Jump to content

Collectio decretalium/LXVII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
LXVII. Collectio decretalium

 LXVI LXVIII 

DE PRIMITIVA ECCLESIA ET SYNODO NICAENA.

Nemo, qui Scripturas divinas legit ignorat quod, in principio nascentis Ecclesiae, discipulis in unum congregatis, cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique vendentes praedia et possessiones suas afferebant, et dividebatur singulis, prout cuique opus erat (Act. IV, 32 et seq.). Futuram namque Ecclesiam in gentibus apostoli praevidebant, maximeque quia Dominus illis praedixerat; Euntes in mundum universum, praedicantes evangelium (Marc. XVI, 15), vel quia expellendi erant a Judaea, noverant se in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo. Idcirco praedia in Judaeam minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, eo usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes (qui pene totius orbis monarchiam tenebant) ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. Et quibus vir religiosissimus, Constantinus primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem suo degentes imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandas ecclesias, et praedia tribuenda constituit. Denique idem praefatus princeps donaria immensa, et fabricam templi primae sedis beati principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes possederant, relinqueret, et beato Petro suisque praesulibus profuturam concederet. Idem vero praesidens in sancta synodo, quae apud Nicaenum congregata est, cum querelam quorumdam conspiceret coram se deferendam, ait: Vos a nemine dijudicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini, dii etenim vocati estis. Idcirco, non potestis ab hominibus judicari. Ab illo etenim tempore et deinceps, viri religiosissimi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis, in honore sanctorum, martyrum, per civitates ac monasteria innumera, in quibus coetus Domino servientium conveniret. Denique reges, et praesides ac magistratus non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes qui nihil in mundo possidebant ecclesiaeque Dei fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et Ecclesiae ejus rite famulantibus servisque illius supplementa (ut absque necessitate essent) tribuerentur, ut, haec accipientes, possent, secundum monita Apostoli, « orationes, postulationes, obsecrationes, gratiarum actiones facere pro omnibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam habeant. Et hoc bonum et acceptum esse coram Deo (I Tim. II, 1 et seq.). » Ideo magister gentium protestatur, cui « sollicitudo omnium Ecclesiarum incumbit (II Cor. II, 28), » quique « episcopos regere per Spiritum sanctum constituit Ecclesiam Dei (Act. XX, 26). » Quibus ait: « Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte sed sponte secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie (I Petr. V, 2). » Cum enim dicat: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). » Quae enim sunt negotia saecularia, sancti canones manifestant et inhibent perspicue, quod quidam qui in clero videntur electi propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua accipiant, Domini quidem ministerium parvipendentes, saecularium vero discurrentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum, sollicitudinem sumentes, decrevit sancta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere praeter pupillorum et orphanorum, aut si forte episcopus civitatis, ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, ut liquido patet, quia alia sunt negotia saecularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in saeculo erat cum crebro « tabernaculum intraret et exiret, qui intus contemplatione raptus (Exod. XXXIII, 8), » foris infirmantium negotiis urgebatur, intus Dei arcana considerans, foris onera carnalium portabat? Cujus typum sacerdotes in Ecclesia agere debent, ut dum foras exeunt ad exsecranda negotia pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant per contemplationem mandatorum, sicut Paulus, « qui coelestibus secretis inseritur (II Cor. XII, 4) » et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur. Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit (Gen. XXVIII, 12), quia videlicet rectores Ecclesiae non solum Deo contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Et, dum sacerdotes horum facta imitantur et se custodiunt, et subditorum onera portant, et videntur tales esse, quales idem egregius praedicator dicit, ut « qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes (I Cor. VII, 30). »

EDICTUM DOMINI CONSTANTINI IMPERATORIS. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti, imperator Caesar FLAVIUS CONSTANTINUS, in Christo Jesu, uno ex eadem Trinitate sancta, Salvatore, Domino Deo nostro fidelis, mansuetus, beneficus, Alemannicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus, unicus, pius, felix, victor, ac triumphator, semper augustus, sanctissimo ac beatissimo Patri SILVESTRO, urbis Romae episcopo et papae, atque omnibus ejus successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem saeculi sessuri sunt, pontificibus nec non et omnibus reverendissimis et Deo amabilibus catholicis episcopis eidem sacrosanctae Rom. Ecclesiae per hanc nostram imperialem constitutionem subjectis in universo orbe terrarum, nunc et in posteris cunctis retro temporibus constitutis, gratia, pax, charitas, gaudium, longanimitas, misericordia, a Deo Patre omnipotente et Jesu Christo Filio ejus, et Spiritu sancto cum omnibus vobis.

Ea quae salvator et redemptor noster, Dominus noster Jesus Christus altissimi Patris Filius per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente Patre nostro Silvestro, summo pontifice et universali papa mirabiliter dignatus est operari, liquida narratione, per hujus nostrae imperialis institutionis paginam, ad cognitionem omnium populorum in universo orbe terrarum studuit propagare nostra mansuetissima serenitas. Primum quidem nostram fidem, quam a praelato beatissimo Patre et oratore nostro Silvestro universali pontifice docti sumus, intima cordis confessione ad instruendas omnium vestrum mentes proferentes, et ita demum Dei misericordiam super vos diffusam annuntiantes. Nosse enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam jussionem significavimus, nos a culturis idolorum, simulacris mutis et surdis manufactis, diabolicis compositionibus atque ab omnibus Satanae pompis recessisse, et ad integram Christianorum fidem quae est vera lux et vita perpetua pervenisse, credentes juxta id quod nos idem almificus, summus Pater et doctor noster Silvester instruxit pontifex, in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum, per quem creata sunt omnia. Et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificatorem universae creaturae, hos Patrem et Filium, et Spiritum sanctum confitemur, ita ut in Trinitate perfecta, et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis, Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et tres unum sunt in Jesu Christo. Tres itaque formae, sed una potestas. Nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, per quod semper erant gignenda saecula, Verbum. Et, quando eodem solo suae sapientiae Verbo universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat cuncta suo arcano componens mysterio, igitur perfectis coelorum virtutibus, et universis terrae materiis pio sapientiae suae nutu ad imaginem et similitudinem suam 57 primum de limo terrae fingens hominem hunc in paradiso posuit voluptatis. Quem antiquus serpens et hostis invidens diabolus per amarissimum ligni vetiti gustum, exsulem ab eisdem fecit gaudiis (Gen. I, II), eoque expulso non desinit sua venenosa multis modis protelare jacula, ut a via veritatis humanum abstrahens genus, idolorum culturae, videlicet creaturae, et non Creatori deservire suadeat, quatenus per hos eos quos suis voluerit irretire insidiis, secum aeterno efficiat concremandos supplicio. Sed Deus noster, misertus plasmatis sui, dirigens sanctos suos prophetas, per quos lumen futurae vitae, adventum videlicet Filii sui Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, annuntians misit eumdem unigenitum Filium suum et sapientiae Verbum. Qui, descendens de coelis propter nostram salutem, natus de Spiritu sancto ex Maria virgine, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat. Deum perfectum et hominem perfectum ut Deus, mirabilia perficiens, et ut homo humanas passiones sustinens, ita Verbum hominem et Verbum Deum, praedicante Patre nostro Silvestro summo pontifice, intelligimus, ut verum Deum, verum hominem fuisse nullo modo ambigamus. Electisque duodecim apostolis, miraculis coram eis et innumerabilis populi multitudine coruscavit. Confitemur eumdem Dominum Jesum Christum adimplesse legem et prophetas, passum, crucifixum secundum Scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in coelos, atque sedentem ad dexteram Patris. Inde venturum judicare vivos et mortuos, cujus imperii non erit finis. Haec est enim fides nostra, catholica, orthodoxa, a beatissimo Patre nostro Silvestro summo pontifice nobis prolata.

