Jump to content

Collectio decretalium/CVII

Checked
E Wikisource
CVII. Collectio decretalium

 CVI CVIII 


INCIPIUNT DECRETA HORMISDAE PAPAE.

1. Adversus Nestorii et Eutichetis blasphemias. 2. De mysterio Trinitatis, quid personae, quid designent substantiae. 3. De divinitate et humanitate Domini Jesu Christi. Gloriosissimo atque clementissimo filio JUSTINO, AUGUSTO, HORMISDA episcopus.

Inter ea quae ad unitatem Ecclesiae pertinent, propter quam Deus clementiae vestrae elegit imperium, in litteris contulistis, hoc quoque venerabilis imperator cura fidei cui multipliciter vos studere declarastis, adjecit, ut aliquorum preces perferendae ad humilitatis meae notitiam jungerentur; quibus vel quid quaestionis oriretur agnoscerem, vel ad submovendum propositae consultationis ambiguum responsum a me religiosae sententiae conveniens redderetur, legi omnia sollicitudine quam decebat; et licet ad responsi plenitudinem sufficere potuisset, si illa tantum quae ab auctoribus sunt definita subscriberem, tamen, ut religiosi propositi vestri remunerarem affectum, non subtrahendum credidi mihi quoque sermonis obsequium.

CAP. I. Quid enim est quod emergentibus Nestorii et Eutichetis venenis paterna omisit instructio? Pene omnes impietates cum inventoribus tam nefandorum dogmatum convenientia in unum synodica decreta presserunt, nec ulterius remansit locus ullus tam diris perfidiae seminibus amputatis, aut Christum Dominum credere sine carnis fuisse veritate, aut eumdem non et Deum et hominem de materni uteri intemerata fecunditate prodiisse, cum alter eorum dispensationem, qua salvati sumus negando quantum in ipso est irritam faceret, alter opinione contraria sed impietate consimili in eodem Domino nostro Jesu Christo potestatem divinam a vera humanitate secluderet; neque ille recordatus, quia palpandam carnem suam Christus ostenderit, neque ille Evangelii memor verbum carnem factum esse dicentis, cui vox Domini indeficienter insonare debuerat, quia dixit et docuit: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). » Saepe haec et multis precedentium sunt comprehensa sententiis. Sed nec clementia vestra, licet jam dicta sint, fastidiose poterit repetita cognoscere, nec nobis pudor ea quae sunt a praedecessoribus nostris praedicata revolvere. Neque enim possibile est, ut sit diversitas praedicationis ubi est una forma veritatis; nec ab re judicabitur alienum, si cum his cum quibus convenimus fide congruamus et dogmate. Revolvantur piis mansuetudinis vestrae auribus decreta synodica. Et beatae papae Leonis convenientia sacrae fidei constituta. Eadem invenietis in illis quae recensueritis in nostris. Quid ergo est post illum fontem fidelium statuendum? Quid amplius si tamen fidei terminos servat, quilibet curiosus scrutator inquirat. 258 Non opus adjectione plebis, aut instructione perfectis, nisi forte mavult quisquam dubitare quam credere, certare quam nosse, sequi dubia quam servare decreta. II. Nam si Trinitas Deus, hoc est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Deus autem unus specialiter legislatore dicente: « Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 3), » qui aliter habet, necesse est, aut divinitatem in multa dividat, aut specialiter passionem ipsi essentiae Trinitatis impingat, et quod absit a fidelium mentibus, hoc est, aut plures deos more profanae gentilitatis inducere, aut sensibilem poenam ad eam naturam quae aliena est ab omni passione transferre. Unum est sancta Trinitas, non multiplicatur numero, nec crescit augmento, nec potest aut intelligentia comprehendi, aut hoc quod Deus est discretione sejungi. Quis ergo illi secreto aeternae impenetrabilisque substantiae, quod neque ulla visibilium vel invisibilium creaturarum potuit investigare natura profanam divisionem tentet ingerere, et divini arcani mysterium revocare ad calculum moris humani? Adoremus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, indistinctam distincte, incomprehensibilem et inenarrabilem substantiam Trinitatis, ubi et si admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae separationem. Ita tamen ut servemus divinae propria naturae, servemus propria unicuique personae: ut nec personis divinitatis singularitas denegetur, nec ad essentiam hoc quod est proprium nominum transferatur. Magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium Trinitatis. Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, Trinitas indivisa. Et tamen notum est, quia proprium est Patris ut generaret Filium, proprium Filii Dei, ut ex Patre Patri nasceretur aequalis proprium Spiritus sancti, ut de Patre et Filio procederet sub una substantia deitatis. III. Proprium quoque Filii Dei, ut juxta id quod scriptum est, in novissimis temporibus Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, ita intra viscera sanctae Mariae virginis genitricis Dei unitis utrisque sine aliqua confusione naturis, ut qui ante tempora erat Filius Dei, fieret filius hominis, et nasceretur in tempore, hominis matris vulvam non aperiens, et virginitatem matris deitatis virtute non solvens. Dignum plane Deo nascente mysterium, ut servaret partum sine corruptione, qui conceptum fecit esse sine semine servans quod ex Patre erat et repraesentans quod ex matre suscepit. Nam jacens in praesepio videbatur in coelo; involutis pannis adoratur a magis, inter animalia editus ab angelis nuntiatur, vix ingressus infantiam annuntians mysticam sine instituente doctrinam; inter rudimenta annorum puerilium edens coelestium signa virtutum. Idem enim Deus et homo non ut ab infidelibus dicitur sub quarta introductione personae, sed ipse Dei Filius Deus et homo idem virtus et infirmitas, humilitas, et majestas, redimens, et venditus, in cruce positus, et coeli regna largitus. Ita nostrae infirmitatis particeps ut possit interimi, ita ingenitae potentiae Dominus ne possit morte consumi. Sepultus est juxta id quod homo voluit nasci; et juxta id quod Patri erat similis, resurrexit, patiens vulnerum et Salvator aegrorum unus defunctorum, et vivificator obeuntium, ad inferna descendens, et a Patris gremio non recedens. Unde et animam quam pro communi conditione posuit, pro singulari virtute et admirabili potentia mox resumpsit. Haec ita esse, nec ullam dubitationem oportere recipere, id est, ne Dominus noster Jesus Christus aut inter corporis passiones Deus non esse crederetur, aut ne Deus tantum non etiam homo inter opera mirabilium stupenda virtutum proposito nos duorum apostolorum informavit exemplo Deum esse se Christum Dominum nostrum Petri fide, hominem Thomae dubitatione declarans. Quid intererat, ut quem se homines dicerent discipulos vellet inquaerere, nisi ut respondente Petro: « Tu es Christus Filius Dei vivi (Joan. XI, 27), » fateretur non hoc de carne et sanguine proditum, sed Patre Deo inspirante revelatum, ut per testimonium laudare responsionis fides patefieret veritatis? Quid etiam intererat, ut apparente post resurrectionem Domino, Thomas tantum abesset caeteris, ut solus ambigeret, ut dum unius manibus se pateretur tangi, ab universitate fidelium quis esset, possit agnosci? Non ergo ad explorandum discipulum interposita est dubitatio sed quaesita prosperitatis instructio. An ne aliud exspectat quod se idem Dominus Cleophae cum alio discipulo, cum ad Emmaus tendentes de se loquerentur, inseruit. Et quanquam de resurrectione Domini per mulieres quae primae ad monumentum convenerant, agnovissent, tamen ut per eorum dubitationem daret futuris saeculis credendi firmitatem incipiens a Moyse et omnibus prophetis « oportuisse Christum pati, et ita intrare in gloriam suam (Luc. XXIV, 26), » interpretatur. Ostendit per passionem humanam naturam et divinam in eo esse per gloriam multiplicibus haec sanctarum Scripturarum insinuantur exemplis. Nec apud religiosam conscientiam tuam, venerabilis imperator, tanquam ignota dicuntur, fides enim ipsa quam a te constanter asseritur tibi, reddit hoc muneris, ut sensibus tuis et affectum sui inferat, et scientiam per quam diligentius asseratur, infundat. Et tamen interest dispensationis mihi creditae, ut ego quoque vel apud scientes nota, non taceam, ut succedente sibi per vices temporum catholicorum praedicatione sensuum, quod indeficienter asseritur, sine fine credatur, latius haec quae ad deitatem humanitatemque Domini nostri Jesu Christi pertinent, et in eo unitas sine confusione naturas potui, secundum veterum definita disserere, si esset adversus eos qui his discutiunt disputandum. Sed cum in manibus omnia sint, et synodica constituta, et beati papae Leonis dogmata, perstrinxisse, potius pauca quam evolvere credidi convenientius universa. Nunc vero agnoscere satis est et cavere, ita proprietate et essentiam cogitandam ut sciatur quod personae, quod nos oporteat deferre substantiae. Quae qui indecenter ignorant, aut callida impietate dissimulant, dum omittunt quod sit proprium Filii in Trinitate tendunt insidias unitati. Sed si quae praedicata sunt, validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur, et constanter quaestionibus obviatur. Sacra Justini imperatoris ad Hormisdam papam. Sacratissimo ac beatissimo archiepiscopo almae urbis Romae et patriarchae HORMISDAE, JUSTINUS imperator.

