Jump to content

Collectio decretalium/LXI

Checked
E Wikisource
 LX LXII 

INCIPIUNT DECRETA MARCELLI PAPAE. (Anno Domini 304, sub Constantio et Galero.)

Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Antiochaenam provinciam constitutis, MARCELLUS.

Sollicitudinem omnium Ecclesiarum, juxta Apostolum circumferentes divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Unde, directis per Bonifacium diaconum nostrum litteris, admonemus ut quae male pullulant abscindantur, et malefacta corrigantur, atque bona sectentur, et Patrum nostrorum exempla et statuta imitentur. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, neque sentiatis quam quod a beato Petro apostolo, et a reliquis apostolis et Patribus accepistis. Ab illo enim primo instructi estis, ideo non oportet vos proprium derelinquere Patrem, et alteros sequi, ipse enim caput est totius Ecclesiae, cui ait Dominus: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » et reliqua. Ejus enim sedes primitus apud vos fuit quae postea jubente Domino Romam translata est, cui adminiculante gratia divina hodierna praesidemus die. Nec ab ejus dispositione nos deviare oportet, ad quam cuncta majora ecclesiastica negotia divina disponente gratia jussa sunt referenda, ut ab ea regulariter disponantur a qua sumpsere principia, si vestra vero Antiochaena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est quae ejus non subjecta sit ditioni, ad quam omnes quasi ad caput, juxta apostolorum eorumque successorum sanctiones, episcopi qui voluerint vel quibus necesse fuerit suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem et liberationem unde acceperunt informationem atque consecrationem. Quod omnibus minime convenit denegare episcopis, sed absque ulla custodia aut excommunicatione, vel damnatione, vel exspoliatione libere ire concedatur. Simulque idem inspirante Domino constituerunt ut nulla synodus fieret praeter ejusdem sedis auctoritatem, nec ullus episcopus, nisi in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibuslibet criminibus pulsatus, audiatur vel judicetur, quia (ut paulo superius praelibatum est) episcoporum judicia et summarum causarum negotia, sive cuncta dubia apostolicae sedis auctoritate sunt agenda et finienda, et omnia comprovincialia negotia hujus sanctae, universalis, et apostolicae Ecclesiae sunt retractanda judicio, si hujus Ecclesiae pontifex praeceperit. Nec cui liceat sine praejudicio Romanae Ecclesiae (cui in omnibus causis debetur reverentia) custodire, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliarum provinciarum episcoporum judicium experiri vel pati, sed omnibus ejusdem provinciae episcopis congregatis judicium auctoritate hujus sedis terminetur; quod tamen (ut praefatum est) per ejus vicarios, si libuerit, erit tractandum, et quidquid injuste actum est reformandum. Pastoralis ergo cura officii nos admonet et destitutis succurrere, et cuncta neglecta vel male acta reformare, ut ignis ille, quem Dominus veniens misit in terram, motu crebro emendationis, vel crebrae meditationis agitatus sic calescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat.

Saepe enim dicendum et agendum est quia mala pullulantia fraterna charitate oportet resecari, ut bona crescendi et augmentandi amplissimum locum inveniant. « Nolite ergo (ut Apostolus ait) plures fieri magistri mei, fratres, scientes, quoniam majus judicium sumitis. » In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potest etiam freno circumducere totum corpus. Si autem equorum frenos in ora mittimus, ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus. Ecce et naves, cum magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur autem a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit, ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat. Ecce quantus ignis qui magnam silvam incendit! Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. Omnes enim naturae bestiarum et volucrum et serpentum, etiam caeterorum domantur, et domita sunt a natura humana. Linguam autem nullus hominum domare potest; inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore benedictio procedit et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Nunquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Quis sapiens et disciplinatus inter nos, ostendat ex bona conversatione opera sua in mansuetudine sapientiae? Quod si zelum animarum habetis et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem; non enim est ista desursum descendens, sed terrena, animalis, et diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae ante desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, indicans sine dissimulatione. « Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem (Jac. III, 1 et seq.). » « Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelatione Jesu Christi, quasi filii obedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi facti sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et si Patrem, invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat, secundum unuiuscujusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini. Scientes quod non corruptibili auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni, quasi incontaminati et immaculati Jesu Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam ut fides nostra et spes esset in Deo. 51 Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis, quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni; exaruit fenum et flos ejus decidit, verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vobis. Deponentes quidem omnem malitiam et omnem dolum et simulationes, et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si gustatis quoniam dulcis est Dominus. At quem attendentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum, propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem et electum, pretiosum, et qui crediderit in eum non confundetur, vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos revocavit in admirabile lumen suum (I Petr. I, 13-25; 1-9). Estote ergo, charissimi, prudentes et vigilate in orationibus; ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (I Petr. IV, 7 et seq.) » Data Kalend. Aprilis, Maxentio et Maximo IV cc. consul.