Exhortans idcirco omnem populum, et diversas gentium nationes hanc fidem tenere, colere et praedicare, et in sanctae Trinitatis nomine aptissime gratiam consequi, et Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem, qui cum Patre et Spiritu sancto per infinita saecula vivit et regnat. Quem Silvester, beatissimus Pater noster universalis, praedicat pontifex corde devoto adorare. Ipse enim Dominus noster misertus mihi peccatori, misit sanctos suos apostolos ad visitandum nos, et lumen sui splendoris infulsit nobis, et abstractum a tenebris ad veram lucem et agnitionem me venisse gratulamini. Nam, dum valida squaloris lepra totam mei corporis invasisset carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec ullius quidem cura promeruissemus salutem, ad hoc venerunt sacerdotes Capitolii dicentes, mihi debere fieri fontem in Capitolio et compleri hunc innocentium sanguine, et in eo calente loco me posse mundari. Et secundum eorum dicta, aggregatis plurimis innocentibus infantibus, dum vellent sacrilegi paganorum sacerdotes eos mactari, et ex eorum sanguine fontem repleri, cernens serenitas nostra lacrymas matrum eorum, illico exhorrui facinus, miseratusque eas, proprios illis restitui praecepimus filios suos, datisque vehiculis et donis concessis gaudentes, ad propria relaxavimus.

Eadem igitur transacta die, per nocturna nobis facta silentia, dum somni tempus advenisset, adsunt apostoli sanctus Petrus et Paulus, dicentes mihi: « Quoniam flagitiis posuisti terminum, et effusionem sanguinis innocentis horruisti, missi sumus a Christo Domino Deo nostro dare tibi sanitatis recuperandae consilium. Audi ergo monita nostra, et fac quodcunque indicamus tibi. Silvester, episcopus hujus civitatis, ad montem Soractae persecutiones tuas fugiens, in cavernis petrarum cum suis clericis latebram fovet, hunc ad te cum adduxeris, ipse tibi piscinam pietatis ostendet, in qua dum te tertio merserit, omnis te valetudo ista deseret leprae. Quod dum factum fuerit, hanc vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes jussu tuo per totum orbem restaurentur ecclesiae. Te autem ipsum in hac parte purifica, ut relicta omni superstitione idolorum, Deum vivum et verum, qui solus est et verus, adores et excolas, ut ad voluntatem attingas. » Exsurgens igitur a somno, protinus juxta id quod a sanctis apostolis admonitus sum, peregi, advocatoque eodem praecipuo et magnifico Patre et illuminatore nostro Silvestro, universali papa, omnia a sanctis apostolis mihi praecepta dixi verba. Percontati sumus ab eo qui isti dii essent Petrus et Paulus. Ille vero non eos deos vere dici, sed apostolos salvatoris nostri Domini Dei Jesu Christi respondit. Et rursum interrogare coepimus eumdem beatissimum papam, utrum istorum apostolorum imagines expressas haberet, ut ex pictura disceremus hos esse quos revelatio docuerat. Tunc idem venerabilis Pater imagines eorumdem apostolorum per diaconum suum exhiberi praecepit, quas dum aspicerem et eorum, quos in somno videram figuratos in ipsis imaginibus cognovissem vultus, ingenti clamore coram omnibus satrapis meis confessus sum eos esse quos in somno videram.