Scias nobis, Pater religiosissime, quod diu summis studiis quaerebatur patefactum, et antequam advenerint, qui a nobis destinati sunt, quod Joannes vir beatissimus antistes novae Romae noster, una cum clero vobis consentiunt, nullis variantes ambiguitatibus, nullis divisi discordiis. Scias libellum ab eo subscriptum quem offerendum indicaveras sanctissimorum Patrum concilio congruentem, quo omnes concurrunt alacri opere suscipienda vota, tam nostrae quam Constantinopolitanae sedis quos veritatis coruscus fulgor illuminat. Omnes accelerant libentissime quos oblectat via dilucida, ut sequantur scita Patrum sanctissimas leges probatissimasque, et consiliis quorumdam firmatis, qui rectum tenebant tramitem aliorum correctis qui vagabantur, incerti in eos res colligitur, ut unitatem individuae Trinitatis ipsi quoque in unitate colant mentium, negatum est inter divina mysteria memoriam in posterum fieri libelli quem diximus Acacii praevaricatoris quondam regiae hujus urbis episcopi, necnon et aliorum sacerdotium qui vel primi contra constituta venerunt apostolica, vel successores erroris facti sunt, et nulla usque ad ultimum diem sunt poenitentia correcti. Et quoniam omnes nostrae religionis admonendi sunt, ut exemplum imitentur civitatis regiae, destinanda ubique principalia praecepta ediximus. Tanto flagramus religionis officio, tanto affectamus studio pacem catholicae fidei pro remenuranda celeriter pacem, nostrae reipublicae pro conciliando subjectis meis superno praesidio. Quid enim gratius reperiri potest, quid justius, quid illustrius, quam quis idem regnum continet idemque fidei cultus irradiat, eos non diversa contendere, sed collectis in eisdem sensibus instituta venerari non humana mente illata, sed in divinae providentiae spiritum? Oret igitur vestrae religionis sanctitas, ut quod pervigili studio pro concordia Ecclesiarum catholicae fidei procuratur, divini muneris opitulatio jugi perpetuitate servari annuat. Data decimo Kalendas Maii, Constantinopoli.

