Jump to content

Collectio decretalium/CIX

Checked
E Wikisource
CIX. Collectio decretalium

 CVIII CX 

INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE.

1. Quod missarum celebratio, alibi quam in Deo dicatis locis, non debeat fieri, nisi magna compulerit necessitas. 2. De ecclesiarum sacrationum dubitatione. Quid sit agendum. Dilectissimis fratribus, omnibus episcopis per diversas provincias constitutis FELIX episcopus, in Domino salutem.

Magno munere misericordiae Dei totius Ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum Ecclesiarum status eo viget ordine, quo apostolorum successores illum statuerunt. Et, cum antiqui hostis astutia eum turbari agnoscimus, non modico contristamur moerore. Quam ob causam, fratres, hortamur vos, monemus, et flagitamus, ut a tramite apostolicae institutionis nequaquam recedatis; nec a Capite dissidatis, sed fidem et ordinem, quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque ulla haesitatione teneatis. Nam si columnae alicujus magnae domus ruerint, ipsa postea domus minime stabit; sic et vos columnae Ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia, quae per vos regitur, tabescit et labitur. Haec, fratres, quae dico valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant cavenda. Ipsa enim per se Veritas ait: « Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? (Matth. V, 13.) » Ecce terra, ideo, charissimi, vos moneo, quia debitor sum vobis, et valde vos diligo, et quando bona audio de vobis nimis sum gavisus; et econtra, quando mala, nimis conturbatus. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum atque maris intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobis corde conjunctus, idque de beatitudine vestra erga me modis omnibus confido, quia, cum me vicissim diligitis, a me non estis longe. Unde gratias referimus illi grano sinapis, quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus atque se distendentibus, usquequaque diffusis [diffusus sit], ut in [illis] volatilia coeli cuncta nidificent (Matth. XIII, 31, 32), gratiaque sit fermento illi quod tribus farinae satis (Ibid., 33), totius humani generis massam in unitate conspersit, atque parvo lapidi, qui abscissus est de monte sine manibus, et occupavit universam faciem orbis terrae (Dan. II, 34, 35); qui ad haec se usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitate redacto, totius corpus perficeret Ecclesiae, atque ita ad totius compagis pertineret commodum membrorum participalis ista distinctio. Unde nos quoque a vobis non longe sumus, quia in illo qui ubique est, unum sumus. Agamus ergo ei gratias, qui solutis inimicitiis in carne sua (Ephes. II, 14) fecit, ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub se uno pastore, semper memores quod egregius Praedicator admoneat, dicens: « Solliciti servate unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). » Sanctitatis vestrae scripta, quae ad sedem apostolicam misistis super quibusdam consultis, quasi ad caput ut inde acciperetis responsa, unde omnis Ecclesia totius religionis sumpsit exordium, gratanter suscepi et breviter vobis respondere curavi.