Ad haec beatissimus idem Silvester Pater noster, urbis Romae episcopus indixit nobis poenitentiae tempus intra palatium nostrum Lateranense, in uno cilicio, ut omnia quae a nobis impie peracta atque injuste disposita fuerant, vigiliis, jejuniis atque lacrymis et orationibus apud Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem impetramus. Deinde per manus impositionem clericorum usque ad ipsum praesulem veni, ibique renuntians Satanae, pompis et operibus ejus, vel universis idolis manufactis, credere me in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium et invisibilium, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, spontanea voluntate coram omni populo professus sum. Benedictoque fonte, illic me trina mersione unda salutis purificavit. Positoque me in fontis gremio manum de coelo me contingentem propriis oculis vidi. De qua mundus exsurgens ab omni me leprae squalore mundatum agnoscite, levatoque me de venerabili fonte indutus vestibus candidis septiformis gratiae sancti Spiritus consignationem adhibuit beati chrismatis unctione, et vexillum sanctae crucis in mea fronte linivit dicens: Signat te Deus sigillo fidei suae; In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in consignatione fidei. Cunctusque clerus respondit, Amen. Et adjecit praesul: Pax tibi. Prima itaque die post perceptum sacri baptismatis mysterium et post curationem corporis mei a leprae squalore agnovi non esse alium Deum nisi Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quem beatus Silvester papa praedicat, trinitatem in unitate, unitatem in trinitate. Nam omnes dii gentium quos usque hactenus colui, daemonia, opera hominum manufacta comprobantur. Etenim quantam potestatem idem Salvator noster suo apostolo beato Petro contulerit in coelo ac terra lucidissime nobis idem venerabilis Pater edixit, dum fidelem eum in sua interrogatione inveniens ait: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). » Advertite potentes et aure cordis intendite, quid bonus Magister et Dominus suo discipulo adjunxit, inquiens: « Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Ibid. 19). » Mirum est hoc valde et gloriosum in terra ligare et solvere, et in coelo ligatum et solutum esse. Et, dum haec praedicante beato Silvestro agnoscerem et beneficiis ipsius beati Petri integerrime sanitati me comperi restitutum, utile judicavimus una cum omnibus nostris satrapis et universo senatu, optimatibus meis, etiam et cuncto populo Romano gloriae imperii subjacenti, ut sicut in terris vicarius Filii Dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui ipsius principis apostolorum gerunt vices principatus, potestatem amplius quam terrenam, imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel ejus vicarios firmos apud Deum esse patronos, et sicut nostra est terrena imperialis potentia, ejus sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem, atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor praecipuas sedes Antiochenam, Alexandrinam, Constantinopolitanam, et Hierosolymitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei Ecclesias. Et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae Ecclesiae exstiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi exsistat, et ejus judicio quaeque ad cultum Dei, vel fidei Christianorum stabilitatem procurandam fuerint disponantur, justum quippe est ut ibi lex sancta caput teneat principatus, ubi sanctarum legum institutor Salvator noster beatum Petrum apostolatus obtinere praecepit cathedram, ubi, et crucis patibulum sustinens, beatae mortis sumpsit poculum, suique Magistri et Domini imitator apparuit. Et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant ubi eorum doctor, beatus Paulus apostolus pro Christo extenso collo martyrio coronatus est, illic usque in finem quaerant doctorem ubi sanctum doctoris quiescit corpus, et ibi proni ac humiliati coelestis regis Dei salvatoris nostri Jesu Christi famulentur officio, ubi superbi terreni regis serviebant imperio. Interea nosse volumus omnem populum universarum gentium ac nationum, per totum orbem terrarum construxisse nos, intra palatium nostrum Lateranense eidem salvatori nostro Domino Jesu Christo ecclesiam a fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos sciatis de ejus fundamentis, secundum numerum duodecim apostolorum, cophinos terrae onustatos propriis asportasse humeris, quam sacrosanctam Ecclesiam caput et verticem omnium Ecclesiarum universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta constituimus. Construximus itaque ecclesias beatorum Petri et Pauli, primorum apostolorum, quas auro et argento locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora cum magno honore recondentes, thecas ipsorum ex electro cui nulla fortitudo praevalet elementorum construximus, et crucem ex auro purissimo, et gemmis pretiosissimis per singulas eorum thecas posuimus, et clavis aureis confiximus. Quibus pro concinnatione luminariorum, possessionum praedia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem jussionem sacram, tam in oriente quam in occidente vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Judaea, Graecia, Asia, Thracia, Africa et Italia, vel diversis insulis nostra largitate eis concessimus, ea prorsus ratione ut per manus beatissimi Patris nostri Silvestri pontificis successorumque omnia disponantur. Gaudeat enim una nobiscum omnis populus et gentium nationes universo orbe terrarum exhortantes omnes ut Deo nostro et salvatori Jesu Christo immensas una nobiscum referatis gratias, quam ipse Deus in coelis desuper et in terra deorsum, qui nos, per suos sanctos apostolos visitans, sanctum baptismatis sacramentum percipere, et corporis sanitate dignos effecit, pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis beatissimis Petro et Paulo, et per eos etiam beato Silvestro Patri nostro summo pontifici, et universalis urbis Romae papae, et omnibus ejus successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri, atque de praesenti concedimus palatium imperii nostri Lateranense quod omnibus in toto orbe terrarum praefertur atque praecellit palatiis, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri simulque pallium, vel mitram, phrygium, necnon et superhumerale, videlicet lorum quod imperiale circumdare assolet collum, verum etiam et chlamydem purpuream atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta, seu et dignitatem imperialium praesidentium equitum, conferentes etiam et imperialia sceptra, simulque et cuncta signa atque banna etiam et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostrae.

58 Viris enim reverendissimis, clericis diversis ordinibus, eidem sacrosanctae Rom. Ecclesiae servientibus illud culmen singularitatem, potentiam et praecellentiam habere sancimus, cujus amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, necnon et caeteris dignitatibus imperialibus eos promulgantibus decorari. Et sicut imperialibus militia, ita et clerum sanctae Romanae Ecclesiae ornari decernimus. Et quemadmodum imperialis potentia officiis diversis cubiculariorum, nempe hostiariorum, atque omnium excubiarum ornatu, ita et sanctam Romanam Ecclesiam decorari volumus, et ut amplissime pontificale decus praefulgeat, decernimus et hoc ut clerici ejusdem sanctae Romanae Ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore decorari equos et ita equitari. Et sicut noster senatus calceamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamine illustrati, ut sicut coelestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur. Prae omnibus autem licentiam tribuentes ipsi sanctissimo Patri nostro Silvestro, urbis Romae episcopo, et papae et omnibus, qui post eum in successum et perpetuis temporibus advenerint beatissimis pontificibus pro honore et gloria Christi Dei nostri, in eadem Dei magna catholica et apostolica Ecclesia, ex nostro judicio quem placatus proprio consilio clericare voluerit, et in numero religiosorum clericorum connumerare nullum ex omnibus praesumentem superbe agere. Decrevimus itaque et hoc, ut idem venerabilis Pater noster Silvester, summus pontifex, vel omnes ejus successores pontifices diadema, videlicet coronam quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et eorum capite ad laudem Dei pro honore beati Petri gestare, ipse vero beatissimus papa super coronam clericatus quam gerit ad gloriam beati Petri omnino ipsa ex auro non est passus uti corona, phrygium quoque candido nitore splendidum resurrectionem Dominicam designans, ejus sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi illius, pro reverentia beati Petri stratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes ejus successores singulariter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri. Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed magis amplius quam terreni imperii dignitas et gloriae potentia decoretur, ecce tam palatiu mnostrum, ut praedictum est, quamque Romanae vobis, et omnes Italiae seu occidentalium regionum, provincias, loca et civitates praefato beatissimo pontifici nostro Silvestro universali papae concedimus atque relinquimus, et successorum ipsius pontificum potestati et ditione firma imperiali censura per hanc divalem nostram sacram potestatem et pragmaticum constitutum decernimus disponendum, atque juri sanctae Romanae Ecclesiae concedimus permansurum. Unde congruum prospeximus nostrum imperium, et regni potestatem orientalibus transferri et transmutari regionibus, et in Bizantiae provinciae, in optimo loco, nomini nostro civitatem aedificari, et nostrum illic constitui imperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput, ab imperatore coelesti constitutum est, justum non est ut illic imperator terrenus habeat potestatem; haec vero omnia quae per hanc nostram imperialem sacram, et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanenda decernimus. Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit, et coram terribili ejus judicio obtestamur, per hoc nostrum imperiale constitutum, omnes nostros successores, imperatores, vel cunctos optimates, satrapas etiam amplissimum senatum et universum populum in toto orbe terrarum, nunc, et in posterum cunctis temporibus, imperio nostro subjacentem, nulli eorum quoquomodo licere haec quae a nobis imperiali sanctione sacrosanctae Romanae Ecclesiae vel ejus omnibus pontificibus concessa sunt, refragari aut confringere vel in quoquam convellere. Si quis autem (quod non credimus) in hoc temerator aut contemptor exstiterit, aeternis condemnationibus subjaceat innodatus, et sanctos Dei principes apostolorum Petrum et Paulum, sibi in praesenti et futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis. Hujus vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum corpus beati Petri principis apostolorum posuimus, ibique eidem cum apostolo spondentes nos cuncta inviolabiliter conservare, et nostris successoribus imperatoribus conservanda in mandatis relinqui, Patri nostro Silvestro summo pontifici et universali papae, ejusque cunctis successoribus pontificibus Domino Deo et salvatore nostro Jesu Christo annuente tradimus perenniter atque feliciter possidenda. Et subscriptio imperialis, divinitas vos conservet per multos annos, sanctissimi ac beatissimi Patres. Datum Romae, sub tertio die Kalen. Aprilium, domino nostro Flavio Constantino Augusto quarto et Gallicano IV, viris clarissimis consulibus.