Libellus fidei Joannis Constantinopolitani episcopi directus ad sanctum Hormisdam papam, in quo anathematizat Nestorii et Eutichetis et reliquorum haereticorum blasphemias. Redditis mihi litteris vestrae sanctitatis in Christo, frater charissime, per Gratum charissimum comitem, et nunc per Germanum et Joannem reverendissimos episcopos et Felicem et Dioscorum sanctissimos diaconos, et Blandum presbyterum laetatus sum de speciali charitatis vestrae sanctitate quod unitatem sanctissimarum Dei Ecclesiarum secundum veterum Patrum requiris traditionem, et dilaceratores rationabilis gregis Christi amore pulsare festinas. Certus igitur scito per omnia, sanctissime, quia secundum quod vobis scripsi tecum cum veritate sentiens omnes a te repudiatos haereticos renuo, et ego pacem diligens sanctissimas Dei Ecclesias, id est, superioris vestrae et novellae istius Romae unam esse accipio illam sedem apostoli Petri et istius augustae civitatis unam esse definio. Omnibus actis a sanctissimis quatuor synodis, id est, Nicaena, Constantinopoli et Ephesi et Chalcedonae, de confirmatione fidei instituta esse Ecclesiae assentio, et nihil titubare de bene judicatis patior. Sed et conantes aut nisos usque ad unum apicem placitorum perturbare lapsos esse a sancta Dei generali et apostolica Ecclesia scio, et tuis verbis recte dictis evidenter utens per praesentia scripta haec dico, quia prima salus est recte fidei regulam custodire, et a Patrum traditione nullatenus deviare; quia non potest Domini nostri Jesu praetermitti sententia dicentis: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio: haec igitur fides. Nec cadere cupientes, sed Patrum sequentes in omnibus constituta anathematizantes omnes haereses et praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae urbis fuit episcopus, damnatum in concilio Ephesino a beato Coelestino papa urbis Romae, et a venerabili viro Cyrillo episcopo Alexandrinae civitatis et una cum illo anathematizamus, et Eutichem, et Dioscorum Alexandrinae civitatis episcopum, damnatum in sancta synodo Chalcedonensi quam venerantes sequimur et amplectimur. Quae sequens sanctam synodum Nicaenam apostolicam fidem praedicavit; his conjungentes Timotheum parricidam, Hellurum cognominatum, anathematizamus, et hujus discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes. Anathematizamus similiter Acacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum, complicem eorum et sequacem factum, nec non et perseverantem eorum communioni et participationi. Quorum enim quis communionem amplectitur eorum similem adjudicationem in condemnatione consequitur. Simili modo et Petrum Antiochenum condemnantes anathematizamus cum sequacibus suis, et omnibus suprascriptis: unde probamus et amplectimur epistolas omnes beati Leonis papae urbis Romae quas conscripsit de recta fide. Quapropter, sicut praediximus sequentes in omnibus sedem apostolicam, et praedicamus omnia quae ab ipsa decreta sunt et propterea spero in una communicatione vobiscum quam apostolica sedes praedicat me futurum, in qua est integra devotio Christianae religionis et perfecta soliditas, promittens in sequenti tempore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae id est in omnibus non consentientes sedi apostolicae eorum nomen inter sacra non recitandum esse mysteria. Quod si in aliqua professione mea deviare tentavero, his quos condemuavi et per condemnationem propriam consortem 259 me esse profiteor. Huic vero professioni subscripsi manu mea et direxi per scripta tibi Hormisdae sancto et beatissimo fratri et papae magnae Romae per supradictos Germanum et Joannem venerabiles episcopos, Felicem et Dioscorum diaconos, et Blandum presbyterum. Et alia manu: Joannes, misericordia Dei episcopus Constantinopolitanae novellae Romae huic me professioni consentiens omnibus supradictis subscripsi sanus in Domino. Ora pro nobis, sanctissime et beatissime frater. Data mense Martio, die XXVIII, indictione XI, consulibus Domino Justino imperatore Augusto et Heradio IV CC. aera DC.

Epistola Hormisdae papae ad Joannem episcopum Militanae Ecclesiae de communione Constantinopolitanae Ecclesiae. Vota nostra charitatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis gaudiorum fructu reddatur extorris, et ideo Constantinopolitanam Ecclesiam ad communionem nostram rediisse Domino propitiante tradentibus significamus alloquiis, et mandatorum quae legatis nostris dedimus in omnibus seriem fuisse completam, de qua parte, ut ad dilectionem tuam plenius perfectae gaudium perveniret, libelli Joannis fratris et consacerdotis nostri episcopi Constantinopolitani et Justini clementissimi principis Orientis sacrarum litterarum exemplaria pariter credidimus destinanda, judicantes nihilominus per Orientis partes plurimos episcopos sic fecisse. Superest ut a nobis competentibus precibus divinitas exorata concedat, quatenus de aliarum quoque Ecclesiarum redintegratione gratulemur. Ea vero quae significare curavimus, in eorum sacerdotum qui fraternitati tuae vicini sunt curabis perferre notitiam ut et ipsi de effectu tantae rei gratias nobiscum coelestis misericordiae beneficiis referre non cessent. Deus te incolumem custodiat, frater charissime.

Item ad Joannem episcopum de directis institutis et vice commissa. Dilectissimo fratri JOANNI HORMISDA.

Fecit dilectio tua rem charitati et fidei congruentem ut adventum suum ad Italiam nobis directis litteris indicaret, et quae in te sit summa religiosae voluntatis ostenderet. Atque utinam ad plenioris affectus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratularemur nos et colloquio et poenitentia frui, quam sumus ante per scripta complexi, verumtamen probasti, dilectissime frater, quo Christianam fidem veneraris affectu. Dum ea quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandata catholica sine aliqua cupis transgressione servare sperans, ut prorogatis generalibus ad Hispanienses Ecclesias constitutis super quae aut negligentius aut irreligiosus fiunt ecclesiasticis disciplinis congruentia sanciamus quod amplexi sumus. Quid enim aut nobis dulcius quam cum fidelibus loqui, aut Deo aptius quam deviantes ab errore revocare? Salutantes igitur charitatem qua jungimur per Cassianum diaconum tuum significamus nos direxisse generalia constituta, quibus vel ea quae juxta canones servari debeant competenter ediximus, vel circa eos qui ex clero Graecorum veniunt, quam habere oporteat cautionem, sufficienter instruximus. Sed causae ipsius ordinem instructionemque abunde decretis ecclesiasticis vos docebunt, ut agnoscentes et impiorum transgressionem et apostolicae sedis curam pro Patrum regulis excubantem, ostendatis vos perosos damnatorum consortia, et amare fidelium. Et quia per insinuationem dilectionis tuae hujus nobis est viae patefacta prudentia, remuneramus sollicitudinem tuam, et servatis privilegiis metropolitanorum vices vobis apostolicae sedis eatenus delegamus, ut inspectis istis sive ea quae ad canones pertinent, sive ea quae a nobis sunt nuper mandata serventur, sive quae de ecclesiasticis causis tuae revelationi contigerunt sub tua nobis insinuatione pandantur. Erit hic studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his quae injunguntur exhibeas, ut fidem integritatemque ejus cujusque curam suscipis inviteris. Data IV Nonas Aprilis Agapito II consule, aera DCXLVIII.

Item epistola Hormisdae ad episcopos Hispaniae. 1. De sacerdotibus juxta instituta canonum ordinandis. 2. Ut pro episcopatu praemium non accipiatur. 3. De concilio per annos singulos celebrando. Dilectissimis fratribus episcopis per Hispaniam constitutis HORMISDA.