CAP. I. De ecclesiarum enim consecratione, et de missarum celebrationibus, non alicubi quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debere liquet omnibus quibus sunt nota Novi ac Veteris Testamenti praecepta. Tabernaculum vero Moysen, Domino praecipiente, fecisse, et sacrasse cum mensa et altari ejus, et caeteris vasis utensilibus ad divinum cultum explendum legimus: et non solum divinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino jubente, perlinisse novimus. Qualiter autem haec facta sint, et non alii ipsa sacra quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum vestibus sanctis sacrati, et levitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus quae, Domino jubente, per Moysen conscriptae sunt, reperitur. Qualiter ergo David, regum piissimus, amplificaverit cultum Dei, et templum Domini aedificare voluit, sed propter multum sanguinem quem effuderat prohibitus est, et ipse collegerat expensas; Salomonque filius ejus idipsum quod ipse facere optaverat, jubente et auxiliante Deo, perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad divinum cultum peragendum consecravit in libro tertio Regum inter caetera legitur ita: « Aedificans, » inquit, Salomon, « Domino aedificavi habitaculum tuum fortissimum, solium tuum sempiternum, » convertitque rex faciem suam et benedixit omni Ecclesiae Israel. Omnis enim Ecclesia Israel stabat. Et ait: « Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus meis perfecit dicens: A die, qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel; ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi, sed elegi David ut esset super populum meum Israel, voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel, et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, benefecisti, hoc ipsum mente tractans. Verumtamen tu non aedificabis domum, sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo. Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est, stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus. Et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel, et constitui ibi locum arcae, in qua foedus Domini est quod percussit cum patribus nostris, quando egressi sunt de terra Aegypti. Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu Ecclesiae Israel et expandit manus suas in coelum, et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui in coelo desuper, et super terram deorsum, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, qui custodisti David patri meo quae locutus es eis; ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat. Nunc igitur, Domine Deus Israel, et conserva David famulo tuo patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut ambulasti in conspectu meo. Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur verba tua quae locutus es David servo tuo patri meo. Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim coelum et coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec quam aedificavi! Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus. Audi, Domine, hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie, ut sicut oculi tui aperti sunt super domum hanc nocte et die, super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi, ut exaudias deprecationem servi tui, et populi tui Israel, quodcunque oraverit in loco isto, et exaudias in loco habitaculi tui in coelo, et cum exaudieris, propitius eris. Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, tu exaudies in coelo, et facies, et judicabis servos tuos condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum et retribuens ei secundum justitiam suam. Si fugerit populus tuus super inimicos suos, (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac, exaudi in coelo et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. Si clausum fuerit coelum et non pluerit propter peccatum eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam, exaudies eos in coelo; et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel, et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da pluviam super terram, quam dedisti populo tuo in possessionem. Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut aerugo, locusta, rubigo: et afflixerit eum inimicus ejus, portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, cunctaque devoratio et imprecatio, quae acciderit 264 omni homini de populo tuo Israel; si quis agnoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in coelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum), ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris. Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomem tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum extensum ubique), cum venerit ergo et oraverit in loco hoc, tu exaudies in coelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocunque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo, et exaudies in coelo orationem eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum. Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet), et iratus tradideris eos inimicis suis et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, et egerint poenitentiam in corde suo, in loco captivitatis, et conversi deprecati fuerint te in captivitate sua dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus; et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua, in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti fuerant, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo, exaudies in coelo, in firmamento solii tui, orationem et preces eorum, et facies judicium eorum, et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. Populus enim tuus est et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae, ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel, et exaudies eos in universis pro quibus invocabunt te. Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen, servum tuum, quando eduxisti patres nostros de terra Aegypti, Domine Deus. Factum est autem, cum complesset Salomon, orans Dominum orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini. Utrumque enim genu in terra fixerat, et manus expanderat ad coelum. Stetit ergo et benedixit omni Ecclesiae Israel voce magna dicens: Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo in omnibus quae locutus est per Moysen servum suum. Sit Dominus Deus nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque projiciens, sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus et caeremonias et judicia quaecunque mandavit patribus nostris, et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, ut sciant omnes populi terrae, quia Dominus ipse est Deus, et non est alius absque eo. Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus sicut et hodie. Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino. Mactavitque hostias pacificas quas immolavit Domino, boum vigintiduo millia, ovium centum viginti millia, et dedicaverunt templum Domino rex et filii Israel. In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini. Fecit autem ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare aeneum quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum. Fecit autem Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo multitudo magna, ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus et in die octava dimisit populos (III Reg. VIII, 13-66). » Judaei ergo loca, in quibus Domino sacrificabant, divinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis quam in Deo dicatis locis munera Domino offerebant. Si enim Judaei qui umbrae legis deserviebant, haec faciebant, multo magis quibus veritas patefacta est, et gratia et veritas per Jesum Christum data est, templa Domino aedificare, et, prout melius possumus, ornare, eaque divinis precibus et sanctis unctionibus suis cum altaribus, et vasis, vestibus quoque et reliquis ad divinum cultum explendum utensilibus devote et solemniter sacrare, et non in aliis quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a corepiscopis, qui saepe prohibiti sunt, nisi (ut praedictum est) summa exigente necessitate missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus. Et hoc si summa necessitas agere compulerit, non II domibus, quia in sacris canonibus sacrificia in domibus offerri prohibita sunt, sed in tabernaculis divinis precibus a pontificibus dicatis et in mensis Domino sacratis, et sacra unctione a pontificibus delibutis pro summa (ut praefixum est) necessitate, et non pro libito cujusquam et pigritia agatur. Satius ergo est missam non cantare, aut non audire, quam in illis locis ubi fieri non oportet, nisi (ut saepe dictum est) pro summa contingat necessitate, quoniam necessitas non habet legem. Unde scriptum est: « Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus (Deut. XII, 13). » Et in Exodo legitur: « Vos vidistis, quia de coelo locutus sum vobis. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super illud holocausta et pacifica vestra. Oves vestras et boves in omni loco, in quo memoria fuerit nominis mei (Exod. XX, 22-24). » Et sicut non alii quam sacrati Domino sacerdotes debent missas cantare, nec sacrificia offerre, sic nec in aliis quam in praefatis Domino sacratis locis missas cantare, aut sacrificia offerre licebit. Si autem ut legitur in concilio Laodicensi, cap. 26, quod hi, qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis, quam in domibus exorcizare non possunt; multo magis majoris gradus ministeria, nisi ab episcopis, qui ad eos gradus sunt sacrati, quibus fungi debent officia agi, vel sacrificia offerri licet. Quod autem (ut paulo superius praelibatum est) oblationes in domibus offerri non debent, in eodem concilio cap. 59, prohibitum habet ita: Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis et presbyteris; solemnitates vero dedicationum ecclesiarum et sacerdotum per singulos annos sunt celebrandae, ipso Domino exempla dante, qui ad festum dedicationis templi omnibus id faciendum dans formam, cum reliquis populis eamdem festivitatem celebraturus venit, sicut scriptum est: « Facta sunt encaenia in Hierosolymis et hiems erat. Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis (Joan. X, 28). » Quod autem octo dierum sint encaenia celebranda, in libro Regum peracta dedicatione templi reperies. II. De ecclesiarum consecratione quoties dubitatur, et nec certa scriptura, nec certi testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse consecrandas, nec talis trepidatio faciat deteriorationem, quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum. His, fratres, testimoniis Scripturarum apostolica auctoritate consultis vestris breviter respondisse sufficiat. Vobis tamen praevidendum est et omnibus praedicandum ut illicita non agantur, et Domini praecepta conserventur et fideliter peragantur. Rogamus autem vos, fratres, ut dicta Apostoli replicemus: « Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. Spiritum nolite exstinguere; prophetias nolite spernere. Omnia autem probate, quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos. Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 14). » Data Kalendas Martii, Lampadio et Oreste IV consulibus. Epistola ejusdem exhortatoria ad Sabinam. Singulare membrum Ecclesiae tuae religionis amplitudinem existere, et a nobis reverendissime coli satis est omnibus manifestum; in ipso enim apice nobilitatis multo nobiliorem Ecclesiae devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitione praeceptis ejus obtemperas, et in fide potius exsultas quam tanti generis flore jactaris. Summa virtus est vicisse gloriam carnis, et magna est Christi gratia nobilitatem moribus superasse, domina filia merito illustris. Certa igitur existens, dilectissima, vitae hujus quaecunque sunt spatia aeternis divinisque officiis illustrare contende, ut qui insignem te praestitit, reddat sibi per saecula clariorem. Quapropter tuam hortamur dilectionem ut bonum quod coepisti semper impleri non differas, quia non laudatur initium sed finis. Sapientiam enim te hortamur diligere et scrutari, ut rationabiliter et sapienter disponas et judices ea quae tibi commissa sunt, dicente Domino per Prophetam: « Erudimini qui judicatis terram (Psal. II, 10). » Time ergo Dominum, et mandata ejus serva, et dilige eum totis visceribus, et proximum tuum sicut teipsum. « Deus altissimus creavit sapientiam in Spiritu sancto, et vidit et dinumeravit eam, et mensus est, et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se. Timor Domini gloria et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium in longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Dilectio Dei honorabilis sapientia; quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum. Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. Timor Domini scientiae religiositas. Religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. Plenitudo sapientiae est timere Dominum, et plenitudo a fructibus illius. Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum. Et vidit, et dinumeravit eam. Utraque autem sunt dona Dei. Scientiam et intellectum prudentiae Sapientia comparat, et gloriam timentium se exaltat. Radix sapientiae est timere Dominum. Rami enim illius longaevi. In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas, exsecratio autem peccatoribus sapientia. Timor Domini expellit peccatum; nam qui sine timore est, non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. Bonus sensus usque ad tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. In thesauris sapientiae significatio disciplinae; exsecratio autem peccatori cultura Dei. Fili, concupiscens sapientiam, serva justitiam, et Deus praebebit illam tibi. Sapientia enim et disciplina timor Domini, et hoc quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. Contumax non sis et incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris 265 in labiis tuis. Attende in illis ne forte cadas et ponas scandalum animae tuae, et adducas inhonorationem tibi, et revelet Deus absconsa tua (Eccli. I, 9-40). Pro fide et justitia ac pro salute animae certa semper et pro adjutorio fratrum viriliter age, ut a Domino recipias remunerationem. Scriptum est enim: « Fili, conserva tempus et devita a malo. Pro anima tua non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam. Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu tuo, nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in operibus justitiae. Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluminis. Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis. Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Non sit manus tua porrecta ad accipiendum et ad dandum collecta (Eccli. IV, 23-36). » His fulta Scripturarum auctoritatibus semper sta recta, et a via veritatis ne avertaris, ut gratiam Dei acquiras et honorem, hominum amicitia fruaris, tantoque tua voluntas facilius ab amore hujus saeculi exeat, quanto et impellitur dum vocatur. Nam nos et praesentes vos videre cupimus et absentibus per epistolam saltem colloqui desideramus. Unde et optamus ut vos beatus Petrus apostolorum princeps ad sua limina feliciter perducat, quatenus in Omnipotentis gratia perfrui vestra praesentia mereamur. Data XII Kalend. Novem. Lampadio et Oreste IV consulibus