QUO TEMPORE ACTUM SIT NICAENUM CONCILIUM. Canones generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis persecutione fervente, docendarum plebium, nisi quae a Romana processerunt sede, minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convenire nisi tempore supradicti imperatoris, ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres, in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes juxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum post apostolos symbolum tradiderunt.

PRAEFATIO NICAENI CONCILII. Beatissimo Silvano in urbe Roma apostolicae sedis antistite, Constantino Augusto et Licinio Caesare, consulatu Paulini et Juliani virorum clarissimorum, ab Alexandro trecentesimo tricesimo sexto anno, mense Julio, XIII Kalen. Julii, propter insurgentes haereses fides catholica exposita est apud Nicaeam Bythiniae, quam sanctam et reverendissima Romana complectitur et veneratur Ecclesia, quippe quam trecenti decem et octo Patres mediantibus Victore atque Vincentio religiosissimis Romanae sedis presbyteris, inspirante Deo, ad obstruenda Arii venena protulerunt. Nam et nonnullae regulae subnexae sunt, quas memorata suspiciens confirmavit Ecclesia. Sciendum est sane ab omnibus catholicis, quoniam sancta Ecclesia Romana nullis synodicis decretis praelata est, sed evangelica voce Domini, et Salvatoris nostri primatum obtinuit, ubi dixit beato Petro apostolo: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18, 19). » Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli, vasis electionis, qui uno die, unoque tempore gloriosa morte cum Petro, sub principe Nerone, agonizans coronatus est, et ambo pariter Ecclesiam sanctam Romanam Christo Domino consecraverunt, aliisque urbibus omnibus in universo mundo sua potentia, atque venerando triumpho praetulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud Dominum omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: « Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio in orationibus meis (Rom. I, 9, 10). » Prima ergo sedes coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam beatissimi Petrus atque Paulus suo martyrio dedicacarunt. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est, quia et ipse in Aegypto primus verbum veritatis directus a Petro praedicavit, et gloriosum suscepit martyrium. Cui venerabilis successit Abilius. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Nam et Hierosolymitanus episcopus, pro tanti loci reverentia, ab omnibus habetur honorabilis. Maxime quod illic primus beatissimus Jacobus, qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est episcopus ordinatus, itaque, secundum antiquorum Patrum definitionem, sedes prima in Hierosolymis esse minime dicitur, ne forte ab infidelibus aut idiotis sedes Domini nostri Jesu Christi, quae in coelo est, in terra esse putaretur. Etenim sedes ejus coelum, terra autem scabellum pedum ejus, quoniam ipse est, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), « quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. II, 36). »

Apud Ephesum vero beatissimus Joannes, apostolus et evangelista, multo tempore post Domini resurrectionem et ascensionem in coelos, divina inspiratione Evangelium conscripsit atque requievit. Et ob hoc episcopus Ephesinus, pro tanti apostoli et evangelistae memoria, caeteris episcopis metropolitanis in synodis honorabiliorem obtinet sedem.