Benedicta Trinitas Deus noster qui per misericordiam suam Romanae reipublicae per universas partes suae pacis tranquillitate diffusa, nobis quoque viam demonstrandae circa nos charitatis indulsit, ut qui cohaeremus firmitate fidei, jungamur quoque votiva jocunditate colloquii, quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus; et dum dilectionis pignus nostrae reddidimus, velut quoddam debitum plenum circa Dominum monstremus affectum. Jungamus igitur, dilectissimi fratres, continuas et humiles preces, et Dominum nostrum oris et cordis lacrymis supplicantes jugi deprecatione poscamus, ut et institutione et opere illi cujus esse membra cupimus haereamus, nec unquam ab illa via quae Christus est devio tramite declinemus, ne ab eo juste quem nos impie relinquimus deseramur. Quod cum superni favoris auxilio ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si Patrum mandata servemus. Dixit enim Dominus noster: « Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). » Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica constituta, tamen quia Joannis fratris, et coepiscopi nostri nobis insinuatione vulgatum est contra canonum reverentiam nonnulla praesumi, periculum quod doctoribus imminet de taciturnitate declinans, et prophetica voce compunctus qua dicit, loquere ne taceas, generalibus edicendum credidi constitutis.

CAP. I. Ut in sacerdotibus ordinandis quae sunt a Patribus praescripta, et definita cogitetis, quia sicut est caput Ecclesiae Christus, Christi autem vicarii sacerdotes, sic et in eligendis his curam oportet esse perspicuam. Irreprehensibiles enim esse convenit quos praeesse necesse est corrigendis, nec quidquid illi deesse personae penes quam est religionis summa, et substantia disciplinae. Aestimet quis pretium Dominici gregis, ut sciat quod meritum constituendi deceat esse pastoris; hoc fiet ita, si non sacerdotii gradus saltu quodam passim laicis transferantur. Longa debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur Ecclesiae. Non negamus esse in laicis Deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi quaerunt instituta fidelia. Discere quisque debet antequam doceat, et exemplum religiosae conversationis de se potius aliis praestare quam praesumere. Emendatiorem esse convenit populo, quem necesse est orare pro populo; longa observatione religiosus cultus tradatur ut liceat, et clericalibus obsequiis erudiendus inserviat, ut ad venerandi gradus summa perductus, qui sit fructus humilitatis ostendit. Nec leve nec vacuum fuit, quod nec apud veteres quidem nisi levitici generis viri ad sancta admittebantur altaria, ne pessime meritis aut pretio aut praesumptione contemptis ad sacros cultus impar accederet. Tunc, migrabant praerogativa familiarum ad instituta cultorum: nunc est doctrina pro genere. Quod illis fuit nasci, hoc nobis imbui. Illos tabernaculo dabat natura, nos altaribus parturit disciplina; nec tantum de laicis consecrari inhibemus, sed ne de poenitentibus quisquam quidem ad hujusmodi gradum profanus temerator aspiret. Satis illi postulanti sit venia. Qua conscientia absolvat reum qui se peccata sua populo scit teste confessum. Quis enim quem paulo ante vidit jacentem veneretur antistitem? praeferens miserandi criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem. II. Hoc quoque ad praemissa conjungimus ne benedictionem per impositionem manus quae divina esse creditur, quis pretio comparet, quoniam ante oculos esse convenit, quod Simon Spiritum sanctum volens redemptione mercari, Apostoli fuerit detestatione percussus. Tunc deinde quis non vile putat esse quod venditur? Istam sacerdotibus ordinandis reverentiam servet electio, ut in gravi murmure populorum divinum credatur esse judicium. Ibi enim Deus ubi simplex sine pravitate consensus; verum ne hanc quidem partem sollicitudinis et admonitionis omittimus, ne vel ille se a culpa aestimet alienum, qui et si ipse quidem a redemptione liber initiaverit benedictione mystica sacerdotem, et tamen ad alterius redempti voluntatem, vel sponte in hoc vel necessitate consenserit. Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Procul dubio contra mandata committit, et qui habet peccatum proprium, et qui peccatum sequitur alienum incassum animus resistit cupiditati, si non resistit et timori. Adversus haec facilius Deo adjuvante providebitur, si circa metropolitanos privilegia a sanctis Patribus constituta permaneant, si metropolitani circa parochias suas ordinem suum, ea qua decet veneratione custodiant, ut nec electio praesulis empta detur pretiis, et nec obsequentis sit quaesita operibus, sed ita fixa habeantur in cordibus quemadmodum releguntur in Scripturis. Si nulla sint in templis emptionum semina, nulla erunt fomenta discordiae, sed regnante charitate sub illa quam nobis promisit Deus, et retribuit, pace vivatur. III. Ob hoc Patres providentia qua Spiritus sanctus cultores suos compungere dignatus est incitati, bis in anno per parochias singulas concilia haberi docuerunt, ut in unum juxta salubris institutionis dogmata congregati, pro ecclesiasticis causis tractandis libere convenirent, ut si juxta votum universa consistunt, Deum junctis vocibus qui praestat desiderata collaudent. Difficile est enim ut cujusquam cor pravis sic cogitationibus induretur, ut a se patiatur culpanda fieri, cum noverit se judicium futurum esse concilii. Praecinctos ad hanc viam semper lumbos habeant, scientes rationem actuum suorum esse reddendam. Suspendantur ab illicitis per formidinem, et qui nequiverint per pudorem. De conveniendo notum est canones sanctos bis in anno constituisse, et praefinitum quidem si possibile est, inviolabiliter convenit custodiri. Sed si aut temporum necessitas, aut emergentes causae hoc non patiuntur impleri, semel saltem quamvis non licuerit sine ulla excusatione, praecipimus convenire. Haec, fratres charissimi, et alia quae Patrum regulis continentur, in labiis et in cordibus nostris indivisa retractatione meditemur, et sicut scriptum est, narremus ea filiis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes, quia « beatus in Domino qui in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). » Hoc et magister gentium discipulum suum secutus instituit admonens: haec meditare, in his esto, subjiciens plenitudinem: attende tibi et doctrinae, quia si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separabimur a vitiis, dum impensa cura divino operi humano locum non reliquit errori. Data IV Nonas Aprilis, Agapeto II consule. Item epistola Hormisdae papae ad episcopos Hispaniae, in qua eis Joannis Constantinopolitani episcopi professionem dirigit, propter orientales clericos qui eorum communionem poposcerant. 260 Dilectissimis fratribus episcopis per Hispaniam constitutis HORMISDA.

