Collectio decretalium/CXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
CXII. Collectio decretalium

Fairytale left blue.png CXI CXIII Fairytale right blue.png


INCIPIT EPISTOLA AGAPITI PAPAE Ad Antemium Constantinopolitanum episcopum de duabus naturis in uno Christo.

AGAPITUS ANTEMIO episcopo salutem.

Multo gaudio essem repletus, si te talem circa Ecclesiae pacem et gloriosissimi imperatoris atque populi doctrinam reperissem, qualem te in primordio esse audivi. Sed nunc quia didicimus a reverendissimis fratribus te contra statuta Patrum imperatorem et reliquos populos docere, ita ut negata humanae carnis atque animae veritate tantum Dominum nostrum Jesum Christum unius asseras esse naturae, tanquam Verbi deitas ipsa se in carnem animamque verterit, et tanquam concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in coelum, sedere ad dexteram Patris, venire ad judicandos vivos et mortuos, divinae tantum voluntatis fuerit quae nihil horum in se sine carnis recepit veritate, quae natura unita naturae Patris natura est Spiritus sancti simulque impassibilis, simulque incommutabilis sempiternae Trinitatis indivisa unitas, et unius voluntatis aequalitas, unde si aliquis malae voluntatis hoc, aut infidelis quisque desciscit ne convincatur deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est Verbi et carnis unam ausus fuerit pronunliare naturam, manifeste in apertam et ideo odibilem transit insaniam, qui mediatorem Dei et hominum Jesum Christum simulatorie credit omnia egisse, nec verum in Christo corpus, sed phantasma ejus corporis speciem oculis apparuisse cernentium. Quae impietatis mendacia quoniam olim fides catholica detestatur, et talia assertionum sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum dudum sunt damnata sententiis, non dubium est eam nos fidem praedicare atque defendere quam sancti apostoli docuerunt, et hactenus eorum suorumque successorum sequens, sancta haec Romana et apostolica Ecclesia doctrinam tenuit ac tenet, docuit et docet. Siquidem enim ita sunt obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbi Dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si per Virginis partum, aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest (evangelista dicente) quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis, ita negari non potest (beato apostolo Paulo praedicante) quod Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Quae autem reconciliatio esse posset qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam Mediator Dei et hominum non susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris implet, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum unius praevaricatione contractum unius morte, qui solus morti nihil debuit, solveretur? Effusio enim justi sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vinculum retineret; quoniam sicut Apostolus ait: « Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (I Tim. I, 14). » Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati, quo sanguine sunt redempti? « Quis est, ut Apostolus ait, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis; » aut quod unquam sacrificium fuit sacratius quam quod verus et aeternus Pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? In conspectu Domini pretiosa mors justorum fuit, nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum filius hominis, unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere agnus erat immaculatus, exstiterit. In quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati, de quibus ipse dicebat: « Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32), » fides etenim justificans impios et creans justos ad humilitatis retracta participium, in illo acquirit salutem in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit in quorum corpore triumphavit. Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise habeat actiones communes, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sic verae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis; quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret. Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum, stella indice declaratum, sine veritate carnis non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodis persecutione subduci. Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. III, 17); » et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). » Sine Verbi potentia reintegratio non fieret debilium et vivificatio mortuorum; et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem; et sine veritate carnis non idem diceret Patre se esse minorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli unum Christum Dei vivi Filium et hominem credit et verum, Christus Deus noster verus ita inter Deum et hominem mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret. Quid igitur? Cum Christus sit Deus et homo, loquitur homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam, in illo audes deformare divinam? Gemina ergo est substantia Christi, divina scilicet, qua aequalis est Patri, humana vero qua minor est Patre: utrumque autem simul non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas Deus. Sicut enim unus est homo in anima rationali et carne, sic unus est Christus Deus et homo, et per hoc Christus Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Deus te convertat in bonum, frater, et rectae fidei normam te in omnibus tenere et docere concedat. Amen. Data Kalen. Maii, Justiniano quarto et Theodato IV consulibus.