Sed quoniam de concilio Nicaeno disserendum est, quae haec fecit causa, ut post illam apostolorum gloriosam praedicationem, quae in omnem terram mirabiliter diffusa est, sub Constantino Augusto tanti congregarentur episcopi? Rufini nobis decimus liber, qui conjunctus est novem libris ecclesiasticae Historiae quos vir eruditissimus Eusebius Caesariensis edidit, necessario praefertur ad medium, ut parva quae ejus inter initia de Arii perversitate conscripta sunt, memorentur, quia dubium non est, ideo trecentos decem et octo sanctissimos Patres, ex universo orientali orbe in Nicaea Bythiniae congregatos, ut Arii impium dogma Christi auxilio funditus damnaretur. Et salubri providentia constitueretur quod in sancta catholica Ecclesia debeat observari. Item ad locum ex libro decimo Rufini: Igitur cum apud Alexandriam post Achillem, qui Petri martyrio successit, suscepisset Alexander sacerdotium, quia pax nostris et quies a persecutionibus erat, atque Ecclesiarum gloria confessorum meritis gaudebat, prosperitas rerum nostrarum domestica contentione turbabatur. Etenim presbyter quidam apud Alexandriam, nomine Arius, vir ipse et forma magis quam virtute religiosus, sed gloriae laudisque et novitatis improbe percupidus, prava quaedam de Christi fide proferre, et quae arte inquisitionis invenerat coepit. Abscindere enim, ac separare ab illa aeterna et ineffabili Dei Patris substantia vel natura Filium conabatur. Quae res in Ecclesia plurimos conturbabat, et a dulci mentis tranquillitate dimovebat. Sed cum Alexander, episcopus, natura lenis et quietus, assidue commonitionibus Arium cuperet a pravo incepto et assertionibus impiis revocare, nec tamen res ex sententia procederet, et quod plerosque quodam contagio pestiferae assertionis infecerat, non solum apud Alexandriam, verum et per alias provincias disperserat urbes, perniciosum fore credens, si dissimularet a talibus, plurimis consacerdotibus suis rem indicat. Quaestio laicis innotescit. Sermo usque ad aures religiosi principis (quippe qui omni studio et diligentia curaret quae nostra sunt) pervenit. Tum ille ex sententia sacerdotum apud urbem Nicaeam 59 episcopale concilium convocat, trecentis ibique Arium decem et octo episcopis residentibus adesse jubet, ac de ejus propositionibus et quaestionibus judicare. Sed in eo concilio admirabile factum principis non puto reticendum. Etenim cum ex omnibus pene locis episcopi convenissent, et, ut fieri solet, diversis ex causis inter se quaedam jurgia detulissent, interpellabatur frequenter a singulis, offerebantur libelli, culpae proferebantur, et magis ad haec quam ad id pro quo fuerat ventum animos dabant. At ille, videns quod per hujusmodi jurgia causa summi negotii frustraretur, diem certum statuit quo unusquisque episcoporum, si quid querimoniae habere videretur, deferret. Cum resedisset, suscepit a singulis libellos. Quos simul omnes in sinu suo continens nec in eis quod contineretur aperiens, ait ad episcopos: « Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque judicandi. Et ideo nos a vobis recte judicamur, vos autem non potestis ab hominibus judicari. Propter quod Dei solius inter vos exspectate judicium, ut et vestra jurgia quaecunque sunt ad illud divinum reserventur examen, vos etenim nobis a Deo dati estis dii. Conveniens non est ut homo judicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1). » Et ideo, his omissis, alia quae ad fidem Dei pertinent absque ulla animorum contentione discutite. Cum haec dixisset omnes querimoniarum libellos jussit exuri, ne innotesceret illi odium et suggillatio sacerdotum. Verum cum per dies multos in episcoporum concilio de fide quaestio verteretur, et nonnulli diversa sentirent ac vehementer ceptis Arii faverent, plures tamen erant qui impium exsecrarentur inceptum. Cumque in eodem concilio esset confessorum magnus numerus sacerdotum, omnes Arii novitatibus adversabantur. Favebant vero ei viri in quaestionibus callidi, et ob id simplicitati fidei adversabantur. Quantam vero habeat virtutem fidei simplicitas, etiam ex his quae ibi gesta sunt, cognoscimus. Etenim cum pro studio religiosi imperatoris ex omni terra sacerdotes Dei convenissent, opinione commoti philosophi quoque et dialectici valde nobiles et opinatissimi convenerunt. In quibus quidam insignis in arte dialectica per dies singulos conflictum summi certaminis cum episcopis nostris viris aeque in dialectica non improbabiliter eruditis movebat. Et fiebat ingens spectaculum convenientibus ad audiendum doctis et litteratis viris. Nec tamen ullo genere philosophus concludi a quodam poterat aut constringi. Tanta enim dicendi arte objectis quaestionibus occurrebat, ut ubi maxime putaretur astrictus velut anguis lubricus elaberetur. Sed ut ostenderet Deus, quia « non in sermone regnum Dei, sed in virtute consistit (I Cor. IV, 20), » quidam ex confessoribus, simplicissimae naturae vir, et nihil aliud sciens « nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2), » inter caeteros auditores episcopos aderat. Qui cum vidisset philosophum insultantem nostris, et callida se disputationis arte jactantem, poscit ab omnibus locum velle se paucis cum philosopho sermocinari. Tum vero nostri qui simplicitatem viri et imperitiam in sermone duntaxat nossent, pavere et velut pudorem quemdam pati ne forte apud callidos homines risui efficeretur sancta simplicitas. Perstitit tamen senior, et hinc movit sermonis exordium. « In nomine, inquit, Jesu Christi, philosophe, audi quae vera sunt. Deus unus est qui fecit coelum et terram, quique homini quem de limo terrae formaverat spiritum dedit, universa quae videntur sibi virtute Verbi sui creavit, et Spiritus sui sanctificatione firmavit, hoc verbum ac sapientia quam nos Filium dicimus humanos miseratus errores ex Virgine nascitur, et per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam, quem exspectamus judicem omnium quae egerimus esse venturum. Credis haec ita esse, philosophe? » At ille ac si nunquam ullum sermonem contradicendi didicisset, ita obstupefactus virtute dictorum mutus ad omnia hoc solum potuit respondere: Ita sibi videri, nec aliud verum esse quam dixerat. Tunc senior haec inquit: Si ita esse credidisti, surge, et sequere me ad Dominicum, et hujus fidei signaculum suscipe. Et ita philosophus Christianus effectus tandem se gratulatus est victum. In illo etiam concilio fuit Paphnutius homo Dei episcopus Aegypti, in quo tanta virtute inerat gratia, ut signa per eum non minus quam dudum per apostolos fierent. Quo etiam in tempore et Spyridion Cyprius episcopus insignis habebatur. Tales igitur in illis adhuc temporibus multi viri in Ecclesiis Domini refulgebant, ex quibus plurimi in illo concilio fuerunt. Interea per dies singulos agitabatur conventus, nec facile aut temere tanta statuere audebant, et vocabatur Arius frequenter in concilium, et assiduo tractatu assertiones ejus discutiebantur, et quod adversum haec tenere deberent ac statui summa cum deliberatione quaerebant. Verum post diutinum multumque tractatum placuit omnibus ac velut uno cunctorum ore et corde decernitur Omousion conscribi debere, id est ejusdem cum Patre substantiae Filium confiteri. Atque firmissima omnium sententia pronuntiatur. Decem et septem soli tunc fuisse dicuntur quibus Arii magis fides placeret extrinsecus creatum Dei Filium ex nullis substantibus, et non ex ipsa Patris deitate progenitum confirmantes. Defertur ad Constantinum sacerdotalis concilii sententia. Ille tanquam a Deo prolatam veneratur. Cui si quis tentasset obniti velut contra divina statuta venientem, in exsilium se protestatur acturum. Explicit praefatio.