Interea quae notitiae nostrae Joannes frater et coepiscopus noster studio Ecclesiasticae utilitatis ingessit, hoc quoque pro affectu catholicae fidei, et apostolicae sedis veneratione consuluit, quo ordine ex clero Graecorum venientibus tribui deberet sancta, communio, propter causam scilicet Acacii a praedecessoribus nostris pro haereticorum communione damnati, in qua qui se ab ejus contagione non dividunt, a nostra communione habeantur excepti. Laudo propositum viri hoc zelo circa fidem, et apostolica instituta ferventis, ut neque per ignorantiam quidem quanquam coeno erroris alieni pateretur, immergit. Digna haec cura fidelibus ut sollicito studio semper invigilent, et inculpatos se ab omni perversitate conservent. Ipsa est enim fidei innocentia ut praevideat, ne vel casu possit errare. Satisfacientes igitur et laudabilibus desideriis memorati viri, et memores nostri sicut oportet officii documenta quaeque de Ecclesiae scriniis assumentes ad concilium vestrum pro generalitatis instructione direximus, ut ex illis plenius quae sunt acta discentes, ab omni vos errantium communione separetis, neque enim est personalis odii causa in impios transgressores dicta, Deo inspirante sententia, in qua quidem causa, nequaquam a praedicatione cessavimus, et principes supplicando, et sacerdotes, et populos et admonendo, ut transgressores absoluti ad rectam fidem affectu Dei, et judicii timore converterent. Sed obstinatio miseranda eo perduxerat illos, ut nullis modis mortifera venena vincantur, sed mala semina fixis in deterius pullulent radicibus. Ergo dilectissimi fratres ad omnia competentes instructi, servate vos et Ecclesiam Dei Apostoli exhortatione compuncti. Nos autem libellum misimus, sub quo si quis communionem vestram de orientalibus clericis poposcerit, ad eam possit admitti, secundum quam et de Thraciae et Scythiae, Illyricique partibus vel Epiri veteris, sed et secundum quam de Syriae multos jam constat esse susceptos, gaudentes ad recta confluere, et devia declinasse. Unde pro subreptione mandamus ut omnis cura et sollicitudo omnis invigilet, jam nullus si ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita. Scienti peccare necessaria confessio est. Necesse est ut errorem sibi scribat qui monstratur institisse pravo itineri. Bonefacius notarius sanctae Ecclesiae Romanae ex scrinio editi exemplaria libelli exsequitur.

Prima salus est rectae fidei regulam custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare; et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia, dicentis: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » etc., haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe, et fide minime separari cupientes, et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatum in concilio Ephesino a beato Coelestino papa urbis Romae, et a venerabili viro Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite Similiter anathematizamus Eutichem, et Dioscorum Alexandrinum in sancta synodo quam sequimur et amplectimur Chalcedonensi damnatum, quae secuta sanctum concilium Nicaenum fidem apostolicam praedicavit. Detestamur et Timotheum parricidam Hellurum cognomento, discipulum quoque ipsius et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum condemnamus. Etiam anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum, ab apostolica sede damnatum, eorum complicem et sequacem, vel qui in eorum communione permanserint. Qui Acacius, quorum se communioni miscuit ipsorum similem habere meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnamus cum sequacibus suis, et omnibus suprascriptis. Suscipimus autem et probamus epistolas beati Leonis papae universas quas de religione Christiana conscripsit, sicut praediximus sequentes in omnibus apostolicam sedem, et praedicantes omnia ejus constituta. Et per omnia spero ut in una communione vobiscum quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et vera Christianae religionis, et perfecta soliditas, promittens sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est, non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a mea professione deviare tentavero, his quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor. Hanc autem professionem meam ego manu mea subscripsi, et Hormisdae sancto ac venerabili papae urbis Romae direxi.

De reconciliatione Romanae et Constantinopolitanae Ecclesiae.

Dilectissimo fratri EPIPHANIO HORMISDA.

