Collectio decretalium/LVIII

E Wikisource
LVIII. Collectio decretalium
283

 LVII LIX 

INCIPIUNT DECRETA GAII PAPAE. (Anno Domini 283-295.)

Dilectissimo fratri FELICI episcopo GAIUS.

Directas ad nos tuae charitatis epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine gratanter accepimus, benedicentes Domini nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab iniqui lupi rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere. Unde certum est quia promisse vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum tam votiva sciscitatione perquiritur, scriptum est enim: « Beati qui scrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII, 2). » Hoc ergo, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire confidimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa dilectionis tuae corda Christo probaverunt esse fidelia, tamen si quid ex his in Ecclesia quae tuae gubernationi, Domino auxiliante, commissa est, nec dum plena luce claruerit, ad eumdem fontem de quo illa salutaris manarat lympha recurritis, id est, quod debita charitate sumus amplexi, quia fiducialiter de his unde apud eos observantiam esse dixistis ambiguam nostram voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singulis quod juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedis auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctarum capitulis regularum te credimus instruendum. Primo quidem scias paganos et haereticos non posse Christianos accusare, aut vocem infamationis inferre, deinde nemo unquam episcopum apud judices saeculares aut alios clericos accusare praesumat. Et si quis episcopus, presbyter aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopos (quia alibi non oportet a qualibet persona, et quae rite recipienda est) fuerint accusati, quicunque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit probationis documenta se debere inferre. Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere, ut damno pudoris aestimationis dispendio, discat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de caetero non licere. Nam qualiter ad concilium veniatur, aut qualiter de suis rebus exspoliatis, vel ejectis a sedibus propriis, aut qui accusatores sunt recipiendi, quive non sint, aut qualiter ejectis et exspoliatis sint omnia legibus redintegranda quae eis ablata sunt, quia priusquam hoc factum fuerit nullum crimen eis objicere poterit, et qualiter illis induciae post integram restaurationem anniversariae vel sex mensium indulgendae sint, et qualiter sua omnia licenter et pacifice absque ullius gravi impedimento disponere, et suorum amicorum et ecclesiasticorum Patrum conciliis uti debeant sufficienter ab apostolis suorumque decessoribus ac nostris praedecessoribus statutum esse putamus; super his autem non reor amplius nunc fore disputandum, nisi si surrexerint talia quae adhuc non sunt manifesta. Si eorum autem statuta non habueritis, mittite fidelissimos scriptores qui haec coram fidelibus testibus excipere, vobisque [reportare] sub stipulatione valeant.

Caeterum ut satis faciam consultis tuis, de verbo incarnationis et veritatis, quicunque illi sunt ita obcaecati et a lumine veritatis alieni, ut verbi Dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis aequa ratione concordent. Si per Virginis partum aut caro sine Deitate, aut Deitas est orta sine carne, sicut enim negari non potest evangelista dicente quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1), » ita negari non potest (beato apostolo Paulo praedicante) « quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19); » quae autem reconciliatio posset esse qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam mediator Dei hominumque non susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi particeps esset et nostri ut mortis vinculum unius praevaricatione contractum, unius morte qui solus morti nihil debuit solveretur? Effusio enim justi sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent, quoniam sicut Apostolus ait: « Ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia (Rom. V, 20). » Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis. Quam itaque in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Quis est, ut ait Apostolus, qui « tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis? (Ephes. V, 2.) » Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit quam quod verus aeternus Pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit. Licet in conspectu Domini pretiosa justorum mors fuit, nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae non dona justitiae, singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum Filius hominis unus solus Dominus noster Jesus Christus qui vere erat agnus immaculatus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. De quibus ipse dicebat: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). » Fides etenim justificans impios, et creans justos ad humanitatis retracta perticipium in illo acquirit salutem, in quo solus homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit; licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Dei atque hominis filio Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivisae communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates. Et sic verae fidei contemplatione cernendum est ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo Deitatis, quod sit quod caro sine Verbo non agit, et quod sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret. Sine Verbi enim potentia non adorarent Magi puerum stella indice declaratum; sine veritate carnis non juberetur transferri in Aegyptum puer et ab Herodis persecutione subduci: sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5); » et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): » sine Verbi potentia non ieret reintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus jejunio, nec somnus esset necessarius fatigato, postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli unum Christum Dei Filium et hominem credit et verbum. Quamvis itaque in illo ex quo in utero Virginis Verbum caro factum est, nihil unquam in utraque forma aliquid divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones. Ea ipsa namque, ut ita dicam, quae inseparabiliter facta sunt nulla commistione confundimus, sed quod cujusque formae sit ex operum qualitate sentimus. Dicant ergo isti hypocritae qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quod jacuerit in sepulcro, et revoluto lapide monumenti quae tertia die caro resurrexit? Et quia post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat cum diceret: « Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videbitis habere (Luc. XXIV, 39), » et apostolo Thomae: « Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27), » quia utique manifestatione corporis sui jam haereticorum mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi innovanda doctoris hoc non sibi dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum, ac si in tantam lucem veritatis tenebras suas haeretica obturatio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus: « Nec est aliud nomen datum hominibus, sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12), » nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, et qui, sicut praedicat apostolus Paulus: « Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11). » Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus et verae Deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen quam illum, sicut doctor gentilium dixit, exaltavit Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ad eam intelligimus pertinere formam quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat verbo, quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, in gloria divinae pietatis evecta est, in tanta unitate ab ipso conceptu Virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana.

Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo dicitur exaltatus, quia inseparabiliter manente unitate personae unus atque idem est et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem. Quidquid enim in tempore accepit Christus secundum hominem accepit, cui quae non habuit conferrentur; nam secundum potentiam divinitatis indifferenter omnia quae habet Pater, etiam Filius, et quae in forma servi a Patre accepit eadem forma Dei etiam ipse donavit, secundum Dei enim formam ipse et Pater unum sunt. Secundum formam servi non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum, secundum formam servi tristis est anima ejus usque ad mortem. Et idem ipse, sicut Apostolus praedicat, est dives et pauper; dives quia Evangelista dicente: « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), » hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Pauper vero quia propter nos verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quae autem est exinanitio ejus quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio per quam verbi majestate revelata dispensatio humanae redemptionis impleta est? Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis quem naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum laetale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine temporis perfectum, ut multis modis significata 49 promissio in diu exspectatum veniret effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum specie divinitatis honorandae humanae carnis in Christo denegant veritatem, et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat, cum ita secundum promissionem omnia saecula percurrentem mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut, nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla posset caro salvari. Omne enim sacramentum Christianae fidei magno (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate, quia omnes apostoli apostolorumque discipuli, et praeclari Ecclesiarum quique doctores qui ad martyrii coronam vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt consonis utique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica impietas se aestimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non propheta praecinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quaerant per omnem seriem Scripturarum quo tenebras fugiant, non quo verum lumen obscurent; et per omnia saecula ita veritatem inveniunt coruscantem ut magnum hoc mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum. De quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa posuisse quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur et sincera intelligentia luce prospiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter filium hominis hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum, quoniam (sicut ait beatus Apostolus): « Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne justificatum est, in spiritu apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). »

De episcoporum vero, et presbyterorum, diaconorumque et sequentium clericorum ordinationibus sanctos apostolos et successores eorum, ac praecipue Anacletum, et praeterea alios sufficienter statuisse cognoscimus; et idcirco non est necesse nunc replicari, nisi quod illi non statuerunt. Illud tamen nos statuentes, vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic accedant, in ecclesia qui ordinari merentur, id est: si quis episcopus esse mereretur sit primo ostiarius, deinde lector, postea exorcista, inde sacretur accolitus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur. Et regiones, sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes quae populosae fuerint diaconibus dividentur. Et quaecunque difficiles quaestiones per singulas provincias exortae fuerint, semper ad sedem apostolicam referantur. Bene vale, frater, et ora pro nobis. Data Kalend., Martii, Dioclet