejus, sed et in ipsam Bersabee, atque omnem domum ejus, cum intulisset maculam, videlicet adulterii? Ideo tibi soli peccavi, et malum coram te feci, quia caeteri omnes, ut pote animales homines, me qui spiritualis sum, etiam si erravi, dijudicare non possunt, quia spiritualis judicat omnia, ipse a nemine judicatur (I Cor. II). Sed quia addit Paulus spiritualis, et dicit: Qui autem judicat me, Dominus est, hoc sciens et David, quia solus Dominus est, qui spiritualem dijudicat, idcirco dicit: Tibi soli peccavi, a quo solo possum dijudicari: Nam humana dies dijudicare non potest spiritualem. Sed quod sequitur ad hunc respicit sensum. (0036C)Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Judicatur namque Deus in disputationibus sapientium, dum alii hoc modo, alii alio modo, et diverse sentiunt de Deo. Ipse ergo vincit eos qui de se judicant, cum errantibus cunctis de se, quomodo vel qualiter credendus ac venerandus sit, revelat ipse sententiam. Est enim Deus verax. In Job hujus est exemplum: Deus itaque est verax, apud quem quod factum est immutabile perseverat, sicut dicit: Ego sum, et non immutor: Hominis est enim falli, quem tempora et causae faciunt esse mutabilem, per id quod praesentiam Dei non habeat. Omnem autem hominem mendacem dicit, et verum dicit; natura enim, quae fallitur, non absurde dicitur mendax. Aliquando itaque studio, aliquando errore mendax dicitur. (0036D)Ut justificeris in sermonibus tuis. Deum justum in promissis et verbis suis propheticus sermo testatur, nec aliquorum perfidia fidem ejus minui, sed dando vincere, quod perfidi non credentes negant eum daturum. Dabit ergo quod judicatur non daturus, ut vincat, faciendo quod negatur facturus. Aliter tibi soli peccavi, cogitando videlicet flagitiosum facinus perpetrare. Tibi itaque perverse cogitando soli peccavi, qui solus secretas hominum cogitationes nosti. Sequitur: Et malum coram te feci. Duplex facinus in opere perpetrando, adulterium scilicet atque homicidium. In quo notandum quod non ait: Et malum coram te solo feci: quippe cum illud adulterium, et homicidium, etiam coram hominibus factum (0037A)est. Hoc testimonium pars adversa ita proposuit, quasi dixerit David: Propterea ego peccavi ut tu justus appareas me judicando. Sed verus sensus sic se habet: quia promiserat se Deus sine personarum acceptione in peccantibus vindicare, quidam ejus patientiam mendacium judicabant. Cum judicatur ergo, vincit, quando eorum facta punit, in quibus nemo putaverat vindicari. Si enim injustitia nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Venientem e latere quaestionem, more suo proponit et solvit. Aliquando etiam ad cohaerentem disputationem transit, et juxta morem suum, quidquid alius objicere potest, antequam objiciatur, edisserit. Quidam enim superiorem prophetiae sententiam ita perverse interpretabantur, quasi David dixerit: Propterea ego (0037B)peccavi ut tua, o Deus, justitia, dum meae iniquitati collata fuerit, magis clarescat. Ad gloriam itaque justitiae tuae mea proficit injustitia. Quem sensum Apostolus arte dialectica subvertit. Injustus videbitur Deus, qui iram hominibus inferat, cum per hominum injustitiam suam [justitiam] videat approbari.

Si nostra. Hoc est hominum injustitia. Justitiam Dei commendat. Non utique poena digni homines videbuntur, per quos justitia Dei probabilior videtur et clarior. Ubi mihi hypothetici syllogismi formula elucescit, ut sit ita ordinata nexilitas syllogismi: Si injustitia nostra justitiam Dei commendat, iniquus est Deus qui infert iram. Absit autem ut iniquus sit Deus qui infert iram; non igitur injustitia nostra Dei justitiam commendat, hoc est, quasi indigeret (0037C)Deus nostra injustitia: non quod ipsi hoc dicerent sed quod ex illorum perversitate consequenter infertur. Secundum hominem dico. Ut iniquus Deus dicatur, non secundum Deum neque secundum Dei sapientiam illud dicitur, sed secundum hominem; et secundum hoc quod dicitur: Omnis homo mendax. Absit autem, inquit, ut hoc ita recipiamus, iniquum videri Deum qui infert iram adversum homines: quomodo enim justus putabitur, qui judicat mundum, cum ipso nomine judicis ostendatur nihil sine judicio facere? Ubi enim judicium est, constat esse justitiam. A justitia namque et judex et judicium nominantur. Item: Si autem iniquitas nostra Dei justitiam commendat, quid dicemus? Hoc juxta sensum prophetae David subjecit Apostolus: David (0037D)enim quando peccaverat causa Uriae Cethaei, sciens quod promissio peccantibus dari non potest, exorat ut justificatio verborum Dei vincat judicium, quo judicantur ii qui peccant, et poenitentem reformat sanctificans, ut det eis quod justis se daturum promisit. Ac propter hoc subjecit: Si enim injustitia nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Id est, si quia nos peccatores sumus, Deus justificatur, iniquus erit si vindicet: Absit, ait, secundum hominem dico, hoc est, hic sensus homini convenit, non Deo: quia non cadit in Deum ut iniquus sit, sed in hominem: nam si injustitia nostra ei proficeret, sine dubio iniquus esset si damnaret peccantes: quia injustitia nostra Deum facit injustum, si peccantibus (0038A)nobis det quod promisit sanctis, dicens: Quia quamvis peccatores sumus, reformamur tamen per poenitentiam, ut non jam peccatores, sed abluti promissionem accipere mereamur. Non ergo hic sensus est in verbis prophetae David, cum dicit: Tibi soli peccavi, etc. Quia malorum hominum prava interpretatione asseritur, ut peccata hominum, et mali actus Dei justificationi proficiant, et per mala nostra illum justum ostendant. Sed hoc absit: non enim vult nos peccare: ideoque justus est si infert iram. Sequitur. Alioqui. Hoc est, quod si aliter, id est, si iniquitas a Deo non abest. Quomodo judicabit Deus hunc mundum. In hoc loco, mundum, homines qui in hoc mundo sunt, dicit. Iterum mihi syllogistica connexio in hoc loco arridet, sic: Si, Deus iniquus est, non judicabit (0038B)hunc mundum: atqui Deus judicabit hunc mundum non igitur Deus iniquus est. Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor? Item hypothetici syllogismi formula hac in parte resplendet, ut sit hoc modo nexillis ratiocinatio: Si veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc ego tanquam peccator judicor: atqui ego tanquam peccator judicor, non itaque veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius. Sed in superficie apostolicae assertionis enthymemata, hoc est, imperfecti syllogismi apparent: in profunditate vero sensuum plena vis syllogismorum latet: sic enim vina in vitibus, nucleos contemplamur in nucibus. Et non, sicut blasphemamur. Utquid me ita (0038C)Deus judicat quasi peccantem, et non potius me judicat quasi ad gloriam ipsius recte agentem? Sicut quidam aiunt nos dicere. Quod quanto majora mala faciamus, tanto majora bona recipiemus hoc est, unde quaestionem sibi fecit Apostolus: a perversis enim hoc opponebatur, quasi hic esset sensus praedicantium remissionem peccatorum, ut facerent mala, et venirent bona: hoc est, peccarent, ut remittendo illis Deus videretur bonus, secundum quod supradictum est, quod blasphemiam appellat. Hoc autem fortassis ideo dicebant quia non intellexerunt quod Apostolus dicebat: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Quorum damnatio justa est. Horum qui aemulatione invidi istud de nobis interpretantur, damnatio justa est. Quid ergo amplius praecellimus (0038D)eos? Adhaeret ista sententia superiori, qua ait: Quid ergo amplius est Judaeo? Nos itaque qui sumus Judaei peccatores, in quo amplius praecellimus gentes? quamvis nobis sint credita eloquia Dei, quibus praevaricatores legis esse convincimur: Non enim ipsa salvant, sed reos convincunt. Ergo reddita ratione quod lex contempta non prosit, et quod carnalis circumcisionis praerogativa, multis operibus freta, vana sit, quasi interrogat quid amplius habeat Judaeus ex cujus persona respondetur. Multum per omnem modum. Nam si ipsius Apostoli sensus est, multum per omnem modum, quomodo postea contravenit dicens: Si autem iniquitas nostra Dei justitiam commendat, quid dicemus? Postremo, quomodo Judaeos nihil amplius (0039A)habere confirmat, si hic multum habere commemorat? Causati enim sumus. Hoc est, certis causis ostendimus. In hac Epistola Paulus velut arbiter quidam inter Judaeos et gentes residet. Probavit ergo, Graecos quidem, id est gentiles, esse sub peccato cum ait: Dicentes enim se sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, etc. Judaeos vero, cum dicit: Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, etc. Sicut scriptum est quia non est justus quisquam, etc. Hi octo versus neque apud Hebraeos, neque apud quemquam reperiuntur interpretum, neque apud ipsos qui LXX editionem habent vulgatam: et quaeritur a quibusdam cur Apostolus ad Romanos horum facit memoriam; nescientibus de diversis Scripturarum locis, et maxime (0039B)Psalmorum hos esse textus, et apostolum Paulum in divinis Scripturis eruditissimum, quod volebat exprimere, hinc inde singulos vel binos versiculos texuisse: sicut omnis pene ad Romanos Epistola de veteri structa est Instrumento, sic et hoc testimonium de Psalmis et Isaia contextum est. Nam duo primi versus: Sepulcrum patens est guttur eorum: Linguis suis dolose agebant quinti psalmi sunt. Illud autem quod sequitur: Venenum aspidum sub labiis eorum, CXXXIX psalmi est. Rursumque quod dicitur: Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, de nono psalmo sumptum est. Tres autem versiculos qui sequuntur: Veloces pedes eorum, usque, non cognoverunt, in Isaia propheta reperi. Ultimus autem versus, id est octavus, Non est timor Dei ante oculos (0039C)eorum, in XXXV psalmi principio est. Illud etiam necessario ducimus admonendum, quod in nonnullis exemplaribus ea quae subsequuntur, ex integro inveniuntur posita. In Graecis autem pene omnibus non amplius in XIII psalmo quam usque ad illum versiculum scriptum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sed quod dixit Apostolus, quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum, non eisdem sermonibus invenietur in psalmo, sed alii permutantur, alii assumuntur, alii relinquuntur, diligentius puto inchoari apostolicam auctoritatem, ut cum Scripturae testimoniis utendum fuerit, sensum magis ex ea quam verba capiamus: hoc etenim in Evangeliis factum frequenter invenies. In tertio decimo igitur psalmo ita scriptum (0039D)est: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum. Et videtur idem sensus servari etiam in eo quod Apostolus posuit: Non est intelligens, non est requirens Deum. Et quod dixerit: Non est justus quisquam, puto, ex eo sumpserit ubi scriptum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. In quo etiam si sermo videtur converti, sensus tamen unus servatur. Non est justus quisquam. Ac si diceret: Non est qui faciat bonum, qui idem sensus est, licet dissimilia verba sint. Explanari autem potest quod dixit: Non est justus quisquam, vel quod ait: Non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens, quia donec quis vivit in corpore isto, plene justificari (0040A)non potest: sed cum exierit de corpore, et de vitae hujus agone discesserit. Unde Ecclesiastes ait (cap. IV): Et laudavi omnes defunctos qui mortui sunt magis quam vivos qui adhuc vivunt, sed melior super utrosque qui nondum natus est, quia quicunque minor est in regno Dei, major est eo, qui in corpore est.

Non est intelligens, non est requirens Deum. Quia non intelligit, non requirit; sive ideo non intelligit, quia non requirit, Deus autem quaeritur, cum ejus voluntas inquiritur. Omnes declinaverunt. Non dicitur declinasse, nisi is qui aliquando in via recta stetit, naturae rationalis opus a Deo factum est, sed qui ab hac ad laevum peccati iter detorsit, merito nunc dicitur declinasse, sicut Adam de (0040B)paradisi via recta ad pravas semitas declinavit. Simul. Hoc est Judaei et gentes. Inutiles. Qui inutilia sectantur. Non est qui faciat bonum. Si non est qui faciat bonum, quomodo inferius arguit plebem suam devorantes, et inopum consilium considerantes, plebs enim Dei non erat, si bonum non faciebat. Non est enim qui faciat bonum, hoc est perfectum et integrum bonum. Si autem requiramus qui sit vere bonus, is qui dicit: Ego sum Pastor bonus (Joan. X). Usque ad unum. Vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus hominum excipiatur, vel praeter unum, ut accipiatur Dominus Christus, sicut dicimus: Iste ager usque ad mare est, non utique simul computamus et mare. Sepulcrum patens est guttur eorum. Patens autem sepulcrum dicuntur hi qui immunditias (0040C)suas in propatulo habent. Vel sepulcrum patens est guttur eorum, hoc est, fetore doctrinae et adulationis suae contaminans et interficiens audientes. Ideo enim sepulcrum diligenter clauditur, ne adhuc viventibus exhalationis suae generet pestem. Linguis suis dolose agebant. Dolus est, cum aliud quis lingua loquitur et aliud corde volutat. Venenum aspidum. Sicut morsu serpentis venenum corpus interimit, ita morsus verbi venenati fraude animum necat: bene addidit aspidum, quia horum serpentium pessimum fertur esse venenum. Sub labiis eorum. Hoc est, in corde. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Non est unius generis maledictio, quidquid enim malo voto dicitur, maledictum appellatur. Amaritudo est contraria dulcedini verborum Dei, maledictioni amaritudo (0040D)conjungitur, quia ex iracundiae felle depromitur: per iracundiam enim ac furorem ad maledicendum lingua compellitur. Veloces pedes eorum. Hoc est, impigri ad malum et ad homicidia perpetranda. Pedes hoc loco illos intellige, de quibus dicit Propheta: Mei autem pene moti sunt pedes (Ps. LXXII). Hoc est consilium quo agimus iter vitae. Ad effundendum sanguinem. Sicut homicida dicitur ille qui corpus ab anima separat, per quam vivificatur; ita etiam verissime vivus ille homicida dicendus est, qui animam a vera vita separat, quod est Deus. Contritio et infelicitas in viis eorum. Illam dicit contritionem, qua peccatores conterere jugum Domini dicuntur, et projicere a cervicibus suis. Infelicitas, qua (0041A)miser homo effectus est, etiam infelix, qui cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis, et similis factus est illis. Et viam pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum. In timore Dei omnia conclusit; qui si Dei timorem semper ante oculos habuissent, non utique deliquissent: neque enim audet servus peccare praesente domino; neque quia dicit: Omnes declinaverunt, totam penitus plebem significat, sed hanc partem plebis in qua omnes mali se condiderant: semper enim duo populi sunt in una plebe. Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt, loquitur. Ne dicerent Judaei haec in psalmo de gentibus tantum dicta, ostendit quae in lege dicta sunt, his qui in lege sunt, dici. Quaeritur sane quomodo Judaei dixerint (0041B)non esse Deum, ut in fronte ipsius psalmi legitur: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Ps. XIII), non utique verbo, sed opere: nam quem confitentur se nosse, factis autem negant. Illud autem attendendum quia psalmi sint supplementum legis: idcirco psalmorum testimoniis, quasi auctoritate legali, ad eos confutandos utitur. Ut omne os obstruatur. Non solum gentium, sed et Judaeorum, dum non habent unde se glorientur. Et subditus fiat omnis mundus Deo. Dum omnes indigent misericordia Dei, tam Judaei, quam Graeci. Aut subditus sit omnis mundus Deo, humili scilicet confessione peccatorum. Quia non justificabitur ex operibus legis omnis caro coram ipso. Opera legis, dicit circumcisionem, et sabbatum, et caeteras caeremonias, quae non tam ad justitiam, (0041C)quam ad carnis laetitiam pertinebant: quia per fidem decrevit Deus justificare homines, non per legem: si qui enim in veteri lege justi erant, non nisi per gratiam justificati sunt. Omnem carnem, omnem hominem dixit, ut est illud: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). Sed et hoc quod addidit, coram ipso, non otiose accipiendum, quia aliud est justificari coram Deo, aliud coram hominibus, hoc est, ad comparationem aliorum hominum, potest qui emendatius vixerit, justus videri; ad comparationem autem Dei, non solum homo non justificabitur, sed sicut Job dicit: Stellae autem non sunt mundae coram ipso (Job. XXV), quae utique coram nobis mundae sunt, hoc est, ad comparationem hominum mundae habentur. Per legem enim cognitio peccati. Non remissio, (0041D)nec ablatio peccatorum, sed cognitio. Ideo enim per legem quid sit peccatum agnoscitur, quia in oblivionem ierat lex naturae: ante autem legem, leviora quaeque non cognoscebantur esse peccata, id est, quae aliis non nocebant, ut concupiscentia, et ebrietas, et caetera hujusmodi. Sollicite satis haec legenda sunt, ut neque lex ab apostolis improbata videatur, neque eorum liberum arbitrium sit ablatum. Itaque quatuor istos gradus hominis distinguamus: ante legem, sub lege, sub gratia, sub pace. Ante legem, sequitur concupiscentiam carnis; sub lege, trahitur ab ea; sub gratia, nec sequimur eam, nec trahimur ab ea; in pace, nulla est concupiscentia carnis. Ante ergo legem non pugnamus, quia (0042A)non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata: in lege pugnamus publice, sed vincimur; in gratia pugnamus et vincimus; in pace nulla pugna erit. Joseph in carcerem missus est, licet per calumniam, et pincerna, et pastor Pharaonis causa peccati in carcere trusi sunt, quomodo ergo latebant peccata? Triplex quidem est lex, ita ut prima pars de sacramento divinitatis Dei sit; secunda autem quae congruit legi naturali, quae interdicit: tertia vero lex factorum, id est, sabbata, neomeniae, circumcisio, etc. Haec est ergo lex naturalis, quae per Moysen partim roborata est, partim auctoritatem accepit in vitiis cohibendis: itaque lex Moysi peccatum quidem cognitum fecit, non quod lateret, sicut dixi, sed ostendit peccata quae fiunt, non impune (0042B)futura apud Deum, hoc ergo est quod lex ostendit. Origenes ait de lege: Sicut ipse justitia est, ex quo omnes justi fiunt, et veritas, et vita, ex qua omnes vivunt; ita et ipse lex est, ex qua omnes in lege sunt: veniet ergo ad judicium, non tanquam qui in lege sit, sed tanquam qui lex sit. Quaerendum utrum justi sub lege sint; ad quod respondendum: Sicut justi Deo subditi sunt, sicutque Deus lex est, ita quoque sancti legi sunt subjecti: caeteri vero Mosaicae legi non subduntur, nam et Apostolus ait: Non est justo lex posita. Nunc autem sine lege justitia Dei manifesta est. Justitia Dei est sanctificatio per fidem, et remissio peccatorum. Sine lege. Sabbati scilicet, et circumcisionis, et neomeniae, et vindictae: non tamen sine sacramento divinitatis Dei, quippe cum (0042C)justitia Dei de sacramento Dei sit. Testificati per legem et prophetas. Ideo hoc addidit ne indulgentia peccatorum contra legem videatur, quippe quae olim in lege promissa est futura esse per adventum Salvatoris. Ideo autem justitia Dei dicta est, quae videtur esse misericordia, quia de promissione habet originem: et promissio Dei, cum redditur justitia, Dei dicitur. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum. In omnes Judaeos et Graecos, quantum ad interiores ipsorum animas pertinet. Et super omnes, hoc est, super corpora lavacro sacro baptismatis. Aliter, in omnes Judaeos, et super omnes, id est, gentes et gentiles populos. Requirendum sane quare in superioribus dixerit Apostolus, Per legem enim manifestatio peccati, (0042D)nunc sine lege justitia Dei cognita est. Ad quod dicendum, quia omne quod manifestatur lux est. Peccatum, quia lux non est, non manifestatur, sed agnoscitur: idcirco et in superioribus agnitionem peccati aptius dixerit. Omnes enim peccaverunt. Supple originaliter in Adam, et propriae voluntatis praevaricantia. Et egent gloria Dei. Id est, gratia Dei, qui non habent suam gloriam, quia creati sunt. Justificati gratis. Hoc est, sine ullis operibus praecedentibus, per baptismum gratis peccata donavit. Per redemptionem. Qua nos redemit suo sanguine de morte, qui per peccatum venditi fueramus, licet sumus nostris alienati ab eo delictis. Christus autem nos redemit, offerens se pro nobis: permisit enim se [morti], (0043A)nesciente diabolo; sed quia virtutem ejus [superare] non potuit, omnes quos tenebat, simul cum eo dimisit. Quem proposuit. Id est, disposuit Deus propitium se futurum esse humano generi, si credant in sanguine ejus se esse liberandos. Ad ostensionem justitiae suae. Hoc est, ut promissum suum palam faceret, quo nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat; quod cum implevit, justum se ostendit.

Propositum propitiatorem Deum. Propterea passus est Christus, ut propositum Dei sedaret, quo tandem punire decreverat peccatores. Aliter sciens Deus propositum voluntatis suae, quo censuit peccatoribus subvenire, tam his qui sunt apud superos, quam his qui inferno detinebantur, utrosque diutissime exspectavit, evacuans sententiam qua justum videtur omnes (0043B)damnari, ut ostenderet nobis quod olim decreverat humanum genus liberare per Christum. In sustentatione. Ad hoc spectans ut tandem nos liberaret. In hoc tempore. Gratiae videlicet Novi Testamenti. Sustentatio Dei est, ubi peccator non statim ut peccat, sed secundum quod ibidem dixit Apostolus, per patientiam Dei adducitur ad poenitentiam. Bene videlicet addit, in hoc tempore, praesentis enim saeculi tempore, in sustentatione Dei, est justitia Dei; futuri vero, in retributione. Certum est in omnibus pene locis, Apostoli sensum ex legis et prophetarum manare thesauris. Inquiramus ergo ubi appellationem propitiatorii invenerit, et unde hoc nomen assumpserit. Memini in Exodo loquentem Dominum ad Moysen, et praecipientem quae oporteret eum facere, (0043C)primo quidem mandare arcam, et vectes ejus, atque annulos per arcae latera fieri. Post haec Facies, inquit, propitiatorium ex auro puro, duobus cubitis et semis longitudinem ejus, et unum cubitum et semis latitudinem ejus, et facies duo cherubin aurea intertornata, et superpones ea per singula latera propitiatorii, et facies ut duo cherubin sint ex duobus lateribus ejus, extendentia alas suas, et obumbrantia super propitiatorium, et facies contra se super propitiatorium; et impones propitiatorium super arcam, et in arcam mittes testimonia quae dabo, et innotescam tibi; inde et loquar ad te desursum super propitiatorium inter medium duorum cherubin, quae sunt super arcam testamenti, secundum omnia quae praecipiam tibi ad filios Israel (Exod. XXV). Evidenter apparet quod (0043D)nomen propitiatorii Apostolus in his locis inventum, in suis nunc litteris posuit. Potest autem arca testamenti, sancta ejus caro, in qua beata haec anima collocatur, intelligi, habens in se testimonia Dei, quae intelliguntur Christi. Sed et quod latitudo ejus unum et dimidium cubitum habere memoratur, propheta quidem admirandae ac singularis vocationis describitur, non tamen ex toto in dualem numerum, qui interdum etiam pro immundis ponitur, corruisse: quamvis enim carnem naturae susciperet, ex incontaminata tamen virgine assumpsit, et casta sancti Spiritus operatione: propterea ergo Apostolus de mediatore disserens, evidenter distinctione signavit, dicens: Mediator Dei et hominum, homo Christus (0044A)Jesus, quo scilicet mediatorem non ad deitatem Christi, sed humanitatem referendum doceret. Longitudo ergo ejus ponitur et latitudo: longitudo illud significat, quod tendit ad Deum Trinitatique sociatur; latitudo, quod inter homines, qui latam spatiosamque viam incedere solent, conversatur: et ideo mediatoris recte nomine nuncupatur, quia, ut dixi, anima haec sancta, media quaedam fuit inter divinitatem Trinitatis et fragilitatem humanitatis: cherubim plenitudo scientiarum, sicut de Christo dicit Apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae. Sed et illud observa quod non dixit, Cherub unum ex latere dextro, et Cherub aliud ex latere sinistro; sed ait, Cherub unum ex latere hoc, et Cherub aliud ex latere altero, ut ostenderet in illo propitiatorio, hoc est in (0044B)anima Christi, sinistrum nihil fuisse: facies quoque contra se invicem, super hanc beatam animam: Cherubim vero habere dicitur, per quod consors ei, et consonum a Filio Dei et Spiritu sancto sensus divinitatis infunditur. Quem proposuit Deus, etc. Magis de anima Jesu quam de Deitate dictum sentitur: proposuit enim intelligitur, quasi prius posuit, hoc est, priusquam esset: quod enim est, ponitur; quod nondum est, proponitur: non ergo convenit de eo qui semper erat, id est, de Verbo Dei dici, quod propositus erat, sed de anima ejus.

Ubi est ergo gloriatio tua? Reddita ratione, ad Judaeos loquitur qui agunt sub lege, quod sine causa gloriantur, blandientes sibi de lege, propterea quod sint genus Abrahae, aut quod praecepta Dei receperunt (0044C)per Moysen. Ubi est ergo gloriatio tua, in qua gloriabaris te operibus meruisse justitiam? per quam legem, subaudis, ἀπὸ κοινοῦ. Exclusa est. Exclusa est gloriatio Judaica, non per legem operum, sed per legem fidei, quae est in Christo. Ubi est ergo gloriatio tua? tanquam interrogantis sermone dixerat Apostolus, et ad haec ipse respondet: Exclusa est. Et rursum quasi ipse interroget, ait: Per quam legem? Operum? et respondet sibi ipsi:

Non, sed per legem fidei. In praesenti loco duarum legum facit iterum mentionem, et dicit legem operum, et legem fidei. Considera etiam ipse qui legis, utrum ad legem Moysi, et legem naturalem sermo hic debeat inclinari, ad legem litterae, et ad legem spiritus: gloriationem vero talem dicit, qualis erat (0044D)illa Pharisaei, dicentis: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut publicanus iste. Haec fortassis vere dixit, sed secundum Domini sententiam, morbo jactantiae corruptus, non descendit justificatus e templo. Talis ergo gloriatio, quae veniebat ex operibus legis, excluditur, quae non habet humilitatem crucis Christi, in qua gloriatur, qui dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Arbitramur enim justificari hominem per fidem, etc. Sine quibus operibus legis Apostolus justificari hominem per fidem dixisse credendus est? scilicet circumcisionis, et sabbati, et caeterorum hujusmodi, non (0045A)absque justitiae operibus, de quibus beatus Jacobus dixit: Fides sine operibus mortua est: Hic autem de illo dicit, quia ad Christum veniens, sola, cum credit, fide salvatur. Addendo autem, sine operibus legis, ostendit esse etiam gratiae opera, sine quibus mortua est fides. Quomodo justificatur homo sine operibus legis? Credit aliquis, percipit fidei sacramenta, et mortuus est: defuit illi operandi tempus, plane dicimus justificatum, credentem in eum qui justificat impium: ergo iste justificatus, et operatus non est. Impletur sententia Apostoli, dicentis: Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis, ut latro, qui cum Christo crucifixus credidit, et justificatus est. Potest ergo homo justificari ex fide sine operibus legis, cum fides per dilectionem operetur (0045B)in corde, etiamsi foris non exit in opere. Fortassis autem haec aliquis audiens, resolvatur, et bene agendi negligentiam accipiat: siquidem ad justificandum sola fides sufficiat. Ad quem dicemus, quia post justificationem si injuste quis agat, sine dubio justificationis gratiam sprevit, neque enim ob hoc quis accipit veniam peccatorum, ut rursum sibi putet peccandi licentiam datam: indulgentia namque non futurorum, sed praeteritorum criminum datur. Quoniam quidem unus Deus, etc. Id est, Judaeos credentes per praeputium, gentes vero justificatas per fidem Christi significat, id ipsum est ex fide, et per fidem: sed Scripturarum mos hic est ut in eisdem causis malit mutare quam repetere sermonem, sicut in Davide scriptum est: Propter Abraham servum (0045C)tuum, et Isaac dilectum a te (Ps. CIV). Non mihi videtur superflua omnino haberi ista praepositionis nunc commutatio: invenimus enim ab eo in aliis locis differentiam distinctionis hujus esse necessario observatam, sicut de Deo loquitur: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso facta sunt omnia. Et non solum apostolus Paulus harum distinctionum observantias tenet, sed et Joannes, qui cum de Verbo Dei dicat: Quod omnia per ipsum facta sunt (Joan. I), vitam non ipsum, sed in ipso factam esse testatur dicens: Quod factum est in ipso vita est. Et quod ait, ex ipso, primo creationis omnium, et hoc ipsum quod quae sunt ex Deo esse coeperunt, significantiam dedit. Per ipsum, quod ea quae prius facta fuerant, reguntur et dispensantur per eum, a quo subsistendi (0045D)initium trahunt. In ipso, quod hi qui jam correcti et emendati sunt, in ipsius perfectione consistunt. Potest et in praesenti loco talis quaedam observari differentia, ut circumcisio, quae velut loco primo et ordine justificatur, ex fide, et non per fidem justificata memoretur; praeputium vero, quod secundo loco ad justificationem trahitur, non ex fide, sed per fidem justificatur. Puto in ea differentia designari quod scriptum est: Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem (I Cor. XI); primo etenim loco vir est, ex quo descendere mulier dicitur, et non per virum; secundo vero loco per mulierem vir, quia ministrare quodam modo videatur mulier auctori viro, et ideo per mulierem vir (0046A)dicitur nasci, et non ex muliere. Legem ergo destruimus per fidem? Legem ergo, quae circumcidi praecepit, superfluam judicamus? Absit. Imo stare facimus verum esse quod dixit, legem legi, Testamentum Testamento, circumcisionem circumcisioni, successuram. Quomodo vero se legem confirmare pronuntiat, qui in superioribus dixit quia non justificabitur omnis caro ex operibus legis? Et Salvator in Evangelio dixit: quia Moyses de me scripsit. Qui ergo non credit Christo, legem destruit? legemque confirmat, qui credit in Christum. Sed non est praetereundum quod contraria sibi scribere videtur Apostolus cum in praesenti quidem dicit non destruere se legem, sed confirmare: in secunda vero ad Corinthios ita scribit: Quod si ministerium mortis in (0046B)litteris formatum in lapidibus, factum est in gloria, ita ut non possent filii Israel in faciem Moysi respicere, propter gloriam vultus ejus quae destruitur, quomodo non magis ministerium spiritus erit in gloria? etc. (II Cor. III). Non est idem quod dixit, legem destruimus, et lex destruitur. Paulus ergo in praesenti loco hoc pronuntiat, quod legem ipse non destruat: nam etsi destruitur lex per eam, quae supereminet gloriam, non per Paulum, neque per alium aliquem sanctorum destruitur. Unde et ipse Dominus dicebat: Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). Nullus ergo sanctorum, neque Dominus ipse destruit legem, sed gloria ejus temporalis et praeteriens, a gloria aeterna et permanente destruitur ac superatur. Nam ex comparatione majoris gloriae, (0046C)quae in Christo est, obtegi et obscurari eam gloriam, quae in lege est, dicit.

CAPUT IV. Quid ergo invenisse dicemus Abraham patrem nostrum secundum carnem? Revocat illos ad caput circumcisionis, ut quod ab initio constiterit, id habeatur in toto. Illud praetereundum minime videtur quod patrem nostrum secundum carnem vocavit Abraham: gentium etenim pater Abraham secundum fidem, non secundum carnem videtur. Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc proposuit sibi: nam Abraham ex fide justificatus est, quod nulli dubium est; sed quod qui legem servant, sive Moysi, sive naturae, justificantur ad praesens, nec rei fiunt praesenti (0046D)judicio. Ideo ait: si Abraham ex operibus legis justificatus est, non apud Deum habet gloriam: quod qui fecerit legem vivet in ea, id est, non morietur ut reus, nec tamen meritum ex hoc habebit apud Deum. Quare meritum apud Deum habet Abraham, sed fidei causa. Cum superius duas proposuerat leges, quarum unam operum, aliam fidei appellavit, per quam legem fidei excludi glorificationem dicit eorum qui in legis operibus gloriantur, et pronuntiaverit fide justificari hominem sine operibus legis, consequenter nunc, ut haec de Scripturis asserantur, Abrahae producit exemplum, et dicit: Quia Abraham si ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum: quod quidem sine arte (0047A)dialectica disserit: nam si is qui ex operibus non habet gloriam apud Deum: Abraham autem constat habere gloriam apud Deum, non ergo Abraham ex operibus legis justificatus est. Per omnem itaque hunc textum Apostolus hoc videtur dicere quod duae quaedam sint justificationes, quarum unam ex operibus nominat, aliam vero ex fide; et aliam quidem quae ex operibus est, dicit habere quidem gloriam, sed in semetipsa, non apud Deum: ut pote apud inspicientem corda hominum, et scientem qui credit in occulto, et qui non credit. Et ideo merito apud solum Deum habet gloriam, qui affectum fidei ejus pervidet in occultis.

Quid enim Scriptura dicit? Ac si diceret, Interrogemus Scripturam. Credidit Abraham Deo. Hic (0047B)sermo ex Genesi sumitur, ubi non Abraham, sed Abram dicit ad Deum: Quoniam non dedisti mihi semen, hic vernaculus meus haereditabit me. Et dixit Dominus ad eum: Respice ad coelum, et numera stellas, si potueris dinumerare eas, et ait ad eum: Sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV). Ei autem qui operatur merces secundum gratiam. Quia non illi gratis donatur justificatio, sed merces redditur operum pristinorum. Et vero qui non operatur. Convertentem impium per solam fidem justificat Deus, non per opera bona, quae non habuit prius, alioquin per impietatis opera fuerat puniendus. Hoc dicit quia sine operibus legis credenti impio in Christum, reputatur fides ejus ad justitiam, sicut (0047C)Abrahae: et hoc justum est. Credere autem non voluntatis est: neque enim potest cogi ad id quod manifestum non est, sed invitatur. Quamobrem assentientibus praemiis afficiendus est, sicut et Abraham, qui quod non vidit, credidit.

Secundum propositum gratiae Dei. Id est, quo gratis proposuit per solam fidem dimittere peccata. Sicut David dicit, Beatitudo hominis, etc. Beatitudinem hominis, remissionem peccatorum per fidem appellat: magna beatitudo est, sine labore legis et poenitentiae, Dei gratiam sola fide promereri. Initium justificari a Deo, fides est qui [quae] credit in justificantem, et haec fides cum justificata fuerit, tanquam radix imbre suscepto haeret in animae solo, ut cum per legem Dei excoli coeperit, rursum in (0047D)eam surgunt rami, qui fructus operum ferant. Non ergo ex operibus radix justitiae, sed ex radice justitiae fructus operum crescit: illa scilicet radice justitiae, cui Deus acceptam fert justitiam sine operibus. Beati quorum remissae sunt iniquitates. Quod remittitur, non tenetur, et quod tegitur, non apparet, et idcirco minime imputatur. Vide si potest iste ordo in anima una eademque intelligi, ut quia initium est conversionis animae, mala derelinquere, propter hoc iniquitatum remissionem mereatur accipere. Cum autem coeperit bona facere, velut singula quaeque quae praecesserant mala bonis recentibus obtegens, et abundantiorem bonorum numerum (0048A)introducens, quam prius fuerat malorum, tegere peccata dicatur. Ubi vero jam ad perfectum venerit, ita ut omnis radix de ea malitiae penitus amputetur, ibi jam summa perfectae beatitudinis promittatur, cum nullum possit Dominus imputare peccatum. Iniquitas sane a peccato hanc habet differentiam, quod iniquitas in his dicitur quae contra legem committuntur: unde et Graecus sermo ἀνομίαν appellat iniquitatem, hoc est, quod committitur contra legem: peccatum vero etiam illud, si contra quod natura docet, et conscientia arguit, delinquatur. Beatitudo ergo haec. Id est, remissio peccatorum per fidem. In circumcisione manet tantum, an etiam in praeputio? Ac si aperte diceret: In utrisque manet, quia tribus legibus haec beatitudo ascribitur, (0048B)vult istam beatitudinem tribus temporibus designare, naturae, circumcisionis, Christianitatis. Dicimus enim. Hoc est, sensu legis loquimur. Reputata est fides Abrahae ad justitiam. Omnes enim confitemur et consentimus, ut quod ratio de Abraham invenerit, hoc de caeteris observemus. Ab origine incipit, ut omnem tergiversationem cavillationis excludat, quae quia a capite excluditur, non habet unde incipiat facere quaestionem. Quomodo ergo deputata est, in circumcisione, an in praeputio? Hoc est, videamus utrum circumcisio ex justitia, an justitia ex circumcisione sit nata. Et signum accepit circumcisionis. Ne dicerent ergo, Superflue circumcisus est, signum ait esse justitiae, non augmentum.

Signaculum accepit justitiae. Illius quam praeputii (0048C)fides meruit: tam enim perfecta fuit et pretiosa, ut signaculum mereretur: semper enim res plena signatur. Sive ut ostenderet quia justus et fidelis esset, qui dolorem sibi mandato Dei non dubitavit inferre, non putans esse superfluum, quod a scientiarum Domino jubebatur: sicut nec parricidium credidit impium, quod fons praeceperat pietatis. Profundam in his Pauli sapientiam contemplamur: fortassis enim aliquibus eumdem sermonem dicere videretur, id est, signum et signaculum: sed mihi uterque sermo multam inter se videtur habere differentiam. Signum namque dicitur, cum per hoc quod videtur, aliud aliquid indicatur: sicuti, verbi gratia, de ipso Domino in Evangelio dicitur: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, (0048D)et in signum cui contradicetur (Luc. II): contradicebatur enim, in quo Christus venerat, quia aliud in eo videbatur, et aliud intelligebatur. Caro cernebatur, et Deus credebatur. Sic ergo accepit Abraham signum, et quod esset signum in consequentibus dicit: circumcisionis, inquit, et ostendit quia carnalis tunc illa circumcisio, signum erat spiritualis circumcisionis, quae non in carne suscipitur, sed in corde. Quod vero dixit, signaculum, ita intelligendum puto: signaculum dicitur quod alicui rei servandae pro tempore custodiae ponitur: quomodo alius, nisi ipse qui impressit, debeat resignare. Per istud enim signaculum, ut exponit (0049A)Apostolus, justitia fidei, quam in praeputio positus Abraham accipere meruit, judicatur et pater esse multarum gentium. Et ut adhuc apertius de signo et signaculo disseramus, cum signum sit, ut diximus, ubi indicatur aliquid per hoc quod videtur; signaculum vero, ubi clauditur aliquid et non patet: potest etiam ita intelligi quod mysteria in lege et patriarchis adumbrantur, hujusmodique erant, quae et signis indicanda essent, consignaculis observanda. Quod ergo signis indicanda erant, in his qui credebant ex gentibus, signum accepisse dicitur Abraham. Quod vero his ex circumcisione non erant credituri, observanda erant et obtegenda, signaculum accepisse dicitur, quod signaculum utique illo in tempore designabitur, cum in novissimis (0049B)diebus postquam plenitudo gentium introierit, omnis Israel salvus fiet: idcirco ante Abraham justificatur in fide, dum adhuc circumcisus esset, et postea circumciditur, ut ostenderetur primo pater futurus multarum gentium, et postea eorum qui ex circumcisione credituri sunt: neque enim hi qui secundum carnem nascuntur ex Abraham, filii Abraham dicendi sunt, nisi fidem et opera Abraham habeant: efficitur ergo utriusque generis pater. Non enim per legem promissio. Quia promissio quae facta est Abraham, non ex Moysi lege constiterat: ante enim quam Moyses legislator existeret, Dominus Abrahae dixit: Benedicentur in te omnes tribus terrae, hoc est, haeredem factum esse totius mundi. Ut haeres esset mundi. Sive ut in semine ejus, quod est Christus, (0049C)benedicerentur omnes gentes, quae sunt datae illi in haereditatem a Patre: sive ut cum eo recumbant gentes in regno coelorum. Si enim qui ex lege haeredes sunt. Si illi soli, ut vos vultis, circumcisi haeredes sunt, non implevit Deus promissum Abrahae, ut pater esset multarum gentium: et si ita est, jam videbitur Deo sine causa credidisse. Illud etiam sciendum quod sicut non ex lege Moysi promissio facta est ad Abraham, ita nec per legem naturae, sed per legem fidei justificari promeruit. Quamvis enim lex naturae de bono et malo testimonium reddat, secundum judicium conscientiae, tamen legi fidei non potest exaequari, qua Deo credidit Abraham, et justificari meruit, atque amicus Dei appellari. Lex enim iram operatur. Ut penitus ostendat (0049D)non posset justificari hominem per legem, sed, sicut ante ponit, per fidem. Non ira ergo lex est, sed iram operatur peccanti, id est poenam non agnoscit, sed vindicat: poena vero per iram generatur, ira autem nascitur ex peccato. Vel: Lex enim iram operatur, quia lex non donat peccata, sed damnat; et ideo non potes omnes gentes filios Abraham facere, qui secundum quod omnes sub peccato inventi sunt, omnes erant utique puniendi: fides autem, dimissis per gratiam peccatis, omnes credentes filios efficit Abrahae. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Hoc est, sublatis reis de potestate legis, data venia, praevaricatio nulla est: justificati enim sunt qui per praevaricationem legis fuerant peccatores; cessat (0050A)enim lex factorum, id est, observatio sabbatorum, neomeniarum, circumcisionis, escarum discretio, animalis mortui sanguis, mustelae observatio. Non omnem praevaricationem generaliter in hoc loco annuntiat appellatam, sed ejus qui in lege positus deliquerit, ut gravius delictum videatur ejus qui per legem prohibitus peccat, quam ejus qui nulla lege fuerit commonitus. Ideo autem ex fide. Subauditur, haeredes sunt. Ut secundum gratiam firma sit promissio. Firma esse non potest omni homini ex omni gente promissio, nisi fuerit ex fide, quia origo promissionis ex fide est, non ex lege, quia qui sub lege sunt, rei sunt: promissio autem reis dari non potest. Quia patrem multarum gentium posui te. Hoc est, non tantum unius generis Israelis. Ante (0050B)Deum. Recte attendit ex sua interpretatione Apostolus ante Deum. Cui credidisti. Hoc est, pater positus est multarum gentium, ante Deum cui credidit. Aliter, ut unum Deum doceat omnium, loquitur ad gentiles, Abraham justificatum esse ante Deum, in quem gentes credunt, ut sit talis sensus, cui credidisti, o gentilis popule: qui vivificat mortuos, hic mortuos ad generandum ducit, ut praesenti causae conveniat. Hoc dicto ad fidem Abrahae gentes invitat, qui cum esset in praeputio, credens Deo justificatus est cum sua conjuge: cum enim essent senes ambo, revixerunt ita, ut non diffideret habiturum se ex Sara filium, quam sterilem sciebat, in qua jam fluxus muliebrium naturae defecerat. Et vocavit ea. Id est, viscera muliebria, quae non sunt (0050C)fecunda scilicet. Tanquam ea. Hoc est, viscera. Quae sunt. Partu videlicet fecunda, ut Cethura fuit: quamvis in principio creandi vocaverat quae non erant, et statim esse coeperunt, tamen hic quia jam non erant, eis tempora generandi vocavit.

Qui contra spem in spem credidit. Contra spem naturae erat ut centum annorum homo ex muliere aeque jam fessa, quae etiam in juventute sterilis fuisset, semen suum sicut stellas coeli et arenam maris crederet esse futurum. Cum non spem habet generandi Abraham, credit Deo, sperans contra spem generare se, sciens omnia posse Deum. Item secundum alios. Qui vivificat mortuos. Id est peccatores, qui secundum interiorem hominem mortui sunt.

Et vocavit ea. Hoc est, genera gentium, ut sint in (0050D)fide. Tanquam ea quae sunt. Id est, tanquam patriarchas, et prophetas, et apostolos, qui sunt in fide perfecta, constituit.

Non consideravit corpus suum emortuum. Nihil naturae considerat fides, quia omnipotentem novit eum qui dixit. Quaeritur quomodo Abraham emortuo corpore de Cethura filios genuerit, qui de Sara ante non potuit. Idcirco ergo de Sara non genuit, quia vetusta erat et sterilis: in illa vero quasi in juvene cursu naturae facile potuit generare. Sic solvi solet et ista quaestio: Quod de Cethura postea genuit Abraham filios, quia donum gignendi quod a Domino accepit, etiam post obitum Sarae uxoris mansit. Item Ambrosius: Non consideravit corpus (0051A)suum emortuum: hortatur gentes ad hanc fidei firmitatem, ut Dei promissionem et gratiam sine aliqua ambiguitate suscipiant, securi exemplo Abrahae. Quomodo is videbitur emortui corporis, qui multo senior effectus quam tunc erat, et uxorem accipere, et sex liberos procreare possit? Itaque dicamus Abraham non infirmitatis emortuum, sed secundum illam virtutem sanctorum, fuit in illo mortificatio etiam membrorum, nam non incitabatur luxuria, non urebatur libidine: hoc idem erat et in Sara, quia defecerant muliebria. Non erat in illa lascivia mulieris, aut incontinentiae solutio, neque in usum libidinis praecipitabantur inviti. Sed et tu si mortificas membra tua, quae sunt super terram: si abjecto omni fervore libidinis, emortuum corpus serves, (0051B)et nullis obnoxium vitiis, potes generare Isaac, quod est gaudium. Et hic est primus fructus spiritus, potest semen tuum et opera ascendere in coelum, et efficere opera lucis, et stellarum fulgori splendorique conferri, ut cum dies resurrectionis adfuerit, tanquam stella differas in claritate. Amplius adhuc dico, potes, si tam purus mente, tam sanctus corpore, tam immaculatus actibus fueris, etiam ipsum generare Christum, secundum illum qui dicebat: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV); et sicut ipse Dominus dicit: Qui fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, hic est meus frater, soror et mater.

Non haesit diffidentia. Nec de senectute possibilitatis nec de magnitudine promissionis dubitavit: (0051C)nec enim fides habet meritum, cum humana ratio probet experimentum.

Dans gloriam Deo. Tanquam de percepto dono gratias agens. Non est autem scriptum propter ipsum tantum. Hoc est, non ut ejus fidem solam sciremus, sed ut ejus quasi patris imitemur exemplum, quia si nos ita credamus Deo ut ille credidit, etiam nobis reputabitur fides ad justitiam. Hoc modo competenter videbitur habita comparatio fidei Abraham, et eorum qui credunt in eum. Qui suscitavit Jesum Christum. Quia quod ille futurum credidit, sicut de eo Dominus dicit: Quia Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII), a nobis creditur factum. Qui traditus est propter delicta nostra. Ut ostendat quod ea pro quibus Christus (0051D)traditus est, etiam nos abhorrere debemus et abjicere: quomodo enim alienum nobis et inimicum ducitur omne peccatum, pro quo Redemptor noster traditus memoratur in mortem? Resurrexit propter justificationem nostram. Justificat Christus eos tantummodo, qui novam vitam exemplo resurrectionis ipsius susceperunt, et vetusta injustitiae atque iniquitatis indumenta, velut causam mortis, abjiciunt.

Justificati igitur ex fide pacem habemus ad Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Pertractata causa, quia nemo eorum ex operibus justificatus sit, sed omnes ex fide, quod exemplo Abraham probat, pacem habere eos hortatur ad Deum. Tunc magis in (0052A)pacem Dei venimus, quando adversus diabolum persistimus, et quando adversum carnis vitia dimicamus. Et quia Dominus Jesus hujus gratiae minister est, per ipsum pacificati sumus Deo.

Per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam. Hoc est, per quem accesserimus prope, qui eramus longe. Quomodo accessum habeamus per Dominum nostrum Jesum Christum, ipse Salvator ait: Ego sum ostium, nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. X). Sed videamus quale est ostium, ut sciamus quales esse debeant qui intrant per ipsum, et accessum habent ad gratiam. Istud ostium veritas est: et si ostium veritas, non possunt introire mendaces. Et rursum: istud ostium justitia est, et per ostium justitiae non ingrediuntur injusti. Istud ostium (0052B)dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI). Per ostium ergo humilitatis et mansuetudinis, nec iracundus ingreditur, nec superbus.

In qua stamus. Ideo dixit stantes, quia jacuimus prius. Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Gloriamur nos sperare gloriam filiorum Dei, qua justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII), et erunt sicut angeli Dei in coelo. Movet me cur non dixerit se gloriari in gloria Dei, sed in spe gloriae Dei, in quo deesse quidem aliquid elocutionis videtur, ita ut subaudiri debeat, in spe videndae gloriae Dei. Non solum autem hoc, sed et gloriamur in tribulationibus. Non solum in gloriae spe, sed etiam in saluberrimis tribulationibus gloriamur, in magnitudinem praemiorum sperantes, sicut Jacobus ait: (0052C)Omne gaudium existimate, cum in tentationes varias incideritis (Jacob. I). Unde et optare debemus aliquid pati pro nomine Domini, ut acquiramus de tribulatione finienda praemium infinitum: considerato enim praemio, nullum possumus condignum aestimare laborem. Habemus ergo unde gloriemur: magna enim gloria est de imis ad summa crescere, et de nihilo ad maxima pervenire, de limo ad coelum, et de servitute ad regnum: si tamen omni saeculi gloria et jucunditate contempta, in illo solo, quod nobis promittitur, gloriemur: et si hoc feceris, tale est, quale si quis, nummo plumbeo contempto, gemmam regiam consequatur. Quanquam nec sic sit digna comparatio, quia his quamvis pretium distet, manet utrisque comparatio: ibi vero incorruptibilibus corruptibilia, (0052D)et aeternis caduca comparantur: Scientes quod tribulatio patientiam operatur. Hoc est, tribulationem patientiam operari, si tribulatio ipsa motum non patiatur infirmitatis, aut dubitationis.

Patientia enim probationem. Quia patientia si talis fuerit, qualem dixit, firma videbitur probatio, unde Salomon ait: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio (Eccli. XXVII).

Probatio autem spem. Spes vero quia probatur, videtur nec immerito dici: dignus enim scitur accepturus remunerationem in regno Dei. Tribulatio sanctorum proprie est, impiorum vero et injustorum flagella appellantur: Denique in psalmo sic dicit. Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII). De istis (0053A)autem ait: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI). Spes autem non confundit. Spes futurorum omnem confusionem expellit, unde probatur non habere fidem, qui in praeceptis confunditur. Spes non confundit, dum stulti nos et hebetes a perfidis judicamur.

Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Magnitudo beneficiorum excitat in se magnitudinem charitatis, quae confundi et timere non novit. Illud considerandum mihi videtur, utrumne hic charitatem illam dicat, qua nos diligamus Deum, an illam qua diligimur, diffusam esse per Spiritum sanctum in cordibus nostris: et siquidem illa charitas, qua Deum diligamus intelligitur, sermo iste assertione non indiget: si (0053B)vero diffusa Dei charitas in cordibus nostris ista potius intelligenda sit, qua diligimur a Deo, certum est quod velut summum et maximum donum sancti Spiritus charitatem sonat, quo velut munere prius suscepto, per hoc ipsum diligere possimus Deum, quod diligimur a Deo, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Quomodo nos diligat Deus, ex hoc cognoscimus, quia non solum nobis per Filii sui mortem peccata dimisit, sed et Spiritum sanctum nobis dedit, qui jam ostendat gloriam futurorum. Utquid enim Christus, adhuc cum infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Utquid indebite pro nobis mortuus est, nisi ut manifestaret suam charitatem? cum adhuc peccatorum et scelerum languoribus premeremur. Secundum tempus. Sive quia (0053C)in ultimo mundi tempore passus est, sive ad tridui tempus, ut praedicatur, mortuus est. Ad tempus enim mortuus est, qui tertia die resurrexit a mortuis. Apud homines mori visus est, cum apud inferos vivus inferni claustra confringeret potestate virtutis suae.

Vix enim pro justo quis moritur. Idcirco admiranda est passio Salvatoris pro impiis, cum vix pro justo quis moritur. Forte audeat quis mori pro justo. Aut forte non audeat, quia ambigue dicendum est. Sed ut hoc facilius intelligatur, cogitemus fieri posse, verbi gratia, ut aliquis piissimus filius pro charissimo proque bono genitore, seu fratre, vel amico quolibet vitam suam affectu charitatis morti objiciat: pro impio vero, proque inimico, nullus animam suam (0053D)tradit, nisi ille solus qui est fons summae charitatis, bonus autem ipse est, quia et justus, dicit enim alibi: Mandatum justum, et sanctum, et bonum. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis. Hoc est, dum inimicis benevolus est, et mittit eum qui salvos faciet eos, cum utique non merentur. In sanguine ipsius. Id est, non in brutorum animalium sanguine secundum veterem legem. Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Si per mortem Christi salvati sumus Deo, quanto magis in ejus vita glorificabimur, si eam fuerimus imitati, qui si ut reconciliaret nos sibi Deus, Filium morti tradidit, quanto magis reconciliatos (0054A)salvos faciet in vita ipsius, cum resurrexit a mortuis! quia sicut mors ejus a diabolo nos eripuit, ita vita de die judicii aeterna morte nos liberabit: item pro persecutoribus Filium mori permisit, quid faciet pro justificatis, nisi servet eos ab ira ventura? Non solum autem hoc. Id est, non solum nobis per Christum divinae gloriae, sicut dicit Joannes apostolus: Nondum apparuit quid erimus, scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (Joan. III). Per quem nunc reconciliationem accepimus. Ut qui sequentes Adam, discesseramus a Deo, per Christum reconciliemur Deo. Reconciliatio autem Dei est, cum ejus ira finitur, Nam quemadmodum per unum hominem in hunc mundum intravit peccatum, etc. Cum supra aperuisset arcana secreta mysterii, quod cum inimici essemus (0054B)Deo per mortem Filii ejus reconciliati sumus: nunc et causas cur inimici fuerimus, vel cur morte Filii Dei indiguerit ista reconciliatio, consequenter exponit, ut intuentes quanta nobis praestiterit Deus, et Dominus Jesus, imo et quanta pro nobis pertulerit, radicata erga eum fide, et inseparabili charitate teneamur. Hic cum dixerit, Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, cur non retulit ut diceret, verbi gratia, Ita et per unum hominem justitia intravit in hunc mundum, et per justitiam vita, et sic in omnes homines vita pertransiit, in quo omnes vivificati sunt? Hoc enim videbatur propositi eloquii sensus expetere. Tamen propter negligentiores quosque, ne forte resolvi possent, si (0054C)audirent quod sicut mors in omnes homines per peccatum, ita et in omnes pertransivit vita per Christum, consideravit palam haec et publice non debere dici: simul et ostendens illud quod etiam per hominem Christum, justitia introivit in hunc mundum, hoc est, in terrenos homines, et per justitiam vita, et pertransivit in omnes homines, tamen non in praesenti statim contingere, nec otiosis accidere, sed his qui multo tempore pulsant quae clausa sunt, et considerant quae abscondita sunt. Sed huic Origenis expositioni occurrit illud quod alibi Apostolus ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV); nam ibi et publice hanc Salvatoris gratiam, sive praeco gratiae manifestissime praedicat. Nec propter negligentiores quosque immensitatem (0054D)gratiae voce defectiva reticet. Mihi itaque videtur quod in hoc apostolico eloquio nullus defectus inest, sed analogica quaedam similitudo elucescit. Cum itaque superius nos inimicos Deo fuisse dixerat, nunc modum et causam ipsius inimicitiae ostendit, dicens: nam quemadmodum per unum hominem in hunc mundum peccatum introivit, paucos videlicet primitus homines mordens, et per peccatum mors: sequitur analogica similitudo, et ita in omnes homines pertransiisse. In quo notandum, quod ibi et conjunctio vacat, sicut in multis locis, et in apostolicis dictis hoc saepe comperies. + Disputamus per quem in mundum introivit peccatum, ubi si requiratur exemplum imitationis, diabolus invenitur: si (0055A)contagium generationis, Adam. Proinde dicens Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, non imitationem, sed generationem volebat intelligi: sicut enim a muliere initium peccati fuit, sic et initium generationis a viro est: prior enim vir seminat, ut femina pariat. Ideo per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. Utrum peccatum, an mors, an utrumque per omnes homines pertransiisse dictum sit videtur ambiguum. Sed quod horum sit, res ipsa tam aperta demonstrat: nam si non pertransisset peccatum, non omnis homo cum lege peccati, quae in membris, nasceretur: si mors non pertransisset, non omnes homines quantum ad istam conditionem mortalium pertinet morerentur. (0055B)In quo. Hoc est, in Adam. Omnes peccaverunt. Quia omnes originali peccato infantes, immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi baptismum resolvantur. Manifestum est in Adam omnes peccasse, ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos generavit nati sunt sub peccato. Usque enim ad legem peccatum in hoc mundo fuit. Hoc dictum est, non quia deinceps in nemine fuit, sed quia non poterat per litteram legis auferri quod solo poterat spiritu gratiae. Peccatum autem non deputabatur cum lex non esset. Quasi ante legem peccatum non fuerit, nec reputatum fuerit, antequam lex daretur Moysi, cum legamus et Cain et Lamech reputatum esse peccatum. Et ne per singulos immoremur, in tantum pro peccatis hominum exacerbatum esse Deum, ut (0055C)diluvium mundo introduceret. Et rursum Sodomitas igneus imber et sulphurea flamma vastaverat. Quomodo in vindictis talibus negabitur reputatum fuisse peccatum? Putabant se homines apud Deum impune peccare, sed non apud homines. Nec enim naturalis lex penitus obtorpuerat: quia non ignorabant quia quod sibi nolebant fieri, aliis facere non debebant. Non ergo lex naturalis apud Deum reos facere putabatur: ignorabatur enim Deus, qui judicaturus genus humanum, ac per hoc non imputabatur peccatum, quasi peccatum esset apud Deum, incuriosum Deum asserentes. At ubi lex data est per Moysen, manifestum est curare Deum res humanas, et non impune futurum his, qui male facientes in praesenti evadunt. Quippe cum Sodoma et Gomorrha per ignem judicatae (0055D)sint perire, quod oblivio quidem texerat, Moyses autem ut confirmaret Deum judicem fore, scribendo manifestavit. Lex autem naturalis tres partes habet, cujus prima haec est, ut agnitus honoretur Creator, nec ejus claritas et majestas alicui de creaturis deputetur. Secunda pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur, modestia gubernante. Tertia vero pars ejus est docibilis, ut creatoris Dei, et exemplum mortis caeteris tradatur. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Quoniam non imputabatur peccatum antequam lex daretur, ipsa usurpationis impunitate regnabat mors, id est, diabolus: omnes enim suos videbat esse, quia qui facit peccatum servus est peccati: impune enim peccare putantes, magis delinquebant. (0056A)Quo facto gaudebat Satanas, quod causa Adae relictum a Deo hominem in possessione haberet. Usque ad Moysen. Nam lege data coepit non regnare: coeperunt enim scire homines creatorem Deum judicaturum genus humanum, et paulatim ab ejus dominio recedere. Aliter, regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, novum Moysen, atque coelestem, non susceptorem Testamenti unius, sed auctorem Testamentorum duorum: non famulantem uni legi, sed utrique dominantem: non qui veteres jugo servos genuit, sed qui gratia nos liberos procreavit. Regnavit ab Adam usque ad Moysen. Quia nec lex per Moysen potuit regnum mortis auferre ab Adam usque ad Moysen, non super omnes, sed in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Nam (0056B)introivit quidem mors in mundum, et in omnes pertransivit, non tamen in omnes regnavit. Aliud est enim pertransire, et aliud regnare: peccatum etenim pertransit etiam in justos, et levi quadam eos contagione perstringit, in praevaricationibus vero, id est, quia se tota mente ac devotione deficiunt, regnum tenet, et omni potestate dominatur. Si vero, ut in nonnullis exemplaribus invenitur, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem Adae, mors ista, quae in inferno animas detinebat, regnasse dicatur, intelligimus et sanctos quoque sub istam mortem, etiamsi non peccandi, sed certe moriendi lege decidisse. Christum vero idcirco in infernum descendisse non solum ut ipse non teneretur a morte, sed eos qui ibi non tam praevaricationis, ut diximus, crimine (0056C)quam moriendi ditione habebantur absolveret. Infantes sunt qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, quia non habent actuale, sed originale.

Qui est forma futuri. Sive ideo forma fuit Christi, quia sicut Adam sine coitu a Deo factus est, ita ille ex virgine et Spiritu sancto processit: et sicut ex latere Adam Eva facta est, ita sponsa Ecclesia ex latere Salvatoris formata est. Sive, ut quidam dicunt, qui est forma futuri, videns requiri posse e contrario, hoc est, sicut ille peccati caput, ita et iste justitiae. Sed non sicut delictum, ita et donum. Cum superius dixisset Apostolus de Adam, qui est forma futuri, videns requiri posse, quod si Adam forma Christi, ergo et in eo quo peccavit, necesse est ut formam Christi habeat: hoc autem de Christo videbatur (0056D)absurdum, continuo subjungit: Sed non sicut delictum, ita et donum: et incipit ex hoc sermone veluti semetipsum explanare, quomodo dixerit formam Christi esse Adam, nec sine arte profunda dicendi Apostolus formam Christi esse Adam posuit, quae sit per genus similis, forma et specie contraria. Per genus namque similis forma in eo, quod sicut ab uno Adam in plures homines diffunditur. Species vero contraria, quod ex Adam praevaricatione certa peccatores constituti sunt multi, Christi vero obedientia justi constituuntur multi.

Multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Jesu Christi, in plures abundavit. Ex his asserit, completa esse, quae defuisse in prioribus videbantur: (0057A)nam multum interest, quod ibi in omnes homines dixit pertransisse peccatum: hic vero donum et gratiam Jesu Christi in plures abundasse, cum et omnes homines plures intelliguntur, et plures multos intelligi non videtur absurdum, maxime cum in sequentibus dicat apertius: Sicut per unius delictum omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam omnes homines in justificationem vitae. Et ut evidentius ostenderet, omnes homines, et multos homines idem esse, addit his: Sicut enim per inobedientiam unius peccatores constituti sunt multi, sic et per unius obedientiam justi constituentur multi; quod superius omnes homines dixerat, hic eodem sensu multos nominavit. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, etc. Ut intelligatur, non (0057B)magis in multos, cum iniqui magis multi sint qui damnabuntur, sed magis abundavit: quia in his qui per Christum redimuntur temporaliter, valet forma mortis ex Adam. In aeternum autem valebit vitae forma per Christum. Quamvis ergo, inquit, Adam futuri forma sit, e contrario tamen plus praestat Christus eis qui regenerati sunt, quam eis nocuerat ille generatis. Sed non sicut delictum, ita et donum: quia mors quidem unius delicto regnavit per unum. Qui autem abundantiam gratiae et doni justificationem accipiunt, non solum ultra non regnat in eis mors, quod et ipsum utique non parvae esset gratiae, sed et alia duo eis feruntur bona: unum, quod pro morte in eis regnat Jesus Christus; aliud, quod etiam ipsi regnabunt per unum Jesum Christum. (0057C)Cum ergo necessario haec in eos eveniunt, id est, ut regnum mortis effugiant et pro morte regnet in eis Christus: imo ut cum eo ipsi regnent in vita, manifestum est quoniam non sit delictum ita ut donum. Volens autem Apostolus ostendere quanto majora per Christum anima recipit, quam amiserat per Adam, frequentat istos sermones, ut dicat multo magis et abundantiam gratiae, et doni, et justitiae, et regnabunt per unum Jesum Christum gratia Dei, quae pertinet ad remissionem peccatorum per baptismum: donum abundantia donationis Spiritus sancti, quia multa sunt ipsius dona. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. Ex uno ergo quid nisi delicto? quia sequitur: Gratia autem ex multis (0057D)delictis in justificationem; quomodo ex uno delicto in condemnationem? nisi quia fuit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit. Gratia vero ideo ex multis delictis in justificationem, quia non solum illud solvit quod originaliter trahitur, sed etiam caetera quae in utroque homine motu propriae voluntatis adduntur. Igitur sicut per unius delictum omnes homines in condemnationem, subaudis, pervenerunt: nullus enim hominum, nisi per Adam, trahitur ad damnationem, de qua per lavacrum regenerationis homines liberantur, et nullus hominum ab hac damnatione, nisi per Christum liberatur: ideoque ex utraque parte dicti sunt omnes. Sicut enim per inobedientiam (0058A)unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi. Sicut exemplo inobedientiae Adae peccaverunt multi, ita et Christi obedientiae justificantur multi. Grande ergo crimen inobedientiae est, quod tantos occidit. Lex autem subintravit, ut abundaret peccatum. Ne dicerent Judaei: Sed nobis peccata dimisit. Non, inquit, venit peccata dimittere, sed demonstrare delicta, et dum scienter peccatur, coepit abundare delictum: ac si diceret, Ut video, lex peccata non abstulit, sed adjecit, non tamen suo vitio, sed illorum. Subintravit autem, hoc est, subito intravit, et ita contigit, ut abundaret delictum: quia inimicus plus exarsit, videns hominis curam habere Deum, ut illum etiam per legem reum faceret, ne Deo aspici (0058B)mereretur. Aliter: ut abundaret delictum; nam abundantius et perniciosius est, quando ab sciente et praevaricante peccatur. Nam prohibente lege violentius peccatur, quam si nulla lege prohibita committantur. Lex autem subintravit, lex scilicet membrorum, repugnans legi mentis. Ipsa ergo subintravit legi naturae, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Sicut ait Salvator: Cui plus dimittitur, amplius diligit (Luc. VII). Manifesta est enim quantitas peccati, ut sciretur gratiae magnitudo. Est autem grandis superabundantia, quod ubi peccatum fuit et mors, ibi nunc est gratia, et justitia, et vita aeterna. Superabundavit gratia. Donum Dei omnium peccata contexit, ut diaboli invidiam nihil profecisse doceat. (0058C)Superabundavit ergo gratia, quia peccatum ad tempus regnavit, gratia autem in aeternum: Dei enim est regnum gratia regnante, sicut diaboli regnum erat peccato regnante.

CAPUT VI. Quid ergo dicemus? manebimus in peccato, ut gratia abundet? Quoniam superius dixerat, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Nascentem ex hoc quaestionem nunc sibi ipse proponit: Ergo peccandum est, ut gratia plus abundet? Sed absolutionem citam quaestionis ostendit, cum dicit: Absit. Et continuo rationem subjecit, mortuos dicens peccato eos, in quibus abundavit gratia.

Nam qui mortui sumus peccato, quomodo amplius vivemus in eo? Vult tam firmum esse baptizatum, (0058D)tamque perfectum, quasi qui peccare non possit. Superveniente gratia Dei per Christum, et in nobis per fidem lavacro spirituali regnante, coepimus vivere Deo, mortui autem peccato, qui est diabolus. Sicut Deo vivere dicitur is qui secundum voluntatem Dei vivit, ita et peccato vivere dicitur is qui secundum voluntatem peccati, id est diaboli, vivit.

An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus? Observa diligentius ordinem dictorum et consequentiam: comparat enim mortem, quae per Adam erat, vitae quae per Christum est, et dicit: Non sicut delictum, ita et donum. Et item post haec ait legem subintravisse, ut abundaret peccatum: abundante (0059A)vero peccato, superabundasse gratiam. Et in his solvit quod videbatur esse contrarium, et dicit: Qui enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Volens rebus ipsis ostendere quid sit mortuum esse peccato, dicens: An ignoratis, fratres, etc.; docens per haec, quia si quis prius peccato sit mortuus, is necessario in baptismo consepultus est Christo. Si vero non ante quis moritur peccato, non potest sepeliri cum Christo: nemo enim vivens aliquando sepelitur. Quod si non sepelitur cum Christo, nec legitime baptizatur. Et intuere diligentius adhuc consequentiam mystici ordinis; morere prius peccato, ut possis cum Christo sepeliri: mortuo enim sepultura debetur. Si enim vivis adhuc peccato, consepeliri non potes Christo, nec in novo ejus sepulcro (0059B)collocari, quia vetus homo tuus vivit, et non potest in novitate ambulare, in Christo Jesu, id est, in nomine Jesu Christi. In morte ipsius baptizati sumus. Hoc est in similitudinem mortis ejus. Cur Apostolus de baptismo nunc loquens, et de Jesu dixerit, consepulti sumus per baptismum, et nunquam dixit, Christo conbaptizati sumus? cum utique non haberetur legitimum baptisma, nisi sub nomine Trinitatis. Sed intuere prudentiam Pauli: quandoquidem in praesenti loco non tam baptismi rationem quam mortis Christi discutere cupiebat, ad cujus similitudinem etiam nos suaderet mori debere peccato, et consepeliri Christo. Et non erat utique conveniens ut ubi de morte dicebat, vel Patrem nominaret, vel Spiritum sanctum. Verbum caro factum (0059C)est, et merito ubi caro est, ibi de morte tractatur. Si mortui sumus peccato et consepulti sumus Christo, et consurreximus cum eo, necessario videbitur secundum hanc formam ostendi, quomodo etiam cum ipso tres dies et tres noctes in corde terrae fuerimus sepulti, et vide si possimus tres dies consepulti Christo facere. Cum plenam Trinitatis confessionem capimus: lux enim Pater, et in lumine ejus, qui est Filius, lumen videmus Spiritum sanctum. Faciamus autem et tres noctes, cum tenebrarum ignorantia, Patrem una cum mendacio, quod ex eo natum est calcamus. Sed et tertio loco spiritum erroris destruimus, qui inspirat pseudoprophetis, ut dicant: Haec dicit Dominus, cum Dominus non misit. Sicut Christus triduana morte sepulcro conditus (0059D)fuit, ita et nos intra aquae, id est, intra cognitae naturae suae trina mersione dispositi, dum descendimus, sepelimur; dum emergimus, suscitamur. Vides quid distet inter aquae interque Spiritus sancti operationem, per quam deduci videmus in tumulum, per spiritum praeparari probamus ad regnum, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Novitas autem vitae est ubi veterem hominem cum actibus ejus deposuimus, et induimus novum hominem, qui secundum Deum creatus est, et qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Coloss. III). Sicut autem vetus semper veterascit, et de die in diem semper vetustior efficitur, ita et novus hic semper innovatur, et quotidie, si dici potest, (0060A)ipsa novitas innovanda est, ut nunquam sit quando haec innovatio non augescat. Baptismum itaque resurrectionis pignus est et imago, et ideo per aquam celebratur: ut sicut aqua sordes abluit, ita et nos per baptismum ab omni peccato spiritaliter purgatos et innovatos credamus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus. Quid est complantari similitudini mortis Christi? quo velut plantam alicujus ostendit mortem Christi, cui nos complantatos vult nunc esse ex succo radicis ejus: radix quippe succrescens producat ramos justitiae, et fructus afferat vitae. Quod si vis de Scripturis agnoscere quae sit ista planta cui complantati esse debemus, et cujus generis arbor, audi quid de sapientia scribitur: Arbor, inquit, vitae est omnibus sperantibus in se, et (0060B)qui confidunt in ea tanquam in Domino: Christus ergo virtus Dei, et Dei sapientia, ipse est arbor vitae, cui complantari debemus, et novo quodam atque amabili dono, mors illius nobis vitae arbor efficitur. Omnis planta hiemis tempore mortem, resurrectionem veris exspectat: si ergo et nos in Christi morte complantati sumus, in hieme saeculi ejus et praesentis vitae, etiam ad futurum ver inveniemur fructus justitiae ex ipsius radice proferentes. Simul et resurrectionis erimus. Duplex intelligitur resurrectio, una, mente et proposito ac fide cum Christo a terrenis resurgimus, ut coelestia cogitemus; altera, quae generalis omnium erit in carne resurrectio. Vel: Si enim complantati, etc., id est, si in baptismo omnia vitia deposuimus, resurgentes in novitate, et de caetero (0060C)non peccemus, simul et resurrectionis illius similes erimus, in corporis scilicet gloria, non in divinitatis natura. Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est. Vetus homo noster intelligendus est vita prior quam duximus in peccatis, cujus finem et interitum facimus, ubi recipimus in nobis fidem crucis Christi, per quam ita destruitur corpus peccati, ut membra nostra, quae serviebant peccato, ultra ei non serviant, sed Deo. Simul crucifixus est. Scilicet Deo. Per baptismum cum Christo te crucifixum intellige, qui membrum de corpore ejus factus es, et ille quidem innoxium corpus appendit, ut noxium suspendas a vitiis: in quo mysterio Moyses serpentem aeneum in deserto suspendit (Num. XXI). Ut destruatur corpus peccati. Ut destruatur corpus (0060D)nostrum a servitute peccati, ut fiat mancipium justitiae, quod solebat esse peccati: Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati. Corpus est peccati. Id est, iniquitas, cujus caput diabolus, cujus membra enumerat Apostolus esse super terram: Quae sunt fornicatio, avaritia, contentio, ira, dolus. Item secundum Ambrosium: vetus homo noster, malos actus crucifixos dicit, id est, mortuos. In cruce autem auctor peccati, id est, diabolus destructus est: qui enim mortuus est, justificatus est a peccato, hoc est, alienus est a peccato, mortuus enim omnino non peccat: ita et qui natus de Deo est, non peccat; crucifixus enim, omnibus membris dolore occupatis, peccare vix poterit. Si autem mortui sumus cum Christo. (0061A)Praesenti sermone Apostolus conclusionem omnium facit quae in superioribus astruxerat, et dicit: Si autem mortui sumus cum Christo, per haec scilicet, quae superius ostendit. Credimus et convivemus ei. Non dixit, et conviximus ei, sicut dixit mortui sumus, sed convivemus, ut ostendat quia in praesenti mors operatur, vita autem operatur in futuro, tunc scilicet cum Christus manifestus fuerit, qui est vita nostra, abscondita in Deo. Unde consequenter intelligitur quod sicut mortui non sumus, non convivemus, quia hujus non sumus membra. Scientes quod Christus surgens a mortuis, jam non moritur. Securitatem de resurrectione Salvatoris ostendit, ad quam sic venire continget, si melioris vitae fuerit aemulatio: sive jam non potestis iterum baptizari, quia (0061B)Christus non potest iterum pro vobis crucifigi, sicut dicit ad Hebraeos. Impossibile est, qui semel sunt illuminati, etc. (Hebr. VI). Quibus non poenitentiam negat, sed iterationem baptismi diffitetur. Qui enim mortuus est peccato. Quia ipse peccata nostra portavit, et pro nobis doluit, ne de caetero peccaremus: nec Christus iterum passurus erit, nec mors dominabitur in eum. Quod autem vivit, vivit Deo. Vivere autem Deo, ita intelligendum est, quasi expleto eo quod in forma Dei positus, exinanivit semetipsum, formam servi accepit, et factus est obediens Patri usque ad mortem (Philip. II), rursum permaneat in forma Dei atque aequalis Patri. Ita et vos aestimate vos mortuos quidem esse peccato. Non sine causa autem dixit, existimate vos mortuos esse peccato, quod (0061C)melius quidem in Graeco habetur: Cogitate vos mortuos esse peccato. Res enim de qua sermo est, in cogitatione consistit, quia hujusmodi mors non in effectu, sed in cogitatione habenda est: qui enim cogitet vel existimet apud semetipsum mortuum se esse peccato, verbi gratia, si concupiscentia mulieris trahat, si argenti, si auri, si praedii cupiditas pulset, et ponam in corde meo quod mortuus sim cum Christo, et de morte cogitem, exstinguitur continuo concupiscentia, et effugatur peccatum. Sed et hoc quod addit, Viventes autem Deo in Christo Jesu, non mihi videtur otiosum: simile enim puto esse viventes Deo in sapientia, in pace, in justitia, in sanctificatione, quae omnia Christus est. In his ergo vivere Deo, hoc est, in Christo Jesu. Non regnet ergo peccatum (0061D)in vestro mortali corpore. Mortale corpus est ex causa praevaricationis Adae, ex fide autem Christi forte creditur in mortale, si non regnet peccatum.

Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Id est, diabolo: unumquodque membrum, si officium suum in malos usus verterit, arma iniquitatis efficitur, ad justitiam expugnandam.

Sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes. Peccato scilicet mortui, et justitiae viventes. Et membra vestra arma justitiae Deo. Ut oculus, qui ante videbat ad concupiscendum, nunc videat nudum ad vestiendum, sic de reliquis membris. Non estis sub lege. Non vos vincet peccatum, non enim estis parvuli, (0062A)sed perfecti, quasi paedagogus puero dicat: Noli facere vitium sermonis, non enim adhuc audis grammaticum, sed oratorem. Si non peccemus, non sumus sub lege, sed sub gratia. Si autem peccemus, vertimur sub lege, et incipiet nostri dominari peccatum, quia qui facit peccatum, servus est peccati. Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege? Ne dicerent, Ergo cessante vindicta legis impune peccabimus. Absit. Quia si peccatis, sub gratia non eritis, sed quasi sub lege, vel sub dominatione peccati. An nescitis, cui exhibetis vos servos ad obediendum? Nunc ne aliud profitentes, aliud faciamus, et conservi Dei dicamur, gestis autem zabuli inveniamur, praemonet et denuntiat ejus nos servos esse, cujus voluntatem operibus sectamur: nam hoc (0062B)Deus accusat, dicens: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV). Videtur parum integra elocutio, quia ait: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditioni: justitiae per obedientiam, cum ratio poposcerit dici, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati, sive justitiae. Sed in eo qui per initium sermonis sponte profitetur, arte compositionis requirere superfluum puto, cum sensus habeatur evidentior: hoc autem est quod in hoc loco Apostolus docet, quia unusquisque in manu sua habet et in arbitrii potestate, ut aut peccati servus sit aut justitiae; sed omnes qui faciunt peccatum, servi sunt peccati. Ad hoc respicit, quamvis non adjecerit: Et omnis qui facit justitiam, servus est justitiae; quod fortassis putet (0062C)alius idcirco subrelictum, ut cum sequentibus quasi debeat intelligi, mihi tamen consulte videtur non additum; neque enim dici conveniebat, quia omnis qui facit justitiam, servus est justitiae, ut omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Nam et Deus ipse facit justitiam, et non idcirco servus justitiae dici potest; nam et ipse diabolus sine dubio peccati servus est, quippe qui descendit a servitute justitiae. Gratias autem Deo, quia fuistis servi peccati. Unde vereor ne forte plures simus qui videamur suscepisse doctrinam, justitiae videamur obedire, corde vero obediamus peccato. Movet me etiam hoc quod non dixit, obedientes ex corde, in quam traditi estis, sed formam doctrinae posuit, nec puto quod unum esse senserit Apostolus doctrinam et formam (0062D)doctrinae, quod minus esse sciverit formam quam ipsam doctrinam. Et nunc quidem in praesenti vita dum in corpore sumus, formam doctrinae habemus, non ipsam doctrinam, sicut alibi dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII). Ipsa autem doctrina sit de qua dicitur: Tunc autem videbimus facie ad faciem. Unde et in praesenti vita puto quod formam et umbram virtutum tenere possimus, ipsas vero virtutes tunc, cum venerint illa quae perfecta sunt. Et ob hoc Jeremias fortassis in Lamentationibus dicit: Spiritus vultus nostri Christus Dominus, cui dixit: in umbra ejus vivemus in gentibus. Quod si Christus est justitia, et sapientia, et (0063A)veritas, amatores ejus videbimur. Liberati autem a peccato. Quis est qui liberet a peccato? sine dubio agnitio veritatis: sic enim dicebat Jesus ad Judaeos qui crediderant ei: Si credideritis verbo meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Hoc est, humanum dico, quia nondum ad plenum potestis audire divinum: cum enim multo magis debeatis servire justitiae quam peccato, cui ante servistis, ego tamen concedo infirmitati vestrae ut tantum justitiae serviatis; sive ita humana ratione digna loquor, quod omnes mecum sentire possunt et nullus abnuere. Pudorem quemdam per haec incutit Apostolus auditoribus, ut hoc saltem obsequi debeant justitiae et sanctificationi, quod prius immunditiae (0063B)iniquitatique detulerant. Quid ergo tam humanum, quid tam leve, quid tam sine onere, et quod nulla possit prorsus infirmitas excusare? Sicut, inquit, exhibuistis membra vestra servire iniquitati. Multo enim amplius et multo intentius honoranda justitia est: si ergo, inquit, humane et communiter ago, eadem postulo, similia requiro. Dudum requirebant pedes vestri daemonum templa, nunc currant ad ecclesiam Dei; protendebantur prius manus ut aliena raperent, nunc ut propria largiantur protendantur, circumspiciant pauperes, debiles, egenos, ad miserandum; aures delectabantur auditu vano, vel bonorum derogationibus, nunc convertantur ad audiendum verbum Dei, ad explanationem legis, et ad capiendam sapientiae disciplinam; lingua, quae (0063C)conviciis et maledictis, et turpiloquiis consueta est, convertatur nunc ad benedicendum Deum in omni tempore, sermonem sanum proferat et honestum, ut det gratiam audientibus et veritatem loquatur cum proximo suo. Sed quid opus est haec singula persequi, cum pateat etiam uniuscujusque membri ministerium, quod exhibuit vitiis, aptare virtutibus, et actum quem exhibuit immunditiae, nunc ad sanctitatem et castitatem convertere? Itaque et nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificatione. Videtur hic sane justitiam nominasse pro omnibus simul virtutibus, sicut e contrario iniquitatem pro omnibus simul vitiis posuisse. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Hoc est, in nullo servientes ei, ita et nunc liberi estote ab omni peccato. (0063D)Quilibet a Deo est, servus peccati est. Sane notandum est esse et libertatem culpabilem, et laudabilem servitutem: nam liberum esse justitiae crimen est, servum vero esse laudabile est. Liberi a justitia non sunt, nisi arbitrio voluntatis; liberi autem non sunt a peccato, nisi gratia Salvatoris; unde liberos a justitia dixit, a peccato autem non liberos, sed liberatos, ne sibi hoc tribuerent. Quem ergo fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? Nullus sine dubio fructus est in ea re quae per poenitentiam erubescitur, et cujus etiam recordatio verecunda est. Quadriformis autem varietas in omni iniquitate atque justitia videtur inesse: semen scilicet, arbor, finis, fructus; semen est bona sive mala cogitatio; (0064A)arbor, bona vel mala voluntas; fructus, opera justitiae vel injustitiae, vel justificatio, vel immunditia; finis vero est mors, seu vita aeterna. Non est omittendum quod fructus quidem eos, pro quibus nunc erubescimus, in quo sint noluit nominare. Eorum vero fructum qui liberati sunt a peccato, et servi facti sunt Deo, dicit esse in sanctificationem: bonorum enim frequentius quam malorum habenda memoria est. Nam finis eorum mors est. Finem dixit exitum vitae et actuum, cui aut mors, aut vita succedit, sed huic fini mors, a morte autem ad mortem transit. Stipendium enim peccati mors. Stipendium pro opere militiae redditur; peccatum, nam ideo dixit stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Gratia (0064B)autem Dei vita aeterna. Bene autem metaphoram, id est, figuram militiae ex initio propositam servat, ut militantibus sub peccato rege, imo potius tyrannide, ei a parentibus stipendia debita mortem dicat. Deum vero non erat dignum militibus suis stipendia, quasi debitum aliquod dare, sed donum et gratiam, quae est vita aeterna. Quinque autem species sunt mortis; nam prima mors est separatio animae a corpore; secunda, separatio animae a Deo, quae per peccatum evenit; tertia est secundum illud quod auctor mortis ipsius diabolus mors appellatur; quarta mors nominatur inferni lacus, quo praevaricatrices animae detinentur. Dicitur vero et illa mors laudabilis, qua peccato quisque moritur et Christo consepelitur.

CAPUT VII. (0064C) An ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor. Hinc incipit difficultatem legis ostendere, ut illos hortetur ad gratiam sine ejus timore transire, ut animas eorum firmet in doctrina divina, exemploque legis humanae utitur, ut per terrena suadeat coelestia. Sciunt enim legem Romani quia non sunt Barbari, sed comprehenderunt naturalem justitiam, partim ex se, partim ex Graecis, sed Graeci ex Hebraeis; nam lex Romanis ex Athenis allata est. Quia lex dominatur in homine, quanto tempore vivit. Non est occultum, omnem vitam hominis esse sub lege naturae, haec lex generalis est. Nunc vero aliam proposuit specialem, per quam probare vult assertionem suam. Nam quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi. Haec lex de Evangelio est, non ex Moyse, (0064D)neque ex justitia terrena. Suadet ergo Christianis mundum esse a lege factorum, non ab omni lege, nec ultra jam expedire esse sub lege, ne gratiam Dei evacuet reversus in legem. Neque legis erit adulter, sed Evangelii, qui mortua lege junctus Evangelio, postea redit ad legem. Mortua lex dicitur, quando quem continebant reum incognitus est ei: si autem servientes legi accedere se putant ad Evangelium, rei erunt et adulteri: qui viva lege junxerunt se fidei, erunt in utroque adulteri. Scientibus autem legem loquitur Paulus, id est, scientibus quae sit in lege vetustas litterae et novitas spiritus. Nam sicut morte viri mulier liberatur a lege conjugis, et sociandi viro alio accepit libertatem, ita anima, cujus (0065A)vir lex est, veluti mortua sibi lege secundum litteram, libertatem accepit nubendi alio viro, qui est spiritus legis, spiritus autem Dominus est.

Quod autem dixit: Lex dominatur quanto tempore vivit, non ad hominem, sed ad legem refertur. Hoc enim et in consequentibus indicat, ubi ait: Vivente viro alligata est legi. Et ipsius exempli quod assumptum est, plenius is ordo declarat: legem enim viri loco posuit, et de ipsa dicit:

Si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Sed quomodo sit mortuus pervidendum est: potest quidem etiam in hoc videri mortuus, cum spiritualis intelligentia excludit, et velut interimit corporalem, et ostendit refugiendam esse occidentem litteram, et sequendum vivificantem spiritum. (0065B)Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi. Noluit juxta comparationem legem illis dicere mortuam, sed quod inter Judaeos dicere non audebat, intellectui nostro reliquit per corpus Christi. Quomodo Salvator corpus suum zabulo crucifigendum permisit, sciens esse pro nobis contra illum: idcirco per corpus Christi salvos nos dicit factos. Cui ergo dimittuntur peccata, moritur legi, hoc est, liberatur a lege. Mori autem legi, vivere Deo est. Per corpus itaque Christi hoc consequimur beneficium. Tradens enim corpus Salvator, mortem vicit et peccatum damnavit, id est, diabolum; in ipso enim peccavit diabolus, cum illum innocentem occidit per corpus Christi, in quo corpore iniquitates nostras tulit, et peccata nostra portavit, et qui exuit principatus et (0065C)potestates, triumphans eos in semetipso.

Ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo. Ille fructificat Deo, qui operibus justitiae, in pomorum modum, primitus in florem, deinde operibus in fructum, postremo ad summam pervenit maturitatem: nullus enim fructus semper in flore est. Ut sitis alterius. Hoc dicit, quia ideo mortui sumus, ut de caetero Christi simus servi solius, et hoc inerit fructificare Deo. Acquiritur enim qui in gratia ejus permanet, dignus resurrectione promissa.

Cum enim essemus in carne. Hoc est, cum essemus in carnali conversatione, passio concupiscentiae operabatur in oculis, et in caeteris membris caeterae passiones, quae tamen per legem ostendebantur esse (0065D)peccata vitiaque. Per legem erant, hoc est, per legem enim ostendebantur: per legem ostendi, non per legem fieri monstrat; index enim peccati lex est, reos faciens peccatores. Quaenam ista lex est, per quam vitia peccatorum operantur? Nunquid lex Moysi, etiam si secundum litteram observaretur, vitia generat peccatorum? Sed in aperto est quod illam legem dicat membrorum quae resistit legi mentis. Ista ergo lex est quae facit in his qui secundum carnem vivunt, vitia peccatorum abundare, ut fructificarent morti: ad hoc namque est ista in membris nostris, ut resistentes adversum legem mentis, captivos nos ducat peccato, et hos fructus offerat morti, sive ut fructificaret morti, hoc est, ut (0066A)fructum faceret morti secundae. Lucrum enim tunc facit mors, cum peccatur. Nunc autem soluti sumus a lege mortis. Id est, dum remissionem accipimus peccatorum: non enim habet in nos potestatem, infidis autem et peccatoribus dominatur. Lex autem mortis ideo dicta est, quia punit reos mortis.

Nunc autem soluti sumus a lege mortis. Hoc est, nos mortui cum Christo per baptismum sumus, nisi enim quis mortuus fuerit cum Christo, ab ista lege non solvitur.

Ut serviamus in novitate spiritus. Hoc est, spiritualis gratiae praeceptis, non litterae legis. Lex enim vetus non criminis nomen est, sed temporis vel aetatis. Senuit autem, quia cessavit. Lex autem spiritus est ipsa lex fidei, quia fides in animo est, nec (0066B)operibus addiscitur, sed corde creditur, et mens ipsa intelligit, naturae suae esse quod credit, nec oculis cernitur, nec manibus palpatur. Est et alia interpretatio legis spiritus, ut quia prior lex ab opere malo inhibuit, haec cum nec in corde debere peccare dicit, lex spiritus vocatur, ut totum hominem faciat spiritualem. Non idcirco nos Christus abstraxit a lege peccati, ut vetustati litterae serviamus, id est, ut circumcisionem accipiamus, et caetera quae vetustas legis litterae continet, sed ut legi Dei in spiritus novitate serviamus, id est, ex omnibus quae in ea scripta sunt spiritualem sensum Spiritu donante capiamus, sicut idem Apostolus alibi dicit: Quia velamen est positum in facie Moysi: cum autem conversus fuerit quis ad Dominum, auferetur velamen. Dominus (0066C)spiritus est: ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III).

Quid ergo dicemus? Non ergo peccatum est lex, sed index peccati. Bona autem et justa est lex. Ostendere enim imminens periculum bonum est, sed hic magis gratias agit, qui ereptus a periculo vivit. Nam concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam, non faciebam, sed nesciebam, hoc est, nesciebam concupiscentiam esse peccatum.

Occasione ergo accepta per mandatum. Omnem dicens concupiscentiam, cuncta peccata significat.

Sine lege enim peccatum mortuum est. Hic duplici genere intelligendum est, ut et zabulum in peccato sciat significatum. Mortuus dicitur fuisse zabulus, quia cessavit ab illusione hominis, quia securus erat (0066D)de possessione ejus. Peccatum autem mortuum dixit, quia putabatur quod non imputaretur apud Deum, ideo apud hominem mortuum erat, quasi impune peccaretur: sine lege enim pene lex in oblivionem ierat naturalis, quae suggerebat quid esset peccatum. Idcirco lex litterae supra dicta est, ut commemoraret oblitos. Quid est sine lege vixisse, cui lex semper sit? nam quia sine timore Dei vivebat, securus quod non esset Deus judicaturus actus humanos.

Sed ubi venit mandatum, peccatum revixit. In fine oblivionis recognitum est peccatum adveniente mandato, ut omnis qui illud fecerit mortuum se esse cognoscat. Peccatum autem revixit, quia vixerat per (0067A)scientiam naturalem, et mortuum fuerat per oblivionem, idcirco dicitur revixisse per legem. Ego autem mortuus sum. Mortuus est homo, qui videt se reum apud Deum, qui ante se putabat non futurum obnoxium ex his quae peccabat.

Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me. Peccatum hoc loco zabulum intellige, qui auctor est peccati, quique decipit hominem suggestionibus malis, ne faciat quod lex praecipit. Itaque lex quidem sancta. Ut nihil suspicionis perversae remaneret in lege, sic illam commendat, ut non solum justam, sed et sanctam et bonam pronuntiet, et mandatum bonum: quod enim prohibet malum, bonum est. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Non enim mihi ipsa lex causa mortis existit, (0067B)sed ego qui peccando invenio mortem. Sed ut peccatum appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Inimicus, hoc est diabolus, quem in peccato significat, ut appareat esse inimicus, per bonum accepit occasionem operari homini mortem: dum enim ad illicita illum suadet, apparet esse inimicus. Ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Ante legem modum habebat per ignorantiam, supra modum est cum scienter admittitur. Scimus autem quod lex spiritualis est. Quia spiritualia mandat, ardua praecipit opera spiritus, prohibens peccata, et ideo non potest impleri.

Ego autem carnalis sum. Ego quicunque legem accipio, et carnaliter vivere consuevi. Quod enim operor. Hoc est, carne, sive carnali concupiscentia. Non (0067C)intelligo. Non intelligit quod operatur, quia videt se aliud scire et aliud agere. Si autem quod nolo illud facio, consentio legi Dei, quia bona est. Si ipsum malum nolo facere quod committo, utique cum lege sentio, quae mala non vult, sed prohibet. Nunc autem non ego operor illud. Hoc est, secundum spirituale desiderium non ego illud operor. Non ego operor illud, qui velut invitus operor, sed consuetudo peccati, quam tamen necessitatem ipse mihi paravi.

Sed quod habitat in me peccatum. Hoc est, consuetudo peccandi, ab Adam transfusa. Habitat autem quasi hospes, et quasi aliud in alio, non quasi accidentia scilicet non naturalia. Sicut, verbi gratia, si (0067D)quis jam diu jurare vel irasci consuevit, etiam cum non optat, incurrit. Scio enim quod non habitet in me, hoc est, in carne mea, bonum. Non dixit, Non est caro mea bona, sed quod non habitat in carne, hoc est, in carnali concupiscentia, virtutis bonum. Nam voluntas benefaciendi adjacet mihi. Est voluntas, sed non est effectus, quia carnalis consuetudo voluntati resistit. Perficere autem bonum non invenio. Hoc est, sine adminiculo gratiae non me video facere bonum. Non enim quod volo facio bonum. Semper repetit ut dilucidet: hoc ergo est quod praedictum est, quia ut captivus per supradictas causas illud cogitur facere quod non vult, peccatum quod illius dominetur.(0068A) Jam non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Nunquid qui invitum hominem dicit peccare, immunis debet videri? non utique, ipsius enim vitio et desiderio haec coepta sunt; qui nisi mancipasset se per assensum peccato, non illius dominaretur. Primum enim suadet ut victo dominetur. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum. Legem Moysi asserit voluntati suae dare consensum contra peccatum quod in carne habitat, quod aliud cogit facere quam vult homo et lex. Hic elocutiones integrae non videntur, sed tali quodam ordine legere debemus, ut intellectus lucidior fiat: Ergo quia malum mihi adjacet volenti facere bonum, invenio legem Dei, et condelector ei secundum interiorem hominem. Per quod ostendit quod interior homo, (0068B)hoc est, voluntas, et propositum, quo initium accipit converti ad Dominum, legi Dei consentit, et delectatur in ea, sed, ut diximus, non statim ut voluntatem quis habuerit converti ad bona, etiam usus bonis operis sequitur: cita enim res est voluntas, et sine impedimento vertitur, opus vero tardum est, quia et usum, et artem, et laborem requirit operandi. Verbi gratia: vult aliquis sapiens fieri, nec tamen statim ut voluit sapiens effectus est: voluntas quid praecessit, nec sine voluntate aliquis sapiens fieri potest. Sed tamen cum voluntas fuerit, adhibendus est labor, studium, sollicitudo, vigiliae, doctrina, institutio; et vix aliquando usu longo et meditatione continua sapiens efficitur. Iste ordo de pudicitia habendus, et de mansuetudine, et (0068C)patientia, et de singulis quibusque virtutibus sciendus est, in quibus omnibus dici convenit, quia condelector legi Dei, hoc est, virtutibus, secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem repugnantem in membris meis. Aliam legem desideria consueta dicit, vel persuasionem inimici. Repugnantem legi mentis meae. Conscientiae scilicet naturali, vel legi divinae, quae in mente consistit, quod supra dixit: velle enim bonum adjacet mihi, hic voluntatem boni legem mentis nominat, quae lex mentis convenit cum lege Dei et consentit ei. Sed rursum motus corporis et desideria carnis, legem membrorum dicit, quae captivam ducit animam, et peccati legibus subdit. Et sicut lex mentis, quae consentit cum lege Dei, si animam potuerit obtinere, adducit (0068D)eam ad legem Dei, ita et lex quae in membris est, et concupiscentia carnis, si seduxerit animam, peccati eam legibus subdit. Cum haec Paulus, assumpta fragiliore persona, intra hominem haberi certamina docuisset, exclamatione utitur adhuc ex persona illius quem descripsit, et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Vidit se miserum, intra quem tot leges sibi invicem repugnant, tot praelia commoventur, pugnat caro adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem. De corpore mortis hujus? Merito corpus mortis appellatur, in quo habitat peccatum, quod est mortis causa, hanc dicit mortem, quam ostendit in nece hominis per peccatum inventam apud inferos. Corpus (0069A)autem mortis cuncta peccata significat: multa enim unum corpus sunt, secundum singula quasi membra uno auctore inventa, ex quibus homo ereptus gratia Dei secundam mortem evasit. Gratia Dei. Quem lex non potuit liberare. Nunquidnam Paulus nondum erat gratia Dei liberatus? Unde probatur quia ex alterius persona loquitur: Mente servio legi Dei. Legi Dei cum dicit, Moysi significat legem et Christi. Ego ipse. Id est, qui liberatus sum de corpore mortis. Carne autem legi peccati. Id est diaboli, qui per carnem subjectam sibi suggestiones malas ingerit animae.

CAPUT VIII. Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Verum (0069B)est quod nulla erit damnatio eorum qui sunt in Christo, animo legi Dei servientes. Lex spiritus vitae ipsa est lex fidei quae, dum mortis peccata dimittit, lex vitae est, non per litteram constans, sed per spiritum: quia corde creditur, et spiritus est qui credit. Haec itaque lex in Christo Jesu, hoc est per fidem Christi, liberat credentem a lege peccati et mortis. Lex peccati est, quam in membris dixit habitare. Lex vero mortis Moysi lex est, quia peccatum augebat, ut reum faceret hominem apud legem, ut damnaretur ab ea. Ideoque lex reis mors est, bonis vero spiritualis est. Aliis enim est odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem (II Cor. II). Utrumque continet lex, et litteram occidentem, et spiritum vivificantem. Unde considera ne forte hujus (0069C)rei formam teneat et illud lignum, de quo scriptum est, sciendi bonum et malum (Gen. II). Utrumque in uno, sicut in lege, continetur. Nam quod impossibile erat legi. Hoc dicit ut baptizatos securos reddat, quia a peccato liberati sunt: quia quod impossibile erat legi. Cui impossibile? nobis scilicet impossibile erat mandatum legis implere, quia subjecti eramus peccato. Ob hoc misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Aliter impossibile erat legi ut homines carnales faceret custodire justitiam mortificandae carnis, exemplo non dato. In quo infirmabatur per carnem. Hoc est, in eo quod lex infirmabatur non in se, sed in illis infirmabatur. Unde subinfert per carnem, hoc est: per carnalem concupiscentiam. Quod dixit: in similitudinem carnis (0069D)peccati, ostendit nos habere carnem peccati, Filium vero Dei similitudinem carnis peccati. Nam naturam quidem corporis nostri habuit, pollutionem peccati, quae ex concupiscentiae motu conceptis traditur, omnino non habuit.

Et de peccato, vel ut verius habetur apud Graecos, pro peccato, damnavit peccatum in carne. Hostiae quas pro peccato offerebant in lege, peccati nomine vocabantur, cum ipsae delicta nescirent, sicut scriptum est: Et imponent manus super caput peccati sui. Sic et caro Christi, quae pro peccatis nostris oblata est, peccati nomen accepit. Quidam sane dicunt quod peccato Judaeorum, quo Dominum occiderunt, peccatum diaboli, quo hominem deceperat, (0070A)per hominem condemnarit, sicut ad Hebraeos dicit: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium (Heb. II), peccatum peccato proprio condemnavit: Christus enim a peccato crucifigitur, damnavit peccatum in carne: ibi enim damnatus est ubi peccavit, sicut et alio loco ait: Triumphans illos in semetipso (Col. II). Hoc itaque peccato reus factus Satanas, amisit dominium retentarum animarum, ut jam signatas signo crucis, in quo victus est, in secunda morte tenere non audeat. Damnavit autem peccatum, dum irrita fecit delicta remissione peccatorum concessa. Pro peccato, inquit, damnavit peccatum in carne sua. Ut justificatio legis impleretur in nobis. Ut quomodo in illis, repugnante carnali consuetudine, impleri non potuit, in nobis saltem (0070B)impleatur, qui exemplo Christi mortificamus carnem. Damnatum dicit peccatum, ut impleretur in nobis justificatio legis datae a Moyse. Quomodo impletur? nisi cum datur remissio peccatorum, ut sublatis peccatis, justificatis appareat, mente serviens legi Dei, hoc est non secundum carnem ambulare, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt. Homo ex spiritu et carne constructus est; quando ergo carnalia agit, totus caro dicitur: quando spiritualia, totus spiritualis appellatur; unaquaeque enim substantia, cum eam altera in suam ditionem redegerit, et vim quodammodo propriam et nomen amittit.

Quae carnis sunt sapiunt. Id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt. Non enim quod volo (0070C)hoc facio bonum, sed quod odi malum hoc ago. Multi hunc locum ita intelligi debere diffiniunt, ut hoc ipsum Apostolum non ex sua, sed ex peccantium persona dixisse confirment. Quid enim boni quod ille non posset implere? et quid e contrario quod malivolens et odiens admiserit? Ad quam vero peccati legem ille vas electionis, in quo Christus loquebatur, potuit captivus abduci? Non intelligentes, qui hoc diffiniunt, quod supradicta testimonia nonnisi ad solos pertineant perfectos, et eorum tantum qui apostolorum merita subsequuntur, congruant sanctitati. Caeterorum quo pacto, id est, peccatorum personae poterit convenire quod dicitur: Non quod volo hoc facio? Quis enim delinquentium nolens adulteriis fornicationibusque contaminetur? Quis (0070D)invitus proximo tendat insidias? Quis necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat furtove decipiat, aut alterius spolium concupiscat? vel sanguinem fundat, et caetera mala perficiat? Superest igitur ut haec sententia non ex peccatorum persona, sed ex Apostoli, ipsiusque similium dicta esse intelligatur. Sed tamen diligentius indagemus quid sit principale bonum quod Apostolus non poterat perficere cum vellet. Multa enim novimus bona quae beatus apostolus Paulus omnesque illius meriti habuisse credimus, id est, castitas, continentia, prudentia, sobrietas, temperantia, misericordia, justitia, quae omnia in Apostolo ejusque similibus fuisse non dubium est. Quod ergo unum optat facere, scilicet (0071A)theorica, pro qua vita Maria praefertur Marthae, ut est. Maria optimam partem elegit. Haec ergo theorica, id est, contemplatio Dei, omnium justificationum genera vel merita praecellit, et illa quidem omnia, quae in Apostolo fuisse praediximus, non solum bona et utilia, verum etiam magna atque praeclara sunt. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicujus utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti comparatione vilissimum; et rursum, auri contemplatione meritum evanescit argenti, aurum quoque collatione gemmarum, gemmae vero claritate margaritarum contemnuntur: ita illa ornamenta sanctitatis, quamvis non solum ad praesens bona et utilia sunt, verum etiam donum aeternitatis acquirunt, tamen si divinae contemplationis meritis comparentur, (0071B)vilia censebuntur, et comparatione theoricae claritatis fuscantur: multum enim sanctos, quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione illius boni retrahunt ac tardant.

Nam prudentia carnis mors est. Ipse dicit, prudentiam humanam esse, pro malo vicem reddere. Talis ergo prudentia mortem parit transgrediendo praeceptum. Spiritus vero prudentia pacem habet non reddendo vicem, et vitam in futuro percipiet. Prudentia vero a providendo est appellata. Prudentia ideo dicitur cum res stulta sit, quia industria et astutia illorum in eo est ut peccet. Sapere enim sibi videntur, si istud diligentius curent. Est et alia prudentia carnis quae, mundanis rationibus inflata, (0071C)negat aliquod fieri quod mundi careat ratione, unde ridet Virginis partum, carnis resurrectionem. Prudentia autem spiritus vita et pax. Vere haec est prudentia quae vitam requirit, et pacem sequens spiritualem, contemptis illecebris vitae praesentis, habebit vitam cum pace, id est, sine inquietudine.

Quoniam prudentia carnis inimica est Deo, legi enim Dei non est subjecta. Ostendit quid dixerit inimica, ne quis putaret ex adverso aliud venire principium, subjungit et dicit. Legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum, non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi potest nocere, quisquis resistit voluntati Dei, hoc est enim calcem mittere adversus stimulum. Sic est dictum: Legi enim (0071D)Dei non est subjecta, neque enim potest. Tanquam si diceretur, nix non calefacit, sed resolvi potest et fervere ut calefaciat, sed cum hoc facit, jam nix non est. Sic et prudentia carnalis, cum anima pro magnis bonis temporalia bona desiderare coeperit contemnere, et spiritualia desiderare, desinit esse carnis prudentia, et spiritui non resistit. Ea namque anima cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus, non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur, sed ipsius animae affectatio est, quae omnino desinit cum se totam ad superna convertit.

Qui enim in carne sunt. Id est, voluntate carnis. (0072A)Hic apparet quod non carnem, sed opera carnis accuset. Totus mundus caro est: omne enim visibile carni deputatur, cognita enim sunt carnis, ideoque qui mundanis rebus obtemperat, in carne est.

Vos autem non estis in carne. In carne positi, dicuntur non esse in carne, sed in spiritu, hoc est, spiritualibus occupati. Si tamen spiritus Dei habitat in vobis. In illo spiritus Dei habitat, in quo apparent ejus fructus, sicut ait ad Galatas: Fructus autem spiritus est gaudium, charitas, etc. (Gal. II). Hoc ideo ambigue dicitur quia in legem inducti, non adhuc perfectae fidei erant, sed spem in eis videbat perfectionis, unde aliquando quasi perfectis loquitur, aliquando quasi perfecturis, hoc est, aliquando laudat, aliquando commonet. Qui enim in carne sunt, (0072B)Deo placere non possunt. Id est qui voluptatibus carnis acquiescunt: ne quis enim de his dictum putaret qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subjunxit: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: utique adhuc in hac vita constitutis loquitur. In spiritu enim erant, quia in fide, spe et charitate spiritualium rerum acquiescebant.

Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Spiritus autem Christi, humilitatis, patientiae, omniumque virtutum est, qui dilexit inimicos et pro eis oravit. Spiritum Dei, nunc spiritum Christi dicit: quia omnia Patris Filii sunt. Hoc ergo dicitur, quia supradictis erroribus qui subjectus est, ad Christum non pertinet: spiritum enim ejus non habet, quem ut Filius Dei esset, acceperat. Hic non (0072C)est ejus. Cum in Psalmis dicat: Meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves (Psal. XLVI). Et si ferae et jumenta ejus sunt, quomodo homines ejus non sunt? Potest et sic intelligi quod qui non habet spiritum Christi, hic non ejus est: nam hic creatura quidem ejus est, sicut silvarum ferae, et jumenta in montibus, et boves, sed discipulus ejus non est.

Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mortuum est propter peccatum. Si Christum imitamini, carnalis sensus quasi mortuus vobis non resistit. Vel propter peccatum, etc., hoc est merito peccati. Peccati causa corpus mortuum asserit: corpus autem dicens, totum hominem significat mortuum peccati causa. Spiritus vero vivit propter justificationem. (0072D)Hoc est, spiritus vivit, ut justitiam operetur: non enim hoc solum quaeritur, ut a carnalibus cessemus, sed spiritualia faciamus. Mors autem corpori peccati causa, id est, ne peccet, imponitur. Quod si corpus peccato mortuum est, spiritus necessario ad faciendam justitiam vivit. Qui enim in corpore mortuus nec servit peccato, necesse est ut in spiritu vivat et justitiae serviat. Sic et idem apostolus in quodam loco dicit tradidisse quemdam in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.

Quod si spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis. Quoniam quidem supra dixerat de his qui ad similitudinem mortis Christi corpora sua mortificant, ne peccent, necessario tunc mentionem ejus facit qui (0073A)suscitavit Jesum a mortuis, ut similitudine et pari ratione, qua commortui sunt et consepulti, sciant se per spiritum ejus qui Jesum a mortuis suscitavit vivificandos esse, et ad Christi similitudinem resuscitandos esse a mortuis. Et quatenus id fiat, ostendit; dicit enim: Propter inhabitantem spiritum ejus in vobis. Unusquisque sic habere in se spiritum Christi probatur. Christus sapientia est: si sit sapiens secundum Christum, et quae Christi sunt sapiat, habet in se per sapientiam spiritum Christi. Christus est justitia: si quis habeat in se justitiam Christi, per justitiam habet in se spiritum Christi. Christus pax est: si quis habeat in se pacem Christi, per spiritum pacis habet in se spiritum Christi. Sic et charitatem, sic et sanctificationem, sic et singula (0073B)quaeque, quae Christus esse dicuntur, hic qui habet spiritum Christi, in se habere credendus est, et sperare quod corporale corpus suum vivificabitur, propter inhabitantem in se spiritum Christi.

Et mortalia vivificabit corpora vestra. Quia supra propter peccatum corpus dixerat mori morte secunda, id est totum hominem, hic iterum propter bonam vitam mortalia corpora vivificare promisit, id est totum hominem. Non autem ait qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, vivificabit mortua corpora vestra, cum supra dixisset corpus mortuum; sed vivificabit, inquit, et mortalia corpora vestra, ut scilicet jam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget spirituale, et mortale hoc induetur immortali, absorbebitur mortale (0073C)a vita.

Ergo, fratres, debitores sumus non carni. Hoc totum ait, ut ostendat eis legem non esse necessariam, quae carnalibus data est. Spiritum Christi habitare in nobis, et dona spiritus in nobis collata superius docuit: consequenter ergo nunc addidit, quia debitores eorum sine dubio quae a spiritu consecuti sumus. Carni autem, inquit, non sumus debitores, neque enim propterea fecit nos Deus ad imaginem suam, ut carnis servitio essemus obnoxii, sed ut potius creatori suo anima deserviens, ipsa servitio ac ministerio carnis utatur. Sed fortasse dicat aliquis: Quomodo non sumus debitores carni, cum victum ei et indumentum providere naturae necessitate cogamur? Non ergo hoc negat nos esse debitores, sicut (0073D)alibi dicit: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Non utique negat curam carnis habendam in necessariis, sed in concupiscentiis.

Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Nihil verius quam si secundum carnem vixerimus, moriemur. Adam enim praevaricans vendidit se peccato, carni deputatus. Omne enim peccatum caro est, propterea enim quod deforis peccatum tantum est. Si autem per spiritum facta carnis mortificaveritis, vivetis. Hoc est, si spiritualibus actionibus carnis opera subjeceritis, vivetis. Notandum sane opera carnis, non substantiam condemnari; mortificat autem quis hoc modo actus carnis. Fructus est spiritus charitas; odium carnis est actus: odium igitur (0074A)per charitatem mortificatur et exstinguitur. Gaudium similiter fructus est spiritus; tristitia vero hujus saeculi, quae mortem operatur, carnis est actus: haec ergo exstinguitur, si sit in nobis gaudium spiritus. Pax fructus est spiritus; dissensio et discordia, carnis est: sed certum est discordiam mortificari posse per pacem; sed et caetera vitia caeteris virtutibus mortificantur. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Hos dicit spiritu Dei agi, in quorum actibus consilia principum et potestatum hujus mundi non videntur: in quorum enim videntur, non sunt filii Dei, sed Zabuli.

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Judaei acceperunt spiritum qui illos ad servitutem cogeret per timorem. Timere enim servorum (0074B)est; diligere, filiorum. Qui ergo opera charitatis voluntate nolebant, timoris vindictae necessitate coguntur. Nos vero omnia voluntarie operemur, ut filios nos probemus. Hoc ergo est quod docet Paulus: Qui posteaquam commortui sumus Christo, et spiritus ejus factus est in nobis, non iterum spiritum servitutis in timorem, hoc est, non rursum parvuli et initia habentes effecti simus, sed quasi perfecti semel.

Jam accepimus spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba pater. Neque enim pater alius quisquam, nisi filius, vocat: Abba pater. Qui vocat patrem, filium se profitetur: debet ergo in moribus similis inveniri, ne pro nomine quoque in vacuum usurpato, majori poenae subjaceat. Abba pater, hic duo verba (0074C)unum significantia posuit, propter duos populos in unum redactos, ut unum semen Abrahae fierent.

Ipse spiritus testimonium reddidit spiritui nostro, quod sumus filii. Testimonium adoptionis quod habemus spiritum, per quem ita oramus: tantam enim arrham non poterant, nisi filii accipere.

Si autem filii, et haeredes. Cum Deus Pater nullo modo mortuus dici possit, Christus ejus Filius mortuus dicitur. Causa incarnationis quidem est, ut hic qui mortuus est, semper viventis haeres esse dicatur, cum haeredes utique non nisi mortuorum sint. Sed haec causa humanitatis est: nam apud Deum, quae apud nos haereditas dicitur, donum est patris in filios obedientes transfusum. Haeres quis efficitur Dei, cum quae Dei sunt meretur accipere, id est, incorruptionis (0074D)et immortalitatis gloriam, thesauros sapientiae et scientiae reconditos.

Cohaeredes vero Christi. Cum transformabit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae, sicut Apostolus ad Hebraeos dicit, Testamentum testatoris morte firmatur (Heb. IX): propterea mortuo pro nobis Christo, novum testamentum esse asserit, cujus similitudo vetus testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus secundum verba ejusdem Apostoli cohaeredes Christi, fiatque haeres Dei, cum haereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo haereditas possit intelligi, respondetur, ipso quidem mortuo nos factos esse (0075A)haeredes, quo filii etiam ejus dicti sumus. Non jejunant, inquit, filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus. Haeredes ergo ejus dicemur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem, quod testatus est dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV). Cohaeredes autem ejus efficimur, quoniam videbimus eum sicuti est. Haereditatem nos ejus patris quomodo morte adipiscimur? quia mori non potest, quandoquidem, inquit, ipse fit haereditas nostra, secundum illud quod scriptum est: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV). Sed quomodo convocati sumus adhuc parvuli, et ad spiritualia contemplanda minus idonei? Usque ad humillimas nostras cogitationes se misericordia divina porrexit. Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod (0075B)ex parte est. Convenienter enim dicitur moriturum esse quod auferetur: ut quomodo cum cernere niteremur quod non evidenter atque perspicue coeperamus, ita nobis quodammodo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit haereditas, cum facie ad faciem possidetur: non quia ipse moriatur, sed quia imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur, et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad illam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei. Quod si etiam de Domino nostro Jesu Christo, non secundum Verbum in principio Deum apud Deum, sed secundum puerum, qui proficiebat aetate et sapientia (Luc. II), pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum caeteris hominibus non est, manifestum est (0075C)cujus tanquam morte possideat haereditatem; non enim nos cohaeredes ejus esse possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas non admittit ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto, quanquam in sapientia proficere dictus sit, corpore suo intelligitur haeres, id est, Ecclesia, cujus cohaeredes sumus, quamvis ex nobis constet. Sed rursum quaeri potest cujus morte simus nos etiam haereditas Dei, secundum illud: Et dabo tibi gentes in haereditatem (Psal. II), nisi forte hujus mundi, quo prius tanquam dominante tenebamur. Post autem cum dicimus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo (Gal. VI), possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat, cum ei renuntiamus, morimurque illi et ipse nobis.(0075D) Si tamen compatimur. Videamus ergo quid sit compati. Compati est persecutiones tolerare, et carnem crucifigere cum vitiis et concupiscentiis. Existimo enim quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Hinc vult futuram gloriam commendare, ut praesentes pressuras facilius toleremus. Nihil quidem dignum inveniri vel comparari ad futuram gloriam potest: in quo enim mortale immortalibus conferas? aut invisibilibus visibilia? aut aeternis temporalia? aut perpetuis caduca? Puto quod in praesenti vita consolatio quae datur justis, secundum mensuram cruciatuum detur. Gloria vero futura, de qua dicit Apostolus, quae revelabitur in nobis, non secundum mensuram passionum: (0076A)Non enim condignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam.

Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Diversi hunc locum diversis modis exponunt. Sive omnis creatura resurrectionis tempus exspectat, quia tunc in melius commutabitur; sive angelica rationalis creatura: Petrus enim dicit etiam angelos desiderare gloriam sanctorum. Revelationem filiorum Dei exspectat. Hoc est, cum revelabuntur ea quae praeparata sunt his qui filii Dei merebuntur esse; aut certe cum, sublato ab his velamine quo obteguntur, manifesti fuerint ipsi qui filii Dei sunt. Quae autem est creatura quae revelationem filiorum Dei exspectat? Haec, inquit, quae vanitati subjecta est. Subjecta autem non ea conditione, (0076B)ut maneat semper subjecta vanitati, sed cum quadam spe. Quae autem spes, ita commemorat, dicens: Quoniam et ipsa, inquit, liberabitur a servitute. Quid est ergo quod vanitati subjecta est, nisi quia quae generat caduca sunt: operatur enim ut fructus faciat corruptibiles. Omnia enim quae nascuntur in mundo, infirma, caduca, et corruptibilia, ac per hoc vana sunt, quae statum suum tenere non possunt. Non autem sponte subjecta est vanitati, non enim sibi proderit quod subjecta est, sed nobis, et propter eum qui subjecit eam in spe: quoniam contradicere non potest creatura creatori suo, ejus causa subjecta est in spe. Vide ipsius solis et lunae, ac stellarum coeli, et totius mundi ministeria, quomodo subjecta sunt vanitati, corruptionique deserviunt. Ad usum namque (0076C)hominum alunt segetes, fructus producunt arborum, herbamque camporum, atque eosdem in se revertentes anni circulos volvunt: reparant enim quae praetereunt, et praeterire rursum quae reparata sunt sinunt. Ipsos quoque angelos huic rationi credo subjectos, etiam non volentes, sed propter eum qui subjecit in spe: voluntati enim ejus quis resistit? Ego etiam de archangelis tale aliquid intelligere propheticis invitor eloquiis. Quid enim tantae vanitatis et tantae corruptionis invenies, quam bella gerere in hoc mundo, pugnas adversum me, regnum, et gentes commovere? Vide ergo quod in his praecipuum archangelici operis habetur officium, sicut Daniel propheta testatur, cum dicit, quia archangelus loquatur ad eum, qui diceret ei quod pugnaret (0076D)adversum principem Persarum: et nemo, inquit, fuit mihi in adjutorio, nisi Michael princeps vester (Dan. X). Ergo per singula deprehenditur rationabilis creatura vanitati esse subjecta, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe. Spes namque est ab his rebus corporeis et corruptibilibus aliquando cessandum: hanc enim habet exspectationem creatura ista rationalis, ut revelatio fiat filiorum Dei, propter quos angeli mittuntur in ministerium, ut et ipsi cum his quibus ministraverunt haereditatem capiant salutis, ut coelestium et terrestrium fiat unus grex et unus pastor, ut sit Deus omnia in omnibus. Omnis enim creatura congemiscit, et comparturit, et dolet. Sicut gaudent angeli super poenitentes, ita dolent super (0077A)converti nolentes. Requirendum est cur in superioribus nominaverit creaturam, et nunquam dixerit, omnis creatura, ad ultimum vero dicat: Scimus enim quoniam omnis creatura congemiscit, et condolet, hoc est, quae necessitati corruptibilis corporis subjacet. Omnis autem creatura est, quae dolentibus condolet, et quae gementibus congemiscit. Omnis autem creatura superior agones et certamina nostra spectat, et condolet cum vincimur, cum vincimus congaudet. Ipsa igitur elementa cum sollicitudine opera sua exhibent, quia et sol et luna non sine labore statuta sibi spatia implent, et spiritus animalium magno gemitu arctatur ad exhibenda servitia, satis de nostra salute sollicita sunt, scientes ad suam liberationem proficere, si modo nos citius (0077B)agnoscamus auctorem.

Non solum autem illa. Non solum angeli, qui benigniores sunt nobis, de hujusmodi dolent, sed etiam nos, qui jam spiritum habemus, de talibus ingemiscimus. Primitias spiritus habentes. Hoc ergo quod in eos prae caeteris sublimius et praeclarius collatum est, sancti Spiritus donum appellavit, et ideo dicitur, sed et nos ipsi, in quo specialiter designare videtur apostolicam dignitatem. Nos ergo, inquit, ipsi, hoc est, apostoli, primitias habentes, qui electi sumus ad hoc, ut primitias spiritus acciperemus, nos ipsi intra nos gemiscimus. In tantum, inquit, nulla creatura est quae doloribus et gemitibus vacet, ut etiam nos ipsi, qui summa a Spiritu sancto et electa dona percepimus, tamen exspectantes redemptionem (0077C)corporis nostri, necessario dolemus et gemiscimus. Scrutare librum Quaestionum, ut scias quid de hac lectione beatus Augustinus sentiat. Spe ergo salvi facti sumus. Hoc dicitur quia sperando quod promisit Deus in Christo, meritum nobis fecimus ut liberemur. Ergo in spe liberati sumus, quia non aliud putamus quam credimus. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod videtur, non speratur, sed proprium est ac possidetur. Nulla enim in rebus visibilibus Christianis spes est, nec nobis praesentia promissa sunt, sed futura. Non est spes. Nihil est ergo prorsus sperandum in futuro de his quae videntur. Oculus enim non vidit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Videt autem oculus coelum et terram. Non ergo oportet hoc quod videtur credi praeparatum (0077D)esse a Deo his qui diligunt eum, sed coelum quidem, imo potius coelos multo eminentiores et celsiores quam est istud firmamentum quod videri potest. Et terra speranda est, non tamen haec arida quae oculis subjacet, sed illa erit mansuetorum terra quam oculus non vidit. Spes quae videtur, non est spes. Tunc ergo erit res, quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus, id est, similes illi, quoniam videbimus eum sicuti est. Manifestum est non esse spem quae videtur, sed quae non videtur, ac per hoc sperantes praemiis reficiendi sunt, quia quae non vident sperant. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Ideo fides per patientiam grandis est praemii, quia quod non videt, credit, et (0078A)quasi jam acceperit, ita secura est de nondum acceptis, sicut dicit ad Hebraeos: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis repromissionem (Hebr. X). Spes enim sine patientia esse non novit, per patientiam exspectamus: haec exspectatio patientia est.

Similiter enim Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Quia quae ante petuntur quam peti debeant, et sunt contraria, non sinit fieri. Quae autem sit infirmitas nostra, Dominus docet cum dicit: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI). Ergo infirmitas nostra ex carnis infirmitate descendit. Ipsa enim est quae concupiscit adversus spiritum, et dum concupiscentias suas ingerit, virtutem et libertatem spiritus impedit, et sinceritatem (0078B)orationis suffocat. Sed ubi viderit Spiritus Dei laborare spiritum in adversando carni et adhaerendo sibi, porrigit manum, et adjuvat infirmitatem ejus; et velut magister ejus suscipiens rudem discipulum et ignorantem penitus litteras, ut eum docere possit et instituere, necesse habet inclinare se ad discipuli rudimenta, et ipse prius dicere nomen litterae, ut respondendo discat, et fit quodammodo magister ipse incipienti discipulo similis, ea loquens et ea meditans quae incipiens loqui debeat ac meditari. Quid orare, quid a Deo petere oporteat ignoramus: interdum enim quae contraria saluti sunt petimus vel cupimus infirmitate cogente. Sicut enim quis in aegritudine corporis positus non ea quae sanitati conducunt, sed ea quae praesentis infirmitatis (0078C)desiderium suggesserit, poscit a medico, ita et nos in hujus infirmitate languentes, interdum a Deo petimus quod non expedit nobis. Infirmitatem nostrae orationis ignorantiam significare declaravit: fallimur enim putantes quae poscimus prodesse, cum non sint. Denique eidem Apostolo deprecanti ut tentationes a Deo cessarent, quia crebrae erant, dictum est a Domino: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII).

Sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Hic gratiam Spiritus Spiritum nominavit; postulat autem, quia postulare nos facit gemitibus qui enarrari non possunt. Sicut tentare nos dicitur Deus, ut sciat, hoc est, scire nos faciat quales sumus. Sed et usu communi quo aliquis fieri jubet, (0078D)ipse dicitur operari, ut: ille aedificavit domum, aut, ille codicem fecit, cum nec ille scripserit, nec ille struxerit. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Ostendit quidem, non tam verba nostra in oratione, quam cor mentemque perpendi: ipse enim est qui scrutator est cordis et renum. Scimus enim quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Hoc dicit, quia si imperite precati sunt, non illis oberit, quia propositum cordis eorum sciens Deus, non illis imputat quae adversa postulant, sed ea annuit quae danda sunt a Deo amantibus; unde et Dominus ait: Scit enim Pater vester quid opus sit vobis antequam petatis ab eo (Matth. VII). His qui (0079A)secundum propositum vocati sunt sancti. Secundum quod proposuit salvare sola fide quos praescierat credituros, et quos gratis vocavit ad salutem, multo magis glorificabit operantes.

Quos praescivit et praedestinavit. Hos quos praescivit futuros devotos sibi, ipsos elegit ad promissa praemia capessenda. Puto quod sicut non de omnibus dixit, quos praedestinavit, ita nec de omnibus dixit, quos praescivit. Non enim secundum opinionem vulgi communem putandum est bona malaque praescivisse Deum, sed secundum sanctae Scripturae consuetudinem sentiendum est. Observet enim qui studiosus est in Scripturis, sicubi invenit Scripturam dicere quod malos praescierit Deus, sicut in praesenti loco de bono manifeste dicit: Quia quos praescivit, (0079B)praedestinavit conformes imaginis Filii Dei, de bonis tantum dici; caeteros vero non praescire, sed nescire dicitur Deus: Novit enim Deus qui sunt ejus. Ad eos autem qui non sunt digni ut sciantur a Deo, Salvator dicit: Discedite a me, quia nunquam cognovi vos, operarii iniquitatis (Matth. VII). Non quod aliquid potest illam naturam, quae ubique est, subterfugere, sed quia omne quod malum est, scientia ejus vel praesentia habetur indignum. Fortassis ab attentis lectoribus etiam hoc requiri videbitur, cur non dixerit conformes filii, sed conformes imaginis. Et quamvis arduum hoc videtur et difficile, tamen vide si possumus illud dicere: Quia specialis et propria imago, quae eam totam atque ex integro suscipit, et in semetipsa formabitur, ipsa Jesu anima dicenda (0079C)est, quae semper omnia verbo ac sapientiae Dei ita coaptat, ut nullo prorsus ab hujus similitudine decolor habeatur: ita ut quicunque summam perfectionis ac beatitudinis consectatur, ad illius imaginem ac similitudinem tendat, quae primo loco et super omnes caeteros Filii Dei imago est: ita ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, in his videlicet quorum conformatione imaginis Filii Dei primatum tenet. Similes ei erimus, id est, Deo, sed tantummodo Filio, qui solus in Trinitate corpus accepit, in quo mortuus fuerat, et resurrexit, atque ad suprema provexit. Et in ista parte imago Filii Dei facti sumus, quia sicut ille habet, sic et nos conformes facti immortale habebimus corpus, non Patris imaginis ac Spiritus sancti.(0079D) Ut sit primogenitus in multis fratribus. Recte primogenitus, qui ante creaturam non factus, sed natus est. Est et primogenitus in regeneratione spiritus; est primogenitus ex mortuis, cujus natura mori ignorat: est primogenitus, post victoriam ascendens in coelos; primogenitus igitur in omnibus frater noster dicitur, quoniam homo dignatus est nasci; Dominus vero, quia Dominus noster est.

Quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Quos praescivit credituros, hos vocavit. Vocatio autem volentes colligit. Ergo vocantur per praedicationem ut credant; credentes justificantur per baptismum, glorificantur in virtutibus gratiarum, sive in resurrectione futura. Aliud est praescire, aliud praedestinare. (0080A)Praescientia itaque gerenda praenoscit, postmodum praedestinatio retribuenda describit. Illa praevidet merita, haec praedestinat praemia. At adversum eos qui nobis hujusmodi suscitant quaestiones etiam hoc possumus dicere: Si quos praescivit, illos et praedestinavit: non autem omnes praedestinavit, ergo non omnes praescivit, et secundum eos erunt aliqua quae ignorat Deus. Si vero praenoscere secundum hoc accipiatur quod praediximus, hoc est in affectum recipere, sibique sociare, verum erit, quod sicut non omnes praedestinavit, ita neque omnes praecognovit: sic enim et Jesus dicitur non cognovisse peccatum, hoc est, qui nescierit homicidium, vel adulterium, et his similia. An neque adhaesit ei peccatum, sicut scriptum est: Qui servat (0080B)mandatum, non cognoscet verbum malum, hoc est, non recipiet verbum malum. Illos vocavit. Vocare est cogitantem de fide adjuvare, aut compungere eum quem sciat adjuvare.

Quid ergo dicemus ad haec? Hoc est beneficia quae praedicta sunt. Deus quomodo pro nobis sit, manifestum est ex his quae supra exposuit, id est, quod spiritus Dei habitat in nobis, et quod spiritus Christi, vel Christus, in nobis est, quod spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis habitat in nobis. Vel spiritu Dei agimur. Vel quod spiritum adoptionis accepimus. Vel quod sumus filii Dei et haeredes et cohaeredes Christi; vel primitias spiritus accepimus; vel quod nobis omnia cooperantur in bonum diligentibus Deum: vel quod secundum propositum (0080C)vocati sunt, et praecogniti, et praedestinati, et sanctificati, et glorificati. Horum omnium memoriam faciens, et simul omnia repetens ait: Quid ergo dicemus ad haec? hoc est ad haec omnia quae supra diximus, quia si sic Deus pro nobis est ut haec nobis cuncta concesserit, quis esse adversum nos poterit? Non quod omnino neminem nobis dicat adversum, alioquin quomodo stabit quod dictum a Petro: Adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem transdevoret (I Pet. V). Sed hoc est quod ostendit, quia, Deo agente pro nobis, contemptibilis et nullus efficitur adversarius vester, dicente David: Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? (Psal. XXVI.) Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit (0080D)illum. Pro omnibus ergo tradidit eum, non solum pro sanctis, non solum pro magnis, sed pro minimis omnino, qui sunt in Ecclesia. Tradidit Filium proprium Pater, et ideo etiamsi minorum aliquem et infirmorum laedat quis percutiens infirmam conscientiam, in Christum peccare dicitur, quoniam quidem scandalizet animam pro qua Christus mortuus est. Quomodo non per illum omnia nobis donavit? Quid potest habere charius quod nobis neget, qui Filium suum non negavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Multa sunt in Scripturis quae nisi proprio modo enuntientur, in contrariam recedunt sententiam, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui justificat. Quod si quasi (0081A)confirmative observato genere pronuntiationis suae dicatur, magna perversitas oritur. Sic ergo pronuntiandum est ac si diceret. Deusne est, et subauditur, non utique, sed justificat. Quos ergo Deus elegit credentes, ac signis et virtutibus justos ostendit, quis de pristinis audebit accusare delictis? vel pro contemptu legalium mandatorum? Videtur mihi quod ait: Quis accusabit adversus electos Dei? de diabolo dicere: nullus enim electus, et ita magnus, quem ille non audeat accusare, nisi illum solum qui peccatum non fecit, qui et dicebat: Nunc venit princeps mundi, et in me nihil invenit (Joan. XII). Sed diligentius intuere quod non dixit Apostolus: Quis accusabit adversum vocatos, sed adversum electos; nisi enim fueris electus, et in omnibus (0081B)te probabilem exhibueris Deo, habebis accusatorem. Si enim causa tua mala est, quid tibi proderit advocatus, etiamsi Jesus sit qui interpellet? Jesus enim veritas est, non potest ergo pro te veritas fallere. Deus qui justificat, hoc in Isaia propheta est, quod hic quasi suum ponit quia omnino est alius, qui quidem nos arguet, ne forte nos ipse Deus accuset, sed non potest quos justificat accusare simul.

Jesus autem Christus qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Ut cum ipso simus ubi ipse est. Solent Ariani ex interpellationis causa movere calumniam, dicentes: Quod qui interpellatur, interpellante sit major. Quibus respondendum est, (0081C)Deum oblivionem non pati, ut cum illis moveatur semper quos elegit. Sed hoc est interpellare eum, dum semper Patri hominem quem suscepit quasi nostrum pignus ostendit et offert, ut verus pontifex et aeternus.

Quis ergo nos separabit a charitate Dei? Post tanta praeclara beneficia vel promissa, quae poterit tam gravis esse pressura quae nos ab ejus charitate divellat? Tribulatio? id est, omnis malorum perpessio. Angustia? Carceris.

Periculum? Maris, sicut scriptum est in psalmo videlicet quadragesimo tertio. Quia propter te mortificamur, hoc est, non propter aliud crimen, sed propter eum qui dixit: Beati estis cum vos persequuntur, etc. Tota die: non enim sufficit mihi una (0081D)hora mori pro Christo vel cruciari, sed tota die, hoc est, omni vitae meae tempore; et ideo: In his omnibus, inquit, superamus. Non nostra virtute, sed propter eum qui nos dilexit, sed in his omnibus superamus, hoc est, has tribulationes pro nihilo ducimus.

Qui nos dilexit. Etiam ut moreretur pro nobis, et quando pro ejus nomine morimur, tunc maxime triumphamus.

Confido enim quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, etc. Pro certo confido quia nec si mihi quis mortem minetur, nec si vitam promittat, nec si se angelum dicat a Domino destinatum, nec si se angelorum principem mentiatur, (0082A)nec si in praesenti honorem conferat, nec si polliceatur gloriam futurorum, neque si virtutes operetur, nec si coelum promittat, et in inferno deterreat, vel profunditatem scientiae suadere conetur, unquam nos poterit a Christi secernere charitate.

Neque creatura alia. Omnem pene creaturam nominavit, et non fuit hic contentus, nisi adderet: etiam si sit alia creatura, nec ipsa poterit separare. Nimirum hyperbolice hoc dicit Apostolus, hoc est, non solum per ea quae accidere possunt, sed nec per ea quidem quae evenire omnino non possunt, ullo pacto a Dei charitate deflectemus: verbi causa, ut si alia nobis daretur vita quam haec quae a Deo data est, aut si futurorum spes alia nobis promitteretur, (0082B)vel altitudo, vel etiam creatura, quae pro nobis congemiscit, quod fieri utique non potest, nec haec quidem a charitate Dei separare nos possunt. Cum pro his, inquit, omnibus beneficiis, quae consecuti sumus, fixi et radicati sumus in charitate Dei, quis nos ab ea poterit separare? Tribulatio si venerit: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV). Angustia si fuerit mundi, et ex necessitate corporis veniens, sapientiae Dei et scientiae latitudinem requiremus, in qua nos angustare non potest mundus; fames si adfuerit, turbare me non potest: habeo enim panem qui de coelo descendit, et reficit esurientes animas, nec aliquando potest panis iste deficere, est enim perfectus et aeternus; et nuditas non me confundit, indutus sum enim Dominum (0082C)nostrum Jesum Christum, et habitaculum nostrum quod de coelo est semper indui spero. Oportet enim mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XII). Periculum non timebo: Dominus enim illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? (Ephes. V.) Gladius terrenus terrere me non potest: habeo enim meum, gladium spiritus, quod est verbum Dei, qui est penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV): si ergo gladius mundi venerit super cervices meas, majorem mihi conciliat charitatem. Dicam namque ad eum, sicut scriptum est: Propter te mortificamur tota die: dum enim illius amore pendimus poenas, sensum doloris non recipimus: illius enim charitas, qua nos dilexit et nostrum ad se capit affectum, cruciatum corporis et dolorem sentire nos non facit: (0082D)ideo ergo in his omnibus superamus. Item: Neque creatura alia. Quod ita potest intelligi, quando quidem sciebat Apostolus, multas et innumerabiles creaturas Dei, quarum etiam ipse non omnem, sed ex parte ceperit scientiam, quarumque non solum species, sed et nomina in praesenti saeculo ignorarentur

Confido enim. Confidentia est enim haec de sponsione Christi, quia promisit in tribulatione adjuvare se dedicatam sibi fidem. Neque angelus, hoc est, nec si se angelus nobis ostendat ad seducendos nos, subornatus fallaciis patris sui diaboli, praevalere debebit adversum nos. Neque si virtus ab aliquo facta sit, sicut dicitur de Simone Mago in (0083A)aere volasse; nec si in altitudine se nobis ostendat, de qua dicit Apostolus: An ignoratis altitudinem Satanae? a juvatione nos Domini Jesu debebit auferre. Neque si per phantasiam profundam, qua seducere meditatur, nobis ostentet horrorem mirandum. Neque si futura nobis spondeat, quae promisit Aevae, assensum dabimus illi. Nec si arte et subtilitate astutiae suae aliam creaturam adjungat adorare, sicut junxerunt Jamnes et Mambres palam Pharaone, conveniens est ut per haec a Deo creatore nos evocet, quem ignoravimus creaturam condidisse in aeternum existentem. Quibusdam videtur aliam creaturam de idolis dictum, sed non est verum, quia hanc debuit significare quam sub admiratione seductionis videtur fingere (0083B)Satanas.

CAPUT IX. Veritatem dico in Christo Jesu. Contra Judaeos acturus, primum illis satisfacit, non se odii causa haec dicere, sed amoris, eo quod doleat illos Christo non credere, ad quos primum salvandos advenerit. Videamus quare dixerit Veritatem in Christo, quasi ostendens esse aliquam veritatem quae non sit in Christo, et vide si possumus tali modo veritatem quae in Christo est ab ea quae non est in Christo distinguere: veritas ergo Christi esse credenda est, ubi et reliquae virtutes, quae Christus esse describitur, id est, ubi justitia, ubi pax, ubi est verbum Dei, ubi est et veritas Christi. Est autem veritas et injusta, ut si, verbi causa, dicamus: Daemonium (0083C)illud Pithonis, quod in Actibus apostolorum refertur in ancilla quadam habitasse et clamasse ad apostolos quod hi servi Dei summi sunt, qui annuntiant, hominibus viam Dei. Erat veritas in his verbis, verum enim erat quod dicebatur, sed non erat ista veritas in Christo, et propterea conversus ad eam Paulus dixit: Obmutesce, et exi ab ea. Et ideo Apostolus ad distinctionem veritatis ejus, quae extra Christum est, in Christo loquitur veritatem. Sed et hoc quod dicit: Testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, similem mihi videtur habere intelligentiam: reddit enim testimonium conscientia etiam gentibus, secundum quod in superioribus idem Apostolus ait: Testimonium reddente eis. Nam non potest (0083D)dici quod in malis actibus in Spiritu sancto conscientia testimonium reddat, ubi cogitationes inter se invicem sunt accusantes. In Apostolo vero, ubi cogitatio jam non habet quod accuset, recte conscientia in Spiritu sancto testimonium reddit.

Quoniam tristitia mihi est, et continuus dolor cordi meo. Esto, habeas tristitiam, esto, dolorem capias de perditione fratrum tuorum, qui sunt cognati secundum carnem, nunquid eo usque ut optes anathema fieri a Christo? Et quid tibi prodest illorum salus, si tu a salute separaberis? et quod salvaveris alios, si ipse pereas? Non, inquit, ita est, sed ego a Magistro et Domino meo [didici] (0084A)quia qui vult animam suam salvam facere, perdet eam; ideo et mihi videtur ille haec omnia praemisisse, quod nulla possint a Dei charitate divellere, ut cum se offert anathema pro fratribus suis, non lapsum ejus passibilem judices, sed sicut ille qui inseparabilis a Patre est per naturam, et immortalis in mortem venit, et ad inferna descendit, ita et iste imitando Magistrum cum separari a Christi charitate non possit, a Christo anathema fiat pro fratribus suis, devotione utique, non praevaricatione. Hieronymus in libro Quaestionum ad Algasiam: Optabam enim anathema esse pro fratribus meis. Cerne Apostolum, quantae charitatis in Christo sit, ut pro illo cupiat mori, et solus perire, dummodo in illum credat omne hominum genus: perire (0084B)etiam non in perpetuum, sed impraesentiarum. Vult ergo Apostolus perire in carne, ut alii salventur in spiritu; suum sanguinem fundere, ut multorum animae conserventur. Optabam, inquit, non opto, qui scit fieri non posse effectum, tamen dilectionem circa genus humanum ostendit.

Qui sunt cognati secundum carnem. Qui propinquos et fratres appellat secundum carnem, in spiritu a se ostendit alienos. Quorum adoptio est filiorum. Quae significantius Graece dicitur υἱοθεσία,, de quibus quondam Dominus loquebatur: Primogenitus meus Israel. Adoptati enim sunt filii Israel a Deo tunc cum divideret Excelsus gentes, et dispergeret filios Adam secundum numerum angelorum [filiorum Israel], et facta est portio domui Jacob funiculus haereditatis (0084C)ejus Israel (Deut. XXXIII). Adjecit adhuc ut et alios pro his dolere faciat, dicens: Et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa. De gloria datae legis saepe jam dictum est, sicut et ipse Apostolus dicit: Si enim quod evacuatur per gloriam est, hoc est Vetus Testamentum, multo magis quod manet in gloria est, Evangelii scilicet praedicatio. Sed quod dicit, Testamentum et legislatio, unum fortasse dicere nonnullis videtur: lex enim quae data est ipsa etiam Testamentum appellatur. Sed ego hanc esse distinctionem puto, quod legislatio quidem una fuerit, et semel habita per Moysen. Testamenta vero frequenter statuta sunt: quoties enim peccaverunt et abjecti sunt, toties exhaeredati videntur. Et rursus quoties repropitiatus (0084D)dicitur Deus, revocavit eos in haereditatem suae possessionis, toties reparasse testamenta, et haeredes eos scripsisse credendus est. Obsequium sacerdotalia dicuntur officia. Promissiones, quae patribus factae sunt, et separatim dandae his qui per fidem filii dicuntur Abrahae.

Quorum patres ex quibus est Christus secundum carnem. Hoc est, Abraham, Isaac, Jacob et caeteri. Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Super omnia, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II). Haec sunt omnia super quae dixit Deus, Christus est: nulla autem discretio est, quia qui adorat Filium adorat et Patrem: et qui servit Patri servit et Filio. Non (0085A)enim excidit verbum Dei. Apostolus hanc sententiam profert de reprobatione Judaeorum, et de electione gentium in fidem secus Judaeos; quod plangit Apostolus dicens: Quoniam tristitia est mihi. Hic etiam incipit ratiocinare quare, alto et justo judicio Dei repulsis Judaeis, gentes sint intromissae: quia superius dixerat dolere se quod genus Israel proprio vitio excluderetur a regno, quorum haec omnia fuerant: hic ostendit illos qui non crediderunt, non esse filios Abrahae, ne omnibus Judaeis praedicare putaretur et objiceretur illi: Nunquid ergo Deus mentitus est Abrahae?

Nec enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae. Hoc est quod vult intelligi, non ideo dignos posse omnes quia filii sint Abrahae: sed illos esse (0085B)dignos qui filii promissionis sunt, id est, quos scit Deus promissionem suam suscepturos, sive ex Judaeis, sive ex gentibus: hi enim digni sunt dici Israelitae, id est, videntes Deum. Nam de Isaac utique omnes hi filii sunt Abrahae, quia omnis propago generis Judaeorum per Isaac est: sed quia, sicut dixi, hi sunt vere filii Abrahae, qui promissionem sequuntur quae in Isaac facta est. Ac per hoc reliqui filii non sunt dicendi Abrahae: Abraham enim credens Isaac accepit propter fidem, quia credidit Deo, in quo mysterium futurae fidei designatum est, ut illi essent fratres Isaac qui eamdem fidem haberent in qua Isaac natus est, quia Isaac habuit typum Salvatoris. Natus est ex repromissione, ut qui credidit Christum Jesum promissum Abrahae, hic filius sit (0085C)Abrahae, frater vero Isaac. Sed in Isaac vocabitur tibi semen. In Isaac solo vocati sunt etiam tunc filii Abraham, non etiam in Ismael, cum et ipse ex ejus stirpe descendat: Ismael enim secundum usum carnalem natus est ex ancilla, Isaac vero super naturam ex senibus, ex repromissione Dei est generatus. Ita nunc Christianos promissio facit filios Abrahae, qui meruit fide ut pater sit plurimarum gentium. Promissionis enim verbum hoc est. Proposuit ergo Apostolus persequi, quia licet repudiatus sit populus Israel per infidelitatem, non tamen promissiones Dei quae erga eos habitae fuerant, decident et frustratae sint: docetque quia cum multi fuerint filii Abrahae, in solo Isaac sit facta promissio. Non enim, inquit, qui filii carnis, hi sunt filii. Contendit ostendere (0085D)quomodo Isaac non filius sit carnis, sed sit filius Dei, et redit ad ea quae de ipso in Genesi scripta sunt. Promissionis, inquit, verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non ergo, inquit, per ordinem nativitatis carnalis Isaac nascitur: Quippe cum et Abraham emortui jam corporis haberetur, et vulva Sarae emortua esset, sicut supra dictum est, sed per virtutem ejus qui dixit: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Merito ergo non carnis, sed filius dicitur, qui ex adventu et sermone nascitur Dei. Haec ergo, inquit, ratio, non solum de Isaac, sed et de Jacob recipienda est: Nam et Rebecca, inquit, non secundum carnalis nativitatis ordinem protulit partum. Cum enim ex uno concubitu (0086A)Isaac geminos concepisset, nondum partu edito, neque ullis actibus puerorum bonis malisve inter homines habitis, erga Jacob divina habetur electio, et dicitur, quia major serviet minori: Jacob dilexi, Esau autem odio habui: Seir, pilosus; Edom, sanguineus. Ad hoc tempus veniam. In Genesi ita legitur haec sententia, trium Abrahae loquentium in valle Mambre qui dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: In tabernaculo est. Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua, et erit Sarae filius. Hic ostendit posteriorem populum more Isaac esse promissionis, hoc est, in Genesi, quod praefiguratum in Christum est, ut futurus Christus promitteretur filius Abrahae, in quo promissionis verbum impletur, ut in Christo (0086B)benedicerentur omnes gentes terrae. Quando enim promissio facta est Abrahae, in qua promissione et audivit Abraham: Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae, Christus utique illi promissus est ex traduce Isaac, in quo hoc completum videmus. Non solum autem illi, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Hoc est, non solum Isaac et Ismael, qui quamvis uno patre, diversa tamen matre generati sunt, non sunt unum apud Deum, sed etiam Jacob et Esau, qui ex uno sunt de Rebecca nati concubitu, antequam nascerentur, apud Deum fidei sunt merito separati, ut propositio jam maneret. Ita ergo et nunc quos praescivit de gentibus credituros, elegit, et ex Israel rejecit incredulos. Non tantum ergo Sara in typum dicitur (0086C)generasse Isaac, sed et Rebeccam uxorem Isaac. Sed alia causa est in Isaac, alia in Jacob et Esau, quia Isaac in figura Salvatoris natus est, Jacob et Esau duorum populorum habent typum, id est credentium et non credentium. Ut ex uno sint diversi, sint tamen unum. In singulis enim et gens significatur, ut unius generis dicantur, qui in causa fidei unum sunt, vel perfidiae, unus enim significatur in multis, non per traducem carnis, sed per communem causam, quae ex Esau et Jacob laudatur. Omnes ex eo nati, filii ejus merito dicendi sunt, aut quia Esau displicuit, omnes ex ejus origine reprobi sunt, cum videamus et de Jacob traduce natos factos perfidos, et Esau fideles, et Deo charos. Nam quia de Jacob multi sunt perfidi, dubium non est. Omnes (0086D)enim Judaei non credentes ex eo habent originem: et quia de Esau sunt boni et fideles, probat Job, qui est filius Esau, quintus ab Abraham, hoc est, nepos Esau. Ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Quae intelligitur prima geminos edidisse, in eo quod quasi novum aliquid accesserit, praeterita Deum interrogaret. Ut secundum electionem propositum Dei maneret: non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: quia major serviet minori. Praescientia Dei flagitatur in his causis, quia non aliud potest evenire quam novit Deus futurum. Unum elegit praescientia et alterum sprevit; et in illo quem elegit, propositum Dei manet, quia aliud non potest evenire quam scit, et proposuit, ut salute dignus sit. Et in illo (0087A)quem sprevit, simili modo manet propositum, quod proposuit de illo, quia salute indignus erat. Sciendo enim quid unusquisque illorum esset facturus, dixit: Ille erit dignus qui erit minor; et qui erit major, erit indignus salute; hoc quasi praescius, non personarum acceptor, dicit: Nam neminem damnat antequam peccet, et nullum coronat antequam vincat. Praescientia enim diffinitum habet, qualis uniuscujusque futura voluntas sit in qua mansurus est, per quam damnatur aut coronatur. Denique quos scit in bono mansuros, frequenter ante sunt mali: et quos malos scit permansuros, aliquoties sunt prius boni. Unde cessat querela, quia Deus personarum acceptor non est.

Major serviet minori. Majorem populum Judaeorum (0087B)minori Christiano serviturum dicit. Aut major, id est, Idumaeus populus, serviet minori, id est Israelitico populo.

Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid mirum est si justitia diligat innocentiam, et si respuat iniquitatem apud quem etiam futura sunt facta? Sed requirendum quare hoc dicatur, cum alibi scriptum sit: Non est acceptio personarum apud Deum (Malach. I). Si quis habet duos debitores, et alteri vult dimittere debitum, ab altero exigere, cui vult donat, sed neminem fraudat. Ambo gemini natura filii irae nascebantur: nullis quidem operibus propriis, sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti. Sed quod dixit: Miserebor cui misertus ero, Jacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau autem (0087C)odio habuit per judicium debitum. Sentiens autem quemadmodum hoc quod dictum est permoveret eos qui penetrare intelligendo non possunt hanc altitudinem gratiae,

Quid ergo dicemus? nunquid iniquitas est apud Deum? Absit? Iniquitas enim videtur, ut sine ullis bonorum malorumve operum meritis, unum Deus diligat, alterum oderit. Qua in re, si futura opera vel bona ejus, vel mala illius, quae Deus utique praesciebat, vellet intelligi, nequaquam diceret: non ex operibus, sed diceret ex futuris operibus: eoque modo istam solveret quaestionem: Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero (Exod. XXXIII). Hoc in Exodo dictum est, quando ad rationem vituli Deus in populum vindicare proposuit. Haec elocutio ita (0087D)intelligenda est: Cujus justitiam esse cognovero, cujus promptam fidem videro, quem praeceptis meis obedire perspexero, quem meam voluntatem facere probavero.

Et misericordiam, inquit, praestabo cui miserebor. Id est, cum collatam a Deo misericordiam subdita et sollicita mente servaverit, ampliorem consequetur. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Ex persona contradicentis sibi dicit Apostolus: Nunquid iniquitas est apud Deum? et initiis respondet: Absit, ut ad omnia caetera, quae ex persona contradicentis objicienda sunt, ab Apostolo semper responderi videatur: Absit. Iste ergo qui contradicit utitur Moysi verbis, quibus dicit ad (0088A)eum Deus: Miserebor cujus misertus ero. Quod si ita est, inquit, non ergo volentis, neque currentis est salus, sed ejus cui miseretur Deus. Nam et Pharaoni inquit Deus: Quia ad hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Ut ex hoc videatur ostendi quia si ad hoc electus est Pharao ut per eum virtus Dei omnibus declaretur, non fuit in sua potestate quod periit. Et addit post haec omnia:

Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Hoc est, inquit, quod asseverasti qui contradicis: quod sine causa conqueritur, et arguit homines Deus. Si enim ipse quem vult eligit, et quem vult abjicit, Voluntati ejus quis resistet? Per quae omnia (0088B)illud sine dubio contradictio ista molitur, quod in hoc non sit libertas arbitrii, nec habeat unusquisque sui potestatem ut salvetur, aut pereat. Velle et currere meum est, sed ipsum meum sine Dei auxilio non est meum. Non volentis, neque currentis, etc. Cum procul dubio si homo ejus aetatis est ut ratione jam utatur, non possit credere, sperare, diligere, nisi velit, neque ad palmam supernae vocationis Dei pervenire, nisi voluntate cucurrerit: quomodo non volentis, neque currentis est, nisi quod ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Domino praeparatur? Et in alio loco Apostolus dicit: Deus enim, qui operatur in nobis et velle et operari. Alioqui si propterea dictum est, non volentis, quia ex utraque sit, id est, ex voluntate hominis et Dei misericordia. Ut sic (0088C)dictum accipiamus, non volentis, neque currentis, tanquam diceretur, Non sufficit hominis voluntas sola, si non sit etiam misericordia Dei: non ergo sufficit sola misericordia Dei, nisi sit etiam voluntas hominis. Ac per hoc si recte dictum est: Non volentis hominis, sed miserentis Dei est, quia id voluntas hominis sola non implet, cur non e contrario recte dicitur: Non miserentis Dei, sed voluntatis est hominis? quia id misericordia Dei non implet. Porro si nullus dicere Christianus audebit: Non miserentis Dei est, sed voluntatis hominis, ne Apostolo apertissime contradicat, restat ut propterea recte dictum intelligatur: non volentis, neque currentis, sea Dei miserentis, ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam praeparat ad adjuvandum, et adjuvat (0088D)praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa: nam utrumque legitur in sanctis eloquiis: Et misericordia ejus praeveniet me, et misericordia ejus subsequetur me; nolentem praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris, utique volentibus pie vivere, nisi ut Deus operetur in eis et velle? Item cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Oremus ergo pro inimicis nostris, ut misericordia ejus praeveniat eos, sicut praevenit nos. Oremus pro nobis, ut misericordia ejus subsequatur nos. Item non volentis, (0089A)neque currentis; nam libero arbitrio male utens nomo, et se perdidit, et ipsum. Sicut enim qui se occidit, utique vivendo se occidit, sed se occidendo non vivit, neque seipsum poterit resuscitare cum occiderit: ita cum libero arbitrio peccaretur, victore peccato amissum est liberum arbitrium: a quo, enim quis devictus est, huic et servus addictus est, sed ad benefaciendum ista libertas unde erit homini addicto et vendito, nisi redimat, cujus illa vox est: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Qui vult et qui currit, hoc videtur esse quod est ille qui plantat: et eum qui rigat nil esse dicit Apostolus, non quo nihil habeant, sed quoad comparationem Dei qui incrementum operi vel effectum dat, (0089B)illi nihil esse ducantur. Quia in hoc ipsum te excitavi ut ostendam in te virtutem meam. Hoc autem fecit Deus more sapientissimi patrisfamilias, qui unicuique servorum suorum opera virtutibus et artibus eorum convenientia proponit. Si quis vero inobediens et rebellis corrigi verberibus noluerit, poena digna ei promittitur et mors, ut caeteri servi illas poenas videant, et terrore correpti similia committere non audeant. Sic nimirum Pharao rebellis, decemque plagis percussus, corrigi non valuit, donec iram judicis emeruit, per quam suum populum emendare Deus voluit. Ponamus ergo patremfamilias istum, id est Deum, vel regem, vidisse tempus quo emendari deberent hi qui in ejus mores ac disciplinam multa commiserant, et eis dedisse aliquem (0089C)durissimum, et his ipsis qui corripiendi sunt multo duriorem, qui pro sceleribus suis jam non sit dignus emendatione, sed morte. Volens vero interitum ejus ad emendationem proficere caeterorum, mittit eum ad illos quos morte ejus corrigi cupit, et dicit ei: Quia ad hoc ipsum excitavi te, ut ostenderem in te virtutem meam. Vide enim quod non dixit, Ad ipsum te feci, ne ad conditorem referri culpa videretur, sed ait: Ad hoc ipsum te suscitavi, ut per animi tui malitiam, quam infrenis et sine Dei timore vivendo quaesisti, et in alios irrogetur utilis ac fructuosa correctio, et in te ipsum, ad posteritatis exemplum, famosissimus conferatur interitus. Cum Dei misericordiam commendasset, in eo quod ait: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, (0089D)deinde, ut etiam commendaret judicium, quoniam in quo non fit misericordia, non iniquitas fit, sed judicium debitum: non est quippe iniquitas apud Deum, continuo subjunxit atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc te excitavi. Quibus dictis utraque concludens, id est, ad misericordiam et judicium. Ergo, inquit, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Miseretur scilicet magna bonitate, et obdurat nulla iniquitate, ut neque liberatus de suis meritis glorietur, neque damnatus nisi de suis meritis conqueratur: sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreaverat massam, ab origine ducta causa communi. Ergo per misericordiam, cui vult miseretur, (0090A)et per judicium, quem vult obdurat, nec tamen inique aliquid facit. Vis scire quia divina moderatio in Pharaone causam induratae mentis operatur: id est, ipse Pharao in decem plagis positus cum percuteretur, mitigabatur; cum relaxaretur, ingravabatur, ac impium divina severitas inclinabat, bonitas obdurabat: castigante Deo populum, dimittebat, parte revocabat. Perspicue quomodo rebellem spiritum coelestis lenitas obdurat, accedentibus mitescit flagellis, recedentibus insolescit. Dei patientia induratus est Pharao, cessante enim plaga Dei durior fiebat; et quamvis sciret eum non converti, tamen etiam in ipso suam clementiam voluit demonstrare. Et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Ut in hoc caeterae gentes addiscerent non esse alium Deum (0090B)praeter hunc qui Judaeorum erat: ad hoc ergo servatus est Pharao, ut multa signa et plagae ostenderentur in illo, quasi jam mortuo: suscitatus autem dicit ei quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit ut vivere videretur. Quid igitur queritur adhuc? Tanquam propterea non videatur esse malus culpandus, quia Deus cui vult miseretur, et quem vult obdurat. O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Hoc loco quidam stulti putant Apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendae rationis repressisse audaciam contradictoris. Sed magnum habet pondus quod dictum est: O homo, tu quis es, etc. Et ut in talibus quaestionibus ad suae capacitatis considerationem revocaret hominem: verbo quidem sed reipsa magna conredditio rationis; si enim haec (0090C)non capit, quis est qui respondeat Deo? si capit, magis non invenit quod respondeat. Vide enim universum genus humanum tam justo judicio divinoque in apostatica radice damnatum, ut etiam si nullus inde liberaretur, nemo recte posset Dei vituperare justitiam. Et qui liberantur, sic oportuisse liberari, ut ex pluribus non liberatis atque damnatione justissima derelictis, ostenderetur quid meruisset universa conspersio, quod etiam justos debitum judicium Dei damnaret, nisi in ejus debitum misericordia subveniret, ut volentium de suis meritis gloriari omne os obstruatur: et qui gloriatur, in Domino glorietur. Nec Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in charitate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus (0090D)sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, quae in eodem loco exsequitur. Non ergo prohibuit a quaerendo qui dicit: Spiritualis autem omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur. Quos ergo prohibuit, nisi luteos atque terrenos qui, nondum intrinsecus generati atque nutriti, imaginem illius hominis portant qui primus factus est de terra terrenus? Talibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum ei qui se fingit, Quare sic me fecisti? Quandiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam, qua nobis data est potestas filios Dei fieri, qua possis audire: Jam non dicam vos servos (Joan. I), Tu quis es qui respondeas, (0091A)et velis nosse Dei Filium? Legimus et in Evangelio eos qui proterve et infideliter inquirebant a Domino in qua potestate haec faceret, et quis ei dedisset potestatem hanc (Matth. XXI), responsione quidem indignos habitos. Similiter quoque et in praesenti loco, motum videmus Apostolum, et adversum insolentes quaestiones per ea quae respondit proponentis contumaciam confudisse: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Certe hoc est homo apud Deum quod apud figulum lutum; et sicut servus nequam, si forte videbit domino fieri debere aliquod opus, quod et rationis et utilitatis plenum sit, ille autem operari nolens ea quae is jubet, discutere incipiat, et requirere a domino ut quid hoc opus fieri jubes? cui prodest? ubi necessarium est? contumaci servo quae erit tam (0091B)digna responsio, nisi ut dicatur ei: Tu quis es qui respondeas Deo? ita placet, ita Domino videtur. Si fidelis servus et prudens interroget, volens intelligere et mirari sapientiam Domini, quod dicatur ei: Tu quis es? denique cum Daniel propheta voluntatem desiderasset agnoscere: unde et vir desideriorum appellatus est, non est ei dictum, Tu quis es? sed missus est angelus, qui eum de omnibus Dei dispensationibus et judiciis edoceret (Dan. IX). Et nos si aliquid de secretis Dei et reconditis desideramus agnoscere, desideriorum et non contentionum viri sumus, occultius in divinis litteris inserta Dei judicia fideliter et humiliter requiramus, propterea namque et Dominus dicebat: Scrutamini Scripturas (Joan. XV). Legentem haec meminisse convenit attentius similitudinis (0091C)illius, quia in superioribus libris apostolici sermonis dispensatione posuimus: ut tanquam regiae cujusdam domus, quae multiplicibus sit ingressibus egressibusque distincta, et ex uno in aliud conclave ita transeatur ut vix ingredientis indicia aut egredientis appareant: ita etiam Paulum divinorum secreta paululum quidem subaperientem videri, non tamen plane aperteque pandentem. Denique cum pro his quae superius dixerat de Isaac, et de Jacob, quid per electionem exposito Dei antequam aliquid operis boni malive gessissent Deus dixerit, vel de illo: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Vel de hoc: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Cum in praesenti autem capitulo introduxisset aliquam personam, velut contradicentem sibi, et quaestiones moventem, (0091D)et diceret: Nunquid iniquitas est apud Deum? et si non volentis, neque currentis, sed miserentis Dei est: et si Pharaonem propterea elegit, ut in ipso potentiam suae virtutis ostenderet, et si ipse cujus vult miseretur, et quem vult indurat: utquid de omnibus, inquit, queritur, et cur qui peccat culpatur? cum talis de uno quoque ipsius voluntas habeatur. Haec ergo et his similia commoventi, atque in hujusce mysterii cubiculum protervius et importunius ingerenti, cum increpatione dignissimae exclamationis occurrit: O homo, tu quis es, qui contra respondes Deo? quasi diceret, Tu quis es, qui te in aulam regis immergis, et interioris cubiculi ausus es secreta penetrare? Nunquid dicit figmentum ei qui se (0092A)finxit, Quid me fecisti sic? (Isai. XLV.) Hoc de Isaia propheta est, quod hic proprium quasi ponit, per quod ostendit, contra auctorem opus ejus non posse: in potestate enim auctoris est qualem velit condere creaturam. Quid sibi vult homo de hac massa perditionis, ut Deo respondeat, et dicat: Quare sic me fecisti? Si vis ita cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: non autem, ut tu cupis, antequam credant divina nosse cupientibus.

Aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam. De Pharaone facile respondetur, prioribus meritis, quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduretur cor, ut nec manifestissimis (0092B)signis jubentis Dei cederet. Ex eadem enim massa. Id est, peccatorum et misericordiae vasa protulit, quibus subveniret cum deprecarentur filii Israel. Et vasa irae. Quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum ejus, qui quamvis essent utrique peccatores, et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant, qui uni Deo ingemuerant, ut eis subveniret: aliter illi, quorum injustis oneribus ingemuerant. Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam. Quia illum diu sustinuit blasphemantem, et duris operibus suum populum affligentem; praeterquam quod innoxiam aetatem parvulorum crudeliter jusserat enecari. Vasa autem misericordiae Israelitas dicit, qui digni erant misericordia, quia et minora admiserant, (0092C)et graviter fuerant afflicti. Saepe de incompositis elocutionibus Apostoli, defectibusque earum commonuimus, quod in praesenti loco nihilominus invenitur: non enim redditur ad aliquid hoc quod ait in principio capituli, quod si volens Deus, verbi causa, ut in aliis ipse dixit: Quod si primitiae, sancta est et massa. Nihil mortale reddit, sed quasi vagam conjunctionem istam reliquit, quae etiamsi non assumatur, lucidior absque ea dabitur intellectus. Verbi causa, ut ita legamus: Volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, in perditionem apta, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasis misericordiae. In quo videtur intelligi quia, dum sustinet Deus et patienter fert incredulos et infideles, notam facit hominibus et (0092D)patientiam et potentiam suam. Patientiam, dum diu sustinet si forte resipiscant et convertantur; potentiam, dum aliquando punit. Et rursus in vasis misericordiae, hoc est, qui semetipsos emundaverunt, notas facit divitias gloriae: quae vasa non irrationabili aliqua, aut fortuita gratia, sed quoniam a peccati sordibus se expurgaverant praeparavit in gloriam. Notam ergo facit Deus potentiam suam, dum impios castigat et corripit, ut secundum Scripturae sententiam, dum flagellatur pestilens, innocens astutior fiat (Prov. XIX). Quidam vero a superioribus repetunt: O homo, tu qui es, qui respondeas Deo? Quod si volens Deus ostendere iram, etc. Patientia et longanimitas est Dei, quae sicut malos praeparat ad interitum, (0093A)ita et bonos praeparat ad coronam: divitiae autem gloriae sunt, dignitas multiplex praeparata credentibus. Eo ipso quod ait: In multa patientia, satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit, ut opportune tunc vindicaret, quando illorum vindicta subvenienda erat: his qui liberantur innotescunt divitiae Dei, cum erga eos qui inter homines spernuntur, et humiles sunt, misericordia ejus ostenditur quod non in divitiis suis, nec in potentia sua, sed in Domino sperant: sicut et tunc Hebraeorum gens dispersa inter homines et abjecta, a Deo misericordiam consecuta est. Ita ergo etiam populus gentium qui spernebatur et desperabatur ab his qui in circumcisione gloriantur, misericordiam consecutus est. Vocabo non plebem meam, plebem meam. (0093B)Apertum est de gentibus dictum, quia prius non erat plebs Dei, postea autem ad opprobrium Judaeorum misericordiam accipientes vocatae sunt, ut in loco ubi non vocabatur plebs Dei vocarentur ibi filii Dei vivi: prius enim nusquam vocabantur filii, nisi in Judaea, hoc est, in Hierusalem, ubi domus Dei erat; ut: Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV). Isaias autem proclamat pro Israel, hoc est, clamat pro his qui credunt in Christum, hi enim vere Israelitae, sicut dicit Dominus ad Nathanael? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Reliquiae salvae fiant. Paucitatem eorum credituram esse demonstrat. Providens de futuris propheta videbat quod plurimi ex Israel futuri erant vasa irae non credentes vitae suae, sed Dominum majestatis crucifigentes, illi qui non salvantur, (0093C)tanquam arena maris sunt: reliquiae vero salvae fiant, tanquam stellae coeli sunt: utrumque enim promissionis, quae ad Abraham facta est, continet sermo: erit, inquit, semen tuum sicut arena maris.

Verbum enim consummans et brevians in aequitate. Historiae habet hoc sensus: Sicut ego verbum abbrevio et cito diffinio, ita Deus hoc omni velocitate perficiet. In prophetia autem breviatum verbum Novum Testamentum accipitur, quia in eo omnia breviter comprehensa sunt et clausa. Salvari hos promittit, quos reliquos dicit per verbum quod breviavit Dominus super terram, hoc est, per fidem, cum sublatis omnibus neomeniis, et sabbato, et circumcisione, et lege escarum, et oblationibus pecorum, sola fides proposita est ad salutem quae abbreviata (0093D)est ex lege: quia quae in fide sunt habentur, dicente Salvatore: De me enim scripsit Moyses. Sive verbum breviatum est totius doctrinae, ut quod prius lex et prophetae continebant in latitudine praeceptorum, veniens Dominus pronuntiaret, et diceret: Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum: in his duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae (Matth. XXII), in quo evidenter prophetas et legem duobus his sermonibus breviavit. Potest et breviatum verbum dici symboli, quod credentibus traditur, in quo totius mysterii summa paucis connexa sermonibus continetur.

Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, etc. (Isai. I). Quia non est passus (0094A)paucos justos perire cum multitudine impiorum. Quod semen Isaias Domino dicit derelictum: illud sine dubio quod idem Apostolus exponit in aliis, cum dicit ad Abraham dictum: Tibi dabo terram hanc, et semini tuo: Non autem dicit et seminibus tanquam in multis, sed semini tuo, tanquam in uno, qui est Christus. Non autem otiose Isaias semen nominavit quod reliquum est: semen namque dicitur quod seminatur in terra, et inde resurgentem fructum plurimum totius Ecclesiae multitudines prolaturum, sicut ipse Dominus dicit: Nisi granum frumenti in terram ceciderit, et mortuum fuerit, fructum non affert; aut fructus hujus seminis est indulgentia peccatorum. Quid ergo dicemus? quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam. Quomodo (0094B)hic dicit quod gentes non sectabantur justitiam, et comprehenderunt justitiam? Vide ergo si hoc modo possimus respondere: aliud est sectari, aliud est insitam habere. Sectari dicitur, qui doctrina et lectione multa assequi aliquid cupit: unde et a sectando sectae appellatae sunt hujusmodi doctrinae quae hominum traditione discuntur. Gentes ergo quae legem tabulis vel litteris scriptam non habuerunt, non dicuntur secutae esse justitiam, habuerunt tamen insitam, quam lex eos naturalis edocuit: idcirco ergo proximi fuerunt justitiae ei quae ex fide est, id est, Christo.

Israel vero sectans legem justitiae, in legem non pervenit. Et hic locus, sicut supra diximus, observandus; in uno eodemque versiculo diverse nominat (0094C)legem. Certum est enim quia sectabatur legem justitiae secundum litteram, sed in legem non pervenit: quam legem? sine dubio spiritus. Neque enim hoc diceret Apostolus, quia legem quam sectabatur, et quam tenebat, et quam habebat, in hanc non pervenit. Prima justitia est cognoscere Creatorem, de inde custodire quae praecepit.

Quare? Quia non ex fide: sed quasi ex operibus. Reddit causam quare non invenerit justitiam, quia falso in operibus gloriati credere noluerunt.

Offenderunt enim in lapidem offensionis. Id est, in Christum, quia non crediderunt in eum. Ideo lapis offensionis est: cui videre licet lapidem non offendit; qui autem caecus impingit se, quod contigit Judaeis, quos sua malitia excaecavit, ut Christum non agnoscentes (0094D)crucifigerent. Sed idcirco lapis offensionis et petra scandali praedictus est Christus, quia multi in nativitate ejus et passione scandalum patiuntur. Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali. Sciendum est quod in Isaia propheta hoc testimonium scriptum sit. Compertum est in petra vel in lapide Christum esse significatum. Daniel enim propheta lapidem hunc dicit, qui abscissus a monte sine manibus, percussit et comminuit omnia regna, et replevit omnem terram (Dan. II), quod evidenter de Christo dictum est. Et in lege petra, de qua fluxerant aquae, Christus est appellatus: Petra autem, inquit, erat Christus. Offensio ergo posita in Sion Christus est: Sion vero altitudo est, sive civitas ipsa (0095A)Hierusalem, quae propter notitiam Dei non immerito excelsa dicta est, in qua Salvator a Deo Patre positus praedicator, offensio factus est Judaeis, dum se Filium Dei praedicat, natum de Spiritu sancto ex muliere. Per corpus autem contra scandalum passi sunt, et dicebant: Nonne mater ejus et fratres ejus apud nos sunt (Marc. VI)? quomodo ergo hic dicit, quia de coelo descendit? Haec itaque petra scandalum est Judaeis et petra offensionis, quae petra sine dubio corpus intelligitur Salvatoris, haec excisa sine manibus, propterea quod sine viro de Spiritu sancto nata est. Omnis qui credit in eum non confundetur. Non Judaeus solus, sed omnis qui crediderit, de pristinis delictis non confundetur.

