Jump to content

Collectio decretalium/LXIX

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
LXIX. Collectio decretalium

 LXVIII LXX 

INCIPIUNT CAPITULA NEOCAESARIENSIS CONCILII.

1. De presbyteris qui uxorem ducere non debeant. 2. De muliere duobus fratribus nubere non licere. 3. De his qui multis nuptiis communicaverunt. 4. De concupiscentia non consummata. 5. De catechumenis peccantibus. 6. De praegnantibus baptizandis. 7. Presbyteros in secundis nuptiis non debere orare. 8. Uxoris adulterae virum, clericum fieri non debere. 9. De presbyteris corporali peccato praeoccupatis. 10. De diaconibus corporali peccato praeoccupatis. 11. De presbytero minus triginta annorum minime ordinando. 12. De his qui in aegritudine sunt baptizati. 13. De presbyteris alterius regionis. 14. De diaconibus septem.

INCIPIT CONCILIUM NEOCAESARIENSE.

Et hi quidem canones secundi sunt eorum qui in Ancyra et Caesarea expositi sunt, Nicaenis vero priores inveniuntur.

Convenerunt autem in synodum memoratam in Neocaesariense civitate hi qui infra scripti sunt: Vitalis, Germanus, Sedus, Hystrius, Lupus, Gerontius, Salamnus, Leontius, sanctus Basilius, Valentinus, Stephanus, Gregorius, Longinus, Narcissus, Decasius, Leontius, Heraclius, Alipius, a quibus regulae prolatae sunt quae infra scriptae sunt. CAP. I. Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit, vel adulterium commiserit, extra ecclesiam abjici et ad poenitentiam inter laicos redigi oportet.

II. Mulier, si duobus nupserit fratribus, abjiciatur usque ad diem mortis. Sed, propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet, ita tamen ut si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto ad poenitentiam admittatur. Quod si defuncta fuerit mulier in hujusmodi consortio constituta, difficilis erit poenitentia remanenti, quae sententia tam viros quam mulieres tenere debet. III. De his qui frequenter uxores ducunt, et de his qui saepius nubunt, tempus quidem his constitutum manifestum est, sed conversatio et fides eorum tempus abbreviat. IV. Si quis, concupita muliere, etiam si concubitus ejus desiderium habet, non autem subsequatur effectus, manifestum est hunc fuisse per divinam gratiam liberatum. V. Catechumenus, id est audiens, qui ingreditur in ecclesiam, et stat cum catechumenis, si peccare fuerit visus figens genua, audiat verbum, ut se abstineat ab illo peccato quod fecit. Quod si in eo perdurat abjici omnino debere. VI. De praegnantibus, quod oportet eas baptizari quando volunt, nihil enim in hoc sacramento commune est pariturae et illi qui de ejus utero fuerit editus, quia uniuscujusque in illa confessione libertas arbitrii declaratur. VII. Presbyterum convivio saecularium nuptiarum interesse non debere, maxime cum praecipiatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere, quis erit presbyter qui propter convivium illis consentiat nuptiis. VIII. Si cujus uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus, fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu jam constituto eo adulteravit, dato repudio dimittere eam debet. Si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui. IX. Qui admiserit corporale peccatum et hic postea presbyter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccaverit, non quidem offerat, maneat autem in aliis officiis propter ejus studii utilitatem. Nam caetera peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione privari. Quod si de his non fuerit confessus, nec ab aliquibus potest manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est committenda. X. Similiter et diaconus si in eodem culpae gemine fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit. XI. Presbyter ante triginta annorum aetatem non ordinetur, quamvis sit probabilis vitae, sed observetur usque ad praefinitum tempus; Dominus enim trigesimo anno baptizatus est et tunc praedicavit. XII. Si quis, in aegritudine constitutus, fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet. Non enim fides illius voluntaria, sed ex necessitate est, nisi forte postea ipsius studium et fides probabilis fuerit, aut hominum raritas cogat. XIII. Presbyteri qui conregionales non sunt, in ecclesia praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis offerre non possunt, nec dare panem sanctificatum, nec calicem porrigere. Quod si absentes sunt civitatis sacerdotes, et fuerint invitati ad dandam orationem, soli debebunt dare. Vicarii autem episcoporum (quos Graeci coepiscopos vocant) constituti sunt quidem ad exemplum septuaginta seniorum. Sed tanquam consacerdotes propter sollicitudinem et studium quod in pauperes agunt, offerant, et honorabiles habeantur. XIV. Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas, regulae tamen auctoritas ista est, quod et liber actorum apostolorum insinuat. Explicit concilium Neocaesariense, quod fuit, Anno Domini 314 in Ponto Polemoniaco.