INCIPIUNT CAPITULA NICAENI CONCILII. 1. De Eunuchis qui seipsos abscindunt. 2. De his qui post baptisma statim ad clerum applicantur. 3. De subintroductis mulieribus. 4. Qualiter episcopi debeant ordinari. 5. De excommunicatis clericis vel laicis 6. De primatibus episcoporum metropolitanorum. 7. De honore episcopi Hierosolymitani. 8. De Novatianis. 9. De presbyteris sine examinatione constitutis. 10. De lapsis clericis ordinatis. 11. De his qui sponte lapsi sunt qualiter debeant poenitere. 12. De excommunicatis a saeculo exeuntibus. 13. De cathecuminis lapsis. 14. De diaconibus, ne corpus Christi tradant presbyteris, vel ante presbyteros communicent. 15. De clericis temere ab Ecclesia recedentibus. 16. De presbyteris, et diaconibus vel clericis qui ad alias civitates transeunt. 17. De clericis alienis sine conniventia proprii episcopi ab alio in sua ecclesia non ordinandis. 18. De clericis usuram vel ampliationem accipientibus. 19. De Paulianistis et Cataphrigis rebaptizandis. 20. De diebus Dominicis et Pentecostes, ut in eis stantes oremus. INCIPIUNT CANONES NICAENI CONCILII. Quod actum est sub Constantino imperatore Paulino et Juliano consulibus fratribus, an. 363, III Kal. Jul. Cum convenisset hoc sanctum et magnum concilium apud Nicaeam civitatem provinciae Bithyniae, statuta sunt ab eis haec quae infra scripta sunt, ex Graeco in Latinum versa sermonem.

I. Si quis in aegritudine vel a medicis sectus est, vel a barbaris castratus, placuit ut iste permaneat in clero. Si quis autem sanus seipsum abscindat, etiamsi est in clero, cessare debet et ex hoc nullum talem oportet ordinari. Sicut autem de his qui vel affectaverint haec vel ausi sunt seipsos abscindere, haec, quae dicimus, statuta sunt. Ita si qui a barbaris vel a dominis suis secti, et probabilis vitae sint, tales suscipit ecclesiastica regula in clerum.

II. Quoniam multa sive per necessitatem, sive ex quacunque causa contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex vita gentili nuper adhuc catechizati, vel instituti statim ad spiritualem baptismum venissent, et continuo cum baptizati sunt, etiam ad episcopatum, vel ad presbyterium provecti sunt. Recte igitur visum est de caetero nihil tale debere fieri. Nam et tempore opus est ut sit catechumenus, et post baptismum multa probatione indiget. Evidens namque est apostolicum praeceptum dicens: « Non neophytum ne forte elatus in judicium incurrat et laqueum diaboli (I Tim. III, 6). » Si vero procedente tempore aliquod peccatum admiserit, et convictus duobus vel tribus testibus fuerit, cesset a clero qui hujusmodi est. Si quis vero praeter haec facit, tanquam contraria statutis sancti concilii gerens, ipse periclitabitur de statu sui cleri. III. Omnibus modis interdixit sancta synodus neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ulli clericorum omnino licere habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater, aut soror, aut avia, aut amita, vel matertera sit. In his namque solis personis, et harum similibus omnis quae ex mulieribus est suspicio declinatur, qui autem praeter haec agit periclitatur de clero. IV. Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia ejus ordinari. Si vero hoc difficile fuerit, vel aliqua urgente necessitate, vel itineris longitudine, certe tres episcopi debent in unum esse congregati, ita ut etiam caeterorum qui absentes sunt consensum litteris teneant, et ita faciant ordinationem. Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum. V. Servetur ista sententia, ut hi qui ab aliis excommunicantur ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane si forte aliqua indignatione, aut contentione, aut qualibet commotione episcopi sui excommunicati sint. Ut ergo digna haec possint examinatione perquiri recte visum est, per singulos annos, in singulis provinciis bis in anno episcoporum concilium fieri, ut simul in unum convenientes ex communi provincia hujusmodi examinent quaestiones, ut ita demum hi qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas merito contraxerunt digne etiam a caeteris excommunicati similiter habeantur, quousque in communi vel ipsi episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam. Habeatur autem semel concilium ante dies Quadragesimae, ut omnibus, si quae sunt, simultatibus amputatis, mundum solemne Deo munus possit offerri. Secundum vero agatur circa tempus autumni. VI. Mos antiquus perduret in Aegypto, vel Libya, et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam 60 caeterasque provincias honor suus unicuique servetur Ecclesiae. Per omnia autem manifestum est quod si quis praeter voluntatem et conscientiam metropolitani episcopi fuerit ordinatus, hunc concilium magnum et sanctum censuit non debere esse episcopum. Sane si communi omnium consensu rationabiliter probato, secundum ecclesiasticam regulam duo vel tres animositate ducti, per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sententiam sacerdotum. VII. Quoniam mos antiquus obtinuit, et vetusta traditio ut Eliae, id est Hierosolymorum episcopo honor deferatur, habeat consequenter honorem, manente tamen metropolitanae civitatis propria dignitate. VIII. Si qui voluerint venire ad Ecclesiam catholicam ex Novatianis, placuit sancto concilio ut ordinentur et sic maneant in clero. Ante omnia autem hanc habeant confessionem, quam per Scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae Ecclesiae statuta observaturos, id est communicaturos se, et his qui forte secundas nuptias experti sunt, vel his qui persecutionis tempore lapsi sunt, quibus tamen lapsis poenitentiae modus et tempus ascriptum est, ut in omnibus sequantur ea quae in Ecclesia catholica observantur. Et sicubi iidem ipsi fuerint inventi, sive in vicis seu in urbibus clerici ordinati a catholicis, sic etiam in clero persistant, unusquisque tamen in suo ordine. Si vero episcopus vel presbyter catholicae Ecclesiae fuerit ad quem aliqui ex his accedunt, certum est quod episcopus quidem catholicus suam habeat dignitatem. Similiter autem presbyteri et diaconi habeant. Hi vero qui ab istis veniunt, si forte episcopus fuerit, habeat sacerdotii dignitatem, nisi forte placeat episcopo catholico concedere et etiam episcopalis nominis honorem. Si vero non placuerit inveniat ei locum, ut sit in parochia coepiscopus, aut in clero presbyter, et in civitate una non videantur duo episcopi esse, et ille omnimode in clero permanere videatur. IX. Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati, confessi sunt peccata sua, et cum confessi fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia. X. Quicunque ex lapsis per ignorantiam sunt ordinati, vel contemptum eorum qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat regulae ecclesiasticae, cum enim compertum fuerit deponantur. XI. Placuit sanctae synodo, licet indigni sint misericordiae, tamen aliquid circa eos humanitatis ostendi. Si quos ergo ex animo poenitet tribus annis inter poenitentes habeantur. Si tamen fideles sunt, septem annis aliis inter poenitentes sint, duobus autem annis idem sine oblatione in oratione sola participent populo. Si qui vero, per Dei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam, deposito militiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent et ambirent redire rursum ad militiam, isti decem annis sint inter poenitentes, post primum triennium quo fuerint, inter audientes, ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum et fructus poenitentiae observetur. Quicunque enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus et operibus bonis conversationem suam non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant, cum tempus statutum etiam ab his fuerit impletum, et orationibus jam coeperunt communicare, licebit etiam episcopo humanius circa eos aliquid cogitare. Qui vero indifferenter habuerint lapsum, et sufficere sibi quod Ecclesiam introierunt arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt. II. De his vero qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula observabitur etiam nunc, ita ut si forte quis recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defraudatur, quod si desperatus aliquis recepta communione supervixerit, sit inter eos qui sola oratione communicant. De omnibus tamen his qui a corpore recedunt, in tradendo eis communionem et cura et probatio sit episcopi. XIII. Placuit hoc sancto et magno concilio de catechumenis qui lapsi sunt, ut tribus annis inter audientes verbum sint tantummodo, post haec vero orent cum catechumenis. XIV. Pervenit ad sanctum concilium quod, in locis quibusdam et civitatibus, presbyteris sacramenta diaconi porrigant, hoc neque regula, neque consuetudo tradidit ut hi qui offerendi sacrificii non habent potestatem, his qui offerunt corpus Christi porrigant, sed et illud innotuit quod quidem diacones etiam ante episcopos sacramenta sumunt. Haec omnia amputentur et accipiant secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem. Quod si non fuerit in praesenti vel episcopus vel presbyter, tunc ipsi proferant et edant. Sed nec sedere quidem licet in medio presbyterorum diacones. Si quis autem non vult his sufficiens esse, post hanc definitionem cesset esse diaconus.