CAPUT X. (0095B) Fratres, voluntas quidem cordis mei, etc. In his quae nuper exposita sunt, multis testimoniis adversum Israel usus est prophetarum, ita ut proferret de Isaia: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset semen, etc., propterea solari nunc rursus populum volens, et per hoc invitare ad fidem, dicit: Fratres, voluntas quidem cordis, etc., et causam cur voluntas sua et obsecratio pro illis apud Deum habeatur, ostendit. Testimonium enim, inquit, perhibeo illis, quod aemulationem, etc. Quamvis, inquit, tot et tantis sint involuti peccatorum suorum malis, tamen, quia ineffabilis zelus et aemulatio Dei est apud illos, haec me commovit causa obsecrare Dominum pro ipsis, ut vel in fine aliquando perveniant ad salutem: habent enim zelum Dei, sed non secundum scientiam. (0095C)Et probat quomodo non secundum scientiam zelum: Dei habeant: Quia ignorantes, inquit, Deijustitiam, suae justitiae obtemperant. Non multum ergo prodest habere zelum Dei, et non habere scientiam zeli. Denique Judaei putantes se zelo Dei agere, sacrilegi exstiterunt in Filium Dei, quia non secundum scientiam zelati sunt: sicut Phinees, filius Eleazar, qui secundum scientiam zelatus interemit Madianitam pariter et Israelitam fornicantem cum ea. Poterat autem dicere et de aliis Apostolus qui charitatem Dei habent, sed non secundum scientiam: si enim habeat quis affectum erga Deum, ignoret autem quia charitas patiens est, benigna est, non invidens, non perperam agens, non inflata, non est ambitiosa, non quaerens quae sua sunt, haec et his similia si in charitate non (0095D)habeat, solo affectu diligat Deum competenter, et ad ipsum dicetur quia charitatem Dei habet, sed non secundum scientiam. Similiter autem dici potest et de alio qui fidem Dei habet, sed non secundum scientiam, si ignoret quia fides Dei sine operibus mortua est. Potest et de alio dici qui castitatem habet, sed non secundum scientiam, quippe si ab hominibus laudari vult. Et alius abstinens potest dici, sed non secundum scientiam, si propterea ut hominibus appareat. Et sic per singula quaeque quae gerimus. Denique et apostoli dicebant ad Salvatorem: Auge nobis fidem (Luc. XVII): hoc est, habentes eam fidem quae non est secundum scientiam, habeamus eam fidem quae est secundum scientiam. Interim Judaeis (0096A)testimonium perhibet Paulus quod aemulationem Dei, licet non secundum scientiam, tamen quia utcunque habeant causam docet Apostolus, qua obsecratione pro illis offerret Deo: melius est enim habere zelum Dei, licet non secundum scientiam, quam penitus non habere. Sed non secundum scientiam. Veteris scilicet legis, quae prophetavit quod crederet totus mundus Christo adveniente: sed non cognoverunt quia Christus advenit. Ignorantes justitiam Dei. Ignorantes enim hunc esse Christum quem promiserat Deus, alterum exspectandum dicebant, huic justitias suas quas ex lege habebant anteponentes, qui est Dei justitia in fide: justitia enim ipse est, quia quod promiserat Deus, in ipso implevit. Finis enim legis Christus. Hoc est, perfectionem (0096B)legis habet qui credit in Christo; cum enim nullus justificaretur ex lege, quia nemo implebat legem, nisi qui speraret in promissionem Christi, fides posita est, quae crederet pro perfectione legis, ut in omnibus praetermissis fides satisfaceret pro tota lege. Moyses enim scripsit. Ipse Moyses distinxit inter utramque justitiam, fidei scilicet atque factorum, quia altera operibus, altera sola credulitate justificet accedentem. Quoniam qui fecerit ea vivet in eis. Id est, vindictam legis effugiet et bona terrae accipiet. Quidam ex hoc loco putant Judaeos praesentem tantum vitam ex legis operibus meruisse, quod verum non esse Domini verba declarant, qui de vita interrogatus aeterna, mandata legis opponit, dicens: Si vis in vitam venire, serva (0096C)mandata (Matth. XIX). Unde intelligimus quod qui suo tempore legem servavit, aeternam vitam habuit. Quae autem ex fide est justitia, sic dicit. Id est Moyses. Ne dixeris in corde, etc. Hoc est, nec de passione, neque de ascensione ejus, quia a semetipso factum est, in corde tuo debeas dubitare. Quod ergo ait, Ne dixeris in corde tuo, exceptis his quae media interserit, hoc est Christum deducere, vel a mortuis reducere, de Deuteronomio videtur assumptum, ubi hoc modo scriptum est: Mandatum hoc quod ego mando tibi hodie, non est superexaltatum a te, nec longe a te: non est in coelo, ut dicas: Quis ascendet a nobis in coelum, et accipiet illud nobis, ut audientes faciamus illud? neque trans mare, ut dicas: Quis transibit nobis mare, et accipiet (0096D)illud, ut audientes faciamus illud? Verum juxta te est valde in ore tuo, et in manibus tuis, ut facias illud (Deut. XXX). Justitiam hanc dicit esse fidei, si non dubitet de spe Dei quae in Christo est, quia ideo passus est, ut exspoliatis inferis, virtute Patris devicta morte resurgens, cum animabus ereptis in coelum ascenderet. Sed quid dicit Scriptura? Hoc est, ut ascendamus deducere Christum, confitendo eum nostro ore, quod est quasi coelum nostrum, et intremus in abyssum nostri cordis, de quo oportet nos revocare Christum, ut quod corde credimus, ore confiteamur. Hoc scriptum est in Deuteronomio, quia non est longe ab animo nostro vel ore, quod nobis dicitur ut credamus: quamvis enim oculis (0097A)non videatur, a natura tamen animorum et loquendi ratione non discordat quod credimus. In ipsa enim natura inserta sunt velut semina, quae auditu et voluntate ex cultura fructificant testimonium creatoris, hoc est, verbum fidei. Nullum opus dicit, sed solam fidem dandam in causam Christi.

Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum. Quae superius locutus est, hic illa manifestavit: hanc esse regulam fidei, credere Dominum esse Jesum, et non erubescere quia Deus illum ex mortuis deduxit in coelum, confiteri Quod Deus illum suscitavit a mortuis. Certum est quia suscitavit eum, ad justificationem sui credit: alioqui quid proderit scire me et credere quod Jesum Deus suscitavit a mortuis, si in me ipso eum non habeam suscitatum? (0097B)Ego si in novitate vitae non ambulo, et vetustate peccandi consuetudinem non fugio, nondum mihi Christus resurrexit a mortuis. Ad hunc autem sensum ea conveniunt quae sequuntur. Dicit enim Scriptura. In Isaia: Quia omnis qui credit in eum, non erubescit (Isa. XLV). Erubescit autem omnis qui peccat, sicut et Adam peccavit, et erubuit, et abscondit se. Qui ad hunc ruborem peccati incurrit, credere non videtur.

Corde enim creditur ad justitiam. Ergo si fides sufficit ad justitiam et confessio ad salutem, inter Judaeum et Gentilem credentes nulla discretio est. Omnis qui credit non confundetur. Cum examen coeperit fieri omnium rerum in die judicii, et omnia falsa commenta vel dogmata in confusionem deduci, tunc (0097C)in Christum credentes gaudebunt videntes omnibus manifestari quia quod crediderunt verum est: aspicient enim inter caeteros se gloriosos et prudentes, qui aestimati fuerant contemptibiles et stulti. Illic enim est vera probatio, ubi et remuneratio et condemnatio. Non est enim distinctio Judaei et Graeci. Generaliter autem confundi propter diffidentiam dicit aut sublimari causa credulitatis, quia sine Christo apud Deum nulla salus, imo poena est. Dives in omnes qui invocant eum. Unus Dominus omnium et abundantiam misericordiae et salutem habet unde largiatur. Non dixit, Dominum divitem credentibus, sed invocantibus illum: credentibus enim sola datur remissio peccatorum. Sequitur autem ut precibus (0097D)deditus liberetur a malo, et possit consequi quod promisit Deus toto corde vigilantibus. Hae sunt divitiae Domini, si justitia nobis, et veritas, et sapientia, et sanctificatio, quod totum est Christus Dominus, dominetur. Hae enim sunt ejus divitiae, utpote in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Videtur mihi grande aliquod in Scripturis divinis sub invocationis nomine designari: non enim de qualibuscunque viris, sed ingentibus et praecipuis scribitur, quia Enos primus coepit invocare nomen Domini (Gen. IV).

Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II). Apud Joelem prophetam hoc scriptum est: Quomodo ergo invocabunt eum, in quem non crediderunt? Christum enim Judaei non (0098A)crediderunt, et ideo nec invocant eum in quem non crediderunt. In hoc autem arctissima eos conclusione constringit: Salus, inquit, non est nisi invocanti; nemo vero invocat qui non credit: ergo quia non creditis, non invocatis; et quia non invocatis, non salvamini.

Sed quomodo, inquit, credent ei quem non audierunt? Possumus sic intelligere, ipsum in carne positum, vel Apostolos ejus praedicantes de eo audire noluerunt. Potest autem et hoc intelligi, quia etiam nunc Christus semper tanquam verbum et ratio unicuique loquitur in corde, et de pietate docet, de justitia, de castitate, de pudicitia, et de omnibus simul virtutibus protestatur, sicut et ipse dicit: Oves meae vocem meam audiunt (Joan. XXX). Sic (0098B)denique in corde Pauli loquebatur, ita ut ille diceret: An experimentum ejus quaeritis qui loquitur in me Christus? Sequitur: Quomodo autem audient sine praedicante? In hoc magis praedicantium sermone Christum ostendit audiri, in quibus secundum ea quae supra diximus, Christus loqui et docere monstratur.

Quomodo autem praedicabunt nisi mittantur? Difficultas mihi quaedam in hoc sermone videtur exsurgere. Si enim ita intelligamus quod propterea non praedicent quia non mittantur, nullo autem praedicante non audiant, non credentes enim non invocabunt, non invocantes non salvabuntur, colligitur ex his, ut causa qua non sunt salvati, ad vitium redeat auctoris qui non miserit praedicantes. Sed magis ad (0098C)illum nos, qui rectior est, in intelligentiae tramitem deflectamus, et quod dixit, Quomodo autem praedicabunt nisi mittantur? sic accipiamus, quasi dicat Apostolus: Nos praecones et praedicatores Christi non possumus praedicare, nec annuntiandi nobis virtus ulla subsisteret, nisi adesset nobis ipse qui misit. Quod si praedicantibus audire non vultis, vestra jam culpa est; et si audientes non creditis, et non credentes non invocatis, salvi esse nequitis. Quia ergo missi sunt ad praedicationem, idcirco de his qui ab ipso missi sunt scriptum est: Quam speciosi sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Hoc propheta dicit Nahum. Pedes dicendo, adventum significat apostolorum circumeuntium mundum et regnum Dei praedicantium: adventus (0098D)enim ipsorum illuminavit homines, viam ostendens qua itur in pace ad Deum. Aut certe pedes in hoc loco pro sensibus posuit: de his pedibus et in Evangelio Salvator ait: Sicut ego Dominus et magister lavi pedes vestros, et invicem lavate pedes alterutrum: exemplum enim dedi vobis (Joan. XIII). Videamus quod sit istud exemplum, quo magistri discipulorum lavare debeant pedes, aut de qua aqua lavare. Si quis inveniat aquam vivam, et si quis accipiat de baptismo, et aqua illa fiat in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iste de hac aqua doctrinae spiritualis potest lavare pedes discipulorum, et omnes ex animo ipsorum immunditias sordesque diluere; et hoc faciens, datum a magistro implevit exemplum. (0099A)Quae autem bona sint quae evangelizant (quamvis hoc ipsum quod dicit evangelizare, interpretatur, bona annuntiare), quae sint tamen bona quae bonis addidit, requiramus. Unum et verum bonum est Deus, cujus imago bonitatis est Filius, et Spiritus ejus qui dicitur bonus: illud ergo unum, quia in Deo Patre, et Filio, et Spiritu sancto est, bona nominavit; hoc est enim quod annuntiant evangelistae secundum praeceptum Dei et Salvatoris nostri dicentis, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Exemplum vero hoc de Isaia videtur assumptum; sed ibi propheta ad ipsum Dominum evangelizandi officium retulit. Ita enim ait: quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Quam pulchri in montibus ut pedes (0099B)evangelizantis auditum pacis, ut evangelizantis bona (Isai LII)! Verum mihi videtur Paulus, quia propheta dixerat, ut pedes evangelizantis bona, et hoc quasi ex alterius comparatione commemorasse, velut si diceret: Ita adero, ut homo qui evangelizat pacem et evangelizat bona.

Sed non omnes obediunt Evangelio. Ergo si nec illi omnes obedierunt ad quos isti missi sunt, quanto minus isti ad quos nemo est destinatus. Quis credidit auditui vestro? Firmavit exemplo prophetico Judaeos esse contradictores evangelicae veritatis: hunc autem numerum tangit qui fidem non recipit, quod ponit Apostolus, quia Isaias dixerit: Domine, quis credidit auditui nostro? Quis pro raro dictum est. Et observare debemus quod sermo hic in Scripturis (0099C)interdum pro raro, interdum pro nullo omnino ponitur. Verbi gratia, ut cum dicitur: Quis sapiens, et intelligit haec? Ubi vero dicitur: Quis ascendit in coelum, hoc est, Christum deducere; vel quis descendit in abyssum, hoc est, Christum a mortuis reducere? Hic quis nullus intelligitur: nullus enim est qui ascendit in coelum Christum inde deducere. Nunc ergo Domine, quis credidit auditui notro? quod dicit Isaias, rarum quemque significat. Videtur tamen Isaias haec ex persona apostolorum prophetare, quibus creditum fuerat praedicationis officium; nam et ipsi cum raritatem credentium de populo Israel viderent, dicunt ad Dominum: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex (0099D)auditu est, auditus autem per verbum Dei. Quia nisi dicatur aliquid, nec audiri potest, nec credi. In omnem terram exivit sonus eorum. Hoc de Psalmo XVIII assumitur, ubi ait: Non sunt loquelae, neque sermones. In quo pro linguarum et sermonum varietate Gentes sine dubio intelliguntur, et dicitur quia apostolorum Christi in omnem quidem terram sonus exierit, in fines vero orbis terrae, non sonus, sed verba pervenerint: quod ita intelligi potest, quia terram imperitos quosque et indocibiles omnes dicat, ad quos non verba, in quibus ratio fidei commonetur et explanatio sapientiae, sed sonus fidei communi et simplici praedicatione pervenerit. Finem vero orbis terrae, eruditores quosque appellaverit; finis enim perfectionem indicat rerum. Ad hos ergo (0100A)tales non solum vocis, sed verba et rationem pervenisse pronuntiat: quod utique audientes sermonem fidei etiam perscrutari possunt. Sed dico: Nunquid Israel non cognovit? Gentes scilicet esse vocatas ad fidem. Videtur ea quae superius dixit de Gentibus prolocutus: nunc vero, ut sibi moris est, etiam de Israel subjungit, et vult quod inexcusabilis sit Israel testibus idoneis comprobare. Ipse, inquit, Moyses dicit, ex persona Dei: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, de Christianis sine dubio dicens, qui a Deo ad aemulationem prioris populi increduli concepti et assumpti sunt. Ad aemulationem vos adducam. Quia per se Judaei in ira missi excruciantur, quando audiunt prophetas et legem ad nos pertinere qui Christum credimus. In gentem insipientem. (0100B)Hoc est, sine lege et non adorantem Deum verum. Isaias autem audet et dicit. Dicit Apostolus de Isaia quia audet et dicit: hoc indicat, quia mortem contemnens et persecutiones quae inferebantur, quamvis sciret sibi imminere periculum, audet tamen et praedicat Verbum Dei. Et ex persona Christi dicit: Hic Israel carnalis est, hoc est, Abrahae filius, sed non secundum fidem: nam Israel verus et spiritualis est, qui credendo videt Deum. Inventus sum ab his qui me non interrogabant. Quia non Deum sed daemonia interrogabant, per augures et astrologos, atque aruspices idolorum. Ad Israel autem quid dicit? Superiora quidem ad Gentes, sequentia vero exponit ad Israel esse referenda. Tota die expandi manus meas. Hoc est, toto tempore mirabilia (0100C)vel plagas extendi: nec sic crediderunt. Certum est autem quod gentes erant quae Christum nec quaerere noverant, nec de eo interrogare didicerant; invenerunt tamen quem non quaesiverunt, quia ipse eos quaesivit prior. Pastor enim bonus et ovem quae perierat requisivit, et sapientia est quae drachmam perditam quaerens invenit. Judaei autem interrogant Scripturas de eo, et inveniunt quia crux ejus Judaeis est scandalum. Ideo dicit ad eos: Tota die expandi manus meas, hoc est cum penderet in cruce, illi non solum invenerunt eum, sed insuper dixerunt ei: Si Filius Dei es, descende nunc de cruce, et credimus. In exemplaribus autem Hebraeorum non habet contra dicentem, Apostolus autem secutus LXX interpretum (0100D)veritatem in suis Scripturis, sicut illi interpretati sunt, ponit.

CAPUT XI. Dico igitur: Nunquid repulit Deus haereditatem suam? Quia satis illos humiliaverat, modo quasi bonus doctor consolatur eos, ne illos nimium exacerbare videretur. Absit. Non omnes, ait, repulit, nisi illos qui non crediderunt. Nam et ego Israelita sum. Quia non idcirco expulsi sunt, quod genus sunt Israel. Non ergo repulit Deus plebem suam, quam praescivit esse credituram. Et ut hoc probaret exemplo, subjungit, dicens: Nam et ego Israelita sum. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura (III Reg. XIX)? Ne videretur parvum quod exemplo sui non esse repulsam plebem Dei docebat Apostolus, validiora requirit (0101A)exempla, dicit: An nescitis, etc. In quibus docet, quod propheta aliquando Deo repletus, cum apud Deum querelam populi praevaricatoris exponeret, qui non solum prophetas occidisset et altaria subvertisset, verum et Eliam, qui videbatur solus superesse ex prophetis Domini, conaretur exstinguere, Domino dicebat Et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. Aperta sunt haec. Ostendit enim non solum Eliam remansisse, qui devotus Deo non adoraverit idola, sed multos qui in fide Dei permanserunt. Huic rei et historiae congruit quod multi per speluncas occultati sint, propter Achab regem Samariae et Jezabel uxorem ejus, (0101B)qui per pseudoprophetas credentes Dei prophetas persequebantur, et populum ad idololatriam cogebant. Quid autem et ipse numerus septem millia virorum indicet, videamus. Septenarius numerus ad requiem pertinet: in septima enim requievit Deus. Audi ergo quomodo Christus credentes sibi invitat ad requiem, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego reficiam vos. Ad istum ergo septenarium numerum pertinet omnis qui veniens ad Christum deposuit onera peccati, et requiem salutis invenit. Sic igitur et hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Reliquias dicens eos qui ex circumcisione crediderunt, tam apostolorum quibus se quoque annumerat, quam et caeteros qui cum ipsis secuti sunt fidem Christi. Quod dicit secundum (0101C)electionem gratiae Dei salvas factas esse reliquias, non mihi videtur esse superfluae lectionis adjectio: potuit enim dicere, reliquiae per gratiam, et sine electione, et cum electione. Nam omnes quidem qui per fidem salvantur, per gratiam sine dubio salvantur: qui autem per electionem gratiae salvantur, perfectiores animae mihi videntur ostendi. Si autem gratia, non ex operibus. Sciendum est opera quae Paulus repudiat et frequenter vituperat, non esse opera justitiae quae mandantur in lege, sed ea quibus hi, qui secundum carnem legem custodiunt, gloriantur: id est, vel circumcisionem, vel ritus sacrificiorum, vel observationem sabbatorum et neomeniarum. Haec et ejusmodi ergo sunt opera, ex quibus dicit neminem potuisse salvari, et de quibus (0101D)in praesenti loco dicit, quia non ex operibus, etc. Alioqui gratia non est gratia. Hoc est, si ex operibus salvae factae sunt, non erit gratia, sed merces operis: quia a gratuito munere gratia appellatur. Quid enim? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt. In his Apostolus Israel in duas divisit partes, quarum unam electionem vocat, quae consecuta sit quod quaerebat; aliam caeteros appellat, qui non solum consecuti non sunt quod quaerebant, sed excaecati sunt spiritu compunctionis. Ideo autem totus Israel non est consecutus justitiam, quia illam non ex fide quaerebant, sed ex solis operibus legis se justificari putabant, cum maxima legis (0102A)mandata contemnerent, unde a Salvatore arguuntur: Culicem linquentes, camelum autem glutientes (Matth. XXIII). Dedit illis spiritum compunctionis. Hoc est, spiritum erroris vel infidelitatis, seu invidiae. Oculos ut non videant, et aures ut non audiant. Quaestio nobis quomodo de bono digne dictum videatur, quod ipse dederit oculos residuo Israel quibus non videat et aures quibus non audiat: et vide ne forte haec magis retributio sit et merces incredulitatis, secundum ea quae in superioribus exposuimus, ubi quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum: hinc etenim oculus et auris cordis, non corporis dicitur, quibus excaecati sunt, et non audiunt, hi utique Christum videntes in corpore, et audientes doctrinam ejus, (0102B)nec credere operibus quae videbant, nec verbo quod audierant obedire voluerunt. Usque in hodiernum diem. Hoc est, usque convertantur, sicut de velamine cordis ad Corinthios dicitur (II Cor. III). Vel: Usque in hodiernum diem, hoc est, usque ad consummationem saeculi. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum. Quia in passione Christi laetati sunt pascha comedentes: hoc enim de illis prophetatur qui Salvatorem aceto et felle potabant. Quod dicit, fiat mensa eorum in laqueum et captionem, non habetur scriptum in Psalmo, neque in nostris Septuaginta interpretum exemplaribus, neque in Hebraeorum. Sed rursum in Psalmo habetur: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum (Psal. LXVIII). Apostolus autem non posuit, coram ipsis. Ergo sciendum (0102C)quod auctoritas apostolica nunquam Hebraeorum exemplaribus fidem facit, nec verbis semper interpretum servit, sed Scripturarum sensum verbis quibus competit explicat. Omne quod appellatur Vetus Testamentum mensa est Israel, in qua mensa, si quis volebat edere verbum Dei, appositis sibi legis et prophetarum sermonibus pascebatur. Et hanc puto esse mensam, de qua dicit Salomon: Si redieris coenare ad mensam potentis, intelligibiliter intellige quae apponuntur tibi, et mitte manum tuam, sciens quia talia te parare oportet? Omnis ergo Scriptura mensa est sapientiae. Aliter, fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum; hoc impletum est quando occisi sunt in vindictam crucis pascha manducantes, in laqueum scilicet obsidionis? Sive in (0102D)laqueum mensa divinae Scripturae Judaeis efficitur, quando ea quae de Christo prophetata sunt, non nisi ad litteram perverse interpretantur, in captionem scilicet transmigrationis, quae sub Tito et Vespasiano facta est. Potest autem et illa captio mensae hujus videri, quia Dominus eos cepit, cum ad eos dixit: Quid vobis videtur de Christo? Sequitur: Et non potuerunt ei respondere verbum (Luc. IV). Et in retributionem. Hoc est, in mali operis vindictam: fit autem et in scandalum mensa hoc modo. Ex Scripturis didicerunt Judaei, quia Christus in aeternum manet; Jesum vero videntes in carne, et non solum in carne, sed in morte, et morte crucis, scandalizabantur in eum, nescientes quia etsi passus est (0103A)ex infirmitate carnis, sed vivit ex virtute Dei. Dorsum eorum curvatum est semper. Neque enim debent ultra coelum despicere, qui in escatorem coeli peccaverunt: sed dorsum significat fortitudinem Judaeorum ad servitutem redactam extraneis gentibus. Dico enim, nunquid sic offenderunt ut caderent? Id est, non ita propter improbitatem suam caecati sunt, ut curari non possint: sicut et Zabulon legimus cecidisse, dicente Isaia propheta: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer (Isai. IV)? Casum apostaticum significavit: non ergo hos sic offendisse dicit ut caderent, sed offensionis suae causa ad tempus obtusos. Sed illorum delicto salus est gentibus, ut illos aemulentur. Quomodo ex illorum delicto salus gentibus detur ostendit, hoc est, ut conversionem gentium videntes, et (0103B)testamentum Dei, quod ipsi prius acceperant, illis traditum, et legem et prophetas apud eos majore et digniore haberi observantia, zelum capiant etiam in novissimis saltem temporibus. Et sicut nunc illorum lapsus salutem gentibus dedit, ita gentium fides et conversatio Israeli aemulationem conversionis et salutis conferat: usque adeo illos dilexit, ut propter salutem illorum gentes vocaret, quo eas videntes ad regnum Dei admitti, vel sic facilius convertantur. Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum. Si delictum illorum tantum vobis profuit, ut sine operibus legis vos illis faceret cohaeredes; et si pauci eorum credentes omnes vos ad salutem vocarunt, quanto magis si omnes crederent (0103C)prodesse vobis poterant per doctrinam. Considera in his Dei sapientiam, quomodo apud Deum ne ipsa quidem delicta et lapsus inutiliter cedunt: sed cum unusquisque ex propositis in voluntate vel libertate delinquat, dispensatione divinae sapientiae hoc ipsum, in quo illi damno suae negligentiae pauperes fiunt, alios divites facit. Vobis autem dico gentibus: Quandiu quidem ego sum gentium Apostolus. Quandiu in corpore fuero constitutus. Honorificabo ministerium meum. Dum exemplo meo plures eorum salvare contendo. Ostendit gentibus, quonam affectu diligat Judaeos; nam ministerium suum, quod Apostolus gentium est, honorificat, si propter affectum generis sui data opera etiam Judaeos acquirat ad fidem: honorificatior enim fit, si et illos, ad quos (0103D)non missus est, lucretur ad vitam. Patribus enim in laude maxima erit, si fratres invenerit qui perierant. Quid tam dignum quam ut unusquisque ministerium suum, quod Dei providentia suscepit, exornet? Exornat autem et illustrat ministerium, qui bene ministrat: sicut ex contrario dehonestat ministerium suum, et notabile facit, qui negligenter et indigne ministravit. Verbi causa, ministerio Ecclesiae diaconus, inquit, bene ministravit, bonum sibi grande acquirit, et multam fiduciam in fide Christi Jesu: si vero non bene ministravit, hoc est, si non se talem exhibuerit qualem describit Apostolus: Gravem, non multo vino deditum, non turpis lucri appetitorem, sed habentem ministerium fidei in conscientia (0104A)pura (I Tim. III), non jam bonum grande, sed jam malam sibi poenam conquirit, tanquam qui contumeliam fecerit divino ministerio, quod similiter de caeteris et omnibus ecclesiasticis gradibus intelligendum est. Si quo modo ad aemulandum carnem meam provocem. Hoc est, ut omni modo talem me exhibeam, quatenus me desiderent imitari. Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi. Unde Gentibus assumptio, nisi ex illorum viverent morte, ex Judaeis mortuis? Christus vel apostoli vita fuerunt Gentibus, si quos inde liberavero, ad vestram proficient vitam. Si ergo, inquit, Israelitae hujus gentis adjectio reconciliationem praestitit mundo, et tanta fuit erga gentem istam gratia, quae sublata ab ea universum mundum Deo reconciliare sufficeret, (0104B)quantum putas tunc merebit mundus, cum etiam gens ista reconciliari meruerit? Et quid aliud sit, quod ex reconciliatione Israel mundus acquirat breviter ostendit, dicens: Vita ex mortuis. Tunc enim erit assumptio Israel, quando jam et mortui vitam recipient, et mundus ex corruptibili incorruptibilis fiet, et mortales immortalitate donabuntur. Absurdum namque videretur, si cum offensio ipsorum reconciliationem mundo donaverit, assumptio ipsorum non majus aliquid mundo et praestantius largiretur. Quod si delibatio sancta est, et massa. Hoc est, si qui crediderunt pauci sancti sunt, et omnes sancti si credant. Quod unius substantiae est, unum est; ideoque ostendit non posse indignos dici ad fidem hos quorum jam parentes adepti sunt fidem: quia (0104C)si pars Judaeorum credidit, cur non et alia pars posse credere dicatur? Et si radix sancta est, et rami. Immutatis verbis eadem repetit, ut sensum commodet duobus exemplis. Radix patriarcharum, hoc est, primi et novissimi sancti ex ipsis. Radicem vero hanc quidam Abraham, alii Seth, alii unum aliquem ex patribus ponunt. Ego autem radicem aliam, quae sancta sit, et sanctas primitias nescio, nisi Dominum nostrum Jesum Christum; ipse est enim primitiae omnium, vel delibatio secundum id, quod alibi de eo dicitur: Qui est primogenitus omnis creaturae (Col. I), huic namque radici, omnis qui salvatur, inseritur: et hac deliberatione sancta omnis massa humani generis sanctificatur. Et sicut radix sancta manentibus in se ramis sanctificatis pinguetudinem (0104D)praebet, dum per Spiritum suum sanctum adhaerentes sibi vivificat, verbo excolit, sapientia floridos reddit, et in omnium virtutum plenitudine afferre fructus uberes facit, ita et ipse dicat de eis: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI). Etenim si rami qui fracti sunt, propter incredulitatem fracti sunt; et qui stant, fide stant: qui salvi erunt in quo stant, nisi in Jesu Christo? et quis alius est, a quo per incredulitatem fracti sunt, nisi ipse cui non crediderunt? Sed tamen ex tempore adventus ejus multus oleaster inseritur huic radici, vel ramis ejus, apostolis scilicet et prophetis, et qui inseruntur eis, socii fient radicis pinguedinis Christi. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt. Hoc est non (0105A)propter te illi fracti sunt, sed propter illos tu insertus es, quia illi fracti. Tu autem cum oleaster esses. Oleaster, olea quidem, sed inculta ac silvestris. Noli gloriari adversus ramos. Hoc est, noli de illorum perditione gaudere, alioquin audies: Quia non illi per te stant, sed tu per illos; nec illis vitam praestas, sed illi tibi. Dicis ergo: Fracti sunt rami ut ego insererer. Dicis illos ideo fractos, ut tu inseraris: videamus si propterea, et non magis propter incredulitatem suam ceciderunt. Tu autem fide sta. Quia Judaei per diffidentiam lapsi sunt, hos fide dicit stare, quia cum prius jacerent, credendo stare coeperunt. Noli altum sapere, sed time. Id est, noli dicere quod fidem Abrahae habeas, ultra populum Judaicum fidelem. Quidam hunc locum non intelligentes, (0105B)nec attendentes causam vel personas, de qua et de quibus loquitur Apostolus, putant hic sapientiam esse prohibitam: quod si ita est, secundum illos invenietur sibi ipsi esse contrarius, cum hic vetet quod alibi, ut Ephesii et caeteri accipiant, magnis supplicationibus a Domino deprecatur. Noli ergo altum sapere, hoc est, noli contra eos esse superbus, sed cave ne tu offendas. Memento quod omnis qui se exaltat, humiliabitur: nam possibile est etiam te peccare. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Hoc est, si illis non pepercit propter incredulitatem, quia ex radice sancta sunt, quanto minus tibi si peccaveris? Vide ergo bonitatem et severitatem Dei. Bonum Deum gentibus esse testatur: quia cum idola sequerentur, (0105C)et nec sic requirerent, ipse ultro vocavit illos, et peccata remisit eis. Judaeis autem severus est, et excaecavit illos, quia donum Dei spreverunt; potest enim Deus iterum inserere illos. Apud homines quidem impossibile est aridos surculos reformare, apud Deum autem omnia possibilia atque facilia. Nam si tu ex naturali excisus es oleastro. Quia jam olim patres eorum per naturalem legem degeneraverunt a natura, et per successiones peccandi consuetudine permanente, quasi naturaliter amari et infructuosi esse coeperunt. Et contra naturam insertus es in bonam olivam. Contra naturam olivae est inserere oleastrum, quia magis solet ramus radicis vim mutare, quam radix ramorum in suam vertere qualitatem. Ideo insertum dicit oleastrum, ut surculus fructum (0105D)radicis afferat, socius ejus effectus. Olivam fidem, per quam Abraham justificatus est, accipiamus: oleastrum vero, quia sterilis et infructuosa natura est, perfidiam significat. Ac per hoc si hi qui semper inimici Dei fuerunt, conversi in fidem Abrahae inserti sunt ex cujus origine non sunt, quanto magis Judaei, si post diffidentiam credant, paternae reddendi sunt naturae, inserti iterum in suam promissionem? Sed nec hoc quidem lateat nos in hoc loco, quod non eo ordine Apostolus olivae et oleastri similitudinem posuit, quo apud agricolas habetur: illi magis olivam oleastro inserere, et non olivae oleastrum solent, Paulus vero apostolica auctoritate ordine commutato, res magis causis quam causas rebus aptavit. (0106A)Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc. Adhuc ad eos qui ex gentibus crediderunt, quasi elatos et superbientes adversum ramos qui fracti sunt, et putantes quod hoc non Dei bonitate et ineffabili dispensatione sapientiae ejus, sed suis meritis consecuti sunt, ut, illis detractis, ipsi cum essent oleastri insererentur in bonam olivam. Mysterium autem dicit arcanum, quod hominibus ignoratum est, quare salvatae sunt Gentes, quia occasionem eis salutis etiam caecitas praestitit lsrael. Est mysterium quod ignorabatur ab his qui insultabant hujusmodi, quomodo in dispersione filiorum Adam, caeteris quibusque gentibus secundum angelorum numerum distributis, propria quaedam pars facta est Israel, ad quos et repromissiones bonorum, et testamenta, et legislatio (0106B)facta est. Manente ergo illa parte Domini in statu suo, possibile non erat nos, qui eramus gentes, introire in haereditatem Dei, et in sceptri ejus jura succedere. Sequitur: Ut non sitis vobis ipsis sapientes. Hoc est, ne secundum humanam sapientiam dicatis: Nos Deus elegit, et illos abjecit. Quia insultare lapsis et gloriari adversum ramos qui confracti sunt, non fit per Dei sapientiam, sed per humanam, mutabilem et ignorantem mysterium Dei. Quod enim secundum Deum sapit, in beneficiis Dei non insultat abjectis: sed cum timore gratias agit misericordiae largientis. Quia caecitas ex parte Israel contigit. Id est, non omnibus patitur Deus, sed aliquibus ex Israel fieri caecitatem. Aut in tantum Israel et delicta et perfidia occupaverat, ut (0106C)veniret tempus quo gentes omnes admitterentur in vitam, et ita omnis Israel per fidem solam salvaretur, quomodo gentium plenitudo, ut aequales essent in Christo qui aequales fuerant in delictis. Donec plenitudo gentium intraret. Id est, multitudo credentium ex omni gente. Non omnes omnino gentes, juxta figuram synecdochen. Sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et auferat iniquitates ex Jacob (Isa. LXXIX). Quod si vis, inquit Apostolus, scire quomodo etiam post caecitatem salvandus sit Israel, audi quomodo scriptum sit: Veniet ex Sion qui eripiat, etc. Sciendum sane est quod de propheta Isaia unum testimonium istud Paulus assumpsit, pro eo quod dixit Apostolus: veniet ex Sion, scriptum inveniet, propter Sion. Et quod ait hic, cum abstulero (0106D)peccatum eorum, ibi omnino scriptum non est, sed nec apud Hebraeos quidem, Apostoli tamen auctoritate sumptum est. Verum meminisse debemus quod praesentem locum Apostolus quasi mysterium haberi voluit: quo scilicet hujusmodi sensus, fideles quique et perfecti inter semetipsos velut mysterium Dei silentio tegant, nec passim imperfectis et minus capacibus proferant. Mysterium regis, ait Scriptura, celare bonum est (Tob. XII). Et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Novum scilicet Testamentum, quod promittit Jeremias, quod non nisi novi, abolitis per baptismum peccatis, accipiunt: Fratres secundum Evangelium inimici propter vos. Causa incredulitatis inimici sunt Evangelio, ut (0107A)gentibus error et delictum illorum aperiat viam ante tempus intrandi ad fidem, sicut supra memoravi. Hoc dicit ut non insultet his quorum delictum profuit gentibus: illis enim insultandum est quorum peccatum obfuit aliquibus. Eadem persequens, adhuc de Israel et gentibus Apostolus, et ramis oleastri, qui insultabant ramis olivae, defractis, imputans etiam hoc addidit: quia Israel secundum Evangelium quidem inimicus factus est Deo, quia non credidit Christo: quantum autem spectat ad honorificentiam patrum, electus et charissimus habetur apud Deum. Sed et quod dicit: Propter vos; quorum saluti scilicet invident, prohibentes apostolos gentibus loqui, et persequentes qui annuntiant Christum. Secundum reliquias vero, quae salvandae dicuntur, in quibus (0107B)electio credentium subsecuta est ex Israel. Charissimi propter patres. Quorum scilicet fidem sequentes, credunt in eum qui suscitavit Christum Jesum a mortuis. Sic enim aliquando et vos non credidistis Deo. Post haec etiam latentes et profundiores incredulitatis eorum aperit causas, et dicit: Quia sicut vos Gentes quondam non credebatis Deo, nec tamen idcirco penitus reliquit vos Deus. Sed aliquando ad ultimum misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum. Occasio tamen conferendae in vos misericordiae populi Israel incredulitas exstitit, ita etiam nunc hi qui de populo Israel non crediderunt, non usque relinquuntur in incredulitate sua. Postquam plenitudinis gentium impleta fuerit dispensatio, etiam ipsi misericordiam consequentur. Sine poenitentia (0107C)enim sunt donationes et vocationes. Si crediderint, illis non poterunt imputare peccata, quia Deum non poenitet Abrahae semini promisisse. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Non vi inclusit, sed ratione, quos invenit in incredulitate, hoc est Judaeos omnes et gentes conclusit, quia ante Judaei peccatores tantum erant, non etiam perfidi. Postquam autem Christo non crediderunt, gentibus sunt aequales, ut omnes similiter misericordiam consequantur. Hoc est, omnia conclusisse in incredulitate, ut tunc decretum donum a Deo veniret, quando omnes diffidentia laborarent, ut gratia muneris esset gratissima. Itaque nemo se jactet: miserum est enim superbum esse eum cui ignotum est: O altitudo divitiarum sapientiae et (0107D)scientiae Dei. Miratus tantum profundum, nullis praecedentibus meritis gentes intromissas, et in perfidia Judaeos derelictos; unde exclamat dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Laudat sapientiam Dei, quae tam diu exspectavit secundum praescientiam, donec omnes misericordia indigerent; ut hominibus de falsa jactantia gloria tolleretur. Excelsum et immensum Deum in divitiis sapientiae et scientiae suae, cum omni laude gratiarum actionis testatur: est enim consilium et judicium ejus incomprehensibile. Nam ab initio sciens conversationes et opera hominum, quia neque sola severitate justitiae salvari posset humanum genus, neque sola misericordia ad profectum meritorum (0108A)pervenire, unoquoque tempore decrevit quid esset praedicandum, ante tamen permittens unumquemque sibi: quia natura ipsa duce, cognitio justitiae obtorpuerat, consuetudine delinquendi data lex est, ut humanum genus terroris metu lege frenaretur: quia non se cohibentes rei tenebantur a lege praedicta. Misericordia est, quae ad se confugientes salvaret, refugientes autem caecaret ad tempus, ad promissionem eorum gentes, quae prius justitiam Dei datam per Moysen sequi noluerant, advocans, ut horum saluti dum invident, ipso zelo ad radicis salutaris originem se reformarent promissi in lege. Haec est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, qui tam Judaeos quam gentes manifestata providentia acquisivit ad vitam. Considerans sanctus apostolus, (0108B)tantas esse bonitatis Dei divitias, et tantum divitiis sapientiae opus erga rationabiles agi creaturas, et quod tantum Deus dives est in misericordia, et dives in omnes qui invocant eum, et tantae sunt bonitates ejus, et longanimitates, et sapientiae, repente ut interioribus eas cordis oculis intuens, immensitatemque earum perspiciens, stupore simul ac pavore perculsus, exclamet et dicat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt indicia ejus! Judicia Dei abyssus multa, ad liquidum enim comprehendi non possunt. Inscrutabilia. Ut scrutari judicia ejus, quibus unamquamque animam atque naturam rationabilem dispensat, nemo sufficiat. Sed requirendum quare dicat inscrutabilia esse judicia Dei, cum Psalmographus dicat: In labiis (0108C)meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Ad quod ita respondendum est. Nam addendo oris tui quae scripta sunt a prophetis, et quae facilia sunt ad intelligendum significat. Et investigabiles viae ejus, hoc est cogitatio dispensationum ejus, sive viae Domini, scilicet misericordia et judicium. Quis enim cognovit sensum Domini? An nemo cognovit? Nam in praesenti ipse Paulus sciebat, qui aliis ostendebat: sive sine lege ipsius per se nemo cognovit, hoc certe de creaturis dicit: quippe cui nihil sit cum creatura commune. Quis enim cognovit sensum Domini? hoc in Isaia scriptum habetur. Manifestum est, solum Deum esse qui novit omnia consilia, et hunc unum esse qui nullius eget, quia ab ipso sunt omnia, et per hoc consilium ejus a nullo nec metitur, nec comprehenditur, (0108D)quia inferiora superioris sensum capere non possunt. Denique Judaeis non credentibus impossibile videbatur, consilium et voluntatem Dei esse ad redemptionem gentium. Simili modo et gentibus arduum et incredulum Judaeos, qui non crediderunt, Salvatore posse converti, et credere ut salvarentur. Aut quis consiliarius ejus fuit? Hoc est, quasi minus ipse consilio sufficiens, indigeret alterius, sed consilii participem nullum quidem inter creaturas esse pronuntiat: consilium vero sapienti necessarium in sapientia sua est, qui est Christus, et in sanctitate est Spiritus sanctus. Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Nemo enim aliquid factori suo prior contulit, quippe cum etiam hoc ipsum unusquisque (0109A)a Conditore suscepit. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Vides quomodo in ultimo ostendit quod in omnibus quae supra dixerat segregaverit mysterium Trinitatis, nam cum dixit: Altitudo divitiarum, Patrem ex quo omnia dicit esse, significat: et sapientiae altitudinem, Spiritum sanctum, qui etiam alta Dei novit et declarat. Verumtamen quod dicit, ex ipso, hoc ipsum quod sumus indicat; per ipsum autem, quod per ejus providentiam dispensamur in vita; in ipso vero, quod perfectio omnium, et finis in ipso erit, tunc cum Deus erit omnia in omnibus. Ab ipso omnis creatura accipit initium, et per ipsum regitur, et in ipso omnia concluduntur, nec ipse continetur ab ullo. In saecula. Propter hoc quod perfectio omnium non intra (0109B)unum saeculum concluditur, sed in multa protenditur. Amen. Ut intelligamus per illum ad istam beatitudinem veniendum, de qua scriptum est in Apocalypsi.

CAPUT XII. Obsecro itaque, fratres, per misericordiam Dei. Non per salutem illorum, neque per Christum obsecrat, quamvis misericordia Dei in Christo sit, tamen per misericordiam Dei orat illos, per quam ex mortuis vivere coeperunt, ut memores ejus sollicite agant circa obsequium ejus a quo illis data est, per quem ex impiis gratis justificati sunt. Cum per omnem textum Epistolae in superioribus docuisset Apostolus quomodo a Judaeis ad gentes, a circumcisione ad fidem, a littera ad spiritum, ab umbra ad veritatem, (0109C)ab observantia carnali ad observantiam spiritualem religionis summa translata sit, et haec ita ad futura propheticis vocibus ostendisset designata: jam nunc spiritualis hujus observantiae, ad quam cultus Dei ritum docuit esse translatum, aggreditur mores et instituta sancire, et ait: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei. Et haec doceo, non quasi imperans: nihil enim proficit legis imperium, sed quasi qui officium suscepimus reconciliando vos Deo. Quid est autem quod vos obsecro? Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem; non animalium, sicut in veteri lege, quae tamen, licet in figura fierent, immaculata offerebant et viva. Rationabile obsequium vestrum. Omne opus bonum tunc placet Deo, si rationabiliter fiat: nam (0109D)alias mercede privatur: ut pote si quis hominum causa jejunet, bonum obsequium insipienter facit. Obsequium hic cultum dicit, qui cultus, quoniam dudum in corporibus multorum pecorum consistebat, nunc, inquit, in corpore rationabilis hominis offeratur, et corpora magis vestra quam pecorum fiant sacrificium Deo. Pro viribus autem explanare tentabimus quomodo unusquisque rationabili obsequio cultus Dei exhibeatur. Si superbiam corporis sui vincat, immolat vitulum; si iracundiam superet, arietem jugulat; si libidinem vincat, holocaustum offert hircum; si vagos et lubricos cogitationum resecet volatus, columbas et turtures immolaverit. Nune autem Paulus obsecrat in Christo credentes, ut (0110A)corpora sua exhibeant hostiam viventem, sanctam, placentem Deo. Viventem dicit hostiam, quae vitam, hoc est Christum, in se gerit; sanctam dicit, in qua Spiritus sanctus habitat, ut Apostolus dicit: An nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis? Placentem Deo, ut pote a peccatis et vitiis separatam. Haec autem omnia rationabilis est cultus Dei. Potest enim pro tali cultu reddi ratio, et ostendi quia dignum est Deo tales hostias immolare: arietes autem, et hircos, et vitulos immortali et incorporeo Deo offerri, nulla ratio honesta sinit. Et nolite conformari huic saeculo. In quo ostendit esse quamdam formam hujus saeculi, et aliam esse saeculi futuri. Vide ergo ne forte cum venit ira in cor tuum, conformem te faciat huic saeculo. (0110B)Similiter autem et concupiscentia mala, et avaritia, caeteraque quibus praesens saeculum delectatur, formam tibi saeculi praesentis imponant. Si vero e contrario mansuetudo, patientia, lenitas, continentia, fides, veritas caeteraeque virtutes habitent in sensu tuo, conformem te futuri saeculi facient, et ita pulchram animae tuae speciem reddent, ut Verbum Dei quo despondet eam sibi in misericordia et fide, dicat ad eam: Tota es formosa, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV). Sed reformamini in novitate sensus vestri. Renovatur autem sensus noster per exercitia sapientiae, et meditationem Verbi Dei, et legis ejus intelligentiam spiritalem, et quanto quis quotidie ex Scripturarum proficit lectione, quantoque altius intellectus ejus accedit, tanto novior semper (0110C)efficitur. Quod bonum, et placitum, et perfectum. Hoc est, quod bonum sit, et melius, et optimum, verbi causa: Bonum conjugium, melius autem continentia, optimum virginitas. Dico enim per gratiam, quae data est mihi. Prohibitus humana sapientia, quae praeter legem est, non sensu proprio loqui se dicit, sed auctoritate gratiae spiritualis. Haec gratia peritia intelligitur doctrinae Dominicae, per quam humilitati studendum tradit. Videndum est quia Paulus, sicut et alias dicit, non in suasoriis sapientiae carnalis verbis, sed per gratiam quae sibi data est, loquitur. Est enim multa differentia per gratiam loquentis, et per humanam sapientiam. Denique compertum est, nonnullos eloquentes et eruditos viros, cum multa in Ecclesiis dixerint, et ingentem (0110D)plausum laudis acceperint, neminem tamen auditorum ex his quae dicta sunt, compunctionem cordis accipere, nec proficere ad fidem, nec ad timorem Dei incitari: saepe autem viros non magnae eloquentiae, nec compositioni sermonis studentes, verbis simplicibus et incompositis multos infidelium convertere. Denique scriptum est quia et Joseph invenit gratiam in conspectu principis carceris, et Esther invenit gratiam apud regem. Reperimus autem nos in quodam secretiore libello Scripturarum, quasi angelum quemdam gratiae, qui etiam vocabulum ex gratia traheret? Anachel enim dicitur, quod interpretatur gratia Dei. Hoc ergo Scriptura illa continet quod missus esset a Domino iste angelus ad Esther, ut ei (0111A)gratiam daret apud regem. Videamus quid est quod per gratiam quae data est sibi Apostolus dicit: Omnibus qui sunt inter vos, non plus, inquit, sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Videtur adhuc ad superbientes ramos oleastri, et insultantes ramis qui de bona oliva defracti sunt, etiam hunc aptare sermonem, et dicere eis: Non debere plus, hoc est, superbe sapere. Ego autem dico quia et haeretici plus sapiunt de Christo quam oportet sapere, qui negant eum in carne venisse, et natum esse ex Virgine, sed coeleste ei corpus assignant. Plus vult sapere qui illa scrutatur quae lex non dicit; unde et Salomon ait: Altiora te ne scruteris, et majora te ne quaesieris, sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper (Eccl. III). Aperte ostendit hoc (0111B)nos debere sapere, quod justitiae terminos non egrediatur, sed sapere, inquit, ad sobrietatem, quod in Graeco dicitur σωφροσύνη,, in nostris codicibus, hoc est, in Scripturis divinis, sobrietas a majoribus interpretatum est: ab aliis tamen eruditis viris temperantia ponitur. Sapere ergo ad temperantiam, hoc est, ut in omnibus, vel quae agimus, vel loquimur, vel sentimus, temperantiam teneamus. Et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Mensuram fidei, virtutum intelligenda est gratia, quam non nisi fideles accipiunt. Sicut divisit Deus mensuram fidei, hoc est, ut sciat unusquisque et intelligat quae in eo sit mensura gratiae Dei, quam consequi meruit per fidem. Interdum enim accepit quis a Deo ut sapiat in opere charitatis, aut ut sapiat in officio visitandi, (0111C)aut erga viduarum et pupillorum defensionem, aut erga hospitalitatis sollicitudinem: haec ergo singula divisit unicuique Deus secundum mensuram fidei: sed si is qui accipit gratiam ut denuo alicui horum sapere velit, et non intelligat mensuram gratiae sibi datae, sed velit sapere de sapientia Dei, de verbo doctrinae, de profundioris scientiae ratione, in quo gratiam non accepit, et non tam discere velit quam docere quae nescit, iste cum minus sapiat, plus vult sapere quam oportet: non enim sapit ad temperantiam, ut custodiat unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Verum, ut evidentius adhuc de iis Apostolus assignaret, introducit exemplum, dicens: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus. Per comparationem corporis eos ad concordiam cohortatur, (0111D)ne vel hinc moveantur, quia dona accipere diversa, et omnia habere singuli non poterant, ne superbirent nullius egentes, nec omnes eadem, ut corporis Christi nobis similitudo demonstretur. Membra autem omnia non eumdem actum habent. Non enim potest oculus audire, nec auris videre, etc. Sic singuli alter alterius membra. Ut praestando alterutrum quod habemus, magis ac magis charitas confirmetur, ordinatissime per haec componens omne corpus Ecclesiae: ut sicut proprios actus habent, et officiis suis unumquodque deservit, nec tamen possibile est ut non consensu mutuo sibi invicem cedant; ita, inquit, et in Ecclesia, quae est corpus Christi, diversos singuli habemus actus, verbi gratia: alius omne (0112A)studium erga sapientiam Dei et doctrinam verbi adhibet, et in meditatione legis divinae die ac nocte persistit, et est magni hujus corporis oculus; alius erga ministerium fratrum et indigentium curam et est sancti corporis ejus manus; alius studiosus auditor est verbi, et auris est corporis: alius ad videndos decumbentes et requirendos tribulantes, et positos in necessitanbus eruendos est impiger, qui pes sine dubio ecclesiastici appellatur corporis: et ita invenies unumquemque propensius erga unum aliquod officium et specialius operam dare, caetera vero sequentia habere. Quomodo autem corpus istud in Christo sit, id est, in veritate, et sapientia, et justitia, et sanctificatione, quae omnia Christus est, saepe jam diximus. Habentes autem donationes diversas. (0112B)Cum dixisset singulos quosque credentium membra esse unius corporis Christi, nunc quasi diversorum membrorum diversitatem operis enumerat, et verbi causa, velut oculorum, ita menti, quae est interior oculus, prophetiae assignat officium, et alii tanquam manui ministerium ascribit, et alii tanquam linguae doctrinam tribuit, similiter etiam caetera secundum rationem mensurae fidei. Nunc autem illa officia deputata membris merito fidei enumerat, ut quod viderit membrorum, quod sibi deputatum officium est, non perstrepat alteri, cui videt aliud traditum, sed congaudeat ut corpus Ecclesiae sit perfectum. Sive prophetiam secundum rationem fidei. A prophetia incipit, quae prima probatio est, rationabilem esse fidem nostram; denique credentes accepto spiritu prophetabant (0112C)pro modo capientis, hoc est, causa quantum exigit propter quam datur. Prophetia intelligenda est, quam docet Paulus, non illa per quam dicitur, Haec dicit Dominus. Sive ministerium in ministrando, hoc est, ministerium sacerdotale, vel diaconatus officii ministratio. Possumus haec omnia ad illam regulam revocare, quae superius est dicta, hoc est, non plus sapere quam oportet sapere, ut verbi causa dicamus: non debere eum qui ministrat in ministrando plus sapere quam oportet sapere; et qui docet, in doctrina non plus sapere quam oportet sapere: multi enim accepto ministerio vel accepta doctrina plus sapuerunt quam oportuit sapere, et elati in arrogantiam, vel in delicias resoluti praecipites corruerunt. Sive qui docet, in doctrina? Similiter dicitur (0112D)adjuvari doctorem in doctrina, ut in quantum fides ejus est ad docendum, in tantum inspiretur ad tradendam doctrinam coelestem. Sive qui exhortatur in exhortando. Qui docet major est eo qui exhortatur: exhortari enim possunt etiam minus periti, lacessit enim fratres ad bonum aut incredulos ad fidem. Qui tribuit in simplicitate. Qui tribuit indigentibus et praestat, oportet, inquit, ut in simplicitate cordis hoc faciat, hoc est, ne videatur quidem benefacere indigentibus, corde vero laudem quaerat ab hominibus. Non ergo simplicitas est, si aliud agi videatur in manibus, et aliud quaeratur in corde. Qui praeest in sollicitudine. Qui praeest in Ecclesia vel fratribus, debet esse sollicitus, non de saecularibus, (0113A)sed de Ecclesiae necessitatibus: qui Ecclesiae praesunt, recipiant sollicitudinem, qualem Apostolus dicit: Concursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. II.) Qui miseretur in hilaritate. Videtur fortassis unum atque idem esse, quod supra diximus, qui distribuit in simplicitate, et hic qui miseretur in hilaritate, sed mihi videtur unum fortasse opus esse, non tamen et operis ipsius unum effectum: aliud est enim dare indigenti, et aliud est affectu misericordiae cum indigente partiri in hilaritate: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Dilectio sine simulatione. Tota puritas debet esse in Christiano, sicut Deus pura lux est: fingere enim servorum est; ut diligamus (0113B)non lingua tantum, sed opere et veritate, ita ut etiam, si necesse fuerit, pro nobis invicem moriamur. Adhaerentes bono. Non magnum dicit vitare malum, nisi adhaereat quis bono: nec benignum esse fraternitatis amorem, si non mutuis se obsequiis praevenerint. Observandum etiam hoc quod sicut in aliis dicit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI), ita et hic dicit, adhaerentes bono, sine dubio ut contingat nobis unum esse cum bono, Charitate fraterna invicem benigni. Ita vos diligite, quasi ex una matre generati. Honore mutuo praevenientes. Hoc est, quod et Dominus docuit, cum notaret Scribas et Pharisaeos, prima sibi loca in conviviis vindicantes, ut cum vocatus fueris tu ad coenam, in novissimo loco recumbas (Luc. XIV). Sollicitudine impigri. Ne per (0113C)saeculi sollicitudinem pigri in Dei opere efficiamini vel inertes. Spiritu ferventes. Quia frigidos Dominus non amat, et in tepidis nauseatur. Tunc plane spiritu fervemus, si saeculo frigeamus. Domino servientes. Non saeculo, nec vitiis, sed omnia propter Dominum facientes. Spe gaudentes. Spe gaudet, qui non respicit ea quae videntur, sed ea quae non videntur exspectat, et qui scit quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Orationi instantes. In quo enim non sufficit humana fragilitas, auxilium Dei orationibus implorandum est. Necessitatibus sanctorum communicantes. Manifestum est quia qui preces suas exaudiri vult, aemulus debet esse vitae sanctorum, ut hoc sit memorem esse et communicatorem, (0113D)imitari actus illorum. Aliter, memores sanctorum communicantes: hoc est ministrantes eis qui, propter Christum omnia contemnentes, alienis ad tempus indigent ministeriis. Hospitalitatem sectantes. Non illud solum ostendit ut venientem ad nos hospitem suscipiamus, sed et quaeramus et solliciti simus, et sectemur, ac persequamur ubique hospites, ne ubi forte in plateis sedeant, ne extra tectum lateant. Recordare Lot, et invenies quod non illum hospites, sed ipse quaesierit hospites, et hoc erat hospitalitatem sectari. Benedicite persequentibus vos. Sermo benedictionis in Scripturis diverse invenitur, nam et benedicere inter homines vel caetera quae creaverit invenitur Deus, et homines vel (0114A)caeterae creaturae Deum benedicere jubentur: sed Dei quidem benedictio aliquid muneris semper his qui ab eo benedicuntur impertit. Homines vero Deum benedicere, pro eo quod est laudare et gratias referre dicuntur. Sed in hoc prohibet Apostolus, ne pro maledictis maledicta reddamus, sed faciamus quod ipse de semetipso scribit, ubi dicit: Maledicimur et benedicimus (I Cor. IV). Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus. Non cum illis qui flent mortuos suos jubemur, aut qui flent damna saecularia, scientes quia hujus saeculi tristitia mortem operatur; non sunt ergo lacrymae cum talibus, sed cum illis flendum est, de quibus dicit Dominus: Beati qui flent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Gaudete cum gaudentibus, id est, gaudio spirituali, in bono proximi, (0114B)et in conversatione ejus ad Deum. Id ipsum invicem de vobis sentientes. Sermo iste non natura sui, sed interpretatione obscurus factus est: hoc est enim quod dicit, ut ita de fratre sentiamus, ut de nobis ipsis, et ita velimus proximo, sicut et nobis volumus, ut Dominus in Evangelio dixit: Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII). Id ipsum, id est, compati in fratris tribulatione. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Alta sapere, superbe sapere est, ut elatio sit in animo ut praesumens forte de incolumitate actus sui, non condoleat fratri, sed exprobret peccatum, quod denotat Dominus dicens: Ejice trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Luc. VI); ipsa enim elatio peccatum est. Sed (0114C)humilibus consentientes, id est, ut deposita superbia alienam causam suam faciat, et suam alienam. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Hoc in Isaia scriptum est (Cap. V), quod hic Apostolus quasi suum ponit: Nolite in humana sapientia gloriari, sed stulti estote saeculo, ut Domino sitis sapientes, sicut scriptum est: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII). Qui sibi prudens videtur, hic cum arrogantia stultus est: nec potest veram Dei sapientiam scire, qui suam stultitiam quasi sapientiam colit. Ergo qui apud seipsum sapiens est, non potest esse sapiens apud Deum. Nulli malum pro malo reddentes. Si malum inferre peccatum est, et reddere malum, non ut quibusdam videtur justum est, sed simile peccatum est, et ut ego arbitror (0114D)etiam gravius: nam ille qui malum prior intulit, non sentit malum esse quod fecerat; qui autem reddit malum, eo ipso quod ad ulciscendum motus est, confessus est sensisse se malum esse quod reddidit. Nemini malum pro malo reddentes. Hoc est quod dicit Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, etc. Mandatum enim in lege erat: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Haec quantum videtur justitia est, sed ut abundet justitia Christianorum, docentur non reddere malum pro malo, ut perfecti esse possint. Providentes bona. Providere est futura ante oculos habere, ut ea gerantur quae possint, postquam facta fuerint, in reprehensionem (0115A)non venire, sed magis laudi esse, sive apud Deum, sive apud homines, ne quis existimet quia apud Deum illicita non displicent, idcirco non curandum, si fratri scandalo sint. Hoc ergo praemonet, quia illud fieri debet quod et Deo non displicet, et fratri scandalum non sit. Coram hominibus providet quis bona, ut non placeat singulorum vel vitiis, vel moribus, alioquin contraria erit illa Apostoli sententia quae dicit: Ego si hominibus placere vetlem, Christi servus non essem (Gal. I). Si fieri potest quod ex vobis est, etc. Quod vestrum est, vos cum omnibus pacem habetote, et dicite cum Propheta: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus (Psal. CIX). Optantes conversionem eorum atque salutem, sicut in vobis est ut fieri possit. Quomodo potest fieri ut (0115B)pacem cum omnibus habeamus? et quid faciemus de Scriptura quae dicit: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX). Ideo ergo bene Apostolus addit, quod ex vobis est, hoc est proposito vestro et fidei vestrae convenit: cum malis enim habere pacem et societatem, fidei vestrae proposito fideique convenit. Quamvis et alio in loco possit haberi distinctio: aliud est enim crimina amare, aliud homines diligere: Qui homines, creaturam Dei diligit; qui crimina diligit, diaboli sectatur inventa. Qui ergo perfecti sunt, hoc ipsum quo oderunt crimina, homines amant, et odio habentes in eis illud quod peccant, illud quod Deus creavit amare non desinunt. Non vosmetipsos vindicantes, sed date locum irae. (0115C)Aut a fugiendo, aut a permittendo noceri, hi qui seipsos mox vindicant quomodo locum dant irae? Verbi causa: manum manui non referunt, aut convicio convicium reddunt, irae illius qui fecit injuriam, pertranseundi et evanescendi locum dederunt: nemo enim ita rabidus invenietur qui, illata injuria, si invicem non recipiat, iterum saeviat, sed quasi effuso ac digesto furore necessario mitescat. Est ergo grande lucrum, ubi et multitudo compescitur peccatorum, et injuriam passi patientia probabilis apud Deum. Est autem et hoc modo irae locum dare, pro his quae inferentur injuriis, quod hi qui peccant secundum Pauli sententiam, iram sibi thesaurizant in die irae, tunc reddet Deus unicuique secundum opera sua. Si esurierit inimicus (0115D)tuus, ciba illum. Noli illi negare quod Deus nulli negat, quamvis sit blasphemus et impius. Non solum vindictam Deo reservari debere ostendit, sed et beneficia dare inimicis. Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus. Fortassis isti carbones ignis qui congregantur super caput inimici, in adjutorium ipsius congregantur. Potest enim fieri ut animus ferus ac barbarus inimici, si beneficium nostrum sentiat, si humanitatem, si affectum, si pietatem videat, compunctionem cordis capiat, commissi poenitudinem gerat: et hoc ipso ignis in eo quidam succendatur, qui eum pro commissi conscientia torqueat et adurat, et isti erunt carbones ignis, qui super caput ejus ex nostra misericordia, (0116A)et pietatis opere congregantur. Aliter, si inimicus bona pro malis recipiens, nulla malitiae suae poenitentia movetur, ipse sibi thesaurizat iram. Caput vero principale cordis appellatur, et merito caput dicitur, cujus intellectu et prudentia membra reguntur universa. Noli vinci a malo, sed vince in bono matum. Vincitur a malo, qui a malis provocatus reddit malum. Bono autem vincit malum, qui acceptis malis restituit bona. Certum est enim hanc esse mali naturam, ut ex similibus sui augeatur et crescat, sicut ignis, si ei ignem jungas; sicut noctis tenebris si aeris nubilum sociatur. Bonum vero si adhibeas, exterminatur malum. Contraria namque contrariis perimuntur, sicut per aquam ignis exstinguitur, per lucem tenebrae fugantur.(0116B) CAPUT XIII. Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote. Omnis haec causa adversus illos prolata est qui se putabant ita debere libertate Christiana uti ut nulli honorem deferrent aut tributa dependerent. Quocunque ergo modo eos humiliare desiderat, ne forte propter superbiam magis quam propter Deum contumeliam patiantur. Ideoque docet illos humilitate tempus redimere. Non enim est potestas, nisi a Deo. Quid, et illa potestas, quae servos Dei persequitur, fidem impugnat, religionem subvertit, a Deo est? Ad quod respondendum quod etiam talis potestas a Deo data est, ad vindictam quidem malorum, laudem vero bonorum. Itaque qui resistit potestati. Non hic de illis potestatibus dicit, quae persecutiones (0116C)inferunt fidei: ibi enim dicendum: Deo obtemperare magis oportet quam hominibus (Act. V), sed de istis communibus dicit quae non sunt timori boni operis, sed mali, quibus utique qui resistit, sibi damnationem pro gestorum suorum qualitate conquirit. Nam qui principantur non sunt timori boni operis, sed mali. Malus debet timere potestatem: nam bonus non habet quod timeat, quia si juste occidatur, gloriatur. Vis autem non timere potestatem, hoc est, accipe consilium meum, et nunquam timebis. Quod autem dicit de potestate: Fac quod bonum est? In die judicii, et habebis laudem ex ea, altius mihi requirendum videtur: non enim consuetudo est potestatibus saeculi laudari hos qui non fuerint criminosi; nam peccantes quidem puniunt, nec peccantes vero (0116D)collaudare eis mos est nullus. Ergo sciens Paulus quod omnes qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur, unumquemque enim in judicio illa lex sine dubio arguet secundum quam vixit. Ostendimus autem Spiritum sanctum in multis humanae legi locum dedisse. Certum enim est quia in die judicii habebit etiam ex ipsis legibus laudem apud Deum is qui nihil contra statuta commiserit, cum ei dicetur: Euge, serve fidelis, intra in gaudium domini tui. Et habebis laudem ex illa. Laus ex potestate tunc fit, cum quis innocens invenitur. Si autem malum feceris time. Nam in te habet officium si peccaveris, nec tibi proficit ad mercedem, sive sacerdotes portant gladium spiritualem, sicut Petrus (0117A)percussit Ananiam, et Paulus Magum. Dei enim minister est tibi in bonum. Quia pro tua sollicitus est quiete, quoniam futurum judicium Deus statuit, et nullum perire vult in hoc saeculo, rectores ordinavit, ut terrore interposito hominibus velut paedagogi sint erudientes illos, quos servent, ne in poenam futuri judicii incidant. Ideoque subditi estote non solum propter iram. Recte dixit iram, id est, ultionem praesentem: ira enim judicium parit, sed et propter judicium futurum, ubi accusante conscientia punientur. Ob hoc mihi videtur dicere: Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram, verum etiam propter conscientiam. Conscientiae quoque quis subditur, cum habet in se quo accusetur a conscientia. His ergo etiam tributa pendimus, dum adhuc (0117B)secundum carnem vivimus, et quae carnis sunt cogitamus: nam si vineam Domini colamus, et vitam veram, quae est Christus, exerceamus in nobis, de ista vinea non ministris saeculi tributa pendimus, sed ipsi Domino fructus in tempore reddimus, secundum quod ipse Salvator in Evangelio dicit: Quia colonis malis vineam tulit, et dabit eam aliis colonis, qui reddent ei fructus in tempore suo (Luc. XX). Reddite ergo omnibus debita. Potest etiam eleemosyna debitum appellari, dicente Scriptura: Inclina pauperi aurem tuam, et redde debitum tuum. Cui tributum, tributum, hoc est, reddite tributum, cui reddendum est tributum. Tributum est quod manu tribuitur. Vectigal autem quod vehiculis vehitur. Primum ea quae sunt potestatis (0117C)regiae debite exsolvi jubet, quia major his necessitas est. Cui timorem, timorem. Potestati timorem exhibendum dicit, quia timor prohibet peccatum, deinde Domino, parenti terreno, ut gratias agat, a filio, a servo Christiano. Cui honorem, honorem. Potest hic honor circa eos esse qui sublimes videntur in mundo, ut videntes humilitatem servorum, Christum laudent potius quam vituperent doctrinam evangelicam. Nemini quidquam debeatis. Hic incipit praedicare charitatem. Pacem vult fieri, si potest, cum omnibus, dilectionem vero cum fratribus, et hic tamen honore servato. Idcirco autem debitores dicit, quia homini qui dignus est honore sive praesenti sive futuro, dignum est et justum inclinari. (0117D)Illi enim quis inclinatur, a quo honorem accipit, idcirco debitor dicitur: si enim non hoc feceris principi tuo, superbies: aut enim merito quis, aut aetate honorandus est. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Legem datam a Moyse implebit, qui proximum diligit; nam novae legis mandatum est etiam inimicos diligendos; aliter secundum parabolam Domini sine discretione cunctis misericordiam fieri jubentem, omnis homo proximus censendus est. Quomodo possit quis legem in uno sermone complere plenissimam reddit rationem, dicens: Dilectio proximi malum non operatur: et ideo plenitudo legis est dilectio. Ponit enim per singula mandata legis dilectionem, et vide quam facile cuncta complentur. Nunquid enim qui diligit proximum (0118A)occidere eum potest? non etiam. Et iterum, nunquid qui proximum suum diligit, in uxorem ejus adulterium committit? Nunquam profecto. Sic et in caeteris. Hoc ipsum intelligendum est hoc verbo restauratur: quia in proximi dilectione omnis justitia recapitulatur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Hoc in Levitico (Cap. XVI) scriptum est. Et hoc scientes tempus. Haeret cum superioribus, ubi dixit: Subditi estote. Quoniam hora est jam nos de somno surgere. Ut ad perfectiora tendatis: non enim debetis semper parvuli et lactentes esse. Ergo de somno inertiae et ignorantiae consurgite, jam enim scientia lucet. Nunc enim propior est salus nostra, quam cum credidimus. Quotidie propior est nostra salus, sicut et Dominus cum consummationis saeculi (0118B)signa distingueret, dixit: Cum audieritis haec omnia, allevate capita vestra, quoniam appropiat redemptio vestra (Luc. XII). Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Comparat diei scientiam, et ignorantiam nocti. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Cum ignorantia abjiciamus simul et opera ignorantiae, et arma lucis, hoc est, opera luminis induamus; qui enim male agit, odit lucem: qui vero veritatem facit, venit ad lucem. Tenebrarum sunt opera vitia carnis, arma vero lucis gesta sunt bona. Boni ergo actus arma lucis sunt; impugnant enim tenebras, quae sunt vitia carnis. Quae sint autem opera tenebrarum quae abjicienda sint, consequenter enumerat et dicit: Non in comessationibus. Comessationes autem, sicut inhonesta et (0118C)luxuriosa convivia, quibus necessario comes est turpissima temulentia, et quid aliud subsequitur, nisi cubilia et impudicitiae. Non in contentione et aemulatione. Recte ab his coerceri monet, quia omnis contentio et zelus inimicitiam parit: haec enim omnia tenebras vocat, quae ad lucis praemia pervenire non possunt

Sed induite vos Dominum Jesum Christum. Frequenter diximus, Christum sapientiam esse, et justitiam, et sanctificationem, et veritatem, et omnes simul virtutes, quas utique qui assumpserit, Christum dicitur induisse. Si enim haec omnia Christus, necessario qui haec habet, habet et Christum: qui autem haec habet, carnis curam in concupiscentiis non facit: Et carnis curam ne feceritis in decideriis. (0118D)Sic Salomon ait: Post concupiscentias tuas ne eas. In hoc necessaria non prohibuit sed concupiscentias resecavit.

CAPUT XIV. Infirmum autem in fide accipite. Hoc est, Judaeum, nuper in Christum credentem nequaquam offendite, sed adjuvate, ut arundinem quassatam non confringatis (Matth. XXI). Non in disceptatione. Ne dixeritis ei, vel ne imputetis, quod non oporteat fieri quae carnaliter observat; nam quo pacto ausi sumus ferre sententiam de alterius corde quod non videmus? Qui autem infirmus est, olus manducet. Hinc probatur, quia non de Judaeis, ut quidam putant, sed de abstinentibus dicat; non enim carnes secundum (0119A)legem mundas, sed sola olera manducabant. Qui manducat, non manducantem ne spernat. Habebant inter se scandala: illi illos quasi carnales judicabant, et illi illos tanquam stultos irridebant, et superstitiosos putabant. Deus enim illum assumpsit. Hoc est, ita illum Deus vocavit in unitatem fidei, sicut et te. Tu quis es qui judicas? Cujus auctoritatis es, ut judices eum quem non judicat lex? Unde Jacobus ait: Qui judicat fratrem judicat legem, scilicet sapientiorem se judicat lege. Caeterum ipse Paulus contra mandatum facientes judicavit, et aliis judicandi tribuit facultatem. Suo Domino stat aut cadit. Hoc est, sive vivit, sive moritur, quia et ille propter Deum abstinet, et ille secundum Deum non abstinet. Stabit autem, potens est enim Deus statuere (0119B)illum. Qui tres pueros leguminibus pastos meliores apparere fecit quam illos qui de mensa regis edebant, potest et illos facere diutius in corpore stare vel statuere, hoc est, in fide robusta ponere. Nam alius judicat diem inter diem. Subaudis jejunare, hoc est, modicum edere. Judaei in escis diem inter diem judicare non poterant. Ergo de jejunio et abstinentia dicit, quae non sunt sub certo modo legis redacta: unusquisque tantum faciat quantum potest, et quantum mercedis habere voluerit. Unde sequitur, ut unusquisque id faciat in tali causa duntaxat, quod melius judicaverit. Et qui manducat, Domino manducat. Quia propter Deum manducat, ut praedicando evangelium possit habere virtutem, per quam conversi gratias referant Deo, non suae gulae (0119C)studens, sed aliorum saluti. Eo qui non manducat, Domino non manducat. Quia per exemplum illius multi salvantur. Et gratias agit Deo, hoc est, non solum labiis, sed exemplis et operibus. Nemo, fidelium sibi vivit, et nemo sibi moritur. Quia Christus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed illi. Cavendum est autem, ne nos e contrario aut nobis vivamus manducando, aut propter homines moriamur jejunando. In hoc enim vixit Christus et mortuus est. Adventus Christi et vivos inveniet, et mortuos suscitabit, quoniam vivis ostendit viam salutis, et se obtulit pro eis, mortuos vero liberavit de inferno, tam vivorum quam mortuorum dominatur; ex perditis enim iterum reformavit sibi illos in servos. Puto quod duobus modis constat in (0119D)omnem creaturam Christi dominatio: uno quo vi majestatis et necessitate potentiae dominatur; altero, quo rationabilis spiritus exspectat, ut sponte veniat, ut voluntate et non necessitate bonum quaerat, et docendo magis quam imperando, invitando potius quam extorquendo persuadeat. Inde denique usque ad mortem dignatur volentibus peccato et vitiis immori, derelinquere exemplum, et propter hoc in praesenti loco Apostolus dicit idcirco eum mortuum esse et vixisse, ut et vivorum, et mortuorum dominetur: vivorum profecto illorum, qui resurrectionis ejus exemplo novam et coelestem in terris exigunt vitam; mortuorum illorum, sine dubio, qui mortificationem Christi in corpore circumferunt, et mortificant (0120A)membra sua quae sunt super terram.

Tu autem quid judicas fratrem tuum? Docet non oportere in hac re judicare, quia nec continetur in lege; propterea Deum judicem exspectemus. Et confitebitur omnis lingua Deo. Hoc est, tria genera filiorum Noe, de Sem enim 27, de Cham 22, de Japheth 22 linguae, hoc est 72 natae sunt. Sed in hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandulum. Hoc est, ut non carnem manducetis coram abstinente quolibet, vel coram infirmo Judaeo in fide. Nam si propter escam frater tuus contristatur. Non dixit, propter jejunium; sed ne illum qui aut infirmatur, aut abstinet, tuo exemplo provoces aut compellas.

Jam non secundum charitatem ambulas. Quia invitus (0120B)manducat, quod illi non expedit. Etiam non diligis proximum sicut te, si non illius utilitatem cogitas quasi tuam. Noli cibo tuo illum perdere. Non dixit abstinentia tua, sicut quidam volunt. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Bonum, hoc est, libertas, quam habemus in Domino, ut omnia nobis munda sint; non ea ita debemus uti, ut videamur propter gulam et epulas ambulasse. Bonum nostrum, hoc est, doctrina Dominica, cum sit bona et salutaris, non debet blasphemari per rem fragilem: blasphematur autem, cum dubitatur de Dei creatura. Non est enim regnum Dei esca et potus. Hoc est, non propter escam justificamur, etc. Sed et hoc notandum, quia non dixerit jejunium et sobrietas non est regnum Dei, sed esca et potus. Sed justitia et pax et (0120C)gaudium in Spiritu sancto. Quae per abstinentiam facilius custoditur. Ubi vero justitia, sicut se proximum diligendo, ibi et pax: et ubi pax, ibi et gaudium spirituale, quia ex dissensione semper tristitia et molestia generantur. Itaque quae pacis sunt sectemur. Hoc est, ut non invicem de hujusmodi judicemus. Et quae aedificationis sunt invicem custodiamus. Hoc est, quae fratrem non offendunt, aedificat autem abstinentia. Noli propter escam destruere opus Dei. Hominem scilicet creatum a Deo. Omnia quidem sunt munda. Repetit quod superius dixerat, ne creaturam damnare videatur. Bonum enim est non manducare carnem, et non bibere vinum. Exponit quid sit per quod offendi dicebat infirmum: offenditur sensu, scandalizatur fide, quae est offensio major. Aut infirmatur. (0120D)Scilicet pudicitia; vinum enim et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes (Eccl. XIX). Quod autem dixit: Habes penes teipsum. Jactantiam resecat, ne magis in ostentatione sit, quam virtute quod credimus, vel quod non mordet conscientiam in eo quod facit. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Hoc est, qui non suam firmitatem probando se considerat, sed alterius infirmi salutem. Qui autem discernit: Si manducaverit damnatus est. Id est, qui se ita dijudicat: idipsum est enim discretio et judicium, quia et judicium discernendo fit, et discretio judicando; vel, discernit credens malum esse illud, vel illud manducare, et tamen manducat contra fidem suam, jam damnatus est.(0121A) Quia non ex fide. Quae per charitatem operatur; quidquid enim alium destruit, ex fide non est, et idcirco peccatum est.

CAPUT XV. Et non nobis placere. Id est, ut propria commoda quaerentes, nostram faciamus voluntatem.

Ad bonam aedificationem. Ostendit modum placendi et causam, ne ad vanam gloriam placeamus. Simul et cum dicit: Bonam aedificationem, esse ostendit et malam, ut est illud: Aedificabitur ad manducandum idolothyta

Etenim Christus non sibi placuit. Ideo vos qui membra Christi estis, non debetis placere vobismetipsis. Imitator et discipulus Christi non quaerit suum commodum: ille enim ob aliorum salutem etiam (0121B)mortuus est, et improperia amarissima supportavit dicentium: Vah! qui destruebas templum Dei, etc. (Marc. XXV). Quod si requiras cur exemplum, quod e psalmo protulit, ita habeat, quasi improperia, quae improperantur Deo, ceciderint super Christum (Psal. LXVIII), ita possumus explanare, quod sicut dixit: Qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X), ita et hoc accipi potest: Quia qui mihi improperat, improperat ei qui misit me.

Ut per patientiam et consolationem Scripturarum. Per Scripturarum consolationem et solatia, spem futurorum patientissimi exspectamus, sicut scriptum est: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est in illis scandalum (Psal. CXVIII). Hoc est, qui consolatione legis utuntur, moveri nulla tentatione possunt, (0121C)ut per exempla patientiae et consolationis eorum quae scripta sunt, speremus consolationem et in praesentibus, et sicut Lazarus in futuro. Magni etenim causa solatii est, si quod nos patimur, Dominum nostrum et sanctos ejus sciamus esse perpessos. Item et consolationem Scripturarum, id est, ut ipsa exhortatione proficiamus ad spem, non diffidentes de promissis, si adhuc tardent. Spem habeamus. Id est, promissionis, ut spes praemii solatium sit laboris.

Secundum Jesum Christum. Ut unusquisque quaerat alterius salutem quasi suam, sicut Christus sua morte omnes salvavit a morte. In uno ore honorificetis Deum. Unum os dicitur, ubi unus atque idem per diversorum ora sensus et sermo procedit. Propter (0121D)quod suscipite invicem. Propter honorem Dei invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi: qui nos suscepit in se, cum essemus impii, quanto ergo magis nos invicem, ut similes nostri sustinere debemus! Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis. Iterum utrumque populum ad unitatem hortatur. Consentio vobis, o Judaei, quia Christus vobis promissus, ad vos venerit primum, et Gentes propter misericordiam Dei vocatae sunt, tamen unum estis corpus effecti: Non enim venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis. Ad confirmandas promissiones patrum. Ut videlicet impleret quod promisit patribus; Cui plus dimittitur, plus diligit. Sicut (0122A)scriptum est: Propter hoc confitebor tibi in gentibus, Domine. Hoc est, faciam gentes confiteri tibi in gentibus, Domine. Vox Christi est ad patrem. Tulitque Judaeis arrogantiam, cum de Gentium salute dicit esse praedictum: Christus autem in Gentibus confitetur eos misericordiam consecutos, quia et ipsi sunt in corpore ejus per baptismum.

Laetamini, gentes. Hoc in Deuteronomio scriptum est. Cum plebe ejus. Hoc est, cum Israel. Erit radix Jesse. Radix Jesse est arbor David quae fructum fecit per ramum, qui est Maria virgo, quae Christum genuit. Deus autem spei repleat vos omni gaudio. Omne gaudium fidelium in spe debet esse futura. Deus spei, id est, in quo speratur vita futura. Ibi autem omne gaudium, ubi pax est: nullum vero in (0122B)dissensione gaudium, sed universa moestitia. In virtute Spiritus sancti. Si enim qui credit virtute Spiritus sancti munitur, certum est quod plenitudinem gaudii semper habeat, et plenitudinem pacis. Aliter. Et virtute Spiritus sancti, quia abundantia spei in Spiritus virtutibus consistit et signis.

Certus sum autem et ipse de vobis. Bonus doctor laudando provocat ad profectum, ut erubescant tales non esse, quales ab Apostolo esse putabantur.

Et repleti omni scientia. Hoc est, Veteris et Novi Testamenti. Audacius autem scripsi vobis. Ideo magis scribendi fiduciam habui, quia novi vos ut prudentes cito accipere rationem, sicut scriptum est: Argue sapientem, et amabit te (Prov. IX). Tanquam rememorans. Hoc est, recordans vos esse prudentes, (0122C)sive ut non ignaros doceo, sed ut scientes commemoro.

Propter gratiam quae data est. Non propter commoda terrena, vel laudem, sed ut impleam officium quod accepi.

Sanctificans evangelium. Meo exemplo sanctum esse demonstrans. Quidam enim ut humanum contemnunt, quod praedicant ut divinum, et ita fit ut res sancta videatur esse non sancta, cum non perficitur sancte. Unde dicitur: Sanctificate jejunium, hoc est, sanctum facite, sive monstrate. Ut fiat oblatio Gentium accepta. Ut exemplo meo Gentes efficiantur hostia Deo accepta, non igne sanctificata, vel suscepta, sed Spiritu sancto, sicut scriptum est: Quia sedit super apostolos quasi ignis, et visae sunt illis (0122D)variae linguae (Act. II). Habeo igitur gloriam in Christo. Sciendum sane est quia hic Latini gloriam pro gloriatione posuerunt: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Gloriam igitur habeo ad Dominum, licet apud homines infamer et maculer.

Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus. Non ausus sum dicere aliquid me in his duntaxat rebus propria virtute fecisse, et non omnia per me esse Dominum operatum, Signa minora, hoc est sanitates vivorum. Prodigia majora, veluti est suscitatio mortuorum. Signa vocantur, in quibus sit aliquid mirabile, indicant quoque aliquid futurum. Prodigia vero in quibus tantummodo mirabile aliquid ostenditur.(0123A) Sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt de eo, intelligent (Isai. LII, 5). Ostendit suum laborem antee praedictum. Videbunt. Videtur Christus in apostolis per virtutes quas in ejus nomine faciebant. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos. Fundavi ecclesias occupatione detentus in his regionibus, Achaiae, et Macedoniae, vel ab Hierusalem in Illyricum. Sed cum proficisci coepero in Hispaniam. Utrum vero in Hispaniam venerit, incertum habetur. Spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc. Quia ita vos exhibetis, ut nec apud vos locum aut necessitatem habeam diutius remorandi, ideo et ex parte illis fuisse dicit, quia credere non indigebant, sed tantummodo confirmari; sive ideo ex parte, (0123B)quia nulla magnitudo temporis faciat charitatem. Nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis. Sancti erant in Hierusalem, qui omnibus suis distractis, et ante apostolorum pedes depositis, orationi, lectioni ac doctrinae vacabant.

Probaverunt enim Macedones. Probaverunt autem hoc sibi utile fore, si collationem aliquam sumptuum facerent sanctis. Quod autem placuit Macedoniae et Achaiae. Subtiliter ac verecunde dum Corinthios laudat, hortatur Romanos: facilius enim devotae mentes ad benefaciendum exemplis quam sermonibus invitantur. Quomodo si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles. Id est doctrinae et orationis. Reliqui doctores ex ipsis habebant, et socii fuerant pinguedinis radicis: ideoque unusquisque, (0123C)qui quo abundat, debet alteri impartire.

In abundantia benedictionis Christi veniam. Quia abundantius in adventu meo Christus in vobis benedicetur: sive benedictionis, id est gratiae Christi. Obsequii mei oblatio. Id est eleemosyna quam porto. Accepta. Grata. Ut cum gaudio veniam ad vos. Si videlicet sancti acceperint hanc eleemosynam. Ut refrigerer vobiscum. Non corporalem utique requiem quaerit Paulus, sed illam quae consolationem habet ex Deo, sicut et ipse in primis hujus Epistolae partibus dixit: Consolari in vobis, per eam quae invicem est fidem vestram atque meam.

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Deus pacis Christus est, qui non nisi in pacificis habitat. (0123D)Pulchre autem in pace finivit, duobus populis ad pacis concordiam revocatis

CAPUT XVI. Commendo vobis Phoebem sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est Cenchris. Hoc jam quasi finito textu Epistolae, ut solent, commendationis vel salutationis gratia subter adnexuit. Quae est in ministerio Ecclesiae. Sicut etiam nunc in Orientalibus locis diaconissae mulieres in suo sexu ministrare videntur in baptismo sive in ministerio verbi, quia privatim docuisse feminas invenimus, sicut Priscilla, cujus vir Aquila vocabatur: hi duo caesum Paulum virgis, vino oleoque, et aliis rebus medicati sunt. Hanc ministram esse Ecclesiae Cenchris ait; et quia multis adjutorio fuit, etiam ipsa ad adjuvandum (0124A)peregrinationis causa dicitur. Cenchris portus Corinthi, quia omnes qui ad Corinthum veniunt, mansionem Cenchris habent. Ut assistatis ei. Sive sumptibus, sive solatio adjuvetis eam.

Adjutores meos. Id est in opere doctrinae. Omnes autem quos salutat, intelligimus ex hominibus fuisse peregrinis, per quorum exempla ac doctrinam, non absurde existimamus credidisse Romanos. Qui est primitivus Asiae. Hoc est qui primus credidit Christo in Ecclesia. Quae multum laboravit in vobis. Docet et in hoc debere etiam feminas laborare pro Ecclesiis Dei. Nam et laborant, cum docent adolescentulas sobrias esse, diligere viros suos, filios enutrire, pudicas esse, castas, domum bene regentes, benignas, subditas viris suis, hospitio recipere, sanctorum (0124B)pedes lavare.

