Jump to content

Collectio decretalium/I

Checked
E Wikisource
I. Collectio decretalium
850

II 

PRAEFATIO ISIDORI IN SEQUENS OPUS.

(PL 130 0007A) ISIDORUS servus Christi lectori conservo suo et parenti in Domino fideli salutem.

Compellor a multis tam episcopis quam reliquis servis Christi canonum sententias colligere, et in uno volumine redigere, et de multis unum facere. Sed hoc oppido conturbat, quod diversae interpretationes varias sententias faciunt, et licet unus sit sensus, diversae tamen sunt sententiae, et aliae longiores, aliae breviores. Ea vero concilia quae Graeco sunt edita stylo, amplius quam tripliciter aut quadrupliciter interpretata atque conscripta reperimus. Quod si veritas est quaerenda e pluribus, Graecorum sequamur stylum, eorumque imitemur dictiones atque exemplaria; sin minus, ipsi dicant atque exponant quibus tot sunt exemplaria quot codices. (0007B) Nobis tamen videtur, cum in nostro discrepaverint sermone, ut unitas, et veritas ab ipsis quaerenda sit, quorum lingua edita esse noscuntur. Quod et nos fecimus, et sicut a veris eorum reperimus magistris, in volumine cui haec praeponitur praefatiuncula inserere curavimus. Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam vivendi praebeat, sive quod distortum pravumque quid corrigat. Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coelum. Concilium vero nomen tractum ex communi intentione, eo quod in unum omnes dirigant mentis obtutum. Cilia enim oculorum sunt. Unde et qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, (0007C) quia non sentiunt unum. Coetus vero conventus est, vel congregatio a coeundo, id est conveniendo in unum, unde et conventus est nuncupatus, quod omnes ibi conveniunt, sicut conventus, coetus vel concilium a societate multorum in unum.

In principio vero voluminis huius qualiter concilium apud nos celebratur posuimus, ut qui nostrum ordinem sequi voluerint, sciant qualiter hoc agere debeant. Qui autem hoc agere melius elegerint, faciant quod iusto canonicoque atque sapientissimo consilio iudicaverint. Denique propter eorum auctoritatem caeteris conciliis praeposuimus canones qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocryphi dicantur, quoniam plures eos recipiunt, et sancti Patres eorum sententias synodali (0007D) auctoritate roboraverunt, et inter canonicas posuerunt constitutiones. Deinde quarumdam epistolarum decreta virorum apostolicorum interseruimus, id est Clementis, Anacleti, Evaristi et caeterorum apostolicorum, quas potuimus hactenus reperire epistolas usque ad Silvestrum papam. Postmodum vero Nicaenam synodum constituimus propter auctoritatem eiusdem magni concilii. Deinceps diversorum conciliorum Graecorum et Latinorum, (0008A) sive quae antea, seu quae postmodum facta sunt, sub ordine numerorum ac temporum capitulis suis distincta sub huius voluminis aspectu locamus, subiicientes etiam reliqua decreta praesulum Romanorum usque ad sanctum Gregorium, et quasdam epistolas ipsius in quibus pro culmine sedis apostolicae non impar conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis disciplina in unum a nobis coacta atque digesta et sancti praesules paternis instituantur regulis, et obedientes Ecclesiae ministri vel populi spiritualibus imbuantur exemplis, et non malorum hominum pravitatibus decipiantur. Multi enim, pravitate et cupiditate depressi, accusantes sacerdotes oppresserunt. Ideo sancti Patres leges constituerunt quas sanctos canones (0008B) appellaverunt. Multi ergo idcirco alios accusant, ut se per illos excusent, aut eorum bonis ditentur. Plerique vero boni Christiani propterea tacent, et portant aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur quibus ea quae ipsi sciunt iudicibus ecclesiasticis probare non possunt, quoniam licet vera sint quaedam, non tamen iudicibus credenda sunt, nisi quae certis indiciis demonstrantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur. Nullus enim qui suis rebus est spoliatus, aut a sede propria vi aut terrore pulsus, antequam omnia sibi ablata ei degibus restituantur, et ipse pacifice diu suis fruatur honoribus, sedique proprie regulariter restitutus eius multo tempore libere potiatur honore, iuxta (0008C) canonicam accusari, vocari, iudicari aut damnari institutionem non potest. Unde et ecclesiastica Historia, ab Eusebio Caesariensi episcopo confecta, de muliere quadam quae pro castitate a marito accusabatur ait: « Praeceptum, vel interdictum est ab imperatore lege lata, ut primo permitteretur ei rem familiarem libere diutius ordinare, tum deinde responderet obiectis. » Hae omnes leges tam ecclesiasticae quam et vulgares publicaeque praecipiunt.