XV. Propter multas perturbationes et frequentes tumultus seditionum, quae fieri solent, placuit omnimodo istam abscindi consuetudinem quae contra regulam est, sicubi tamen sit, id est ne de civitate ad civitatem transeat vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus. Si quis vero post haec statuta sancti hujus concilii tale aliquid agere tentaverit, infringetur omni genere hujuscemodi conatus et restituatur propriae Ecclesiae in qua ordinatus est. XVI. Si qui vero timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserit ab Ecclesia sua sive presbyter sive diaconus, vel in quocunque ecclesiastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in Ecclesia, sed cum omni necessitate cogantur, ut redeant ad Ecclesiam suam, quod si permanserint, excommunicare eos oportet. XVII. Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, ordinare in sua Ecclesia, cum non habeat consensum episcopi ipsius a quo recessit clericus, irrita erit hujusmodi ordinatio. XVIII. Quoniam multi clerici, avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini praecepti, quod dictum est, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fenerantes centesimas exigant, statuit hoc sanctum concilium, si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum ad sextuplum dare, omnis qui tale aliquid conatus fuerit ad quaestum dejiciatur a clero, et alienus ab ecclesiastico habeatur gradu. XIX. Si quis confugit ad Ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cataphrigis statutum est rebaptizari eos debere. Si qui vero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizati rursus etiam ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae. Si vero examinati minus fuerint apti deprehensi, deponi eos oportet. Similiter autem et circa diacones et de omnibus qui in eodem clero inveniuntur, eadem forma servabitur. Commemoravimus autem diaconissas quae in hoc ordine inventae sunt, quae nec manus impositionem aliquam habeant, ut omnimodo inter laicas habeantur. Similiter autem diaconissae quae in catholico canone non habentur simili loco, id est laicae et tanquam non consecratae deputentur. XX. Quoniam sunt in die Dominica quidam ad orationem genua flectentes, et in diebus Pentecostes, propterea est itaque statutum a sancta synodo quoniam consona et conveniens per omnes ecclesias custodienda consuetudo est ut stantes ad orationem Domino vota reddamus. Symbolum ejusdem Nicaeni concilii.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum. non factum, consubstantialem Patri, id est, unius substantiae cum Patre (quod Graeci omousion dicunt) per quem omnia facta sunt quae in coelo et in terra. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est, atque homo factus, passus, mortuus est, et resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt erat, quando non erat et antequam nasceretur non erat, et quod ex nullis existentibus factus est, aut ex aliqua substantia vel natura, eum dicentes esse mutabilem, et convertibilem Filium Dei, perhibendo hos anathematizat, et condemnat catholica et apostolica Ecclesia. Haec est fides quam exposuerunt Patres primum quidem adversus Arium blasphemum, dicentem creaturam esse Filium Dei, et adversus omnem haeresim, Sabellii, Photini, Pauli Samosateni, Manichaei, Valentini, Marcionis, et adversus omnem omnino haeresim, si quae insurrexerit contra catholicam et apostolicam Ecclesiam quam omnes condemnaverunt Nicaea congregati episcopi trecenti decem et octo.

Fides Gregorii majoris.

Unus Deus, principium, et Pater Verbi viventis, sapientiae existentis, et virtutis, et imaginis propriae, perfectus perfecti genitor, et unus Dominus ex uno, Pater filii unigeniti, et unus Dominus ex uno, Deus de Deo, figura substantiae Patris, imago Dei, Deus Verbum mundi, et totius substantiae opifex, sapientia, continens omnia quae existunt, Filius verus de Patre vero, invisibilis de invisibili, incorruptibilis de incorruptibili, immortalis de immortali, et sempiternus de sempiterno, et unus Spiritus sanctus, perfectus, perfecta vita, viventium sanctitas, et fons sanctitatis, et aedificationis ministrator, per quem Deus in omnes credentes et super omnes, et Filius qui per omnes. Trinitas, perfecta gloria, et regnum sempiternum, individuum, et inalienabile. Neque igitur creatum aliquid, et servum seu famulum in Trinitate, neque adventitium, vel subintroductum tanquam quod ante non exstiterit, et novissimum subintraverit, neque enim desinit aliquando Filius Patri, aut Filio, Spiritus sanctus, sed immutabilis et inconvertibilis haec eadem Trinitas semper.