Cognatos meos. Potest quidem fieri, ut et secundum carnem isti cognati fuerint Pauli, et ante ipsum crediderint in Christo. Qui sunt nobiles in apostolis. Et nobiles habiti sunt in apostolis Christi, de quibus possibile est et illud intelligi, quod fortassis ex illis septuaginta duobus, qui et apostoli nominati sunt fuerint, et ideo nobiles suorum et in apostolis dicat, et in his apostolis qui ante eum fuerunt. Concaptivos. Tolerando ab Judaeis persecutiones. Salutate Ampliatum. Hunc quasi amicum salutat, sed in Domino amicum, non tantum qui interfuerit labori ejus aut captivitati. Adjutorem meum. Adjutor autem apostoli in Christo, non alius intelligitur quam apostolici operis particeps. Probum in (0124C)Domino. Hoc est probatum, qui in multis tribulationibus probatus est. Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Quoniam nihil otiosum et in litteris apostolicis additur vel minuitur, istos qui sunt vel de domo, vel de familia Aristoboli, non frustra, neque dilectos, neque probos, neque adjutores in Christo nominat, sed forte qui nihil tale habebant in meritis, idcirco eos solo titulo salutationis honoravit. Aristobolus iste intelligitur congregator fuisse fratrum in Christo. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo. Videntur quidem plures fuisse ex domo, vel familia Narcissi, sed non omnes in Domino fuisse, et ideo addidit, eos salutandos esse qui sunt in Domino. Salutate Rufum. Huc usque Judaeos, nunc Romanos salutat. Et matrem ejus et meam. Aetate, (0124D)non partu. Salutate Asyncritum, etc. De istis simplex est salutatio, nec aliquid eis insigne laudis adjungitur. Suo exemplo nos docet quales amicos debeamus nostris litteris salutare: non divites saeculi facultatibus, vel dignitatibus honoratos, sed gratia ac fide locupletes. Herman. Puto autem quod Hermas iste sit scriptor libelli illius, qui pastor appellatur, quae scriptura valde mihi utilis videtur, et ut puto divinitus inspirata; quod vero nihil ei laudis ascripsit, illud declarat, post multa peccata ad poenitentiam fuisse conversum. Salutate Philologum. Hi homines unanimes intelliguntur fuisse, quos hac causa simul salutat, quorum meritum ex his qui simul cum eis erant dignoscitur; sanctos nuncupat eos, ut merito (0125A)illos salutare videatur. In osculo sancto. Ex hoc sermone, ahisque nonnullis similibus, mos ecclesiis traditus est, ut post orationem osculo se invicem suscipiant fratres. Hoc autem osculum sanctum appellat Apostolus, quo nomine illud docet ut casta sint oscula quae in ecclesiis dantur, tum deinde ut simulata non sint, sicut fuerunt Judae, qui osculum labiis dabat et proditionem corde tractabat. Osculum vero fidelis primo, ut diximus, castum sit, tum deinde pacem in se simplicitatemque habeat, in charitate non ficta. Fratres, obsecro vos, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt. Alienus vobis sit, nec omnino recipiatur inter vos qui certamina commovet, qui serit jurgia, qui lites excitat, et studia contentionis (0125B)exercet. Qui enim tales sunt, Christo Domino nostro qui est nostra pax, non serviunt. De illis dicit qui ex circumcisione illo tempore venerant, jejunia et abstinentiam destruentes, et neomenias, et sabbata, et caeteras ferias ventris gratia praedicabant, dissentientes ab apostolica doctrina, et fratribus offendicula praeparantes. Vestra enim obedientia in omni loco divulgata est. Hoc est, si illis obedistis quibus obedire non debuistis, quanto magis nobis obedire debetis! Subtiliter sane Paulus indiscretam et facilem Romanorum obedientiam notat, eamque asserit ubique non laudatam, sed pervulgatam: sed ne eos rursum, si pro hoc apertius castigaret, inobedientes efficeret, addidit:

In vobis igitur gaudeo. Gaudet Paulus super obedientes, (0125C)certus quod cum docuerit eos non vulgari obedientia, quam incaute omnibus praebent, uti debere, sed illa sola qua obedire oportet Deo magis quam hominibus, relictis caeteris ipsa sola utantur. Volo enim vos sapientes esse in bono. Simile est hoc illi dicto, quod ad Corinthios scribit, dicens: Malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV). Sed et illud quod Dominus ait: Quia filii hujus saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in generatione sua (Luc. XVI). Huic convenit dicto: Filii autem saeculi hujus prudentiores sunt in malitia, pro eo quod aliquid semper profundius et subtilius inveniunt in ea, unde plus noceant et vehementius laedant. In bono autem stulti sunt: vix enim inveniunt quid faciant boni. E contrario vero Paulus (0125D)vult nos sapientes esse in bono, hoc est semper plus invenire aliquid, plus exquirere, et profundius cogitare quid faciamus boni, ita ut, etiamsi impediamur per alicujus malitiam ab opere bono, nos si sapientes sumus excogitemus quomodo si bonum opus non possumus, vel sermonem bonum proferamus: quia si nec hoc licet, votum saltem bonum et animum demonstremus. Sic ergo sapientes esse in bono debemus, simplices in malo, ut si pulsamur malitia et injuria, non simus callidi et versuti artes et argumenta quaerentes, quibus reddere malum pro malo, et nequitiam pro nequitia debeamus. Sed in tali loco meminisse debemus illius sententiae, quae dicit: Si quis vult sapiens esse apud Deum, stultus fiat in (0126A)hoc mundo (I Cor. III). Simus ergo stulti, accipientes injuriam, et non reddentes, ut sapientes simus apud Deum, qui dixit: Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus (Ezech. IX). Quomodo potest idem ipse et sapiens esse et stultus? Respice ad artes istas quae in usu hominum habentur, quomodo ille qui, verbi causa, sapientissimus grammaticus, in arte fabrili insipientissimus: vel rursus sapientissimus gubernator, quomodo in arte medicinae invenitur insipiens: sic ergo possibile est in his quae ad Deum pertinent esse sapientem et in his quae ad saeculum pertinent insipientem. Deus autem pacis conterat Satanam. Ut est illud: Dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones et serpentes (Luc. X). Sub pedibus vestris velociter. Hoc est sensibus mundis et (0126B)simplicibus. Videtur mihi in hoc loco dixisse Satanam, omnem spiritum qui credentibus adversatur. Satanas enim nostra in lingua adversarius interpretatur. Quidquid ergo animae tendenti ad Deum resistit et adversatur, et quidquid paci ejus contrarium est, hoc ei Satanas esse nominatur. Ideo denique praemisit, dicens: Deus pacis, hoc est, Deus cui pax placet, conterat eum qui contrarius est paci, et dissensiones operatur. Salutatvos Timotheus. Huc usque salutatos, nunc salutantes dicit. Videtur mihi de his quos sequestravit ab omni catalogo salutantium plus aliquid sensisse. Denique Timotheum adjutorem suum dicit et omnes simul cognatos suos. Et quidem de Timotheo plenissime refertur in Actibus apostolorum, quod fuerit Derbensis cujusdam filius mulieris (0126C)Judaeae fidelis, ex patre gentili. Lucium quidam perhibent esse Lucam, qui Evangelium scripsit, pro eo quod soleant nomina interdum secundum patriam declinationem, interdum etiam secundum Graecam Romanamque proferri. Sosipater vero qui his jungitur, suspicor quod sit in Actibus apostolorum scriptus: Sosipater pater Pyrrhi Beroensis: hi cognati sunt fide catholica Paulo. Jason autem Thessalonicensis erat. Ego Tertius. Proprium nomen est non ordinis, sicut ex Graeco codice evidenter cognoscitur, ubi scriptum est: Ἀσπάζομαι ὑμᾶς ἐγὼ Τέρτιος,; qui scripsi epistolam in Domino, id est in adjutorio Domini. Salutat vos Caius. Fertur majorum traditione, quod hic Caius primus episcopus fuerit Thessalonicensis ecclesiae. Hospes meus. Cum quo maneo (0126D)nunc in hospitio. Erastus arcarius civitatis. Ipsum puto esse Erastum, quem dicit quia remansit Corintho, videtur dispensator civitatis ostendi. Sed non puto quod ex hoc officio magnopere Paulus mentionem ejus in Epistola sua fecerit, nisi forte aliquid in eo amplius sensit, et arcarium eum, id est dispensatorem illius civitatis dixerit, cujus artifex et conditor Deus; et ideo nec nomen posuerit cujus civitatis, sed tantum eum arcarium nominaverit. Gratia Domini nostri Jesu Christi. Sciendum sane est quia omne quod habent homines a Deo gratia est; nihil enim ex debito habent: quis enim prior dedit illi, et retribuetur ei. Item: Gratia Domini nostri Jesu Christi: haec est subscriptio manus ejus in omnibus (0127A)Epistolis, et in ea etiam commemorat beneficia Christi. Ei autem qui potens est vos confirmare juxta evangelium meum. Subaudis commendo vos, haeretque cum superioribus, ubi dixit: Commendo vobis Phoeben sororem nostram, etc. Duas mihi causas Paulus videtur ostendere quibus roborantur hi qui in fide evangelii confirmantur: unam qua eis praedicatio Pauli, quae est et Christi praedicatio, innotescit; et aliam qua reveratur eis sacramentum, quod omnium temporibus saeculorum in silentio habitum est. Nunc vero. Hoc est in adventu Christi, et praesentia corporali manifestum est et apertum, et quantum exspectat non sine idoneis testibus, sed Scripturis propheticis astipulantibus declaratum existit, ut per praedicationem quidem evangelii, Gentes ad obedientiam fidei vocarentur; ex revelatione vero sacramenti (0127B)agniti a Dei sapientia gloria et claritas soli sapienti Deo redderetur in saecula saeculorum. Mysterii. Absconditae vocationis Gentium ad fidem Christi. Quod temporibus aeternis in silentio fuit. Quod scirent quidem prophetae; ex Scripturis enim propheticis manifestatur, sed hominibus, id est vulgo non manifestaverint, nec patefecerint, sed silentio texerint. Secundum praeceptum aeterni Dei. Usquequo tempus adesset ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, et manifestaretur omnibus Gentibus ad obedientiam fidei. Soli sapienti Deo. Sapientem Deum non ita accipias, quasi quem sapientia fecerit sapientem, ut inter homines habetur. Sapiens enim inter homines dicitur unusquisque ex (0127C)participatione sapientiae; Deus vero non quasi qui ex sapientia sapiens factus sit, sed qui auctor et genitor sapientiae, sapiens appellatur. Merito soli sapienti Deo. Solus est enim ita sapiens Deus, ut sapientiam ipse magis genuerit, cum ex sapientia factus sit sapiens. Cui gloria. Recte ei gloria per Jesum Christum refertur, qui ita sapientem esse solum Deum, ut ipse sapientiam genuerit Christum Jesum qui est Dei virtus, et Dei sapientia, declaravit. (0128A)In saecula saeculorum. Moris est divinae Scripturae immensitatem per hoc temporum designare.

Amen. Aut quasi ad confirmationem omnium quae superius scripta sunt in fine posuit, per quod vernaculo Hebraeorum sermone vera et fidelia esse, quae sunt scripta signaret.

Achaia, frater meus, vel Dominus quis. Andronicus, decorus quod standum. Apelles, congregaris eos. Apollo, mirabilis. Arethe, distentio. Aquila, dolens vel parturiens. Arabes, humiles vel campestres. Appia, continens vel libertas. Arastus, frater videns, vel mons operis amplioris. Aristarchus, suscitans coronam. Aristobulus, suscitans dolore germen. Archippus, longitudo operis. Barnabas, filius consolationis. Bithynia, filia speciosa. Corinthus, oritur (0128B)ipse. Corinthii cives, sive decuriones eorum. Claudius, spes tranquillitatis. Cilicia, coetus, vel luctus, vel assumptio, vel vocatio, lamentabilis. Colceia, vox facta. Crispus, sciens. Chloes, investigantes, vel omnes, sed melius conclusio, vel consumptio. Damascus sanguinis potus. Demas, silens. Erastus, frater meus videns. Epaphroditus, frugifer. Epaphra, videns, vel recens. Evodiam, apprehendentem Dominum. Ephesum, voluntas ejus, sive consilium meum. Philetus, declinans. Philologum, ore principium. Galatia, magnifica vel translatio. Junia, incipiens. Julium, incipientem. Lucius, ipse suscitans. Onesimus, respondens. Philippenses, os lampadum. Persida, tentans. Priscilla, agnoscens. Philemon, mire donatus. Paulus, mirabilis. Quartus, plangens (0128C)superflue. Saulus, tentatio respicientis vel securitas. Saul, expetitus vel petitio. Silvanus, missus. Sodoma, pecus silens. Sosthenis, gaudium da mihi. Sosipater, narrans. Sosipatruus, salvans dispersos. Thessalonicenses, festinantes. Tharsis, exploratio gaudii. Tertius, adjungens vel applicans se. Thessalonicam, festinam umbram statuere. Tyberius, visio ejus, sive bonitas ejus. Tyranni, continentes. Timotheus, beneficus. Titus, quaerens, vel bonum. Tychicus, tacens. Urbanus, luce gaudens.

II. IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT PRIMUM, (0127D) Paulus vocatus Apostolus. Quod nomen suum praeponit Epistolis, auctoritatis esse noscendum est: sicut reges longe positi his qui sub eorum potestate sunt scribunt, et quia minoribus epistolas mittunt, sua his nomina praeponunt.

Vocatus. In via, vel Benjamin, vel in praesentia Dei. Porro quod ait, Apostolus, cujus autem? Christi Jesu: tale mihi videtur, quasi dixisset: Praefectus praetorii Augusti Caesaris, magister exercitus Tiberii Caesaris? Ut enim judices hujus saeculi, qui nobiliores esse videntur, ex regibus quibus serviunt (0128D)et ex dignitate qua intumescunt vocabula sortiuntur: ita et Apostolus grandem inter Christianos sibi vindicans dignitatem, Apostolum se Christi titulo praenotavit, ut et ipsa lecturos nominis auctoritate terreret, indicans omnes qui in Christo crederent, debere sibi esse subjectos. Et Sosthenes frater. Hunc idcirco secum scribentem inducit, quia et ipsis doctor erat, et pro his valde sollicitus. Ecclesiae Dei. Notat Ecclesiam quae non est Dei, ut: Odivi ecclesiam malignantium (Psal. XXI). Cum omnibus qui invocant nomen Domini. Hoc est, non solum opto ut gratia et pax vobis multiplicetur vocatis sanctis, (0129A)sed omnibus qui invocant nomen Domini nostri. In omni loco. In tota Corinthia. Ipsorum. Id est, Corinthiorum. Et nostro. Quia nostrum est quod ipsorum est. Aliter, invocare nomen Domini proprie est sacerdotum. Unde scriptum est: Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII). Quem sacerdotem fuisse probatur, quia Heli sacerdoti successit, et hostias offerebat, et de eo Dominus ait: Suscitabo mihi fidelem sacerdotem. Qui licet non ex genere Aaron, tamen de tribu Levi in Paralipomenon fuisse describitur. Hieronymus in tractatu libri Isaiae: In Epistola quam scripsit Paulus ad Corinthios, cum ad unius scribatur populum civitatis, pro varietate habitantium, id est, sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc dolet, (0129B)nunc reprehendit, nunc provocat ad continentiam, nuptias non recusat, retrahit ab idololatria, instruit in resurrectionem, digamiae porrigit manum, ne locum tribuat fornicationi. Gratias ago Deo meo. Ut solet primum provocat profectum laudando, et dicit se quidem gaudere de eorum scientia, sed scire illos debere quia vera scientia non inflat, neque dissentit. Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium Christi est totum Evangelium, vel illud: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Ita ut nihil vobis desit. Unde Salomon ait: Venerunt mihi omnia bona cum illa. Exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Ille vere exspectat adventum Domini, qui in omnibus (0129C)praeparatus est. Ideo autem revelatio dicitur adventus Domini, quia modo absconditus est a nobis. Qui et confirmabit vos. Sua scilicet doctrina. Usque in finem. Vel vestrae praesentis vitae, sive perfectionis. Sine crimine. Principali. Fidelis Deus. Qui reddet vobis mercedem sicut promisit. Per quem vocati estis. Ut: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum (Joan. VI). In societatem Filii ejus. Si enim socii fuerimus passionum, erimus socii in gloria. Obsecro autem vos, fratres. Hucusque cum laude praefatio: hinc jam contra dissensiones aggreditur, ut idem ipse dicit: Unum sit verbum, et unus sensus in omnibus vobis. Schismata. Contentiones pro doctoribus. Significatum est mihi ab his qui sunt Chloes. Quaeritur quomodo Apostolus credit de absentibus, cum scriptum (0129D)sit: Ne credas auditui vano. Sed hanc gratiam ipse habebat ut sciret quid absentes agerent, ut ad Colossenses dicit: Et si corpore absens, spiritu tamen praesens. Chloes, civitas Colossensium est.

Ego quidem sum Pauli. In Apostolorum personis hoc de pseudoapostolis dicit, qui per sapientiam mundi circumveniebant eos, ut unusquisque se diceret esse hujus, cujus doctrinam diligebat, cum diversas doctrinas haberent. Si ergo de veris apostolis non permittit dici, quanto magis de falsis dici non licebit? Item. Ego quidem sum Pauli. . Hac causa prohibitum est, duos episcopos esse in una civitate, ut Hieronymus dicit in tractatu Epistolae ad Titum. Ego autem Christi. Pauci dicebant, quod omnes dici (0130A)debuerunt. Divisus est Christus? Dividitur corpus, cum membra dissentiunt. Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? Ideo in solo Christo gloriandum vobis est, quia ipse vobis haec duo, id est crucem et baptismum tribuit, non Paulus, nec Apollo. Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi. Idcirco neminem vestrum baptizavi, ne quis me putaret in meo nomine baptizasse. Nisi Crispum et Caium. Qui se non dicunt in meo nomine baptizatos. Non enim misit me Christus baptizare. Non usurpavi minora facere, qui potui implere majora. Item: Qui ad majora mittitur, minora non agit. Sed evangelizare. Quod majus est, ut portet nomen meum coram regibus et gentibus. Non in sapientia verbi. Mundanae philosophiae, in qua vos gloriamini. Ne evacuetur (0130B)crux Christi. Id est, ut non eloquentiae fides crucis Christi deputetur, quia crucem Christi evacuat, qui aures hominum declamatione permulcet: quia auribus sapientium hujus saeculi displicet dicere Dominum, qui fecit coelum et terram, posse crucifigi; et tamen si hoc dici evitetur, evacuatur crux Christi. His autem qui salvi fiunt, id est, nobis, virtus Dei est. Quia diabolum superavit et mortem. Perdam sapientiam sapientium. In Isaia sic legitur: Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur (Isai. XXIX). Ubi sapiens? Subauditur apparebit? Sapiens, ex gentibus. Scriba? Doctor legis ex Judaeis. Conquisitor hujus saeculi? Qui quaerit de occultis naturis hujus saeculi. Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam (0130C)Deum. Factura mundi Dei sapientia est fabricata, in qua per sapientiam naturalem, quae ad hoc data et creata fuerat, debuit cognosci ipse qui fecerat: sed quoniam non cognoverunt homines, alia illis succurritur medicina. Ergo per sapientiam suam intelligendum, per naturalem sapientiam, quae ad hoc data est ut cognoscatur Deus; quae naturalis sapientia, et Dei sapientia dici potest, quod a Deo sit creata, aut certe Dei sapientia fons est et creatrix naturalis in hominibus sapientiae.

Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Non quod vere stultitia sit praedicatio crucis, sed quia secundum putationem infidelium sic haberetur. Quoniam Judaei signa petunt. Ut ad Christum dicunt: Quod signum ostendis nobis (0130D)(Matth. XIV)? Hoc autem faciunt ex consuetudine prophetarum, qui saepe signa ipsis faciebant Judaeis. Et Graeci sapientiam. Artis scilicet dialecticae et humanae sapientiae rationem. Judaeis quidem scandalum. Judaei scandalizantur, si audiunt Christum a se crucifixum. Sive scandalum illis est audire Christum mori potuisse, quem illi quasi immortalem exspectant, dicebant enim: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: non intelligentes, quia primum illum pati oportebat, et sic intrare in gloriam suam. Gentibus autem stultitiam. Hoc est, Deum credere crucifixum. Ipsis vero vocatis. Id est, credentibus ex utrisque. Christum Dei virtutem. Judaeis petentibus signa, quae devicta morte hominem (0131A)revocant ad vitam. Et Dei sapientiam. Graecis quaerentibus sapientiam, quae nos a dominatione diaboli liberavit.

Quia quod stultum est Dei. Velle crucifigi. Sapientius est hominibus. Quia crux Christi diabolum fefellit, et vicit, hominesque liberavit, quod nemo hominum per sapientiam suam potuit. Et quod infirmum est Dei. Id est, mori fortius est hominibus: quod enim nec gigantes evadere potuerunt, infirmitas crucifixi evasit. Videte enim vocationem vestram. Ac si diceret: Videte eos per quos vocati estis ad fidem, quod non sapientes, sed stulti, et piscatores erant, quando et ipsi vocati sunt. Aliter: Videte vocationem vestram, hoc est, in vobis ipsis, o Corinthii, probate quod dico, quod stultos vos vocavit, (0131B)et non sapientes.

Quia non multi sapientes. Hoc contra illos oblique qui se legis peritos, et fortiores apostolis et nobiliores ex sacerdotali stirpe descendere jactabant. Sed quae stulta sunt mundi. Stulta, id est, corda, vel ingenia. Ut confundat sapientes. Id est, saeculares, dum non ipsos elegit. Et ea quae non sunt. Id est, sapientia, fortia, nobilia. Ut ea quae sunt. Talia, hoc est, sapientia, fortia, nobilia dissiparet. Qui factus est nobis sapientia. Qui sibi semper sapientia fuit, nobis factus est sapientia, ut nos faceret sapientes, et justos, et sanctos. In Domino glorietur. Non enim sibi, sed Deo dona quae accepit reputet.

CAPUT II. Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non cum (0131C)eminentia sermonum. Noluit pomposum eloquentiae sermonem jactare in praedicatione divina mysteriorum Dei, hoc est, incarnationem Christi, et vocationem Gentium. Et hunc crucifixum. Quod stultum apud homines videtur esse. Et ego in infirmitate. Non jactantia, sed humilitate, seu quod nec plagas, et vindictam potenter in aliquos dedi. Timore. Ne vos Christum negaretis. Et tremore. Ne meo aliquo exemplo offenderem vos.

Et sermo meus. Id est, quotidiana exhortatio. Praedicatio mea. Publica coram populo doctrina. Non in persuasione humanae sapientiae. Quia dialectici erant Corinthii, noluit apud illos disputatione uti, ne hoc quoque illis nova aliqua philosophia videretur, sed magis illis virtutes et miracula monstravit. (0131D)Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Ac si diceret, ne putetis nos sapientiam non habere, quia nos habemus sapientiam divinam, sed vos eam nunc capere non potestis, quia adhuc lacte nutrimini, et in fide parvuli comprobamini. Neque principum. Hoc est, regum, vel philosophorum, qui in hoc saeculo primatum tenere videntur. Dei sapientiam. Christum qui est absconditus ab incredulis et insipientibus. Quam nemo principum hujus saeculi cognonit. Hoc est, Pilatus, et Caiphas, et Herodes, et principes sacerdotum, vel daemones. Unde Apostolus de principibus et potestatibus hujus saeculi dicit: Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent. Et contra Marcus evangelista (0132A)de daemonibus ait: Sciebant enim ipsum esse. Si daemones sciebant, quomodo potestates ignorabant? Quibusdam videtur principes et potestates hujus saeculi, Judaeorum majores et principes dixisse, qui juxta Petri Apostoli dicta, ignoraverunt quod malefacerent: ait enim: Scio, fratres, quia per ignorantiam fecistis hoc malum, sicut et principes vestri (Act. III). Judaeorum principes hi fecerunt, non tamen hujus saeculi principes dici potuerunt, quippe qui in potestatem redacti fuerant Romanorum, profilentes non se habere regem nisi Caesarem, hi autem principes, quos alio loco signavit Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi tenebrarum harum rectores (Ephes. VI). Si (0132B)ergo hi sunt principes, qui nescientes Dominum majestatis Christum esse, illum crucifixerunt quomodo a daemonibus potuit sciri? Non aliter scierunt daemones, quam sciebant principes hujus saeculi: sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege per signa prophetiae, non tamen mysterium ejus, quod Filius Dei erat, ex aeterno sciebant, neque sacramentum incarnationis. Nunquam Dominum majestatis crucifixissent. Pro unitate personae, et Deus dicitur crucifixus, et Filius hominis esse in coelis, cum quando ista dicebantur Dominus esset in corpore. Quod oculus non vidit. In Isaia sic habetur: A saeculo non audierunt auribus, neque perceperunt, oculus non vidit Deus absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Isai. LXIV). Ergo memoratorum (0132C)principum mens haec videre non potuit, quia credere noluerunt. Quidam sane dicunt: Oculus non vidit virginem peperisse; non auris audivit illud: Tunc justi fulgebunt sicut sol (Matth. XIV). Qui habet, inquit, aures audiendi audiat. Nec in cor hominis ascendit (Rom. VIII), cohaeredes Christi futuros. Quid videt oculus? Colores. Quid audit auris? Crimina. Quid in cor hominis ascendit? Sapientia. Praecellentius est autem omnibus, quod praestat Deus diligentibus se in vitam aeternam. Item quid est quod Apostolus dicit ex Isaia propheta; quod oculus non vidit? Hoc sensu Apostolus dixisse credendus est, quod carnalibus oculis, et aure carnali, et cogitatione mortali, non possunt spiritualia comprehendi, dicit enim Apostolus: Nobis autem revelat Deus per Spiritum (0132D)suum (I Cor. III). Si autem revelatum est Apostolo, intelligere debemus, quod et ille aliis revelavit, nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, hoc est, non merito nostro, sed sua gratia, quia per fidem accepimus Spiritum sanctum, qui voluntatem Dei nobis ostendit. Sancti videbunt, quod Paulus testatur: nobis autem revelavit per Spiritum sanctum, quod futuri sumus, ut Joannes testatur, quia eum videbimus sicut est. Quis enim scit hominum quae hominis sunt. Id est, quae cogitationes versantur in homine. Nisi spiritus hominis. Hoc est, conscientia, ut Hieronymus exponit. Non doctis humanae sapientiae verbis. Quae vonis annuntiamus, non a philosophis, vel grammaticis, sed a (0133A)Spiritu Dei eruditi sumus. Spiritualibus. Hominibus, qui capere possunt. Spiritualia. Documenta. Comparantes. Praedicantes.

Animalis autem homo, etc. Qui spiritum Dei non habet, animalis est, qui ritu animalium vivit, sola commoda carnis sectans. Animalis enim habet animam, non habet intellectum, ideo non percipit quae sunt spiritus Dei, id est, spiritualia, quae spiritus docet, verbi gratia, quomodo Christus incarnatus sit, vel quid gratiae credentibus confert crux Christi. Stultitia enim est illi. Primo stultitia est illi, quando audit natum Dominum, et passum, et resurrexisse; secundo, contemnere quae sua sunt; tertio praebere maxillam, et caetera similiter. Spiritualis autem omnia dijudicat. Quia omnia discernit, et intelligit, (0133B)et sensus illius non intelligitur ab homine carnali. Quis enim cognovit sensum Domini? Nisi videlicet spiritualis homo. Nos autem sensum Domini habemus. Dum spirituales sumus? Hoc autem dicit, ne putarent quod ille deficeret ad docendum, cum ipsi imbecilles essent ad audiendum.

CAPUT III. Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Infirmis in fide, et contentiosis.

Quasi parvulis. Non aetate carnali, sed in Christo. Si ergo parvuli adhuc illi sunt qui omnem malitiam abjecerunt, quia nondum sunt in virtute perfecti, quid de illis censendum est quibus omni malitia (0133C)dominatur? Lac. Rudem doctrinam. Non escam. Obscura mysteria solidamque doctrinam. Aemulationes. In mente zelus. Contentiones. Verbo erga magistros.

Secundum hominem. Carnalem conversationem, non secundum Deum. Nonne homines estis? Vult eos plus esse quam homines. Quid est ergo Apollo? Si nos nihil sumus, vel quos ministros ipsi constituimus, quanto magis pseudoapostoli quibus credidistis? Et unicuique sicut Dominus dedit. Hoc ipsum non ex nobis, sed Dei donum est, ut per manus meas signa fierent, quae vos excitarent ad fidem; et Apollo sua vos doctrina firmaret: quia sicut plantatio sine aqua, sic fides sine doctrina marcescit. Si ergo et plantatio et fons Dei est, quid nobis (0133D)ascribitis, quasi aliquid nostra virtute fecerimus? Ego plantavi. Fide. Apollo rigavit. Baptismo, vel doctrina. Sed Deus incrementum dedit. In bonis operibus. Ita neque qui plantat est aliquid. Nisi Dominus incrementum dederit, sine causa laboramus. Nos mercenarii sumus in agro alieno, alienis utimur ferramentis: nihil habemus proprium, nisi mercedem nostri laboris. Dei enim sumus adjutores. Plantantes et rigantes vineam ejus. Dei aedificatio estis. Hoc est templum Dei. Alius superaedificat. Id est, Apollo, vel alius quilibet doctor. Quomodo superaedificat? ut diligenter doceat, et rationabiliter.

Fundamentum enim aliud nemo potest ponere. Non est alius Christus, quem possit vobis aliquis (0134A)praedicare, praeter Jesum, cui fide firmissima credidistis. Aurum, argentum, lapides pretiosos. In Ecclesia tria genera sunt bonorum: est bonum, et melius, et optimum. Quod autem primo aurum posuit, ut sermo melius texeretur, id ad fortitudinem, non ad speciem comparavit: quia argentum fortius auro, ideo meliori ponitur loco. Tria e contrario genera malorum: malum, pejus, pessimum, quae lignis, feno, stipulae comparantur. Aut certe aurum, poenitentes significat; argentum conjugatos; lapides pretiosi virgines. Item, ligna virginitas, sed imperfecta; fenum, irrationabile matrimonium; stipula poenitentia, sed non vera. Item aurum, cogitationes bonas; argentum, sermones justos; lapides pretiosi, opera perfecta: ligna, vana opera, non integra (0134B)materia; fenum, vanas cogitationes, quae materia sunt fructuum; stipula, otiosa verba, arida, sine fructu. Et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Aurum et argentum non solum non ardebunt per ignem, sed et splendidiora radiabunt: ligna vero et caetera concremabuntur. Sed examinationem judicii igni voluit comparare, juxta consuetudinem Scripturarum. Sic tamen quasi per ignem. Quia igne purgatorio judicii probabitur. Augustinus autem aliter exponit: Est quidem ignis tentatio tribulationis, de quo dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII). Iste ignis in hac interim vita facit, quod Apostolus dicit: sic accidet duobus fidelibus, uni cogitanti quae sunt Dei, quomodo placeat (0134C)Deo, hoc est, aedificanti aurum, argentum, lapides pretiosos; alteri cogitanti quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, id est, aedificanti ligna, fenum, stipulam: illius opus exuritur, quia ea dilexit quorum amore cruciaretur. Exuritur autem hujus, quoniam sine dolore non pereunt quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra conditione proposita, eis potius maluit carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem, quia urit eum dolor rerum quas dilexerat amissarum, non subvertit fundamenti stabilitatem. Nemo vos seducat. Ac si diceret: Dum templum Dei estis, nemo vos violet per mundanam sapientiam. Si quis videtur sapiens esse in hoc saeculo. (0134D)In humana sapientia. Stultus fiat. Hoc est, credat Deum crucifixum, quod stultitia est Gentibus, percutienti praebere alteram maxillam, non reddat malum pro malo: quae omnia quasi stulta esse videntur: Sapientia enim hujus mundi. Haec est: malum pro malo reddere: vel philosophorum inflata scientia atque ventosa. Nescitis quoniam templum Dei estis. Ac si diceret: Ideo aurum, et argentum, et lapides pretiosos superaedificate, quia templum Dei estis, et dum non bene aedificans privabitur, quanto magis violans peribit? Violat vero corpus suum peccando, sive Ecclesiam per malam doctrinam seducendo, sive exemplum perversum ostendendo. Reprehendam sapientes. Ad effugiendam (0135A)manum Dei nulla suffragabitur illorum astutia. Sive hoc sub Christo impletur, quando vincebat Scribas et Phariseos, astute tentantes eum in quaestionibus.

Nemo glorietur. Ut est illud: Maledictus qui habet spem in homine (Jer. XVII), in doctore Paulo, et Apollo, et pseudoapostolo. Sine vita. Dum per illam servitis Deo, ut mereamini vitam futuram. Seu mors. Quae porta est per quam itur ad regnum. Ergo omnia creata sunt propter sanctos, quia cum nihil habeant, cuncta possident.

CAPUT IV. Ut ministros Christi. Non ut fundamentum. Hic jam. Id est, in ministerio praedicationis, vel in praesenti saeculo. Quaeritur. A nobis dispensatoribus. (0135B)Ut fidelis quis inveniatur. Hoc est ut unusquisque dispensator fidelis fiat; ac si diceret: Hoc tantum quaerimus, ut fideles inveniamur, et non quaerimus laudari a vobis: unde subjecit: Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer. Laude dignus. Aut ab humano die. Sed Domini die, id est, die judicii; non ab humano die, in praesenti saeculo judicari, hoc est, laudari appeto. Sed neque meipsum judico. Hoc est, ego qui conscientiam meam optime novi, neque aliis me excellentiorem esse judico. Nihil enim mihi conscius sum. Unde super omnes debeam gloriari. Si hoc Paulus dicit, quid a nobis dici debeat cogitandum est. Sed non in hoc justificatus sum. In quo me quidam laudant: quia ita quisque aliena (0135C)laude non justificatur, ut nec maculatur infamia. Unicuique apud Deum quod est, non quod dicitur, imputatur. Occulta tenebrarum. Id est, opera quae in tenebris aguntur. Propter vos. Propter vestram utilitatem. Nihil enim mihi conscius sum. Id est, in aliquo criminali peccato, postquam per gratiam Salvatoris liberatus sum, et ab omni peccato purgatus. Sed non in hoc justificatus sum. Licet non sim mihi conscius in aliquo capitali crimine, non tamen ob hoc perfectam justitiam mihi vindico, propter levia et minima peccata, quibus nullus sanctus in praesentis vitae curriculo carere potest.

Ne supra quam scriptum est. Ut supra scripsi: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et: Nemo glorietur in nomine. Et: Nolite judicare ante tempus. (0135D)Quis enim te discernit? Aliis scilicet meliorem esse; aut quis te discernit a massa perditionis, nisi Deus? non merita tua, neque scientia. Et tanquam respondenti: Fides mea me discernit, merita mea, propositum meum: statim occurrit Apostolus: Quid autem habes quod non accepisti? Quid habes ex teipso nisi peccatum? Jam saturati estis. Doctrina. Divites. In sapientia. Sine nobis regnatis. Non indigentes nostra doctrina, exemploque. Nos stulti. Ironice loquitur: aut increpantis affectu pronuntiandum est.

Utinam regnaretis! Id est, utinam non essetis falsa gloriatione decepti! forsitan simul regnassemus. Puto enim, quod Deus nos. Non ut vos qui regnatis (0136A)apostolos novissimos, nos omnium ultimos ad Gentes tanquam ad mortem direxit. Novissimos autem dicit tempore, non merito. Sed quidam ex vobis putant nos esse novissimos apostolos, nec dignitatis merito primis apostolis comparandos, qui praesentem in carne Dominum comitati sunt. Primi autem apostoli prophetae intelliguntur, qui missi sunt a Deo. Novissimi vero duodecim apostoli, aut primi duodecim apostoli, qui ante passionem suam a Domino electi sunt. Novissimi autem Paulus, et Barnabas, et Apollo, qui postea sunt electi. Vel novissimos, non ad ordinem, sed ad ministrationem pertinet, quasi dixisset novissimos esse miseros, et ultimos omnium, sicut statim subjungit. Spectaculum facti sumus. Omnes spectant nostras injurias. Et (0136B)angelis et hominibus. Bonis videlicet et malis. Nos stulti propter Christum. Hoc est, in tormentis positi pro Christo. Ironice quae videtur confirmare, negat; et quae videtur negare, confirmat. Vos autem prudentes in Christo. Ut putatis. Nos infirmi. Dum nolumus reddere malum pro malo. Vos nobiles. Vobis nobilitatem terrenam vindicatis. Usque in hanc horam. A quo tempore coepimus praedicare usque nunc. Item: Vos autem prudentes in Christo, hoc est, vos ita vultis Christiani esse, ut prudentiam saeculi teneatis

Peripsema. Abjecti, humillimi. Peripsema, rasura, aut limatura cujuscunque rei. Non ut confundam vos haec scribo. Ac si diceret: Non pro gloriatione operum meorum bonorum haec dico; sed haec potius (0136C)commemoro, ne vos gloriemini in mundana sapientia. Poterant confundi de sua gloria, si eos non relevaret: non enim ruborem illorum cupiebat, sed perfectionem: Decem millia. Finitus numerus pro infinito. Paedagogorum. Doctorum, nutrientium et custodientium vos in fide Christi.

Ego vos genui. In novam vitam reformavi. Imitatores mei estote. Quia bonorum filiorum est bonos imitari parentes. Qui vos commonefaciat vias meas. Et meis litteris, et suo exemplo docebit: aliud enim sine alio perfectum esse non potest. Tanquam non venturus essem ad vos. Hinc incipit causam fornicationis arguere. Inflati sunt quidam. In humana scilicet sapientia: quia omni peccato, et viro accipienti (0136D)uxorem patris sui vos consentitis. Et in sapientia humana vos contenditis, quasi non peccata essent. Virtutem. Operum et fidei. Non enim in sermone. Nihil enim prodest doctrina sine justitiae operibus, ei qui non facit quod faciendum docet. Regnum Dei. Id est, acquisitio regni Dei. Quid vultis. Benignus magister est, qui discipulorum correptionem in eorum posuit voluntate.

In virga veniam. Id est, vindicta: quali virga Petrus ad Ananiam et Saphiram, et ipse Paulus ad Magum usus est.

Et vos inflati estis. Quia vana scientia inflamini, et curam de his qui pereunt non habetis, ut aut (0137A)corrigantur, aut ab Ecclesia separentur. Et non magis luxistis. Quia boni pastores semper pro populi peccatis flent. Praesens autem spiritu. Praesentem dicit spiritu, ne ex solo auditu absentem damnare putaretur: secundum illud Elisaei dicentis ad Giezi: Nonne spiritus meus tecum erat in via? Cum virtute Domini nostri. Qui pro me erat praesens, litterarum mearum auctoritate, per quam Domini quoque virtus assistere judicetur. Tradere hujusmodi hominem Satanae. Id est, tortori diaboli, ut tormento carnis spiritus salvaretur: oportebat enim ut per diabolum sanaretur, qui per Diabolum peccavit. Non bona gloria vestra. Dicendo, Ego sum Pauli, etc. Non bona, dum non corrigitis adulterium. Totam massam. Ecclesiae. Corrumpit. In Graeco, fermentat (0137B)[ζυμοῖ] Vetus fermentum. Fornicationem. Ut sitis nova conspersio. Ut in gratia sacri baptismatis conspergamini, sicut conspergitur farina aqua. Azymi. Sine fermento peccati. Etenim pascha nostrum. Ideo debetis azymi esse, quia Judaei quando agnum immolabant, azyma comedebant, sic et nos debemus. Sed in azymis sinceritatis. Similitudine Hebraeorum: quia ipsi postquam immolabatur agnus, et post diem Paschae azyma comedebant per septem dies: sic nos vero agno immolato, tota vita nostra, quae septem diebus peragitur, azymis bonorum operum vescamur. Et veritatis. Id est, aequitatis judicii. Si enim lactuca erat cum filiis Israel pro fermento, ne cibum insulsum comederent pro celeritate ambulandi, sic aequitas judicii et sinceritatis (0137C)cum Christianis. Scripsi vobis. Pro scribo. Vel ideo praeteritum dicit, quia cum legerent, tempus scribendi praeteritum esset. Non utique fornicariis hujus mundi. Quod luce clarius est. Ab illis enim olim separati estis, et idcirco nolite iterum illis commisceri. Si quis frater nominatur. Id est, solo nomine appellatur cum fornicator detegatur, aut fur, ab hoc separari jubemur. Qui foris sunt. Infideles extra Ecclesiam. Qui intus sunt. Hoc est, fideles intra Ecclesiam. Eos autem qui foris sunt Deus judicabit. Foris Ecclesiam sunt haeretici, Judaei, Gentiles.

CAPUT VI. Audet aliquis vestrum, negotium habens adversus aiterum, judicari apud iniquos. Notandum quod aliquando Apostolus in media causa quam agit, quosdam (0137D)inserat sensus, et de latere jactet: quibus explicitis, rursum revertitur. Audet ergo aliquis vestrum, etc., contra scilicet praeceptum Domini dicentis: Si quis vult tecum contendere judicio, tunicam tuam dimitte ei, et pallium.

An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt. Sicut Dominus apostolis promisit, dicens: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX), omnibus hoc promittens, qui apostolos fuerint imitati. Si ergo sancti de hoc mundo judicabunt, cur de minimis vestris negotiis non judicant? In vobis judicabitur. Id est, per vos. Angelos judicabimus. Illi angeli judicabuntur in judicio, in comparatione sanctorum (0138A)hominum ad acquirendum multos ad vitam per coelestem doctrinam. Qui contemptibiles sunt in Ecclesia. Hoc est, qui minimi sunt in Ecclesia, aut certe qui injurias suas contemnunt; ac si diceret: Qui minores sunt in ecclesiis, et nullis magnorum donorum pollent, ipsi de terrenis negotiis judicent, quatenus per quos nequeunt majora, minora bona suppleantur, quos contemptibiles nominat, et tamen sapientes vocat, cum dicit: Si non est inter vos sapiens quisquam. Qua ex re quid aliud colligitur, nisi ut hi causas terrenas examinent, qui exteriorum rerum sapientiam accipiunt? Qui autem spiritualibus addicti sunt, terrenis non debent negotiis implicari. Ac si apertius diceret: Qui penetrare intima sapientiae nequeunt, saltem necessaria foris (0138B)operentur. Item contemptibiles, qui minores sunt in doctrina, quos dona spiritualia non exornant. Vel contemptibiles, id est, sancti qui a vobis despiciuntur.

Ad verecundiam vestram dico. Nam erubescere debetis eo quod nemo sit inter vos tam sapiens, qui noverit causas inter fratres discernere. Et hoc apud infideles. Duplex peccatum est, et quod judicio contenditis, et quia apud infideles ad jurgia provocatis. Jam quidem omnino delictum est in vobis. Ideo hoc iterat: nam potuit putare, judicium habere adversus alterum non esse peccatum, sed tantummodo peccatum esse extra Ecclesiam velle judicari, nisi adjungeret: Jam quidem omnino delictum est inter vos, quia judicia habetis vobiscum. Et ne quisquam hoc ita excusaret, et diceret justum se habere negotium, (0138C)et iniquitatem se pati quam vellet a se judicum sententia amoveri, continuo talibus cogitationibus vel excusationibus occurrit, et ait: Quare non magis injuriam accepistis? Ut impleretur illud: Si quis vult contendere judicio tecum, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V). Sed tamen talia negotia per infirmos judicari in Ecclesia secundum indulgentiam concessit fratribus inter fratres judicantibus: extra Ecclesiam vero judicari terribiliter vetat. Sed vos fraudatis. Cum illatam injuriam secundum praeceptum Evangelii et Domini exemplum patienter sustinere deberetis, vos e contrario non solum non suffertis, sed etiam non facientibus irrogatis. Et hoc fratribus. Id est, vobis, quibus nec quidem vicem reddere inimicis (0138D)concessum est. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Ac si diceret: Dum iniqui regnum Dei non possidebunt, nolite vos ipsi iniqui fieri fraudando, et injuriam faciendo. Nolite errare. Hoc est, seduci, existimantes de multis, et non etiam de uno peccato puniendos. Aut nolite errare vosmetipsos et alios iniquos putantes regnum Dei possidere. Et hoc aliquando fuistis. Sed nunc non estis. Nolite ergo timere de praeteritis, tantum ne post baptismum criminosum aliquid committatis. Molles sunt, cum quibus virile perficitur scelus, et quorum virilia in pueritia castrabantur, ut semper essent imberbes, et muliebria, hoc est, mollia corpora haberent. Hi ergo apud gentiles in honorem (0139A)Matris deorum castrabantur: ut Augustinus in libro septimo de Civitate Dei ostendit dicens: His autem amputatur virilitas, ut nec convertantur in feminam, nec viri relinquantur. Et iterum de mollibus: Eidem Matri magnae contra omnem virorum mulierumque verecundiam consecrati sunt, qui usque in extremum [hesternum] diem madidis capillis, et facie dealbata, fluentibus membris, incessu femineo per plateas vicosque Carthaginis, etiam a populis, unde turpiter viverent, exigebant. Nihil Varro dicere voluit, nec uspiam legisse me commemini. Defecit interpretatio, erubuit ratio, conticuit oratio. Sed abluti estis. Scilicet per baptismum. Sed sanctificati estis. Per Spiritum sanctum ac verbum. Sed justificati estis. In bonis operibus. In nomine (0139B)Domini. Id est, in confessione nominis Domini. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quae de fornicatione tractat, vult materiam fornicationis, id est, gulae intemperantiam ostendere, simul atque destruere. Licet ergo nobis manducare et bibere; sed si subjecerimus nos comessationibus, ipsum licitum perducet nos ad illicitum, hoc est, ad fornicationem: ita et de omnibus intelligendum est quaecunque peccata non sunt, occasiones possunt tamen dare delictorum. Sed ego sub nullius redigar potestate. Id est, cibi et rei licitae redigar potestate, hoc est, non mei dominabitur: non enim sic succumbam ut serviam. Paulus cui cuncta licent, sub nullius potestate se redigit, quia semetipsum a licitis restringendo, ea quae delectata premerent, despecta (0139C)transcendit. Esca ventri. Id est, convenit vel creata est. Sed Domino. Hoc est, ad serviendum Domino, vel ut sit templum Domino. Et Dominus corpori. Quasi proprio templo. Deus autem suscitavit Dominum Jesum. Quia caput nostrum suscitavit, et nos quoque membra ejus, si per sanctitatem fuerimus, suscitabit. Ergo debemus membra nostra sanctificare, ut in eo manere mereamur. Corpora vestra membra Christi sunt. Quia omnis Ecclesia corpus est Christi; singuli autem membra: caput autem Christus est. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Abscindens me a corpore Christi, faciam membra meretricis? Non dixit fornicatoris, ut ostenderet eum ejusdem esse criminis et nominis, cujus illa est; apud homines (0139D)enim minus videtur viri quam mulieris admissum. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Corporis unitate per immunditiam. Erunt enim, inquit, duo in carne una. Haec est prima prophetia Adam. Quomodo autem cum uxore licita, sic et cum meretrice una caro efficitur, propter amorem illicitum. In carne una. Propter conjugalem connexionem, aut in generando et concipiendo filio. Fugite fornicationem. Id est, mente, et loco, ut fugit Joseph. Omne peccatum quodcunque fecerit homo. Nunc ostendit quantum reatum fornicatio habet, quae illis per consuetudinem levis videbatur. Quid si homo seipsum occiderit? Quid si (0140A)ebriosus et gulosus fuerit? Nunquid. . . . . . . in corpus suum non peccat? Fornicatio est foras exiro a legitimo conjugio. Omne autem peccatum potest ab uno committi, qui membrum dici potest, non tamen corpus. In fornicatione autem duo pereunt, etiam totum corpus. Grande ergo malum est, in quo duae animae pereunt vel moriuntur. Vult ergo gravare fornicationis causam, quae illis per consuetudinem levissima videbatur. Aut in corpus suum peccat: quia hoc vitium magis voluntatem carnis praestat, quam caetera vitia. Lege Augustinum. Corpus vero templum Dei est: Deum ergo decet habitare in domo sua, non peccatum, nec diabolum. Quod si in vobis Spiritus sanctus est, scitote quod non ad fornicationem facta sunt membra vestra, sed (0140B)ad laudem Dei, vel ad serviendum Deo. Non estis vestri. Qui non est suus, non debet sibi vivere, sed illi cujus sanguine emptus est. Empti enim estis. Non auro, non argento, sed sanguine Christi. Sanguis aegrorum aliis nocet; sanguis vero Christi mundum redemit. Glorificate Deum. Hoc est, agite ut glorificetur Deus per opera vestra. Et portate. Spiritum scilicet sanctum cujus superius membra vestra templum esse testati sumus.

CAPUT VII. De quibus autem scripsistis mihi. Huc usque gratis docuit, nunc ad interrogata respondet. Nunc autem incipit de conjugiis tractare; ante enim expugnavit illicita, quam de licitis loqueretur. Corinthii namque ad Paulum epistolam miserunt, ut illos doceret, (0140C)si post acceptam fidem licitum esset uxores dimittere, aut quomodo uxores licite haberentur. Bonum est homini mulierem non tangere. Bonum fuerat illud quod vobis in primordio praedicavi, hoc est, secundum conjugii usum non tangere mulierem; sed quoniam multos continentes huic doctrinae loco scripsistis refragari, concedatur remedium ne fornicando moriantur. Ergo Apostoli hoc exemplo in primis virginitas et continentia praedicanda est. Sed objicere amatores luxuriae solent: Ut quid ergo prima Dei benedictio Crescite et multiplicamini, concessit? Ut terra scilicet repleretur. Quia jam impleta est, debemus ab incontinentia nos temperare. Suam. Non alienam. Uxorem. Non uxores. Similiter autem et uxor virum. In hoc optimum legitimumque conjugium (0140D)videtur, quando hi ambo secundum Apostolum in sua voluntate fiunt. Mulier sui corporis potestatem non habet. Scilicet ad continentiam carnis, nisi ex consensu viri. Nolite fraudare. A debito conjugii. Ad tempus. Hoc est, specialibus alternisque diebus, aut quadragesimali tempore, vel ad tempus orationis, sive per dies purificationis. Ne tenter vos Satanas. Ne uno se subtrahente alter fornicetur, et Satanas tentandi locum inveniat.

Secundum intelligentiam. Infirmis hoc indulgeo, non perfectis praecipio, qui omnes homines velim me imitari. Sicut meipsum. Id est, viduum, seu castum, virginemque, quod magis creditur. Alius guidem (0141A)sic. In castitate. Alius vero sic. In matrimonio. Melius est enim nubere. Ante votum. Dicit autem melius esse nubere, in comparatione deterioris ac pejoris rei, nisi culpa scilicet ad conjugium veniant, si tamen nondum meliora devoverunt, quam uri vel ardore effrenatae libidinis, vel infernali igne post fornicationem. His autem dico, qui matrimonio. Proprie loquitur ad conjunctos, ne dimitterent uxores, et alias ducerent, aut pulchras, aut divites, sicut Judaei faciebant. Non ego, sed Dominus. Qui dixit: Qui dimiserit uxorem sine causa, facit eam moechari (Joan. XVI). Manere innuptam. Id est, ut non nubat alii viro. Aut viro reconciliari. Quia melius est, si ad virum suum revertatur, quam ut alii viro nubat. Nam caeteris. Qui videlicet neque ambo Christiani (0141B)sunt. Quapropter? Scilicet ut dimittatur conjux infidelis, ut in consequentibus Apostolus dicit, quamvis melius sit non dimittere. Attamen non licet secundum praeceptum Domini ut dimittatur conjux, nisi causa fornicationis. Fornicatio est etiam ipsa infidelitas. Dicimus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti; sed quia permisit, non jussit, dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit non dimittat uxorem infidelem, quia sic fortasse possit fidelis fieri. Alioqui filii vestri immundi essent. Ac si dixisset; si permitterem virum infidelem cum filiis suis discedere a muliere fideli, filii ipsius viri immundi essent. Item si ambo infideles essetis necessario filii vos imitarentur, nunc autem forsitan fidelem imitabuntur. Nunc autem sancti sunt. Quia fideles (0141C)per praedicationem suorum parentum. Item filii vestri immundi essent, si infidelem parentem comitarentur jam non baptizati, aut, si baptizati essent, ex Christianitate in paganismum transirent infidelem parentem sectando. Non ergo ab invicem discedant. Non est enim servituti deditus frater. Hoc est, ut serviat et pereat propter alterum infidelem; non enim ita ligatus est in hujusmodi causa, quasi vere illi servire necesse sit, et propter alterum interire. In pace enim vocavit vos. Caeterum non ad dissidium sumus vocati; ultro ergo discedere non debemus. Ad id autem redit quod praedixit, ne discedendi praeparetur occasio. Nisi unicuique sicut Dominus divisit. Nisi hoc unum scis, quod unicuique est sicut Dominus illi divisit. Sicut vocavit Deus. Sive cum (0141D)fideli conjuge, sive etiam cum infideli, sive sine uxore, sive in praeputio, sive in circoncisione, sive servus, sive liber. Ita ambulet. Hoc est, conversetur. Circumcisus aliquis vocatus est. Infert subito parabolam circumcisi, ethnici, servi, et liberi, et sub metaphora eorum de nuptis disputat et innuptis. Ac primum quia nonnullos hanc intelligentiam reprehensuros arbitror, interrogare libet, quae sit consequentia, ut de maritis et uxoribus disputans repente transiret ad comparationem Judaei, et ethnici, servi et liberi, et rursum hac disputatione finita, rediret ad virgines dicens De virginibus autem praeceptum Domini non habeo. Ergo circumcisus aliquis vocatus est, Id est, castus sine muliere, quoniam (0142A)instar circumcisionis est non habere uxorem, dum mulier quasi membrum corporis est viri, et una sunt caro. At vero uxorem habere instar praeputii est: quia sicut plenitudo corporis est in praeputio, ita in conjugali consortio. Non adducat praeputium. Id est, uxorem, ut diximus. Aliter: Non putet se superflue circumcisum, ne de hoc poeniteat: fuit enim necessarium suo tempore. Sive hoc modo: Non adducat praeputium, ut quis sine legis ceremoniis vivat, quia tum quibusdam apostoli permittebant opera legalia custodiri, ne subito a lege retracti scandalum paterentur. Non circumcidatur. Hoc est, non dimittat uxorem. Circumcisio nihil est. Id est, virginitas, vel castitas, sine bonis operibus. Et praeputium nihil est. Conjugium absque operibus. (0142B)Servus vocatus es. Id est, conjugatus. De libertate. Id est, de continentia. Sed et si potes liber fieri. Hoc est, si potes habere dissidii occasionem, et repellere eam abs te, magis utere legitimo conjugio. Servus conjugatus, libertus est Domini; quoniam enim fuit in conjugio, in paganismo tunc servus fuit, quia non legitimo usus est conjugio: quoniam vero ad fidem Christi vocatus est, libertus Domini est, dum legitimo conjugio utitur: nam libertus est liber de servo factus. Similiter et quilibet. Id est, a conjugio servus est Christi, quia virgines et conjugales serviunt Christo. Nolite fieri hominum servi. Dum scilicet Christi sanguine empti estis. De virginibus autem praeceptum non habeo. Scriptis respondet, quia illi dicebant: Ubi praecepta est virginitas? ut (0142C)superfluum demonstraret, quod sub praecepto non est. Ita virginitatem praetulimus, ut tamen nuptiarum ordinem servemus: quia si Dominus virginitatem imperaret, condemnare videretur conjugium, et seminarium hominum excideret, unde virginitas procreata est. Quare praeceptum Domini de virginibus non habuit, quia majoris mercedis est quod non cogitur, sed offertur. Existimo enim. Hic existimo non pro dubio ponitur, sed pro certo. Propter instantem necessitatem. Id est, dolorem parturiendi et servitutis in matrimonio. Quoniam bonum est homini. Duplex bonum est, et sollicitudinibus mundi carere, et virginitatis praemium exspectare. Noli quaerere solutionem. Nisi forte ex consensu illius. Solutus es ab uxore. Per continentiam, vel morte ipsius. Et (0142D)si acceperis uxorem, non peccasti. Id est, ante votum virginitatis. Et si nupserit virgo, non peccabit. Id est, antequam voverit virginitatem, quia nuptiae per se peccatum non habent, sed per sollicitudinem saeculi saepe peccatum incurrunt. Aliter illos dicit non peccare si nubant, quia nondum voverunt Deo castitatem, caeterum qui vel in corde suo promisit, si aliud fecerit, habet damnationem, quia primam fidem irritam fecit; quod enim erat licitum, per votum sibi fecit illicitum, sicut Ananias et Sapphira. Tribulationem carnis habet. Maledicto Evae subjacentes per sollicitudinem saeculi, tribulationem et tristitiam patientes. Hujusmodi. Id est, virgines nubentes. Ego autem vobis parco. Hoc suadeo vobis, quod minus (0143A)laboris, et quod plus praemii habet. Itaque dico, fratres. Hic omnes ad continentiam hortatur. Fratres autem dicit, ut libentius audiant. Tempus breviatum est. Dicamus breve, etiamsi nongentis viveremus annis, ut antiqui homines; tamen breve putandum esset quod haberet aliquando finem; nunc vero quod brevis sit non tam laetitia quam tribulatio nuptiarum, quid accipimus uxores quas cogimur amittere? Quasi non habentes. Ille uxorem habens, sed quasi non habet, qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat creatori. Flet quoque, sed tanquam si non fleat. Qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. Gaudet quoque tanquam si non gaudeat. Qui sic temporalibus bonis hilarescit, ut tamen (0143B)semper perpetua tormenta consideret, et in hoc quod mentem gaudio sublevet, hanc continuo pondere providi timoris premat. Emit quoque quasi non possidens. Qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet, quod haec citius derelinquat. Mundo quoque utitur, sed quasi non utatur. Qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec non sinit suae menti dominari, sed ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alia tendentis frangant. Aliter: Sunt qui patiuntur labores et pressuram in praesenti quasi non paterentur: quia ista in brevi spatio pertransibunt et finientur. Sic et sequentia exponi possunt. Praeterit enim figura hujus mundi. Hoc saeculum quasi umbra pertransit. Nolite ergo (0143C)de eo multum esse solliciti, ne possessionem perdatis aeternam, et figuram quaerentes incipiatis amittere veritatem. Hic enim mundus imago futuri est. Si ergo talis est imago, ipsa veritas qualis est? Unde si hoc tam impense diligitis, quanto magis illud impensius amare debetis; nam secundum hoc nos dimissuros quotidiana morientium exempla testantur? An forte nos solos esse credamus immortales, quasi non simus ex hominibus generati. Item, Praeterit enim figura hujus mundi. Si mundus transit, quo universa clauduntur, imo figura et conversatio hujus mundi quasi nubes praeterit, et inter caetera mundi opera, et nuptiae praeteribunt. Si enim mors finis est nuptiarum, cur necessitatem in utilitatem non vertimus? Divisa est mulier et virgo, id est, dissimiles (0143D)sunt. Ut sit sancta et corpore et spiritu. Quid prodest carnem habere virginem, si menti quis nupserit, ut sit frequens oratio? impedit enim conjugium jugitatem orationis. Si quis. Id est, pater. Turpem se videri existimat. Turpis videbitur, si cum ad perfectam aetatem pervenerit, neutrum deliberet, vel virginitatem servare, vel nubere, si nubere volenti non permittat, et illa fuerit fornicata. Quod vult. Id est, pater vel filia faciat, id est pater non peccat, si ipsa puella nubat. Qui autem statuit in corde suo. Id est, si pater quisque disposuit. Firmus. Id est, dum consentit ei filia sua. Non habens. Id est, pater. Necessitatem. Quia non cogitur a filia sua, ut daret eam viro. Potestatem autem habet. Ipse pater. (0144A)Suae voluntatis. Ut faciat quod voluerit de filia sua. Judicavit. Praefatus pater. Aliter ut Hieronymus exponit: Si quis, hoc est, quisquis homo; super virginem, id est, carnem propriam suam; quid vult ipse homo, id est, virginitatem an conjugium; quia liberum arbitrium habet, non peccat, quia matrimonium non est peccatum. Statuit. Id est, permanere in virginitate. Non habens necessitatem, quia non cogitur a carnali voluptate. Potestatem habet, id est, facere quod vult. Mulier vincta est legi. Nunc incipit de digamis et viduis. Liberata est. A vinculo conjugali libera facta secundum legem post mortem viri, si nec tunc potuerit se continere. Cui voluerit nubat. Tantummodo Christiano, non Gentili, tantum in Domino propter continentiam. Puto enim quod et ego (0144B)spiritum Dei habeam. Ideo sic loquitur, quasi dubie, ne jactanter de se loqui videatur. Spiritum Dei habeo. Hoc est, nolite contemnere, quia non ex me hoc ipsum est quod dico, sed spiritus Dei est, qui loquitur in me, quem contemni non expedit.

CAPUT VIII. De his autem quae idolis immolantur. Subaudis, dico, de quibus scripsistis mihi. Hic autem Paulus scriptis Corinthiorum respondet, quia illi epistolam scripserunt ad eum, ut sciret quid facerent. Nam alii eorum in templis idolorum idolothyta manducabant, ut contemnerent idolum; quidam vero qui erant infirmi in fide et conscientia, non audebant manducare, et contristabantur valde alios videntes coram se manducare, qui dicebant: Quia omnis (0144C)creatura bona sit, et nihil sit idolum; et hac imagine magis quam ratione veritatis errabant. Idolothytum, id est, idolum occisum, vel immolatum. Θύω Graece, occido. Itaque solas carnes immolatas hoc nomine significabant. Scimus quia omnes scientiam habemus. Hoc est, non plus illi sciunt qui inflati sunt, quam vos. Scimus. Id est, quod nihil sit idolum. Scientia autem sine charitate inflat per superbiam. Illa scientia inflat, quae ex sensu proprio et humano descendit, et quae conjecturis magis utitur quam exemplis. Charitas vero aedificat. Quia non quaerit quae sua sunt, sed quae aedificant fratres. Illius ergo charitas aedificat qui dicit: Licet me non impediat manducare idolothyta, tamen propter idolum, ne aliis displiceat, non manducabo. Quod si quis se (0144D)existimat scire aliquid, nondum cognovit. Hoc est, si quis sibi videtur sapiens, et si quem inflat scientia. Quemadmodum oporteat eum scire. Id est, sine elatione, cum humilitate et charitate. Si quis autem diligit Deum. Ille diligit Deum, qui aedificat fratres. Hic cognitus est ab eo. Hic diligitur a Deo, ut est illud: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II). De escis autem quae idolis immolantur, scimus. Nunc repetit quod superius dixerat, et quid sit evidentius ostendit. Quia nihil est idolum. Sive in coelo, id est, angeli; aut sidera coeli, ut Saturnus; sive in terra, ut idola. Sed non in omnibus est scientia. Non omnes sciunt quod propter contemptum idoli hoc facitis, sed putant vos propter venerationem hoc facere. In (0145A)conscientia usque adhuc idoli, quasi idolothytum manducant. Adhuc si habent in conscientia idolothytum, quomodo antequam crederent manducabant. Et conscientia ipsius, cum sit infirma, coinquinatur. Declinando: ad idololatriam per malum exemplum vestrum, aut putando aliquid religionis esse in vescendis idolothytis. Esca autem nos non commendat Deo. Sed charitas aedificans fratres. Qui habet scientiam in idolo. Hoc est, quod idolum nihil sit, et quod munda sit omnis visibilis creatura, nonne conscientia ejus id putabit, quod idolis immolare sit licitum? Aedificabitur. Corroborabitur, suscitabitur. Et peribit infirmus. Dum contra fidem et conscientiam manducat. Omne autem quod ex fide non est peccatum est. In tua conscientia. Quia firmiter credis idolum (0145B)non esse. Percutientes conscientiam eorum infirmam. Nondum validam in fide Christi. Non manducabo carnem in aeternum. Dat exemplum de se, sed tamen quod licitum erat non facit, ne aliis offendiculum faceret.

CAPUT IX. Non sum liber? Liber sum omnia visibilia manducare, dum apostolis dicitur: Manducate quae apud illos sunt. Non sum apostolus? Ita legendum est: Nunquid non sum apostolus? Suum illis exemplum replicat, quod cum habuisset omnia in potestate, noluerit facere quod illi licebat, propter aliorum salutem. Opus meum, id est, apostolatus mei opus. Etsi aliis non sum apostolus. Id est, Judaeis, ad quos non sum missus, sive caeteris gentibus praeter vos. Nam (0145C)signaculum. Indicium apostolatus est, quod vos per me credidistis, signis et virtutibus provocati. Mea defensio. Mea defensio apud illos qui dicent: Qualis est Paulus, utrum apostolus est, an non? Hic respondebitur quod Paulus apostolus sit Corinthiorum. Nunquid non habemus. Ego et Barnabas? Potestatem. Nobis a Deo concessam. Manducandi. De vestris, ut dignus est operarius mercede sua. Mulieres. In Graeco sorores [ἀδελφὴ], non mulieres legitur. Circumducendi. Per provincias ad ministrandum. Sicut et caeteri apostoli. Nonnullos contemnit, sed suum dat exemplum. Illi enim fidelioribus praedicabant: et apud Judeos antiqua consuetudo erat, ut necessaria doctoribus a discipulis praeberentur, quod gentes adhuc rudes poterat scandalizare. Quis plantat (0145D)unquam? Per comparationem vineae et gregis, populum vult intelligi, sicut scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX): Et: Dabo vobis pastores secundum cor meum (Jer. III). Non alligabis os. Hoc est, non fraudes doctorem cibo et vestimento. Bovi trituranti (Deut. XXV). Id est, doctori triticum virtutum a palea vitiorum separanti. Quoniam in spe. Debet fructum laboris sperare. Qui arat. Id est, praedicat. Si alii potestatis vestrae participes sunt. Pseudoapostoli, qui nihil utilitatis praestiterant. Ne quod offendiculum demus evangelio Christi. Ne per nos pseudoapostolis occasio cupiditatis detur, aut ne alii dicant, quod causa avaritiae praedicemus evangelium Christi. In sacrario. In templo, vel in (0146A)tabernaculo. Quae de sacrario sunt edunt. Quia quae offerebant filii Israel ad templum, hi qui in templo erant manducabant. Et qui altari deserviunt. Id est, sacerdotes et levitae. Gloriam meam. Praemium quo gloriatus sum, non comedere de evangelio. Evacuet, Si necessaria ministret. Si enim evangelizavero, non est mihi gloria. Hoc est, si evangelizavero ut ista fiant in me, id est, si propterea evangelizavero, ut ad illa perveniam, et finem evangelii in cibo, et potu, et vestimento locavero. Sed quare non est gloria? Necessitas enim mihi, inquit, incumbit. Id est, ut ideo evangelizem. Vae enim mihi, inquit, si non evangelizavero. Sed quomodo debet evangelizare? scilicet ut in ipso evangelio, et in regno Dei ponat mercedem: ita enim potest non coactus evangelizare, sed (0146B)volens. Si enim, inquit, volens hoc facio, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Id est, si coactus inopia earum rerum quae temporalis vitae sunt, necessario praedico evangelium, alii per me habent mercedem evangelii, qui evangelium ipsum me praedicante diligunt: ego autem non habeo, qui non ipsum evangelium diligo, sed ejus pretium in illis temporibus constitutum, quod nefas est fieri, ut non tanquam filius ministret quisque evangelium, sed tanquam servus, cui dispensatio credita est, ut tanquam alienum eroget, nihil inde ipse capiat praeter cibaria, quae de participatione sustentaculum miserae servitutis dantur extrinsecus, quanquam alio loco et dispensatorem se dicat. Potest enim et servus in filiorum numerum adoptatus, eam rem, (0146C)in qua cohaeredis sortem meruit, fideliter dispensare participibus suis. Sed nunc ubi ait,: Dispensatio mihi credita est, talem dispensationem intelligi voluit, qui alienum dispensat, unde ipse nihil accipiat. Ut non abutar potestate mea. Sive, ne utar potestate qui accepi vivere de fructu evangelii, sive dum voluero accipere, vilem faciam potestatem meam, cum propter ventrem docere existimor. Nam cum liber essem. Id est, licita edendo propter doctrinam. Ab omnibus. Id est, necessitatibus. Omnium me servum feci. Omnibus compassus sum. Et factus sum Judaeis Judaeus. Circumcidendo scilicet Timotheum, quod tempore gratiae sciebat esse superfluum.

Tanquam sub lege essem. Id est, caput radendo, et purificando se in templo. Tanquam sine lege essem. (0146D)Quia non tam legalibus doctrinis quam rationalibus argumentis illos ad fidei credulitatem provocabam, sicut dicit in Actibus apostolorum: Circuivi aras vestras, et inveni aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo (Act. XVII). Cumque de eorum superstitione sermonem fuisset orditus, tanquam et ipse sine lege esset, sub occasione profani illius tituli fidem Christi intulit, dicens: Quod ignorantes vos colitis, hoc ego annuntio vobis. Et post pauca, velut si divinae legis penitus esset ignarus, gentilis poetae versum potius quam Moysi aut Christi maluit proferre sententiam: Et sic quidam, inquiens, vestrorum poetarum dixit: Ipsius enim genus sumus.

Factus sum infirmis infirmus. Dicens de matrimonio, (0147A)revertitur in idipsum; et sic propter infirmos olera manducavi, cum possim securus carnibus vesci. Omnia omnibus factus sum. Ac si diceret: Ut in brevi comprehendam quod per partes dixi, Omnia omnibus factus sum, non mentientis astutia, sed compatientis affectu; id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum malis tanquam si sua essent, misericordem medicinam procurando, haec aliis faciens quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset. Ut particeps ejus. Id est, mercedis ejus efficiar. Nescitis quod hi qui in stadio currunt. Stadium est octava pars milliarii, 125 passus habens: passus vero quinque habet pedes. Hic autem stadio cursum justitiae vel fidei comparavit. Bravium est lamina argentea ad palmae mensuram quae a rege (0147B)militibus datur: et est sermo Graecus. Sic currite. Per viam mandatorum in abstinentia, caeterisque virtutibus, sicut in theatro quidem omnes currunt, sed unus accipit palmam. Curramus credendo, sperando, desiderando, corpus castigando. Ut comprehendatis. Coronam vitae aeternae, de qua ipse dicit: Reposita est mihi corona justitiae. Non quasi in incertum. Non enim in incertum currit, qui ad coelestem Hierosolymam festinat. Incertum vero est, qui in stadio currunt, utrum percipiant palmam, an non. Non quasi aera caedens. Hoc est, non inania consectans, sicut qui in agone contendit, aerem verberat telis.

CAPUT X. Nolo enim vos ignorare, fratres. Hic comparat duas plebes, Veteris videlicet et Novi Testamenti, et (0147C)exemplo prioris terret secundum populum. Quod patres nostri omnes sub nube fuerunt. Ideo hoc dicit, ne quis confidat in eo solo quod baptizatus est, aut in esca spirituali, aut potu, et putet sibi Deum parcere, si criminosum aliquid commiserit. Aliter. Patrium promittit exemplum, tunc ista merito profutura, si praecepta servarentur. Sicut enim de Aegypto a servitute Pharaonis Israel liberatus est, sub nube et in Moyse baptizatus est, ac in desertum venit, sic nos a tenebris peccatorum liberati a servitute venimus, atque sub nube, hoc est, divino auxilio sumus. Et omnes in Moyse. Id est, in merito et potestate Moysi, mystice in Christo.

Baptizati sunt in nube. Baptizati sunt figuraliter, quia nubes proprium humorem portabat; mystice: (0147D)in nube, id est in Spiritu sancto. Et in mari. Mystice in baptismo. Escam spiritualem. Ideo manna spiritualis cibus dicitur, quia spiritualiter per angelos ministratum fuit: ut: Panem angelorum manducavit homo; sive quia figuravit spiritualia, id est corpus Christi. Similiter et potus dicitur spiritualis. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra. Quia Christus postmodum erat secuturus, cujus figuram tunc petra gerebat, idcirco dixit, consequente eos petra. Alii putant, quod fluvius secutus sit eos per desertum. Sicut illi concupierunt. Carnem, ut: Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum. Et surrexerunt ludere (Exod. XXXII). Id est, vitulum adorare. Et ceciderunt (Num. XXVI). Per angelum hoc factum est. (0148A)Neque tentemus Dominum. Dicentes: Nunquid potest Deus parare mensam in deserto (Psal. LXXIX)? Et a serpentibus perierunt. Propter quos aeneus serpens factus est. Neque murmuraveritis. In tribulationibus pro Christo. Ab exterminatore. Id est, ab angelo percutiente eos in extremis castris per ignem, cui plagae succurrit Aaron cum thuribulo offerens pro eis.

Ad correctionem nostram. Si enim parvulis adhuc et rudibus non pepercit, quanto magis nobis, qui legem perfectionis accepimus non parcet, si talia fecerimus? In quos finis saeculorum devenit. Id est, in quos tota perfectio temporum cadit, vel qui sumus in fine saeculi. Itaque qui se existimat stare. Id est, forti conscientia manducando idolothyta, nunc incipit reverti ad superiora. Videat ne cadat. Offendendo infirmum. (0148B)Tentatio vos non apprehendit, nisi humana. Id est, quae per fragilitatem, et inscientiam fit, et non ex consilio et perseverantia: humanum est enim peccare, diabolicum est perseverare. Aliter: Tentatio vos non apprehendit nisi humana. Dicitur nobis pugnam carnis non sustinentibus per beatum Apostolum, cum his inter quos fornicatio nominatur: Tentatio vos non apprehendit nisi humana: non enim meremur mentis robore conquisito graviores pugnas nequitiarum coelestium experiri, qui carnem fragilem resistentem spiritui nostro subjugare non quivimus. Quod Apostoli testimonium non intelligentes quidam posuerunt pro indicativo optativum modum, id est, tentatio vos non apprehendat nisi humana, quod ab ipso dici manifestum est, non optantis, sed (0148C)pronuntiantis, vel exprobrantis, affectu. Fidelis autem Deus est. Qui se pollicitus est sui nominis causa in tribulationibus adfuturum, ut ibi: Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII). Sed faciet cum tentatione etiam proventum. Illud faciet provenire, quod possitis sustinere. Fugite ab idolorum cultura. Non vescendo idolothytis. Quasi prudentibus loquor. Suadet ut prudentibus, quo libentius audiatur. Nonne communicatio est sanguinis Christi? Sicut ipse ait: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Quasi dixisset: Sicut e contrario calix idolorum daemonum communicatio, ita et panis idolothyti daemonum participatio esse monstratur. Quoniam unus panis. Sicut enim panis ex (0148D)multis granis copulatur, sic nos ex multis gentibus, fidelibusque in unum corpus Christi congregamur. Unum corpus multi sumus. Si cum idololatris de uno pane comedimus, unum cum illis corpus efficimur. Videte Israel secundum carnem. Id est, hospitalis Israel, carnalis Israel, carnales hostias offerebat; spiritualis spiritualia sacrificia offert Christo. Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris? Sicut illi edentes hostias participes fiebant divini altaris, ita isti similiter idolorum. Quid ergo dico? Praevenit, ne quis diceret: Ergo dicis vim aliquam habere idolum, vel posse polluere. Non, inquit, idolum insensibile polluit, sed daemones qui templis praesident ad homines defraudandos et suo servitio mancipandos. (0149A)An aemulatur Dominum? Nunquid non irritamus eum ad zelum contra nos, et ad iracundiam provocamus hoc facientes. Nunquid fortiores illo sumus? Hoc est, nunquid possumus furorem ejus sustinere pro hoc malo quod facimus? Aliter: An aemulamur Dominum? id est, nunquid exemplum Domini habemus: qui conversatus in carne, nunquid comedit idolothyta? Nunquid fortiores illo sumus, fide et scientia, ut faciamus quod Dominus ipse non fecit, nec manducavit, quasi diligentiores Deo essemus? Omnia mihi licent. Id est, omnia quae lege non prohibentur, licent: quia per se non habent peccatum; sed non semper expediunt, quia occasionem nonnunqum generant delinquendi, vel offendendi fratres. Omne autem quod expedit licet, non omne quod licet (0149B)expedit. Omne quod in macello venit manducate. Si vultis manducare carnes, saltem de macello comportate; tantum ne in idolio comedatis, et nolite interrogare utrum immolatae sint: ne cognoscentes vos, omnia immolata esse respondeant, et non possitis propter conscientiam manducare. Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII). Si Domini sunt, munda sunt omnia simpliciter utentibus; et plenitudo ejus, id est, omnia quae in terra sunt. Et ibitis. Non dixit ite: quia tunc debet Christianus ire ad infidelem, si novit esse profectum, id est, si scit posse eum lucrari. Nolite manducare. Ne quis putet illa vos quasi sancta comedere. Propter eum. Infidelem. Non tuam. Qui fortis es. Sed alterius. Infirmi, ne vel vos blasphemet, vel ipse idolis immolata comedat. (0149C)Utquid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? Hoc est, ad quem profectum utar libertate mea, ut me alius reprehendat? Ab infideli conscientia. Id est, vituperantis. Judicetur. Id est, blasphemetur: Si enim idola detestamur, quare idolothytis vescimur? Si ergo gratiae participo. Non ideo sub gratia sumus, ut libertatis specie occasionem demus infidelibus blasphemandi.

Quid adhuc blasphemor? Id est, irritando contra me blasphemiam, non me oportet blasphemiam praebere de beneficiis Dei. Pro eo quod gratias ago. Id est, manduco idolothyta cum gratiarum actione. Omnia in gloriam Dei facite. Hoc est, nihil faciatis, nisi in quo glorificetur Deus. Sine offensione estote. Quia et Judaei tanquam de idololatriis scandalum patientes, (0149D)credere non audebant: Gentes vero cum in colendis idolis firmabantur, et Christiani tali destruebantur exemplo.

Sicut et ego omnibus placeo per omnia. Cur alibi dicit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem (Gal. I)? Placet ergo Paulus et non placet: placet exhibendo pietatem; et non placet, quoniam nulli consentit in malis. Quid mihi utile est. Id est carnalibus commodis.

CAPUT XI. Imitatores mei estote. Sine offensione estote, sicut et ego sum. Laudo autem ros. Quid est quod subito laudat, quos ante vituperavit? Idem ubi legis praecepta non habet, blandimentis provocat ad rationem. (0150A)Aut prophetans velato capite. Id est, futura praedicans; ideo autem non velato capite vir praecipitur orare, quia nulla potestas mulieris debet esse super virum. Mulier vero velato capite. Dum illa sub potestate viri est. Deturpat caput suum. Notat consuetudinem Corinthiorum, qua mulieres eorum intecto capite ad ecclesias veniebant, gloriantes in crinibus: quod non solum inhonestum erat, sed etiam concupiscentiae fomenta praestabat videntibus: et viri comam nutrirent indifferenter, et vescebantur in templis, et inflati sapientia saeculari, resurrectionem carnis negarent. Quoniam imago est et gloria Dei. Ergo, sicut inter imaginem et eum cujus imago est nullum velamen interponitur, ita vir non debet velamen habere, quia nulla creatura inter ipsum et (0150B)Deum interposita est, si generaliter ad naturalem viri gloriam respexeris. Sed mulier propter virum. Id est, adjutorium viri, ut: Faciamus ei adjutorium simile sibi. Propter angelos. Id est, sacerdotes, vel ministros altaris, vel omnem clerum, qui Dei praecepta annuntiat, sicut scriptum est: Quia angelus Domini exercituum est, ne videlicet carnali concupiscentia eorum impediantur sensus: sive propter honorem angelorum, qui Ecclesiae assistere perhibentur. Item Hieronymus in expositione Ezechielis: Cumque ingredientur portas atrii in interioribus, cidares lineas habent super capita sua. Si virorum est, secundum Apostolum non operire caput, videtur esse contrarium quomodo nunc sacerdotes capite tenus, vel cidare operti videntur. Sed si legamus diligentius, (0150C)ex prioribus solventur praesentia: supra enim dicitur, quando ministrant in portis atrii interioribus et intrinsecus: si enim ingrediamur ad sancta, et stemus in conspectu Domini, capita nostra operire debemus: quia non juctificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Denique et feminalibus utimur intrinsecus, ne ulla in conspectu Domini pollutae conscientiae et operis nuptialis turpitudo appareat.

Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino. Consolatur eas, ne nimium mulieres gravasse videatur: et dicit quod nec alterum tantum Deus elegit ut alterum reprobaret, quia non pro uno, sed pro utroque sexu Christus passus est.

In Domino. Id est, in fide et unitate Domini. Aliter: (0150D)Nec vir sine muliere, nec mulier sine viro nasci potest, et hoc in Domino, id est, in potestate Domini. Vos ipsi judicate. In ipsorum judicio ponit, ut ex sua conscientia convincantur.

Ignominia est illi. Comam videlicet nutrire ad similitudinem mulieris, licet Nazaraei, ut comam nutrirent, ex Dei praecepto devotissime faciebant. Si quis autem videtur contentiosus esse. Praevenit illos, ne quis diceret, Ubi hoc scriptum est? vel ne aliis argumentis huic rationi resisterent, ac se diceret: Nos diximus quae nobis honesta videbantur et justa: si quis autem volens acquiescere veritati, quaerit quid respondeat, sciat se responsione indignum, qui magis contendere paratus est quam doceri. Talem consuetudinem. (0151A)Sive contendendi, sive talia faciendi. Hoc autem praecipiens. Id est, qui primus hortatur de ordine virorum et mulierum. Non laudo. De consequenti causam dicit. Sed in deterius convenitis. Hic enim tria principalia peccata in eis reprehendit, ut in sequentibus demonstrat, quod cibum corporalem in ecclesia sumebant, quod ante communionem corporis Christi ipso cibo vescebantur, quod nihil pauperibus dabant, et quod contentiosi erant. Oportet enim haereses esse. Non quod haereses Deo placeant, sed quod per eas fideles exercentur, ut qui Deo noti sunt, hominibus manifestentur: unde enim gubernator laudabitur, si navis in portu vel in tranquillitate consistat? Ut et qui probuti sunt. Sive doctores in resistendo, sive fideles in permanendo. (0151B)Suam coenam praesumit. Quia ante sacrificium edebant, et pauperibus nihil afferebant, neque impertiebant. Apud Corinthios quondam, ut alii asserunt, prava invaluit consuetudo, ecclesias passim dehonestare conviviis, in quibus vescebantur ante Dominicam oblationem, quam coenam noctibus adoriebantur; cumque divites ebrii ad Eucharistiam venirent, vexabantur inopes fame. Mos vero iste, ut referunt, de gentili adhuc superstitione veniebat, unde etiam in quibusdam locis per Aegypti vel Syriae loca, die Sabbati nocte, post coenam dicitur ad ecclesiam conveniri. Aut ecclesiam Dei contemnitis? Facientes eam triclinium epularum. Accepit panem. Id est, in convivium, ut vos facitis: hinc jam de sacramentis quasi oblitos commemorat, quam magnum sit hujus (0151C)mysterii sacramentum. Hoc facite, et dixit, accipite, hoc est corpus meum. Quasi Paulus: Cavete ne illud corpus indigne comedatis, dum corpus Christi est: indigne hoc comedetis, si pauperes confundatis, sique escam aliquam ante spiritualem et Dominicam coenam sumatis. Hoc facite in meam commemorationem. Suam memoriam nobis reliquit, quemadmodum si quis peregre proficiscens, aliquod pignus ei quem diligit derelinquat, ut quotiescunque illud viderit, possit ejus beneficia et amicitiam recordari, quoniam ille si perfecte dilexit, sine ingenti desiderio et fletu illud non potest videre. Hic est calix Novi Testamenti. Quia Vetus hoc per sanguinem brutorum animalium portendebatur. Ideo autem calix testamenti vocatur, quia testatus est, post paululum passionem (0151D)futuram, et nunc testificatur factam. In meo sanguine. Vetus et Novum per sanguinem dedicatur, quia sine morte firmum esse non potest testamentum, secundum Epistolam ad Hebraeos. Reus erit corporis et sanguinis Domini. Quasi illum occiderit, ut Judaei, qui tanti mysterii sacramentum pro vili despexerunt. Probet autem. Id est, mundet: nam si in linteum, vel in vas sordidum nemo illud mittere audet, quanto magis in cor pollutum? Non dijudicans corpus Domini. Id est non discernens ipsum a cibo communi. Ideo inter vos multi infirmi. Id est, dolore totius corporis. Et aegri. Id est, imbecilles quibusdam membris, ut caeci et claudi: erat igitur praesens correptio et nunc est, et multi talia patiuntur; (0152A)sed putamus consuetudinem esse potius quam culpam. Tribus sane causis infirmitates adveniunt corporales: aut ex tentatione, sicut Job et Tobiae; aut ex peccato, sicut Assa regi, qui dolore pedum aegrotans mortuus est, quem ei Dominus immisit, quia amicitiam Benadab regis Syriae habebat: aut ex aliqua intemperantia, ut Timotheo et his qui jubentur medicum honorare. Huic tantum causae humana potest succurrere medicina. Dum autem judicamur a Domino. Id est, per aliquam praesentem infirmitatem corripimur. Correptio paternae pietatis est, ut poeniteamus, ne cum infidelibus mundi damnemur. Judicem exspectare. Id est, usquequo sacrificium accipiatis. In judicium. Id est, in vindictam, Caetera vero. Id est, de ipsius mysterii sacramentis.(0152B) CAPUT XII. De spiritualibus autem. Nunc de divisionibus gratiarum praedicit, et de volentibus novis loqui linguis. Ad simulacra muta. Hoc dicit ut cognoscant, qui ante misericordiam illius fuerunt, muta adorando idola: et ut sciant quanta munera illis per Spiritum sanctum collata sunt. Prout ducebamini. Id est, a magistris et aruspicibus et philosophis. Nemo in spiritu dicit anathema Jesu. Quia fortasse alii per spiritum diaboli dixerunt anathema Jesu, quasi dixisset, Si aliquis dixerit anathema Jesu, non spiritu Dei, sed spiritu diabolico loquitur. Anathema, perditio, detestatio interpretatur. Jesum tamen in spiritu Dei [non] loquitur, quandiu paganus est. Et nemo (0152C)potest dicere Dominum Jesum. Id est, corde, ore, opere. Mos est Scripturarum dicta pro factis ponere: ergo dicere, invocare est, vel credere Dominum Jesum, hoc est, ut ipse sit servus Domini Jesu, ac Dominus ejus Jesus. Nisi in Spiritu sancto. Id est in dono Spiritus sancti: Unde statim disserit, quibus et quot donis Jesum quisque fateatur, dicens; Divisiones autem gratiarum sunt: idem autem spiritus. Ne tot putarentur spiritus quot sunt dona. Gratiarum vocabulum spiritui gratis inspiranti omnia dona convenit. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Dominus, qui servis suis diversas ministrationes et ecclesiastica officia largitur. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Id est, insignium virtutum (0152D)ac miraculorum Deo nomen competit, qui potentialiter haec per suos electissimos operatur. Haec itaque tria nomina, id est, spiritus, et Dominus, et Deus, Spiritui sancto conveniunt, qui gratis et non merito cuncta spirando ac servus ministrat et potentialiter quasi Deus perficit. Manifestatio spiritus. Unumquodque donum, per quod se manifestat. Ad utilitatem. Non ad inanem gloriam, ut vultis variis loqui linguis, sed ad utilitatem incredulorum et infidelium. Sermo sapientiae. Sapientia pertinet ad intellectum aeternorum. Scientia vero ad ea quae sensibus corporis exprimuntur. Gratia curationum. Ut quis curet aegros. Operatio virtutum. Opus virtutum est daemones ejicere vel mortuos suscitare. Alii discretio spirituum. (0153A)Ut quisque sciat quod spiritus suggerit aliquid agendum esse vel non. Alii interpretatio sermonum. Hoc est, ex alia in aliam linguam aut difficilium sermonum explanatio. Operatur unus atque idem spiritus. Potest unus esse, licet diversus, ut unus mihi illam rem heri donavit, vel ministravit, et unus hodie: nam talis locutio etiam de diversis personis potest convenienter intelligi, sed ne diversus spiritus aliqua successione temporis, vel sui mutatione intelligeretur, signanter ab Apostolo hoc additum est: Atque idem spiritus. Ne quia diversa sunt dona, diversus spiritus ac varius putaretur. Sed unus et idem semper sine ulla mutabilitate cum Patre et Filio manens prout vult, non ait, ut homines merentur, quia dona diversa et indignis tribuuntur, ut est (0153B)illud: Nonne in tuo nomine daemonia ejecimus (Matth. VII)? Et sicut alibi scriptum est: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). Sicut enim corpus unum est. Per comparationem corporis ostendit, non naturam membrorum, sed officia esse diversa, et neminem curare debere cujus sit officii, dum omnes eodem spiritu animentur. Et omnes unum spiritum potaverunt. Id est, doctrinam spiritus, quam Christus fluminibus aquae comparavit dicens: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Ita et Christus. Notandum quod tota Ecclesia cum suo capite Christus appellatur: nam ut corpus non est unum membrum, ita non potest totum corpus unum officium agere, hoc est, ut totum corpus vel videat, vel audiat, sed unumquodque membrum (0153C)suum officium habet. Si dixerit pes, quoniam non sum manus, non sum de corpore. Pes Ecclesiae dici solet, qui ad intercedendum egreditur; manus, ille qui operatur; os, ille qui docet vel qui loquitur linguis. Num ideo non est de corpore? Decebat enim non esse de corpore Ecclesiae, qui hanc, quam alii acceperant, gratiam non habebant. Si totum corpus oculus. Hoc est, si omnes doctores sunt. Ubi auditus? Id est, ubi sunt auditores? Si totum auditus. Si omnes sunt auditores. Ubi odoratus? Hoc est, quis erit boni odoris malive discretor? Nunc autem posuit Deus membra. Id est, in prima conditione hominis. Non potest oculus. Id est, vir theoricae vitae. Dicere manui. Homini actualis vitae. Ideo invicem indigemus, ut magis ac magis charitas confirmetur: nam (0153D)si unus omnia haberet, adversus caeteros inflaretur. Infirmiora membra. Venter et caetera intestina. Necessariora. Id est, dum vitam corporis custodiunt. Itaque membra quae spernitis in Ecclesia, majoris utilitatis approbantur; si in corpore sine manibus pedibusque vivitur, sine intestino omnino non vivitur. Abundantiorem circumdamus honorem. Dum cautius vestimentis et diligentius custodiuntur. Quae autem honesta sunt. Id est, quae per se pulchra sunt, ut caput et manus. Et cui deest. Id est, honestas. Abundantiorem honorem tribuit. Hoc est, minoribus Ecclesiae membris majora dona concedens, ut qui honore minor erat, gratia abundet. Si dixerit auris. Id est, sapiens auditor. Oculus. Doctor, quique futura (0154A)praevidet. Ut non sint schismata in corpore. Id est, ut pro invicem solliciti simus, dum altero indigeamus. Sive laetatur. Incolumitate. Congaudent omnia membra. Ut Sallustius ait: Corde laetante vultus floret. Vos autem estis corpus Christi. Nunc physicam similitudinem mystice explanat. Secundo prophetas. Novi Testamenti, ut fuit Achab et filii Philippi. Deinde virtutes. Facientes majora signa, ut mortuos suscitare. Gratias curationum. Ut leprosos mundare. Opitulationes. Id est, eleemosynae erga pauperes. Gubernationes. Ecclesiarum Dei. Nunquid omnes apostoli? Sicut nec totum corpus oculus est. Quod enim in singulis hominibus universa dona Spiritus sancti esse non possunt, non Spiritus sancti, sed hominis infimitati deputandum est. Aemulemini. Id (0154B)est imitemini Charismata meliora. Id est, dona meliora quam loqui linguis. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Id est, charitatem, per quam pervenitur ad Deum.