Multo gaudio sum repletus quod circa Ecclesiae pacem, et sanctissimi imperatoris, et dilectionis tuae, tale studium litteris indicasti, quod legatorum quoque meorum assertione cognovi manifestum. Hinc enim supernae misericordiae documentum perdocetur, quando et mundani principes causas fidei cum reipublicae ordinatione conjungunt, et Ecclesiarum praesules quod ad dispensationem sui pertinet officii memores exsequuntur. Talibus enim indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus qui, compressis provida dispensatione turbinibus, diu peregrinatam pacem depulsa tempestate reducerent, ut in futura post saecula ad propositi sui exempla tendentes, sibi ad scribendum indubitanter ostenderent, quidquid Deo placitum posteris pro sua imitatione fecissent. Benedicamus Dominum, fratres charissimi, hoc diebus nostris fuisse concessum, et totis orationum, et curarum viribus adnitamur, ut quae Dei opere bene coepta sunt, ipso adjuvante per omnia compleantur. Sperandum enim est, ut ad compagem corporis sui reliqua quae adhuc desunt, membra, festinent, et a potioribus minora non discrepant. Ad quod me cum dilectio tua Christianae studio charitatis hortatur, debet quod invitat sequi, et quod amandum suadet amplecti. Similem enim jam fidei curam gerentes per religiosam patientiam par etiam praemium de boni operis speramus affectu. Neque enim difficultatibus est cedendum. Non enim fatigatur asperis fides, nec ad coelorum ardua per proclive contenditur, nec remunerationem citra laboris exercitium quis meretur. Unde ne facientes bona deficiamus, specialiter admonemur, etiam teste Psalmista: « Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psalm. CV, 3), » quia non initium laboris remunerationem praemii consuevit invenire, sed terminus. Ergo studium sollicitudinis assumite, quibus est una in communione societas et credulitas quemadmodum de unitate sedis apostolicae, et Constantinopolitanae Ecclesiae pariter exsultamus in Domino; ita de reliquorum quoque sicut affectione admones reintegratione laetemur, et curemus primum ut fidem integritatemque nostram immaculatam ab omni contagione servemus; nosti enim, frater charissime, ac sanctissime, quia Ecclesiastica servant vincula concordiam quae nos ab haereticorum tueantur insidiis, per quae etiam canonum custoditur integritas. His in robore suo omni circumspectione servatis, remedia sperantibus conferuntur. Habet enim ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius forma justitiae ut medicina rationabilis benignae, et fideliter sperantibus non negetur, nec quisquam ita est ab humanitate discretus, quem non a rigore discretionis inclinet cauta simplicitas. Sed ut caute hoc caeterasque querelas, aut errores alicujus eo valeas expedire, dilectissime frater, personam meam te in hoc oportet induere, scientem in hujusmodi causis, sicut praedictum est, quid cavendum sit; ita omnia praevidendum, ut non ambigas te rationem dispensationis hujus Deo esse reddendam, ita tamen ut eos qui vobis fuerint communione sociati, vel per vos sedi apostolicae vestra nobis scripta declarent, quibus etiam et qui continentiam libellorum obtulerint, inseratur. Sic enim et Severi vel Sulpicii vel complicum, aut similium absolvemus errores. Nec eorum qui sanari potuerint, dispendia patiamur. Quod ideo vobis specialiter credidimus imponendum ad diligentiam vestram a nostro onere transferentes, quia non parva jam documenta resistentes haereticis reddidistis, nec debet de eo ambigi, quem bene contigerit explorari. Simul assume medelam medicinae, simul accingere auctoritate justitiae. Et sic circa simplices humanitate mollire, ut in haereticorum contagione perdurantes, aut eos qui innocentiam simulant, et cum nostris sola voce consentiunt, ab his quibus pro Ecclesiae reintegratione consulitur et providetur, excludantur. Nec enim expedit circa eos ecclesiasticam temperare censuram. Non enim erunt jam miserationes bonae pro eorum quibus consuli oportet necessitate collatae, et si indiscrete fuerint bonis malisque communes. Et quia Hierosolymitanorum faciendam credidit in litteris tua dilectio mentionem, quorum etiam ad nos quaedam delata professio est, necessarium diximus respondere quae congrua sunt. His qui sanctorum Patrum constituta custodiunt. Si illa fidei fundamenta venerantur, ab his quoque qui per eos Spiritu sancto componente definita sunt, non removeantur. Aut enim perfecta sunt, et adjectione non indigent: aut bene valida, et ideo non mutanda, quando per ea omnia haereticorum venena compressa sunt; nec quidquam Chalcedonensis synodus quod utile qualibet diligentia potuisset exercitare praeteriit, quae praecedentium quoque dogmata, vel clarius manifestavit vel repetita auctoritate firmavit speciale quoddam adversus Nestorium, et Eutichem aggressa certamen, et alterum deitatem Domini nostri Jesu Christi a carne separatam, et ideo sanctam Mariam Dei genitricem pronuntiare vitantem, alterum veritatem carnis in Domino renuentem. Quando Dominus noster Jesus Christus idem Filius Dei, idem filius hominis, una in duabus naturis persona divinitatis, et carnis nec naturis ad unitatem confusis, ne velut quarta persona addita Trinitati, « sed ipse Filius Dei exinanivit semetipsum formam servi accipiens (Philipp. II, 7); » propter quod et unam nec divisibilem profitemur essentiam Trinitatis, et proprietatem tamen suam scimus inesse personis: unam enim Patris profitemur esse personam, unam Filii Dei eum assumpta carne, unam Spiritus sancti, et personas proprietatibus designantes, et per unitatem essentiae inseparabile Trinitatis mysterium confitentes; neque enim ambigi potest verbum Dei inter virginis viscera per carnem humanam assumpsisse naturam, nec ab obstetrice factum intra vulvam naturarum munitione divisum. Nam sicut non est in eo humanitas sine Deo edita, sic in crucem non est impassibilis divinitas a carnis passione divisa, quod virginis partus, et intemerata fecunditas, et singularis a mortuis resurrectio, et ad coelos declarat ascensio. Haec si quemadmodum a Patribus constituta sunt, servata credant, nec definita transcendant a quo tramite qui declinant ipsi sibi nebulam dubitationis obtendunt. Nos autem illud apostolicum contemplantes contentiosis respondere non necesse est; et nos hanc consuetudinem non habemus, et nec Ecclesia Dei. Haec ideo breviter definivi, quia nec ambigi convenit de rebus, ita per fidem definitis saepius, et pene supervacua est allegatio quae adhibetur instructis, cum super haec ad clementissimum principem non parva jam perstrinxerimus. Ut quia de Hierosolymitanorum professione respondimus. Hoc quoque aestimavimus salutis eorum causa competenter addendum, ut si communionis apostolicae se dederint unitati, et professionem suam scripto 261 indicent, quam legetis vestris apud Constantinopolim positis offerant, aut per suos ad nos dirigant, aut fraternitati vestrae tradant, eodem tamen sicut diximus, tenore conscriptam, quae ad nos modis omnibus sub nostra ordinatione deferatur. De Thessalonicensibus quorum ad nos legati per clementissimi et fidelissimi principis filii nostri ordinationem venerunt, ne quid omisisse credamur, nosse vos volumus secundum hoc quod Domino nostro Jesu Christo inspirante placuerit omnem causam nostra dispositione tractandam, et sicut oportet impleri ordinandam, haec per fratrem et coepiscopum nostrum venerabilem virum Joannem, sed et filios nostros Heraclium, Probum et Constantinum diacones ecclesiastico honore dignissimos ad causam pertinentia rescripsisse contenti, gratulati sumus in viro ordinis nostri, et meritum, et religiosum nos invenisse propositum et cum legationis mandato sapientia, et moribus congruens votiva eorum res et plena gaudii est ut sunt juxta aestimationem probabiles, et quos sancti communionis officii contigerit esse consortes.