praesentia habita consideratione perpendat. VIII. Hi autem qui secundo vel tertio sacrificaverunt vi coacti, quatuor annis sese ad poenitentiam submittant, duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo anno perfectionem recepturi communionis. IX. Quotquot autem non solum a fide Dominica deviarunt, sed etiam insurrexerunt in alios, et fratribus persuaserunt, et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter catechumenos habeantur, per aliud autem sexennium poenitentiae recipiant locum, alio vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant ut completo decennio perfectione fruantur. Ideo autem ipso tempore, etiam vita eorum et conversatio consideranda est. X. De diaconis, quicunque cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes velle se habere uxores, nec posse se continere, hi postea, si ad nuptias venerint, maneant in ministerio, propterea quod his episcopus licentiam dederit. Quicunque sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem, professi continentiam, si postea ad nuptias convenerint, a ministerio cessare debebunt. XI. Desponsatas puellas, et postea ab aliis corruptas, placuit erui, et his reddi quibus fuerant desponsatae, etiam si eas a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit. XII. Eos, qui ante baptismum sacrificaverunt idolis, et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem promoveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos. XIII. Vicariis episcoporum (quos Graeci coepiscopos vocant) non licere, vel presbyteros, vel diaconos ordinare. Sed nec presbyteris civitatis sine episcopi praecepto aliquid imperare, nec sine auctoritate litterarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere. XIV. De his qui in clero sunt presbyteri vel diaconi, et abstinent se a carnibus, hoc placuit statui, ut non eas tanquam immundas contemnant, sed contingant. A quibus quidem, qui se abstinere volunt, habeant potestatem, ita tamen, ut si quando cum oleribus coquuntur, eadem tanquam carnibus polluta non judicent, sed ex his cibum assumant, quamvis a carnibus se abstineant. Quod si in tantum eas immundas et abominabiles judicaverint, ut nec olera quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tanquam non consentientes huic regulae, cessare eos oportet et a ministerio et ordine suo. Si quis autem hujus regulae monitis non obedierit, sed carnes (ut dictum est) immundas et abominandas existimaverit, cessare debet ab ordine suo. XV. Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari. In judicio autem erit episcopi, si constitutum pretium debet recipi necne, propter quod saepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto pretio reddi. XVI. In hoc titulo verba Graeca haec sunt; Περι τῶν ἀλογῶς διαγόντῶν καὶ διαγόνται, quae nos Latine possumus dicere de his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur. Sensus autem, in hac sententia duplex esse potest, qui ex subjectis conjicitur, aut de his qui cum pecoribus coitu misti sunt, aut more pecudum incesta cum propinquis sanguinum commiscuerunt. Quotquot igitur ante vigesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia peractis, orationi tantum incipiant communicare. Et quinquennium alterum in communione orationis solius perdurantes. Post vigesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur, discutiatur autem et vita eorum qualis fuerit tempore poenitentiae. Et juxta hanc humanitatem consequantur. Quod si quis perseverantius abusus fuerit, hoc crimine prolixius tempus, id est viginti annorum poenitentiam suscipiat. Qui vero, exacta viginti annorum aetate, et uxores habentes in hoc crimen inciderint, post viginti et quinque annos poenitentia acta ad communionem orationum admittantur, in qua communione orationum altero quinquennio perdurantes plenam communionem cum oratione recipiant. Quod si aliqui et uxores habentes, et excedentes quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi sunt scelere ad exitum tantum vitae communionem moereantur. XVII. Hos eosdem, sane non solum leprosos crimine hujuscemodi factos, sed et alios isto morbo replentes, placuit inter eos orare qui tempestate jactantur, qui a nobis energumeni intelliguntur. XVIII. Si qui episcopi suscepti non sunt a sua dioecesi in qua fuerant denominati, compellantur ad eamdem judicis edicto redire. Quod si voluerint alias Ecclesias occupare, et vim facere aliis episcopis quos ibi invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregare oportet. Quod si volunt in presbyterio in ecclesia ubi prius fuerant tanquam presbyteri residere, non repellantur a propria dignitate. Quod si etiam ibi seditiones concitare probantur, episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est, et nihilominus presbyterii dignitate privari. XIX. Quotquot virginitatem pollicitam praevaricatae sunt, professione contempta, inter bigamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt. Virgines autem puellas 62 quae tanquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus. XX. Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur secundum pristinos gradus. XXI. De mulieribus quae fornicantur, et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero conceptus excutiatur, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab ecclesia removet, humanis nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur. XXII. Qui voluntarie homicidium fecerint, ad poenitentiam quidem jugiter se submittant. Circa autem exitum vitae, communione digni habeantur. Eos vero qui non voluntate, sed casu homicidium fecerint, prior regula post septem annorum poenitentiam, communioni sociavit secundum gradus constitutos. Haec vero humanior definitio quinquennii tempus tribuit. XXIII. Qui auguria vel auspicia sive somnia vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium observant, aut in domos suas hujusmodi homines introducunt in exquirendis aliquibus arte malefica, aut domus lustrant, confessi, quinquennio poenitentiam agant secundum antiquas regulas constitutas. XXIV. Si quis sponsam habens, sorori ejus forsitan intulerit vitium, eique inhaeserit tanquam suae et sibi expetendam esse conjunctionem, hac autem decepta, postea uxorem duxerit desponsatam. Illa vero quae vitium passa est, si forte necem sibi intulerit, omnes hi qui hujus facti sunt conscii, decem annis in poenitentiam redigantur secundum canones constitutos. Explicit concilium Ancyranum.

bsentes sunt civitatis sacerdotes, et fuerint invitati ad dandam orationem, soli debebunt dare. Vicarii autem episcoporum (quos Graeci coepiscopos vocant) constituti sunt quidem ad exemplum septuaginta seniorum. Sed tanquam consacerdotes propter sollicitudinem et studium quod in pauperes agunt, offerant, et honorabiles habeantur. XIV. Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas, regulae tamen auctoritas ista est, quod et liber actorum apostolorum insinuat. Explicit concilium Neocaesariense, quod fuit, Anno Domini 314 in Ponto Polemoniaco.

on docuerit suo domino bona fide et cum omni honorificentia deservire, anathema sit. IV. Si quis discernit presbyterum conjugatum, tanquam occasion