CAPUT XIII. Si linguis hominum loquar et angelorum. Id est, non solum omnium linguis, sed etiam si quae angelorum linguae. Et noverim mysteria omnia. Id est, notitiam omnium secretorum, hic et in futuro. Et omnem scientiam. Id est, Veteris et Novi Testamenti. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas. Hoc est, si non propter Deum, sed propter gloriam humanam. Et tradidero corpus meum ita ut ardeam. Id est, in martyrium, si in ipso martyrio adversus fratrem retineam iram: contemnens eum (0154C)qui jussit nos malitiam proximi oblivisci, et in ipsa etiam morte praevaricator existens. Charitas patiens est. Quia multa mala aequanimiter tolerat. Benigna. Etiam inimicis. Charitas non aemulatur. Bona alterius. Non agit perperam. Id est, contra rationem, ut Gennadius dicit. Vel perperam, vitiose, corrupte. Non quaerit quae sua sunt. Non quaerit quod sibi tantum utile, sed quod multis. Non irritatur. Ad jurgia. Non cogitat malum. Non solum non facit, sed nec cogitat. Congaudet autem veritati. Quia ut sit diligens, caeterum per hoc quod rectum aliis conspicit, quasi de augmento proprii profectus hilarescit. Omnia suffert. Suffert injurias, satisfacienti credit. Omnia sperat. Ejus emendationem, et donec corrigatur patienter exspectat. Aliter, omnia sperat, id (0154D)est, praemia. Omnia credit. Promissa a Deo, ac retributa malis et bonis. Omnia sustinet. Id est, promissa. Charitas nunquam excidet, sive prophetiae evacuabuntur. Superveniente enim completione, cessabit prophetia, quia nihil futurum erit. Sive linguae cessabunt, quia tunc non necessariae erunt. Sive scientia destruetur. Id est, imperfecta et dubia. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: Cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Hic physice loquitur. Nam praesens tempus aetati parvuli comparat, futurum vero tempus viro perfecto. Videmus nunc per speculum. Nostrae scilicet mentis, vel divinae Scripturae. In aenigmate. Id est, obscuritate. Tunc autem (0155A)facie. Nostrae mentis. Ad faciem. Dei. Tunc autem cognoscam. Deum, et quae sunt Dei. In tantum cognosco, quantum potest de Deo mens humana cognoscere: nullus enim Deum, sicut est, scire potest. Item, tunc cognoscam, hoc est, sicut me perfecte Dominus novit. Ita tunc ego, in quantum creatura potest intellectualis, quae sunt divina cognoscam. Tunc cognoscam sicut et cognitus sum Non ait, In tantum cognoscam, quantum a Deo cognitus sum, sed, sicut et cognitus sum: et sicut non aequalitas, sed similitudo ostenditur. Tria haec. In praesentia tria haec, in futuro sola charitas permanebit. Majus est. Ergo quod semper erit, quam quod aliquando cessabit.

CAPUT XIV. (0155B) Aemulemini spiritualia. Id est, spiritualia dona vos quaerere non prohibeo, id est, etiam loqui linguis. Sed magis ut prophetetis exhortor. Id est, praedicetis. Ideo autem praedicatio prophetia dicitur; sicut enim prophetia in tribus temporibus continetur, ita et praedicatio in praesenti corrigit, et praeteritas passiones sanctorum in memoriam revocat, et de poenis praemiisque futuris terret ac solatur. Qui enim loquitur lingua. Id est, ignota qualibet lingua. Non hominibus loquitur. Dum non intelligunt, quia barbara est. Sed Deo. Qui intelligit, sive dum per hoc ipse magnificatur. Nemo enim audit. Id est, intelligit. Spiritu enim loquitur mysteria. Spirituali dono praeditus, vel suo spiritu loquitur. Loquitur aedificationem, exhortationem, consolationem. (0155C)Exposuit quot modis intelligenda sit prophetia. Quicunque ergo haec habet, propheta dicendus est. Aedificationem. Suadendo fidem. Exhortationem. Exempla sanctorum Patrum proponendo. Consolationem. Praemia coelestis regni promittendo. Seipsum aedificat. Dum solus ipse intelligit vel glorificatur. Ecclesiam aedificat. Dum multis proficit. Nisi interpretetur. Ex ignota lingua in aliquam notam. Major est enim qui prophetat quam qui loquitur. Lingua. Sicut profectu sic et merito major est. Nunc autem fratres si venero ad vos lingua loquens. Suo exemplo hortatur eos, illud non pro magno quaerere quod non prodest Ecclesiae. Quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in (0155D)scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? In revelatione. In allegorico sensu, cum aliquid ex futuris revelatur, sicut ipse Paulus dicit: Patres nostri sub nube fuerunt, quod significat baptismi sacramentum. Aut in scientia. Id est, tropologico vel morali sensu, ut omnis vir orans vel prophetans velato capite, deturpat caput suum. Aut in prophetia. Id est, anagogico sensu, ut est illud: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ubi futuram corporum resurrectionem prophetat. Aut in doctrina. Id est, in historia secundum litteram, ut est, In hoc enim vixit Christus, et mortuus est, et resurrexit, ut viventium et mortuorum dominetur, ubi nuda historia docetur. Eritis enim in aera loquentes. Hoc est, si etiam tam multa loquamini, ut genera sunt linguarum, (0156A)quid proderit? cum omnia in aera solvantur, et nulli proficiant, et nihil eorum sine voce est: proprium est enim uniuscujusque linguae habere vocem. Ero cui loquar barbarus. Omnis enim sermo qui non intelligitur barbarus judicatur. Et ideo qui loquitur lingua. Id est, ignota. Oret ut interpretetur. Oratio hoc loco oris elocutio intelligitur. Sic ergo loquatur, ut grammatica verba quae dicturus sit intelligantur, vel oret ut illi interpretandi gratia donetur. Nam si orem lingua. Mihi ignota. Nunc divertit sermonem ad seipsum: Si enim sine fructu est. Mens in ipso homine, si absente mente et intellectu spiritus oret, quanto magis quae ignorantur ab auditoribus dici non prodest? Mens autem mea sine fructu est. Dum non intelligo quod loquor: est autem (0156B)spiritus vis quaedam animae mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Orabo spiritu. Oratio hoc loco oris narratio intelligitur. Ergo orabo spiritu, hoc est, ignota lingua in spiritu meo expressa eloquar. Orabo et mente. Id est, intellectu mentis meae aliis praedicabo: qui enim interpretatur, necesse est ut ipse prius intelligat quod aliis dicturus est. Non ergo sufficit ut quis solo spiritu aliena lingua loquatur, nisi mens et intellectus accesserit, quatenus ipse cognoscat quid loquatur, aut aliis interpretando patefaciat. Caeterum si bene dixeris spiritu. Id est, sine interpretatione, quatenus aliis clarescat quod loqueris. Quis supplet locum idiotae? Quod ipse diceret idiotae, id est, nuper baptizati, et qui nullam praeter propriam intelligit linguam, (0156C)quod proprium est auditoribus. Quomodo dicet Amen. Hoc est, quomodo tuae benedictioni perhibebit testimonium, vel consensum, cum ignoret ipsius linguae qualitatem? Nam tu quidem bene gratias agis. Quod superius dixerat, si benedixeris spiritu, hoc ipsum exponit: nam benedicere spiritu, est gratias agere, licet ignota idiotis lingua. Gratias ago Deo, quod omnium vestrum linguis loquor. Hoc ideo dicit, ne putarent quod ipse linguas ignoraret, et propterea linguas condemnaret. Sed in Ecclesia volo sensu meo quinque verba loqui. Mavult pauca verba lucida sensu recto loqui, quam innumerabilia obscura et incognita, quae auditores non aedificant: quia meliora sunt pauca verba quae (0156D)prosunt, quam multa quae non prosunt. Nolite pueri effici sensibus. Ac si diceret: Puerilis est variarum linguarum cupiditas, in qua sola delectatio est, non utilitas, nisi accedat interpretatio. Aut nolite pueri effici sensibus, sed scire debetis quare datae sunt linguae. In lege scriptum (lsai. XXVIII). Legem vocat prophetiam Isaiae. Quoniam in aliis linguis. Ideo hoc dicit ut ostendat quod in isto tempore linguis aliis non indigetur, dum multi fideles sunt, et unaquaeque lingua doctorem habet ex se. Nam linguae in principio ideo datae sunt, ut infideles crederent ipsarum admiratione, atque sua lingua docerentur. Unde sequitur: Itaque linguae in signum sunt non fidelibus. Hic ergo ostenditur crescente fide signa cessare, quando infidelium causa danda esse (0157A)praedicantur. Prophetiae. Id est praedicationes. Non infidelibus. Qui adhuc non recipiunt. Sed fidelibus. Dum recipiunt et credunt. Nonne dicent quod insanitis? Sicut Judaei Apostolis dixerunt: Nonne musto repleti sunt isti (Act. II)? Occulta cordis ejus. Quoniam ejus conscientia per doctrinam pulsatur. Manifesta fiunt. Sibi ipsi in sua conscientia, aut aliis pure confitendo. Quid ergo est, fratres. Id est, quid ergo faciendum, vel quid diffinimus esse tenendum? Psalmum habet. Id est, intellectum psalmi, vel nihil habet nisi cantare psalmum. Doctrinam habet. Historica gesta narrans, vel sermone quotidiano mores corrigit. Apocalypsin habet. Revelationem mysteriorum, aut si aliqua visio illi reveletur. Interpretationem habet. Ea quae obscura sunt dilucidans. Linguam (0157B)habet. Id est, variis loquens linguis. Et unus interpretetur. Unus quilibet ex ipsis tribus. Sibi autem loquatur. Id est, in sua conscientia. Et Deo. Qui scit. Quod si alii revelatum fuerit. Si sentit sedens plus quam ille qui praedicat. Ut omnes discant. Tacendo Et omnes exhortentur. Praedicando. Et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Quia spiritualis gratia, qui suis [quae fuit] in prophetis, subjecta est nobis apostolis, et apostolicis viris, ac praedicatoribus. Sive, spiritus humilitatis et charitatis, qui est in prophetis, id est, praedicatoribus, debet subjectus esse aliis prophetis, id est, praedicatoribus, et idcirco alterutrum sibi invicem cedant: ut uno loquente prior taceat, quia Deus qui in ipsis est, non est dissensionis, sed pacis. Itaque per haec omnia hortatur eos (0157C)ad concordiam, ne magnitudine donorum et sapientiae nascantur discordiae. An a vobis Verbum Dei processit? Nunquid a vobis doctrina Christi initium sumpsit? Aut in solos vos devenit? Id est, ut neminem vos sinatis praedicare? Propheta. Id est, praedicator. Aut spiritualis. Id est, linguis loquens. Si quis autem ignorat, ignorabitur. Ex hoc probatis verum esse prophetam, si ista cognoverit. Si quis autem ignorat haec, ignorabitur, et a nobis et a Deo, licente eis qui se in ejus nomine prophetasse dicent: Nescio vos (Matth. V). Omnia vestra honeste. Nihil perverso ordine, aut per contentionem, aut inanem gloriam faciatis. Mulieres taceant. Supra dixit. Prophetae duo aut tres dijudicent: scilicet ne putarentur feminae in hoc concludi, ideo subjungit et (0157D)dicit: mulieres taceant. Sicut et lex dicit ut in Genesi: Sub viri potestate eris, et erit reversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur (Gen. III). Turpe est enim mulieres in ecclesia loqui. Alibi autem concedit eas docere suam prudentiam et castitatem, sed hoc privatim.

CAPUT XV. Notum autem vobis facio. Nunc de resurrectione incipit disserere, quam quidam Corinthiorum negabant. Quod et accepi. Per revelationem. Secundum Scripturas. Prophetias, ut: Traditus est propter iniquitates nostras (Isai. XI). Et quia sepultus. Ut est illud, Et erit sepulcrum ejus gloriosum. Et quia surrexit tertia die. Sicut in Osee: Vivificabit nos in (0158A)biduo, die tertia resurgens (Ose. XVI). Plus quingentis fratribus. Hoc quidem factum esse credimus, licet in Evangelio non sit scriptum. Deinde Jacobo. Alphaei filio, qui se testatus est a coena Domini non comesurum panem, usquequo videret Christum resurgentem: sicut in Evangelio secundum Hebraeos legitur. Tanquam abortivo. Id est, de cujus vita desperabatur. Visus est et mihi. In via, vel in templo Hierusalem. Hoc ideo dicit, ne putarent eum audita potius quam visa narrare. Vacua non fuit. Id est, sine fructu et multorum utilitate, sicut in illo qui abscondit talentum in terra. Sed plus illis omnibus laboravi. Hoc est, quod neque cessaverit ab Evangelio praedicando, neque tamen ab Evangelio vitam suam sustentaverit. Obtinui. Id est, apostolatum. Sicut (0158B)praedicavimus. Id est, quod Christus resurrexit, et omnes per illum resurgent. Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Alterum ab altero pendet: aut utrumque negare, aut utrumque confiteri necesse est. Si vero caput resurrexit, quomodo membra non resurgent? Neque Christus resurrexit. Cum ipse mortuus est secundum carnem. Adhuc enim estis in peccatis vestris. Quia non justos vos efficit resurrectio Christi, de qua Paulus dicit: Resurrexit propter justificationom nostram (Rom. IV). Item estis enim adhuc in peccatis vestris, quia si mentitus est post triduum resurrecturum, mentitus est se etiam peccata dimittere, quod absit. Et qui dormierunt in Christo. Id est, qui in Christo mortui sunt: sine causa enim hanc vitam perdiderunt, (0158C)si vitam aeternam non habebunt. Miserabiliores sumus omnibus hominibus. Si in hac vita tantum sperantes sumus, nulla praemia sperantes vitae futurae. Nunc autem Christus resurrexit, a mortuis. Id est, quod nullus Christianus dubitat. Primitiae dormientium. Quia prius in incorruptione surrexit; si ergo caput resurrexit, necesse est etiam ut et membra caetera subsequantur. Sicut enim in Adam omnes moriuntur. Quia sicut ille morientium forma est, ita et iste resurgentium. In suo ordine. In suo scilicet honore, vel ordine, tempore servato, quia primitiae Christus. Deinde hi qui sunt Christi. In quo tacetur de resurrectione mortuorum iniquorum, quia non ad gloriosam vitam resurgent. Deinde finis. Mundi ac mundanae conversationis. Cum tradiderit. Cum quasi (0158D)laborem et opus suum. Regnum. Id est, Ecclesiae Deo assignaverit, et in illius contemplationem perduxerit. Deo Patri. Deo Christo secundum humanitatem, et Patri secundum deitatem. Traditio regni nostra est perfectio, cum etiam ex integro filii esse meruerimus, ut Joannes: Videbimus, inquit, eum (Joan. V). Regnum Dei naturaliter quidem per omnia est, sed tunc proprie regnare dicitur, cum illi homines fuerint voluntate subjecti, sicut regnum diabolicum, cum illi se homines sponte subjecerint. Cum evacuerit omnem principatum. Nam evacuatis peccatis, evacuabuntur a nobis omnes contrariae potestates. Omnem principatum. Id est, ab eo qui nobis sequentibus principatur. Et potestatem. Qua (0159A)nos eorum dominatui subjecti sumus. Et virtutem. Qua nos vicerunt: virtus enim eorum nostra peccata sunt. Oportet enim illum regnare. Istud de homine dictum non negamus, de eo qui passus est crucem, qui postea sedere jubetur a dextris. Quid sibi vult hoc quod ait: Oportet enim illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus? Nunquid tam diu regnaturus est Dominus, donec incipiant inimici sub pedibus ejus esse, et postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet? cum utique tunc magis regnare incipiat. Donec ponat omnes inimicos sub pedibus. Id est, aut voluntate, aut necessitate subjectos. Sub pedibus ejus. Aut sub Christi humanitate, aut sub apostolis, quibus mundum peragravit. Destruetur mors. Id est, diabolus, qui auctor est mortis, (0159B)sive mors corporis destruetur sorbente immortalitate: potest hic excludi haereticus, ne ipsum patrem subjiciendum Christo dici putaret. Tunc et ipse subjectus erit illi, qui subjecit sibi omnia. Hoc dicit pro parte humanitatis, vel pro membris Ecclesiae. Aliter, subjectio non semper ad diminutionem honoris pertinet, sed etiam ad charitatis officium, maxime cum et spiritus prophetarum prophetis dicatur esse subjectus, ut non sit Deus dissensionis, sed pacis, cum et ipse Dominus Joseph et Mariae scribatur fuisse subjectus. Ut sit Deus omnia in omnibus. Salus, vita, victus, et copia, gloria, et honor, et pax, et omnia bona. Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis? Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus, id est, ut jam quasi (0159C)commortui cum illo simus, quid ergo prodest nobis mundo mori, si hunc contemptum voluptatum vita non sequitur aeterna? Aliter, pro mortuis, id est, operibus quae generant mortem. Ut quid periclitemur? Si nihil esset in futuro, nonne eramus stultiut tantas tribulationes pro aliis pateremur? Quotidie morior pro vestra gloria. Id est, causa vestrae gloriae: semper enim sum paratus, et quotidie me exspecto pro vestra gloria moriturum. Per non semper significatio juramenti est: nam si dicam, Per puerum misi, non statim per puerum jurasse putabor. Quam habeo in Christo. Bonus enim doctor particeps est gloriae discipulorum. Si secundum hominem. Hoc est, si nihil remunerationis a Deo pro hoc certamine spero. Quare pugnavi Ephesi contra bestias? Id (0159D)est, haereticos, et saevos homines. An ut hominibus placerem? Manducemus. Increpat exemplo prophetae Isa. XXII), gulae deditos desperatione futurorum. Nolite seduci. Id est, ab his qui talia dicunt. Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Hieronymus in expositione Epistolae ad Titum dicit: Ad Corinthios quoque de Menandri comoedia versum sumpsit iambicum: Corrumpunt mores bonos. Mos est apostolis de mundana sapientia accipere testimonia, et si non ad auctoritatem, tamen aedificationem, ut illud Virgilii in Actibus apostolorum: Ipsius enim genus sumus. Sobrii estote. Non seducat vos ignorantia resurrectionem (0160A)negantium. Ignorantiam Dei. Id est, putantes Deum non posse suscitare. Sed dicet aliquis. lpse sibi ex contradicentium persona proponit. Quomodo resurgent mortui? Id est, dum corpora in pulverem redeunt. Quali autem corpore redeunt? Hoc est, utrum ut sepeliantur, sic resurgunt? verbi gratia: Si caecus et leprosus sepelitur, utrum idem caecus et leprosus resurget? Atque his duabus interrogationibus statim respondet, dicens. Insipiens tu. Quia non attendis quid quotidie coram tuis oculis geritur. Quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur, et quod seminas? non corpus. Ad illud respondet quod praemisit: quali autem corpore veniunt? Non corpus quod futurum est. Ac si diceret, Non spicam seminas in terram, sed granum et sicut cum grano secundior (0160B)cum granis resurget arista, ita et incorruptibile corpus in gloriae resurget augmento. Deus autem dat illi corpus. Id est, ab initio disposuit ut omnia semina cum putruerint, in amplius reformentur. Proprium corpus. Non alienum, sed secundum genus suum proprium: ut pote triticum de tritico, hordeum ex hordeo, sic homines sua propria corpora recipient, non aliena. Non omnis caro eadem caro. Tota comparationis hujus diversitas ad hoc valet, ut credas unum genus facile reparare posse, qui tanta fecit ex nihilo, sive tantam meritorum ostendit esse distantiam justorum a peccatoribus, quantum distant coelestia a terrestribus: et ipsorum inter se justorum in tantum distare fulgorem ostendit quantum differunt luminaria a luminaribus. Corpora coelestia. (0160C)Ut sol et luna, ita et resurrectio mortuorum, non omnium, sed tantummodo sanctorum. Seminatur in contumelia. Quid tam ignobile, ut cadaver? Seminatur in infirmitate. Id est, doloris et mortis. Surget in virtute. Sanitatis et immortalitatis. Seminatur corpus animale. In corporibus resurgentium tanta felicitas erit, propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus anima non est, ita tunc corpus spirituale erit, corpus tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem, quae non aggravat animam et vitam, quibus caro adversus spiritum concupiscit, tunc non erit caro, sed corpus, (0160D)quia coelestia corpora perhibentur, propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et tanquam exponens quid dixerit, neque corruptio incorruptionem possidebit, et quod prius regnum Dei, hoc posterius incorruptionem; quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit. Idem in libro de generibus visionum: Corpus quod futurum est in resurrectione mortuorum, spirituale appellat Apostolus, ubi ait: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, eo quod miris modis ad omnem felicitatem et incorruptionem spiritui subdatur, et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo vivificetur spiritu: non quod incorpoream (0161A)substantiam sit habiturum, neque enim et hoc corpus quod nunc habemus animae habet substantiam. Sicut scriptum est. Id est, in Genesi (Cap. I). Et factus est homo in animam viventem. In spiritum vivificantem. Norissimus Adam in spiritum vivificantem. Non prius, sed quod spirituale est: sicut prior est terrenus Adam, et posterior coelestis, ita prius animale, posterius spirituale corpus accipimus. De coelo coelestis. Non quod corpus de coelo attulerit, sed quod conceptus sit de Spiritu sancto. Sicut portavimus imaginem terreni. Peccator imaginem Adae, portat justus vero imaginem Christi. Ergo sicut portavimus veterem hominem ante baptismum, ita et post baptismum portemus novum. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Id est, vitia et opera (0161B)carnalia, quae postea nomine corruptionis appellat: frequenter enim Scriptura carnem pro operibus carnis nominat, ut alibi: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Sed non omnes immutabimur. In gloriam et vitam aeternam: quia de morte in mortem transire non est immutatio: nam gehennalis poena mors secunda est, ideo peccatoribus immutatio non deputatur. Et in ictu oculi. Per ictum oculi nimiam brevitatem vult significare momenti, ut quanta sit potentia ex resurrectione cognoscas. In novissima tuba. Id est, voce archangelica, ut Media nocte clamor factus est (Matth. XXV). Et mortui resurgent incorrupti. Id est, quia mortem carnis ultra non habebunt, aut cum integritate membrorum suorum resurgent. Oportet enim. Id est, necesse est (0161C)fieri, quod Deus promisit. Absorpta est mors. Hoc in Osee prophetia scriptum est. Ubi est mors. Jam vivemus, jam non moriemur in illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit. Aculeus autem mortis peccatum. Stimulus vel sagitta mortis peccatum est, per quod animae jugulantur. Virtus vero peccati lex. Dum fortius et violentius fit peccatum per scientiam (0162A)commissum. Victoriam. Vel peccati contra legem commissi, vel illam qua mors absorbebitur in victoria. Stabiles. Id est, in fide resurrectionis permanentes. Abundantes in opere Domini. Id est, ne sit fides vestra mortua. Non est inanis. Propter spem resurrectionis.

CAPUT XVI. Nam de collectis, quae fiunt in sanctos. Nunc incipit de sumptibus qui, per singulas ecclesias collecti, in Hierosolymam sanctis pauperibus mittebantur. Per unam sabbati. Una sabbati, Dominica dies est, ut Dominica die semper paulatim congregarentur per tempus, ne plus gravarentur: ideo autem in Dominico hoc permissum est, quia non opus est servile eleemosynam congregare. Gratiam. (0162B)Eleemosynam, quia gratis datur. Quod si dignum fuerit. Ut eos ad largiorem provocaret collationem, infert: Quod si dignum fuerit, ut ego eam, mecum ibunt. Id est, si talis fuerit oblatio vestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri. Ostium enim mihi, etc. Hoc est, aditus praedicandi, fideique ipsorum. Per Epistolas hos mitto. Ad commendandos eos in Hierusalem. Cum fratribus. Id est, mecum exspectantibus, sive commeantibus. Vigilate. Oculis scilicet mentis, ad astutias diaboli praecavendas. Subjecti sitis ejusmodi. Id est, ut consilium eorum vos regat. Laboranti. In ministerio praedicationis. Quod vobis deerat. Id est, quod mihi a vobis deerat de necessariis, ipsi suppleverunt. Maranatha. Syrum (0162C)est, et interpretatur, Deus noster venit, quasi ergo aperte Apostolus diceret: Qui non amat Dominum, sit perditio, id est, pereat in adventu Domini. Charitas mea. Id est, ut quomodo ego vos diligo, ita et vos invicem diligatis. In Christo Jesu. Id est, non secundum saeculi charitatem. Amen. Confirmatio benedictionis.

III. IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT PRIMUM (0162D) Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Non hominum voluntate. Simul et ostendit, non sine Patris voluntate se missum a Christo, ut: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum. Ecclesiae Dei. Signanter dixit Dei, quia est Ecclesia quae non est Dei, id est, haereticorum et malignantium. Pater misericordiarum. Id est, a quo est omnis misericordia. Multas dicit autem misericordias, quia multae sunt humanae miseriae. Sed requirendum quare de misericordia et consolatione in primis dicit, quia de misericordia et consolatione eorum hanc Epistolam scripsit. Totius consolationis. Perfectae consolationis: nam homo ex parte consolatur. Ut possimus et ipsi. Propterea consolamur et liberamur, ut et nos alios (0162D)consolari et de tristitia liberare possimus. Aut ita formam dat nobis alios consolandi. Per exhortationem. Qua ipsi a Domino consolamur: agnoscimus quod Deus timentium se neminem derelinquat, et multo magis in futuro remuneret, quando nos in praesenti etiam non deserit. Abundat etiam consolatio nostra. Ut: Dominus mortificat et vivificat. Ut Petrus de carcere liberatus, ut ipse Paulus in visione Domini voce confirmatus in templo. Pro vestra exhortatione. Quia vos ad salutem hortamur: sive ut nobis exemplum tolerantiae praebeamus. Sive exhortamur. Ideo liberamur, ut ipsa re confirmemini non pertimescere tribulationes, sive ut vos hortemur patienter ferre illa, quae et praesentem consolationem obtinent et futuram. Non enim volumus ignorare vos. Suas (0163A)passiones narrat, ut illi se ad illarum comparationem parva pati cognoscant. Onerati sumus. Ipso pondere passionum. Supra vires. Nisi Dominus adjuvasset. Ut taederet nos etiam vivere. Id est, ut mori omni desiderio cuperemus. Responsum mortis habuimus, etc. Id est, ipsa mors docuit nos omne humanum auxilium defecisse, et ab illo sperandum esse remedium cui etiam suscitare possibilie est. Aliter, mortem quasi ante oculos habere se dicit, denique eripi de ipsa pressura, resuscitatum se asserit: aut certe minantibus eis mortem, responsum mortis habuerunt. Et adhuc eripiet. Scit se multa passurum, qui sperat se etiam liberandum. Adjuvantibus etiam vobis per orationem. Multum valet oratio Ecclesiae, quae etiam Petrum de carcere liberavit. Ut ex multarum personis facierum, (0163B)ejus quod in nobis est donationis per multos pro nobis gratiae referantur. Hoc dicit sensus; ut ex multorum conventu pro eo quod vobis donamur, Domino gratiae referantur. Aliter per multos, qui sunt ejus donationis et gratiae participes, quae in nobis est. Nam gloria nostra haec est. Ideo in ipsis passionibus gloriamur, quia conscientia nostra minime nos reprehendit, quod nec temporalis gloriae, vel lucri causa docere videamur. In simplicitate. Non aliud ore dicentes, et aliud corde retinentes. Abundantius autem ad vos. Id est, dum necessaria ab aliis accipimus, a vobis autem nihil. Non enim alia scripsimus. In hoc apparet quia non in carnali sapientia, sed in simplicitate et sinceritate et gratia Dei praedicavi vobis, dum non aliud legistis in Scriptura sacra; qui enim (0163C)habet carnalem sapientiam commutat quod verum est, causa placendi hominibus et cupiditatis. Ex parte. Quod quaedam pars ex vobis intelligit nostram doctrinam et simplicitatem, sive quod etiam nunc multi vestrum integre et perfecte non sapiunt, sed ex parte. Gloria vestra sumus. Sic gloriantur discipuli de bono magistro, quomodo et magister in bonis discipulis gloriatur. Unde Salomon dicit: Gloria senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. In die Domini. Quando et veri magistri et boni discipuli probabuntur. Et hac confidentia. Quia gloria vestra sumus. Ut secundam gratiam haberetis. Quia priorem in priore meo habuistis adventu, sive ut secundam gratiam praesentiae meae post litteras habeatis, aut gratiae poenitentiam post baptismum. (0163D)Nunquid levitate usus sum? Quia promissum non impleverat, ne levitatis putaretur excusat. Aut quae cogito secundum carnem cogito? Secundum carnalem scilicet voluntatem: carnale est enim nulla majore causa existente, non facere quod promittitur, sicut multi carnales homines facere solent. Ut sit apud me est et non. Quia qui secundum carnem cogitat, fit apud illum est et non, id est, verum et mendacium. Carnalis enim cum aliquid proponit, si ei aliud aliquid supervenerit quod magis commodis earnis proderit, suo proposito non constringitur: non sic qui spiritualiter cogitat. Est autem et non dicitur, quando quod spondendo promittitur, non implendo denegatur. Dei enim Filius. Ac si diceret: (0164A)ab illo discimus ut non mentiamur; sicut enim ille non mentitur, sic nos membra ejus. Non fuit in illo est et non. Si in Christo non fuit est et non, quare cum promisisset se ire ad centurionis puerum, non perrexit? sed adfuit spirituali gratia, qui non adfuit corporali praesentia: quod etiam de Paulo similiter dicere possumus. Sed est in illo fuit. Hoc est, incommutabilis veritas. Sicut illud Moysi: qui est, misit me. Ille enim vere est, qui semper idem est. Quotquot enim promissiones. . . . . in illo est. Quia per illum impletae sunt. Ideo et per illum. Christum: nam per ipsum incarnatum omnes figurationes legis, et promissiones Dei verae sunt et impletae. Amen. Verum, vel est amen, id est, veritatis impletio. Ad gloriam. Per nos. Omnis veritas (0164B)promissionis Patris in Christo est, quae per nos ad Dei gloriam praedicatur. Qui confirmat nos. Ac si diceret: Non possumus ire ad vos et praedicare vobis, nisi quando Dominus voluerit. Et ideo non levitate usus sum non veniendo ad vos. Et qui unxit. Spiritu sancto. Et qui signavit. Signo crucis in fronte: illud autem signatur, quod aliquid intrinsecus continet pretiosum; unde subjungit: Et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Ego autem testem Deum invoco. Reddit causam non impleti promissi, hoc est, non suae levitati, sed illorum infirmitati asserit deputandum. Parcens vobis. Ne in vobis acrius vindicarem. Non veni ultra. A Macedonia, in qua scripsit hanc Epistolam. Et sic disponendo, non veni Corinthum ultra. Ergo ire distulit, ut tunc iret (0164C)quando emendatiores essent. Nam fide statis. Ideo non dominamur vestrae fidei, sed adjutores tantum sumus.

CAPUT II. Si enim ego contristo vos. Duriter increpando vos. Sed propterea hoc facio, ut possim gaudere de vobis. Et quis est qui me laetificet? Nullus est, nisi quos contristo: et tunc me laetum facietis, si emendaveritis ea pro quibus contristo vos. Nisi qui contristatur ex me? Si enim contristatur, intelligit se peccasse; sic aeger qui dolorem sentit potest percipere sanitatem, et ad medici laetitiam pertinere. Tristitiam. Non emendandi vos. Super tristitiam. Meae pressurae in Asia. Confidens. Confido quod me taliter diligitis, ut meum gaudium vestrum esse ducatis. Per multas lacrymas. Flens vestra peccata. Si quis (0164D)contristavit. Filius, qui thorum patris polluit. Nonne contristavit. In quantum ipse tristis poenituit. Sed ex parte. Ex ea sola parte qua sibi nocuit, non ea qua tristificus poenituit. Ut non onerem omnes. Ideo scribo vobis cum recipi, ut non oneremini, et multum contristemini, si per durissimam increpationem de salute sua desperavit. Sufficit. Cum poenituit. Ne forte abundantiore tristitia. Hoc est, ne forte per dispensationem indulgentiae. Absorbeatur. Gurgite vitiorum, et a diabolo persuasus, ad infidelitatis et blasphemiae majora praecipitia deducatur. Ad hoc enim scripsi. Hanc secundam Epistolam. Ut cognoscam experimentum. Id est, ut videam si quomodo Deo obedistis in vindicando, ita obediatis indulgendo. Propter (0165A)vos. Id est, ne vos gravemini vel contristemini. In persona Christi. Quia vice fungimur Christi, vel in persona Christi, qui dixit: Quodcunque solveritis super terram, erit solutum et in coelis. Ut cum circumveniamur a Satana. Per nimiam increpationem, ut peccatores desperent. Nec enim versutiae ejus ignorantur. Astutia diaboli est ut sub specie justitiae fallat incautos, id est, vertendo bonum in malum, hoc est, poenitentiam in desperationem. Cum autem venissem Troadem. Modo illis vult probare, quanto amplius eos diligat, quorum causa tantum sollicitus est, ut cum illi omnia prospera sint, nullam requiem habuerit, quia Titum quem ad eos visendos miserat, non invenit, timens scilicet quod eos minime correxisset, quia nondum ei quidquam renuntiaverat Titus. (0165B)Ostium. Opportunitas praedicandae fidei, quia Deus corda eorum aperuit. Eo quod non invenerim Titum. Id est, quod non redisset ad me, quatenus me de vobis faceret certiorem. Sed valedicens eis. Quamvis habuerim occasionem praedicandi in Macedonia, per quam a vobis Titus erat utique rediturus: vicinior est enim Macedonia Achaiae quam Troadi. Denique dum ibi esset, Titum postea advenisse dicit. Triumphat nos. Hoc est, triumphare nos facit de tribulationibus per Christum, sive in nobis ipse triumphat, quod alii credunt in virtute Christi. Et odorem notitiae suae. Sicut sentitur antequam videatur illud, cujus odor est, sic odor notitiae Dei antequam Deus ipse videatur, per praedicationem apostolorum sentitur, ut est illud: In odorem unguentorum tuorum (0165C)currimus. Odor autem dicitur, quia primo credentes aliquid tanquam per modicum odorem sentire volebant. Odor bonus. Bona fama est. Per Christianos vero qui male vivunt, nomen Domini blasphematur, super bonos laudatur. Odor mortis. Id est, animae, vel corporis. In mortem. Ut Petrus Ananiam et Saphiram multavit. Odor vitae in vitam. Id est, corporis et animae, sicut umbra Petri sanabat infirmos. Aliter: Amasti bene agentem, unxisti bono odore: invides et detrahis bene agenti, mortuus es bono odore. Et ad haec quis idoneus? Id est, ad haec ministranda et facienda quis potest tam idoneus esse quam nos qui ad hoc sumus electi? Adulterantes verbum Dei. Pseudoapostolos tangit, humanum sensum divinae praedicationi miscentes, ut est: Caupones (0165D)tui miscent aquam vino. Sicut ex Deo. Hoc est, ex Deo processit doctrina quam scimus, ipso praesente, in persona loqui Christi, id est, sicut ipse praedicavit?

CAPUT III. Incipimus iterum nos ipsos commendare? Non ut commendemus nos vobis, ista docendo laudare nos volumus, sed haec ne ab aliis seducamini cogimur memorare. Commendatitiis epistolis. Quos non commendat gratia virtutum, illos digne commendant epistolae amicorum. Epistola nostra vos estis. Ut alibi: nam signaculum apostolatus mei vos estis (I Cor. IX). Inscripta cordibus nostris. Id est, in nostro amore conclusa, et in spiritu vinculo charitatis expressa. (0166A)Epistola Christi. Id est, imago Christi per nos informata, ut sicut portavimus imaginem terreni, ita et portemus imaginem coelestis. Ministrata a nobis. Per praedicationem. Non atramento. Sicut commendatitiae epistolae. Sed in tabulis cordis. Ut: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI). Fiduciam autem talem. Hoc est, quia quia novimus vos per nos credidisse, vel quia nos non humana epistola, sed gratia Dei commendat. Sed sufficientia nostra. Id est, doctrina, quae nobis a Deo donata est. Novi Testamenti. Evangelii. Non litterae. Id est, legis. Sed spiritus. Id est, gratiae ministrantes? Littera enim occidit. Quomodo ergo alibi dicit legem esse spiritualem? Sed spiritualibus spiritualis est. Caeterum peccatores occidit, ut, quicunque (0166B)hoc vel illud commiserit, morte moriatur: gratia vero impium convertentem justificat. Quod si ministratio mortis. Lex quae mortificat peccatores. Caeterum ipse eam et sanctam, et justam, et bonam alibi appellat. Ita ut non possent filii Israel. Significat quia postea futurum Christum videre non potuissent. Quae evacuatur. Quia gloria legis per gloriam Evangelii evacuatur, sed ita evacuatur, ut perficiat sicut infantiam ipse dixit evacuari in viri perfecti aetatem, semen quippe evacuatur in fructum. Ministratio spiritus. Id est, praedicatio spiritualis legis. In gloriam nostram. Scilicet quandoque futuram, quae, ut perfecta, non poterit evacuari. Si enim ex ministerio damnationis. Exposuit quod superius dixerat, litteram occidere, ministrationem esse mortis, (0166C)scilicet damnando peccatores. Ministerium justitiae. Quod ministrat justitiam dimittendo peccata. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte. In comparatione evangelicae gloriae umbratur gloria legis, sicut orto sole obtunditur lunae lumen, cum tamen suo tempore magnum habeat fulgorem. Si enim quod evacuatur. Hoc est, Vetus Testamentum. Evacuatur autem in neomeniis et sabbatis, et talibus observationibus. Quod manet. Id est, Novum Testamentum, quod est initium vitae aeternae. Habentes igitur talem spem. Futurae gloriae: quia spe salvi facti sumus. Et non sicut Moyses. Id est, non ita agimus: quia omnes jam Christiani vident gloriam Christi, sancto Spiritu revelante, licet ex parte, quia non est nunc velamen super faciem Christi. Usque (0166D)in finem ejus. Videlicet vitae ejus; ita et lex non intelligitur usque in finem, id est, usque dum Christus credatur. Quod evacuatur. Quod velamen nunc evacuatur in Christo. Idipsum velamen. Scilicet infidelitatis, cujus figuram ille gestabat in facie. Quod non revelatur. Dum non credunt in Christum. Velamen. Ignorantiae et infidelitatis. Conversus fuerit. Judaeus infidelis. Dominus autem spiritus est. Nihil ergo per obscurum velatum, sed sensus spiritualis apparet. Ubi autem spiritus, ibi libertas. Liber est spiritus, et idcirco non potest velamen accipere, cum magis omnia ipse revelet. Qui ergo spiritum Dei habet, omnia illi nuda sunt et aperta, quia spiritus omnia scrutatur. Nos autem revelata facie Domini (0167A)gloriamur. Videmus nunc, dixit, per speculum in aenigmate. Certum est, quod speculo nisi imago cernitar: hoc ergo facere conati sumus, ut per hanc imaginem, quod nos sumus, videremus utcunque a quo facti sumus. Tanquam per speculum. Hoc significat etiam illud quod ait Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini videmus. Speculantes dixit speculum videntes, non de specula prospicientes, quod in Graeca lingua non est ambiguum, unde in Latinam translatae sunt apostolicae litterae. Quod vero ait, in eamdem imaginem transformamur, utique imaginem vult intelligi eamdem, dicens istam ipsam scilicet quam speculamur, quia eadem imago est et gloria Dei. Transformamur ergo de forma in formam, mutamur atque transimus de forma obscura (0167B)in formam lucidam, quia et ipsa imago Dei. De gloria in gloriam. De gloria creationis in gloriam justificationis, vel de gloria fidei in gloriam speciei. De gloria in qua filii sumus, in gloriam qua similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod vero adjunxit. Tanquam a Domini spiritu. Ostendit gratum nobis conferri tam optabilis transformationis bonum.

CAPUT IV. Non deficimus. In tribulationibus nostris. Occulta dedecoris. Id est, omnis peccati. Non ambulantes in astutia. Id est, non turpis lucri gratia praedicantes. Adulterantes. Hoc est falsa permiscentes. Sed in manifestatione veritatis. Ut ita manifestum sit apud homines verum esse quod dicimus, ut etiam eorum (0167C)conscientia testimonium nobis perhibeat. In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium. Ordo est: In quibus Deus excaecavit sensus infidelium hujus saeculi. Quid est imago Dei. Hoc est, imago substantiae Dei expressa, sicut scriptum est ad Hebraeos. Sed haec imago aequalis est ipsi Patri. Non enim nosmetipsos praedicamus. Id est, laudamus. Qui enim propria commoda quaerit, non Christum, sed se praedicat. Propter Jesum. Hoc est, propter amorem Christi populum ejus conquirentes. Qui dixit de tenebris lucem splendescere. Ut: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I). Ad illuminationem scientiae claritatis Dei. Id est, ut sciatis claritatem ejus. In facie Jesu. Hoc est vice Jesu: ut pro quo legatione fungimur. Habemus autem thesaurum in vasis fictilibus. Thesaurum (0167D)gratiae spiritualis in fragili corpore bajulamus, in quo etiam cum alios sanemus, ipsi aliquoties infirmamur; ut quod facimus non nostrae virtutis, sed Dei esse noscatur. In vasis fictilibus. Hoc est, in corporibus fragilibus. Hinc Isaias dicit: Absconde hunc librum in vase fictili, id est, Evangelium. Sed non coangustamur. Propter spem coelestium praemiorum. Aporia vulnus, angor, tristitia. Non destituimur. Id est, Dei auxilio non deserimur. Humiliamur. Coram regibus et judicibus. Sed non confundimur. Quia ipse loquitur per nos, ut: Nolite putare quomodo, aut quid loquamini (Matth. X). Manifestetur. In resurrectione. Mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes. Quia parati sumus semper (0168A)mori pro illo, sicut ille pro nobis mortuus est. Ut et vita Jesu Christi manifestetur in corporibus nostris. Si enim commorimur ei, vita ei in corpore nostro manifestabitur in gloria resurrectionis.

Vita autem in vobis. Ideo morimur, hoc est, parati sumus ad mortem, dum evangelizamus ut vos vitam possideatis aeternam, et bene sit vobis. Habentes eumdem spiritum. Fidem incarnationis Christi, sicut patriarchae et prophetae priores, de quibus dicitur: Sic enim persecuti sunt prophetas. Credidi (Psal. CXV). Ut: Corde creditur ad justitiam (Rom. X). Scientes quoniam qui suscitavit Jesum. Firmiter tenentes hanc fidem, a qua nec morte divellimur.

Omnia enim patimur propter vos. Omnia enim ideo patimur, quia fideliter vestram salutem quaerimus (0168B)et optamus. Ut gratia abundans. Est sensus: Ut per multitudinem credentium propter abundantem gratiam, gratiarum actio abundet in gloria. Propter quod. Id est, propter vos, et propter gloriam Dei. Exterior homo. Id est, vivum corpus. Interior homo. Id est mens, ubi imago Dei reformatur. Supra modum. Tribulationis: nulla enim comparatio aeternis ad temporalia potest esse. Aeternum pondus. Quia illud leve dixerat, ideo hic pondus posuit, servans metaphoram staterae Quae enim videntur, temporalia sunt. Sive bona, sive mala sint, sive prospera, sive adversa. Quae autem non videntur. Praemia et poenae.

Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra (0168C)hujus habitationis dissolvatur. Domus nostra, inquit, terrenum corpus, in quo in hoc saeculo adhuc corruptibiliter habitamus. Si ante adventum Domini vel passionibus, vel conditione naturae fuerit dissolutum, coelestem incorruptionem ex Deo, corpore reviviscente, sumemus. Etenim in hoc. Id est in corpore. Ingemiscimus. Id est, desiderio flemus. Habitationem nostram. Spirituale corpus. Quae de coelo est. Id est, quam in coelo habebimus. Si tamen vestiti, non nudi, inveniemur. Nam etsi volumus aeterna vita et immortalitate vestiri, tamen timemus hac vita nudari. Non enim volumus cum dolore, et morte istam amittere, etsi nos ab ipsa gravati ingemiscimus, sed ut absorbeatur quod mortale est a vita aeterna sine mortis labore.(0168D) Eo quod nolumus exspoliari. Id est, corpore nostro. Sed supervestiri. Id est, in immortalitate superveniente, absque separatione sarcinae tunicaeque corporis nostri. Ut absorbeatur mortalitas. Hoc est, sicut a vitae sanitate infirmitas, ita immortalitate mortalitas absorbeatur. Qui autem perfecit nos. Ideo Deum dicit hoc facere, ne cui impossibile videretur. Qui dedit nobis pignus spiritus. Id est, ut credamus absorbendam esse mortalitatem. Vel ut sciamus, quia templum sui spiritus perire non patitur. Peregrinamur a Domino. Quia non sumus adhuc in haereditate paterna. Audemus ergo. Id est, prorsus hoc audenter eligimus. Sicut alibi ait: Cuvio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I). Peregrinari (0169A)de corpore. Bene ait peregrinari, quia ad id sumus iterum in resurrectione reversuri.

Ideo contendimus. Jam modo tales esse actu conamur, quales futuri sumus in regno, natura incorporales sine dubio et perfecti. Absentes. Id est, in praesenti vita. Sive praesentes. In futura beatitudine, ut: Placebo Domino in regione vivorum (Rom. XIV). Ante tribunal Christi. Pro magnitudine potentiae sedentis magnitudo tribunalis et terror judicii aestimanda sunt. Scientes ergo. Scientes quantus metus sit divini judicii, hominibus suademus ut caveant. Deo autem manifesti sumus. Si non et nos formidamus, vel qua causa suademus. Manifestatos esse. Id est, probatos. Gloriandi pro nobis. Contra pseudoapostolos, qui eis primo per detractionem odium apostolorum (0169B)volebant inserere. Ut habeatis vos. Ut sciatis quid respondere debeatis contra pseudoapostolos. Qui in faciem. Qui in superficie tantum et in hypocrisi, non in pura conscientia, nec in virtute Dei sese jactant. Sive ergo mente excedimus Deo. Evangelium dicit: Videbitis coelum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Audi in uno loco ipsum apostolum ascendentem et descendentem in una sententia. Sive enim, inquit, mente excedimus Deo, sive temperantes sumus vobis. Quid est, mente excedimus, ut illa videamus quae non licet et homini loqui? Quid est, quod temperantes sumus vobis? Nunquid judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum? Si ipse enim Dominus ascendit et descendit, manifestum est (0169C)quod et praedicatores ipsius ascendunt in illuminatione, descendunt in praedicatione. Verbum ecstasis Graece, Latine quantum datur intelligi, verbo uno exponi potest, si dicatur excessus. In excessu vero mentis duo intelliguntur, aut pavor, aut intentio ad superna, ita ut quodammodo de memoria labantur inferna. In hac ecstasi fuerunt omnes sancti, quibus arcana Domini mundum istum excellentia revelata sunt. Hoc ergo ait, sive mente excedimus Deo, id est, ad meditationem Dei. Ille enim videt quod videmus in mentis excessu; ille solus revelat secreta sua, quippe hoc ille loquitur, qui se dicit abreptum esse, et ablatum usque ad tertium coelum, et audisse ineffabilia verba, quae non licet hominibus loqui. Tantus autem fuit ille mentis excessus, sive (0169D)in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Charitas enim Christi urget nos. Ascendere mente ad coelum, et descendere ad terram ad proximos. Ut et qui vivunt. Ei debemus vitam nostram, qui illam in omnibus sua morte servavit. Si quis ergo potius suam quam Dei voluntatem facit, sibi vivit, et non illi.

Qui mortuus est, et resurrexit. Propter calumniam semper morti resurrectionem adjungit. Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Id est, dum Christus pro nobis mortuus est secundum carnem, id est, carnaliter viventem, vel secundum observationes veteris legis in sabbatis et neomeniis, et reliquis. Et sic cognovimus secundum carnem Christum. (0170A)Quia eis pseudoapostoli exempla veterum proponebant, ait Christum carnaliter cum Judaeis circumcisum omnia celebrasse, sed nunc jam istam non novimus, quia post resurrectionem Christi Novum est Testamentum. Aliter: Etsi ante resurrectionem secundum carnalem fragilitatem et indigentiam Christus vixerat, tamen post gloriam illius resurrectionis, nihil imbecillitatis in eo est. Nova creatura. Id est, Ecclesia per sanguinem Christi renovata. Aut si quis credit in Christo, nova est creatura, per sacramentum baptismatis renovata. Ac sicut novitate vitae intelligens vetera suo tempore defuncta fuisse, ita modo novo more vivendum, vitam transire, peccatum videlicet Adae et vetus lex.

Omnia nova. Id est, evangelia, mandata et vita (0170B)nova in Christo secundum corpus et animam, et spiritum, et mentem. Gratias autem Deo, cum non a nobis sit hoc tam magnum beneficium. Ministerium reconciliationis. Id est opus, vel officium evangelizandi. Quoniam Deus erat in Christo. Tribus modis Deus erat in Christo. Primo, secundum infinitatem omnis creaturae, quod ubique est, ut: Nonne ego impleo coelum et terram? Eo autem modo est Deus etiam in peccatoribus. Secundo, juxta sanctificationem et peculiarem inhabitationem qua in sanctis est, ut est illud: Inhabitabo in eis, et inter eos ambulabo. Tertio, secundum plenitudinem divinitatis, quod Christo signillatim convenit, juxta illud quod in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Tanquam Deo exhortante. Id est, non (0170C)ex nobis loquimur, sed ex Deo. Cum qui non noverat peccatum. Hoc est, Pater pro nobis Christum, qui peccatum nesciebat, Peccatum fecit. Quia sicut hostia pro peccato oblata peccatum vocabatur in lege, sicut in Levitico scriptum est: Et imponet manum super caput peccati sui, ita et Christus pro peccatis nostris oblatus, peccati nomen accepit. Ut nos essemus justitia Dei. Non nostra, non in nobis, sed in ipso, id est, in Christo, quasimembra in capite.

CAPUT VI. Adjuvantes. Id est, exemplo. Et obsecramus. Id est, verbo doctrinae. Gratiam Dei. Indulgentiam peccatorum in baptismo. Tempore enim, inquit. Sicut Deus Pater per Isaiam (Is. XLIX, 8). Acceptabili tempore. Id est, Novi Testamenti. Exaudivi te. Ad Christum ejusque (0170D)Ecclesiam hoc dicitur. Ecce nunc dies salutis. Nunc autem dicit: Nemo enim in inferno confitebitur tibi.

Nemini dantes ullam offensionem. Id est, neminem malo exemplo laedentes. Sic enim non vituperabitur ministerium praedicationis nostrae. Sicut Dei ministri. Dei ministri debent prout possibile est, Deum imitari. In necessitatibus. Per aliquam vim illatis. In angustiis. Angustia est omnis egentia. In laceratione. Id est, membrorum. In laboribus. Seu manuum, sive huc et illuc discursuum. In castitate. Corporis ac mentis. In scientia. Scripturarum. In longanimitate. In sustinentia longa. In Spiritu sancto. Dum dignos nos ejus habitaculo praeparamus. In charitate non ficta. Verbo non tantum diligentes, (0171A)sed opere et veritate. In virtute Dei. Non nostra facultate, sed auxilio Dei. Per arma justitiae. Quae ad Ephesios describit, quae sunt, lorica justitiae, fidei scutum, zona continentiae, calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, galea salutis, gladium verbi Dei. A dextris et a sinistris. Hoc est, ne prosperis elevemur, ne frangamur adversis. Per gloriam. Virtutum a Deo. Et ignobilitatem. Id est, carcerum. Per infamiam. Cum blasphemamur ab inimicis. Et bonam famam. Cum laudamur ab amicis et fidelibus.

Ut seductores et veraces. Hoc est, ab aliis ut veraces laudamur, ut seductores ab aliis infamamur: quae omnia aequaliter ferimus, nec extollunt nos laudantes nec dejiciunt detrahentes, quia solet utraque pars aliquando mentiri. Unde ad conscientiam (0171B)redeuntes, non debemus fidem aliis magis accommodare quam nobis. Sicut ignoti. Id est, perfidis et ingratis. Cogniti. Fidelibus et justis. Quasi morientes. Hoc est, usque ad mortem pervenimus, et ecce vivimus; sicut quando lapidatus est, et mortuus aestimatus, surgens docebat in Lystris. Sicut egeni. Rebus corporalibus. Multos autem locupletantes. Eleemosynis, divitiis coelestibus. Et omnia possidentes. Nam excepto quod omnia Dei nostra sunt, nemo plus habet quam qui nullius eget: ille enim nullius eget, qui praeter necessaria nihil requirit. Per prospera et adversa in alio loco idem Apostolus se transisse describit, cum dicit: Par arma justitiae, quae a dextris sunt, et a sinistris, id est, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut (0171C)seductores et veraces, etc. Omnia ergo quae prospera reputantur, dextrae dicuntur partis, quae sanctus Apostolus gloriae et bonae famae vocabulo designavit; illa etiam quae existimantur adversa, quae per ignobilitatem et infamiam evidenter expressit, quaeque a sinistris esse describit, efficiuntur vero perfecto arma justitiae, si allata sibi magnanimiter sustentaverit, quod videlicet per haec dimicans, et istis ipsis quibus impugnari putatur adversis tanquam armis utendo, eisque velut arcu, vel gladio, scutoque validissimo contra illos qui haec ingerunt communitus, profectum suae patientiae ac virtutis acquirat, gloriosissimum constantiae triumphum ex ipsis quae lethaliter inferuntur capiens hostium telis. Nec prosperis duntaxat elatus, nec dejectus adversis, sed (0171D)itinere plano, ac via regia semper incedens, ab illo tranquillitatis statu, nequaquam laetitia superveniente quasi in dexteram motus, nec ingruentibus adversis, tristitiaque dominante velut ad laevam rursus impulsus.

Os nostrum patet ad vos. Ita sumus vestro profectu ad uberem praedicationem provocati, ut tacere penitus non possimus: profectus enim discipuli provocat os magistri, et cor dilatat atque amplificat, id est, facit sensibus abundare. Non angustiamini in nobis. Ac si dicat, non nos angusti in doctrina, sed vestra viscera non recipiunt. Eamdem autem habet mercedem. Quia similis retributio doctoris, et obedientis discipuli, ut: Qui recipit prophetam in nomine (0172A)prophetae, etc. (Cat. V). Dilatamini. Id est, lato corde ac mente spiritualem accipite doctrinam. Cum autem dilatantur, imperat quid facient. Et nolite jugum ducere cum infidelibus. Quia jugum simul non trahunt, nisi ejusdem generis pares. Non ergo arandum, jugato bove simul et asino. Aut quae societas luci? Id est, sanctis, ut: Vos estis lux mundi (Matth. V). Cum tenebris. Id est, peccatoribus, ut: Fuistis aliquando tenebrae. Quae autem conventio Christi ad Belial? Belial diabolum significat, interpretaturque absque jugo. Vos enim estis templum Dei vivi. Cum ubique Deus est, tamen in illis proprie habitare se dicit, qui ejus gratia perfruuntur. Habitabo in illis. Hoc ex Isaia sumptum est: Et ero illorum Deus. Deus natura omnium est, voluntate vero (0172B)paucorum. Exite de medio eorum. Non tantum loco, quantum simili conversatione ac familiaritate. Et immundum. Id est peccatum. Et ero vobis in patrem. Si vos parentes infideles abdicaverint, me patrem habebitis sempiternum, ut: Pater meus, et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI). Dicit Dominus. Ne cui impossibile videretur, addidit omnipotens. Haec ergo promissa habet. Id est, Et ero illorum Deus.

CAPUT VII. Mundemus nos. Talem hospitem, id est, Deum recepturi. Ab omni inquinamento. Inquinamentum carnis est peccatum quod per carnem admittitur; spiritus vero, quod sola cogitatione peccatur. In timore Dei. Non propter laudem hominum, vel timorem. (0172C)Accipite nos. Hoc est, capite quod dicimus, sive quod vivimus, ut exemplum nostrum teneatis.

Neminem circumvenimus. Malo scilicet exemplo, ut per avaritiam aliquid ejus tolleremus. Neminem corrupimus. Id est, mala doctrina. Non ad condemnationem dico. Hoc est, non me excusando vos tales expono; non enim possum de vobis hoc sentire quos diligo, ut superius memoravi, sive, dilectio tantum facit habere fiduciam. Praedixi enim, quod in cordibus nostris estis ad commoriendum. Id est, epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Multa mihi libertas. Id est, multam mihi fiduciam dedistis loquendi, quia in omnibus obedistis, sive, quod multum me a vobis diligi non ignoro. Multa gloriatio (0172D)pro vobis. Id est, ad alias ecclesias. Repletus sum consolatione. Id est, audiens profectum vestrum et emendationem, post multam tristitiam consolatione repletus sum.

Superabundo gaudio. In tantum gaudeo, ut omnium pressurarum obliviscar. Nam et cum venissem in Macedoniam. Vult illis ostendere, quantam pressuram magnitudo gaudii superaverit. Foris pugnae. Id est, contra infideles. Intus timores. Id est, propter falsos fratres. Non solum autem in adventu ejus. Hoc est, non solum qui desideratus advenit, sed etiam qui vestrum profectum nuntiavit, propter quod ejus maxime exspectabamus adventum. Vestrum desiderium. Id est, ad bona perpetranda, vel propter adventum meum. Vestrum moerorem. Propter (0173A)peccata, vel absentiam meam. Vestram aemulationem pro me. Id est, qui vice mea aemulati estis Dei aemulatione peccantes. Sane triplex est aemulatio, aut imitationis, aut invidiae, aut zeli. Et contristavi vos. Et si me poenituisset, eo quod durius vos corripuerim, tamen vester facit profectus ut non me poeniteat. Quasi medicus dicat: Licet doleam tam ardenti me usum esse cauterio, sed nunc gaudeo, non quia doluistis, sed quia dolor ille profuit ad salutem.

Poenitentiam in salutem. Ea est enim poenitentia diabolica adversa saluti, si quis de bono opere poeniteat. Saeculi autem tristitia. Saeculi tristitia est, aut de amissis rebus propriis, aut de alienis invasis dolere, vel de alterius felicitate torqueri. Mortem (0173B)operatur. Id est, desperatione torqueri, vel mortem animae: secundum Deum autem tristitia est, sive sua, sive aliena lugere commissa. Quantam efficit in vobis sollicitudinem. Id est, ut caveatis, ne de caetero peccetis. Sed excusationem. Id est, non superbiam, aut contemptum, sed satisfactionem. Sed indignationem. Id est, adversum peccantes, non negligentiam. Sed timorem. Id est, timorem Dei, non securitatem. Sed desideria. Scilicet bonorum operum, non fastidium. Sed aemulationem. Id est, contra peccantes, ne ultra peccent, non remissionem. Sed vindictam. Id est, non veniam noxae, sed vindictam salutarem in eum qui inter vos peccatum commisit.

Exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. Id est, peccato illius, qui uxorem patris stupravit. Ideo (0173C)incontaminati estis, quia eum corripuistis. Ideo consolati sumus, dum vos castos probatis esse negotio. Magis gavisi sumus super gaudium Titi. In hoc amplius gratulati sumus, quia ita a vobis Titi spiritus est refectus, ut nunquam de ejus mente possitis recedere: profectus quippe discipulorum spiritualia gaudia sunt magistrorum. Et si quid apud illum. Quasi peritus medicus ait, qui vulnus jam prope sanatum blandis unctionibus fovet, ut facilius cauterii ustura sanetur. Quoniam cum timore. Timebant enim contristare quem dilexerant. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Ideo gaudeo, quia omnia quae de vobis audio, credo et confido vera esse.

CAPUT VIII. Notam autem facio vobis. Nunc incipit de eleemosynis, (0173D)et ad aemulationem Macedonum provocat eos. Gratiam Domini. Id est, eleemosynam. In multis probatus. In fame, quae facta est sub Claudio Caesare. Profunda paupertas. Id est, nimia. In divitiis simplicitatis. Multum quidem pauperes sunt in terrena facultate, sed in magna simplicitate sunt divites, cupientes plus dare quam quod habeant, ac propterea Deus magis animum probat, quam quod porrigitur dextera. Qui enim quantum potest facit, totum facit. Quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt. Verbis praeposteris hoc dicit, testimonium illis reddo, quoniam secundum virtutem facientes, supra virtutem voluntarii fuerunt. Cum multis precibus orantes. Multum (0174A)suadentes nos rogaverunt, ut gratanter quod offerebant susciperemus in ministerium sanctorum. Et non sicut speravimus. Amplius enim quam speravi mus fecerunt. Ita. Id est, in tantum aemulati sunt, ut rogaremus Titum. Et scientia. Scientia est Deum nosse, virtus vero colere. Sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest viam nosse, nisi conatus ac vires suppetant ambulandi, ita vere scientia nihil prodest, si virtus propria deficiat.

Ut ex hac gratia. Id est, faciendae eleemosynae. Abundetis. Id est, ne cum in aliis vincatis, in hoc ab aliis superemini. Non quasi imperans dico. Hoc est, non impero, nec exigo, sed consilium do, ut sicut in multis formam aliis praebuistis, ita et in isto opere praebeatis. Est enim ingenita pietas in vobis, ut ab (0174B)aliis eam discere non indigeatis. Qui propter vos pauper factus est. Ergo si ipse Dominus vos divites bonis coelestibus fecit, sic et ipsum vos ditate; ipsi enim datur quidquid ejus pauperibus porrigitur (Matth. XXV). Et consilium. Id est, imperium. Sicut et velle coepistis. Ostendit quosdam posse facere non volentes, cum aut importunitas petentis, aut auctoritas praecipientis exegerit. Non enim ut aliis sit remissio. Non dico, ut vobis nihil servetis, sed quod utrisque sufficiat. Sed ex aequalitate. Omnes enim aequaliter dabunt, si unusquisque tantum dederit quantum potest. Aliter: Ex aequalitate, hoc est, quo modo vos illorum vivitis spiritualibus, ita et illi vestris carnalibus fruantur. Aliter: Ex aequalitate, (0174C)id est, ut vobis et illis sufficiat, ita distribuite. Illorum abundantia. Id est, doctrina et oratione.

Ut fiat aequalitas. Id est, sufficientia utrisque in spiritualibus et carnalibus bonis. Sicut scriptum est. Hoc de manna Dei dicitur, quod populus accepit in deserto: cujus exemplo docemur, quod omnis superabundantia generet vermes: simul et ostenditur quae Deus dat omnibus aequalia esse debere, et propter hujus testimonii auctoritatem vult nobis Apostolus praesentia omnia esse communia, ut perfecti doctrinam non abscondant, et habentes substantiam mundi non denegent eis victum. Eamdem sollicitudinem. Id est, quam habeo. Consolationem. Id est, exhortationem ad docendum vos. Accepit. Id est, a Deo, vel a nobis. Sed cum sollicitior esset. Id est, (0174D)qui aliorum eleemosynas aemulatus est. Destinatam. Id est, propositam, seu aptatam. Devitantes hoc. Ne quis dicat: Quomodo Christus legem implevit, cum non videamus Christianos tantum eleemosynam facere, quanta fieri in lege praecepta est? Misimus autem cum illis. Id est, Tito et Luca. Et fratrem nostrum. Quidam hoc de Apollo asserunt dictum. Nunc vero multo sollicitiorem. Eum probamus, confidentes quia vestra obedientia provocetur, sive quam audivit a Tito, sive qua per se ipse est probatus. Sive pro Tito. Quod dicit hoc est, ut tam Titi causa qui eorum obedientiam collaudaverat, quam eorum qui ad ipsos fuerant pariter destinati, ita se exhibeant, ut et charitatis sinceritatem, et apostolicae pro ipsis (0175A)gloriae veritatem in conspectu omnium comprobarent.

CAPUT IX. Ex abundantia est mihi scribere. Id est, plus quam scripsi. Parata est. Id est, ad dandam eleemosynam. Et vestra aemulatio. Id est, imitatio. Nam Achaia. Tota provincia, cujus caput estis, per vos ad hoc ministerium provocata est. In hac parte. Id est, praeparandae eleemosynae. Erubescamus nos. Id est, ego et Titus. Hanc benedictionem. Ideo benedictionem eleemosynam vocat, ne parva fiat; quod enim benedicitur, ad abundantiam benedicitur. Ideo benedictio abundans eleemosyna vocatur.

Sive hanc benedictionem. Id est, benedictam Deo consecratamque eleemosynam. Sic quasi benedictionem. (0175B)Ita enim benedictio erit, si grato animo tribuatur. Hilarem enim datorem diligit Deus (Eccli. XXXV). Avarus autem hilariter dare non novit. Nunc circumventionem. Id est, fraudationem. Qui parce seminat. Hoc est, qui parce et avare tribuit eleemosynam. Parce et metet. Id est, praemia in futuro. Et qui seminat in benedictione. Hic apparet, quod in hoc loco benedictio abundantiam significat. Secundum propositum cordis. Id est, voluntarius, non coactus. Hilarem enim datorem. Secundum sententiam Salomonis: In omni dato hilarem facito vultum tuum. Potens est Deus. Hoc dicit, ne inopiam formidarent. Dispersit. Id est, divisit, ut multis proficiat. Justitia ejus manet. Quare justitiam, et non misericordiam dicit? Quia pauperibus dare justum est. (0175C)Nam te oportet, ut quod Deus tibi gratis dedit, pauperibus tu gratis des. Jus enim est, ut des egeno, qui partem illius tecum habes. Manet. In aeterna retributione.

Qui autem administrat semen seminanti. Hoc est, Deus qui dedit tibi unde dispenses, esurire te minime permittet. Incrementa frugum justitiae. Fruges justitiae sunt facultates, cum juste dispensantur. Cum vero aut inique corraduntur, aut ad avaritiam vel superbiam possidentur, fruges iniquitatis fiunt. In omnem simplicitatem. Ut simplici oculo bonae intentionis erogetis, cum multiplici ea fenore recepturos. Non solum supplet. Duplicem potestis habere mercedem, et refectionem sanctorum, et gratiarum in Domino actionem, et in ipsorum oratione haec omnia (0175D)operatur. Ministratio hujus officii. Quae etiam abundat ipsorum pauperum oratione pro vobis. Desiderantium vos. Id est, amantium. Quis enim non desideret talem propter gratiam et misericordiam eminentem? Gratias autem Deo. Qui tantam nobis gratiam pietate sua ferre dignatus est.

CAPUT X. Ipse autem ego Paulus. Qui prius rogavi fratres, ut irent et obsecrarent vos, hoc autem per meipsum, non per fratres. Obsecro vos per mansuetudinem. Ea vos mansuetudine rogo, qua Christus cum se posset de injuriosis ulcisci, noluit, ut vel sero corrigerentur. Mansuetudo autem in corde, modestia in verbis est.(0176A) Qui in facie quidem humilis sum. Semper sanctorum praesentia propter nimiam humilitatem minus intelligentibus potest esse contemptui. Absentes vero, si necesse fuerit, confidenter suam indicant potestatem, qui praesentes sic sunt quasi nihil possint habere virtutum, si tamen nihil vindicandum reperiant in subjectis. Audere in aliquos. Vindicare in peccantes.

Qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus. Qui putant eos caeteris hominibus nihil amplius habere virtutis. In carne enim ambulantes. In corpore videmur incedere, sed ut Dei ministri spiritualiter militamus. Arma quippe militiae nostrae non sunt facta de ferro, nec manu hominis fabricata sunt, sed potentia Dei, qui plus verbo valemus, (0176B)quam alii homines armis corporeis possunt. Ad destructionem munitionum. Muniunt enim et circumdant doctrinam suam falsi doctores astutia argumentisque, quae aries apostolicus destruit virtute gratiae spiritualis, sicut et illum Magum vias Domini subvertentem perversis disputationibus verbo delevit.

Et omnem altitudinem. Id est, superbiam. Quid enim tam superbum, quam divinis contradicere praeceptis? Quae sunt secundum faciem videte. Manifesta est rei probatio, et facillima intellectu. Sive ab hypocritis vos cavete, qui in praesenti gloriantur. Si quis confidit se Christi esse. Nemo tam stultus quam qui se solum servum Christi esse gloriatur. Si enim abundantius gloriatus fuero. Hoc est, et si me magis (0176C)potestatem a Christo accepisse dixero quam caeteros apostolos. Non erubescam. Qui et verum dicam, et non meae gloriae, sed vestrae aedificationis causa compulsus haec facio. Graves. Longitudine. Fortes. Dura increpatione. Non enim audemus. Scilicet ita Deum contemnere, ut coaequemur aliquibus, qui suis malunt laudibus quam Dei gratia commendari. Nec de nobis possumus majora jactare quam sumus.

Et comparantes nosmetipsos nobis. Id est, non majoribus, sicut illi pseudoapostoli, cum nihil sint, apostolis se non modo aequant, sed etiam anteponunt. Non in immensum gloriabimur. Id est, super id quod possumus, nihil supra humanam mensuram facimus, sed in apostolatus gratiam, quantum nobis (0176D)Dominus donare dignatus est, per quam etiam vobis Corinthiis praedicavimus. Nec enim hoc ipsum usurpatione fecimus, sed praecepto Dei. Non enim quasi non pertingentes usque ad vos. Id est, per Dei consilium ac praeceptum superextendimus nos, hoc est, ut sine praecepto Dei quadam usurpatione nosipsos vestros doctores, superiores, ac sublimiores quam vos constitueremus. Nam se Apostolus superextenderet, si non Dei praecepto seipsum eorum magistrum constitueret. Usque ad vos enim pervenimus. Dei scilicet praecepto. Aliter. Non enim superextendimus. Id est, non ad alios transivimus. Quasi non pertingentes usque ad vos. Id est, ut vobis dimissis atque imperfectis, quasi non per divinum (0177A)praeceptum ad vos non perveniremus, ad alios transiremus.

Non immensum gloriantes. Immensum est in alienis laboribus gloriari aliorum doctorum. Spem autem habentes crescentis fidei. Id est, non munera a vobis, sed mercedem a Deo vestrae fidei exspectamus. Secundum regulam nostram. Hoc est regula nostra, post aliorum salutem ad alios transire. Aut secundum regulam nostram, id est, non secundum alienam.

In abundantia etiam. Non enim usque ad vos sufficit pervenisse, sed cum vestra fides creverit, ad alios transibimus. Non in aliena regula. Sicut pseudoapostoli in praeparatis jam ab aliis gloriantur impudenter. Qui autem gloriatur. Etiam qui debet gloriari, (0177B)in Domino cujus in eo virtutes operatae sunt, glorietur. Quem Dominus commendat. Id est, virtutibus signorum et doctrinae.

CAPUT XI. Utinam sustineretis. Id est, sustinete me vel modicum, qui alios multum sustinere consuevistis. Insipientiae meae. Id est, gloriationis, quae quasi quaedam insipientia videtur esse. Insipientem se dicit, quia illi necesse erat aliqua de se dicere, licet vera, ut ostendat quam vere insipientes sint, qui falso se laudant.

Sed et supportate me. Stultitiam meam sustinete, dum pro amore vestro hoc dico. Aemulor enim vos. Non stimulo livoris inflammor, sed vos tanquam pater divina aemulatione custodio, ut possim vos (0177C)immaculatos Christo conjungere, tanto majore studio conservatos, quanto meliori estis sponso jungendi.

Timeo ne sicut serpens seduxit Evam. Sicut enim serpens majora promisit, ut propria subtraheret, sic majora haeretici quam quae doctrina Christi habet promittunt, ut sanam doctrinam corrumpant. Simplex autem sensus est verus sensus, nulla falsitate intermixta compositus atque corruptus. Alium Christum. Meliorem nostro Salvatore. Aut alium spiritum. Hoc est, si vobis aliquid amplius gratiae praestiterint quam per nos accepistis, recte eos nobis praeponi forsitan pateremini. Existimo enim me in nullo inferiorem a magnis apostolis. Quanto magis ab his qui nihil sunt. Sive ne putetis vos quam illos quibus (0177D)Petrus et caeteri apostoli praedicaverunt minus aliquid accepisse. Sed non scientia. Ut pseudoapostoli, qui cum sint scientia imperiti, in sermone tumido gloriantur.

In omnibus autem manifesti sumus. Ostendit integritatem suam, qua secundum Deum omnia fecerit, cum nec avaritiam nec gulam, nec gloriam ab eis aliquando quaesierit. At nunquid peccatum feci? Si forte hoc solum peccavi, qui propter vos et illicita et concessa contempsi. Est veritas Christi in me. Sicut Christus quod semel statuit non mutavit, nec est aliquando mentitus, sic faciam. Haec gloriatio. Id est, nihil a vobis recipiendi. Deus scit. Quod vos diligo. Ut amputem occasionem. Reddit hic causam (0178A)quare non acceperit, ut adversarii, qui docerent gulam, avaritiamque sectarentur, quaerentes per Paulum aditum invenire lucrandi, non haberent; ut hic si vel panem acciperet, illi aurum licentius exigerent. Ideo tollit occasionem Apostolus, ut in hoc appareat, quod propter Dominum docent, si a discipulis nihil expetunt.

Operarii subdoli. Subdolus est, qui aliud fingit dum aliud agit. Quorum finis secundum opera ipsorum. Mala opera malus finis exspectat. Iterum dico vobis. Jam superius dixerat: Sustinete me modicum, et non reddiderat rationem, quod zelo Dei eos zelaret, et non gloriae desiderio esset de se aliquid narraturus, ne in ejus odium versi, falsos apostolos sequerentur.(0178B) Ne quis existimet insipientem. Ne me aliquis ex vobis putet quod jactantiae causa, et non alicujus profectus meipsum glorior. Velut insipientem accipite. Hoc est, audite me quasi insipientem, non revera insipientem, sed quasi insipientem.

Quod loquor. Id est, laudem meam. Non loquor secundum Deum. Videtur [ Deest insipiens, vel quid simile ] esse, ut homo seipsum laudet, licet verum dicat, nisi propter aliorum utilitatem, Deique gloriam hoc faciat. Secundum carnem. Id est, secundum nobilitatem carnalem. Libenter enim suffertis insipientes. Ideo dixi: Accipite quasi insipientem, si vos suffertis insipientes, id est, pseudoapostolos. Si quis vos in servitutem redigit. Id est, veteris legis et Judaismi. Si quis devorat. Id est, muneribus. Si quis (0178C)accipit. Pecuniam vestram. Si quis extollitur. Id est, Judaica superbia vel scientia, vel de generis nobilitate. Si quis in faciem vos caedit. Hoc est, si quis etiam praesentes vos objurgat.

Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitas quippe maxima est, si filii Dei de terrena nobilitate se jactant. Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Id est, quasi nos in ista parte ab illis minus aliquid habeamus. Audeo et ego. Id est, possum audere gloriari, si volo. Hebraei sunt. Id est, linguam Hebraeam habent. Israelitae sunt. Ideo addit, quia multum gloriabantur in hoc nomine, cujus interpretatio est, vir videns Deum.

Ut minus sapiens. Notandum si quis de Christi saltem ministerio glorietur, non sapienter hoc faciet. (0178D)In laboribus plurimis. Quorum species enumerat. In plagis. Sicut caesus est in Creta. Supra modum. Fortitudinis meae. In mortibus. Id est, exspectatione mortis.

Quinquies quadragenas. Quinquies flagellatus sum quadraginta percussionibus juxta legem, non enim plagae secundum legem quadragesimum numerum excedunt. Una minus. Id est, causa nobilitatis meae, quia mos erat apud Judaeos, ut servi quadraginta percussionibus, liberi vero triginta et novem flagellarentur plagis; quinque vicibus trigenas et novenas, quasi transgressor legis accepi, quia lex quadraginta diebus in monte Sina data est.

Ter virgis caesus sum. Id est, a gentibus. Semel lapidatus (0179A)sum. Id est, a Judaeis in Lycaonia civitate, sicut in Actibus apostolorum legitur. Periculis in civitate. Id est, Hierusalem a contribulibus illatis. Periculis in mari. Id est, in minoribus tempestatibus, quasque supra dixi. In falsis fratribus. Qui nostram explorare subintroierunt libertatem. In laboribus. Id est, manuum. In miseriis. Id est, inopia cibi et vestimenti. In fame et siti. Ex necessitate. In jejunio. Ex voluntate. Praeter illa quae extrinsecus sunt. Id est, quae per consuetudinem leviora esse videntur: in proprio enim corpore sustinuit praedicta, non sic supposita. Instantia mea. Id est, qua insto semper, ut omnes audiant evangelium et credant.

Quis infirmatur. Cum infirmantibus infirmor, cum (0179B)pereuntibus perire me compatior; sic uror tristitia, ut animo ardere me sentiam.

Quis scandalizatur. Id est, animo, fide, opere. Si gloriari oportet. Jam si gloriari necesse est, in his quae non ad laetitiam, sed ad meliorationem pertinent gloriabor. Infirmitatis meae. Omnes superiores necessitates uno infirmitatis nomine definiuntur, eo quod humanae imbecillitati ista praevaleant.

Scit quod non mentior. Rem quasi difficilem dicturus, quod Judaei contra eum etiam principes Gentium concitassent, ante implorat testimonium Dei, ne jactantiae putaretur, quod adversus eum etiam regna surrexerint, et nihil potuerint praevalere. Haec autem omnia ideo dinumerat, ut ostendat quid inter veros falsosque apostolos intersit. Aut idcirco Deum (0179C)testem invocat, ut visiones quas sequenter exponit credantur.

Praepositus gentis. Id est, praepositus gentis illius, ubi regnaret Aretha. Et per fenestram. Id est, domus adhaerentis muro.

CAPUT XII. Non expedit mihi. Id est, non mihi expedit, quia qui necessitate compellor, sed vobis in me gloriantibus contra haereticos.

Veniam autem ad visiones. Ideo hoc dicit, ne quis ei objiceret: Quid in his gloriaris, cum multa sint flagella peccatoris? Ad visiones. Quae in somnis vidi. Et revelationes. Absque somno. Domini. Sibi in firmitates reputat, Domino visiones ascribit.

Scio hominem. Hoc de se humilitatis causa, quasi (0179D)in alterius persona loquitur. Sive in corpore, etc. Putabat quod in corpore erat quia non sensit mortem: putabat se extra corpus fuisse, pro excelsitate, atque evidentia visionis. Tertium coelum. Ubi angelicae virtutes continentur, intelligitur.

Et scio hominem hujusmodi. Quod iterum repetit, ostendit aliam visionem fuisse. In paradisum. Id est, Adae, vel coelestem.

Verba inaudita. Id est, sive quae nulli fas est dici, sive quae impossibile est humanam naturam capere. Parco autem. Quia sufficiunt manifesta, etiam si celentur occulta, ne quis existimet me angelum, vel Deum esse, non hominem. Et ne magnitudo revelationum extollat me. Quanta putatis esse quae celo, (0180A)ut merito mihi esset stimulus necessarius, qui me hominem esse semper demonstrat.

Angelus Satanae. Sive diabolus, qui tribulationes et plagas suscitabat, sive dolor capitis, qui Satanas, vel contrarius sanitati dicitur esse: vel lex in membris posita legi mentis suae contraria, de qua alibi dicit: Video aliam legem in membris meis.

Sufficit tibi gratia. Id est, ad me glorificandum, et ad utilitatem multorum, tibique a stimulo ad protegendum. Gratia mea. Id est, gratia apostolatus quam donavi tibi. Nam virtus. Id est, animae, vel sanandi alios. In infirmitate. Id est, carnis. Libenter itaque gloriabor. Id est, postquam cognovi prodesse quod nocere putabam. In contumeliis. Non in honoribus. In necessitate. Non in otio, sed in necessitate famis (0180B)et sitis.

Pro Christo. Non pro aliquo crimine. Cum infirmor tunc potens sum. Maxima potentia est infirmari pro Christo, et magnae divitiae indigere. Vos me coegistis. Id est, ut me gloriarer, dum pseudoapostolos sese gloriantes recepistis. Commendari. Id est, laudari. Nihil minus fui. Virtute et doctrina non solum se pseudoapostolis excellit, sed etiam bonis coaequavit, ne aliud quaererent quam quod ipse docuerat.

Etsi nihil sum. Pro humilitate hoc dicit: vel, et si nihil sum, ut pseudoapostolis videtur. In omni patientia. In hoc apparet, quod per patientiam signa fiunt.

Virtutibus. Id est, sanitatibus. Non gravavi vos. (0180C)Id est, non accipiens a vobis stipendia militiae meae. Donate mihi. Ironice loquitur. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos. Primo ad illos venit, quando ipsis praesentialiter praedicavit; secundo voluit ire cum prima epistola, vel per ipsam epistolam; tertio quod paratus erat ire cum hac epistola, vel per hanc epistolam, quod credibilius.

Sed vos. Quaerens salutem vestram. Ego autem libenter impendam. Hoc est, quidquid habeo boni exempli, et laboris praedicationis meae, impendo, id est, solvo. Et plusquam possum impendar. Perfecta enim dilectio non solum totum quod habet impendit, sed etiam libenter ipsa superimpenditur, si necesse est. Dolo vos coepi? Est interrogatio. Per omnia se (0180D)purgat, ipsorum semper conscientiam testem invocans.

Nunquid circumveni vos? Id est, nunquid aliquis a vobis abstulit ad me perferendum? Eodem spiritu. Id est, sancto. Eisdem vestigiis. Id est, exemplis. Quid excusemus nos. Id est, purgemus nos et laudemus, ut vobis placeamus, non coram Deo.