Item Hormisdae ad Salustium Hispal. episc. de commissa vice per Baeticam et Lusitaniam provincias. Charissimo fratri Salustio Hormisda. Suscipientes plena fraternitatis tuae votiva gratulatione colloquia quae nos geminae salutis tuae laetificaverunt indicio, siquidem retulerunt te corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixum, congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis expedire laetitiam. Edidisti enim boni documenta pontificis dum et praedicanda facis, et ea suadere non differs. Praerogativam de nostri sumpsimus electione judicii, quando id te sponte amplecti didicimus quod caeteris imperamus. Oramus siquidem divinam clementiam cunctos agnoscere, et haec ad studia ecclesiasticae pacis iustrumenta transmisimus. Tu vota nostra, et fideli intelligentia percepisti, et officii protinus devotione complesti, cunctis fratribus innotescens, quae per coelestem gratiam cunctis profutura cognoveras. Suffragantibus igitur tibi tot meritis piae sollicitudinis et laboris, certe jam delectat injungere, quae ad nostri curam constat officii pertinere, ut provinciis tanta longinquitate disjunctis, et nostram possis exhibere personam, et Patrum regulis adhibere custodiam. Vices itaque nostras per Baeticam Lusitaniamque provincias salvis privilegiis quae metropolitanis episcopis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus, augentes tuam hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri quem jam probavimus cautius universa servare, gratius tamen esse solet, si iterum trames ostendatur, et laboris injunctio superius formata monstretur. Paternas igitur regulas et decreta a sanctis definita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam fraternae monitu exhortationis extendimus. His ea qua dignum est reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum, nec sanctae observationis obstaculum. Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi prohibitum ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quid debeat mens Deo placitura praesumere. Quoties universalis poscit religionis causa ad concilium te cuncti fratres evocante conveniant, et si quos eorum spiritalis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacris legibus determinando certamina. Quidquid autem illi pro fide veteribus constitutis vel provida dispositione praecipies, vel personae auctoritate nostrae formabis, totum ad scientiam nostram instructae relationis attestatione perveniat. Eo fit ut noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumem custodiat, frater charisime.

Rescriptum Hormisdae papae ad episcopos Baeticae provinciae de congratulatione pacis.

Fratribus dilectissimis universis episcopis per Baeticam provinciam constitutis HORMISDA episcopus.

Quid tam dulce sollicito, quam quod mihi de vobis innotescunt illa quae cupio? Quid tam religiosis conveniens institutis quam ut inter se sacerdotes pacem quam eos necesse est aliis pro officio annuntiare conservent? Plenam fateor gratulationem suscepi quod votiva mihi de charitate quae inter vos est, et Ecclesiarum pace litteris indicastis; sponte mihi quidquid hortari poterant, quidquid monere delatum est. « Confirmet hoc Deus quod est operatus in vobis, » et quae praecepit pro animarum salute facienda, haec ipse quae praecepit pro ea qua nos redemit, pietate faciat, et in istam boni nuntii nos quoque religiosorum vicem reddidimus nuntiorum. Quidquid cum orientalibus quos ad Ecclesiae corpus unitatemque revocatos Dei nostri ope litteris significavimus destinatis, denuo cum aptum fuerit repetitis vobiscum participabimus indiciis. Mox post nostrorum reditum ab orientalibus missa legatio est; certa speravit, certa consuluit, sed facimus de his quae fuerant dicenda compendium, ipsa potius ad instruendam notitiam vestram quae a nobis sunt responsa dirigentes, ne quid sibi sub spatio prolixiore terrarum, aut opinio vindicet, aut error assumat, cum ad rerum fidem ipsam teneri sufficit veritatem. Quod autem ad continentiam vestrarum pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire, ut aestimatis omnibus responsum rationi congruum redderetur. Sed quia privilegiorum veterum, et statutorum paternorum indidistis iisdem litteris mentionem ad Salustium fratrem, et coepiscopum nostrum sub hac parte rescripsimus, vobis quoque strictim quae dicta sunt illis latius indicantes, ne privilegia nos indulta convellerent, et nihil tam conveniens fidei judicare, quam ut in honore suo a Patribus decreta serventur. Deus autem vos incolumes custodiat, fratres charissimi.

Justinus imperator Hormisdae papae.

Quo fuimus nuper et quo sumus studio pro conciliandis sententiis catholicam fidem colentium ut eodem animo cuncti venerentur numen individuum Trinitatis palam fecisse dignoscitur; nunc legatum ad vestram beatitudinem ultro ob hoc ipsum dirigentes Gratum virum magistrum scrinii, quo remedium tandem reperiatur discordiis varia certantium nunc prono libentique suscipientes affectu viros religiosissimos, quos interventores unitatis vestra sedes apostolica credidit destinandos. Profecto etenim tanquam ipsam pacem, et jocundis eos oculis aspeximus, et extensis manibus duximus amplectendos, quin etiam omni intentione ordinavimus, ut venerabilis Ecclesia Constantinopolitana, necnon complures aliae vota suscipiant vestra, non solum in caeteris, sed in auferendis etiam nominibus ex sacris diptichis quae removenda maxime postulastis, verum nonnullae fuerunt urbes, et Ecclesiae tam Ponti quam Asiae, ac praecipue orientales, quarum clerici vel populi omnibus pertentati minis atque persuasionibus, tamen nequaquam flexi sunt, ut tollant antistitum, et repellant nomina quorum apud eos opinio floruit, sed morte vitam duriorem aestimant, si mortuos condemnaverint, quorum gloriabantur jura superstitum. Quid igitur faciamus hujusmodi pertinaciae, quae nec Deum audiens existit, et tormenta in tantum despicit, ut amplum sibi ac festivum judicet, si corpore priusquam religioso desistat consilio? Nobis quidem videtur opus esse mollius agendi, et clementius. Quae si non in tua sanctitudine jam nec in alio poterunt inveniri. Nam neque sanguinis, et suppliciorum cupidi, quod dictum etiam grave est, libellum, suscepimus, neque ut parvo discrimine remaneant imperfecta concordiae desideria, sed ad propagandam quo possumus ordine conjunctionem membrorum Ecclesiae. Utrum itaque praestantius erit minorum gratia in totum esse nobis acceptas tantas multitudines, an concessis exiguis et remissis majora, et omni ratione quaerenda corrigi, ut quae non licuit per omnia saltem ex necessariis partibus allegentur, veniam itaque nominum postulamus, non Acacii, non utriusque Petri, non Dioscori vel Timothei, quorum vocabula ad nos datae sanctitatis tuae epistolae continebant, sed quos in aliis celebravit civitatibus episcoporum reverentia, et hoc exceptis urbibus ubi vestrae beatitudinis libellis jam in plenum admissus est, nisi hanc quoque partem benevolentia statuerit vestra mitius corrigendam. Verum nec judicio caret res sedis apostolicae, ut non magis venia dicenda sit, quam deliberata jam ac perspecta definitio. Anastasius siquidem religiosissimae memoriae vestrae culmen Ecclesiae palam aperteque constituit, cum hoc idem scriberet, negotium decessori nostro satis esse pacem affectantibus, si nomen tantum reticeatur Acacii. Ergo priora vestrae sedis constituta sequitur, qui non omnes memorias mortuorum judicat contemnendas, ut indignum habeatur et incongruum, si non placidior omnibus non solum defunctis, sed etiam superstitibus vestra divulgetur in omni fine terrarum lenitas. Et hoc quidem non dubitaverimus, ita gratiosum vobis futurum ut pacifico statim responso laetior mundus reddatur; retineat autem vestra sanctitas quod dudum scripsimus ex Oriente supplicationes nobis esse destinatas, voluntatem ipsorum continentes, et arbitrium in quo se duraturos ostendunt firmiter, et quo nulla ratione desistendum aestimant. Hanc itaque chartulam secundum nostra promissa, per Joannem virum reverendissimum episcopum dirigendam vobis in praesenti merito credidimus, ut a vestra sede etiam tenor ejus admissus ad colligendas proficiat, et adunandas ubique venerabiles Ecclesias, et Hierosolymitanam praecipue, cui tantum omnes favorem impendunt quasi matri Christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese discernere. Consensum itaque proprium tuam sanctitatem epistolari quoque pagina convenit declarare, ut cognito omnibus atque patefacto tenorem ejusdem chartulae a vobis etiam laudari, et tenaciter custodiri, laetior mundus existat. Data V Idus Septembris Chalcedone, Rustico consule, accepta pridie Kalendas Decemb. cons. s.