Horum vero concinnantia si omnia ponerentur, ante deficerent dies, et nimis prolixa fieret epistola. Ex pluribus tamen aliqua hic ad provocationem aliorum inserere iudicavimus. Ait namque sanctus Leo Romanae Ecclesiae antistes in epistola Chalcedonensi (0008D) concilio missa, cuius initium est: « Leo episcopus synodo Chalcedonensi. Optaveram quidem, dilectissimi, » et caetera. In qua inter caetera sic testatur dicens: « Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque fratres iniuste sedibus suis pulsos et in exsilia deportatos atque in locum superstitum alios substitutos; his primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitiae. Ne quisquam (0009A) ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem ita errorem omnes relinquant, ut nemini quidem perire honor debeat, sed prioribus episcopis cum omni privilegio suo ius proprium reformetur. » Eadem et antiqui apostolici qui fuerunt ante synodum Nicaenam sanxerunt. Eadem synodus quae habita est in Larissa sub Valeriano loquitur. Eadem plurimae Romanae synodi testantur, eadem papa Symmachus et caeteri sancti Patres sanxerunt. Quorum statuta prolixitatem vitantes hic inserere distulimus. Si quis autem haec plenius scire et legere voluerit, suis in auctoribus invenire et legere pleniter poterit. Nobis vero hac in praefatiuncula ista sufficiant. Et sicut militi ex multis armis illa sufficiunt quae ferre congruenter super se poterit, (0009B) sic nobis de multis sententiis una, aut duae, vel quantum tunc necesse fuerit, sufficiunt, quoniam sicut cum uno telo aut duobus inimicum vincimus, sic cum una aut duabus sententiis auctoritate plenis aemulum superamus. Si enim de mulieribus et saecularibus hominibus haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis viris et sacerdotibus sunt concessa Haec eadem vero ecclesiastica iura iubent et saeculi leges praecipiunt. Similiter accusatores et accusationes, quas saeculi leges prohibent, canonica funditus repellit auctoritas. Synodorum vero congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum ratam esse legimus, quae eius non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec canonica testatur auctoritas, (0009C) haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti Patres confirmant.

Scire autem vos volo, octoginta episcopos, qui hoc opus me incipere, et perficere coegistis, et cunctos reliquos Domini sacerdotes oportet, quod plura quam illa viginti capitula quae apud nos habentur Nicaenae synodi reperimus, et in decretis Iulii papae septuaginta capitula eiusdem synodi esse debere legimus. Quam epistolam in suo ordine inter caetera decreta apostolicorum posuimus, haec scrutantibus et cunctis nosse volentibus rimandam. Nam quod plura quam viginti capitula sint Nicaeni concilii, in multis invenitur locis. Legitur enim in Constantinopolitano concilio ita: « Manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae (0009D) synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. » Legitur et in epistola Innocentii papae Victricio Rothomagensi episcopo directa, ita: « Si quae causae vel contentiones inter clericos et laicos, vel inter clericos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis iudicium terminetur, » et reliqua. Sanctae etiam memoriae Theophilus Alexandrinus episcopus suis in epistolis meminit in concilio Nicaeno statutum esse ut ab VIII Idus Martii usque in idem Nonas Aprilis, diebus scilicet 28, qualiscunque luna nata fuerit in quolibet medio spatio, perhibet facere initium primi mensis, quartam decimam vero (0010A) a XII Kalend. Aprilis usque in XVIII Kalend. Maii solerter inquiri, et si die Sabbatorum inciderit, consequenti die Dominico, id est luna XV, Pascha celebrare conscripsit, et si die Dominico luna XIII eiusdem mensis, id est primi mensis, evenerit ipsa hebdomada transmissa in alterum diem Dominicum, Pascha sine dubio celebrare conscripsit. His et aliis quamplurimis exemplis patet plura esse quam viginti Nicaeni concilii capitula, et veram esse praedictam Iulii papae epistolam. Nobis autem quidam e consortio fratrum nostrorum Orientales testati sunt se vidisse concilium Nicaenum habens potiorem quatuor Evangeliorum magnitudinem, continens in se sessiones episcoporum, et introductiones, iudiciaque querimoniarum, atque definitiones et constitutiones, (0010B) necnon et subscriptiones eorum. Ad cuius similitudinem magnum Chalcedonense concilium conscriptum esse confirmaverunt, et demum alia Constantinopoli condita, unum videlicet sub Iustiniano imperatore, contra Dei impugnatores Origenem, Didymum, et Evagrium, et aliud temporibus Agathonis papae et Constantini imperatoris contra Macharium episcopum, et Stephanum eius discipulum, ac reliquos episcopos, qui pro frumento zizania Ecclesiis seminaverunt, vinum miscuerunt aquae, et proximo potum dederunt eversione turbida, et tanquam lupi agni simulabant mendacium, et veritas ut mendacium refutabatur.

Nosse etiam oportet (licet certa non infirmentur) quatuor esse principalia concilia ex quibus plenissimam (0010C) fidei doctrinam tenent Ecclesiae, tam de Patris, et Filii, et Spiritus sancti divinitate, quam de praedicti Filii et Salvatoris nostri incarnatione. Prior harum Nicaena synodus est trecentorum decem et octo episcoporum sub Constantino Augusto peracta, in qua Arianae perfidiae blasphemia condemnata, qua inaequalitatem sanctae Trinitatis idem Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem sancta synodus per Symbolum definivit. Secunda synodus centum quinquaginta Patrum, sub Theodosio seniore Constantinopoli congregata, quae Macedonium, sanctum Spiritum Dominum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio eumdem Paracletum demonstravit, dans latius Symboli formam, quam tota Graecia et Latinitas in (0010D) Ecclesiis praedicant. Tertia synodus est Ephesina prima ducentorum episcoporum, sub minore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem iusto anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini nostri Iesu Christi personam. Quarta est synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum, sub Martiano principe habita, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis una Patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de (0011A) Virgine, ut in una substantia divina et humana contineantur naturae. Hae sunt, ut praediximus, quatuor principales et venerabiles synodi, fidem catholicam complectentes. Sed si qua sint concilia quae sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post ipsorum quatuor auctoritatem omni manent stabilita (0012A) vigore. Primo quidem ordo, ut praedictum est, de celebrando concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum, ac primorum apostolicorum, id est a sancto Clemente usque ad sanctum Silvestrum sequens ordinem suum.