In praesentia Dei. Patris, quem fallere impossibile est. In Christo. Id est, in persona Christi ideo mendacium non loquimur.

Et ego inveniar a vobis qualem non vultis. Vel severus in vindicta: hic autem blandimentis minae junguntur. Contentiones. Praeferendo magistros magistris. Aemulationes. Minorum contra majores. Animositates. Elationes animorum. Dissensiones. In cordibus. (0181A)Super immunditia. Id est, fornicatione contra naturam. Et fornicatione. Adulterio. Impudicitia. In consanguineos.

CAPUT XIII. Praedixi enim. In prima epistola. Et praedico. In hac epistola, antequam veniam ad vos. Qui in me loquitur Christus. Qui potest in vos vindicare, nisi poenitentiam agatis. Non infirmatur. Id est, in vindicta super vos, vel in virtutibus, quas operatus est in vobis. Nam etsi crucifixus. Quod crucifixus est, nostrae infirmitatis est, et quod vivit, suae virtutis est.

Sed vivemus cum eo ex virtute Dei. Dabit nobis virtutem, ut possimus vindicare in vos: vel in illo vivemus in futura beatitudine. Si estis in fide. Quae per dilectionem operatur. Non ut nos probati appareamus. (0181B)Si enim aliquid mali feceritis, nos vindicando apparebimus probati; sed malumus vel non (0182A)vindicando in vos nos reprobos videri, tamen ut vos quod bonum est faciatis. Non enim possumus aliquid adversus veritatem. Cum vos non merueritis vindictam, super vos dare non possumus.

Gaudemus enim cum nos infirmi fuerimus. Si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Anania, et Saphira.

Infirmatur. Non dando vindictam. Vos hic fortes estis. Id est, in fide, et in bonis operibus. Vestram consummationem. Id est, perfectionem. In aedificationem. Ut vos de caetero emendetis, et alii formident peccare. Et non in destructionem. Ad quam sibi pseudoapostoli potestatem suscipiunt. Gaudete. In tentationibus. Perfecti estote. In bonis operibus. Deus pacis. Qui est pax. Et dilectionis. Qui est dilectio (0182B)et charitas. In osculo sancto. Id est, non subdolo.

IV. IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT PRIMUM. Paulus apostolus non ab hominibus. Hoc est, non ab humana praesumptione, ut dicunt illi. Hoc contra eos qui Paulum dicunt subito prorupisse in apostolatum, vel a majoribus ordinatum. Ergo non ab hominibus, (0181C)vel per apostolos alios.

Neque per hominem. Ut Aaron per Moysen. Quatuor sunt apostolorum genera. Unum, quod neque ab hominibus, neque per hominem est, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, ut Isaias et caeteri prophetae, et ipse Paulus. Aliud, quod a Deo, sed per hominem, ut Jesus filius Nave a Deo, sed per Moysen. Tertium, quod ab hominibus, et non a Deo, cum vel hominum fayore aliquis ordinatur, ut nunc videmus plurimos non judicio, sed redempto favore vulgi in sacerdotium subrogari. Quartum, quod neque a Deo, neque ab homine, neque per hominem, sed a semetipso, ut omnes pseudoprophetae et pseudoapostoli.

Sed per Jesum Christum. Qui Petrum et caeteros (0181D)apostolos elegit. Et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Quo ostenditur una operatio Patris et Filii. Qui suscitavit eum a mortuis. Ideo commemorat Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, ut per hunc virtutem sui apostolatus commendet, dum ab ipso Patre missus est. Gratia vobis. Quia gratis nobis donantur peccata. In hoc subaudis, precor multiplicetur. Et pax. Qua remissis omnibus delictis fuerant reconciliati Deo. Qui se dedit. Ostendit beneficia Christi, quibus existebant ingrati, in lege quae peccatoribus data fuerat vivere cupientes. De praesenti saeculi malo. Id est, de malis saeculi operibus: mundus enim bonus est. Secundum voluntatem Dei. Id est, non secundum facultatem et merita nostra. Amen. Conclusio praecedentis prologi. Miror quod sic tam cito transferimini, ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium. Nescio quae vos aura a fidei rectitudine deflectit. Quod non est aliud. Nam evangelium verum aliud esse non potest, nisi Christi: quod enim veritati contrarium, evangelium non (0182C)est dicendum. Et volunt avertere evangelium Christi. Evangelium ad legem revocant, dum litteram tantum sequuntur; posteriora in faciem ponunt, et quod in facie, post tergum faciunt. Sed et si nos. Id est, evangelizaverimus.

Anathema. Detestatio. Sicut praediximus. Id est, praecedenti testimonio. Et nunc iterum dico. Quia repetitum fortius commendatur. Modo enim hominibus suadeo, an Deo? Hoc est, nunquid propter homines vos suadeo, quod propter traditionem Judaeorum ante faciebam? Ostendere vult se odia hominum non timentem, libere defendere veritatem.

Si adhuc hominibus placerem. Id est, si Judaeis placerem. Christi servus non essem. Quia assererem legem et in fide evangelii Christo non servirem. (0182D)Quia non est secundum hominem. Id est, quia neque a me finxi. Neque edoctus sum. Neque aliquis me docuit ut intelligerem parabolas, et obscura evangelii. Sed per revelationem Jesu Christi. In via Damasci, vel Spiritus sancti revelatione. Audistis enim conversationem meam. Ostendere vult quia firmiter tenuerit Judaismum, et fideliter pro traditionibus Patrum expugnaverit Ecclesiam: ut intelligamus eum non potuisse inde humano consilio, nisi revelatione divina separari.

Quoniam supra modum. Aliorum persecutorum. Paternarum traditionum. Id est, non Dei mandatorum. Qui me segregavit. Id est, elegit. Ab utero matris. Unde apparet, quod quamvis non ab utero statim in apostolatum vocatus est, tamen in praescientia electus (0183A)est. Et hic quaeritur, cur Paulus ab utero segregatus Ecclesiam persequitur, et Petrus a Christo electus, abnegat Christum: scilicet ut sciant compati infirmis, et ut ostenderet exemplum poenitentiae p g [ Id est, per gratiam] dicendo: Saule, Saule, qui etiam me in praescientia ab utero segregaverat, quoniam ut voluit fecit quod sciebat esse futurum.

In me. Id est, per me. Non acquievi carni et sanguini. Sive ut ego eo melius habens non contuli, vel nihil ab apostolis didici, ut alii putant. Non contulit plane Paulus post revelationem Christi cum carne et sanguine, quia noluit margaritas projicere ante porcos, sed paulatim de carne et sanguine vertit in spiritum. Aut non acquievi carni et sanguini, id est, Judaico generi. Neque veni in Hierusalem ad (0183B)antecessores meos apostolos. Id est, ad dicendum. Sed abii in Arabiam, et reversus sum Damascum. Quaeritur quomodo Paulus dicit se non venisse in Hierosolymam, duae [quae] vero factae sunt ei insidiae in Damasco (Act. IX). Ideo ergo Lucas praetermisit de Arabia, quia nihil dignum forsitan in Arabia Paulus perpetravit. Sed abii in Arabiam. Sed de Damasco in Arabiam ivi protinus, ut docerem quod mihi a Domino fuerat revelatum.

Deinde post triennium veni Hierosolymam. Ostendit se non indiguisse doceri, qui jam tribus praedicaverat annis. Videre Petrum. Id est, videndi gratia, non discendi. Et mansi apud eum diebus quindecim. Septem et octo significat Vetus et Novum Testamentum, propter sabbatum, et octavum diem resurrectionis (0183C)Dominicae.

Alium autem apostolum non vidi. Ne ab aliis discere videretur. Nisi Jacobum fratrem Domini. Ne autem hic Jacobum putes filium Zebedaei, lege Actus apostolorum, qui jam ab Herode fuerat peremptus; sic enim in Actibus legitur: Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio (Act. XII). Eusebius in libro secundo Ilistoriarum dicit: Deinde occiderunt Judaei Jacobum, qui dicebatur frater Domini, pro eo quod esset filius Joseph, qui Christi quasi pater habebatur, quoniam desponsata ei fuerat virgo Maria. Hunc, inquit, Jacobum, qui et Justus cognominatus est ab antiquis, virtutum merito et insignis vitae privilegio, primum historiae tradiderunt (0183D)suscepisse Ecclesiae quae Hierosolymis est sedem.

Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. Quae scribo vera sunt, et Deo testante confirmo. Eram autem ignotus facie. Hoc ideo dicit, ne quis putaret eum ab illis evangelium didicisse. Et in me magnificare Deum. Qui solus potest hoc efficere.

CAPUT II. Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam. Quoniam de oneribus legis quaestio movebatur.

Cum Barnaba. Id est, circumciso. Et Tito. Ex Gentibus praeputium habente. Et contuli cum illis (0184A)evangelium. Non didici tantum, sed contuli. Seorsum autem. Id est, secreto per Judaeos adhuc judaizantes. Ne forte in vacuum currerem. Judaizantes amputabant libertatem nostram, qui non sumus sub lege circumcisionis. Quibus ad horam cessimus. Qui nec Titum circumcidimus. Male in Latinis codicibus legitur, quibus ad horam cessimus. [ Graece legitur: Οἷς οὐδὲ πρὸς ὥραν εἴξαμεν τῇ ὑποταγῇ. Quales aliquando fuerint. Quando eos Dominus sua praesentia docuit. Nihil mea. Doctrina. Interest. Id est, refert, vel distat. Deus enim personam hominis non accipit. Quia nec tempus praejudicat fidei, nec persona labori. Dexteras dederunt. Quod est signum pacis et unitatis. Consenserunt enim ita nos docere debere. Mihi et Barnabae. Ambo enim missi erant, ut Gentibus (0184B)praedicarent. Tantum ut pauperum memores essemus. Vel sanctorum qui erant Hierosolymis, qui omnia sua distribuentes ad apostolorum pedes pretia deponebant, vel quorum bona fuerant a Judaeis invasa, sicut legimus ad Hebraeos. Sed cum venisset et Petrus. Galatarum infirmitas eum compellit narrare, quod non solum caeteri apostoli nihil ei contulerint, nec minor eis fuerat, sed ipse in Petro aliquid correxit, qui princeps apostolorum fuit. Aliter licet dextras concordiae et pacis mihi dederunt, tamen Petro restiti, videns quod contra Evangelii regulam ageret. Hoc autem totum agit ut ostendat se nunquam circumcisionis fuisse factorem, quod de illo falsi apostoli confingebant.

Quoniam reprehensibilis erat. Id est, dignus reprohensione. (0184C)Cum Gentibus manducabat. Ut in vase demonstratum. Et simulationi ejus. Id est, hypocrisi, dum aliud coram Deo credebat, et aliud coram hominibus agebat

Ita et Barnabas. Qui tunc mecum ad Gentes missus fuerat. Dixi Petro coram omnibus. Dum enim coram omnibus culpa commissa fuit, coram omnibus argui debuit. Ideo autem hoc dixit, ut Judaeis de circumcisione superbia, et Gentibus desperatio tolleretur. Si tu cum sis Judaeus gentiliter vivis. Hoc est, si tu non tenes quod natus es, quomodo illos facis tenere quod nati non sunt? Rationem reddit, non injuriam facit.

Gentiliter. Id est, non Judaice, hoc est, non ex operibus legis, sed sola fide. Sic et Gentes vitam in (0184D)Christo invenisse tu nosti. Quomodo Gentes cogis Judaizare? Id est, dum te subtrahis tanquam a peccatoribus. Judaizare. Id est, honorem dare circumcisioni, et litteram observare. Nos natura Judaei, et non ex Gentibus peccatores. Nos, inquit, ego et tu Petre; illius miscuit personam et suam, ne illi facere videretur injuriam. Hieronymus de hac quaestione dicit, quod subtiliter hoc fecit Paulus, non vere Petro resistendo, sed in forma vituperat Petrum, alios per eum observantes litteram percutiendo. Cur enim ille vituperet Petrum consentiendo Judaeis, dum ipse circumcidit Timotheum per Judaeos? Augustinus vero asserit, quod vere Paulus Petrum reprehendit, nec falsum sit quod superius (0185A)in hac Epistola dixit: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quod non mentior: non enim ita laudandi sunt sancti viri ut frangatur Scriptura. Sicut alii dicunt Petrum Deum non negasse, et in hoc mendacem faciunt Salvatorem dicentem: Ter me negabis. Quoniam non justificatur homo ex operibus legis, vel sabbatis, et circumcisione, caeterisque quae non per justitiam, sed ad edomandam populi duritiam sunt mandata. Sive non justificatur, hoc scilicet tempore Novi Testamenti.

Nisi per fidem Jesu Christi. Nam patriarchae et prophetae non ex operibus legis, sed ex fide justificati sunt. Inventi sumus et ipsi peccatores. Dum nec ipsis operibus legis justificatur homo. Nunquid ergo Christus minister peccati est? Hoc est, si hos pro (0185B)quibus passus est, non absolvit, tanquam non valens indulgere.

Ego enim per legem legi mortuus sum. Per legem Christi, legi litterae, sive per ipsam venientem ipsi mortuus sum, quia ipsa se cessaturam esse praedixit. Ut Deo vivam. Qui legem suam innovavit.

Cum Christo crucifixus sum. Qui omnibus peccatis quibus lex data est, sum mortuus. Ergo lex mihi minime necessaria. Vivo autem. Vivo hic vita spirituali. Jam non ego. Id est, vetus homo, vel non mea facultate. In fide vivo Filii Dei. Id est, in sola fide, qui nihil debeo legi. Non irritam facio legem Dei. Hoc est, non debeo illi esse in gemitum, qui me tantum dilexit, ut pro me etiam moreretur. Abjecta enim et irrita gratia est, si mihi sola non sufficit. Irritam ergo (0185C)gratiam facit, qui post evangelium vivit in lege, et peccatis post baptismum sordidatur. Hucusque contra Petrum. Nunc ad Galatas sermonem retorquet.

CAPUT III. O stulti Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati? Hoc non est contrarium verbo Salvatoris, quo fratrem fatuum vocari prohibuit: qui more diligentis bene corripit, sicut Dominus dicit: Et vos sine intellectu estis, et modicae fidaei. Jus enim est magistris peccantes increpare discipulos. Quis vos fascinavit? Quis vobis invidit? Fascinatio enim Graece invidia interpretatur. Ante quorum oculos Christus Jesus proscriptus est. Vel quibus per meam praedicationem ita manifestata est passio ejus, ut ipse ante vos sententiam damnationis excepit. Et in (0185D)vobis crucifixus. Quasi apud vos omnia facta sint. Sive sic: Quem vere pro damnato et mortuo etiam nunc vilem habetis, dum putatis eum vobis non sufficere ad salutem. An ex auditu fidei? Si enim ex merito fidei Spiritum sanctum accepistis, quid vobis lex amplius dare poterit? Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis. Magna stultitia est in servitutem Veteris a libertate Novi Testamenti et gratiae divertere. Nunc carne consummamini. Id est, in legem carnalem euntes. Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Galatae in crucifixum credentes, a Judaeis et Gentibus tormenta et opprobria multa perpessi sunt. Dicit ergo tanta sine causa pro Christo tolerastis, si tamen non iterum corrigatis. Si (0186A)tamen in hoc non dubitantis sermo est, sed potius confirmantis, secundum illud: Si tamen justum est apud Deum retribuere his qui vobis tribuant tribulationem. Operatur virtutes in vobis. Ostendit Galatas accepto per fidem Spiritu sancto dona habuisse virtutum, vel prophetiam et genera linguarum. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Non dixit operatus est per legem, sed sola fide credidit, hoc est, quod exiit de terra sua in terram quam ignorabat; quod Saram nonagenariam et sterilem credidit esse parituram; quod in Isaac vocaretur sibi semen, et quod obtulit filium suum. Providens hoc Scriptura. Non quod atramentum et membrana, quae insensuales sunt, possint futura praenoscere, sed quod Spiritus sanctus, et sensus qui in (0186B)littera latet, futura praedicant. In te. Non lege: sed in te, hoc est, in fide tua, qui es caput fidei. Benedicentur omnes gentes (Gen. XXII). Non una gens tantum Judaica, sed omnes gentes. Sub maledicto sunt. Quia ita praevaluit consuetudo peccandi, ut nemo jam perficiat legem, sicut Petrus Apostolus ait: Quod neque putres nostri, neque nos portare potuimus (Act. XV). Si qui vero justi non erant maledicti, non ex operibus legis, sed fidei gratia salvati sunt. Sed qui facit illa. Mandata legis. Vivet in eis. Carnali scilicet vita, quia non est reus mortis, dum implet mandata legis. Christus redemit nos de maledicto legis. Emere et redimere hoc est: quia qui emit, alienum; qui autem redimit, id est, proprium quod suum fuit, et suum esse desivit.(0186C) Maledictus omnis qui pendet in ligno. Non ideo maledictus quia pependit, sed ideo pendet quia maledictus. Ille negat Christum maledictum, qui negat Christum mortuum. Qui autem confitetur mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsum peccatum vocari, audiat ipse Apostolum dicentem: Quo modo vetus homo noster simul cum illo crucifixus est, et intelliget quod maledictum Moyses dixerit (Deut. XXI). Ideoque secutus Apostolus ait de Christo: Factus pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere: Pro omnibus mortuus est, hoc est, non mortuus quia maledictus, quia mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est esse peccatum, sive ipsum quo fit ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur (0186D)peccatum, quia fit ex peccato. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur: Maledictus omnis qui pendet in ligno, non sane Moyses minus praevidit etiam justos in cruce futuros; sed bene praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum sejungere, ut a mortis etiam unitate sejungerent? Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Ac per hoc additum est omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia separetur. Ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Quae per Joelem omni carni promissa (0187A)est, vel universo generi humano, ut: Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II). Fratres secundum hominem dico. Hoc est, humano utor exemplo. Sive secundum hominem: nam excelsiorem et profundiorem sensum habeo in his promissionibus, si dicerem; tamen non profunda profero, sed quae potest homo intelligere. Nemo irritam facit. Quasi dixisset: Si hominis testamentum nemo spernit, quanto magis Dei testamentum, hoc est, promissionem! Ac si diceret: Quamvis lex data est antequam impleretur promissio, tamen non in illa lege impleta est Abrahae promissio, sed ad hoc tantum lex data est, ut per illam aleremur, donec adveniret promissio. Simplex autem sensus, qui est in hoc loco textus, talem vim habet, ut docet Apostolus, (0187B)non posse per legem quae postea data est, repromissio, nec quae antea facta sunt ad Abraham destrui, et posteriora prioribus praejudicare. Non irritum facit. Id est, quae post tantum temporis data est lex, testamentum illud non potest evacuare, quod Abraham Deus confirmavit in Christo. Ad evacuandam promissionem. Vel ut non postea impleretur promissio post datam legem, quasi in illa impleretur. Quae post quadringentos et triginta annos facta est lex. Habitatio filiorum Israel, qua manserunt in Aegypto, fuit 430 annorum, quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti, ut Scriptura testatur Exodi. Quorum tamen summam annorum, chronographi a 75 anno nativitatis Abraham, quo terram repromissionis intravit, (0187C)computant sequentes editionem Septuaginta interpretum, quae dicit: Habitatio autem filiorum Israel, quam habitaverunt in Aegypto, et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum anni 430. Quam necessario sequendam et ipsa Hebraica veritas ostendit, quae narrat Caath filium Levi, quem natum esse constat in terra Chanaan, vixisse annos 133, et filium Amram patrem Moysi annos 137, et ipsum Moysen 80 fuisse annorum tempore egressionis de Aegypto, quia nimirum horum summam annorum constat 430 implere non posse. Annuit autem horum translationi et Apostolus, cum ait: Abrahae dictae sunt promissiones, etc. Abrahae autem per repromissionem, id est, non per legem, quae nondum erat, sed per repromissionem: ut: In semine tuo benedicentur (0187D)omnes termini terrae.

Quid igitur lex? propter transgressionem posita est. A latere venientem quaestionem sibi ipse proponit: Quare ergo data est lex, dum non illa promissio est, nec implet promissionem, nemoque per eam salvatur? ad quod respondet: Lexpropter transgressionem posita est, et mortis pignus fuit, donec veniret semen. Hic autem hyperbaton est, ex omni parte confusum, est enim hic ordo: Lex posita in manu mediatoris propter transgressionem, disposita per angelos. Disposita per angelos. Quia per angelos lex ministrabatur. In manu mediatoris. Sive Moysi, ut quidam putant. Nam et Moyses, aiunt, inter Deum et populum medius fuit; sive Christi. Deus autem. (0188A)Id est, Christus. Unus est. Ideo hoc addidit, ne quis putaret Christum ab unitate divinae naturae divisum, quia mediatoris suscepisset officium. Lex ergo adversus promissa Dei? absit. Quia nec lex prohibuit, ut promissa quae praedicta sunt postea complerentur.

Sed conclusit. Id est, deprehendit. Ostendit arguendo peccata, quia vetus lex pestem non detulerat, sed ostendit omnia sub peccato, dicendo: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, id est Veteris Testamenti. Ut repromissio. Id est, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Ex fide. Id est, ut sola fide salvarentur credentes. Sub lege custodiebamur. Hoc est, servabamur a lege huic fidei, quae erat suo tempore revelanda. Conclusi. Id est, unius (0188B)Dei. Itaque lex paedagogus. Ad disciplinam nos arctius retentans perfectam doctrinam vero magistro reservabat. Non sub paedagogo sumus. Nam perfectae aetatis discipuli non indigent paedagogo. Omnes enim filii Dei estis. Ad hoc valet, ne Gentes de se desperarent, quia non custodiebantur sub paedagogo, et ideo se filios non putarent, sed per fidem induendo Christum omnes fiunt filii, non natura, ut unicus qui etiam sapientia Dei est, praestante mediatoris fide, quam fidei gratiam nunc indumentum vocat, ut Christo induti sint, qui in Christum crediderunt, et ideo Dei filii fratresque mediatoris effecti, in qua fide non est distantia Judaei neque Graeci.

Non est Judaeus neque Graecus. Ante enim non solum inter Judaeum et Graecum, sed etiam inter (0188C)tribum et tribum erat diversitas magna. Sed notandum, quod in hoc tres differentias, generis videlicet, conditionis, et sexus posuit. Omnes enim vos unum. Etsi omnes unum corpus Christi effecti estis. Abrahae semen ejus. Ut tres haeredes non ex carnali semine, sed ex divina promissione generati.

CAPUT IV. Dico autem quandiu parvulus est. Parvulus filius vel populus, propter unam fidem ad unum semen Abrahae pertinens, sed partim sub paedagogo fuit ex parte Judaeorum, partim sub elementis hujus mundi, quibus tanquam procuratoribus serviebant ex parte Gentium. Nihil differt a servo. Quia filius sub correctione disciplinae, est quomodo servus. Sed (0188D)sub curatoribus. Qui haereditatem puero custodiunt.

Et actoribus. Qui eum ad bonos mores cogunt. Item, sub tutoribus, vel angelis, vel prophetis, quorum verbis in adventum Salvatoris quotidie erudiebantur.

Sub elementis hujus mundi. Quibus quasi diis usque ad adventum Christi Gentiles serviebant. Alii legem et eloquia prophetarum, quibus quasi quodam alphabeto erudiebantur, dicunt. Factum sub lege, quia circumcisus est, et hostia pro illo oblata est, quia si sub lege factus non esset, Judaei in eum credere non poterant. Ut adoptionem filiorum. Nos enim beneficio et dignatione misericordiae ejus Dei sumus filii. Reciperemus. Non accipiamus, sed recipiamus, (0189A)ut significaret et hoc nos amisisse in Adam, ex quo mortales sumus. Clamantem. Nos clamare suscitantem. Abba pater. Consuetudo Scripturae est, ut Hebraeum verbum cum interpretatione ponat, ut in Genesi est, mesech vernaculus. Imo cogniti estis a Deo. Quia non illum vos quaesistis, sed ille vos perditos requisivit: non quod tunc cognovisset illos Deus, praecognitos videlicet ante constitutionem mundi, sed quia tunc ipsi eum illius munere, non suo merito vel facultate cognoverant. Maluit Apostolus tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et maluit verbum suum corrigere quo dixit: Nunc autem cognoscentes Deum, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, et dicere imo cogniti estis ab eo, (0189B)quam sine revocatione sibi arrogare se potuisse quod eis posse ille donaverat. Ad infirma et egena elementa. Quae nunc infirma et egena dicit, superius mundi elementa posuit. Infirma autem dicuntur, quia nihil possunt his qui se adorant. Egena vero, quod divina gubernatione egeant. Dies observatis. Sunt quaedam quae levissima putarentur, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis aestimaret enim quod magnum peccatum sit dies observare et menses, et annos et tempora, sicut observant qui certis diebus, sive mensibus, sive annis, volunt vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum doctrinas vanas hominum fausta vel infausta existimentur tempora, nisi mali hujus magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus? qui talibus (0189C)ait: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Nibil enim profeci vos faciendo Christianos, si ista iterum observetis.

Estote sicut et ego. Vel veteres errores relinquite, sicut et ego reliqui, vel in omnibus imitatores mei estote. Quoniam et ego sicut et vos. Id est, errans fui aliquando, vel homo sum sicut et vos. Nihil me laesistis. Id est, ut merito putaretis me inimicitiarum, et non salutis vestrae causa moveri. Laedit discipulus magistrum, si per negligentiam suam praecepta ejus laboremque disperdat. Scitis quia per infirmitatem carnis. Vel passionibus, vel dolore corporis; ac si diceret: Ideo dico quod non me laesistis, quia quomodo vobis praedicavi infirmus fui, et tamen nec me tunc laesistis, neque sprevistis, sed mihi compassi (0189D)estis.

Et tentationem vestram. Tentati sunt enim cum persecutionem pateretur Apostolus, utrum desererent eum, an charitate amplecterentur; et dicit: Neque sprevistis, ut non susciperetis communionem periculi mei: grandis itaque tentatio discipuli est, si vir sanctus aut infirmetur, aut impune laedatur.

Quae ergo est beatitudo vestra? Vel illa quam in vobis in initiis laudabam, nunc nulla est. Quoniam si fieri posset oculos eruissetis. Hoc hyperbolice pro maxima dilectione dictum est. Verum praedicans vobis. Non quidquid verum, sed ut non circumcidantur. Aemulantur vos. Id est, invident vobis, qui (0190A)carnales vos de spiritualibus facere conantur. Non bene. Id est, dum seducere vos volunt. Ut illos aemulemini. Id est, ut sub jugo legis teneamini. Charismata. Id est, dona. Aemulamini. Id est, sectamini. Filioli mei quos iterum parturio. Id est, per hanc epistolam, quia prius parturivi vos per evangelium genitos in lucem veritatis, sed eundo in veterem legem, vanasque hominum doctrinas, novam vitam, Christique formam perdidistis; sed nunc vos iterum parturio, ut per poenitentiam renascamini. Et mutare vocem. Id est, quia magis viva quam mortua prodest.

Quoniam confundor in vobis. Confunditur, quia filii effecti servi esse coeperunt. Quoniam Abraham duos filios habuit. Dedit autem regulam ex hoc loco (0190B)Apostolus, intelligendi allegoricas rationes, scilicet ut manente historiae veritate, figuras Testamenti Veteris exponamus; nam cum dixisset Abraham duas uxores verissime habere, postea quae praefiguraverint demonstravit.

Unum. Ismael. De ancilla. Id est, de Agar Aegyptia. Et unum. Isaac. De libera. Id est, Sara. Secundum carnem. Id est, secundum usum carnalem Ismael natus est, quia Abraham carnalem concupiscentiam in juventute habens, de juvenili ancilla eum genuit, . . . . . * enim repromissionis suscitavit illum ex senili praesterilique matre, aliud ex alio significantia, quia qui litteram sequitur, filius est Agar; qui vero intelligentiam spiritualem, filius liberae. Nam haec sunt testamenta. Per ancillam vetus lex (0190C)designatur: per liberam, nova lex; filii autem Agar, filii Veteris legis sunt, in servitutem generantis: filii autem liberae, filii Novi Testamenti intelliguntur. In servitutem generans. Judaei metu etiam in praesenti cogebantur ut servi; nos vero praemiis invitamur ut liberi. Sina enim mons est in Arabia. Hoc dicit, quia sicut confinis est Sina et Hierusalem, terminus enim tribus Juda pertingit Sina montem, qui est in extremo Arabiae, ita utraque conveniunt in figuram Agar, id est, Veteris Testamenti. Sina videlicet in quo lex data est, et Hierusalem in qua lex custodita et impleta est. Serviens. Terrestris Hierusalem. Cum filiis suis. Id est, Judaeis. Item secundum Ambrosium apta est similitudo Agar ad (0190D)Vetus Testamentum, eo quod in illo sit data loco, qui locus ad gentem pertinet illam, unde erat et Agar: Agar enim Aegyptia erat, et tamen ex Arabia fuerat, quoniam non modica pars Aegypti in Arabia concludebatur. Nam quod dicit: Affinis est ejus, qui nunc est Hierusalem, de Agar dicitur, quoniam illa quae apud nos est Hierusalem, hoc est, quae in saeculo hoc esse videtur, aequam virtutem habet ad Agar. Sara autem Hierusalem coelestem significat. Quod autem dicit:

Et servit cum filiis suis. Non de Agar dicit, sed ad testamentum quod datum est in Sina redigit illud. Quae autem sursum est Hierusalem. Id est, quam praefiguravit Sara cum filio, vel spiritualis Ecclesia, quae mater est, tam Gentilium credentium, quam (0191A)etiam Judaeorum, cujus filii servi esse non possunt: bene autem addit sursum, quia Christiana Ecclesia spe et conversatione coelesti desiderio sublevabatur, ut nostra conversatio in coelis est (Phil. III). Quatuor figurae, ut historia, allegoria, tropologia, anagoge, hoc solo nomine quod est Hierusalem significantur. Nam secundum historiam civitas est Judaeorum; secundum allegoriam Ecclesia Christi; secundum anagogen civitas Dei illa coelestis, quae est mater omnium nostrum; secundum tropologiam anima hominis, quae frequenter hoc nomine aut increpatur, aut laudatur a Domino. Laetare sterilis. Hoc in Isaia scriptum est (Isai. LIV). Hoc autem vel Ecclesiae ex Gentibus, vel Hierusalem coelesti congruenter aptatur: utraque enim sterilis erat, Ecclesia (0191B)quidem Gentium, quod nec spirituales per baptismum filios Deo peperit; nec non coelestis Hierusalem apostaticis angelis derelicta, hominibusque vacua usque ad adventum Salvatoris sterilis permanebat.

Quae non paris. Pro non pariebas. Erumpe. In gaudium. Et clama. Id est, in tuba doctrinae, vel jubilo laetitiae exsulta. Desertae, id est, Ecclesiae. Quam ejus, id est, synagogae, vel terrestris Hierusalem. Quae habet virum, id est, sermonem legis. Persequebatur eum, id est, Isaac: In Genesi quidem hoc scriptum est: Quia luserit cum Isaac Ismael (Gen. XXI). Sed Apostolus ostendit, non simplicem lusum fuisse, quem persecutionem appellat: unum intelligitur, quia scurrilem eum et levem, sicut ipse erat, (0191C)facere cupiebat, ne illi posset in haereditate praeferri, ideo Abraham de ejiciendo eo vocem Sarae jubetur audire.

Secundum spiritum. Id est, secundum promissionem et virtutem spiritus. Ita et nunc. Hoc est, ita et isti servos sibi similes vos facere nituntur. Non enim haeres erit. Sic filii circumcisionis increduli atque haeretici, cum filiis gratiae Novi Testamenti haeredes non erunt.

State. Id est, in fide Evangelii. Christus vobis nihil proderit. Si solum illum ad salutem vestram sufficere non putetis. Quoniam debitor est universae legis. Qui caput operum legis, vel circumcisionem suscipit, necesse est ut caetera membra sustineat, (0191D)ne maledictioni subjaceat. Nos enim in spiritu. Vel spirituali gratia et conversatione, non littera.

Neque praeputium. Id est, ne aliquis praeputium tantum sufficere putaret circumcisione evacuata. Currebatis. Id est, fidei passibus. Persuasio vestra non ex eo est, qui vos vocavit. Persuasio haec, quam nunc sequimini, non est ex eo qui in principio vos vocavit, sed ex his qui postea vos conturbarunt: Non ut male in Latinis codicibus legitur, persuasio vestra ex Deo est. Modicum fermentum totam massam fermentat. Ne quis diceret: Cur omnes corripis, cum non omnes erraverunt? Ostendit quod modicum erroris fermentum totam possit Ecclesiae massam corrumpere. Parva scintilla moenia urbis, latissimos (0192A)saltus, regiones consumit; unius pecudis scabies totum maculat gregem. Ita doctrina perversa ab uno egrediens, multos invadit auctores. Fermentat [Ζυμοῖ]. Non ut male in Latinis codicibus, corrumpit. Ego confido de vobis in Domino. Non per conjecturam, sed spiritu prophetico pronuntiat, Galatas ad veritatis viam reversuros. Nihil aliud sapio. Id est, nisi quod doceo per epistolam. Si circumcisionem praedico. Hoc ideo dicit, quia quidam ex ipsis dicebant, quod Paulus observaret circumcisionem, dum circumcidit Timotheum. Ergo evacuatum est scandalum crucis. Vel scandalum quod patior propter praedicationem crucis evacuatum est, si non crucem praedico, sed circumcisionem. Utinam abscindantur. Hoc est, utinam a malo in bonum convertantur, vel (0192B)utinam totis potius virilibus suis castrentur, qui modicam corporis sui partem circumcidi praedicant. Aliter, utinam aliqua vindicta tales a vobis penitus separentur, ne vos ultra conturbent.

Vos enim in libertatem vocati estis. Potest locus iste sic melius explanari, quasi unum corpus se invicem complectens et non discrepans. Fratres, de servitute legis vocati estis. In libertatem evangelii. Unum obsecro vos, ne libertate pro licentia abutamini, detisque occasionem carni et luxuriae; quin potius discite, quia libertas haec major sit servitus. An lex ab invitis extorquebat obsequium hoc?

Per charitatem vobis serviatis invicem. Vos autem, fratres, propterea secundum legem spiritualem debetis (0192C)vivere, ut desideria carnis non perficiatis. Caro enim frigus timet, fame attenuatur et vigiliis, etc. E contra spiritus quae carni contraria sunt expetit. Ita fit, ut non ideo quia sub servitute legis esse cessastis, putetis vos esse liberos, quia non statim etsi lex non imperat natura cessavit, non enim ita de servitute in libertatem vocati sumus, ut carni serviamus. Sed per charitatem spiritus. Id est, non superbiam insinuo sub specie libertatis, sed spontaneum volo esse servitium. Quod si mordetis. Id est, oculum reddentes pro oculo, vel blasphemiam. Ne ab invicem consummamini. Id est, ne aliquis alicui causa mortis existat. Spiritu ambulate. Id est, spiritualibus desideriis et operibus. Caro concupiscit adversus spiritum. Non quod caro sine anima concupiscat, (0192D)sed ipsa anima, quoniam carnalia cogitat, caro dicitur: quoniam vero spiritualia, unus cum Deo fit spiritus. Item caro concupiscit adversus spiritum, hoc est Scripturae carneus intellectus adversus allegoriam spiritualem. In hoc loco carnem non hominem, vel non hominis substantiam, sed voluntatem carnis et desideria pessima debemus accipere, sicut spiritum non aliquam substantiam, sed animae desideria bona et spiritualia designare, quem idem Apostolus superius evidenter expressit, ita incipiens: Dico hoc, spiritu ambulate, et desideria carnis ne perficiatis.

Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Spirituali, vel Spiritu sancto. Manifesta autem sunt opera (0193A)carnis. His tantum manifesta sunt, qui in Christo credunt. Plurimi quippe gentilium in suis ignominiis gloriantur. Hic opera carnis magis videntur mihi ad simplicem carnem, et spiritus intelligentiam, quam ad carnem legis, et parvulos in Christo referri. Adulterium. Superflue in Latinis codicibus legitur, adulterium.

Fornicatio. A legitimo conjugio declinatio. Immunditia. Ut masculi in masculos turpitudinem operantes.

Luxuria. Quae in duas species, in gulam et fornicationem dividitur. Irae. Inter iracundiam et iram hoc interest, quod iracundus semper, iratus pro tempore concitatur. Quaerendum est quomodo haec opera carnis vocat, cum multa ex his etiam animae sint (0193B)opera, sicuti ira, et caetera similia. Itaque quo modo caro, id est, carnale desiderium regnat, etiam animae opera illi deputantur: quomodo vero spiritus regnat, si qua bona opera caro fecerit, in fructibus spiritus reputantur. Sicut praedixi. Cum praesens inter vos eram. Fructus spiritus est charitas. Mater in primis debuit numerari. Gaudium. Spirituale. Pax. Etiam cum odientibus pacem. Patientia. Multas injurias patienter sustinere. Benignitas. Semper bene velle facere.

Bonitas. Bonum facere omnibus. Modestia. Nulli injuriam irrogare. Lenitas. Nec laesus irasci. Continentia. In cibo et conjugio. Castitas. Virginitas corporis et mentis. Adversus hujusmodi virtutes non est lex. Non enim ista lex prohibet, sed qui talibus (0193C)pollent supra legem sunt. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt. Si omnia simul vitia sunt crucifixa, si et caro quasi pendens in ligno non concupiscit, ad quid est nobis lex necessaria, quae data est ad vitia coercenda?

CAPUT VI. Si autem spiritu vivimus. Hoc est, si spiritualem vitam habemus, spiritualiter conversemur, et non legi carnaliter serviamus. Inanis gloriae cupidus est, qui alterius quamvis veram doctrinam evacuare conatur. Provocantes alios in iram. Instigantes. Fratres, etsi occupatus fuerit homo. Hoc illis dicit, qui non fuerant persuasi, ut praeventos corrigant mansuete. Considerans teipsum. Hic Paulus ab aliis (0193D)arguitur, quod post pluralem singularem numerum posuit; sed tamen Hebraeus in vernaculo doctissimus profundos sensus aliena exprimere lingua non valet, nec curabat magnopere de verbis, cum sensum haberet in tuto. Ne et tu tenteris. Quia et ipse homo cum sis, potes in aliquo praeveniri, et adjutorio indigere, sicut sani infirmos sustinent, et mortuos sepeliunt, quia et ipsi infirmari et mori posse se credunt. Invicem onera vestra portate. Compatiendo peccantibus. (0194A)Legem Christi. Lex Christi charitas est, ut: Mandatum novum do vobis. Nam si quis ex Israel. Qui se putat non posse tentari, sive qui plus de se laudanti se quam conscientiae credit. Cum nihil sit. Eo ipso quo arrogans est. Probet. Id est, conscientiae testimonio examinet. In semetipso. Id est, in sua conscientia. Et non in altero. Id est, in alterius adulatione. Bonum enim alterius non illum adjuvat, sicut nec malum ejus illum infuscat. Onus suum portabit. Id est, qui meruerit vindictam, sustinebit eam, sic et qui praemium. Communicat autem is qui catechizatur. Superius spirituales docuerat, ut instruerent in spiritu lenitatis; nunc imbecillioribus imperat, ut sicut ipsi a magistris spiritualia metunt, sic magistris carnalia praebeant. Nolite errare. Ac si (0194B)aliquis diceret: Non habeo unde doctori meo communicem. Deus non deridetur. Ipse scit si habes, an non.

Quae enim seminaverit homo. Roborat eos ad considerationem earum rerum quas non vident, per eas quas vident. In carne sua. Id est, in carnalibus desideriis. Aut in carne sua, id est, in avaritia carnali non communicando doctori. De carne metet. De ipsa avaritia. Corruptionem. Id est, defectionem divitiarum. In spiritu. Id est, in spiritualibus desideriis, vel in spirituali largitate. Metet vitam. Largitatis retributionem. Non deficientes. Indeficientem enim justitiam indeficiens praemium subsequitur: qui enim perseverarit usque in finem, salvus erit. Ad domesticos fidei. Domesticos fidei supradictos magistros (0194C)nominavit. Videte qualibus litteris scripsi mea manu. Intelligite si istae litterae carnalem circumcisionem probant an non. Ab hoc loco usque ad finem manu sua scripsit, ostendens superiora ab aliquo arata.

Quicunque placere volunt. Id est, quicunque Judaeis carnalibus placere desiderant. In carne. Id est, in littera carnali. Non patiantur. Scilicet a Judaeis. Ut in vestra carne glorientur. Hoc est, de carne vestra circumcisa laudem apud Judaeos habeant, sive quod discipulos ad se traxerint. Nisi in cruce. Id est, in carne vestra gloriabor, nec in mea doctrina, sed in fide crucis, per quam mihi omnia peccata dimissa sunt, ut ego mundo morerer et ille mihi.

Mundus Crucifixus est. Ut me non teneat. Et ego (0194D)mundo. Ut eum quasi mortuum non teneam, neque concupiscam.

Sed nova creatura. Id est, si quis renatus in Christo nova conversatione utatur. De caetero nemo mihi molestus sit. Id est, nemo mihi resistat interrogando, Quare hoc dicis? Ego enim stigmata. Id est, signa et characteres non circumcisionis, sed crucis et passionis Domini in corpore meo circumfero, ut, Ter virgis caesus sum, et reliqua.

V. IN EPISTOLAM AD EPHESIOS. CAPUT PRIMUM. (0195A) Refert Scriptura, testante Hieronymo, quod Paulus Ephesi triennio praedicaverit Jesum Christum. Inter omnes Pauli Epistolas vel maxime et verbis et sensu involuta est. Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Id est, ex voluntate Dei Patris. Ergo per voluntatem Dei, non meis meritis. Sanctis. Non omnibus Ephesiis, sed his qui credunt in Christo. Et fidelibus. Omnes sancti fideles sunt, non omnes fideles sancti. Qui etiam catechumeni possunt ex eo quod Christo credunt fideles dici, non tamen sancti sunt, quia non sunt per baptismum sanctificati. Non solum ergo sanctis, sed etiam fidelibus, qui non adhuc sanctificati sunt, Paulus gratiam Christi exoptat.(0195B) Qui sunt in Christo Jesu. Plures fideles sunt, sed non in Christo: verbi gratia, si quis fideliter reddat depositum. Ad distinctionem ergo posuit, in Christo. Gratia vobis et pax. Gratia et pax, sive utrumque tam ad Patrem quam ad Dominum Jesum, sive ad singulos singula referenda sunt, ut gratia ad Deum Patrem, pax vero referatur ad Christum, siquidem sequitur: In laudem et gloriam, et gratiam, in qua gratificavit nos in dilecto, ut gratia Patris sit, quod filium pro salute nostra mittere dignatus est; pax vero Filii, in eo quod per ipsum Patri reconciliati sumus, destructo medio pariete. Benedictus Deus. Quod nos benedictos facit. Laudat Deum, quod donaverit infra scripta. Et Pater Domini nostri. Hoc est, qui est et Pater Domini nostri Jesu Christi, vel benedictus (0195C)Deus ejus qui assumptus est hominis, et Pater ejus qui in principio apud Deum erat. Qui benedixit nos omni benedictione salutari. Vel in omni abundantia et gratia, non in una, sed in cunctis benedictionibus; non quod omnes omnia consequamur, sed dum singuli singulas, vel plures habemus, omnes per singulas possidemus. In coelestibus. Id est, ipse Deus qui est in coelestibus. Aliter, non in carnali prosperitate, nec in terrena abundantia, sed in coelestibus donis virtutibusque nos benedixit. In Christo Jesu. In capite namque omnia membra benedixit. Sicut elegit nos in ipso. Sic nos benedixit, sicut elegit nos. Ante mundi constitutionem. Cui omnia futura praesentia facta sunt.

Ut essemus sancti et immaculati coram ipso. Id est, (0195D)non in hypocrisi coram hominibus. Quaerendum quare hoc dicat, cum scriptum sit: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII), in praesenti scilicet vita. Caeterum ad hoc nos elegit, ut essemus sancti et immaculati in futura vita, quoniam Ecclesia Christi non habebit maculam, neque rugam, licet etiam in praesenti vita justi, et sancti, (0196A)et immaculati, quamvis non ex toto, tamen ex parte non inconvenienter dici possunt. Inter sanctum et immaculatum hoc interest, quod sanctus immaculatus quoque intelligi potest, immaculatus vero non statim sanctus, sed sicut parvuli quoque immaculati sunt, qui integri sunt corpore, tamen non sancti, quia sanctitas voluntate comparatur. In adoptionem filiorum. Nam Salvator ejus natura filius est, nos vero adoptione. In ipsum. Id est, Christum, ut simus membra ipsius. Secundum propositum vero sanctum. Id est, non secundum meritum nostrum. In laudem. Id est in gloriam, id est, ut laudemus gloriam gratiae ipsius. In qua gratificavit nos. Id est, in qua gratos nos sibi fecit.

In dilecto. Ab omnibus subauditur: nam etiam ab (0196B)impiis Christus diligitur. Nam cum sit Christus sapientia veritas, pax, gaudium, quis hunc etiam impiissimus non diligat? Secundum divitias cognitionis gloriae. Id est, ut Copiosa apud Deum redemptio (Psal. CXXIX). Quae superabundavit in nos. Hoc est plus quam abundavit, ut non solum a morte redemptis gratis peccata dimitteret, sed etiam tantam nobis sapientiam donaret, ut voluntatis ejus occulta mysteria nosceremus. In omnia sapientia. Visibilium et invisibilium. Et scientia. Tantum visibilium: non tamen in nobis est haec omnis sapientia et scientia, sed in Deo. Mysterium voluntatis. Scilicet redemptionem nostram per suum sanguinem. Sed Deus in omni sapientia sua haec fecit.(0196C) Quod proposuit in eo. Inter propositum et praedestinationem hoc interest, quod praedestinatio est alicujus rei praefiguratio, multos annos in mente ejus qui destinat quod futurum sit. Propositum vero, cum vicina sit machinatio, et pene cogitationem sequitur effectus. Item praedestinatio est gratiae praeparatio: gratia vero est ipsa donatio. In dispensatione plenitudo temporis. Id est, postquam venit plenitudo temporum, quoniam omnis jam dispensatio temporum legis et naturae, prophetarumque transacta est.

Recapitulare omnia in Christo. Pro recapitulare in Latino codice scriptum est restaurare. Sensus atque in praesenti loco iste est: Omnis dispensatio quae ante mundum, et postea coepit esse in mundo, tam (0196D)invisibilium, quam visibilium creaturarum, adventum Domini pollicebatur. Itaque universa mysteria et omnis dispensatio vetustatis, non solum quae in terris, sed etiam quae in coelis, in Christi passione brevi recapitulatione completa sunt. Verbi gratia: Sicut Isaac oblatus praefigurat Salvatorem (Gen. XXII), et Abel a Cain occisus. Instaurantur quae in (0197A)coelis sunt, cum id quod in angelis lapsum est, ex hominibus redditur. Instaurantur vero quae in terra sunt, cum ipsi homines, qui praedestinati sunt in aeternam vitam, a corruptione vetustatis renovantur. In quo etiam nos sorte. Id est, gratuita gratia. Vocati sumus. Id est, qui nos qui ex Judaeis Christo credimus. Praedestinati. Id est, praeparati.

Nos qui ante speravimus in Christo. Nos apostoli vel Judaei, qui priores Gentibus credidimus Christo, sive ex lege exspectavimus Christum. In quo et vos charissimi. In quo etiam vobis Gentibus annuntiata est salus. Hucusque alloquitur specialiter qui in Epheso erant Judaeos, de sacramento incarnationis Christi; deinde Gentes, ut sint grati de beneficiis Dei. Signati estis. Ubi imago quae perdita est, reparata est. Primus (0197B)homo ad imaginem et similitudinem Dei conditus est; secundus in secunda generatione cum Spiritum sanctum acceperit, figuram Conditoris accepit. Spiritu promissionis. Qui omni carni per Joelem prophetam promissus est: Ut effundam de spiritu meo super omnem carnem.

In redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. Quos redimendo suo sanguine acquisivit, ut etiam in hoc laudemus gloriam ejus, quod non Deo, sed laudatoribus prosit. Non cesso gratias agens. Non cesso agens et faciens, per soloecismum, pro, non cesso gratias agere et facere. Notandum vero, quia fidem et charitatem habentibus, sapientiam a Deo deprecatur: noverat enim eam adjutricem omnium esse virtutum. Pater gloriae. Id est, secundum (0197C)divinitatem. Christus enim gloria Patris est, sicut et sapientia. Deus Domini nostri. Id est, secundum carnem. Et revelationis. Id est, ut revelata facie gloriam Domini contemplemini. In agnitionem ejus. Id est, ut perfecte cognoscatis magnitudinem ejus atque virtutem, qua potest promissa praemia, vel implere poenas. Magnitudinem, qua cum ubique sit, nihil eum potest omnino latere; qui enim hoc cognoverit pro certo, nullo poterit in loco peccare; nam qui humanum testimonium erubescit, multo magis divinum poterit revereri. Unde et Joannes apostolus omnem qui peccat, Deum non cognovisse confirmat. Oculos cordis. Id est, non corporis: spiritualia enim promissa non nisi spiritualibus oculis pervidentur. Ut sciatis quae sit species vocationis. (0197D)Si enim sciretis ad quantam spem vocati estis, omnem spem saeculi facile contemnetis: et si divitias haereditatis Dei videretis, omnis terrena vobis horrebit haereditas. Nemo enim regnum cum opibus suis sperans curator esse, et mediocrem substantiam possidere dignatur. Et constituens ad dexteram suam. Non quod Pater solium ponat et in eo sedeat, et Filium ad dexteram habeat, sed per humanam similitudinem potentiam demonstrat divinam. Super omnem principatum, et potestatem, et virtutem et dominationem. Novem angelorum scimus ordines, angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim, seraphim. Qui minima nuntiant, angeli; qui summa, archangeli vocantur. Virtutes, (0198A)per quos signa et miracula fiunt. Potestates, super virtutes adversas, quorum potestate virtutes adversae refrenantur, ne corda hominum quantum volunt tentent. Principatus, qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt. Dominationes sunt, qui etiam principatus et potestates dissimilitudine alta conscendunt, quibus caetera agmina ad obedientiam subjecta sunt. Throni sunt, qui tanta divinitatis gratia replentur ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia discernat. Cherubim quoque, id est, plenitudo scientiae sunt qui tanto perfectiori scientia pleni sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur. Seraphim autem, id est ardentes vel incendentes, qui tanto magis Conditoris sui ardent amore, quanto hunc vicinius vident, inter quos et (0198B)Deum nulli alii spiritus intersunt. Et dedit ei nomen. Id est, filius. Quod est super omne nomen. Ut: Magnificasti super omne nomen sanctum tuum (Psal. CXXXVII). Et omnia subjecit sub pedibus ejus. Id est, sub dominatione humanitatis ejus: contrarium videtur esse, quod alibi ait: Necdum videmus ei omnia subjecta, etc. Aut secundum praescientiam id quod futurum est, quasi jam factum esset commemorat, secundum eum sensum, quem exposuimus: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus; aut certe si de praeterito accipiendum est, sic debemus accipere, quod etiam ea quae non sunt ejus voluntati subjecta, naturae conditione deserviunt: verbi causa, daemones, Judaei, Gentiles. Sic intellige: Et dedit caput super omnem Ecclesiam. (0198C)Id est, non solum hominum, sed etiam angelorum. Qui per omnia in omnibus adimpletur. Nam quando omnes crediderint, tunc erit corpus ejus perfectum in omnibus membris; totus enim in membris omnibus, non in singulis adimpletur, ne ulla sit diversitas membrorum; aut omnia, id est, dona in omnibus, quia singula dona, vel plura per partes sunt in singulis. Nam in alio Deus justitia est, in alio castitas, in alio temperantia est.

CAPUT II. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris. Incipit collecta beneficia replicare, ut ad officium mandatorum ex contemplatione donatae indulgentiae avidius concitentur, παραπτώματα hoc est, delicta, quasi initia peccatorum sunt, dum cogitatio tacita (0198D)subrepit; ἁμαρτία vero peccata sunt, cum quod opere consummatum pervenit ad finem. Secundum principem. Id est, diabolum. Multi sane opinantur quod diabolus in hoc aere satellitibus suis ad decipiendos diversis peccatis homines diviserit potestatem. Et cogitationum. In Graeco mentium [διανοιῶν], quod ad dogmata pertinet contraria veritati. Et eramus natura filii irae. Id est, quod ab adolescentia mens hominum apposita sit ad malitiam: non est enim homo qui non peccet. Filii irae, sive perditionis, sive diaboli, qui ira dicitur, propter eam quam exercet adversus homines feritatem. Deus hoc. Hoc vocat. Per multam charitatem. Nimiae charitatis est, rebelles servos quasi filios diligere. Convivificabit (0199A)nos. Id est, in justitia peccata per baptismum et fidem dimittendo et purgando. Et conresuscitabit. Quia quod in capite praecessit, certum est in membris aliquando futurum. Simulque fecit. Pro faciet. Abundantes divitias. Id est, quod daturus sit, quae nec oculus vidit nec auris audivit. Vere abundans gratia est, quae nec solum peccata donavit, sed etiam cum Christo resuscitatos in dextra Dei in coelestibus collocabit. Per fidem. Id est, non per opera. Sed ne sibi salutem ipsam fide arrogaret securus, adjunxit: Et hoc non ex vobis, quoniam ipsa fides non ex vobis, sed ex eo qui vocavit nos. Ne quis glorietur. Id est, suis meritis, et non a Deo esse salvatum. Creati in Christo. Id est, renati per baptismum. Memores itaque estote. Commemorat (0199B)illos de quanta ignobilitate ad summam regni producti sint dignitatem, ut non sint ingrati beneficiis largitoris. Quae dicitur circumcisio. Id est, non virtute, sed nomine. In carne. Id est, non spiritu. Manufacta. Id est, manu humana facta, non spiritu Dei in corde.

Alienati a conversatione Israel. Id est, qui tunc erat populus Dei. Et peregrini. Etiamsi ex parte credebatis, proselyti tamen, id est, advenae habebamini. Sine Deo. Errantes. In hoc mundo. Nullos falsos Deos colentes, unum verum Deum amisistis. Gratis longe. Deus cum ubique sit praesens, longe tamen ab impiis dicitur.

Facti estis prope. Id est, ut Judaeis aequaremini, qui cum Deo erant. In sanguine Christi. Id est, (0199C)credendo vos ejus sanguine et passione liberatos. Ipse est enim pax nostra. Ipse est reconciliatio utriusque populi adinvicem et ad Deum. Et medium parietem maceriae. Medius paries, et sepis, et materia onera legis erant, duos populos dividentia, et ideo ipse paries inimicitiae nominantur.

Solvens inimicitias. Id est, circumcisionem, etc., quae non tam Dei voluntas, quam temporis ratio a populi duritia exegerat. Aliter, solvens inimicitiam, id est, sapientiam carnis, quae inimica est Deo. In carne sua. Id est, passione carnis suae. Legem mandatorum. Id est, in qua sunt mandata, circumcisio, et sabbata, et neomeniae. Decretis. Id est Evangelii dogmatibus evacuans. Item, ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Caeterum tota intelligentia ad (0199D)angelos transferenda est, virtutesque coelorum, et ad animas humanas, quod in suo sanguine terrena et coelestia copulavit, quae inter se ante dissidebant, et bonus pastor morbidam ad montes revectans ovem, fecerit esse cum caeteris; atque ita crux Domini non solum terrestribus, sed etiam coelestibus profuit. Idem in expositione Habacuc: Ipse solvit enim medium parietem Israel, id est, obscuritatem veterum prophetarum, et omnia antiquae legis aperuit sacramenta. Quod autem ait, Ut duos conderet in semetipso in unum novum hominem, magis videtur superiori de Judaeis et Gentibus sensui convenire, sic intellige: Hominem juxta imaginem et similitudinem Dei factum, eamdem per reconciliationem (0200A)formam recepturum, quam et nunc angeli habent, et ipse perdiderit; novum autem hominem, qui quotidie renovatur et habitaturus est in novo mundo. Aliter, in unum novum hominem, id est, in unum populum Christianum effectum: in uno spiritu pulchre tres personas dicit. In accessu duorum populorum. Id est, totius Christiani populi generis humani. Ergo jam non estis hospites. Ad id quod praemiserat: hospites testamentorum Dei, nunc respondet: Sed estis cives. Praemiserat, alienati a conversatione Israel. Hic locus adversum eos vel maxime facit, qui diversas naturas nituntur introducere. Quomodo enim peregrini facti sunt cives sanctorum, et quomodo domestici Dei fuerunt quondam alienati a conversatione Israel, si non potest natura vel in (0200B)melius, vel in pejus mutari? Supra fundamentum apostolorum. Apostoli fundamentum sunt, vel Christus fundamentum est apostolorum. Christus est fundamentum qui etiam lapis dicitur angularis, duos conjungens et continens parietes. Ideo hic fundamentum et summus est lapis, quia in ipso et fundatur, et consummatur Ecclesia. Summus hic angularis lapis, quia populum utrumque continet; sive juxta interpretationem coelestia jungit atque terrena. Christus est lapis pretiosus de monte, reprobatus a Pharisaeis legem aedificantibus.

In templum sanctum in Domino. In templo sancto non possunt lapides poni nisi sancti. Ad comparationem templi Hierosolymae dicit exstrui corpus Christi, id est, Ecclesiam, ut multo majorem munditiam (0200C)et sanctitatem habeat veritas quam imago. Sensuum magis in Apostolo quaerendus est ordo quam verborum.

CAPUT III. Hujus rei gratia. Id est, hujus rei, quam superius memoravi, quod Filius Dei et gentes salvaverit, et Judaeos et utrosque fecerit unum. Ego Paulus. Id est, cognovi mysterium, vel docui. Vinctus Christi. Id est, Christi amore ligatus Romae. Si tamen audistis. Si tamen firmiter retinetis me in vobis dispensationem accepisse doctrinae. Notum mihi factum est mysterium. Id est, Judaeos et Gentes unum populum esse factum in Christo. Sicut supra scripsi. In superioribus hujus epistolae; quoniam dixit: Ut notum faceret vobis sacramentum voluntatis suae. In (0200D)brevi prout potestis. Non quoniam poteram ego scribere, sed quoniam vos assequi valebatis. In mysterio Christi, non in eloquentia saeculari. Non est agnitum filiis hominum. Signanter et caute ait filiis hominum fuisse absconditum sacramentum, non tamen filiis Dei, patriarchis et prophetis, de quibus ait: Ego dixi: Dii estis. Aliter: Qoniam revelatum est apostolis, ignorabant prophetae; aliud est enim spiritu ventura cognoscere, aliud ea cernere opere completa. Unde et Joannes major omnibus Prophetis esse dicitur, quia quem caeteri prophetaverunt, ipse conspexit, et digito demonstravit dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. In Spiritu esse Gentes cohaeredes. Per Spiritum mihi revelatum (0201A)est, sive in Spiritu, illos sociatos esse, non carnis circumcisione. Cohaeredes. Id est, Israelis, vel quod melius est, Christi: ut haereditas Deus nostra sit, et cohaeres Christus. Et concorporales. Id est, unius corporis; non solum cohaeredes, quod possunt diversi generis esse; non solum concorporales, quia id possunt ejusdem generis filii, non ejusdem substantiae et gloriae. Ideo sequitur: Et comparticipes promissionis secundum operationem virtutis ejus. Cujus virtus me confirmat, sive cujus virtutes meum confirmant evangelium. Mihi enim minimo omnium sanctorum data est gratia haec. Non puto Apostolum cum mentis suae concordasse secreto, ut vere omnibus sanctis minimum se esse dixerit; verbi gratia, his qui erant in Epheso, Corintho, (0201B)Thessalonica, vel in toto orbe. Quod cum humilitatis indicium sit se omnibus sanctis minimum dicere, mendacii est reatus, aliud in pectore clausum habere, aliud in lingua promere. Sed hoc praecepto Domini fecit Paulus, dicentis: Qui vult in vobis major esse, fiat omnibus minor: et qui vult esse primus, fiat omnium novissimus (Marc. IX). Omnibus enim qui se propter Christum infirmos esse cupiebant, apostolus Paulus infirmior erat, et idcirco major omnibus. Plus, inquit, aliis laboravi. Evangelizare investigabiles divitias Christi. Quaeritur, si investigabiles, cur evangelizantur in populo? Si absconditae, qua ratione per Paulum referuntur? Hic ergo investigabile absconditum dupliciter sentiendum: quod investigabiles ante divitiae fuerunt, et (0201C)tunc post Domini apertae sunt passionem; aut certe, quia natura sua homini investigabiles erant, haec Deo revelante, in quantum tamen possumus, nobis sunt cognita.

Et illuminare omnes. Tunc illuminat, quando Gentes et Judaeos ad fidem Christi vocat. Sacramenti absconditi. Id est, incarnationis Christi et vocationis Gentium ad fidem, prioribus temporibus soli Deo cognitum erat. Ut innotesceret principibus. Ut per me his qui rebus coelestibus, donisque per omnem Ecclesiam principantur, multiformis sapientia innotescat. Item: Si principibus et potestatibus in coelis (licet quidam principem aeris istius et angelos ejus interpretantur), ignota fuit multiplex sapientia Dei, quae nunc eis per Ecclesiam revelata est, quanto magis (0201D)patriarchis et prophetis ignota fuit? quos supra non ignorasse mysterium Christi, sed ita ut apostoli, nescisse monstravimus. Ex quo intelligimus, quia crux Christi non solum nobis, sed et angelis profuit, et aperuit sacramentum quod ante nesciebant. Denique interrogant: Quis est iste rex gloriae? Quam fecit. Quam olim Deus in sua mente decrevit. In quo habemus libertatem. Id est, conscientiam puram, vel conscientiae puritatem. Et accessum. Id est, ut noster ad Deum sensus accedat. Propter quod peto. Sed magis gloriari debetis, intelligentes me tanta absque certae spei fiducia sustinere non posse, quae apud infideles poenae, apud fideles victoriae sunt. Quae est gloria vestra. Pro: quae sunt. Ex quo omnis paternitas. (0202A)Hoc solus pater omnium praestat caeteris, ut patres dicantur; sive per naturam pater Domini, sicut caeterae quoque creaturae paternitatis nomen adoptione meruerunt. Quoniam autem nos, qui non sumus de genere Abraham, si fidem illius habuerimus, filii Abraham vocamur, et patriarchas et prophetas patres vocamus, ita puto angelos et habere principes sui generis, quos patres gaudeant habere in coelestibus. In interiore homine. Ubi interior per fidem robustus est, ibi habitat Christus, non ubi exterior saginatur. Ut possitis comprehendere quae sit latitudo. Quidam dicunt, quod latitudo spatiosa via, quae ducit ad mortem, intelligatur, longitudo vita aeterna, altitudo coelestes virtutes, profundum contrariae inferorum virtutes ac potestates, ut scilicet (0202B)horum omnium notitiam habentes, noverint quid eligant, vel quid refutent. Nulla rotunditas longitudinem et latitudinem habet, altitudinem quoque et profundum, sed ex universis partibus coaequalis.

Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. Hoc est, ut digni simus, per scientiam et bonam conversationem habere Christi supereminentem charitatem. Supereminet autem scientiae charitas Christi, cum ex ipso nascatur, sicut supereminet fructus. Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Quia non prodest scientia sine charitate. Plenitudo namque donorum Dei non erit, si charitas desit. Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus, aut intelligimus. Redit ad id, quod supra dixit: Propterea flecto genua, (0202C)etc. Nuncque subinfert. Ei autem, etc. Secundum virtutem, quae operatur in nobis. Non secundum merita nostra. In omnia saecula saeculorum. Immensa beneficia immensis laudibus sunt celebranda.

CAPUT IV. Ego vinctus in Domino. Carcere scilicet vinctus, vel quod melius est, Christi charitate. Quidam vinculum animae corpus dicunt. In Domino. Id est, non meo delicto, vel obsecro vos in Domino. Ut digne ambuletis. Id est, non declinantes ad dexteram, neque ad sinistram. Et mansuetudine. Mansuetus nulli nocet. Sufferentes invicem in charitate. Quia sufferunt philosophi, sed non in charitate. Nos vero non ut laudemur, sed ut ille, quem sustinemus proficiat, diligentes sustinere debemus. Solliciti servare unitatem (0202D)spiritus in vinculo pacis. Nec dicentes: Ego Apollo, ego Cephae (I Cor. I). Quidam hic non Spiritum sanctum, sed mentis affectum dicunt, ut: Erat illis cor unum, et anima una. Unum corpus. Id est, Ecclesia unum consensum debet habere in uno corpore, omnium compago membrorum, quae ad unam spem sunt vocata salutis. Et unus spiritus. Id est, quamvis multa largitur. Unum baptismum. Quamvis sub tribus personis datur. Et hoc contra Valentinianos, qui duo baptismata dicunt. Qui super omnes est. Super omnia Pater, quia auctor est omnium. Per omnes. Filius, quia per ipsum creata sunt. In omnibus. Spiritus sanctus, ipse enim credentibus datur, et templum ejus sumus. Unicuique autem nostrum (0203A)data est gratia secundum mensuram. Nunc de differentia donorum dicit, ne ab hoc invidi fiant invicem, cum Christus singulis dividit. Secundum mensuram. Tam nostrae capacitatis quam illius largitatis. Quamvis immensus est Deus, tamen juxta mensuram gratiam donat, id est, ut capere possimus. Captivitatem. Nam quos diabolus tenebat in morte, Christus captivavit ad vitam. Dedit dona. In Psalmo ait: Accepisti dona (Psal. LXVII). Ipse ergo et dat, et in suis membris accipit. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit? Exponit, cur dicatur ascendisse, quem ubique esse non dubium est. Secundum formam scilicet servi, ad quam non localiter, sed dignanter descenderat. Super omnes coelos. Nunquid corporaliter super omnes coelos, (0203B)quos philosophi sphaeras vocant, transiens, stetit in summo coeli fornice? Aut certe omnia corporalia contemnens, et aeterna contemplans, super coelos, id est, super invisibilia sedisse credendus est? quod ego melius puto. Ut adimpleret omnia. Ut non solum prophetas compleret, sed etiam has occultas dispensationes: neque scire possumus, quomodo et angelis in inferno sanguis Christi profuerit

Et ipse dedit quosdam. Nunc tractat donorum praedictorum differentiam secundum mensuram donationis Christi. Alios pastores et doctores. Non autem ait alios pastores et alios doctores; sed alios pastores et doctores, ut qui pastor est, debeat esse doctor. Alios vero evangelistas. Omnis apostolus evangelista est, non omnis evangelista apostolus. (0203C)Donec occurramus omnes in unitate fidei. Ex libro de Civitate Dei vigesimo secundo: Si dixerimus ad Dominici corporis modum etiam quorumcunque majora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse capillum non periturum esse promiserit. Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam vel habuit in juventute, etiamsi senex sit mortuus, vel fuerat habiturus, etiamsi est ante defunctus. Atque illud quod commemoravit Apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intelligamus dictum esse, id est, ut illo capite populi Christiani accedente, omnium perfectione membrorum aetatis ejus mensura compleatur; aut si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec (0203D)infra, nec ultra juvenilem formam resurgant corpora mortuorum, sed in ejus aetate et robore, ad quam usque Christum hic pervenisse cognovimus. Circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi hujus doctissimi hominum juventutem: quae cum fuerit proprio spatio terminata, inde jam hominem in detrimenta vergere gravioris ac senilis aetatis. Et ideo non esse dictum in mensuram corporis, vel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi, id est, in eo debet esse, qui est vir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore complebuntur. Quotidie enim eidem corpori accedunt, dum aedificatur Ecclesia, cui dicitur: Vos estis corpus Christi, et (0204A)membra. Secundum operationem, inquit, in mensuram uniuscujusque partis. Si ergo est mensura uniuscujusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis membris constat, est utique mensura plenitudinis Christi, de qua dictum est, in mensura aetatis plenitudinis Christi. Quam plenitudinem etiam illo commemoravit loco, ubi ait de Christo: Et ipsum dedit super omnem Ecclesiam, quae est corpus ejus, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus implet.

Parvuli fluctuantes. Instabiles adinstar fluctus, qui a vento movetur.

Et circumferamur omni vento doctrinae. Ut non simus ignorantes, nec dubie vacillantes, et more imperiti gubernatoris omnis doctrinae vento nostrae fidei vela pandentes, ne facile naufragemus, aut ad (0204B)portum perfectionis nunquam pervenire possimus. Et astutia. Id est, dialecticae artis.

Veritatem autem facientes. Omnia in veritate propter charitatem Christi, et nihil in hypocrisi facientes. Per omnia. Incrementa seu dona, vel opera. Ex quo totum corpus compactum. Singulis membris, id est, justis quibuslibet. Et connexum. Nervis et cute. Per omnem juncturam. Membrorum scilicet a capite usque ad pedes, ex capite connexum corpus per omnem juncturam, vel subjunctionem operationis crescit, dum se alterutrum membra aedificant diligendo, ita ut unumquodque membrum in sua membra augeatur, hoc est, ut qui est per sapientiam oculus, in eorum numerum crescat, qui oculi officium erunt, et singula suo loco proficiant (0204C)membra.

In charitate. Dum dicit in charitate, ad sensum pertinet, quia hoc totum spiritualiter intelligendum est. Haec idcirco apud nos obscura sunt, quia metaphoricωs dicuntur.

Hoc igitur dico et testificor in Domino. Quos superius rogaverat, hic Domini obtestatione constringit: hoc ergo dico vobis, qui occursuri estis in mensura aetatis plenitudinis Christi.

Ne ambuletis sicut gentes ambulant, qui desperantes semetipsos. Id est, nullam spem coelestium praemiorum habentes. Et avaritiae. Non ad avaritiam, ut sonat, simpliciter pertinet, sed ad libidinem atque luxuriam, quod nonnunquam luxuriando patiuntur. Non ita didicistis Christum. Discere Christum, idem (0204D)est, et sapientiam audire. Si tamen illum audistis. Si autem omnes, qui Christum audire videntur, audirent, nunquam ad Ephesios, et certe illos, quibus sacramenta Christi revelaverat Apostolus, diceret: Si tamen illum audistis. Et in illo docti estis. Aliquando per semetipsum docet nos in cordibus nostris, aliquando per doctores.

Sicut est veritas in Jesu. Nam sancti per speculum et aenigmata vident, in Jesu autem veritas. Secundum desideria erroris. Faciens omnia secundum desideria cordis carnalium cogitationum.

Et induite novum hominem. Id est, Christum, cujus conversatione induimur. Qui secundum Deum creatus est in justitia. Ecce manifestum est, quod (0205A)amisit Adam justitiam et sanctitatem, et veritatem. Justitia. In judiciis. Sanctitas. In operibus. Veritas. In verbis. Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo. De Zacharia sumptum. Quia sumus invicem membra. Non possunt alterutrum membra se fallere, neque laniare, ita et vos. Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV). Evidenter hoc dicit vitiis et furori vestro, ne conniventibus vobis sol justitiae Christus incipiat propter iracundiam vestram mentibus obscuratis occidere, et discedente illo locum diabolo in vestris cordibus praebeatis. Aliter: Sol non occidat super iracundiam vestram (Jacob. IV), hoc est, ut ira sit brevis, nec in diem crastinum differatur. Neque locum detis diabolo. Porta enim diaboli peccatum est, quemadmodum (0205B)Spiritus sancti justitia. Qui furabatur, jam non furetur. Hoc est, alienos labores aliquando direptos, nunc suo labore compenset, et operando tribuat indigentibus, qui multos furando fecit egentes. Magis autem laboret, et operans manibus. Operatur bonum, qui declinat a malo, et facit bonum, et operatur in agro animae suae, ut spiritualibus panibus impleatur, et possit commodare esurienti et necessitatem sustinenti, dans in tempore cibaria coelestis dogmatis conservis suis. Si autem talis est qui operatur bonum, ergo et is qui furatur consequenter verba furatur et dogmata, de furto vivens, de furto sibi cervicalia consuens, et Scripturarum pannos hinc inde colligens, ut possit tunicam facere conscissam. Diabolus est Graecum verbum quod Latine dicitur criminator, (0205C)lingua vero Hebraica Satanas appellatur adversarius, sive contrarius. Et ab Apostolo Belial, id est, absque jugo, quod de collo suo Dei ejecerit servitutem, quem Aquila apostatam transtulit. Operans manibus quod bonum est. Non quod malum, ut sunt multae inhonestae vel malae artes, ut maleficia, etc. Sed si quis bonus. Sermo qui docet virtutes. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei. Non quod ipsa Spiritus sancti substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est ut homines ex tempore gaudeant, profectu fidelium et bonis operibus. Et ideo necesse est ut etiam constristentur lapsu vel peccatis eorum de quorum fide ac pietate gaudeant: (0205D)quae tristitia laudabilis est quia venit ex dilectione quam Spiritus sanctus infudit. Propterea et ipse spiritus dicitur contristari ab eis qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum sanctum habent, quo dono tam boni sunt, ut eos mali moestificent, hi maxime quos bonos fuisse sive noverunt, sive crediderunt: quae profecto tristitia non solum non culpanda, verum etiam praecipue laudanda atque praedicanda est. Item: Nolite contristare Spiritum sanctum. Hominibus loquentes, comparationes inducit humanas, ut ex nobis intelligamus quantam Spiritui sancto injuriam facimus cum donum ejus in nobis aliqua peccati sorde polluimus. In quo signati estis. Signati autem sumus (0206A)Spiritui sancto. In die redemptionis. In die baptismi. Amaritudo. Rancor in corde. Ira. Quae in vultu apparet, furore restincto desiderat ultionem. Indignatio. Est ex superbia, cum aliquem judicamus indignum, et ideo nolumus eum sustinere. Clamor. Scilicet ille qui ex furore descendit. Caeterum Isaias bene clamare jubetur, et ipse Dominus in templo clamabat: Qui sitit, veniat et bibat (Joan. VII). Peccatum perpetrare crimen est; peccatum praedicare, clamor. Cum omni malitia. Comprehendit omnia mala, dicendo malitia. Aut malitia est, quae inimico vicem reddere potest. Estote autem invicem benigni. Postquam vitia eradicavit, virtutes plantat, ut Jeremias dicit: Ut evellas et plantes. Benigni. Ex corde. Misericordes. Operibus. Donantes. Id est, remittentes peccata.(0206B) Estote autem imitatores Dei. Indulgendo peccata, ut est: Domine, ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).

Et tradidit semetipsum. Ergo sicut ille animam suam pro nobis tradidit, ita et nos pro fratribus animas ponamus. Oblationem et hostiam. Omne sacrificium oblatio vocatur, hostia vero de vivis; at in Christo continetur utrumque, quia ipse oblatus est et vivus. In odorem suavitatis. Odor suavitatis charitas est. Fornicatio autem. Omnia crimina breviter comprehendit, duas criminum designando radices, id est, fornicationem et avaritiam. Et omnis immunditia. Titillatio carnis, et fluxus sanguinis ex qualicunque attritu ventris.(0206C) Aut turpitudo. Id est, libidinosa cogitatio. Inter stultiloquium et scurrilitatem hoc interest quod stultiloquium nihil in se sapiens et corde hominis dignum habet. Scurrilitas vero de prudenti mente descendit, et consulto appetit quaedam vel urbana verba, vel rustica, vel turpia, vel faceta, quam nos jocularitatem alio verbo possumus appellare, ut risum moveat audientibus. Verum et haec a sanctis viris propellenda, quibus magis convenit flere atque gaudere.

Sed magis gratiae actio. Non ut Deo gratias agamus, sed ut grati sive gratiosi simus apud homines, ut: Sit sermo vester sale conditus. Hoc enim scitote. Hoc contra illos agit qui solam fidem posse sufficere dicunt. Aut avarus. Qui sic honorat divitias ut deos. (0206D)Nam in avaro idololatria est, quod scripturam ipsius nummi colit, ut voracium Deus venter est, ita cupidorum Deus dicitur pecunia. In filios diffidentiae. In Sodomitas, vel in eos qui diluvio perierunt. Notandum est quod sex vitiis supra prohibitis, fornicatione, immunditia, avaritia, turpitudine, stultitia, scurrilitate, nunc tantum tria posuerit, fornicationem, immunditiam et avaritiam, quibus qui fuerit obnoxius, haereditatem in regno Christi et Dei non possit habere. Si enim ita stultiloqui et scurrae alieni essent a regno Dei, quomodo iniquos specialiter separavit, videretur sententia esse crudelis, non ignoscere imbecillitati fragilitatis humanae, cum etiam per jocum nos dicta damnarent. Qui enim in sermone (0207A)non labitur, perfectus est. Neque vero ista dicentes locum stultiloquio et scurrilitati damus, dum non excludantur a regno, sed quoniam apud Patrem diversae sunt mansiones, et stella a stella differt in gloria, sic et resurrectio mortuorum, quamvis aliquis a fornicatione, immunditia atque lascivia alienus sit, tamen si stultiloquus fuerit et scurra, non tenebit eum locum quem possessurus erat si haec vitia non haberet: respondeat, quia stultiloquium et scurrilitas non eumdem habeant reatum quem fornicatio, immunditia et avaritia, nunquid et turpitudinem cum tribus superioribus debuit nominare? Ad quod dicendum hic turpitudinem significare absconditam cogitationem, cui inflammatur sensus noster ad libidinem, et carnis titillationibus anima ignita succenditur, (0207B)et nihilominus Dei timore in judicio refrenatur: et quomodo stultiloquium et scurrilitas, sic ista turpitudo non perdit, nec in perpetuum excludit a regno. Participes eorum. Fornicatio, immunditia, avaritia. Filii lucis. Id est, Christi, vel fidei, vel scientiae. In omnibus bonitate. Id est, in benignitate ad omnes, ut: Deus solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V). Justitia. Operum et judiciorum. Et veritate. Verborum. Probantes quid sit beneplacitum Deo. Quia videtur tota scatere sententia, ordine tenenda est: Nolite fieri participes eorum, probantes quid sit beneplacitum Deo; etsi enim aliquando eratis tenebrae, nunc lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Fructus lucis ostendite, in bonitate, et justitia, et veritate. Et nolite communicare operibus infructuosis (0207C)tenebrarum. Id est, quia lux non potest communicare cum tenebris. Tenebrarum opera sunt, quae ad tenebras ducunt. Redarguite. Id est, peccantes, dum lux estis. Quae enim in occulto fiunt. Fornicatio, immunditia, avaritia. Ab eis. Filiis scilicet diffidentiae. Etiam dicere. Aliquando nominat turpia propter utilitatem, aliquando pro verecundia non nominat. Omnia quae arguuntur. Quae occulta fiunt a filiis diffidentiae, ut ex eo quod corripiuntur, mutentur in melius, et mutata manifestentur in publico, et publicata fiant lumen. Omne autem quod manifestatur, lumen est. Incipit lumen esse cum crediderit, et vobis adjungitur.

Propter quod dicit: exsurge a mortuis. Ego secundum ingeniolum meum omnes editiones veterum Scripturarum, (0207D)ipsa quoque Hebraeorum volumina diligenter eventilans, nusquam hoc scriptum reperi, nisi forte hoc dicamus, quemadmodum olim prophetae in concione populi loquebantur: Haec dicit Dominus. Et: Quoniam Dominus locutus est, ita et Apostolum Spiritu sancto plenum, repente in verba quae in se Christus loquebatur, erupisse atque dixisse: Haec dicit Dominus. Nec non et illud est disserendum, quomodo uni atque eidem dicatur, quasi dormienti: Surge qui dormis, quasi mortuo, exsurge a mortuis. Igitur quia et spiritus est hominis, quem semper in bona parte scriptum invenimus, et anima, cujus infirmitates et mortes legimus peccatorum, id quod nunc dicitur: Surge qui dormis, refertur ad spiritum. (0208A)Et quod sequitur: Exsurge a mortuis, animae coaptatur: Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur: Spiritus mortem nunquam legimus. Christus vero lux vera orietur ei, qui surrexit a mortuis, et ex mortuis fuerit suscitatus.

Quomodo caute ambuletis. Non ad insidias faciendas, sed ad cavendum peccatum, ut est illud: Astutus dirigit gressus suos (Prov. XIV). Aliter caute, id est, discernentes bonum et malum.

Redimentes tempus. Hoc est, poenitentia residuo tempore in bonis operibus perseverantes, tempus praeteritum in peccatis redimentes, quod tempus malitia hominum venditum erat.

Quoniam dies mali sunt. Per metanomiam, pro his qui in diebus sunt, quia dies mali esse non possunt. (0208B)Sed intelligentes. Id est, scrutamini legem, in qua voluntas ejus continetur. Et nolite inebriari vino. Quomodo non possumus duobus dominis servire, Deo et mammonae, sic non possumus spiritu impleri pariter et vino: qui enim spiritu impletur, habet prudentiam, mansuetudinem, verecundiam, castitatem; qui vino, habet insipientiam, furorem, procacitatem, libidinem: hoc quippe aestimo uno verbo significare luxuriam.

In psalmis. Hymni sunt, qui fortitudinem et majestatem Dei praedicant, et ejusdem semper vel beneficia, vel facta mirantur, quod omnes psalmi continent, quibus alleluia vel propositum, vel subjectum est. Psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per organum corporis, quod faciendum (0208C)et quod vitandum sit, noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et concentum mundi omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spirituale canticum canit, vel certe propter simpliciores manifestius, quod volumus, eloquamur. Psalmus ad corpus, canticum refertur ad mentem. Et canere igitur et psallere, et laudare Deum, magis animo quam voce debemus, hoc est quippe quod dicitur: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus. Id est, quae accidunt vobis, sive prosperis, sive adversis.

Subjecti invicem in timore Christi. Propter timorem Christi fiat subjectio, dum illum offendere timemus. Audiant hoc episcopi, audiant presbyteri, (0208D)audiat omnis ordo doctorum, subjectis suis esse subjectos, et imitentur dicentem Apostolum: Cum enim liber essem ex omnibus, omnium meipsum servum feci, ut omnes lucrifacerem. Et in alio loco: Servite invicem. Salvator quoque formam servi accepit, ut serviret discipulis suis, et pedes eorum lavit. Hoc interest inter gentium principes et Christianorum, quod illi dominantur subditis, nos servimus, et in [hoc] majores sumus, si minimi omnium fuerimus. Mulieres viris suis. Hucusque in commune, nunc singulatim unumquemque docet, ut debita officia singulis non cessent.

Sicut Christus caput est Ecclesiae. Id est, quomodo in Christo et Ecclesia sancta conjunctio, sic in viro et muliere debet esse sancta copula. Ipse salvator (0209A)corporis. Id est, Ecclesiam Christus salvavit, vel vir salvator corporis mulieris in necessitatibus et doloribus dum infirmioris sexus est. Viri, diligite uxores vestras. Sanctus amor hic intelligendus, ut voluptates resecentur, ut praegnantes ad partum usque non coeant.

Sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Ita et vos pro sanctitate uxorum, nec mori, si necesse fuerit, recusetis. Ut eam sanctificaret. Aqua enim lavit corpus, animam doctrina: ita et vos corpora uxorum continentia, et animam mundate doctrina. In verbo vitae. Id est, in doctrina per baptismum, vel verbum quod cantatur a sacerdote ad baptismum. Ut sit sancta. Id est, anima. Et immaculata. Id est, corpore. Sed nutrit et fovet. Ut uxoribus vestimentum et victum (0209B)et quae necessaria sunt praebeamus. Sicut Christus Ecclesiam. Ut: Quoties volui congregare filios tuos, etc. (Luc. XIII). Quia membra sumus. Membra ejus debent in omnibus eum imitari, de carne ipsius sive hominis, quem assumpsit ex Maria, sive Ecclesiae.

Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam. Spiritualiter reliquit Christus Deum Patrem, et matrem Hierusalem coelestem, et venit ad terras ad Ecclesiam. Et adhaerebit uxori suae. Spiritualiter Ecclesiae Christus ex utroque populo collectae. Sacramentum hoc magnum est. Sunt enim alia minora sacramenta. Verumtamen singuli. Hoc est, licet in Christo et Ecclesia dixerim, tamen oportet servari in conjugio. Ut unusquisque uxorem sicut semetipsum (0209C)diligat. Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII), juxta interpretationem Salvatoris. Proximus est omnis homo. Nulla ergo erit inter uxorem et quorumlibet hominum dilectionem differentia charitatis? quod dicere absurdum est: in proximo enim similitudo ponitur, ut sic eum diligas sicut te, et cupias esse salvatum: in uxore autem comparationis adverbium dicitur. Sicut non similitudinem, sed probationem et confirmationem sonat, sicut de Christo dicitur: Quasi unigeniti a Patre. Uxor ut timeat virum. Duae significantiae in verbo timoris sunt: Una est qua servi spiritum servitutis habent in timore; altera pro reverentia dici potest, ut uxor revereatur virum suum.

CAPUT VI. (0209D) Filii, obedite parentibus. Id est, in parentibus ea quae non sunt Domini contraria voluntati.

Quod est mandatum primum. Quaeritur quare nunc dixerit: quod est mandatum primum, cum sit quartum vel quintum: Primum enim mandatum est: Non erunt tibi dii alieni praeter me (Exod. XX). Ideo alii distinguunt, quod est mandatum primum in repromissione, quasi quatuor alia mandata, quae ante haec dicta sunt, non habeant promissionem. Sed videntur mihi non observasse subtiliter, sed in secundo mandato repromissionem esse sociatam. Ait enim, Non facies tibi idola, neque omnem similitudinem, usque, et facio misericordiam his qui diligunt me, etc. Observa verba sponsionis, faciens misericordiam, (0210A)etc. Forsan ergo quia decalogus exeuntibus de Aegypto, et prima lex data est, unumquodque mandatum decalogi primum est, ad comparationem eorum praeceptorum quae postea in lege scripta sunt. Qui priorem excusationem defendit, in secundo mandato non seorsum dicet, sed sub uno textu atque sermone non tam promissionem datam, quam sententiam et laudes Dei esse finitas, facientis misericordiam, etc. In simplicitate cordis. Id est, deposita priore superbia et simulatione. Hic autem providet Apostolus, ne doctrina Christi in aliquo blasphemetur, si credentes servi dominis inutiles fiant.