Exemplar precum.

Deo amabili ac piissimo imperatori ex Deo Augusto, et principi Justino Christianissimo, deprecatio, et supplicatio ab Hierosolymitanis, et Antiochaenis, et secundae Syriae clericis, et abbatibus et possessoribus provinciae Syriae: « Haurite aquam cum laetitia ex fontibus salutis (Isa. XII, 3), » vociferator Isaias propheta exclamat, fontes salutis evangelicae veritatis praedicationes manifeste ostendens, ex quibus beati Apostoli, et eorum qui per ordinem fuerunt discipuli, et sapientes Ecclesiae doctores salutarem aquam fidei haurientes, omnem sanctam Dei Ecclesiam irrigaverunt, quae in petra summi apostolorum subnixa, rectam et inflexibilem confessionem custodiens, fiducialiter cum eo ad unigenitum Filium Dei omni tempore exclamat, dicens: « Tu es Christus Filius Dei vivi (Joan. XI, 27). » Hanc salutarem confessionem a sanctis quatuor synodis quae evangelicis praeceptis sunt honoratae suscipientes, nunquam per Christi gratiam a traditis nobis rectis dogmatibus deviavimus, sicut rerum testatur probatio, et tempore necessitatis fidei constantia demonstrat. Si igitur ut Christiani rationis fidei sumus participes, domine piissime, et ad communem pacem, et ad unitatem festinamus, nostram fidem quam ab initio suscepimus, per hanc satisfactionem nostram manifestam vestrae facimus pietati, ut notum sit, quia et paci concurrimus, et a recta cum Dei juvamine non divertimus fide, sed omnem ex aequo haeresim exsecramur non solum et Eutichianistas, et Acephalos, sed et Nestorianos, et hominem colentes toto animo 262 odientes anathematizamus; nos autem, Christianissime imperator, sicut superius dictum est, in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum ab initio baptizati quoque et credentes, unam essentiam Dei in tribus subsistentiis adoramus, et secundum sanctorum Patrum mathema, et symbolum credentes, in unum Dominum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Dominum Verbum similiter, et unum Spiritum sanctum, et secundum hoc divinum mathema definitionem a sancta Chalcedonensi synodo promulgatam. Intelligimus quoque et suscipimus confidentes, et confitentes quia unam substantiam vel personam quod idem ipsa sancta synodus in duabus naturis, id est deitate, et humanitate indivise et inconfuse praedicavit, Deum verbum; et Dominus noster Jesus Christus unus est ex sancta, unius essentiae Trinitate. Sic enim Dominum in tribus substantiis, sicut dictum est, accepimus; Pater autem non est incarnatus, nec Spiritus sanctus; Deus Verbum incarnatus, et homo factus est unus ex sancta, et unius essentiae Trinitate, secundum filiationis proprietatem. Sic itaque secundum praedictas sanctas quatuor synodos credentes, et secundam Dei Verbi nativitatem, secundum carnem confiteri non renuimus. Unde proprie Dei genitrix sancta Virgo esse creditur, tanquam quae natura, et veritate unius essentiae Patris Filium Dominum Verbum per naturam immutabilem ex ipsa factum hominem enixa est; et duas naturas in Christo, per essentiam vel substantiam unitas confitentes, sicut in unius persona vel substantia. Neque harum diversitatem, vel proprietatem post unitionem auferimus, et nec eas dividere in duabus personis et substantiis per unitionem sumus edocti; eumdemque scimus unigenitum Filium Dei, et ante incarnationem ejus, et post Deum similiter et hominem passibilem carne, impassibilem deitate, circumscriptum corpore, non conscriptum spiritu, id est, terrenum et coelestem, quem mundus ut hominem cepit, et Dominum continere non potuit, et mortalem, et immortalem nusquam naturarum diversitate sublata, neque dividentes per essentiam unitionem. Hoc enim vere magnum pietatis mysterium, quia unus ex sancta, et unius essentia Trinitatis incarnatus, et homo factus Deus Verbum in utraque natura deitatis, et humanitatis, et indivise et inconfuse cognoscitur, et adoratur, non conversionem vel mutationem sustinens, sed proprietatem utriusque naturae in una persona in semetipso conservans. Ob hanc igitur fidem praedictas sanctas synodos suscipientes et custodientes, anathematizamus omnes qui adversus eas, quocunque tempore vel modo aliquid conscripserunt, praecipue Joannem Egotam, qui adversus memoratam sanctam Chalcedonensem synodum multas ut Nestorianus blasphemias evomuit; similiter condemnantes Timotheum Hellurum cognominatum, sicut Eutichianistam, adversus eam cum suis latrantem sequacibus. Ita ergo cum Dei juvamine semper sensimus, et jam nunc sentimus exponere; quia quidam haeretici dum suam malam fidem occultare festinant, nostram in Christo libertatem, et rectam fidem detrectare conantur. Supplicamus igitur vestram clementiam sollicitudinemque de perfecta Ecclesiarum unitione sanctarum habere debere, ut unitas quae cum Dei facta fuerit juvamine, nec ullo deinceps rationabili, aut irrationabili occasionis fomite inquietari pax possit; Deus autem omnium vestrum pium adimpleat desiderium in gloriam sui et reipublicae disciplinam.