Sicut Christo. Pulchre addidit, sicut Christo, ut scilicet non audiat servus carnalem dominum, si contraria praeceptis Dei voluerit imperare.(0210B) Non ad oculum. Praesentibus tantum dominis. Sicut Domino. Domino servit, qui cum bona voluntate animi servitium dominis facit. Cum bona voluntate. Non cum murmuratione, ne apud homines gratia, et apud Deum mercede privemini. Remittentes minas. Ne vestrae malitiae imputetur, si effugerint. Quia illorum et vester Dominus est in coelis. Id est, sicut super servos vindicare potestis, magis autem super vos vindicare potest Deus. Personarum non est acceptio apud Deum. Qui solus tantum vindicat voluntates, et juxta eas deteriori praefert meliorem, eligens facta, non homines.

De caetero. Post specialia mandata virorum ac mulierum, nunc generaliter omnes admonet. Rectores hujus mundi. Qui regunt in aere suos angelos. (0210C)Diabolus enim suis angelis [Satellitibus] diversa officia divisit; aut rectores hujus mundi, id est, amatorum et carnalium hujus mundi.

Tenebrarum harum. Tota ista terrena vita tenebrae dicitur: lux quippe lucet in tenebris.

In coelestibus. Id est, in aere discurrentibus. In die malo. Diem autem malum praesens tempus ostendit, de quo supra dixerat: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt, propter angustias et vitae hujus labores, aut certe consummationis atque judicii, quando diabolus inimicus et vindex sua nos cupiet in parte retinere.

State ergo. Ne moveamini de acie, sed stabilem figite gradum super petram Christum.

Succincti lumbos. Zona continentiae: quia igitur (0210D)lumbi in generatione semper accipiuntur et semine, videtur nobis accinxisse lumbos suos, qui nequaquam uxori debitum reddit, nec servit libidini. In veritate. Non in hypocrisi, nemo enim coronabitur, etc. Loricam justitiae. Sicut lorica multis circulis et hamulis intexitur, ita justitia diversis virtutum connectitur speciebus.

Scutum fidei. Sine scuto omnis armatus inermis est; ita et hae virtutes sine fide salvare non possunt, in omnibus certaminibus fide muniamur. Et calceati pedes. Docet fiduciam praedicationis opportunae et importunae, ut calceatus audenter ambulet.

Sumite, inquit, scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita restinguere. Ergo fides est quae, (0211A)excipiens ardentissima libidinum tela, metum futuri judicii ex coelestis regni credulitate mortificat. Et loricam, inquit; charitas ipsa nempe est quae vitalia pectoris nostri circumdans atque communiens, lethalibus perturbationum objecta vulneribus, contrarios retundit ictus, nec ad interiorem hominem nostrum jacula zabuli penetrare permittit, omnia suffert, omnia patitur, omnia sustinet.

Et galeam spei salutis. Galea capitis est munimen: quia ergo caput nostrum Christus est, debemus semper istud spe futurorum bonorum, velut inexpugnabili galea, in cunctis tentationibus ac persecutionibus communire, et principaliter fidem ejus illaesam atque integram custodire; aliis enim membris truncatum quempiam licet et debilem, possibile tamen est utcunque superesse, sine capite vero, nemini (0211B)vel brevis vitae spatium prorogatur.

Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Penetrabilius namque est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis (Hebr. IV), dividens scilicet et abscindens quidquid in nobis carnale terrenumque reperit.

Per omnem orationem. Semper hunc gladium portare vel postulare.(0212A) Ad apertionem oris mei. Ut: Domine, labia mea aperies (Psal. L), etc

Cum fiducia. Sine metu persecutionis. Omnia nota faciet Tychicus. Dupliciter intelligendum: vel ideo Tychicus missus est ad Ephesum ut nuntiaret eis vincula Apostoli ad fidem Evangelii profecisse, eo tempore quo ad Colossenses scripsit, dicens: Omnia vobis nota faciet Tychicus (Col. IV); grandis enim consolatio erat audire populum Romanum in domina urbium triumphantem de vinculis: vel certe ob id Tychicus missus est, ut conversationem Pauli, quam ignorabant, annuntiaret eis, quasi quoddam vivendi exemplar daret discentibus gesta Apostoli atque virtutes, et eum imitari volentibus, nec parva esse poterat consolatio(0212B) Pax fratribus et charitas. Pax, et charitas, et fides, perfectum faciunt Christianum: tam enim sine fide infructuosa est charitas, quam fides sine charitate vel pace. Nam charitas major est pace: potest enim odio non haberi quis, non tamen et amari. In incorruptione. Sive castitate, sive in quorum corde nullo adulterino saeculari amore Christi delectatio violetur.

VI. IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT PRIMUM. (0211C) Paulus et Timotheus servi Jesu Christi omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis. Metropoli Macedoniae.

Cum gaudio. Non cum tristitia alicujus peccati vestri. Super communicatione vestra. Quia mihi communicatis in Evangelio praedicando.

A primo die. Quo accepistis fidem. Usque in diem Christi. Usque in adventum Christi. Sicut justum. Charitas enim omnia sperat. Eo quod habeam vos in corde. In tantum vos diligo, ut mihi memoriam vestri nec vis tribulationis, nec sollicitudo defensionis auferat. In defensione. Quia defendo Evangelium adversus haereticos. Et confirmatione. Id est, exemplo et doctrina. Socios gaudii mei. Hoc sentio de vobis (0211D)et credo quia sicut meae tribulationis socii estis, ita Evangelio credidisse, ut etiam in tribulationibus meis pro ejus defensione mecum pariter gaudeatis. Quemadmodum desiderem. Diligam. In visceribus Christi Jesu. Sive ejus inesse visceribus, sive ita vos desidero, tanquam viscera Christi. In scientia. In agnitione Dei. Et omni sensu. Mysteriorum. Ut probetis. Id est, sciatis. Potiora. Id est, altiora mysteria. Fructum justitiae. Bonis operibus. In gloriam. Ut glorificetur Deus in actibus vestris. Scire vos volo. Tribus causis hoc dicit, ut magnificaret potentiam (0212C)Dei, ut exemplum fieret aliis, ut consolaretur Philippenses, moestos de vinculis et tribulatione ejus in Roma.

In omni praetorio. In domibus regum, ubi praetores solent esse.

Abundantius ut auderent. Vinculorum meorum exemplo sunt incitati, dum me pro Christo viderent libentissime sustinere. Alii quidem propter invidiam. Hic subjungit quatuor ordines praedicantium verbum Dei. Propter invidiam, hoc est, dum mihi apud credentes gloriam auferre se putant, ne solus mihi vindicare videar scientiam praedicandi.

Aliqui autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant. Quia alios salvare volentes Christum annuntiant. Alii ex charitate. Id est, ut mihi adjutores (0212D)fiant, quia sciunt me a Deo ad defendendum Evangelium ordinatum. Non sincere existimantes pressuras se suscitare vinculis meis. Alii vero dolose praedicant ad me gravandum, quasi plures discipulos facientem, et doctrina mea totum orbem implere cupientem, ut ex hoc saltem mihi major invidia cumuletur vel pressura. Quid enim? Dum omnimodo. Non mihi cura est qua mente praedicent, dummodo quod cupio, Christi nomen omnibus innotescat, quapropter et modo gaudeo et in futuro gaudebo. Sive occasione. Odii vel invidiae contra me. Et in hoc (0213A)gaudebo. Vinculo vel opere praedicationis eorum. Nam scio. Quod mihi nocere putant in salutem proveniet, quia non solum per verbum et passionem meam, sed etiam per odium Christi Ecclesia augmentatur.

Subministrationem. Ideo subministratio dicitur, quia non quod adversarii volunt, sed aliud in occulto spiritus subministrat.

Exspectationem. Id est, patientiam. Quia in nullo confundor. Tormento, neque in vita, neque in morte, neque in contumeliis, neque in opprobriis nos omnibus erubescimus. Sed in omni fiducia. Nulla res me poterit deterrere.

Et nunc magnificabitur Christus in corpore meo. Inimicis suis insultat, quod ei nocere non valeant. (0213B)Si enim eum occiderint, martyrio coronabitur: si servaverint, Christum annuntiando plurimum faciet fructum

Sive per vitam. Ad praedicationem.

Sive per mortem. Id est, pro illo in martyrio.

Mihi enim vivere Christus est. Non alia causa vivere volo, nisi Christi, id est, ut ejus corpus aedificem. Fructus operis. In aedificationem aliorum. Et hoc confidens scio. Spiritu prophetico promittit. Et gaudium fidei. Ut per profectum de fructu fidei vestrae gaudium habeatis. Per meum adventum iterum ad vos. Hoc pro consolatione eorum dicit, quia suo spiritu pervenit ad eos, licet non corpore. In uno spiritu. Ut: Erat eis cor unum et anima una (Act. IV).(0213C) Unanimes. Quia omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Quae est illis causa perditionis. Id est, tentatio qua terrent vos. Et hoc a Deo. Qui vult suos coronari probatos, sicut Job permittitur tentari. Non solum ut in eum credatis. Non solum ut fidei meritum, sed etiam martyrii meritum praemium habeatis, dum vos tentari Deus patitur ut vincatis.

Idem certamen habentes quale et vidistis in me. Nihil novum patiemini, sed hoc quod et praesentes vidistis in me, et nunc absentes de me audistis me. Non sit ergo vobis indignum illa pati, in quibus conspicitis nos gloriari.

CAPUT II. (0213D) Si qua ergo consolatio in Christo. Rogo vos hoc mihi praestate, ut gaudium meum unitatis dilectione impleatis. Si qua est consolatio in Christo, id est, consolamini me umbra Christi, pro vobis passum, si vos consolatus est Christus. Si qua allocutio charitatis. Si aliquam charitatem ei rependere vultis. Si qua societas spiritus. Si spiritum ejus in vobis esse cupitis. Si qua viscera misericordiae. Si in eum misericordes estis. Implete gaudium meum. In talibus discipulis doctor exsultat.

Eamdem charitatem habentes. Ergo nolite scindere charitatem sentiendo diversa. Non quae sua sunt singuli considerantes. Non quae vobis solis expediunt, sed quae aliis prosunt. Hoc sentite in vobis, quod et (0214A)in Christo Jesu. Vult ostendere Christum non propter se, sed propter alios passum; sive, tam humilis sensus in vobis sit, quam fuit in Christo.

Qui cum in forma Dei esset. In forma Dei erat, et videns unius hominis delicto mortem regnare per populos, creaturae suae non oblitus est. Nec rapinam ducit se aequalem esse Deo. Quia vere secundum divinitatem aequalis erat Patri. Sed exinanivit semetipsum. Non substantiam evacuans, sed honorem inclinans. Formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus. Naturam hominis induendo. Mortem autem crucis. Qua morte nulla formidolosior erat. Propter quod et Deus illum exaltavit. In resurrectione et ascensione, et caeteris: ita et nos si exaltari cupimus, exemplo Christi fratribus serviamus(0214B) Et donavit illi nomen. Quod est Filius. Quod est super omne nomen. Cui enim angelorum dixit: Filius meus es tu (Psal. II)? itaque donavit illi nomen, non quod ante non habuit. Unde rectius locus hic secundum humanam naturam intelligendus est, quam divinam. Omne genu flectatur. Non ad corporis genua, sed ad humilem subjectionem inclinationemque mentis pertinet.

Coelestium. Id est, angelorum. Coelestes autem genua flectere dicuntur more precario, non quod haberent genua, qui incorporales sunt, sed, ut diximus, pro humili subjectione et adoratione dicitur.

Terrestrium. Hominum. Infernorum. Angelorum qui praesunt infernalibus locis. In gloria Dei Patris. In natura et gloria Deitatis. Cum timore. Non cum (0214C)negligentia, sed sicut ait Job: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti (Job. IX). Vestram salutem operamini. Hoc est, custodite per bonum opus salutem a Deo vobis donatam. Sine murmuratione. De gravitate praeceptorum Dei, vel de pressura tribulationum. Et haesitatione. Qui murmurat de praeceptis, haesitat de praemiis.

Ut sitis sine querela. Apud homines et Deum. Quod conqueritur Deus saepe de hominibus in Scripturis, apparet quod nolint credere et recte vivere. Unde fideles et facientes voluntatem Dei conversari dicuntur sine querela, quod de illis Scriptura non queratur.

Et simplices. Nihil praeter voluntatem Dei facientes vel scientes, sicut filii Dei immaculati, qui cum (0214D)sit purus et sanctus, filios non potest habere degeneres. In medio generis. Judaeorum et gentium.

Pravi. Mente. Perversi. Operibus. Sicut luminaria, ut: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V).

Ad gloriam mihi. Gloria enim patris filii filiorum ut ait Salomon (Prov. XVII). Non in vacuum cucurri. Qui talem populum Deo acquisivi. Sed et si immolor super sacrificium vestrum. Sed etiam si occidar, quia sacrificium et obsequium fidei vestrae obtuli Deo. Vincit profectus vestri gaudium tristitiam poenae vel mortis, sive jam non timeo mori sacrificio vestrae fidei consummato, sive quia vestrae fidei ministravi. (0215A)Nam omnes sua. Commoda quaerunt, nolentes pro aliena laborare salute.

Et commilitonem meum. Propter honorem, quia ipse acceperat in illis apostolatus officium. Ut mox videro quae circa me sunt. Hoc est, si liberer ab hac catena, vel non. Et ministrum negotii mei. Id est, qui mihi vestra vice ministrat. Et moestus erat, propterea quod audieritis illum infirmatum. Tristitiae vestrae causa moestus fuerat. Non esse contristandum de mortuis Apostolus significat, nam desperantium est contristari. Et ipse inquit de Epaphrodito: Infirmus fuit prope mortem, sed Deus misertus est illi, non solum autem illi, sed et mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem. Quomodo ergo contristandum vetat, cum ipse contristandum se, si mortuus fuisset, declarat? (0215B)Aliter de morte Epaphroditi si provenisset contristandum significavit, et aliter prohibet contristandum. Nam hic propter solatium adjutorii ejus quo utebatur in Evangelio, si mortuus fuisset, contristandum se dicit, nos autem contristari prohibet, ne obitu quasi exstinctos et perditos lugeamus, desperantes de resurrectione. Aliud est igitur solatium requirere quasi absentis, et aliud dolore jam non futuri: hic cessat consolatio, illic excluditur. Et ego sine tristitia sim. Id est, pro gaudio vestro in adventu ejus. Accessit sicut usque ad mortem. Qui vincto mihi in carcere non timuit ministrare.

CAPUT III. Eadem vobis scribere. Id est, eadem documenta repetere, (0215C)quae jam praesens dixeram. Vobis autem necessarium. Sicut horto crebrius irrigari necessarium est. Videte canes. Cavete pseudoapostolos, Evangelium Christi lacerantes. Videte concisionem. Quia concisio potius quam circumcisio sunt dicendi.

Nos ergo circumcisio sumus. Nos sumus veri Judaei, qui non unius membri pellem, sed totius carnis vitia resecamus, illi vero concisio. Qui spiritu. Id est, mente, non littera Deo servimus. In Graeco, melius, spiritui, id est sancto, qui est Deus. Non confidentes in carne. In carnali circumcisione, nos enim circumcisio. Ego magis circumcisus octava die. Ne aliquis putaret ideo se non gloriari, quia non fuerit circumcisus circumcisione octavi diei, non post aliquot annos, ut aliquis peregrinus circumciditur.(0215D) De tribu Benjamin. Quae semper fuit cum tribu Juda conjuncta. Hebraeus ex Hebraeis. Non ex gentibus proselytis. Pharisaeus. Non quasi indoctus, sed peritus legis. Sed quae lucra mihi fuerunt. Ad comparationem inventi auri contemnitur aeramentum, quamvis utrumque ab uno sit conditum, et pro temporis qualitate necessarium.

Et arbitror ut stercora. Stercora sunt quae ejiciunt homines vel caetera animalia ex utero, cum quod forte et solidum est ad confirmandum et satiandum corpus remanet intus, sic littera legis ejicitur, et sensus spiritualis ad cibum animae in corpore Ecclesiae remanet. Hieronymus in expositione Habacuc: Non Veteris Testamenti doctrina, sed Pharisaeorum, (0216A)et praecepta hominum, et deuterosis Judaeorum stercora dicuntur ab Apostolo.

In fide ad cognoscendum illum. Ut: Nisi credideritis non intelligetis.

Et virtutem resurrectionis. Ut sciam viam resurrectionis ejus, quia ideo resurrexit ut et nos similiter resurgamus: qui autem vere cognoscit, satis agit omnino ne peccet.

Et societatem passionum ejus. Si quomodo occurram ad resurrectionem, etc. Si compatimur et convivemus. Si quomodo habeam gloriam in resurrectione: non enim particeps gloriae resurrectionis erit, qui nunc ad configurationem mortis ejus non vult pervenire.

Non quod jam acceperim. Perfectionem, quam (0216B)omnis homo et universa creatura per gratiam et non ex merito possidere potest. Aliter, non quod acceperim, quia finis mundi nondum advenit, sed in spe quod credimus, non in re. Aut jam perfectus sim. Adhuc de hac perfectione, et de tali resurrectione suspensus sum. Si comprehendam. Si comprehendam meritum apostolatus, in quo apostolatu a Christo sum comprehensus. Non arbitror comprehendisse. Se humiliando omnibus gloriam tulit [tollit], et universos provocat ad profectum.

Unum autem. Subaudis, arbitror comprehendisse, hoc solum scio, quia quotidie proficio, et praeteritum laborem non computans ad priora festino. Sive legis obliviscens. Ad perfecta Evangelii praecepta me teneo. Bravium supernae vocationis Dei in (0216C)Christo Jesu. Quando sanctis dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Quicunque ergo perfecti sumus hoc sentiamus. Hoc est, quicunque volumus esse perfecti. Aut, perfecti sumus ex parte, non ex toto. Hoc sentiamus. Non comprehendisse perfectionem. Aut vetera obliviscenda, et nova sectanda, vel futura praemia semper cogitemus. Vel sic se habet sensus hujus loci, ut ad comparationem hominum caeterorum, qui non habent curam vel notitiam Scripturarum, nec mysteriorum Dei, se et similes sui perfectos dicat. Ad comparationem autem scientiae divinae majestatis dicit se non accepisse perfectionem scientiae, nec perfectum esse in scientia.

Et si quid aliter sentitis. Hoc est, si nec plene (0216D)futura intelligitis. Hoc vobis Dominus revelabit. Scilicet in futuro, ipsis rebus praesentibus. Aut, si quid aliter sentitis praeter quod dico, hoc est, putando vos comprehendisse perfectionem, hoc vobis Deus revelabit, id est, vos nosse imperfectos esse. Verumtamen ad quod pervenimus. Ad cognitionem licet imperfectam, seu ad fidem.

Et in eadem ambulemus. Non enim scire sufficit absque facto. Et cognoscite. Honorate, et imitamini. Qui sic ambulant. Sicut et nos. Sicut habentes formam nostram. His tantummodo credite qui formam exempli nostri portant. Multi enim ambulant. Pseudoapostoli, a quibus cavete ne vos seducant.

Et gloria in confusione. Quia gloriantur in circumcisione (0217A)vitiisque. Conformabit. Post resurrectionem. Corpori gloriae. In monte scilicet Thabor. Secundum operationem. Secundum hanc potentiam, quia sibi cuncta subjecit, etiam hoc illi possibile est.

CAPUT IV. Gaudium et corona mea. Propter vos enim in praesenti laetificor, et in futuro coronabor. Evodiam rogo et Syntichen deprecor. Hae mulieres scientes erant legis, quas similiter ut istos eadem sentire commonet et hortatur. Quorum nomina sunt in libro vitae. Ne moleste ferant sua nomina in hac Epistola non comprehensa, scripta dicit in coelis. Gaudete in Domino. Non in terrena felicitate. Semper. Tam in prosperis quam in adversis.(0217B) Et iterum dico gaudete. Repetit, ut magis ac magis confirmetur gaudium. Dominus prope est. Scit quid opus sit vobis antequam petatis eum. Nihil solliciti sitis. Quid manducetis, aut quid induamini (Matth. V), haec enim gentes inquirunt. Sed in omni oratione. Lege epistolam ad Timotheum: obsecrationes fiunt pro peccatis praeteritis vel praesentibus, orationes pro adipiscendis quae speramus.

Postulationes. Cum pro aliis intervenimus. Gratiarum actiones. Cum pro immensis Dei beneficiis grates laudesque rependimus. Quae superat omnem mentem. Non solum hominum, sed etiam angelorum. De caetero, fratres. Id est, ad extremum omnium, ut omnia breviter comprehendam, vel de reliquo vitae nostrae.(0217C) Quaecunque sunt vera. Permanentia, vel carentia mendacio. Pudica. Moribus. Sancta. Sine immunditia. Justa. Debita. Amabilia. Deo. Quaecunque bonae (0218A)famae. Ut est illud: Provide bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

Si qua virtus. Tolerantiae. Si qua laus. Bonae conversationis. Didicistis. Verbo. Accepistis. Exemplo. Audistis. Auribus. Vidistis. Oculis. Haec agite. Non enim sola sufficit cogitatio. Quoniam tandem refloruistis. Hoc est, iterum flore boni operis florere coepistis, dando mihi quod prius dabatis, hoc est, eleemosynam ministrando.

Pro me sentite. Id est, mihi eleemosynam date. Sicut ante sentiebatis. Eleemosynam mihi tribuentes antequam tribulationibus occupati fuissetis. Non quasi propter penuriam dico. Non propter meam inopiam, sed propter vestrum profectum dico me esse gavisum.(0218B) Ego enim didici. A Christo omnia aequanimiter ferre sum doctus. Scio humilitatem. Non desperans fame. Scio abundare. Quia non extollor in abundantia. In omnibus. Id est, bonis, sive prosperis, vel adversis. Scitis autem et vos Philippenses, quando profectus sum. Scitis quia vos solos, a quibus sumptus acceperimus elegimus, fideliores omnibus vos judicantes.

In ratione dati. Eleemosynae donatae. Fructum abundantem. Mercede coelesti pollentem. In odorem suavitatis. Odor suavitatis non in re oblata, sed in mentis oblatione consistit. Hostiam acceptabilem. More veterum oblationum. Impleat omne desiderium vestrum. Quia ut perfecti alia desiderare non poterant, nisi quae sunt secundum divitias Dei, non (0218C)saeculi, et quae ad gloriam pertinent Christi. Qui de Caesaris sunt domo. Qui nuper ex Caesaris Neronis familia Christo crediderunt.

VII. IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM. Paulus, et Sylvanus, et Timotheus. Quod non dicit apostolus, significat auditorum perfectionem.(0217D) Et Sylvanus, et Timotheus. Hi specialiter nominantur, quod eorum doctores erant. Charitatis et patientiae spei. Qui perfectae charitatis est, sustinet omnia patienter, propter spem futuram. Sed in virtute. Id est, signorum, miraculorum.

Et Spiritu sancto. Cujus virtutem per signa monstravimus. In plenitudine multa. In perfectione justitiae, conversationis et vitae.

Cum gaudio Spiritus sancti. Sicut apostolos legimus fecisse. A vobis enim diffamatum est. Id est, vestro exemplo caeterae provinciae ad credendum sunt provocatae. Nam natura famae est, sive bonum vel malum nuntiantis, ubique omni celeritate discurrere.

Aliquid loqui. De vestra scilicet laude. Qui eripuit nos. Dimittendo peccata, et doctrina sua, et exemplo.

CAPUT II. Non inanis fuit. Non est inanis sermo quem implet (0218D)constantia passionis. Ante vexati. Multa enim passi sumus, antequam ad vos venissemus.

Sicut scitis in Philippis. Quia aliquanti vestri viderunt nos Philippis passos, non expavisse persecutiones, nec praedicare cessasse.

In multa sollicitudine. Id est, non negligenter, nec transitorie, sed in multa sollicitudine. Non ex errore. Id est, perversae doctrinae. Neque ex immunditia. Id est, avaritiae seu perversi operis. Neque in dolo. Sermone adulationis, aut non contra conscientiam nostram docentes ac suadentes. Sed sicut probati sumus. Sicut probavit nos Deus dignos esse ad praedicandum Evangelium.

Neque in occasione avaritiae. Omnis qui adulatur, aut propter avaritiam, aut propter vanam gloriam (0219A)adulatur. Ille ergo probatur propter Deum docere, qui istam non quaerit. Sed fuimus parvuli inter vos. Id est, humiliantes nos, et nec debitum quaerentes honorem. Tanquam si nutrix foveat filios suos. Humilians se in omnibus parvulo coaequat, ut illos ad majora sua imitatione perducat. Nam et balbutit interdum lingua, et manducare fingit, et cum eo [eis] lente ambulare consuescit. Ita nos omnia fecimus per quae proficere poteratis. Sed etiam animas nostras. Ut: Ego sum pastor bonus, bonus autem pastor ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X). Charissimi. Propter fidem et conversationem nostram. Laborem nostrum. Id est, manuum. Fatigationem. In itineribus ad praedicandum Evangelium. Ut nullum vestrum gravaremus. Non gravat Corinthios, propter (0219B)pseudoapostolos munera quaerentes; hos autem non gravat, ut inquietos qui erant ex illis exemplo suo coerceret.

Quam sancte. Secundum mentem. Juste. Secundum bona opera. Et sine querela. Non alios gravando in sollicitudinibus. Si quis enim sanctus fuerit doctor, non tamen sine querela est, si alios sollicitudinibus supra modum aggravat. Verbum auditus Dei. Id est, quod primum de Deo audistis, sive ut audiretis Deum. Non ut verbum hominum. Ut verbum hominum accipit, qui contemnit. Vos autem ita credidistis, ut ab ipso Deo vos audire putaretis. Ecclesiarum Dei quae sunt in Judaea. Id est, quibus dicitur: Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Qui et (0219C)Dominum occiderunt. Quid mirum si nos persequuntur, qui nec Domino pepercerunt. Prohibentes nos gentibus loqui. Non solum Judaeos impediunt, sed etiam gentibus invident ad suorum cumulum peccatorum. Praevenit enim super illos ira Dei. Sive quia praedico qua poena capti sunt, sive quia ablatus non credentibus est intellectus, sive hic prophetizat vindictam crucis quasi prius facta esset. Usque in finem. Usque dum credunt, vel usque ad diem judicii, ut: Opprobrium sempiternum dedit illis (Psal. LXXVII). Ego quidem. Festinavi. Paulus. Non aliquos a me nuntios destinavi. Impedivit nos Satanas. Tribulationibus persequentium, sive omnis labor contrarius Satanas dici potest. Nam Satanas aliquando non potest impedire virtutem animi; quae autem ad (0219D)labores corporis pertinent, saepe potest impedire. Quae enim spes nostra? Non immerito vos deseramus, per quos et laetitiae gaudium speramus, et gloriae coronam non sustinentes, non patiemur ut nemo ad vos veniret.

CAPUT III. Solitarii. Maluimus enim soli remanere quam nescire quid agatis. Et misimus Timotheum. Quaeritur quomodo Timotheus missus sit, qui pariter scriptus est. Non ergo hac vice missus sit, sed prius. In hoc. Labore, ut: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, etc. (Matth. X). Positi sumus. A Deo. Praedicabamus vobis. Ut non vos ipsa novitas deterreret, sed magis prophetiam nostram firmaret, sicut et (0220A)Dominus passurum se ante praedixit. Labor noster. Doctrina nostra. In omni necessitate. Omnem necessitatem et tribulationem non sentimus, pro multitudine gaudii status vestri. Quoniam nunc vivimus. Etiamsi occidamur, vivimus, quorum vita in vestra firmitate consistit. Super omne gaudium. Triplicem, ostendit, causam laetitiae nobis vestra conversatio praestat, quia et vos profecistis, et Dominus per vos benedicitur, et aliis praebetis exemplum. Quae desunt fidei vestrae. Non ipsa fides deest, sed confortatio, ut in fide permaneant usque in finem. Dirigat viam nostram. Id est, remotis diabolicis scandalis, quibus noster impediatur adventus. Vos autem Dominus multiplicet. Sicut et nos multiplicavit in charitate. Sine querela. Id est, peccati principalis apud Deum (0220B)et homines. Cum omnibus sanctis. Sive angelis, sive hominibus.

CAPUT IV. De caetero ergo rogo, fratres. Post laudem et confirmationem incipit exhortatio. Abundetis magis. Quia cum aetate fidei debent augere profectum et mores, sicut accessu carnalis aetatis et corpus crescit et studium. A fornicatione. Tam spirituali quam corporali. Suum vas possidere. Proprium suum corpus sive conjugem caste habere. Quae non noverunt Deum. Auctorem castitatis. Ut ne quis supergrediatur. Ne quis suam conjugem derelinquens, alterius polluere quaerat uxorem, sive in quolibet negotio ne quis alterum fraudet, ut qui pecuniam suam non ad usuram dederat. Non hominem spernit, sed Deum. (0220C)Non mea verba despicit, sed ejus qui in me loquitur Christi, cujus spiritui injuriam facit omnis qui non sancte conversatur. A Deo didicistis. A Christo, qui dixit: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Matth. XXV). Et ideo novum est, ut pro alterutro moriamur, quia hoc Vetus non jusserat Testamentum. In universa Macedonia. Id est, non in Thessalonica tantum. Ut abundetis magis. Hoc est, etiam ignotos quosque diligatis. Ut quieti sitis. Quidam eorum inquiete per diversorum discurrebant domus, aliqua etiam ad religionis opprobrium ab infidelibus postulantes, quam causam plenius ad eosdem exsequitur.

Et ut vestrum negotium agatis. Necesse est enim otiosum inhonestum esse, dum necessaria victus (0220D)requirit, adulationi quoque operam dare, novitates etiam rumorum sectari, causarum fabularumque occupationes conquirere, per quas sibimetipsi aditum paret ad facultatem, qua diversorum valeat domus penetrare. Qui haec omnia facit, inhoneste ambulat. Honeste hic ambulat processionis, et visitationis et Dei verbi causa ambulans.

Ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. Id est, ne vos ipsi denotent, qui praestare videntur.

De dormientibus. Id est, de mortuis dormiunt, quas certum est resurgere.

Verbo Domini, Ut: Qui credit in me etsi mortuus fuerit, vivet. Verbo Domini, qui in Paulo loquebatur illud quod sequitur. Quia nos qui vivimus, qui residui (0221A)sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Hoc autem dicendum reputat secum his quos vivos inveniet dies judicii, dum adhuc vivunt in corpore. Aliter Verbum Domini est: Non praevenimus eos qui dormierunt, quia tam velox erit resurrectio eorum quam nostra assumptio.

In jussu Dei, ut: Mortui audient vocem Filii Dei (Joan. V). Et in voce archangeli, hoc est coelestium virtutum, aut in manifestatione vocis archangelicae; aliter, in voce Christi, sive Michaelis, aut Gabrielis, quod interpretatur fortitudo Dei, qui dicit: surgite, expergiscimini. In tuba. In clamore. Descendet de coelo. In aera, sive supra montem Oliveti, unde corpus ejus elevatum est, ibi praesentia ejus demonstratur.(0221B) Resurgent primi. Non tempore, sed primatu gloriae. Rapiemur in nubibus. Sicut corpus Domini in nube elevatum est. In hoc autem velocitatem resurrectionis significat; unde Isaias dicit: Sancti sperantes in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas, ut aquilae volantes, etc. (Isai. XL).

CAPUT V Sicut fur. Quando omnes scierit dormire securos in nocte, ut: Media nocte clamor factus est, etc. (Matth. XXV). Pax et securitas. Post occisum Antichristum. Tunc repentinus eis superveniet interitus. Ut in diebus Noe et Sodomorum contigit. Sicut dolor partus. Sicut illa veniente partu dolores non effugit. Non estis in tenebris. Non estis ignorantes, ut nesciatis vos semper debere esse paratos. Filii lucis. (0221C)Scientiae, vel Christi. Filii diei. Veritatis. Noctis. Daemonis, vel peccati. Tenebrarum. Ignorantiae. Sed (0222A)vigilemus. Id est, oculos semper ad Dominum vigilantes, vel elevantes. Et sobrii simus. Ne curae hujus vitae inebrient mentem nostram. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt. Ideo occisi et ebrii sunt, quia in tenebris sunt, sed hic magis nox et ebrietas allegorice pro ignorantia et libidine accipiendae sunt. Induti loricam. Quia alii nudi sunt qui ebrii sunt.

Fidei et charitatis. Omnis justitia fide et charitate constat, quam loricae alibi comparavit. Qui mortuus est pro nobis. Id est, ne nos moreremur. Ut sive vigilemus, sive dormiamus. Hoc est, ut sive in corpore, sive extra corpus inveniamur, semper cum ipso vivamus. Ut noveritis. Honorificetis. Laborant. Scilicet in doctrina. Pacem habete cum illis. Etsi contraria vestris moribus dixerint. Corripite inquietos. Vagos (0222B)huc et illuc discurrentes. Pusillanimes. Id est, intentione desperantes vel deficientes. Suscipite. Sustinete. Patientes estote. Etiam ad correptos, quia impatientia non corrigit, sed irritat. Invicem et in omnes. Non solum in vos Christianos, sed in omnes homines. Spiritum. Loquentem varias linguas, vel spiritum exhortantis, nolite perversis quaestionibus opprimere. Prophetias nolite spernere. Sive futura praedicantes, sive praeterita disserentes. Tantum ut probetis. Si legi non sunt contraria quae dicuntur, et si quid tale fuerit refutate. Omnia probate. Si a diabolo, an a Deo sint. Integer spiritus. Mens in qua est imago Dei expressa, sive formata. Alii spiritum conscientiam dicunt, ut: Nemo scit ea quae sunt hominis, nisi spiritus qui in eo est. Fidelis est. Et verax (0222C)in promissionibus.

VIII. IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM. Gratias agere debemus Deo. Qui sibi talem Ecclesiam quaesivit. In exemplum justi judicii Dei. Ut exemplum detis justum Dei judicium exspectandi, (0221D)quem ita creditis venturum. Si tamen justum est. Hic si tamen confirmantis est, non dubitantis, quasi dicat, si tamen fons justitiae potest judicare quod justum est. Nam sicut indubitanter pro nomine Domini patientibus requiem, ita incunctanter tribulationem his qui eos tribulant repromisit. In flamma ignis. Id est, ut ignis ante ipsum praecedat. Quod si potuit flamma Dei imperio tres pueros omnino non tangere, quare non eadem potentia aliis saevior, aliis mitior, fieri posse credatur? Et qui non obediunt ejus Evangelio. Peccatores licet non fuerint. A facie Domini. Ut illud: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Mirificari in omnibus. Cum ipse in suis glorificandus erit membris, quae solis splendore fulgebunt. Tunc enim mirabuntur impii et irrisores humilitatis in subitatione salutis insperatae justorum. In quo et oramus. In exspectatione illius diei judicii. Ita et glorificetur nomen Domini. Ut Christi nomen in vestris actibus clarum sit, et nos in ejus signis et virtutibus gloriosi (0222D)simus.

CAPUT II. Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini. Primum, vel secundum, quo vobis charius nihil esse sum certus. Et nostram congregationem. Quando a quatuor ventis coeli congregabuntur electi: Ut ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae (Matth. XXIV). Neque per spiritum. Neque signa vos terreant tanquam per spiritum facta, quia hoc et Salvator praemonuit. Neque per verbum. Ne sermo dialecticae fallaciae vos seducat ullo modo sub qualibet specie boni vel mali. Quasi instet dies Domini. Dicendo: Ecce est Christus hic, vel illic. Quoniam nisi venerit discessio [Al., dissensio ]. Hoc est, nisi Antichristus venerit, non veniet Christus. Quod autem discessionem (0223A)hic dicit, alibi eum refugam appellavit in Latinis exemplaribus. Utrumque autem ita intelligendum est, quod nisi venerit refuga veritatis, sive sui principatus desertor, sive discessio gentilium a regno Romano, sicut in Daniele per bestiae imaginem dicitur. Homo. Antichristus. Peccati. Diaboli scilicet. Super omne quod dicitur Deus. Super omnem videlicet potentiam et aeternitatem se jactabit. Et sacramenta culturae divinae corrigere, vel augere se dicat. Et templum Hierosolymae reficere tentabit, omnesque legis caeremonias restaurare, tantum ut veritatis Christi Evangelium solvat, quae res Judaeos eum pro Christo suscipere persuadebit, in suo non in Dei nomine venientem. Quid detineat. Hoc est, quae mora est ut veniat. Ut reveletur. Id est, Antichristus. Suo (0223B)tempore. Id est, apto tempore. Jam enim mysterium iniquitatis operatur. Antichristus per sua membra agit, ut Joannes dicit: Multi Antichristi facti sunt (Joan. II). In his ergo mysterium iniquitatis operatur, qui falsis doctrinis ejus pervium faciunt iter, quos beatus Joannes in mundum dicit exisse. Sicut enim Christus nunc per membra sua operatur, sic Antichristus. Qui nunc. Rex Romanorum. Tenet. Regnum. Teneat. Regnum suum. Donec de medio fiat. Hoc est, donec regnum, quod nunc tenet, de medio auferatur, priusquam Antichristus reveletur. Aliter: Ut qui nunc tenet, id est, Nero, teneat tunc ejusdem nominis alter Nero. Donec de medio, hoc est, regno mediante illius tunc Neronis, nascatur Antichristus in medio regno alterius tunc Neronis. Hoc de imperio (0223C)Romano dictum est, et propterea Paulum non id aperte scribere voluisse dicunt, ne calumniam incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum. Spiritu oris sui. Ut Isaias dicit: Et spiritu labiorum suorum interficiet impium (Isa. XI). Prodigiis mendacibus. Praestigiosis, sicut ante praedictum est, dabunt signa, ita ut seducantur, si fieri potest, etiam electi, per phantasticam virtutem, sicut Jamnes et Mambres coram Pharaone fecerunt. Ideo mittet illis Deus operationem erroris. Id est, permittet venire; nam si Deus mittit, non est operatio Satanae.

Ut judicentur. Poenam patiantur. Consenserunt iniquitati. Homini diabolica arte fallenti. In constitutionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. Ad hoc enim (0223D)vocati sumus, ut Christi gloriam acquiramus. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Dominus noster Jesus Christus, et Deus Pater, contra (0224A)Arianum, qui ideo Patrem majorem putat, quia prior in Scripturis soleat nominari. Et dedit consolationem. Promissionem, sive consolatorem spiritum. Et spem bonam. Quia potest et spes mala esse.

CAPUT III De caetero, fratres, orate pro nobis. Dat humilitatis exemplum, et occasionem charitatis, ut pro alterutro audacius oremus. Et glorificetur. Auditorum profectu. Fidelis est Deus. Id est, qui non relinquit nisi relinquentes se. Et patientia Christi. Sicut Christus patientiam habuit.

Denuntiamus autem vobis, ut abstrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Quia in primis lenius commonuimus, et tamen emendare se noluerunt, (0224B)ut vel hoc modo quo sancti se ab eis separant, erubescant. Hujus plane loci auctoritate subtrahendus est ab omni Christiano qui non secundum apostolica praecepta incedit. In prima rogat, hic denuntiat; in illa blandientis affectus est, in hac obtestantis severitas et minantis. Denuntiamus vobis fratres. Quia prius rogantes contempsistis audire, saltem nunc denuntiamus voci obedire. Ipsamque denuntiationem non nudo verbo, sed cum obtestatione nominis Domini nostri Jesu Christi terribilem infert, ne forte simplicem, velut humana voce prolatam, rursum contemnerent. Imitari nos. Qui sumus forma credentium. Non quia non habuerimus potestatem, non quia indignus est operarius mercede sua, sed ut nos formam daremus vobis ad imitandum (0224C)nos, ne cui occasionem avaritiae, vel otii, quod fons est inquietudinis, praeberemus. Quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Aut sedeant quieti, aut si veri sunt apostoli, nos sequantur, si non avaritiae, sed Dei causa ambulare se ducunt. Ut cum silentio operantes suum panem manducent. Comitatur enim loquacitas inquietudinem et instabilitatem. Suum panem. Non alienum. Nolite deficere bene facientes. Aliis qui non sunt hujusmodi; aliter, etiam hujusmodi benefacite, licet eis non commisceamini. Ut erubescat. Ut non penitus abscindatur.

Corripite ut fratrem. Aeger enim curandus est, non negandus, ne in apostasiam inquietudo vertatur. Ipse autem Dominus pacis. Ut possitis omnes curare pacifice. Quod est signum. Agnitionis. In omni Epistola (0224D)ita scribo. Sic enim subscribebat, excepta Galatarum, quam ex integro propria manu subscripsit, ut post eam nec sibi, nec angelo crederent.

IX. IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT PRIMUM. Paulus apostolus. Hac vice apostolatus auctoritate utitur: in aliquibus enim auditores reprehendit. Audita fide vestra. Non visa, vel cognita, quia ad hos non pervenit. Propter spem. Non propter hominum laudem, sed propter vitam aeternam, quae est in Christo. In coelis. Ut est: Exsultate quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V). Sicut in omni (0225A)mundo. Synecdochicωs, pro parte maxima mundi. Fructificans et crescens. Aliud XXX, aliud LX, aliud C, secundum parabolam seminantis (Matth. XIII). Et cognovistis gratiam Dei in veritate. Ille gratiam in veritate cognovit, qui ejus beneficia malis actibus non evacuavit. Qui est pro vobis fidelis minister Christi. Fideliter pro vobis in oratione incumbens, ministerium Christi exhibet voluntate. In spiritu. Id est, in spirituali dilectione. Et postulantes. Pro his virtutibus quae sequuntur. Ut impleamini agnitione voluntatis. Quia aliter voluntatem ejus non potestis facere, quod Propheta intelligens dicebat ad Dominum: Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu (Psal. CXLII). In omni virtute. Exsuperando vitia spiritus et carnis. Secundum majestatem. Per auxilium. (0225B)In omni patientia et longanimitate cum gaudio. Ibi vera est longanimitas et patientia, ubi aliquis etiam gaudet se sustinere quod patitur. Sorti sanctorum. Sortem haereditatis Scriptura cognominat, quia Jesus terram divisit in sorte. In lumine. Fidei et sapientiae. Et transtulit in regnum. In Ecclesiam praesentem, regnumque coelorum. Filii dilectionis suae. Hoc est, filii dilecti sui, ut: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Qui est imago Dei invisibilis. Similitudo est in habitu formae, aequalitas in mensura magnitudinis et parvitatis, imago in expressa re de altera; nam duo ova similia et aequalia possunt esse, non est tamen imago, quia alterum non est expressum de altero, in filiis vero imago potest esse. Christus autem non solum imago est Dei (0225C)Patris quia de illo est, et similitudo quia imago est, sed et aequalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit. Primogenitus universae creaturae. Primogenitus secundum assumpti hominis formam, non tempore, sed dicitur juxta illud: Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV). Aut primogenitus dicitur, quia ante omnem creaturam divinitate natus est, vel primogenitus nominatur universae Ecclesiae. Primogenitus ex mortuis. Incorruptibilitatis gloria. Ut fiat in omnibus. Tam visibilibus, quam invisibilibus; sive mortuis, sive vivis. Primatum tenens. Sive secundum carnem, sive secundum divinitatem. Complacuit. Patri. Omnem plenitudinem. Habet divinitatis: in aliis, hoc est, apostolis, patriarchis, prophetis, gratia fuit ex parte; in Christo autem tota divinitas (0225D)abundat. Reconciliari omnia. Coelestia et terrestria, quae vitae dissonantia olim dissidebant. Per sanguinem crucis ejus. Hoc est, per sanguinem qui effusus est in cruce. Notandum quare non dicit per crucem, sed per sanguinem crucis: aliud namque est crux in alto stans, aliud sanguis decurrens; ascendens ergo in crucem, quasi coelestia obtulit et sanavit, sanguis autem ejus de summo stillans sanavit terrestria, et hoc in sanguine hostiarum praefigurabatur, de quo aliud super altare offerebatur, et aliud ad basim altaris fundebatur. Reconciliati in corpore. Ecclesiae. Stabiles. In charitate. In universa creatura. Scilicet rationali, ut: Praedicate Evangelium omni creaturae. Minister. Praedicator. Et adimpleo ea quae (0226A)desunt passionibus Christi. Patitur enim Paulus in suis membris ea quae desunt passionum Christi: omnia enim quae potuit adimplere in vita passionum Christi assecutus est, adhuc tamen mori restat, ad quod paratus erat. Secundum dispensationem Dei. Doctrinae evangelicae, quam vobis gentibus visus sum erogare. Divitias majestatis. Quia idem Deus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Quod est Christus. Ipse est enim mysterium. Corripientes. Propter mala opera, ut: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Omnem hominem. Servos et liberos, nobiles et ignobiles. Et docentes. Id est, ad bonum faciendum, ut fac bonum. In omni sapientia. Veteris et Novi Testamenti. Contendens. Contra haereticos et daemones. In virtute. Potentiae ejus, in (0226B)signis et miraculis.

CAPUT II. Volo autem vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt in Laodicea. Quae est civitas in Asia Minore. Hoc ita dico. Quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, ut sermonem, vel sensum philosophiae, qui contra illum est, non solum non miremini, sed etiam stultitiae deputetis. Sed spiritu vobiscum sum. Habebant hanc gratiam Apostoli, ut alibi positi, quid alibi ageretur agnoscerent, sicut Elisaei spiritus cum Giezi fuit in via (IV Reg. IV). Et supplens. Id est, litteris implens quod corporali praesentia non possum implere. Radicati. Fide. Et superaedificati. Virtutibus aliis: nam secundum robur fundamenti validi supercrescit aedificium. (0226C)Et confirmati fide. Bonorum scilicet futurorum spe. Abundantes in illo in gratiarum actione. Id est, semper crescentes in illo, et pro omnibus beneficiis ejus gratias referentes. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam. Contra philosophos agit, quorum omnis pene disputatio de elementis est, ex visibilibus creaturis, et qui ex rebus naturalibus virtutem aestimant Dei, dicentes, ex nihilo fieri nihil posse; et: animam, aut initium non habere, aut esse mortalem; et: virginem parere omnino non posse, sed et Deum ex homine nasci, mori atque resurgere, credere stultum esse. Aliter, inanem seducat fallaciam, id est, Judaismum. Secundum traditionem hominum. Saeculares litteras. Elementa. Mandata carnalia. Non secundum Christum. Non secundum (0226D)fidem Evangelii Christi. Omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Sciendum corporale aliquid vel proprie dici, cum de corporibus agitur, vel etiam translato vocabulo, sicut dictum est: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: neque enim divinitas corpus est, sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellat umbras futuri, propter umbrarum corpus, corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem divinitatis, quod in illo impleantur omnia quae umbris illis figurata sunt, ac si quodam modo illarum umbrarum ipse sit corpus, hoc est, figurarum et significationum illarum ipse sit veritas. Sicut ergo ipsae figurae significationesve translato vocabulo utique non proprie dictae sunt umbrae, (0227A)ita quod ait plenitudinem divinitatis corporaliter inhabitare, translato verbo usus est. In exspoliatione. In circumcisione Christi, per quam totum veterem exspoliastis hominem. Consepulti in baptismo. Quia peccata sepeliuntur in baptismo. Et surrexit. In novitatem vitae. Operationis Dei. Id est, resurrectionis Christi. Convivificavit. Auferendo causas mortis, id est, peccata. Delens chirographum quod adversum nos erat. Chirographum dicit maledictum legis, unde alibi ait: Christus nos redemit de maledicto legis, quo continetur: maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Quidam vero dicunt chirographum esse, quasi scriptam quamdam apud Deum, memoriam peccatorum; unde ipse in Cantico dicit: Nonne (0227B)haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? Et Jerem. ait: Peccatum Judae scriptum est in stylo ferreo, in ungue adamantino (Jer. XVII). Etiam haec ergo deleta est in cruce, dum dimissis peccatis, etiam memoria est abolita peccatorum. Aliter chirographum dicit, quod adversum genus humanum diabolus alta memoria reconditum habebat. Affigens illud cruci. Quia nos de ligno tulimus illud chirographum, ideo non potuit deleri, nisi affigeretur ligno, ut dicit: Tulit peccata nostra super lignum (I Petr. IV). Nam titulus qui scriptus est super crucem, istum titulum chirographi delevit. Exspolians principatus. Daemones, quia praedam generis humani ab eis rapuerat. Traduxit. Alligavit. Et captivavit. Mortem. Fiducia. Sine timore. Palam. Non latenter. Triumphans (0227C)illos in semetipso. Devicit palam, et crucifixus confusione contempta triumphavit; non occidendo, sed moriendo; nec vim inferendo, sed sustinendo, ut nobis, confracta omni superbia, vincendi daret exemplum. Nemo vos judicet. Nullum enim in hoc debet esse judicium, quod cum umbra esset, cessavit corpore veniente, quia imagine non est opus, veritate praesente. Corpus autem Christi. Id est, rei veritas. Nemo vos seducat in humilitate. Nemo ficta humilitate superbus, et angelos videre se mentiens, frustra super homines jactet, quia visiones a suo loquitur corde. Sive nemo tam humilis sibi et religiosus videatur, ut Angelos qui Deum vident, se videre mentiatur. Sensu carnis suae. Non spiritualiter intelligens. Non tenens caput. Christum non credens, (0227D)qui omnium sanctorum caput est. Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum. Quicunque igitur extra hoc corpus est, quantumlibet se jactet, ille non vivet, quia caput non habet Christum, qui est vita. Crescit in augmentum Dei. In augmentum corporis illius, quod est Ecclesia. Ne tetigeritis. Judaeis dicit. Neque gustaveritis. Immundos cibos secundum legem. In interitu ipso usu. Ideo non debent pro magno haberi, quia intereunt et vadunt in secessum ventris. Quae sunt rationem quidem habentia. Hoc est, videntur habere aliquam rationem, si mystice et non secundum solam litteram exponantur, et ut non ad honorem vel ad saturitatem ventris historialiter fiant.(0228A) CAPUT III. Si ergo consurrexistis cum Christo. Consequenter primo commortuos, deinde consurrexisse nos dicit, nec solum terrae mori, sed etiam coelo vivere nos hortatur: Nihil, inquit, terrenum vos ambiatis, neque mortale quaeratis. Quae sursum sunt sapite. Hoc est, coelestem sectamini sapientiam, sed nos nunc celerius humanae sapientiae studium impendimus. Mortificate igitur membra vestra quae sunt super terram. Prius ergo quam caetera perscrutemur, quae ista sint membra quae mortificare praeceperit, indagemus. Neque enim beatus Apostolus abscissionem manuum aut pedum praeceptione compellit, sed corpus peccati, quod utique constat ex membris, quantocius destrui desiderat; de quo corpore alibi: Ut (0228B)destruatur, inquit, corpus peccati. Et quae sit ejus destructio consequenter exponit: Ut jam, inquit, non serviamus peccato; a quo liberari etiam cum ejulatu postulat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore hujus mortis (Rom. VI)? Hoc itaque corpus peccati multis vitiorum membris probatur exstructum, et ad ejus pertinet portionem quidquid vel facto, vel dicto, vel cogitatione peccatur, cujus membra rectissime super terram esse dicuntur; non enim possunt hi qui eorum ministerio utuntur veridice profiteri, Nostra autem conversatio in coelis est. Primo itaque fornicationem credidit in ferendam, quae carnali permixtione perficitur. Tertium peccati membrum libidinem ponit, quae in secessibus animae coalescens, accedere cupit etiam (0228C)sed sine passione corporis non potest: libidinem enim ab eo quod libeat dictam esse non dubium est.

Concupiscentiam malam. Quae non solum ad praedictam impudicitiae passionem, verum etiam ad omnes noxias cupiditates generaliter referri potest, quae corruptae tantummodo voluntatis est aegritudo, de qua Dominus in Evangelio: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, moechatus est illam (Matth. V). Fornicationis autem genera sunt tria. Primum, per quod commixtio utriusque sexus perficitur. Secundum absque femineo tactu, quo Her, filius Judae patriarchae a Domino percussus legitur, quod in Scripturis sanctis immunditia nuncupatur. Tertium, quod animo ac mente concipitur, de quo Dominus inquit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, (0228D)moechatus est illam. Quae tria genera beatus Apostolus pari modo exstinguenda pronuntians: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, etc. Quae est idolorum servitus. Cernis itaque ad quantam labem rabies haec per gradus singulos crescat, ut etiam idolorum vel simulacrorum servitus Apostoli voce pronuntietur, eo quod figura Dei imagine praetermissa, quam devote serviens Deo immaculatam in semetipso debuit custodire, hominum figuras impressas auro, et diligere pro Deo maluit, et intueri. Indignationem. Ipsa est quae inebriat mentem. Nolite mentiri. Filios enim veritatis non licet mentiri. Qui renovatur in agnitione Dei. Cum quis cognoveri (0229A)cujus imago est, et in quantum potest nititur simulare. Ubi non est masculus. Quia apud Deum non praedicatur sexus, vel genus, vel patria, vel conditio, sed sola conversatio: nam carnalis est ista diversitas. Sed omnia in omnibus Christus est. Quod ita fiet, cum omnis amor, omne desiderium, omne studium, omnis conatus, omnis cogitatio nostra, omne quod videmus, quod loquimur, quod speramus, Deus erit, illaque unitas, quae nunc est Patris cum Filio, et Filii cum Patre in nostrum fuerit sensum mentemque transfusa, id est, ut quemadmodum nos ille sincera et pura atque indissolubili diligit charitate, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione jungamur. Induite ergo vos sicut electi Dei. Illa deponentes, haec induite cum estis electi. Sufferentes (0229B)invicem. Exemplo Christi, qui infirmitates nostras portavit. Quod est vinculum perfectionis. Charitas enim multa membra in unum colligit corpus. Et pax Christi. Qui pro omnibus mortuus est, et suos dilexit inimicos. In cordibus vestris. Non in facie fallaciter arridente, vel sermone doloso. Grati estote. Beneficiis Christi. In nonnullis exemplaribus habetur: Et gratia estote; hoc est, nolite legi assimilari, quae vicem reddit, sed gratiae, quae ignoscit etiam inimicis. In nomine Domini. Id est, ad gloriam nominis Domini nostri Jesu Christi facite omnia. Gratias agentes Deo. Qui Filium suum ad haec docenda destinare dignatus est. Sic oportuit in Domino. In his quae Deo placent. Nolite amari esse ad illas. Vult cessante voluptate non contumelias et odium, sed (0229C)dilectionem crescere. Patres, nolite provocare ad indignationem filios vestros. Ne exasperati iracundi fiant, qui exemplo vestro patientiam discere debuissent. (0230A)Timentes Dominum. Qui ubique semper videt, et odit omne quod fictum est. Scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Etiamsi ingratos dominos habeatis, nolite putare infructuosum esse servitium, quod propter Deum exhibitum, coelesti remuneratione pensabitur. Qui enim nocet, recipiet id quod inique gessit. Sive servus qui Dominum contempserit, sive Dominus qui contra servum inique egerit. Et non est personarum acceptio apud Deum (I Petr. II). Hoc dicit, ut consolationem haberent, scientes suam injuriam non esse apud Deum inultam.

CAPUT IV. Domini, quod justum est et aequum, servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo. (0230B)Orationi instate. Nunc generalis exhortatio subsequitur. Sermo vester semper in sale sit conditus. Id est, gratum proferte sermonem, sale sapientiae et rationis conditum, ne stulta nostra religio a philosophis et gentibus aestimetur. Ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Aliter enim paganis, aliter Judaeis, aliter haereticis, et caeteris contradicentibus veritati.

Quae circa me sunt. Securos illos vult esse de sua incolumitate, ne hac essent tristitia occupati. Concaptivus meus. Simul vinctus erat, sive compatiebatur charitatis affectu. Consobrinus Barnabae. Filius sororis Barnabae. Qui ex vobis. De vestro genere. Hieropoli. Civitate, in qua sepultus est Joannes Baptista. Vide ministerium. Hic diaconus fuisse perhibetur. (0230C)Memores estote vinculorum meorum. Sive orate, ut reddar vobis; sive imitamini tolerantiam mearum passionum.

X. IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM. Paulus apostolus Jesu Christi, secundum imperium Dei. Non secundum praesumptionem meam. Et Salvatoris. Unum imperium Patri et Filio esse demonstrat. (0229D)Qui est spes nostra. Id est, in quem speramus. Timotheo. Iste Timotheus episcopus fuit in Epheso ut in libro Historiarum dicitur. Gratia et misericordia. Misericordiam addit propter ejus honorem nimiamque ejus dilectionem. Aut quia Timotheus stomachi dolore laborabat, ideo misericordia indiguerat. Sicut rogavi te. Addit infra hoc praeceptum: Commendo tibi, fili Timothee, hoc est, sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, sic et hoc praeceptum iterum commendo. Neque intenderent fabulis. Quas deuteroses appellant. Unde in Evangelio docentes doctrinas hominum, condemnantur. Et genealogiis. Id est, generationibus antiquorum, in quibus sibi summam scientiam vindicant, si omnes generationes enumerant. Finis autem praecepti. Hoc est, adimpletio, quia in praecepto mendacium non invenitur, et finem habet in charitate, non ut genealogiae. Praecepti autem dicit omnium mandatorum, ut est: Omni consummationi (0230D)vidi finem latum. Charitas igitur. Dilectio Dei et proximi. Finis praecepti est. In qua tota lex pendet et prophetae. Haec si de corde puro sit, difficile delinquere poterimus. De corde puro. Sine vitiis. Et conscientia bona. Ut conscientia tua testimonium perhibeat charitati. Et fide non ficta. Ne aliud corde, aliud ore proferamus. Bona est lex. Hoc dicit, ne quis putaret eum spernere legem. Quia justo lex non est posita. Novam legem implentibus, lex vindictae non est posita. Plagiariis. Qui innocentibus plagas inferunt. Evangelium gloriae Dei. Per quod glorificatur Deus, sive in quo narratur de gloria Dei. Quod ignorans feci. Levius ergo esse peccatum ignorantiae demonstrat. Superabundavit gratia. Non solum peccata dimisit, sed bona dedit. Fidelis sermo. Quem omnes credunt, et omnium conscientiae verum (0231A)esse cognoscunt. Et omni acceptione dignus. Id est, auribus et corde acceptabilis. Ut peccatores salvos faceret. Ut: Non veni vocare justos, sed peccatores. Quorum primus ego sum. Ante Paulum non erant peccatores? Certe vel ipse Adam ante omnes, et plena peccatoribus deleta diluvio terra, et deinceps quam multi? Unde ergo verum est, Ego primus sum? Primum se dixit non peccatorum ordine, sed peccati magnitudine, magnitudinem sui peccati attendit, unde primum se dixit peccatorum, quomodo dicuntur inter advocatos, verbi gratia, primi: Primus est iste, non quia plures annos habet ex quo causas agit, sed quo coepit caeteros superare. Primum ergo se dixit, quia nemo acerbior inter persecutores erat, qui primitivam Ecclesiam post ascensum Domini persecuti (0231B)sunt. Ad informationem. Ad exemplum, ut nemo desperet. Regi autem saeculorum honor. Qui mihi tribuit veniam non merenti.

Hoc praeceptum commendo tibi. Hucusque de statu suo quomodo debeat adversariis respondere; hinc dat auctoritatem ordinandi docendique. Secundum praecedentes prophetias. Secundum quod etiam hoc officium habebat gratiam prophetandi. Sive prophetiae vocantur, quae in baptismo, vel in ordinatione de eo prophetice cantata sunt, id est, quia in illo completa sunt; sive prophetiae praedicationis intelliguntur. Habens fidem. Pro armis. Et bonam conscientiam. Implens quod docet. Quam quidam repellentes. Male vivendo. Circa fidem. Quae est quasi quaedam navis. Quos tradidi Satanae. Ut ex praesenti (0231C)correptione discant futurum judicium non negare. Traditi sunt autem ad emendandum, non ad perdendum.

CAPUT II. Primum ergo omnium obsecro fieri obsecrationes. His verbis Apostolus quadripartitam orationis speciem evidenter distinxit; sed tamen vobis indagandum est, quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur. Obsecrationes itaque sunt, imploratio seu petitio pro peccatis, qua vel pro praesentibus, vel praeteritis admissis unusquisque compunctus veniam deprecatur. Orationes sunt, quibus aliquid offerimus, seu vovemus Deo: Graece enim oratio [προσευχὴ], votum Latine sonat. Oramus enim cum renuntiantes huic (0231D)mundo spondemus nos mortificatos cunctis actibus et conversationi mundanae. Oramus, cum promittimus nos firmissimam corporis castitatem, seu immobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, vel cum e corde nostro radices irae, sive tristitiae vovemus funditus eruendas. Postulationes. Quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere, vel pro charis scilicet nostris, vel pro totius mundi parte poscentes: et ut ipsius Apostoli verbis eloquamur, cum pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimitate sunt supplicamus. Gratiarum actiones, quas mens vel cum praeterita Deo recolit beneficia, vel cum praesentia contemplatur, seu cum in futurum quae et quanta (0232A)praeparaverit Deus his qui diligunt illum prospicit, per ineffabiles excessus Domino refert. In omni pietate et castitate. Ad hoc vult nos esse quietos, ut pietati et castitati, non dissensioni atque luxuriae tranquillitas nostra proficiat. Hoc enim acceptum est. Id est, ut etiam pro talibus oretur. Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Si ipsi jam vocanti Deo consentire voluerint, aut omnes homines, scilicet praedestinatos; sive omnes homines, hoc est, omnem sexum, gentem, conditionem, etc. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum. Ac si diceret, ideo omnes vult salvare, quia unus Deus omnes creavit, et unus mediator recreavit. Homo Christus Jesus. Quia de traditione erat dicturus, ideo hominem solummodo nominavit. Cujus (0232B)testimonium. Ut est: In hoc enim veni ut testimonium perhibeam veritati. Veritatem dico. Quod in hoc positus sum, ut doctor Gentium sim. Orate in omni loco. Non ut Judaei, qui in templo tantum Hierusalem adorandum dicebant. Non in tortis crinibus. Ne occasionem dent concupiscentiae. Mulier discat. A viro suo. Honorem Deo tribuimus, quando pro collatis bonis dignas gratias referimus; gloriam vero, cum nostris bonis operibus ipse glorificatur. Docere autem mulieri non permitto. Id est, publice non permittitur: nam filium vel fratrem debet docere privatim. Sed esse in silentio. Ne mysterium sibi usurpando superbiat, taceat in Ecclesia. Adam enim primus formatus est. Reddit causas cur eas velit esse subjectas, scilicet quia posteriores in factura sunt, et priores (0232C)in culpa. Et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Ex libro de Genesi ad litteram undecimo. Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Mulier autem gloria viri est, non quod mens feminae eamdem imaginem capere non possit, cum in illa gratia dicat nec masculum esse, nec feminam, sed quia fortassis illa hoc nondum perceperat, quod sit in agnitione Dei, et viro regente ac dispensante paululum fuerat perceptura. Neque enim frustra et illud Apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus, mulier autem seducta est. In praevaricatione facta est. Ut per illam etiam vir praevaricaretur. Nam et ipsum dicit praevaricatorem, ubi ait: In similitudinem praevaricationis Adae, qui est (0232D)forma futuri; seductum tamen negat: nam et interrogatus non ait: Mulier quam dedisti mihi, seduxit me, et manducavi, sed: Ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducavi (Gen. III). Illa vero: Serpens, inquit, seduxit me. Ita Salomon, vir tantae sapientiae, nunquidnam credendum est, quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? Sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas quibus deperierat atque deflebat mortiferas delicias contristaret. Ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducavit, eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab (0233A)ejus alienaretur animo, et omnino illis interest discordia, Non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico inimicus fiat: quod eum facere non debuisse divinae sententiae justus exitus indicavit. Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est, sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, qua idem quod suadebatur cum falsum esset, verum putatum est, id est, quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerat, quod sciret eos, si tetigissent, velut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui (0233B)eos homines fecerat. In praevaricatione mulier seducta fuit, sed non ideo desperet mulier, quia per baptismum, quod est filiorum Dei veneratio, et ipsa salvabitur, non Eva, sed credens mulier: quia Eva ad exemplum adducta est creationis, nec de ipsius salute proprie tractabatur. Si permanserint in fide. Sicut superius de plurali numero mulierum ad singularem transivit, dicens: Mulier in silentio discat, ita et hic redit ad pluralem.

CAPUT III. Humanus sermo: Si quis episcopatum desiderat. Prius laicos instituit, de quibus optimi quique in sacerdotium eliguntur, et sic dicit quales debeant ordinari. Bonum opus desiderat. Ad boni operis desiderium provocatur, non honoris. Oportet enim (0233C)hujusmodi irreprehensibilem esse, unius uxoris virum. Primum itaque sine crimine sit, quod puto alio verbo ad Timotheum irreprehensibilem ordinatum, non quo eo tantum quo ordinandus est sine ullo sit crimine, et praeteritas maculas nova conversatione deleverit, sed ex eo tempore quo in Christo renatus nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo enim potest praeesse Ecclesiae, auferre malum de medio ejus, qui in delictum simile corruerit? Aut qua libertate corripere peccantem, cum tacitus sibi ipse respondeat eadem se admisisse quae corripit? Quod autem ait ante gradum: Unius uxoris virum, sic intelligere debemus, ut non omnem monogamum digamo putemus esse meliorem, sed quo is possit ad monogamiam et continentiam (0233D)coarctari, qui sui exemplo praefuerat in docendo. Esto quippe aliquem adolescentulum conjugem perdidisse, et carnis necessitate superatum, accepisse uxorem secundam, quam et ipse statim amiserit, et deinceps vixerit continenter; alium vero usque ad senectutem habuisse matrimonium, et uxoris usum, ut plerique aestimant, felicem, nunquam a carnis opere cessasse: quis nobis videtur de duobus melior esse, pudicior ac continentior? Utique qui infelix etiam in secundo matrimonio fuit, et postea pudice et sancte conversatus est, et non is qui ab uxoris amplexu nec senili est separatus aetate. Ornatum. Id est, his omnibus spiritualibus ornamentis. Hospitalem. Laicus enim unum, aut duos, aut tres, (0234A)aut paucos recipiens, implevit hospitalitatis officium: episcopus nisi omnes receperit, inhumanus est. Docibilem. Id est, sapientem. Non vinolentum. Ut fiducialiter possit corripere ebriosos. Non percussorem. Ne sit petulans ad caedendum. Sed modestum. Qui omnia facit cum mensura. Non neophytum. Id est, nuper instructum. Ne in superbiam elatus. Id est, ne nuper renatus cito possit per ignorantiam extolli, et putet se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, et condemnationem superbiae mereatur sicut diabolus, qui per jactantiam judicatus atque dejectus est. Ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Ut non vituperetur ministerium nostrum. Ab his qui foris sunt. Judaeis infidelibus, et Graecis, et paganis. (0234B)Omnes enim naturaliter norunt culpare vitia, et laudare virtutes. Diaconos similiter pudicos. Hoc est, oportet similiter eos irreprehensibiles esse, ut episcopi eligantur. Sed quaeritur cur de presbyteris nullam fecerit mentionem. Sed etiam ipsos in episcoporum nomine comprehendit. Non bilingues. Quia susurro et bilinguis multos conturbat pacem habentes. Non turpe lucrum sectantes. Turpe lucrum est, de coelestibus mysteriis terrena sectari. Habentes mysterium fidei in conscientia pura. Id est, ut non propter lucrum Christum praedicent, et pro Christo laborent, ut non quaestum esse existiment pietatem. Mulieres similiter pudicas. Similiter eas ut diaconos eligi jubet. Unde intelligitur quod de his dicat, quas adhuc hodie in Oriente diaconissas appellant. Diaconi (0234C)sint unius uxoris viri. Non ut haberent dicit, sed ne duas habuerint. Qui enim bene ministraverit. Ostendit non ministerium tantum, sed qualitatem ministerii praemium promereri. Et multam fiduciam in fide. Et apud Deum petendi, et apud homines docendi, et etiam arguendi. Columna et firmamentum veritatis. Id est, in qua nunc sola veritas stat firmata, quae ante in lege erat posita. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum. Cum te oporteat Ecclesiam Christi docere, non est tibi ambiguum quid doceas, dum manifeste apparet, quod magnum est sacramentum. Dicitur hoc sacramentum, quod primitus occultabatur. Quod manifestatum est in carne. Quod nunc in carne Christi declaratum est, magis videlicet primo et pastoribus. Justificatum est in (0234D)spiritu. Justum esse in spiritu demonstratum est, in forma scilicet columbae, sive quod prophetatum est per Spiritum sanctum. Apparuit angelis. Quando dicebant: Gloria in excelsis Deo; et quando illi in eremo ministrabant, in dieque ascensionis. Assumptum est in gloria. Ut apostolis videntibus ascendit in coelum.

CAPUT IV. Spiritus autem. Sanctus. Manifeste dicit. Per ipsum scilicet Paulum prophetalem inducit affectum, quomodo antiqui dicebant: Haec dicit Spiritus sanctus. Quia in novissimis temporibus. Postquam de sacramento intimavit, nunc indicat quod illud sacramentum haereticorum nubibus obscuratur. In hypocrisi. (0235A)Id est, aliud in corde, aliud in labiis proferentes, vel retinentes. Cauteriatam. Vitiatam, vel maculatam. Prohibentium nubere. Id est, cum ipsi nubant, ut: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II). Illi autem hoc non amore castitatis et abstinentiae faciebant, sed ut sanctiores caeteris viderentur. Per verbum Dei. Id est, quo sanctificatur cibus ac benedicitur. Haec proponens fratribus. Libram justitiae in omnibus tenens, et omnia rationabiliter et moderate dispensans. Verbis fidei. Verba proprie fidei sunt traditio symboli: bona vero doctrina, qua vita instituitur Christiana. Inanes fabulas. Arte compositum mendacium. Pietas autem ad omnia. Et ad praesens tempus, et in futurum. Nam et ipsa vidua et in praesenti est pasta, et merces ejus manet in (0235B)aevo. Unde Salomon ait: Longitudo dierum in dextera ejus (Prov. III). Fidelis sermo. Quem de pietate praedixit, fidelis, id est, verax apud omnium bonorum conscientiam, et cui nemo bonus resistat. Qui est salus omnium. Omnium in praesenti. Fidelium. Etiam in futuro. Haec, praecipe, et doce. Praecipe, ut fiant; doce, quo modo fiant, vel quali praemio remuneranda sunt. Dum venio attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Primo lege, deinde exhortare ut fiant, postremo doce quomodo intelligantur obscura, ut possint fieri quae leguntur. Noli negligere gratiam. Ille negligit gratiam, qui acceptum talentum non exercet. Per prophetiam. Id est, benedictionem. Cum impositione manuum. Mearum. Presbyterii. Episcopi. Haec meditare. Omnis enim perfectus ex (0235C)meditatione descendit. In his esto. Non enim omnis in his est qui meditatur. Ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Hoc est, ut exemplo tuo omnes ad meliora proficiant. Attende tibi et doctrinae. Primo tibi, deinde doctrinae, ut ubique sollicitus et te actu salves, et illos doctrina pariter et exemplo.

Seniorem ne increpaveris. Ne indigne ferens se a juniore correptum, exasperetur, et non proficiat. Sed obsecra. Ut suo quasi pater ex senio [exemplo] instituat juniores. Juvenes ut fratres. Fratres ut coaevi, liberi vel commonentur similiter ut sorores. Viduas honora. Id est, necessaria eis praebendo, solatia conferendo. Quae vere viduae sunt. Id est, sine viro nuptiisque. Si qua autem vidua filios, aut nepotes (0235D)habet. Tandiu regat domum, quandiu edocet filios parvulos, aut nepotes, ut quod a parentibus pietatis acceperit, filiis reddat: ita tamen, ut non hac excusatione avaritiae studeat, sed sufficientiam tantum sibi servet et liberis, ne in eis ipsa occasionem det saeculo serviendi.

Desolata. A conjugio maritali. Et instet orationi. Qualis fuit Anna filia Phanuel, tales praecepit honorari, quae in templo die et nocte orationi vacabat. Vivens mortua. Secundum animam; ergo si quae in deliciis est mortua, quanto magis quae in peccatis versatur? Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet. Si quis viduas abjicit, aut pupillos, vel maxime parentes et pauperes, deterior (0236A)est infideli, quia etiam illi naturaliter habent circa proximos pietatem; sive si qua vidua filios orphanos negligat, hujus sententiae crimen incurrit. Simul notandum est quosdam fideles esse in nomine, qui infidelibus conversatione pejores sunt. Vidua eligatur. In ministerium diaconatus, vel ut sustentetur opibus Ecclesiae. Non minus annorum sexaginta. Nam juniores viduae possunt ad suum opus laborare, ut non aggravent Ecclesiam. Unius viri uxor. Unde intelligitur, quod illa quae cum plurimis viris fuit, vidua non sit. Tribulationem patientes. In carcere vel aegritudine positis. Si omne opus bonum subsecuta est. Breviter universa conclusit. Juniores autem viduas. Id est, minoris aetatis quam sexaginta annorum. Tales ergo devita aliis in ministerio diaconatus (0236B)praeponere, ne malum pro bono detur exemplum. In Christo nubere. Id est, in societate Christi, et statu viduitatis nubere volunt.

Quia primam fidem. Id est, fides qua se viduas promiserant permansuras. Haec autem regula non solum in viduis, sed etiam in virginibus continentibusque servatur.

Otiose discurrunt. Divino minime timore detentae, nec mariti potestati subjectae, nullaque cura domesticae occupationis astrictae. Curiosae. Id est, de rebus sibi non pertinentibus loquentes. Volo ergo juniores. Id est, non voventes. Nullam occasionem dare. Hoc est, ne per illarum incontinentiam religio blasphemetur. Adversario. Id est, diabolo, vel cuilibet perverso homini. Jam enim quaedam conversae sunt. (0236C)Reddit causam quare eas nubere velle praedixerat. Ut his quae vere viduae sunt sufficiat. Id est, quae omni auxilio desolatae sunt. Duplici honore. Magno honore, vel propter gradum officii et doctrinae. Bovi trituranti. Id est, doctori praedicanti: Ut et caeteri timorem habeant. Videntes te nemini pepercisse.

Sine praejudicio. Ut Salomon ait: Cum consilio omnia fac. In declinatione. Ut: Neque ad dextram, neque ad sinistram declines. Neque communicaveris peccatis alienis. Si enim cito ante tempus manus cuidam imposueris, peccatis ejus communicabis. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt. Statim in ipsa examinatione apparent.

Praecedentia. Antequam quis gradum ecclesiasticum accipiat. Ad judicium. Manifesta sunt ad judicium, (0236D)hoc est, sive dum dejecti excommunicantur, sive dum plagis praesentibus praedamnantur. Quosdam autem et subsequuntur. Post ordinationem sciuntur aliorum peccata, quae celaverunt ante ordinationem, ideo praedixit: Sine praejudicio nihil faciens. Et manus cito nemini imposueris, donec scias si lateant peccata, an non. Subsequuntur. Hoc est, sive subsequitur in futurum judicium, sive hic diu latere non possunt. Non ergo debent facile ordinari. Similiter et facta bona manifesta sunt. Non enim potest abscondi civitas supra montem posita (Matth. V), sed etiam quae ad tempus latent, non possunt diutius occultari.

CAPUT VI. (0237A) Quicunque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Id est, ne videantur per religionem in deterius profecisse. Qui autem fideles habent dominos. Hoc est, ne sibi aequalitatem vindicent, eosque contemnant, quorum fratres sunt per fidem. Beneficii. Fidei et baptismatis.

Exhortare. Praemium ostendendo. Et superbus nihil sciens. Super alios se extollens, cum non sit desursum veniens quem praedicat sapientia. Sed languescens. Quia nec solidae veritatis scientia convalescit, sed diversis occasionibus languet, et pugnas verborum observat. Suspiciones malae. Sive haeresim de altero suspicantur, sive audientes putant deficere (0237B)veritatem. Existimantes quaestum esse pietatem. Quia putant quaestus sui causa novum venisse testamentum. Est autem quaestus magnus. Multum acquirit, qui habet pietatem cum sufficientia, non luxuriae, sed naturae: quia quae tantum naturae sufficiunt, pietas exigit.

Nihil enim intulimus in hunc mundum. Nudi nati sumus, nudi etiam morituri (Job. I): quidquid enim hic invenitur, hic relinquitur. Non est nostrum, quod non semper nostrum est. Ergo illas divitias acquiramus, quas nobiscum ad coelestem patriam ferre possimus.

Et desideria multa. Divitiarum enim desideria nunquam satiantur. Quae mergunt in interitum. Dum ambitione honorum tumentes, in coelos usque elevati (0237C)usque ad inferos demerguntur. Sive desiderantes alienas opes, ut Achab, usque ad homicidium perveniunt. Radix enim omnium malorum cupiditas. Merito initium omnis peccati superbiam diffinivit Scriptura, dicens: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X). Cui testimonio non inconvenienter aptatur etiam illud, quod ait Apostolus: Radix omnium malorum avaritia est, si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque aliquid appetit amplius quam oportet propter excellentiam suam et propter quemdam propriae rei amorem, cui sapienter nomen Latina lingua indidit, cum appellavit privatum. Specialis (0238A)vero avaritia quae usitatius appellatur amor pecuniae, cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi, dicendo: Radix omnium malorum est avaritia. Hac etenim diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Radix excisa semper densos reparat ramos; evellenda est ergo radix, ne rami superflue excidantur: quia in transgressione Adae multa erant vitia, ut est: Si de hoc ligno gustaveritis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III). Denique cum dixerit aperientur, hic ostenditur cupiditas; et quando dixerit gustaveritis, hic gula videtur; et quando dixerit eritis sicut dii, ibi superbia revelatur. Et inseruerunt se doloribus multis. Quanto amplius habuerint, tanto plures sollicitudinum (0238B)sustinent cruciatus.

Sectare autem. Id est, in his esto dives. Justitiam. In judiciis. Certamen fidei. Id est, ut fidem defendas.

Apprehende vitam aeternam. Ut illi cupiunt temporalem tenere. Coram multis testibus. Coram sacerdotibus, vel ministris virtutibus coelestibus. Praecipio tibi. Praecipit autem auctoritate magistri. Sine macula. Maculat enim quodammodo, et reprehendi facit mandata, qui peccat.

Qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. Dicens ad Pilatum: Ego ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati, scilicet pro ea etiam moriendo. Qui solus habet immortalitatem. Id est, non accipit. Quem vidit hominum nemo. Nemo vidit sicuti est, sed unusquisque pro merito. Nam et solem (0238C)tanto amplius vident singuli, quanto purior fuerit acies oculorum. Non superbe sapere. Raro enim invenies divitem, nisi superbum. Ad fruendum. Id est, non ad occultandum, vel ad negotiandum. Neque sperare in incerto divitiarum. De quibus incertus es utrum illae tibi, an tu illis celerius subtraharis. Veram vitam. Id est, futuram, affirmat praesentem vitam non esse veram. Depositum custodi. Id est, commendatum a nobis serva mandatum, sive fidei depositum custodi. Fallacis scientiae. Dialecticae. Gratia tecum. Permaneat in aeternum.

XI. IN EPISTOLAM II AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM. (0237D) Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei secundum promissionem vitae. Quam promittit Christus condignum exhibentibus promissione servitium. Cui servio a proavis meis. Id est, a patriarchis. Nam et ego Ecclesiam Christi non malevolentia, sed legis aemulatione vastabam. In conscientia pura. Nullum habens criminale peccatum.

Quod sine intermissione habeam tui memoriam. Eo quod meruisti, ut te cogitem semper. Memor lacrymarum (0238D)tuarum. Quas me abeunte a te fudisti. Unde et me ad tristitiam provocasti, quam tua opto praesentia relevari. Ut gaudio implear. Propter tuam iterum praesentiam. Ut resuscites gratiam Dei. Hoc est, ut de die in diem studium praedicandi renoves. Per impositionem manuum. Id est, juxta ordinationem tuam in episcopatum. Spiritum timoris. Ut timeamus persecutores, qui nos prohibent praedicare. Sed virtutis. Id est, fiduciae praedicandi. Et dilectionis. Ut sive pro Deo, sive pro alterutro libenter etiam (0239A)moriamur. Et sobrietas. Ut omnia sobria mente faciamus. Noli ergo erubescere. Non te pudeat praedicare, et testificari Christum crucifixum meque vinctum pro eo.

Sed collabora. Mecum simul. Secundum virtutem Dei. Quae nos confortat virtutibus per nos factis. Ante tempora saecularia. Ut: Elegit nos Deus ante mundi constitutionem.

Qui destruxit quidem mortem. Peccatum et diabolum. Illuminavit autem vitam. Ostendit quomodo vita et incorruptio quaereretur. Sed non confundor. In tentationibus et in catenis. At nos e contrario solis opprobriis confundimur. Scio enim. Christum cui credidi, id est, scio eum fidelem et potentem. Depositum meum. Animam vel praemium. Exemplum (0239B)habe. Regulam custodi. Sanorum verborum. Quae parant sanitatem. Bonum depositum. Doctrinam, vel mandatum, seu gradum. Scis hoc, quod averterunt se a me. Idcirco te commoneo, quia quos me non putabam deserere, dereliquerunt. Omnes. Pro parte. Ex Asia. Minore. Onesiphori domui. Non sibi soli, sed omni domui ejus.

CAPUT II. Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu. Et quae audisti a me per multos testes. Sive praesentibus multis tibi dedi mandata, qualiter docere debeas; sive quae dixi, multis prophetarum testimoniis et exemplis confirmavi. Haec commenda fidelibus hominibus. Qui fideliter possunt Dei gratiam dispensare, hoc est, solius Dei causa praedicare. (0239C)Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Comparatione militantium utitur, et ostendit multo magis nos a negotiis saecularibus liberos esse debere, ut Christo placeamus, cum etiam saeculi milites a reliquis actibus vacent, ut possint regi suo placere perfecte. Cui se probavit. Se obtulit. Nemo enim, inquit, duobus dominis servire potest. Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit. Alia comparatione idipsum dicit: multi enim certant, sed ille solus qui tota virtute vicerit coronatus erit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Ne quis diceret: Unde ergo victurus sum, si me totum occupavero in doctrina? ostendit eum primitias frugum a populo debere percipere, mercedem quam a Domino messis (0239D)percipiet in futuro.

Intellige quae dico. Quia parabolam dixit. Memor esto Christum Jesum resurrexisse. Hoc est contra illos qui carnis resurrectionem negabant, et adversus illos qui negant Christum in carne venisse, quos Jesus antichristos appellat; vel sicut ille post mortem resurrexit, ita et tu habebis solatium post tribulationem.

Secundum evangelium meum. Secundum quod me praedicare non nescis. Sed sermo Domini non est alligatus. Quia praesentes doceo fiducialiter, et litteris absentes confirmare non cesso. Propter electos. Id est, ut sim exemplum electis. Ut et ipsi salutem consequantur. Id est, sustinentes meo exemplo (0240A)tentationes. Ille fidelis permanet. Nam omnia quae promisit, implebit, quia veritas contra se non faciet, ne se negare videatur. Commone. Id est, impera.

Testificans. Id est, fortiter docens. Coram Deo. In voluntate Dei. Non per contentionem. Ne tibi nullus credat contendenti. Probabilem exhibere Deo. Hoc est, ita vive, ne dicta factis deficientibus erubescas. Stulta autem et inaniloquia devita. Hoc est, irreligiosas haereticorum fabulas, qui negant resurrectionem. Proficient. Crescent.

Et sermo eorum sicut cancer serpit. Cancer esse dicitur vulnus, quod in mamillis nascitur feminarum, quibus nisi cito subventum fuerit, cum virus ad cor serpserit, nullum ultra remedium est. Ita haereticorum (0240B)sunt colloquia vitanda, ne per aures irremediabiliter vulnerent mentes.

Jam factam esse resurrectionem. Id est, eo quod succedunt filii post parentes. Aut illi tantum resurrexerunt, de quibus in Evangelio: Et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. Aut factam esse resurrectionem. Id est, animas in alia corpora transire putantes, secundum Platonicum errorem. Sed firmum fundamentum Dei stat. Quia ii in quorum corde fides Christi fundata, non sunt seducti, vel moti. Novit Dominus qui sunt ejus. Hoc testimonium in Numeris scriptum est. Qui sunt ejus. Id est, qui praedestinati sunt ad vitam aeternam, sicut Moysi tempore ii qui a Dathan et Abiron subversi non sunt, non simul cum impiis perierunt, Deo illos (0240C)optime cognoscente. Et discedat ab iniquitate. Ut non simul pereat cum iniquis. Qui nominant nomen Dei. Dum illud sanctum et justum sit. In magna autem domo. Magnam domum non Ecclesiam dicit, ut quidam putat, quae non habet maculam, neque rugam, sed mundum in quo zizania sunt mista tritico. Nam resurrectionem negantes certum est in Ecclesia esse non posse. Vasa aurea. Sensum mundum habentes, vel apostoli. Argentea vasa. Loquelas habentes doctrinae. Alia quidem in honorem. Vitae aeternae. In contumeliam. Poenae. Si quis emundaverit se ab istis. Id est, si quis a doctoribus se haereticis emundaverit, et crediderit resurrectionem futuram, et judicium Dei, per hoc omne opus bonum implere contendet. Juvenilia desideria fuge. Id est, (0240D)fornicationem. Pacem cum his qui invocant Dominum. Ad illos enim pax jungenda est, qui jungunt se Domino. De corde puro. Id est, non tantum labiis.

Servum autem Domini. Servum Christi, qui non clamabit, neque contendet. Sed modestum esse ad omnes. Non solum ad amicos. Docibilem. Qui bene alios doceat. Cum modestia. Id est, non cum furore.

CAPUT III. Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Non sit tibi hoc mirum, quod quotidie pejora perveniunt. Seipsos amantes. Non Dei gloriam, sed suam quaerentes. Parentibus. (0241A)Id est, et corporalibus, et spiritualibus non obedientes. Sine affectu. Misericordiae. Incontinentes. Per luxuriam. Speciem pietatis. Id est, in habitu, seu doctrina. Abnegantes. Operibus. Qui penetrant domus. Ad praedicandum vel seducendum. Et captivas ducunt mulierculas, oneratas peccatis. Id est, impunitatem illis et veniam promittentes, sive infirmas animas quae feminis comparantur, haeretica perversitate corrumpunt. Semper discentes. Nova semper discere cupientes.

Quemadmodum enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi. Hi sunt magi, qui fecerunt signa in Aegypto contra signa Moysi. Et haec nomina inveniuntur non in libris legis, sed Paulus protulit, sive (0241B)per Spiritum, sive per peritiam aliarum Scripturarum.

Circa fidem. Quia non intrant in fidem, sed foris sunt. Non proficient. Ad nocendum aliis. Sicut et aliorum. Id est, magorum fuit, cum confessi sunt digito Dei se fuisse superatos.

Tu autem assecutus es meam doctrinam. Id est, idcirco tibi non timeo, quia scio te doctrinam et vitam meam cognovisse optime. Et ex omnibus liberavit Dominus. Ita et de omnibus te eripiet. Et in errorem mittentes. Ut est: Non solum non intratis in regnum coelorum, sed intrantes prohibetis (Matth. XXIII). Et credita tibi. A Deo per nos. Sciens a quo didicisti. Sive a vero apostolo, sive per legem a Deo. Per fidem quae est in Christo Jesu. Sine fide enim Christi litterae legis non jam sufficiunt ad salutem. Omnis (0241C)Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Docere convenit de his quae agi debent. Arguere vero peccatores, corrigere vero poenitentes, erudire, adducere hominem ad justitiam.

CAPUT IV. Testificor coram Deo et Jesu Christo. Contestatur illum per universa quae credit religio Christiana, ut verbum Dei instanter annuntiet. Qui judicaturus est vivos et mortuos. Quia vivos inveniet, et mortuos suscitabit.

Insta. Commode. Opportune. Opportunum est libenter audientibus; importunum vero invitis et nolentibus praedicare.(0242A) Argue. Peccatores. Obsecra. Seniores. Increpa. Superbos et resistentes. Sed haec omnia cum patientia, et secundum doctrinam perfice legis.

Magistros. Haereticos. Pruriens. Placentes auribus scilicet auditorum. Aliter: Prurientes auribus, hoc est, ipsi auditores auribus considerantes. Pruritus est enim incendium carnis, sine effusione sanguinis vel seminis, sic verbum haereticorum sollicitat aures audientium sine veritate praedicationis.

Ad fabulas autem convertentur. Ad fabulosas assertiones.

Ministerium tuum imple. Scilicet episcopatus, non enim semper ero in corpore ut valeam commonere. Certamen bonum certavi. Modo jam confidenter hoc (0242B)dicit in extremo vitae limite constitutus, comparatione utitur sane in agone certantium. Certavi. Contra octo vitia, daemones, haereticos, persecutores. Cursum consummavi. In mandatis divinis. Fidem servavi. Suscepti officii fidem in finem usque servavi. Reposita est mihi corona justitiae. Id est, hucusque labores passus sum, nunc autem mercedem exspecto. Justus Judex. Qui non personas, sed merita respiciet. Festina ad me. Ab Epheso ad Romam. Demas me dereliquit, diligens hoc saeculum. Necesse enim erat, ut diligens saeculum relinqueret saeculum relinquentem: omne enim animal ad simile sibi jungitur. Titus in Dalmatiam. Isti autem missi sunt et deseruerunt. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens affer tecum. Penula est enim lacerna in (0242C)modum cucullae. Item lacerna stola, aut genus cucullae subtilis. Penula Latinum est, id est, lacerna clarata. Reddat illi Dominus secundum opera ejus. In hoc prophetat, non optat, secundum Hieronymum, ut in tractatu Ecclesiastici ipse ait. Verbis meis. Quanto magis tuis?

In prima defensione. Quando defendi in Roma evangelicam fidem, secundo anno Neronis. De ore leonis. Neronis. Ab omni opere malo. Ab insidiantium malignitate. Erastus. Pauli discipulus. Claudia. Quaedam mulier. Cum spiritu tuo. Quia carne mortuus spiritualiter vivis.

XII. IN EPISTOLAM AD TITUM. CAPUT PRIMUM. (0241D) Hanc Epistolam scribit de Nicopoli, quae in Actiaco littore sita est, ad Titum discipulum suum, quem Cretae reliquerat, ad ecclesias instruendas.

Paulus servus Dei. Id est, non peccati, aut veteris legis. Apostolus autem Christi. Quia ab ipso missus fuit praedicare. Secundum fidem electorum (0242D)Dei. Id est, secundum eamdem fidem, qua credentes electi sunt, cum cognoscerent veritatem. Et agnitionem veritatis. Quam praedico, ut agnoscant veritatem Novi Testamenti, relicta littera. Quae secundum pietatem est. Non severitatem veteris legis. Aliter: Haec est plane veritas, quae non habet pietatem; verbi gratia, si quia grammaticam noverit artem et dialecticam, ut inter falsa et vera dijudicet, absque pietate notitia veritatis delectat (0243A)ad praesens, sed aeternitatem non habet praemiorum.

Ante tempora saecularia. Ante mundi omnia tempora, apud se proposuit per Filium salvare credentes. Tempora autem saecularia dicit. Hoc est, quae multis saeculis cyclisve ab initio mundi revolvuntur: sunt etenim tempora quae non sunt saecularia, ut unius horae, vel diei tempus, quae non saeculis sed momentis constant. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione. Attende textum et ordinem lectionis: quoniam vita aeterna, quam non mendax Deus ante saecula aeterna promisit, non alia sit absque verbo Dei: Manifestavit enim, inquit, temporibus suis verbum suum, quod in principio (0243B)erat apud Deum Patrem. Secundum imperium Salvatoris nostri Dei. Cum Paulum et Barnabam segregari praecepit, ut Gentes docerent. Hujus rei gratia reliqui te Cretae. Postquam credentium dura corda mollierat, tam in signis quam sermone, et fundamentum fidei jecerat, id est, Christum, reliquit Titum Cretae discipulum, ut rudimenta nascentis ecclesiae confirmaret, ipse pergens ad alias nationes. Quod autem ait: Ut ea quae desunt corrigas, ostendit necdum eos ad plenam venisse scientiam veritatis, et licet ab Apostolo correcti fuerint, tamen adhuc indigere correctione. Corrigas. In Graeco autem supercorrigas [Ἐπιδιορθώση]. Unius uxoris vir. Id est, quo possit ad monogamiam et continentiam alios cohortari, qui sui exemplum praeferat in docendo. Filios (0243C)habens fideles. In domo propria prius doctrina sua noscatur. Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem. Ipsum dicit episcopum, quem prius presbyterum nominavit, antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et dicerent in populis: Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego autem Cephae, communi presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat suos putabat esse, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus, superponeretur caeteris, ad quem omnis cura ecclesiae pertineret, et schismatum semina tollerentur. In Actibus apostolorum scriptum est, quod cum venisset apostolus Paulus Miletum, miserat Ephesum, et vocaverat presbyteros ejusdem ecclesiae, (0243D)quibus postea inter caeteros sic locutus est: Attendite vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum. Et hic diligentius observato, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea episcopos dixerit. Haec propterea, ut ostenderemus apud veteres eosdem fuisse presbyteros quos episcopos. Paulatim vero, ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem sollicitudinem esse delatam. Non iracundum. Iracundus est, non qui aliquando irascitur, sed qui semper ad levem responsionis auram quasi a vento folium movetur. Non percussorem. Id est, ne aliorum conscientiam mala conversatione percutiat. Non turpis lucri (0244A)cupidum. Turpis lucri appetitio est plus quam necesse est de praesentibus cogitare.

Sed hospitalem. Hucusque quid non debeat habere episcopus sive presbyter, nunc quid habere debeat explicatur. Benignum. Ante episcopatum. Justum. In judiciis. Amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem. Non fabulas saeculares. Et seductores. In Graeco, mentium deceptores [ [φρεναπάται]. Maxime qui de circumcisione sunt. Id est, qui humanas potius traditiones quam divina mandata loquuntur. Qui universas domus subvertunt. De ciborum differentia, et de circumcisione, et sabbato tractantes, et hoc non zelo Dei faciunt, sed turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis proprius illorum propheta. Quoniam ad exitum sermonis, et ad continentiam (0244B)loci pertinet hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius illorum propheta, videtur ad eos referre de quibus superius est locutus: Maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia, ut sequatur: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta. Quia vero in nullo prophetarum qui apud Judaeam vaticinati sunt, hic hexameter versiculus reperitur, videtur mihi dupliciter legendum, ut hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, id est, Cretensium. Sed quia multa in medio sunt, et hoc absurdum videtur, et forte nemo recipiat, propterea cum superioribus quae magis vicina sunt aliter aptandum est, ut legamus: Sunt autem multi et non subditi, vaniloqui et seductores, (0244C)maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta. At id quod ait: Proprius eorum propheta, non ad Judaeos specialiter, qui maxime de circumcisione sunt, sed ad multos referatur, qui non subditi sunt, et vaniloqui, et mentium deceptores, qui utique quia in Creta erant, Cretenses fuisse credendi sunt. Cretenses semper mendaces. Hoc Epimenides sive Callimachus Cyrenensis, de Laudibus Jovis contra Cretenses dixit, qui dicebant apud eos sepultum quem raptum putabant in coelum. Hunc totum versiculum Epimenides de oraculis scriptitans dixit; et proprium vitium gentis, quod est mendacium, arguit. Et ideo hoc versiculo (0244D)Paulus abutitur scribens ad Titum ut falsos Cretensium doctores proprio in suo doctore conterat; quem ideo prophetam dicit, sive ad id alludens, quod tales Christiani tales mereantur habere prophetas, quo modo et prohetae erant Baal; sive vero quia de oraculis scripserat atque responsis, quae futura multo ante praedicebant. Denique ipse liber Oraculorum titulo praenotatur. Malae bestiae, ventres pigri. In Cretensibus arguitur falsitas et ferocitas, ac ingluvies et pigritudo. Testimonium hoc verum est. Quod dixit de illis proprius eorum propheta. Non intendentes Judaicis fabulis. Si quis post adventum Christi circumciditur, Judaicis servit fabulis. Et mandatis hominum. Traditionibus hominum. Adversantium (0245A)se a veritate. Novi scilicet Testamenti. Omnia munda mundis. Quia adhuc secundum legem immunda vocabant. Omnia munda. His videlicet qui in Christo credunt, et sciunt omnem creaturam bonam esse, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Propterea etiam quae sunt munda per naturam, eis immunda fiunt, non quo vel mundum aliquid vel immundum sit, sed pro qualitate vescentium, et mundum mundis, et immundum contaminatis fiat, alioqui infideles quosque et pollutos, etiam panis benedictionis et calix Dominicus non juvat, quia qui comederit indigne de pane illo, et de calice biberit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). (0245B)Communia autem et illicita in lege prohibebantur; adventu Christi purgata sunt omnia: quae ille mundavit, nos communicare nunc possumus: in nobis utique est vel munda comedere, vel immunda. Si enim mundi sumus, munda nobis est creatura: si autem immundi et infideles, fiunt nobis universa communia, sive per inhabitantem in cordibus nostris haeresim, sive per conscientiam delictorum. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. Aestimant quidem in eo Deum tantum negari, si in persecutione quis a gentibus comprehensus renuerit Christum. Ecce Apostolus omnibus quae perversa sunt factis Deum asserit denegari. Christus sapientia est, justitia est, veritas est, sanctitas est, (0245C)fortitudo est: negatur per insipientiam sapientia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo. Et quotiescunque vincimur vitiis atque peccatis, toties Dominum negamus; ut e contrario quoties bene agimus, Dominum confitemur. Nec arbitrandum est in die judicii illos tantum a Dei filio denegandos, qui martyrio Christum negaverunt; sed per omnia opera, sermones, cogitationes Christum vel negatus negat, vel confessus confitetur. Est et quaedam laudanda negatio, de qua et ipse Paulus apostolus ait: Apparuit enim gratia Dei et Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in praesenti saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum (0245D)gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Quam negationem qui negaverit, et sequi Salvatorem voluerit loquentem: Quicunque voluerit venire ad me, abneget semetipsum, et sic exutus veterem hominem cum operibus ejus, et indutus novum sequatur Dominum suum. Quomodo autem quis se abneget contemplandum est. Pudicus fornicatorem, quod prius fuerat negat, sapiens imprudentem, justus injustum, fortis infirmum. Et ut in commune de omnibus loquar, toties nos negamus, quoties, vitia priora calcantes, desinimus esse quod ante fuimus.

CAPUT II. Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. (0246A)Aliud est enim sanam doctrinam loqui, aliud ea quae sanae doctrinae conveniunt docere: quia in altero simplex tantum est institutio; in altero cum eo quod doceas vitae quoque correptio: Qui enim solverit unum de mandatis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). Salvatore praecipiente discipulis, non solum in meditatione Scripturarum eos laborare debere, ut quae scripta sunt replicent, et condant in memoria thesauros, sed prius faciant quae praecepta sunt. Quicunque ergo fecerit et docuerit, ille magnus vocabitur in regno coelorum. Nisi enim supergressa fuerit justitia nostra Scribarum ac Pharisaeorum justitiam, non possumus ingredi in regnum coelorum. Qui supra Moysi cathedram sedentes, dicunt et non faciunt, et (0246B)alligant onera importabilia quae cervicibus hominum imponunt, et ipsi minimo digito nolunt ea contingere. Hoc igitur nunc Apostolus discipulum suum docet, ut ea loquatur quae sanae doctrinae conveniunt, quia tunc doctrinae fit sanitas, cum doctoris doctrina pariter et vita consentiunt.

Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Generaliter Tito ante praecipiens quid loqui deberet ad cunctos, in eo quod ait: Tu vero loquere ea quae decent sanam doctrinam, nunc per singulas species quid unamquamque aetatem deceat, exprimit. Primum senibus viris convenientia, secundo, anus quid deceat, tertio quae adolescentibus apta sunt, tam maribus videlicet quam feminis mandata subjicit, extremo de servis. Senes ut sobrii (0246C)sint. Id est, non luxuriosi. Pudici. Non libidinosi. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes ut prudentiam doceant. Hoc est, ita sint ut viri senes, in omnibus sobriae, et honestae, pudicae, sanae in fide, et charitate, et patientia, et pro sexu suo habeant hoc proprium: Ut sint in habitu sancto. Id est, non in tortis crinibus. Non criminatrices. Blasphematrices, vel accusatrices: hoc utique quia ipsae adolescentiam jam transgressae sunt, de adolescentularum aetatibus non disputent, et dicant: Illa sic ornatur, illa sic comitur, sic illa procedit; amat illum, amatur ab illo. Cum etiam si haec vera sint, non tam apud caeteros debeat accusare quam ipsam secrete Christi charitate corripere, et magis docere ne faciat, (0246D)quam in publico accusare quod fecerit. Non vino multo servientes. Signanter et expresse ait: Non vino multo servientes. Servitus enim quaedam est, et extrema conditio, vino sensus hominis occupari, et non suum esse, sed vini. Bene docentes filias suas ut prudentiam doceant. Quia docuit quales primo anus esse deberent, et post quae cum senibus viris habent communia, etiam propria eorum exposuit, ut honestae, et habitu sancto, et omni decore sint plenae, nec accusatrices, nec aliis detrahentes, nec vino sensibus occupatis, nunc consequenter doctrinae eis frena permittit, ut cum tales fuerint, docendi habeant libertatem, ut scilicet doceant ea quae bona sunt. Licet enim alio loco dixerit: Docere (0247A)mulieribus in congregatione non permitto, sic intelligendum est, ut in viros illis sit doctrina sublata. Caeterum adolescentulas doceant quasi filias suas, primum castitatem, quia adversum hanc magis in aetate florente pugnat inimicus, et virtus ejus omnis contra feminas in umbilico ventris est, deinde ut ament viros suos, diligant filios. Quae doctrina est amare viros, cum hoc non in eloquio docentis, sed in corde amantis sit constitutum? Vult eas amare viros suos caste; vult inter virum et mulierem esse pudicam dilectionem, ut cum pudore et verecundia, et quasi necessitate sexus reddat potius debitum viro quam ipsa exigit ab eo. Et filios suos ament. Id est, ut eosdem in Dei erudiant disciplina.

Ut non blasphemetur nomen Domini vel verbum. (0247B)Verbum Domini blasphematur, vel cum contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur; vel Christi infamatur evangelium, dum contra legem fidemque naturae, ea quae Christiana est, ex Dei lege subjecta, viro imperare desiderat, cum etiam gentiles feminae viris suis serviant communi lege naturae. Juvenes similiter exhortare, ut sobrii sint. Sicut in eo quod supra praeceperat, dicens: Anus similiter in habitu sancto, similitudinem anuum dixeramus ad senes necesse referendam, ita nunc in eo quod intulit, Juvenes similiter hortatur, ut pudici sint, similitudinem juvenum ad anus, et per anus ad senes arbitramur aptandam, ut senum habeant sobrietatem, et honesti sint, et pudici, et sani in fide, et charitate, et patientia: anuum in habitu sanctitatem (0247C)habeant, ut non sint accusatores, non vino multo servientes, bene docentes, et caetera. Proprium adolescentiorum hoc posuit, ut pudici sint in omnibus, tam scilicet mente quam corpore, tam opere quam cogitatione, ut nulla sit in adolescente suspicio turpitudinis. Et licet quidam de Latinis ita aestiment legendum: Juvenes similiter hortare ut pudici sint, ut postea inferant, in omnibus te ipsum formam praebens bonorum operum, tamen sciamus in omnibus ad superiores esse referendum, id est, hortare ut pudici sint in omnibus. Sciendum quoque hoc, quod continentia non solum carnis opere et animi concupiscentia, sed in omnibus rebus necessaria sit: ne honores indebitos appetamus, ne accendamur avaritia, ne ulla passione superemur. In omnibus te (0247D)ipsum praebens formam bonorum operum. Nihil prodest aliquem exercitatum esse in dicendo, et ad loquendum trivisse linguam, nisi plus exemplo docuerit quam verbo. Denique qui impudicus est, quamvis disertus sit, si ad castitatem audientes cohortetur, sermo ejus infirmus est ex auctoritate cohortandi: ut e contrario quamvis sit rusticanus et tardus ad loquendum, si castus fuerit, exemplo suo homines potest ad vitae similitudinem compellere.

In integritate. Id est, in virginitate. In gravitate. Id est, mentis pudicitia. Illuxit enim gratia Dei et Salvatoris nostri. Ideo omnes indifferenter doce. Omnibus hominibus. Nullam conditionem excipiens. Et (0248A)juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Ne justitia temerata sit, pietas adjungitur. Et mundaret sibi populum acceptabilem. Caveamus ergo, ne beneficium irritum faciamus. Haec loquere. Doctrina. Exhortare. Exemplo. Argue. Eos qui non ita vivunt. Cum omni imperio. Sic intelligo quod ait: Argue cum omni imperio, ut specialiter ad increpationem, et non ad duo superiora in commune referatur; neque convenit dicere, exhortare cum omni imperio, sed tantummodo, increpa cum omni imperio. Nemo te contemnat. Id est, talem te exhibe, ut contemni non possis.

CAPUT III. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse. Ut in Evangelio dicitur: Reddite quae sunt Caesaris Caesari (Luc. XX). Dicto obedientes. Si bonum (0248B)fuerit quod praecipiunt: si vero malum, responde eis de Actibus apostolorum: Obedire oportet Deo magis quam principibus vel hominibus (Act. XV). Non litigiosos. Nam Christi, id est, pacis filios non oportet litigare.

Ad omnes homines. Non solum ad bonos vel amicos. In malitia. Cum persequeretur Ecclesiam. Odibiles. Odientes invicem. Quae major potest malitia et invidia esse, quam contra absentes epistolas sumere, et odisse Christianos, et consequenter ab hominibus odium promereri? Sive sub persona sua de aliis loquitur. Cum autem benignitas et humanitas apparuit. Diligentius attendamus, et inveniemus in praesenti capitulo manifestissimam Trinitatem. Benignitas quippe atque clementia Salvatoris nostri Dei, (0248C)non alterius quam Dei Patris, per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus sancti, quam effudit in nos abundanter per Jesum Christum Salvatorem nostrum, justificavit nos in vitam aeternam. Secundum spem vitae aeternae. Id est, non secundum carnalem haereditatem. Fidelis sermo est. Ad superiora jungendum est, ubi ait, haeredes simus.

Et de his. Id est, de supradictis. Volo te confirmare. Id est, confirmare, non inscientem instruere. Stultas autem quaestiones. Plurima exempla sunt quaerentium non recte Deum. Judaei prave quaerunt Deum, sperantes eum inveniri posse sine Christo. Haeretici vano sermonum strepitu concrepantes, quaerunt quem invenire non possunt. Philosophi quoque et barbari, de Deo varia sentientes, quaerunt (0248D)Deum; sed quia non recte quaesierunt, fuerunt eorum fatuae quaestiones, putantium Deum humanis sensibus posse comprehendi. Ab his igitur nos Paulus revocat. Quod autem ait: Genealogias, et contentiones, et rixas, quae non veniunt ex lege, devita, proprie pulsat Judaeos, qui in eo se jactitant et putant legis habere notitiam, si nomina teneant singulorum: quae quia barbara sunt, et etymologias eorum non novimus, plerumque corrupte proferuntur a nobis. Et si forte erravimus in accentu, extensione et brevitate syllabae, vel brevia producentes, vel producta breviantes, solent irridere nos imperitiae, maxime in spirationibus, et quibusdam rasura gulae litteris proferendis. Hoc autem evenit vel maxime quod Septuaginta (0249A)interpretes per quos in Graecum sermonem lex divina translata est, specialiter heth litteram, et ajin, et caeteras istiusmodi, quia duplici aspiratione in Graecam linguam transferre non poterant, aliis litteris expresserunt. Verbi causa, ut Rahel, Rachel dicerent, et Jeriho, Jericho, et Hebron, Chebron, et Seor, Segor. In aliis vero eos conatus iste defecit. Nam nos et Graeci unam tantum litteram, S, habemus, illi vero tres, , quae diversos sonos possident: Et Sion per scribitur, Israel per , et tamen non sonat hoc quod scribitur. Seon rex Amorrhaeorum per litteram et pronuntiatur et scribitur. Si igitur a nobis haec nominum et linguae idiomata, ut videlicet barbara, non ita fuerint expressa, ut exprimuntur ab Hebraeis, solent cachinnum (0249B)attollere, et jurare se penitus nescire quod dicimus. Est alia occasio superbiae: quemadmodum enim nos qui Latini sumus, Latina nomina et origines de lingua nostra habentia, facilius memoriae tradimus, ita illi a parva aetate vernacula sui sermonis vocabula peritissimis sensibus imbiberunt, et ab exordio Adam usque ad extremum Zorobabel, omnium generationes ita memoriter velociterque percurrunt, ut eos suum putes referre nomen. Si ea forte non ita novimus, putant se in nominibus referendis, et in supputatione annorum, et in nepotibus ac pronepotibus, avis, proavis, atavis doctiores. Et contentiones. Dialecticorum, quorum Aristoteles princeps est. Sunt enim inutiles. Quid enim prodest scire quot annos vixerit Mathusalam, quoto aetatis suae (0249C)Salomon anno sortitus sit conjugem?

Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita. Nec circa ipsos nos occupari permittit, si correpti non corrigantur, ne tempus inani contentione perdamus.(0250A) Proprio judicio condemnatus. Propterea a semetipso dicitur esse damnatus, quia fornicator, adulter, homicida, et caetera vitia per sacerdotes de Ecclesia repelluntur. Haeretici autem in semetipsos sententiam ferunt, suo arbitrio de Ecclesia recedentes: quae recessio proprie conscientiae videtur esse damnatio.

Cum misero ad te. Ex quo paternos Pauli in Cretenses probamus affectus. Necessarium habebat Titum; tamen non eum vult ad se venire, nisi in locum ejus Artemas, aut Tychicus successor advenerit, ne absque doctore relinquerentur. Nicopolim. Ipsa est quae ob victoriam Augusti, quod ibi Antonium Cleopatramque superavit, nomen accepit. Et Apollo. Apollo vir Alexandrinus, ex Judaeis episcopus (0250B)Corinthiorum, quem propter dissensiones quae in Corintho erant, ad vicinam insulam Cretam cum Zena legis doctore putandum est transisse, et Pauli epistola dissensionibus quae Corinthi fuerant intemperatis, rursum Corinthum revertisse. Praemitte. Ut nihil eis desit. Praecipit Tito, ut quoniam de Creta ad Graeciam navigaturi erant, ut non eos faciat sitarciis indigere, sed habere ea quae ad viaticum necessaria erant. Discant autem et nostri bonis operibus praeesse. Nostros suos vocat, qui in Christo crediderant, qui quia Christi erant, recte Pauli et Titi appellari merebantur. Habes, inquit, in discipulos potestatem, doce eos non esse infructuosos; sed evangelistis, et apostolicis viris, qui bonis operibus serviunt, ministrare.(0250C) Ut non sint infructuosi. Omnis enim arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.

XIII. IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM. CAPUT UNICUM. (0249D) Paulus vinctus. In carcere vel in catena. Christi Jesu. Id est, pro confessione nominis Christi. Philemoni dilecto. In Graeco non habes dilecto, sed diligibili [Τῷ ἀγαπηῷ]. Inter dilectum autem et diligibilem hoc interest, quod dilectus appellari potest etiam ille qui dilectionem non meretur. Diligibilis vero is tantum qui merito diligitur.

Et Archippo commilitoni nostro. Hic diaconus erat, de quo ad Collossenses: ait: Dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Et in omnes sanctos. Qui diligit caput, diligit et membra. Quia viscera. Non tantum corpora, sed viscera sanctorum, id est, quos hospitio recipiens per te refecisti.

Quod ad rem attinet. Scilicet Christianae pietatis. Propter charitatem magis obsecro. Cum nobis fiduciam (0250D)causa ipsius dederit imperandi, tamen charitate faciente obsecrare maluimus quam jubere. Cum sis talis. Moribus talis, quales illi qui in senectute etiam pro Christo vincula non recusant. Nam tu senex es ut ego, nunc autem vinctus Jesu Christi. Etsi ambo senes sumus, tamen te in aliquo quod nunc vinctus sum Christi, supero. Hoc addit ad cumulandum verba, ut non negetur petitio.

Quem ego genui. Quia eum credentem ei in carcere baptizavit. Nunc autem et mihi utilis. Postquam credidit mihi. Et tibi. Ac si diceret, quia tua vice mihi ministravit. Ut pro te mihi ministret. Ex hoc cognosce qualis sit, qui ita mihi placuit, ut possim eum credere tua vice mihi ministrare.

In vinculis evangelii. Quae patior propter dilectionem (0251A)evangelii. Sed sine consilio tuo. In hoc exemplum dat nobis, nullius servum fraudare. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te. Hoc est, fortasse hoc Dei providentia procuravit, unde nonnunquam malum occasio bonorum fit, ut fuit Joseph fratribus suis: sic nunc iste si non fugisset, Deum non invenisset, si Paulum in vinculis non vidisset, fidem non recepisset.

Ut in aeternum illum recipias jam non ut servum. Id est, fratrem in Christo reciperes, non secundum conditionem servitutis, quae temporalis est. Sed pro servo fratrem. Quia servus recessit, frater autem in Christo revertitur. Si autem nocuit aliquid tibi, aut debet. Fugam furto cumulans, quaedam domestica rapuit a domino. Hoc mihi imputa. Id est, quod (0251B)Onesimus furto rapuit, ego spondeo redditurum, hujus sponsionis epistola haec, et manus propria testis est. Ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes. Haec autem dico quasi ad extraneum loquens. Caeterum si ad jus meum redeam, propter sermonem Christi, quem evangelizavi, et Christianus effectus es, te mihi ipsum debes: quod si tu meus es, et tua (0252A)omnia mea sunt; si autem tua omnia mea sunt, Onesimus quoque, qui tuus est, meus est. Poteram igitur eo uti ut meo; sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo.

Te fruar in Domino. Id est, in voluntate Domini. Viscera mea. Onesimum, quem Paulus in vinculis Christi genuit. Simul et para mihi hospitium. Quod amplitudine sui multorum audientium possit esse capax, ut in ipso Paulus doceret plurimos.

Salutat te Epaphras concaptivus meus. Vinctus Romae cum Paulo. In Christo Jesu. Non alicujus criminis causa, sed fidei societate. Aliter simul Epaphras, in Geschalis oppido Judaeae cum parentibus Pauli a Romanis captus, et in Tharsum Ciliciae translatus. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum (0252B)spiritu vestro. In toto quidem homine, et in omni parte sanctorum gratia est Domini nostri Jesu Christi, sed a meliori et a majori parte, id est spiritu, de toto homine dicitur. Cum spiritu vestro. Cum autem in spiritu gratia fuerit, totum facit hominem spiritualem, ut caro spiritui serviat, et anima non jungatur a carne.

XIV. IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT PRIMUM. (0251C) Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis. Quoniam apud Hebraeorum ecclesias destructor legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris legis, et veritate Christi reddere rationem, ne odio nominis fronte praelati utilitatem excluderet lectionis. Tota intentio beati Apostoli fuit in hac epistola Hebraeos, id est, gentem suam ad Christi convocare fidem, eminentiamque gratiae, quae per fidem data est, a legalibus discernere umbris, quae angelicis ministrationibus fuerunt. Idcirco primo posuit prophetas diversis modis patribus locutos esse, dicens: Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus nostris in prophetis. Proinde non secundum hoc solum eminentia (0251D)Novi Testamenti declaratur, quia patribus quidem prophetae missi sunt, nobis autem Filius, sed quod etiam prophetarum vel patriarcharum nemo nisi in similitudinibus vidit Deum, Filium vero unigenitum incarnatum esse, atque in ea carne visum constat, qua idem homo a verbo Dei susceptus, unigenitus est Filius Dei. Ideo mox addixit: Novissimis autem diebus locutus est nobis in Filio. Multifarie, id est, multis et variis locutionibus, ut decem verba legis, et alia pene innumerabilia testimoniis variis commendata. Multisque modis. Ostensionibus, id est, multis formis in quibus loquebatur: nunc autem in hominis et hospitis forma, ut Abrahae; nunc in forma militis, ut Jesu; nunc in igne, ut Moysi in rubo; nunc in nube et aliis signis; aliquando (0252C)per semetipsum loquitur, ut est: Audiam quid loquatur in me Dominus; aliquando per angelum loquitur; aliquando per subjectam creaturam, ut in nube: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III); aliquando lucidis, ut: Si audiretis me, bona terrae comeditis; aliquando obscuris, ut: Gladius vos devorabit. Olim Deus locutus est duobus modis; locutioque divina distinguitur, cum aut per semetipsum loquitur, aut per angelicam creaturam ad nos verba promuntur. Cum autem per semetipsum loquitur, de verbo ejus sine verbis et syllabis cor docetur. Cum vero per angelum, aliquando verbis sine imaginibus, aliquando imaginibus et rebus sine verbis.

Patribus nostris. Abraham, Isaac, et Jacob, et Loth, et Moysi. Et habebis sibilum quando dicis in (0252D)prophetis, id est, a nominativo prophetia. Aliter patribus, qui cominus fuerunt in tempore prophetarum, id est, toti plebi Israel, et tunc dicis in prophetis sine sibilo. Novissimis diebus. Novi scilicet Testamenti, ut: Melior est finis orationis quam principium, ut Salomon ait: quia firmius est quod non audimus, quam quod illi olim audierunt. In Filio suo. Hoc dicitur secundum assumptionem carnis, ut: Qui proprio Filio suo non pepercit (Rom. VIII). Suo. Id est, proprio. Multi enim filii gratia, hic autem natura est. Quem proposuit. Secundum carnem, quia secundum divinitatem non constitutus, sed constitutor dicitur. Haeredem omnium. Alii post patrem haeredes sunt, hic autem vivente Patre haeres est. Omnium. Visibilium et invisibilium, coelestium et terrestrium, (0253A)ut ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Per quem. Secundum divinitatem. Etiam fecit, et saecula. Tempora, aut creaturas, ut: In principio fecit Deus coelum et terram. Qui est splendor gloriae. Patris splendor: quia sicut splendor a sole non separatur, sic ipse splendor paternae gloriae ab ipso Patre inseparabilis est. Et imago substantiae ejus expressa. Ejusdem naturae et substantiae formam signatam et expressam habet. Portans quoque omnia. Gubernans, quia nisi ab eo portarentur, laberentur. Verbo virtutis suae. Seipso, qui et verbum est et virtus. Purgationem peccatorum perficit. Sacerdotes enim in veteri lege non per semetipsos, sed per hostias hominum peccata auferebant: hic autem sacerdos exstitit et hostia, purgavitque (0253B)peccata per sanguinem et gratiam baptismi. Sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Hucusque breviter Paulus dixit de divinitate et humanitate Christi, ut de his primitus indicaret Judaeis, deinde per epistolam de his redderet rationem. Tanto melior angelis effectus. Quare non eum meliorem prophetis dixit, id est, legem ministrantibus, dum Christum prius prophetis praetulit? Ideo, quia vetus lex per angelos ministrata est, nova autem per Christum. Ergo hoc dicit, ut praecellentiam Novi Testamenti ostenderet, dum Christus angelos praecellit. Filius meus es tu. Secundum divinitatem. Ego hodie genui te. Quia in aeternitate semper natus est. Aliter: Ego hodie genui te, secundum incarnatam humanitatem intelligendum est. Ego ero illi in patrem. Hoc in (0253C)libris Regum et Paralipomenon legitur (II Reg. II). Cum introducit primogenitum in orbem terrae. Id est, Mariae; vel cum ducat de ejus incarnatione in terra. Et adorent eum omnes angeli Dei. Nam licet incarnatus, adoratus est ab angelis, quanto magis secundum divinitatem? Qui facit angelos suos spiritus. Duplex angelorum officium est: aut enim spiritum consolationis, aut ignem vindictae hominibus ministrant, ut Hieronymus dicit. Aliter hic hyperbaton est, et est ordo: Qui facit spiritus suos angelos, id est, ut sint angeli, hoc est, nuntii supernae voluntatis. Nam angelus officii est nomen, non naturae; nam omnes virtutes coelestes naturaliter spiritus appellantur. Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi. Significat autem principatum Christi super angelos. (0253D)Virga aequitatis. Virgam, sceptrum regni et potestatis intelligimus, qua Deus alios remunerat, alios condemnat, reddens unicuique secundum opera sua. Unxit te Deus. O Deus. Oleo laetitiae. Spiritu sancto. Prae consortibus tuis. Regibus, sacerdotibus prophetis. Et tu in principio. In Filio. Terram fundasti. Stabilem eam fecisti super stabilitatem suam. Et opera manum tuarum sunt coeli. Spiritus sancti, qui etiam digitus dicitur. Noandum quod hic prius dicit terram, deinde subinfert, sunt coeli. Sermo enim divinus aliquando de terrestribus ad coelestia mentem elevat, aliquando de coelestibus ad terrestria descendit, ut currus Eliae de coelo emissus, et in coelum iterum cum gloria elevatus est. Ipsi peribunt. (0254A)Quia figura eorum in melius transformabitur, non autem substantialiter interibunt. Tu autem idem ipse es. Non dicit, eras, vel eris, sed es. Et anni tui non deficient. Id est, aeternitas tua. Sede a dextris meis. Ideo a dextris dicit, quia nihil est in coelestibus sinistrum. Donec ponam inimicos tuos. Donec eos superatos et subjectos in vindicta sub te habeas in futuro. Scabellum pedum tuorum. Pedes Domini ejus incarnatio intelligitur, sive apostoli et sancti.

CAPUT II. Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus. Dum ministri spiritus nobis serviunt, et haereditatem salutis capimus; vel conjunge hoc ad qualitatem omnium supradictorum. Abundantius (0254B)autem dixit, id est, diligentius, dum major est auctoritas nostrae legis, quam auctoritas angelorum ministrantium veterem legem. Ne forte effluamus. Ne a salute discedendo pereamus. Etsi omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem. Id est, per legem acceptam. Inobedientia vero legem non suscepit. Quae cum initium accepisset. Ut: Exinde coepit Jesus facere et docere (Act. I). In nobis. In omnibus Christianis fidelibus. Nam se conjungit cum reliquis fidelibus. Contestante Deo signis. Praesentibus. Et portentis. De futuris ostensa. Et variis virtutibus. Sanitatibus, ut: Daemones ejicite, leprosos mundate, mortuos suscitate (Matth. X). Secundum suam voluntatem. Secundum voluntatem Dei, non secundum meritum, (0254C)vel facultatem nostram. Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae. Sed Christo subjecit Deus orbem terrae futurum, id est, Ecclesiam post peractum judicium multiformem. De quo loquimur. Dicendo: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Testatus est autem in quodam loco. Spiritus sanctus per prophetam. Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis. Aliud est homo, et aliud est filius hominis. Adam enim non genitus, neque ex homine factus; Christus vero ex homine suscepit carnem. Sed quod ait: Quid est homo? dignitatis significatione interrogat. Quoniam visitas eum. Scilicet in passione, vel resurrectione. Minorasti eum paulo minus ab angelis. Assumendo carnem, patiendo crucem, quod utrumque angelis evenire non potest. Et constituisti eum super (0254D)opera manuum tuarum. Omnis creatura homini servit, ut est: Et dominetur piscibus maris, et volatilibus coeli (Gen. I). Sed quamvis haec Adam conveniunt, et unicuique homini, hic tamen secundum sensum Pauli tantum Salvatori competit. Ergo constituisti eum super opera manuum tuarum, ut: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). In eo enim quod omnia sibi subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Praeter eum qui sibi subjecit omnia. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. Quia non simul impletur prophetia; licet enim ei subjiciuntur multi, alii tamen non, in judicio vero omnia ei subjicientur. Ut gratia Dei. Gratia Dei Filius Dei dicitur, quia per suam gratiam (0255A)gratis peccata dimisit, nullis praecedentibus hominum meritis. Pro omnibus gustaret mortem. Celeritas mortis in gustu significatur, ut: Et cum gustasset, noluit bibere (Matth. XXVII). Decebat enim eum propter quem omnia. Restaurata sunt, sive in coelis, sive in terris. Et per quem omnia. Consistunt, sive dum per ipsum facta sunt. Aliter: Per quem omnia, id est, creata sunt. Propter quem omnia, id est, propter gloriam ipsius facta sunt omnia. Per passionem consummari. De humilitate mortalis carnis in gloria resurrectionis exaltari, in exemplum eorum quos adducet in gloriam. Aliter consummare, ipsum videlicet salutem perficere. Qui enim sanctificat. Christus. Et qui sanctificatur. Homo justificatus per fidem. Ex uno omnes. Id est, Deo Patre, (0255B)sive ex Adam. Hic autem ostenditur secundum carnem ex una eademque massa et Christum esse qui sanctificat, et nos qui sanctificamur ab eo. Non confunditur. Christus. Fratres eos vocare. Dum scilicet unum habent Patrem Deum. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Apostolis et omnibus sanctis. In medio Ecclesiae. In conventu et in cordibus eorum. Laudabo te. Faciam te sanctos laudare. Et iterum: Ego ero. Vox Christi. Fidens in eum. Patrem. Ecce ego et pueri mei. Hoc in Isaia habetur. Pueri mei. Apostoli omnesque in Christum credentes; non autem secundum aetatem, sed secundum innocentiam pueri dicuntur. Communicaverunt carni et sanguini. Omnes communiter carnem habuerunt et sanguinem. Particeps eorumdem. Puerorum assumendo (0255C)carnem et sanguinem. Ut per mortem destrueret eum. Ut suis armis diabolus vinceretur, quibus aliis insultabat. Mortis imperium. Mittere in mortem, poenamque perpetuam. Obnoxii erant servituti. Vel veteris legis, sive peccati. Nusquam enim angelos apprehendit. Non enim in angelica forma venit in mundum, quia non ad redemptionem angelorum venit; sed ideo carnem apprehendit, ut per quam peccatum admiseramus, ipsa redimeremur. Sed semen Abrahae. Hoc est, assumendo carnem de genere Abrahae: pro toto autem genere semen Abrahae dicitur. Unde debuit per omnia fratribus similari. Verum corpus hominis, animamque sumendo. Fidelis pontifex. Hoc est, verus et potens, et idoneus implere suum officium. In eo enim. Corpore seu jure. Potens est eis (0255D)qui tentantur auxiliari. Non ut pontifices legis.

CAPUT III. Unde fratres sancti vocationis coelestis participes. Ut: Venite ad me, omnes qui onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Vel: Venite, benedicti, etc. Considerate apostolum. Missum a Patre. Haec dicens, ostendit Jesum obedisse Patri usque ad mortem, et fidelem fuisse ei, et nos admonet, ut capiti nostro pareamus, id est Christo. Et pontificem confessionis nostrae. Fidei nostrae. Qui fidelis est ei. Patri. Qui fecit illum. Sacerdotem esse ex semine David secundum carnem. Ipse itaque fidelis ei, ut scriptum est de eo: Ut faciam voluntatem tuam; et illud: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth, XIV). Sicut (0256A)et Moyses. Fidelis fuit. Aliter hoc interrogantis affectu pronuntiandum est. Si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Per fiduciam fides, per gloriam spei spes, per finem charitas intelligitur, ut: Finis praecepti est charitas. In his domus supradicta continetur, quia fides fundamentum est, spes vero paries, charitas culmen eminet. Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus. Dum domus Domini esse non possumus, nisi illa retineamus vel dum talis apostolus et pontifex Filius est. Hodie si vocem ejus audieritis. Hodie significat omne tempus quo vivimus in praesenti. Vel hodie, in Novo Testamento, ac si heri sit Vetus, quasi dixisset: Si heri vocem Domini non audistis, tamen si eam hodie audieritis, nolite obdurare corda vestra. Tres (0256B)autem requies Apostolus in subsequentibus ostendit: unam sabbati, qua Dominus requievit ab operibus suis; secundam terrae repromissionis; tertiam, coelestis regni requiem. Secundum diem tentationis in deserto. Ad aquam contradictionis, quando populus murmuravit, et Moyses dubitavit. Probaverunt me. Exploraverunt me. Et dixi. Cognovi. Semper errant corde. Licet oculis magnalia viderunt. Sicut juravi. Id est, immobiliter proposui, vel destinavi. In ira mea. In vindicta. Si intrabunt in requiem meam. Id est, non intrabunt: quia genus juramenti, interrogationisque, et negationis est. In requiem meam. Id est, in terram repromissionis, quae requies Israel erat post laborem deserti, in figuram vitae aeternae, sanctis post mundi labores donatae. Donec hodie (0256C)cognominatur. Praesentis vitae tempus. Participes enim Christi effecti sumus. Unum corpus effecti sumus cum illo, id est, concorporales illi secundum interiorem hominem facti conformes illius gloriae et immortalitatis. Si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus. Quasi dixisset: Si credamus quod ille quia coaequabilis est Patri, initium carnis sumpsit ex matre, et si credamus resurrectionem ejus, per quam magna virtus facta est, id est, salus et resurrectio omnium; sive si credamus humanitatem ejus et divinitatem. Retineamus. Id est, per fidem credamus. Nolite obdurare corda vestra. Admonet Apostolus fideles Judaeos et Gentes, ut caveant ne praeceptum Domini praevaricentur, ut in requiem Dei, id est, regnum coeleste ingredi mereantur, (0256D)qui de Aegypto transierunt. Sed non omnes. Exacerbaverunt, praeter duos tantum, id est, Caleph et Josue.

CAPUT IV. Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione. Desperando de vita futura, vel non sectando opera, quibus ad illam requiem pervenitur. Deesse. Scilicet requiei. Sermo auditus. Id est, doctrina legis. Quemadmodum dixit. Id est, quemadmodum illi non introierunt in requiem, sic nos e contrario intrabimus in requiem. Et quia de operibus requievit Deus. Sicut enim Deus die septimo requievit ab omnibus operibus bonis, ita erit requies aeterna, cum consummata fuerint opera, quae ab initio facta sunt. Et (0257A)in isto rursum. In isto psalmo post legem. Si introibunt in requiem meam. Hic si pro affirmatione positum est, quasi diceret: Si introibunt, bene habebunt. In requiem meam. Id est, in terram viventium. Hic autem virtus propheticae sententiae secundum Apostolum est, ut ostendat requiem aeternam. Quoniam ergo superest introire quosdam in illam. Credentes propter eos qui venerant ex Aegypto. Introire. Dum illi introierunt. In illam. Requiem scilicet beatae vitae. Iterum alium diem. Id est, requiem aeternam, non illam terrae repromissionis. Terminat. Deus prophetam. Post tantum temporis. Post tot annos egressionis filiorum Israel de Aegypto. Ex quo manifestum est, quod non de requie terrae repromissionis dixerit. Itaque relinquitur sabbatismus. Id (0257B)est, aeterna requies, quam Judaicum sabbatum significavit. Populo Dei. Id est, omnibus recte credentibus. Qui enim ingressus est in requiem ejus. Per mortem temporalem. Etiam ipse requievit ab operibus suis. Id est, ab hujus mundi laboribus. Festinemus ergo ingredi in illam requiem. Cum alacritate mentis per fidem cum operibus curramus. Vivus est enim sermo Dei. Hic ostenditur eumdem nos habere judicem, qui illos propter illorum incredulitatem damnavit. Sermo enim Dei Filius Dei est, sive Evangelium. Et efficax. Id est, potens ad inferendam vindictam vel beatitudinem. Et penetrabilior omni gladio ancipiti. Id est, ad vindictam super corpus et animam. Omni gladio. Quoniam tantum corpora gladio secantur. Ancipiti. Id est, bicipiti. Usque ad (0257C)divisionem animae ac spiritus. Id est, carnalium ac spiritualium cogitationum; scit enim et probat quid interest inter animam ac spiritum: non quod aliud est anima, aliud spiritus, quantum ad substantiam pertinet. Compagum quoque ac medullarum. Per similitudinem corporis de anima loquitur. Et est discretor. Idem sermo vivus. Cogitationum. In anima. Et intentionum. In spiritu. Omnia autem nuda et aperta sunt. Duobus modis res corporalis celatur: latens sub tecto, ideo dicit nuda; aut conclusione, ideo ait aperta. Oculis ejus. Id est, inspectionibus divinis. Ad quem nobis sermo est. De quo, hoc est, Christo, quoniam reddituri sumus coram ipso rationem de omnibus quae gessimus. Itaque ad quem nobis sermo est, ac si diceret: Hic Deus est de quo (0257D)loquimur. Qui penetravit coelos. Morte sacerdotis, ultra velum in sancta sanctorum intrantis. Tentatum autem per omnia. Esuriendo, sitiendo, etc. Ad thronum gratiae. Ubi ipse nunc sedet, ne damnemur dum sedebit in throno aequitatis suae. Ut misericordiam consequamur. Id est, peccatorum indulgentiam. Et gratiam inveniamus. Vitae aeternae. In auxilio opportuno. Sive in praesenti tempore, ut Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Aut in periculo die judicii: ut adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

Omnis namque pontifex, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, (0258A)ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Quod de omnibus oblationibus dicitur. Aliter dona, id est, aurum et argentum, et caetera donaria. Sacrificia. Quae ad cibum tantum pertinent de pane, verbi gratia, et vino. Qui ignorant. Deum. Et errant. A mandatis legis. Quoniam et ipse. Sacerdos. Circumdatus est. Ideo oportet eum condolere, infirmitate scilicet carnis. Secundum ordinem Melchisedech. Quia Melchisedech vinum et panem obtulit Abraham, in figuram Christi corpus et sanguinem suum Deo Patri in cruce offerentis. Qui in diebus carnis. Quibus in carne conversatus est. Preces. Verbis. Supplicationes. Genu flexo. Liberare. Per resurrectionem. Cum clamore valido. Dicens: Pater, si fieri potest, transfer a me calicem istum: verumtamen (0258B)non mea voluntas, sed tua fiat (Marc. XIV). Et lacrymis. Pro nostra salute, non timore mortis profusis. Et exauditus est. A Deo Patre, angelo eum confirmante. Pro suo reverentia. Illius apud Patrem, vel pro reverentia Patris apud illum, dicendo: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Est autem reverentia mistus dilectioni pavor. Didicit obedientiam. Expertus est obedientiam, ut: Factus obediens Patri usque ad mortem. Et consummatus. In passione, ut: Inclinato capite tradidit spiritum. Causa salutis aeternae. Quia non aeterna salus per alios sacerdotes ministrabatur. Juxta ordinem Melchisedech. Eusebius dicit in libro Historiarum: Hic Melchisedech in divinis voluminibus sacerdos fuisse Dei summi refertur. Sed qui non oleo communi perunctus (0258C)sit, neque qui ex successione generis susceperit sacerdotium, sicut apud Hebraeos fieri mos erat: et ideo secundum ordinem ipsius sacerdos futurus dicitur Christus, qui non olei liquore, sed virtute coelestis spiritus consecretur. Et in interpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis. Non quod valeret Apostolus per spiritum interpretari, sed quod imbecilles erant auditores ad audiendum sermonem.

Quae sint elementa. Rudia documenta fidei. Propter tempus. Quia longum tempus est ex quo didicistis fidem.

Expers est sermonis justitiae. Id est, perfectae scientiae.(0258D) CAPUT VI. Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem. Fidei initium, aut de incarnatione et passione ejus loqui. Ad perfectionem feramur. Ad perfectam fidem cum bonis operibus feramur, aut de ejus nativitate quaedam loquamur, sive de arcano mysterio incarnationis Dominicae disseramus.

Non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis. Id est, post acceptam semel fidem et poenitentiam, non iterum de poenitentia, et de fide Trinitatis, et baptismo, et impositione manuum, et resurrectione, et judicio vos instruamus. Nam haec omnia quasi lac sunt, et ad initium fidei pertinent. Ab operibus mortuis. Quae interimunt animam. Et (0259A)fidei ad Deum baptismatum. Pluraliter loquitur, pro varietate accipientium.

Impositionis quoque manuum. Scilicet episcopi. Et hoc faciemus. Scilicet ad perfectionem feramur. Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati. Sicut enim impossibile est Christum iterum crucifigi, ita criminosi homines non possunt iterum baptizari. Non autem in hoc poenitentiam excludit de peccatis, sed sicut secundum humanam nativitatem impossibile est homines iterum carnaliter nasci, ita secundum spiritualem regenerationem homines non possunt rebaptizari. Et participes facti sunt Spiritus sancti. Habentes diversas donationes Spiritus sancti.

Virtutesque saeculi venturi. Scilicet resurrectionis, (0259B)et praemiorum, et vitae post mortem. Iterum renovari. Per baptismum, vel per hostias carnales, sed per solam fidem Christi, quae per dilectionem operatur. Ad poenitentiam. Id est, per poenitentiam. Quid ergo? Exclusa est poenitentia? Absit, sed impossibile est renovari, hoc est, per baptismum renasci. Rursum crucifigentes. Non vere, sed quasi crucifigentes. Sicut enim semel Christus mortuus est carne, id est, in cruce, ita nos semel morimur peccato in baptismate.

Et ostentui habentes. Id est, quasi despectui. Terra enim saepe venientem. Per metaphoram loquitur. Nam hic terram fideles homines appellat, qui de imbre doctrinae Christi irrigantur, et faciunt fructum, alium centesimum, etc.(0259C) Et generans herbam. Florentes virtutes. Accipit benedictionem. Abundantiam fructuum mystice, ut: Venite, benedicti Patris mei, etc. Proferens autem spinas. Curas hujus saeculi. Ac tribulos. Peccatorum; sic per metaphoram loquitur de peccatore, qui vitiis et peccatis noxius tenetur, cui dicitur: Ligatis manibus pedibusque, ejicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII). Cujus consummatio in combustionem. Quia peccatores igni inexstinguibili comburentur.

Confidimus autem de vobis. Ideo hoc addidit, ut bene agerent. Bonus doctor laudando eos provocat ad profectum. Et viciniora salutis. Subaudi, consequi. Et si ita loquimur. Exprobrantes vobis, quod facti estis quibus lacte opus sit. Qui ministrastis sanctis. (0259D)Habitantibus Hierusalem. Et eamdem sollicitudinem ostentare. Eleemosynae et doctrinae. Ad expletionem fidei. Per bona opera. Usque in finem. Ut: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit (Matth. X). Ut non segnes efficiamini. Pigri in mandatis Dei. Haereditabunt promissiones. Nondum enim omnes promissiones completae sunt. Juravit. Firmiter promisit. Per semetipsum. Ut: Vivo ego, dicit Dominus. Nisi benedicens benedicam tibi. Genus est juramenti, ut est illud: Si intrabunt in requiem meam. Non enim nisi semper pro dubitatione ponitur, nam hic pro affirmatione est positum. Aliter: Benedicens benedicam te, id est, in sanctis et fidelibus, qui stellis coeli comparantur.(0260A) Et multiplicans. Id est, numerosa peccatorum progenie, qui arenae maris assimilantur. Et sic longanimiter. Patienter, id est, Abraham. Ferens. Per trecentos annos. Ut per duas res immobiles. Deus, et promissio et juramentum Dei. Item duas res immobiles dixit, Dei Patris promissiones de Filio suo, et adventum ipsius Filii in hunc mundum pro salute nostra. Qui confugimus. Id est, ab Judaismo et Gentilitate. Quam sicut anchoram habemus. Similiter quomodo anchora navim in tempestate maris, sic spes hominem in tentationibus mundi fundat. Et ista anchora non in mare mittitur, sed in coelum, ad interiora praemia capessenda. Usque ad interiora velaminis. Nostram anchoram sursum mittimus ad interiora coeli, sicut anchora ferrea mittitur ad interiora (0260B)maris. Secundum ordinem Melchisedech. Non secundum ordinem Aaron, quia ex tribu Levi introiit Jesus, id est, sicut pontifex semel introibat intra velum sanctuarii, sic Christus introivit semel in coelum.

CAPUT VII. Hic enim Melchisedech rex Salem. Salem est oppidum juxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem; et ostenditur ibi palatium Melchisedech ex magnitudine ruinarum veteris operis ostendens magnificentiam; ad quam civitatem etiam legitur Jacob descendisse; quae fuit in terra Chanaan regionis Sichem. Sacerdos Dei summi. Non idolorum et daemonum. TLH* per T mysterium crucis Christi designatur, quia Christi passio nos liberat a (0260C)dominatu quinque carnalium sensuum quibus captivati sumus per fidem sanctae Trinitatis cum bonis operibus, quae sunt X et VIII, hoc est, ter sex. Nam Abraham secum in praelio contra quinque reges Syriae CCCXVIII vernaculos habuit. A caede regum. Quinque regum Syriae, quia Loth, filium fratris, Abraham cum sua pecunia eripuerat. Occisis autem ab Ahraham in via, praedamque magnam ab eis rapuit. Et benedixit. Melchisedech. Ei, Abrahae. Melchisedech, quasi melchos sadec, id est, rex justitiae interpretatur, quod mystice Domino Salvatori congruenter aptatur, qui est quoque rex pacis. Sine patre. Id est, sine patre sacerdote de tribu Levi. Sine matre. Similiter de tribu Levi. Sine genealogia. Ex sacerdotali tribu. Neque initium dierum. Hic ostenditur (0260D)istum Melchisedech non fuisse Sem. Nam initium dierum Sem Scriptura describit, Melchisedech vero nec initium dierum habere describitur. Aliter: Nec initium dierum, id est, electionis ejus in sacerdotium administrandum aetate legitima annorum XXV vel potius XXX secundum Hebraicam veritatem, ut Hieronymus in tractatu Ezechielis. Neque finem. Ipsius ministerii L anno. Tunc enim cessabant sacerdotes ministrare, sed custodes vasorum erant; haec Origenes dicit. Hunc Melchisedech, alii angelum, alii Spiritum sanctum propter excellentiam suam esse suspicantur: quod absit. Hebraei vero hunc affirmant esse Sem filium Noe, quem vivum fuisse dicunt in tempore Abrahae, habens tunc annos antiquitatis (0261A)CCXC: Apostolus vero ostendit non ex Sem fuisse, ex quo Abraham fuit, sed ex Cham, cujus posteritatem Scriptura non memorat. Quisquis enim ille est, de Gentibus fuit. Omnis enim primogenitus cum gentibus sacerdos vocabatur. Et non quod ille patrem et matrem non habuisset, dicitur sine patre et sine matre; sed quia genealogia illius in Genesi non annumeratur, sed subito introducitur. Assimilatus autem Filio Dei. Quia et ipse sine patre in terra, et sine matre in coelo, sine genealogia secundum divinitatem, ut: Generationem ejus quis enarrabit? Similiter sine initio secundum divinitatem, et sine fine. Manet sacerdos in perpetuum. In prolixum temporis spatium, non unius tantum anni curriculo, aut usque ad quinquagesimum annum. (0261B)Intuemini autem quantus sit hic. Convertit sermonem ad Hebraeos, quibus hanc epistolam scripsit, ac si diceret: Intelligite quam magnus sit hic sacerdos, qui figuram Christi gestavit, dum tam magnus patriarcha ei decimas dedit ex melioribus quae habebat Abraham patriarcha. Ergo si Melchisedech excellentior sit quam Abraham, sicque Christus secundum ordinem Melchisedech sacerdos manet in aeternum, concluditur quod Christus excellentior sit quam Abraham, in quo Judaei se jactant. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes. Hinc more suo per dialecticam loquitur, dicendo et quidem de filiis Levi, ne quis Levi sacerdotium Melchisedech praecellere putaret: et secundum solitam objectionem Leviticum sacerdotium prius exaltat, quod (0261C)Dei mandato non ab aliquibus, sed a Dei populo, id est, filiis Abraham decimas accipere jubentur, cui tamen sacerdotem Melchisedech superexaltat, quem genus non nobilitat, et qui a patre, a quo omnes nobilitantur, id est, Abraham, decimas sumpsit. Et cui Levi. Quamvis in patre decimas dedit. Decimas sumere a populo. Tanta est enim sacerdotii excellentia. Quanquam et ipsi. Pro, quoniam. Cujus autem generatio non annumeratur in eis. Filiis Levi, quoniam Christus non e tribu Levi, sed magis de tribu Juda esse perhibetur; vel quoniam Christi generatio secundum divinitatem non ex eis numeratur.

Decimas sumpsit Abrahae. His ergo duobus modis sacerdotium filiorum Levi Melchisedech suo sacerdotio (0261D)superexaltat: quia decimas ab Abraham omnium sacerdotum patre accipere meruit, et quia hunc qui repromissiones accepit benedixit. Et hic quidem. Filii Levi, et in veteri lege. Decimas morientes homines accipiunt. Filii Aaron, qui mortales homines sunt. Ibi autem. Id est, in Psalmo. Contestatus est. Spiritus sanctus per os David. Quia vivit. Ut: Tu es sacerdos in aeternum. Et ut ita dictum est per Abraham. Hoc est, per Abraham decimas dedit Levi ad Melchisedech; quia quod Abraham obtulit, Levi secum obtulit, dum in lumbis ejus fuit. Qui decimas. Levi. Accepit. Postea a populo Israel. Decimatus est. Decimas dedit ad Melchisedech. Ad hunc in lumbis Abraham positus. Ut sit verbum deponens (0262A)decimor, decimaris. Aliter secundum Augustinum: Abraham et Levi decimati sunt a Melchisedech, propter panem et vinum a Melchisedech acceptum. Ipsaque decimatio quaedam praefiguratio erat futurae medicinae per Dominum Salvatorem, idcirco Levi in Abraham decimatus est, quia curaretur. Non autem Christus decimatus est, quamvis et ipse fuerat in lumbis Abrahae secundum originalem substantiam, per quem humanum genus curaretur. In quo Christi excellentia sacerdotii ostenditur, cum in lumbis Abrahae non necesse habebat decimari. Secundum ordinem Melchisedech. Habens regale sacerdotium sicut Melchisedech. Et non secundum ordinem Aaron. In observationibus legalibus. Translato enim sacerdotio. A Levi et Aaron. Ad Melchisedech. (0262B)Ad Christum. Necesse est, ut legis translatio fiat. Neque enim potest sacerdos esse sine lege, et testamento, et praeceptis. In quo enim. In Christo, hoc est, quod secundum ordinem Melchisedech sacerdos sit in aeternum. De alia tribu est. Juda, et non Levi. Exsurgeret alius sacerdos. Propter sacerdotes Leviticos. Mandati carnalis. Quia non per hominem pontifex ordinatus est. Vitae insolubilis. Id est, aeternae vitae, ut: Tu es sacerdos in aeternum. Contestatur enim. Spiritus sanctus per David. Reprobatio quidem fit. Ut gratiae locus daretur. Propter infirmitatem ejus. Quia neminem potuit salvare. Et inutilitatem. His videlicet, qui in Christo non crediderunt. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Quia usque ad passionem Christi in infernum omnes (0262C)ibant, postea autem coelos penetrant. Introductio vero melioris spei. Melior est enim spes, qua vita aeterna speratur, quam illa qua bona terrae exspectantur. Juravit Dominus. Per semetipsum. Et non poenitebit eum. Sicut poenituit eum hominem fecisse, et Saul ordinasse in regem. In tantum. Ut sacerdotium ejus maneret in aeternum, velut cum jurejurando stabiliretur. Melioris testamenti. Novi et vitae aeternae, quod multos ad perfectum duxit. Sponsor. Promissor. Quod morte prohiberentur. Hic ostendit non sacerdotium secundum ordinem Levi manere, sed Christi sacerdotium perpetuum esse. Accedens per semetipsum ad Deum. Ut: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Semper vivens. Non ut alii sacerdotes. Innocens. Nulli nocens. Impollutus. Sine peccato. Segregatus (0262D)a peccatoribus. Quod nullum in eo peccatum fuit. Excelsior coelis factus. Id est, angelis et firmamento, ut: Adorent eum omnes angeli ejus. Qui non habet quotidie. Ut sacerdotes legis. Necessitatem. Immolandi, offerendi. Sermo autem jurisjurandi. Qui dicit: Tu es saccerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Filium in aeternum perfectum. Sacerdotem.

CAPUT VIII. Capitulum autem super ea quae dicuntur. Summam vel recapitulationem. Qui sedet in dextera sedis magnitudinis. Secundum suae majestatis excellentiam. Sanctorum minister. Sive sanctorum hominum secundum suam misericordiam; sive minister (0263A)eorum quae Sancta sanctorum dicuntur. Et tabernaculum. Spiritus animarum sanctarum, templique multiformis Ecclesiae, in quo Deus inhabitat. Ad offerenda munera. Aurum et argentum. Et hostias. De oblationibus vivis. Nec esse sacerdos. Id est, ipse Dominus Salvator, qui sic non esset necessarius, si per alios justificatio fieri posset. Qui exemplari et umbrae serviunt coelestium. Exemplaria dicuntur, quia coelestium exempla ostendebant. Umbrae autem in comparatione supervenientis veritatis. Coelestium. Spiritualium donorum, quae nobis per Christi sacerdotium donantur. Aut coelestium, id est, operum, quia ex his coelestia promerentur. Tabernaculum. Exemplar Ecclesiae. Facies omnia. Tam de tabernaculi constitutione, quam de hostiis (0263B)sacrificiis quae in eo immolarentur. Secundum exemplar. Quia prius formam ejus in mente perspexit in monte, antequam ipsum tabernaculum faceret. Nunc autem melius est sortitus ministerium. Ac si diceret: Dominus Jesus Christus melius sortitus est ministerium Novi Testamenti, ubi peccata nostra remittuntur, et vita aeterna promittitur, non tantum bona terrae. Nam si illud prius culpa vacasset. Ac si diceret: Si legis prioris observatores inculpabiles essent, nec secunda lex demum inquireretur. Vituperans enim eos dicit. Deus per Jeremiam prophetam: Et consummabo. Lege veteri transeunte, perfectiorem legem introducam, ubi non figura, sed veritas ostendetur. Domui Juda. Ecclesiae Deum confitenti. Testamentum Novum. (0263C)Evangelium, et legem gratiae, hoc est, ut quicunque ex omnibus gentibus in Christo crediderint, filii Abraham secundum spiritualem generationem vere sint. Quod feci patribus eorum in die. Quinquagesimo post Pascha die in monte Sina. Et ego neglexi eos. Reliqui eos secundum desideria cordis eorum. Post dies illos. Veteris Testamenti. In sensibus eorum. Non in tabulis lapideis. Superscribam eas. Id est, super legem naturae et litterae. A majore. Divite, nobili, sene. Usque ad minorem. Egenum, ignobilem, juvenem.

CAPUT IX. Habuit quidem et prius testamentum. Ac si diceret: Fuerunt in tabernaculo vasa Dei, quod apud homines magnum ac mirabile videtur. Sed tamen (0263D)illa omnia umbrae erant bonorum futurorum. Constitutiones culturae. Circumcisionem, sabbata, neomenias, hostiasque corporales. Sanctumque saeculare. Tabernaculum, quod erat pro tempore. Non sic Sancta sanctorum aeterna. Tabernaculum primum. Quod mystice significat praesentem Ecclesiam. Candelabrum vero carnem Christi, septem donis Spiritus sancti resplendens, vel ipsa septem dona. Et mensa. Aurea in aquilonari parte tabernaculi, significans sacram Scripturam: Propositio panum. Mystice corpus Christi, seu doctrina apostolica intelligitur. Quod dicitur Sancta Sanctorum. In quod solus sacerdos semel in anno introibat. Secundum tabernaculum, Hierusalem coelestem significat. (0264A)Aureum vero thuribulum, corpus Christi cum divinitatis splendore. Arca vero, ipsa Ecclesia secundum mysticum sensum, anima secundum tropologicum exprimitur, aut certe arca Testamenti caro Salvatoris Christi animadvertitur, in qua manna divinitatis inhabitat. Urna aurea. Humanitas Christi cum divinitate. Virga Aaron, regnum Christi significat, vel vexillum crucis. Tabulae duae Testamenti. Cherubim. Plenitudo scientiae. Propitiatorium. De quo propitiabatur Dominus populo suo. Mystice propitiatorium Dominus Salvator exprimitur, qui est propitiatio pro peccatis nostris. Ministeria. Sacrificia. Semel in anno. Decima die mensis septimi secundum lunarem supputationem, quae solemnitas erat sanctificationum. Non sine sanguine. Sicut non (0264B)sine sanguine Christi nos redempti sumus. Hoc significante Spiritu sancto. Propterea ista ita constructa sunt in figuram Salvatoris nostrae salutis, quod videlicet Christus pateretur semel pro genere humano. Sanctorum via. Introeundi in coelum. Et justitiis carnis. Carnalibus justificationibus per circumcisionem. Non hujus creationis. Terrestris tabernaculi. Et cinis vitulae. Vaccae rufae, roseae, carnis Christi. Qui per Spiritum sanctum. Quasi per ignem: quomodo hostiae prius ignem de coelo accipiebant. Ab operibus mortuis. Quae ducunt ad mortem, sicut si quis in lege mortuum tangeret, mundabatur. Earumdem praevaricationum. Quae deleri non poterant oblationibus prioribus. Ubi enim Testamentum, mors necesse est intercedat testatoris. Animalis (0264C)cujus sanguis testatur indulgentiam peccatorum. Poterat aliquis ex eo, quod mortuus est Christus, maxime non credere promissiones ejus. Paulus igitur exempla ex communi assumit consuetudine, quibus ostendit tunc firmissimum esse testamentum, morte testatoris intercedente. Testamentum enim in mortuis confirmatum est, quia testamentum tunc firmum erit, postquam homo de hoc saeculo migraverit. Vivens vero quoties voluerit mutabit, ut sequitur: Alioqui nondum valet. Quia quandiu vivit testator, potest immutare sententiam, et alios atque alios haeredes ducere in haereditatem suam. Unde nec primum quidem. Tabernaculum. Sanguinem vitulorum et hircorum. Quia uterque sanguis sanguinem Salvatoris significat. Cum aqua. Mystice (0264D)baptismatis, vel aquam et sanguinem de latere Christi manantem significat. Et lana coccinea. Quae significat lenitatem charitatis Christi, qui passus est pro nobis, aut certe per lanam coccineam Christi passio designatur. Et hyssopo. Quae herba humilitatem Christi significat ac fortitudinem, qua interiora nostra purgantur. Ipsum quoque librum. Deuteronomium, quod significat Evangelium consecratum sanguine Christi. Hic est sanguis Testamenti, sic et Christus dicit: Hic est sanguis meus Novi Testamenti (Matth. XXVI). Vasa ministerii significant ministros Ecclesiae. Sanguine. Fide passionis Christi aspersos. Non fit remissio. Ex aliqua parte. Exemplaria coelestium Tabernaculum et vasa ministerii. (0265A)His mundari. Hostiis praeteritis. Nam ipsa coelestia. Opera Novi Testamenti, sive conversamini, ut Apostolus dicit: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III), quae est vera Christianorum philosophia. Aliter: coelestia, id est, vasa. Sed in ipsum coelum. Quasi quoddam tabernaculum. In sanguine alieno. Hircorum, vitulorum. Alioquin oportebat eum. Id est, si una ejus oblatio mundum totum non salvaret ante passionem ejus et post passionem, oportebat eum pati ab origine mundi, dum per singulas generationes homines peccaverunt, quia semper habuisset quod redimeret: sed noluit nisi ut semel tantum passus mundum in consummationem saeculi liberaret. Secundo. In die judicii. Sine peccato. Sine similitudine carnis peccati, aut sine oblatione pro peccato. (0265B)Aliter: sine peccato, exspectantibus se.

CAPUT X. Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem. Speciem veritatis; umbra etenim fuit non veritas. Nam requiescebant peccata ad tempus, non remittebantur. Consummare. Perfectos facere. Non cessassent offerre. Non iterum offerrent, si per unam hostiam mundati essent, et quamvis nos non cessemus offerre, tamen idipsum offerimus sacrificium, non alium agnum hodie, alium cras offerentes. Commemoratio peccatorum. Commemorantur peccata, dum quotidie et per singulos annos hostia pro peccatis offerebatur. Nos vero in commemorationem Dominicae semel passionis quotidie nostraeque salutis offerimus. Impossibile est enim. (0265C)Si impossibile, cur ergo faciebant propter praefigurationem? Non enim veritas sine praeeuntibus figuris venire debuit. Introiens in mundum. Christus apparens in carne. Hostiam. Vivam. Et oblationem. De vino et pane. Noluisti. O Pater. Corpus autem perfecisti mihi. Corpus ad offerendum, quia haec est hostia viva Deo placens. Tunc dixi. Dum tempus fuit, ut auferrentur umbrae legalium hostiarum. In capite libri scriptum est de me. In fronte Geneseos, ut: In principio creavit Deus coelum et terram. Item: In principio erat Verbum, et illud: Liber generationis Jesu Christi; et item: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum. Ut faciam voluntatem tuam, Deus. Ut corpus quod aptasti mihi pro genere humano offeram, quia haec est tua voluntas. Aufert (0265D)primum, ut sequens statuat. Ac si diceret: Reprobat Vetus, et affirmat Novum Testamentum. Sedet in dextera Dei. Quasi Dominus, nam ministrare famulorum est. Contestatur autem Spiritus sanctus nobis. Per Jeremiam, ac si diceret: Quod dicimus, Spiritus sanctus dicit; diximus enim quod consummavit in aeternum sanctificatos, et hoc Spiritus sanctus testatur, quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Postquam enim dixit. Ordo, dicit enim Dominus: Dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, et peccata eorum non recordabor amplius, postquam dixit: Hoc est testamentum quod testabor ad illos. Ubi ergo horum. Peccatorum remissio. Jam non fit oblatio. (0266A)Quia non oblatione quae offerebatur in lege, sed sanguine Christi dimittuntur peccata. Hic ostendit distantiam pontificis, et sacerdotis, et hostiarum, et tabernaculi, et testamenti, et repromissionis, siquidem illa fuerunt temporalia, haec autem aeterna; illa formae, haec veritas. Habentes itaque fiduciam. Propter remissionem peccatorum, et quod cohaeredes effecti sumus. Unde nos plus habemus fiduciam per sanguinem Christi mundari, quam illi qui carnaliter hostias offerebant. In introitum sanctorum. In introitum regni coelestis, vel fidei: Quam initiavit nobis. Consecravit, eo quod ipse primus illa via propria carne conscendit in coelos. Viam novam. Aut fidem Christi, aut introitum regni coelestis. Aspersi corde a conscientia mala. Quia fides sine (0266B)operibus mortua est (Jac. II). Et abluti corpus. Sicut illi ablutiones carnales habebant. Nam foris lavamur aqua, intus autem Spiritu sancto, ut: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. (Joan. III).

Aqua munda. Baptismatis aqua consecrata a benedictionibus. Confessionem spei indeclinabilem. Non declinemus ab ea, dum verum erit quod promisit, sicut Israelitae, qui declinabant. Fidelis enim qui promisit. Ut alibi fidelis dicitur, per quem vocati estis. In provocatione dilectionis. Ut unusquisque alterum provocet ad charitatem. Non deferentes collectionem. Ecclesiam in qua collecti sumus in una fide. Sed consolamini invicem. Dicentes: Brevis est tentatio, et longa remuneratio. Diem appropinquantem. Sive (0266C)mortis, sive judicii. Offerre Deo hostiam. Scilicet legalem secundum veterem legem. Aut crux secunda nobis ultra non est, huic autem simile est, quod in superioribus dixit: Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, iterum renovari. Terribilis quaedam exspectatio judicii. Si autem exspectatio terribilis est, quanto magis ipsa praesentia, quae consumptura est adversarios? non ita ut non sint, sicut aurum non consumitur in igne, sed quod immundum est in eo. Communem aestimans. Putans nihil prodesse effusionem sanguinis Christi. Et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Legales hostias offerens: vel non credens remissionem peccatorum per gratiam Spiritus sancti. Mihi vindictam; et ego retribuam. Vindictam, contumeliam spiritui gratiae facienti. In manus incidere (0266D)Dei viventis. In potestatem judicii ejus, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Rememoramini igitur pristinos dies. Hoc dicit, ut perdurantes in tribulationibus essent longanimes, sicut jam post acceptam fidem benefecerunt. Et in altero quidem opprobriis. Vocibus. Et tribulationibus. Martyriis pressurisque. Spectaculum. Propter manifesta opprobria. Estis effecti. Ministrando tribulatis. Confidentiam vestram. Fortitudinem fidei, et patientiam in tribulationibus. Nam justus meus ex fide vivit. Quia vita corporis anima, vita animae fides est, a qua si quis se subtraxerit, non placebit Deo.

CAPUT XI. Est autem fides. In Habacuc sperandarum rerum (0267A)substantia. Nam quod videt quis, quid sperat? Sed si quod non videmus speramus, per patientiam exspectemus. Sperandarum rerum. Synecdochicos hoc dicit, ab insigni parte fidem definiens. Nam fides est trium temporum: creduntur enim praeterita quod fuerint, praesentia quod sint, futura quod erunt. Fide Abel majorem hostiam quam Cain obtulit Deo. Meliorem. Abel pastor ovium erat, Cain vero agricola; sed Abel primitias ovium Deo offerebat, praespiciens et credens, quod Christus postmodum tanquam ovis ad occisionem duceretur. Per quam testimonium consecutus est. Ut in Evangelio legitur: A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae (Matth. XXIII). Testimonium prohibente muneribus ejus Deo. Quia ignis descendebat super hostias ejus, (0267B)sicut dicitur: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus, ad Cain vero non respexit. Adhuc loquitur, ut: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV). Fide Enoch. Propter fidem suam transferri meruit, credens quod Jesus postmodum in coelum sublevandus esset: ante translationem enim testimonium habuit, ut est: Ambulavit Enoch cum Domino. Et alibi: Et placuit Deo anima ejus (Gen. V). Quia est et inquirentibus se remunerator fit. In his duobus modis totum symbolum et plenam fidem habemus. Fide Noe. Credens responsum a Deo acceptum. Aliter: Praevidit namque Ecclesiam navigaturam per mare saeculi hujus, ad portum vitae aeternae. Per quam. Fidem. Condemnavit saeculum. Peccatores, qui non meruerunt arca salvari. Fide (0267C)qui vocatur Abraham. Signanter ait, vocatur, non enim sic prius vocabatur quando obedivit, sed Abraham tunc nominatus est. Haeres. Noe. Institutus. Mundi haeres. Obedivit. Quando dictum est ei: Exi de terra tua. Exspectabat enim fundamenta. Christum, et apostolos, et prophetas. Civitatem. Hierusalem coelestium. Fide et ipsa Sara. Ecclesiam gentium respexit de qua dicitur: Laetare, sterilis quae non paris. Propter quod et ab uno. Homine, ex Abraham scilicet et Sara, ut: Erunt duo in carne una. Et hoc emortuo. Concupiscentia carnali. Juxta fidem defuncti sunt. Qui usque ad mortem fidem servaverunt. Non perceptis. Ante mortem repromissionibus. Et salutantes. Dicentes: Beata tempora quando haec ventura erunt. Et si quidem illius meminissent. Terrae Chaldaeorum, (0267D)de qua exierunt, id est, de Mesopotamia Syriae. Non pudet Deum. Id est, non confunditur Deus vocari eorum Deus, ut: Deus Abraham, Deus Isaac. Paravit enim illis Deus civitatem. Hierusalem coelestem. Fide obtulit Abraham Isaac. Cum tentaretur, ut: Offer mihi filium tuum Isaac. Triplex autem bonum fecit, quod filium, et quod unigenitum, et repromissionem in quo accepit offerebat. Hoc autem factum est in figuram Dei Patris, Filium suum pro nostra salute offerentis. Unde sequitur, quod eum in parabolam accepit, hoc est in similitudinem Christi morientis et resurgentis. Sic Christus ait: Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Fide etiam de futuris benedixit Isaac, spiritu praecognoscens, (0268A)quod Jacob figuram Christiani, Esau vero Judaici populi gerebat. Et adoravit. Jacob. Super fastigium virgae ejus. Significans quod reges futuri essent adorandi ex genere Joseph, scilicet ex Ephraim, ut Josue filius Nun mystice designans regnum Christi in fine saeculi adorandum, sicut ipse virgam filii sui adoravit. Aliter: In hoc loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph, quod videlicet honorans filium, potestatem ejus adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur. Et adoravit, inquit, Israel ad caput lectuli sui, quod scilicet postquam juraverat ei filius, securus de petitione quam rogaverat, adoravit Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe Deo deditus, et oppressus senectute, sic habebat lectulum suum positum, ut ipse jacentis (0268B)habitus absque difficultate ad orationem esset paratus. Et de ossibus suis mandavit. Ut: Extolletis ossa mea hinc vobiscum. Mystice ossa Joseph ex Aegypto ad terram repromissionis translata, significant Christi mandata ex Judaeis in Gentes exitura. Fide Moyses natus, occultatus est mensibus tribus. Significat Christum occultatum ab Abraham usque ad David: primus enim mensis est; dehinc secundus mensis a David usque ad transmigrationem Babylonis; tertius vero est a transmigratione Babylonis usque ad adventum Salvatoris. Improperium Christi. Vel tribulationes pati pro Christo, vel in figuram improperiorum Christi, quod enim postea Christo evenit, ille sustinebat. Remunerationem. Mercedem a Christo. Fide celebravit Pascha. Per agnum namque cum populo (0268C)intellexit Christum verum agnum, de quo dicitur: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Praevidit namque quod hi qui in crucifixum crederent, in futuro vindicta carerent. Ne qui vastabat primogenita. Id est, angelus. Sic diabolus vastator est, a quo liberamur per sanguinem Christi. Fide praedaverunt Aegyptios, quia crediderunt se iterum in Aegyptum non reversuros. Fide muri Jericho. Jericho defectio, vel luna interpretatur, figuram mundi tenens. Septem vero tubas, septem epistolas apostolicas intelligimus, in quibus septiformis Spiritus sancti gratia, doctrinaque intonat. Per septem vero muros, septem principalia vitia designantur. Fide Raab. Quae significat Ecclesiam gentium, suscipiens exploratores, id est, doctores catholicos, vel, (0268D)ut alii dicunt, Petrum et Paulum, seu duas leges. Deficiet enim me tempus. Aut hyperbolica locutio est, aut tempus destinatum, quod ad hanc scribendam epistolam in corde suo proposuit. De Gedeon. Id est, quid adhuc dicam de Gedeon cum trecentis viris. Barach. Pugnante simul cum Debbora prophetissa contra Sisaram Chananaeum. Jephte. Offerente filiam suam contraque Moab pugnante. Obturaverant ora leonum. Ut Daniel, et Samson, et David, quando pastor ovium fuit. Exstinxerunt impetum ignis. Ut tres pueri in camino ignis. Effugerunt aciem gladii. Sicut David aciem gladii Saulis effugit. Convaluerunt de infirmitate. Ut Ezechias. Castra verterunt exterorum. Ut Gedeon, et Ezechias, caeterique. Acceperunt (0269A)mulieres de resurrectione mortuos suos. Ut Elias suscitavit filium viduae Jonam, et Elisaeus filium Samaritis. Alii autem distenti sunt. Cruciati sunt, ut Machabaei. Non suscipientes. In praesenti vita. Alii vero ludibria et verbera experti. Ut Jeremias. Insuper et vincula, et carceres. Ut Joseph. Lapidati sunt. Ut Naboth. Secti sunt. Ut Isaias. Haec per syllepsin dicuntur, quia verbi gratia, non multi secti sunt, sed unus tantum, id est, Isaias. Tentati sunt. Ut Job et Tobias. In occisione gladii mortui sunt. Ut Zacharias filius Joiadae sacerdotis, qui occisus est inter templum et altare. Circumierunt in melotis. Ut Elias et Joannes, aliique multi. Est autem melota pellis caprina ex uno latere dependens, qua monachi utuntur Aegyptii. Quibus dignus non erat mundus. Praesens (0269B)videlicet mundus, propter spem supernae gloriae. Non acceperunt promissionem. Donec advenit Christus. Ne sine nobis consummarentur. Hoc est, ne ante nos in regnum Dei coelestemque coenam exirent, donec omnes in novo exiremus

CAPUT XII. Ideoque et nos. Hucusque de fide locutus est, nunc de praedicatione incipit. Tantam habentes nubem. Multitudinem, vel collectionem. Testium. Patriarcharum et prophetarum. Deponentes omne pondus. Peccati. Non enim quisquam bene currit cum onere gravi. Per patientiam curramus. Per viam, scilicet mortem militiis mandatorum transcurrentes. Certamen. Tribulationum pressurarumque in praesenti constitutarum. Ne fatigemini. Ne in tentationibus (0269C)lassescatis. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis. Hoc est, nondum sanguinem vestrum in martyrio effudistis. Fili mi, noli negligere. Hoc per Salomonem dicitur (Prov. III). Disciplinam Domini. Tribulationem. Cujus participes facti estis. Scilicet diaboli. Omnis autem disciplina. Omnis a Deo saluberrima correctio. Fructum pacatissimum. Aeternae videlicet mercedis. Remissas manus. Pigras ad bene operandum, atque laxatas. Et soluta genua. Propter confessionem infirmam. Erigite. In bonum opus. Gressus rectos. Opera recta. Pedibus vestris. Sensibus. Ut non claudicans quis erret. Inter Deum et idolum, ut aliquando Deum, aliquando idolum adoret, sicuti qui claudicatis in me et Baal. Neque radix amaritudinis. Alicujus peccati. Sursum germinans. (0269D)Id est, in superbiam crescens. Ne quis fornicator. Esau enim fornicator fuit: nam contra praecepta patris de alienigenis, id est de infidelibus Heth uxorem accepit, et jura primogeniti causa gulae vendidit. Qui propter unam escam. Lenticulam, vendidit primitias suas. Ille autem propter unam escam vendit primitiva, qui animae suae virtutes fornicatione perdit. Nam sicut per unam escam unius diei esuries reficitur, sic et per fornicationem unius horae reficitur desiderium. Unde et Salomon pretium scorti pani comparavit. Non enim invenit locum poenitentiae. Recte poenitentiam non invenerunt lacrymae quae causa superbiae et invidiae fuere. Non enim accessistis. (0270A)Ac si dicat, Non ad visibile et palpabile lumen accessistis, sed ad invisibilem et incomprehensibilem Deum. Ignem et turbinem. Haec omnia fuerunt in monte Sinaï. Et tubae sonum. Id est, angelicae vocis. Exterritus sum. Corde. Et tremebundus. Corpore. Ad Sion montem. Ad praesentem Ecclesiam. Et Ecclesiam primitivorum. Apostolorum qui primi Deo crediderunt. Melius loquentem. Quia sanguis Abel accusabat, sanguis vero Christi redemit. Item ut est illud: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Ne recusetis loquentem. Christum. Cujus vox movit terram. Montis Sinaï. Tunc. Quando lex data est. Nunc autem. In Novo Testamento. Repromittit. Commovere terram coelumque. Dicens. In Aggaeo propheta. Et ego movebo. In die judicii. Ut maneant ea. (0270B)Specimina meliora creaturarum. Habeamus gratiam. Novi Testamenti, remissionisque peccatorum. Ignis consumens. Peccata comburens.

CAPUT XIII. Mementote vinctorum. In vestra misericordia. Tanquam in corpore. Forsitan haec eadem patiemini. Honorabile connubium. Matrimonium legitimum in Domino cum pudicitia fiat. Et thorus. Lectus. Immaculatus. Sine fornicatione. Contenti praesentibus. Ut: Nolite cogitare de crastino. Praepositorum. Doctorum vestrorum. Jesus Christus heri et hodie. Ac si dicat, ante saecula, et in saecula, et post saecula semper permanet, ut propheta dicit: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI). Et peregrinis. Antea non audistis. Abduci. A vera doctrina (0270C)separari. Quam escis. Hostiis legalibus seu perversis doctrinis. Habemus. Nos fideles. Altare. Praeter altare Judaeorum, unde corpus et sanguinem Christi participamus. Qui tabernaculo deserviunt. Veteris videlicet legis. Exeamus itaque ad eum extra castra. Despicientes praesentia, et amantes futura. Improperium ejus. Crucem et passiones varias. Hostiam laudis. Ut: Immola Deo sacrificium laudis. Fructum labiorum. Quasi vitulum Deo offerentes. Et communionis. Largiendae eleemosynae. Promeretur Deus. Ut nobiscum sit Deus. Quasi rationem de animabus vestris reddituri. Ut: Quorum animam et sanguinem de manu vestra requiram, dicit Dominus (Ezech. III). Deus autem pacis. Deo hoc adjungitur, quia aliquid dissensionis habuerunt. Pastores. Ut: Ego sum (0270D)pastor bonus (Joan. X). Testamenti aeterni. Non enim aeternum erat Vetus Testamentum. Aptet vos in omni bono. Faciat vos aptos esse in omni bono. Faciens in vobis, quod placeat coram se. Ut: Non volentis, neque currentis, sed miserentis Dei est. Ut sufferatis. Ut avida mente suscipiatis. Verbum solatii. Id est, rectae praedicationis, quod solatium vestris animabus praestat. Cognoscite. Illi vos benefacientes. Demissum. A me ad vos missum. Videbo vos. Id est, conversationem vestram per ipsum intelligens. Salutant vos de Italia. Hic evidenter ostenditur, quod hanc epistolam Romae scripserit.